CASPARI BARTHOLINI Thom. Fil. DE Fontium Fluviorumque Origine ex Pluviis DISSERTATIO.
NON ultima haec est inter quaestiones §. I. Dssertationis scopus. physicas de fontium fluviorumque origine. Omnia flumina intrant mare, & mare non redundat, ad locum unde exeunt flumina revertuntur, ut iterum fluant, Divinum est, adeoque & verissimum, Ecclesiastis effatum; sed de modo ac ratione, qua id fiat, varie semper à Philosophis disputatum est, utrum scilicet ex pluviis & solutis nivibus oriantur, an ex mari, velut magno aquarum thesauro, per varios telluris vel poros vel anfractus deriventur; an utraque ratione, scilicet [Page 2] ex mari, tam superiori quadam circulatione per nubes, quam inferiori, per secretiores quosdam maeandros in intimis terrae visceribus, originem trahant. Unicam illam fontium fluviorumque omnium ex pluviis originem ita nos hic vindicabimus, ut haud difficulter dissentientium opinionum pateat absurditas.
Sed illud in antecessum monendum, non loqui nos jam de Terra, quomodo à Deo Opt Max. condita sit, id enim absque philosophia ex verbo Dei cognoscimus, sed ubi Naturam, ita ut nunc est constituta, consideramus, animadvertimus, impossibile esse, vel vaporibus è terra, vel aquis è mari per canales subterraneos ascendentibus, debere suam originem fontes, sed omnia Naturae phoenomena illuc tendere, ut demonstrent, fontes ac fluvios ab aquis pluvialibus & solutis nivibus aquarum suarum & originem & augmentum accipere. Fatemur quidem à Divino Mose nos edoceri, antequam terra irrigata esset pluviis, imo & ante stratorum terrae rupturam, exstitisse fluvios Paradisi, sed hoc non magis repugnat vel augmento eorundem fluviorum per aquas pluviales postea delabentes, vel origini reliquorum fontium, qui postea orti sunt ex pluviis, quam creatio hominis [Page 3] & reliquorum animalium, imo & plantarum, quae à Deo in initio facta est, repugnat animalium & plantarum propagationi, quae fit per ova & semina. Ita in lapidum generatione describenda, non dubitamus asserere, illos ex fluidi particulis condensatis oriri, cum tamen lapides à Deo productos esse in rerum initio agnoscamus. Quis negaret metalla in fissuris lapidum, per stratorum rupturam factis, & reperiri hodie & ibidem generari, licet jam ante illas fissuras & rupturam stratorum, à Deo cum reliquis terrenis corporibus creata sint metalla. Loquitur ergo Philosophus saltem de modo, quo vel illi fontes & fluvii, qui ab initio mundi exstiterunt, accipiunt aquarum augmentum, vel illi, qui postea producti sunt, jam generantur. Concedimus quidem primos sontes à Deo productos esse, sed defecissent statim iidem, nisi factam continuo aquarum jacturam reparassent decidentes pluviae. Et cum non credendum sit omnes illos fontes fluviosque, qui hodie existunt, mundo coaevos esse, neutiquam inficiandum, quin iis, qui postea orti sunt, originem dederint pluviae & stratorum rupturae, praesertim cum ita à Deo condita fuerit haec terrena moles, [...]t statim post lapsum variae secutae sint [Page 4] in ejusdem crusta exteriori mutationes, tam ab ignibus quam aquis, id quod nobis in brevi hac dissertatione dispiciendum est.
Et primo quidem ad mirabilem globi hujus terraquei constitutionem oculos §. II. Fontium generationis modus convertimus, in eaque deprehendimus continuis evaporationibus ascendere particulas aqueas, quae in nubibus condensatae decidunt iterum in superficiem globi, ejusque terrenas particulas tamdiu penetrant, per poros, in stratis terrenis vel arenaceis patentes, occultis itineribus se insinuando, donec aliud diversae naturae stratum, à quo sisti possunt, occurrat, contingere id autem frequentissime videmus à lapideis & argillaceis, facta (que) interim aliqua stratorum ruptura, locus datur collectioni aquarum ita per poros terrae in fontibus destillantium, quae collectiones aquarum, ubi per declives canales & alveos terrae alio deducuntur, constituunt rivos, ex iis (que) rivulis pluribus, ex diversis fontibus concurrentibus in unum communem alveum, ex surgit fluvius, qui se tandem in mare exonerat. Et ut clarius pateat hujus propositionis veritas, nihilque in illa vel absurdi vel ab ipsa Natura alieni deprehendatur, juvabit omnia ejus membra ita ad examenvocare, ut strictim illustrentur singula.
