ICONES & DESCRIPTIONES RARIORUM PLANTARUM Siciliae, Melitae, Galliae, & Italiae. Quarum unaquaeque proprio charactere signata, ab aliis ejusdem classis facile distinguitur.

Auctore PAVLO BOCCONE PANORMITANO SICULO, SERENISSIMI MAGNI HETRURI AE DUCIS OLIM BOTANICO.

[figure]

ETHEATRO SHELDONIANO. M. DC. LXXIV.

PLANTARUM STUDIOSO.

DONO tibi curarum partem, Erudite Botanophile; Icones scilicet Plantarum, quas (per Siciliam, Italiam, aliasque provincias) Rariores inveni. Earum quandoque plu­res, compendii gratia, in unam tabellam conjeci. Interdum etiam ramos quarundam ab amicis datos, ceteris inserui; & haec aliquanto certe cum detrimento integritatis totius Plantae, nullo vero dispendio genuinae effigiei, quae satis patet, maxi­me advocata in auxilium illa, quam adhibui descriptione, in qua notas omnes, quae ad pleniorem ejus intelligentiam fa­ciunt, breviter, & accurate, quantum in me fuit, complexus sum: non enim particulas omnes illarum singulatim & scru­pulose, inutili prorsus diligentiae redundantia (quod non­nullis placet) prosequi libuit. Nomenclaturas indidi pro ea quam prae se ferebant cum notioribus similitudine. O­mnes autem hae Classicis Auctoribus indictae sunt, si paucas excipias, quarum Icones, ab illis non expressas, exhibeo. Ce­terae novitate sua commendabiles, quaedam vero ante alias, si quid in Botanicis video, ad invidiam pulcrae; quod vel iniquus hujus opellae meae aestimator tacita conscientia judicabit. Neque enim leve munus hoc existimes velim, cum propter dignitatem plantarum, & numerum, qui ultra cen­tum extenditur, tum etiam quia plurium annorum, & multi laboris opus est; nisi facile putes per confragosa loca, & ob­sitos virgultis montes repere, silvarum recessus omnes scru­tari, & saepe eadem die frigoris & caloris exuperantias fer­re [Page] Quam tamen viam eo libentius ingressus sum, quo spon­taneas, & nativa pulchritudine florentes investigare prae­stabilius semper duxi, quam cultura & mangonio adulte­ratas spectare, quod fieri plerumque nequit sine fraude, & cru­ce discentis. Attamen quicquid id est, si expectationi tuae non respondeat, scias etiam idem votis meis non omnino sa­tisfacere, quia accuratiores, & elegantiores figuras expeti­vissem; sed quid expectes amplius à privato viro, & cui ex siccis plantis eas delineare necesse fuit? Quare habebis gratias, si voles, certe debebis: done meliora, majoraque enascantur, peto ut vel ob communionem studiorum nostrorum, haec mea

Parvula ne temnas, parvis quoque gratia multa est,
Parvulus est Paphiae filius ales amor.

INDEX ONOMASTICVS PLANTARVM IN HOC OPERE CONTENTARUM, CUM TABULARUM INDIGITATIONE.