[Page 5] Vapores aquei, quos mare, flumina & §. III. De Pluviis, unde Fontium Origo. ipsa terra cum corporibus contentis suppeditant, ubi ad mediam a [...]ris pervenerunt regionem, condensantur, nubesque formant, quae ulterius ascendere nequeunt, cum offendant minus condensatum aërem, adeoque & subtiliorem & leviorem, quam ut istas vaporum collectiones sustinere possit. Isti autem vapores ventis agitati & sibi invicem occurentes, guttulas quasdam formant, quae sensim crescentes, gravitate aërem inferiorem superant, adeoque descendentes, cúm aliis in via associantur, ita ut hoc modo pluviae in guttas abeant, quae tanto sunt majores, quo altior est Nubes ex qua proveniunt, quia longior est via in qua sensim istae guttulae ab adjunctis particulis augeri possunt. Atque haec ratio est, cur pluviae hyemales plerumque constent minoribus guttis, quia tunc ascendentes è terra vapores non tam altas constituunt nubes. Quin & observatum, pluviarum gūttas, quae in superiori montium parte majores decidebant, in medio montium minores fuisse, & ita sensim decrevisse, donec in jugo montium non nisi solam constituerent nebulam. Istae in terram cadentes pluviae, eandem penetrant per minutissimos in terra occurrentes canales, qui haud difficulter se [Page 6] produnt, quando enim paulo profundius in terram fodiendo penetramus, colligi sensim videmus aquam ab istis canaliculis suppeditatam, atque hac ratione in diversis terrae partibus puteos excitari videmus.
Deinde quod ipsum globum terraqueum attinet, in quem incidentes pluviae §. IV. De Terr [...]e jusque stratis. materiam dant fontium, non jam disputabimus de prima telluris facie ante Diluvium, nec illas Autorum opiniones diversas recensebimus de iis particulis, ex quibus, ceu elementis, ista exsurgit moles; duobus saltem, quae ad rem nostram maxime faciunt, hic immorabimur, nimirum in explicandis illis stratis, quae in exteriori ejus parte deprehendimus, & in rupturis examinandis, quae variis illis inaequalitatibus, alveis & fissuris, quae in ejus superficie occurrunt, occasionem dederunt.
Crusta illa terrena exterior non ubique ejusdem naturae deprehenditur, nam ut taceam illa ejus loca, quae lapidibus inculta atque aspera sunt, alicubi est arenosa, quae sterilis est & humori retinendo inepta, alibi pinguis & fertilis, quia sale nitroso & pingui gravida facilius ab humore solvi potest, eujus est tenacior, uti margae diversae species, quae prout admixtos habent succos minerales, [Page 7] coloresque & sapores varios, ita & varias facultates Medicas nactae sunt. Ista autem terrarum genera ita plerumque mixta sunt, ut veluti diversa quaedam strata sibi invicem incumbant, quae quia conveniunt cum aliis stratis, quae aqua turbida deponit, haud inconvenienter dici possunt efformata ab inundatione aquarum, quae diversis temporibus acciderunt, & quia diversi generis corporibus referta fuerunt, subsidentibus illis & fundum petentibus varia deposuerunt sedimenta, quae, recedentibus iterum aquis, in solida quaedam strata induruerunt. Et talia reperire licet arenacea, argillacea, lapidea, imo & ex plurimis aliis, etiam diversissimi generis corporibus, & non raro animalium partibus, composita.
Istae autem inundationes, quae in terra §. V. De inundationibus, per quas interrae stratis sedimenta deponuntur. contigerunt, & haec deposuerunt sedimenta, vel fuere universales vel particulares. De universali Diluvio, praeter S. Scripturae autoritatem, exstant plurimorum scriptorum Hebraeorum testimonia, quorum hac de re fragmenta Libr. I. Antiquit. Judaicarum posteritati servavit Josephus; imo & Latinorum, qui Diluvii Noëtici & Universalis circumstantias referunt ad Deucalioneam inundationem. Idemque non minus a [...]truitur [Page 8] ex inductione populorum, singulas mundi partes incolentium, apud quos omnes exstat grandis quaedam memoria seu traditio Cataclysmi universalis. Habent Europaei, habent Africani, habent Asiatici & praecipue Sinenses, magnae notitiam inundationis, qua & subversas patrias regiones, & periisse omne mortalium genus credunt. Quin & nec desunt Physicae demonstrationes desumptae ex altissimis Montibus, in quibus exstant certa vestigia maris, & longissimis terrarum tractibus, qui obducti reperiuntur variis collibus arenosis, ex alluentis & turbidi fluidi sedimento ortis, & magnam cum maris fundo similitudinem habentes. Adeo ut si ubique observarentur terrarum strata & planorum profunditates, ubique reperirentur argumenta Diluvii, manifestior quinetiam causa esset, quare antiquissimae quaeque Urbes ut plurimum in montibus aut super editis collibus fundatae observantur.
De particularibus variarum regionum inundationibus plenius loquuntur historicorum libri, atque hinc est quod in plurimis locis terra novis mutata sit accessionibus, non solum à fluminibus, uti Plinius memorat ab Acheloo amne continuo terrae invectu annexam esse [Page 9] continenti Artemitam Insulam, majorque pars Aegypti eodem modo à Nilo congesta dicitur; sed & à recessu maris, quod accidisse & in Ambraciae portu decem millium passuum intervallo memoratur, & Ephesi, ubi quondam aedem Dianae alluebat; Herodoto quidem si credimus, mare quondam fuit supra Memphim usque ad Aethiopum montes, itemque à planis Arabiae.
Et quantas terra passa sit mutationes §. VI. De ruptura stratorum terrae. monstrant diversa, quae in illa occurrunt, stratorum genera, praecipue autem eorum ruptura & situs varie mutatus, dum in quorundam montium vertice ingentia sunt plana & multa strata horizonti parallela, ab eorum autem lateribus strata varia ad horizontem inclinata, & in oppositis collibus ruptorum stratorum facies materiae & figurae omnimodam convenientiam demonstrant. Ista autem ruptura fieri potuit vel ab ignibus subterraneis vel ab aquis, prout diversa fuerit telluris natura, cum & in montibus eorundemque vicinia evidentissima sint ignis subterranei indicia, ut in Vesuvio, Aetna, Hecla, & circa colles è stratis terreis compositos aquae frequentes reperiantur. Quin & terram intus hiulcam & voraginosam esse plurimis in locis non pauca persuadent, sive illae [Page 10] in visceribus terrae cavitates siccae sint, dum halitibus & exhalationibus implentur, quae in terrae motibus se produnt & ex spiraculis montium, quae flammam vomunt & materiam ignitam; sive aquis repletae sint, & has Plato tartarum & Barathrum vocat, quales & Helicen & Burin & Pompeiopolin devoravisse tradunt. Sunt quippe, ut loquitur Stoicus, in terra specus vasti, sunt ingentes recessus, & spatia suspensis quasi hinc & inde montibus laxa, sunt abrupti in infinitum hiatus, qui saepe illapsas urbes receperunt, & ingentem in alto ruinam condiderunt. Tantum nimirum quotidie Orbe toto populantur per maria & aquas factae ruinae, nec minus varie terrenam superficiem mutant ignium, tot locis emicantium, perpetua tot seculis incendia. Adeoque non mirum quod in multis terrae locis horrida & disrupta sit rerum facies, at (que) vastae moles vel elevatae vel depressae situ inaequali & turbido. Quin & facile hinc concludi potest, montes omnes hodiernos non extitisse ab initio, nullam esse montium vegetationem, posse naturaliter everti montes, eorumque cacumina elevari & deprimi, aperiri terras iterumque claudi, posse varias insulas produci, quemadmodum avulsam [Page 11] memorant Siciliam ab Italia, Cyprum à Syria, & rursus alias insulas auferri mari, jungique terris, imo & alia ejusmodi plura contingere posse, quae licet apud Historicos non raro legantur, vix tamen fidem mererentur, nisi ipsa naturae confirmarentur inspectione.
Atque ita vidimus mutatum stratorum situm causam fuisse inaequalitatis, quae in terrena superficie occurrit, illas autem inaequalitates locum dedisse coacervationi aquarum in mari, stagnis & fluviis. Diversitates autem illas & interruptiones stratorum occasionem dedisse fontibus dubitari non potest, ubi ad naturam materiae terrestris, quae in diversis stratis varia est, attendimus.
Terrarum tres praecipue sunt differentiae, §. VII. De Terrarum & stratorum differentiis. prima terra hortensis communiter vocari solet, quae sterilis vel fertilis existit pro fimi natura, unde ut plurimum generatur; ad secundum genus pertinent glarea, sabulum & arena, quae iterum varia est, alia in igne abit in vitrum, alia in calcem mutatur, alia immutabilis existit & semidiaphana, ut Porcellana. Tertii generis sunt, limus, argilla, lutum, quod etiam varium est juxta pinguedinis gradus, aliud in igne leviter fluit, aliud perfectissime resistit, ut terra Passaviensis, aliud coeruleum [Page 12] est, aliud album, quo referri meretur marga, quae est quasi terrae quaedam medulla, cujus magna occurrit copia in toto tractu agrorum pagi Scheensis prope Ringstadium, quae agricolis valde opportuna, quia fertilitatem terrae denotat.
Et prout è diversis his terrarum generibus constant strata, ita & diversimode easdem terras vel penetrant pluviae vel ab iis sistuntur. Arenosum enim stratum non ita inhibet aqueas particulas, quin easdem facillime transmittat, unde non raro omnem operam ludunt Architecti, reperta arena, quam vivam appellant, id quod eleganter confirmat Becherus, qui ex Chronologia quadam Minerali refert, metallicolas in quodam Monte ad vastissimam profunditatem laborando eousque pervenisse, ut tandem saxa cessaverint & in glaream adeo tenuem desierint, ut pro clepsydris inservire potuisset, infinitis tamen scaturiginibus aquarum permixta, adeo ut si quis in eam incidisset, in tali arena non secus ac in aqua potuisset submergi. Contrarium vero deprehendimus in stratis non solum lapideis, sed & argillaceis, quod aquae particulas non transmittant, sed earum progressum ulteriorem sistant, id quod in aggeribus [Page 13] manisesto patet exemplo, in quibus lutum, & argilla inprimis coerulea, contra aquarum irruptionem, tanquam unicum obstaculum & firmamentum, haberi solet.
Quando ergo percolationi aquae pluviális §. VIII. De percolatione aquarumper strata terrae. per stratum terrenum vel arenaceum descendentis, resistit subjectum lapideum vel argillaceum stratum, atque simul occurrit ruptura coacervationi aquae opportuna, qua data porta ruit & erumpit; atque ita Fontes generari dicendum est, quando illa pluvialis aquae humiditas, quae à terra hausta alias moratur intra ejusdem particulas sparsa, in unum locum quasi destillatione quadam colligitur, & cum ex eadem humiditate etiam foveantur illa vegetantia, quae terra producit, haud absurde Plinium dixisse videmus, decisis plerumque sylvis nasci fontes, quos alias arborum alimenta consumebant. Ita observandum est quosdam fontes ex medio montium erumpere, quibus ortum dedit aqua pluvialis per stratum arenaceum, & lapidei etiam strati fissuras, viam inveniens, donec in medio montis occurrat ibi aliud, à quo plane sistitur, stratum, adeoque ita collecta tamdiu stagnat, donec naturali sua gravitate viam sibi faciat, exitumque inveniat [Page 14] per rimas lapidum, atque dum alii aestu exsiccantur, hujus generis fontes maxime sunt perennes. Praeterea animadvertendum est, quod licet in editis locis interdum observentur fontes, nunquam tamen occurrant in locis ita elevatis, quin adsit alius tractus terrae elevatior, à quo suppeditari possit sufficiens copia, à pluviis ibi antea collecta.
Et hactenus nos crustram terrenam percolationi aquarum earumdemque in §. IX. Quod non oriantur Fontes ex aquarum subterranearum evaparatione fontibus collectioni opportunam deprehendimus; sed reclamantem animadvertimus magnam Philosophorum turbam, qui argumentis variis, sed invita Natura excogitatis, alias fontium origines, easque diversas, fingunt.
Ex aeris vaporosi concretione fontium originem deducit Aristoteles, ideoque maximos fluvios ex maximis profluere montibus ait, quod hi, tanquam spongiae, multum aquae imbibant. Atque hac montium cum spongia comparatione apte quidem explicat modum, quo terrenis particulis immiscentur pluviae, nec à vero abluderet haec opinio, si per aerem vaporosum non quidem illos è terra ad montium superiora ascendentes vapores intelligeret, sed potius in sublimi jam haerentes & aeri [Page 15] intermixtos, à globo terraqueo corporibusque in eo contentis elevatos.
Ex aquarum subterranearum evaporatione fontium originem repetunt non pauci, interque eos Cartesius; sed patiantur sibi opponi ea, quae hic nobis occurrunt, dubia. Primo enim illa evaporatio plurimis in locis à stratis lapideis & argillaceis impediretur, & maxime iis in locis ubi plerique sunt fontes, praesertim ubi aquae illae subterraneae in montibus profundissimae sunt. Deinde nihil obstare videmus, quo minus ulterius pergant vapores, quando ad superficiem terrae pervenerint, tunc enim expeditius moverentur, calore Solis provocati. Valere quodammodo posset haec sententia, si alicubi daretur stratum lapideum, quo, quasi concameratione quadam undique arcte clausa, impediretur ulterior vaporum ascensus, nisi enim ita coercerentur undique, ascenderent ulterius, quae vaporum est natura. Sed talis forsan locus nullus datur, & si daretur, tunc certe analogo quodam modo indicat nobis veram fontium originem & ad eam agnoscendam nos haud obscure manuducit. Quid enim? quando ita condensantur eo modo elevati vapores, nonne speciem exhibent pluviae? & sive hoc fiat in aëre [Page 16] libero & aperto, sive montium cavernis, habet tamen haec aqua ita collecta communem cum pluviis originem, & communem generationis modum.
Et illas easdem difficultates opponimus Bechero, qui in Physica subterranea §. X. Quod non oriantur fonte [...] [...] aquis e centro terrae. fontium generationem adscribit condensatis in terra vaporibus, sed iisdem deductis ab ipso terreni globi centro. Supponit nimirum fundum maris profundissime ab aquis penetrari & humectari, &, cum omnium communi consensu fundus maris sibi prorsus similis sit, sequi putat, eundem ab aquis penetrari usque ad centrum terrae, ubi cavitatem esse statuit ingentis capacitatis & convexitatis, illas autem aquas à marinis diversas esse, quod marinae sint clarae & salsae, centrales autem minus salis habeant, quia ex maris fundo percolatae sunt, atque has simul lutosas & bituminosas esse existimat, unde innatum quendam in illis calorem esse statuit, ortum ex sulphureis particulis, quibus refertam supponit istam aquam, quae ibi inclusa quasi in digestione posita est, atque hinc ex ea, in centro terrae contenta, ad superficiem elevari vapores, tanquam ex loquo calido in frigidum, non aliter ac in destillationibus fieri videmus. Haec quidem ille; sed [Page 17] quo minus ea à nobis recipiantur vel pro veris vel pro verisimilibus, obstat immensa illa terreni tractus moles, per quam ita è cavitate illa in centro terrae elevaretur aqua, obstat illa, quam in hoc vaporum itinere non solum nobis imaginamur, sed & revera prope superficiem terrae deprehendimus, materiae diversitas & dispositio varia, & cum diameter terrae mille & octingenta milliarium haud dubie supponatur, vix quicquam de interiori parte concludi potest, cum saltem tantillum crustae exterioris nobis cognitum sit.
Paulo speciosior prima fronte videtur §. XI. Quod non oriantur fontes ex aquis marinis per canales subterraneos ascendentibus. illa aliorum de origine fontium opinio, nempe illos oriri ab aquis marinis per terrae rimas delatis, quarum motum à variis causis deducunt, vel ventis subterraneis, vel vi aëris elastica, in cavitatibus terrae, vel fluxu & refluxu maris, vel nubium mole mari incumbente, uti fusius explicarunt Kircherus, Schottus, aliique. Coeterum, quam nullo haec suppositio nitatur fundamento, patet vel ex ipsis legibus hydrostaticis & aequilibrio, quod in aquis servat natura, adeo ut hoc prorsus ipsi repugnaret Naturae, si de fontibus loquamur in elevatiori loco repertis. Certum enim est terram esse mari altiorem, cum ab eo [Page 18] alias tota inundaretur; id quod etiam evidenter docet decursus fluviorum, qui utique per loca declivia fit, dum omnes se in mare exonerant. Alia autem res est de iis aquis, quae maris superficie altiores non sunt, adeoque in eodem cum ipso aequilibrio, quas à mari provenire neutiquam inficiamur. Coeterum si aestui maris, uti objiciunt nonnulli, deberetur iste aquarum impulsus, certe ordinatae essent istae collectiones, & variae etiam pro fluxus varietate. Praeterea nulla satis solida ratione percipimus, quomodo subterranei isti canales, ex mari ad fontes ducerent aquam, nam si ampli essent & patentes, quales eas depingit Kircherus, aquam suppeditarent plane salsam, utpote quae per terram cribrari non posset, adeoque nec salsedinem suam deponere. Si autem per illas vias saltem intelligamus poros vel terrae meatus exiguos, quales revera esse deberent, si per illos ita secerneretur, ut salsedinem suam deponeret, aqua, nulla obstat ratio quo minus undiquaque per terrenam molem dispergeretur aqua, atque ita nec vel in fontes, colligeretur, vel per illos poros & meatus, quasi cribrata, salsedinem suam deponeret, quin potius novas acquireret salinas vires, à particulis terrestribus, [Page 19] quas secum auferret, quemadmodum videmus mineralium, metallorum & ipsius etiam terrae natura imbui aquas fontium Medicatorum. Et adhuc, quaeso, ex qua materia hos ductus fabricatos existimabimus? Ex arena constare impossibile est, lapideos esse ipsa aquae marinae natura reclamat, illam enim licet concedamus absque cribratione in illis ductibus deponere salinas particulas, ab iis tamen ductus illi dudum fuissent obstructi.
Deinde si accuratius rem inspiciamus, nullam omnino videmus viam aut evidentem ductum subterraneum, mediante quo aqua mariana à principio ad finem, nempe ex mari ad scaturiginem deducatur; non enim sola & nuda quaedam imaginaria via nobis proponenda est, sed ad praxin naturae potius recurrendum, nam prout in communibus aquarum ductibus per canales, seu tubos, vel ligneos vel plumbeos animadvertimus, magna eorum requiritur soliditas, si vel ad minimam altitudinem aut distantiam aqua vel in ipsis contineri, vel ab uno in alium locum duci debeat, & licet Hydraulicorum summa industria hujusmodi canales solidentur, non raro tamen, ne rumpantur, periculum est, aut certe per minima & vix sensibilia [Page 20] aperta foramina se prodant. Concedimus quidem esse in terrae & montium ipsorum visceribus varios aquarum ductus, sed illos omnes contendimus à pluviis or [...]os esse, si maris superficie altiores sint, cum pro figmentis saltem habeamus quaecunque memorant alii pro stabilienda assertione, quod mare in sui medio terra sit altius.
Ex his omnibus mixtam opinionem de fontium origine fovent nonnulli, interque §. XII. Quod non magis peri odic [...] quam perennes fontes oriantur e [...] pluviis. eos, praeter Plotium Anglum, nuperrime inter Germanos in Naturae indagine Celeberrimus Sturmius, qui priorum opinionum Autores omnes aliquid veri dicere concedit, & junctim potius quam separatim rem docere; at quam tuto illud concedatur, liquet ex iis, quae jam ante in examine illarum opinionum dicta sunt.
Periodicos quidem & per vices crescentes atque decrescentes à pluviis oriri concedunt, non autem perennes. At certe eadem hic & ibi ratio est. Crescunt enim & diminuuntur fontes ac fluvii pro quantitate pluviarum, quae decidunt, & si illae forte vel rarius vel omnino non decidant duorum mensium decursu, diminuentur plusquam ad dimidium fontes, & si ista aëris sicci & sereni constitutio perduraverit, nonnullorum [Page 21] fluxus in totum cessabit, nonnulli autem, remanente saltem tertia aquarum parte, absumentur, unde facile fieri potest argumentum, si tandem cessaverint pluviae integro anno, non nisi paucissimos fontes perennes fore, vel etiam plane omnes tandem exhauriendos esse Et si forte quidam fluvii non istam tam sensibiliter patiantur jacturam, deficientibus licet pluviis, id ideo fieri certum es [...], non quod non à pluviis oriantur, sed quod istae pluviarum aquae, antequam in fontes exundent, collectae sint intra cavitatem montium, in capaci quodam receptaculo, unde non nisi angustum inveniunt exitum, & ita facilius sufficiunt perennitati fontium, vel etiam, quod ab alio terrarum tractu, etiam longius dissito, originem ducant, qui continuis pluviis madet. Unde non mirum est, esse & ii sin regionibus, ubi aut raro aut nunquam pluit, perennes & inexhaustos fluvios, quia aliunde originem trahunt, quemadmodum de Nilo Aegypti patet, constat enim, quam olim ignoti fuerint ejus fontes, adeo ut in proverbium cesserit, Nili caput quaerere, de re supra humanas vires ardua,
[Page 22] & ambitiose quondam certatum sit à Regibus & Imperatoribus de gloria inventi capitis Nili. At ex iis omnibus, quia ea de re aliquid prodiderunt, quasi indice digito vera illa fontium origo monstratur, tum quoad ortum, tum incrementa annua. Etenim consentiunt plerique antiquorum in Aethiopia ab innumeris asperrimisque rupibus, quae Lunae montes vocantur, frequenti & copiosa scaturigine Nili fontes erumpere, & per istos Aethiopiae montes singulis annis à solstitio aestivo usque ad aequinoctium autumnale imbres cadere discimus ex Diodoro Siculo. Imo & nostra aetate plerique in eadem sententia acquiescunt, ita Franciscus Alvarez, qui anno 1520. abstrusiora illa loca peragravit, multa (que) ex Abyssinis, quorum in terris surgit Nilus, curiose sciscitatus est, comperit in terra Abyssinorum hyemem continuis fere & validis imbribus madidam esse.
Sed praeterea objiciunt, quod aestivae §. XIII. Probatur, quod per pluvia [...] sufficiens aquarum cop [...]d omnibus fontibus & fluviis suppeditari possit. pluviae, licet largae & copiosae satis, terram tamen non penetrent nisi ad dimidium pedem, id quod in hortorum culta terra maxime observare est, sed licet hoc de isto genere terrae concederemus, in sylvis tamen aliisque incultis locis, ubi plures sunt canaliculi, qui [Page 23] per terrae culturam interrupti & fracti non sunt, ulterius certe descendit aqua pluvialis, praecipue quando per aliquot dies illud è nubibus continuatur stillicidium.
Denique acrius instant, per pluvias quotannis delabentes, non tantam terrenae crustrae suppeditari aquarum copiam, quae non solum vegetantibus è terra surgentibus in alimentum cedat, sed & fontium fluviorumque aquis sufficiat, quae continuo in maria effunduntur, quemadmodum nuperrime Du Plot ex computo cujusdam Autoris Galli, concludit conservatoriis fontium fluviorumque tantum aquae à pluviis & solutis nivibus non suppeditari posse, quantum supplendis aquis, quas in mare intra anni spatium ejiciunt, sufficiat. Sed huic difficultati opponimus experientiam celebris Gallorum Mathematici Mariotte, quam affert in Libro de motu fluidorum nuperrime edito. Nimirum libero coelo exposuerat vas aliquod quadratum, cujus diameter erat circiter duum pedum, in ejusque fundo canaliculus, aquam illam pluvialem in vase exceptam, deducens in adjunctum aliud vas cylindricum, ubi facilius mensurari potuit aquae per pluvias quotidie descendentis copia. Illud autem primum [Page 24] vas ita erat dispositum, ut nullas aliunde exciperet aquas, nisi illas saltem, quae immediate in illam ejus patentem capacitatem deciderent. Atque illud ita integro anno continuatum experimentum, confirmavit, pluvias ad septendecin pollicum altitudinem toto anno delapsas esse, pluriumquē deinde annorum experientia ejusdem veritatem evidentem deprehendit. Atque ex illa ita facta observatione supponit Mariotte, aquae, globum terrenum toto anno irrigantis, quantitatem esse saltem ad quindecim pollicum altitudinem, atque ita facto calculo cum ista aquae quantitate, quae illum tractum terrae, unde ortum ducit Sequana Galliae fluvius, per pluvias quotannis inundat, cum illa, quae, ex ipsius calculo, iterum quotannis per eundem fluvium delabitur & in mare eructatur, manifesto & haud dubie evincit, quod tertia saltem pars delabentis pluviae abunde sufficiat omni isti aquae quantitati, quae quotannis per fontes atque fluvios suppeditatur; atque ita, licet supponamus pluviarum unam tertiam partem statim iterum per vaporēs elevari, alteram vero tertiam partem absumi in humectanda terrena crusta & locis subterraneis, tamen extra [Page 25] dubium erit, non defuturos fontes, quibus abunde sufficeret tertia pluvialis aquae pars in terra relicta, ejusque poros & canales in diversis stratis diversimode penetrans. Et si loco quindecim pollicum, ad quorum altitudinem in isto suo calculo supponit quotannis colligi pluvias, sumat octodecim pollices, quemadmodum alius Autor Gallus fatetur se ad novendecim usque pollices aquae altitudinem experimento deprehendisse, certe, supputato calculo, animadvertit octies majorem esse illam aquae quantitatem, quae quotannis per pluvias terrae cirumjectae suppeditatur, quam illam, quae iterum per Sequanam redditur mari.
Atque ita, cum in contraria opinione §. XIV. Conclusio de unica Fontium Fluviorumque origine ex aquis pluviallbus. nihil quod non absurdum sit, occurrat, in hac autem nostra nihil quod non cum ipsa Natura & ejus legibus ubique observatis conveniat, haud difficulter assensum inveniet haec de fontium ex pluviis origine sententia, sive temporales sint sive perennes, sive regulares sive irregurales, sive annui aut certis temporibus fluentes vel deficientes. Ut enim in Dissertationis hujus complementum omnia nostra momenta in compendium contrahantur, videmus primo diluvia aut ingentes fluminum inundationes [Page 26] manifeste provenire aut â pluviis immediate praecedentibus, aut a nivibus & grandine solutis, deinde plurimos fontes sub Solis aestu in totum deficere, & omnes minui, praeterea nullos unquam in summo montium vertice erumpere aut adeo prope cacumen, quin semper aliqua portio terrae superior emineneat, unde iis suppeditantur aquae; Et quod ad rem maxime facit, in terris tenacioribus argillaceis, quas aqua difficulter permeat, raro fontes observari, cum nunquam desint in arenosis & saxosis terrae partibus, per quas aqua fa [...]ile percolatur, denique non omnino iis unquam deesse justam aquarum quantitatem per pluvias suppeditatam.