  • ALga spiralis. Tab. 38
  • Alsine palustris Serpilli folio, Tab. 25
  • Alsine Lotoides. Tab. 11
  • Alsine Bononiensis non aculeata. Tab. 12
  • Alsine Paronychiae facie. Tab. 38
  • Alsine maritima altera angustis foliis. Tab. 10
  • Alsine maritima longius radicata, Herniatiae foliis. Tab. 10
  • Althaea Carpini foliis, fl. luteis. Tab. 6
  • Amaranthus spicatus perennis. Tab. 9
  • Anonis folio lucido serrato. Tab. 38
  • Apocynum Canadense Androsaemi majoris foliis. Tab. 16
  • Aristolochia rotunda altera. Tab. 3
  • Arisarum angustifolium minimum. Tab. 42
  • Arisarum sive Dracunculus Potamogeti folio. Tab. 26
  • Aster Canadensis, vide Conyza. Tab. 46
  • Aster tomentosus luteus Verbasci folio. Tab. 31
  • Atriplex maritima, minima, angustifolia. Tab. 15
  • Astragalus Baeticus, vide Securidaca siliquis foliaceis. Tab. 4
  • Baticulae alterum genus ex Sicilia Caesalpini. Tab. 27
  • Blattaria incana multifida. Tab. 31
  • Brassica silvestris Fabariae foliis. Tab. 25
  • Campanula hirsuta Ocimi folio caulem ambiente fl. pendulo. Tab. 45
  • Campanula Caetana rotundifolia longius radicata. Tab. 27
  • Capparis duplicata spina, folio acuto. Tab. 42
  • Chamaerubus an Chamaemorus Norvegica Clus. Tab. 39
  • Chrysanthemum canadense latifolium humilius. Tab. 27
  • Chondrilla Tragopogonoides. Tab. 7
  • Clematis tetraphylla Americana. Tab. 15
  • Conyza capitata, seu globosa. Tab. 7
  • [Page] Conyza alba acris Morisoni. Tab. 46
  • Conyza asteris fl. aureo. Tab. 31
  • Conyza retusis foliis ex Melita. Tab. 13
  • Convolvulus Siculus minor flore parvo auriculato. Tab. 48
  • Coronopus fruticosa platyphylla. Tab. 15
  • Coronopus maritima rosea. Tab. 38
  • Crithmum Siculum. Tab. 28
  • Digitalis Persicae folio, vide pseudodigitalis. Tab. 6
  • Dracunculus sive Arisarum Potamogeiti folio. Tab. 26
  • E [...]uca pumila Bursae pastoris folio. Tab. 10
  • Eryngium Capitulis Psyllii. Tab. 47
  • Fungus spiralis, seu alga spiralis maritima. Tab. 38
  • Fungus Typhoides coccineus Melitensis. Tab. 43
  • Fungus subcaerulea pulpa arillis flavis refertus. Tab. 12
  • Fungus Malicorii facie. Tab. 12
  • Frumentum Indicum spica divisa sive polystachytes. Tab. 16
  • Gnaphalium Alpinum pumilum. Tab. 20
  • Gramen filiceum paniculis integris. Tab. 33
  • Gramen bicorne. Tab. 11
  • Gramen foliis & carina serratis. Tab. 39
  • Heliochrysum Abrotani feminae foliis. Tab. 3
  • Heliotropium Siculum majus fl. amplo odorato. Tab. 49
  • Helleborus Alpinus minimus Astrantiae flore. Tab. 5
  • Hippomarathrum Siculum semine canulato & lanuginoso. Tab. 18
  • Horminum spicatum Lavendulae odore. Tab. 25
  • Jacea elatior sempervirens Lusitanica. Tab. 39
  • Jacea Melitensis capitulis conglobatis. Tab. 35
  • Jacea cichoreis foliis flore luteo, capite spinoso. Tab. 8
  • Jacobaea Chrysanthemi facie Sicula. Tab. 36
  • Jacobaea multifida annua. Tab. 51
  • Jacobaea pumila Gallica. Tab. 41
  • Juncellus minimus capitulis Equiseti. Tab. 20
  • Kali floridum semine cochleato. Tab. 32
  • Kali floribus membranaceis. Tab. 31
  • Leucoium Gallicum folio Halimi. Tab. 42
  • [Page] Linaria triphylla latifolia Sicula. Tab. 22
  • Linaria pumila triphylla. Tab. 45
  • Linaria Molluginis folio. Tab. 19
  • Limonium reticulatum supinum. Tab. 44
  • Limonium maritimum Bauh. Prod. Tab. 13
  • Limonium maritimum fruticosum hirsutum. Tab. 13
  • Limonium lignosum gallas ferens. Tab. 16
  • Limonium gallis viduum. Tab. 16
  • Limonium Siculum folio cordato. Tab. 34
  • Lithospermum umbellatum angustifolium. Tab. 41
  • Lithospermum umbellatum latifol. Tab. 41
  • Lithospermum umbellatum angustifolium. Tab. 40
  • Lychnis minima ex monte Argentario. Tab. 12
  • Lychnis glabris & tenuibus foliis calice duriori. Tab. 14
  • Lychnis noctiflora minima. Tab. 51
  • Malva Betonicae folio. Tab. 8
  • Malva moschata fol. crispis. Tab. 37
  • Malum Aurantium malo citrio praegnans. Tab. 2
  • Malum Aurantium Lauri angustis foliis. Tab. 2
  • Moly flore subviridi. Tab. 33
  • Nasturtium montanum Asari folio. Tab. 3
  • Panax Siculum semine hirsuto. Tab. 1
  • Parietaria Helxines folio. Tab. 24
  • Parietaria Sicula Alsines folio. Tab. 24
  • Parietaria Ocimi folio. Tab. 24
  • Pastinaca hirsuta crispa. Tab. 14
  • Pastinaca Oenanthes folio. Tab. 40
  • Peplis annua foliis acutis. Tab. 13
  • Pimpinella Agrimonoides. Tab. 30
  • Potamogeiton pumilum fluitans. Tab. 20
  • Polygonum muscosum minimum. Tab. 29
  • Polygonum capitulis ad genicula echinatis. Tab. 20
  • Psyllium lacimatis foliis. Tab. 4
  • Pseudodigitalis Persicae fol. Tab. 6
  • Pulegium tomentosum minimum. Tab. 20
  • Rhamnus Pentaphyllos Siculus. Tab. 21
  • Ranunculus Alopecuroides Ajugae foliis. Tab. 14
  • Rapuntium u [...]ens Soloniense. Tab. 11
  • [Page] Reseda Gallica crispa. Tab. 41
  • Rubia villosa semine duplici, hirsuta. Tab. 6
  • Saponaria acutis foliis ex Sicilia. Tab. 30
  • Scabiosa maritima Rutae caninae foliis. Tab. 40
  • Scabiosa marina Rutae marinae folio. Tab. 52
  • Securidaca siliquis foliaceis. Tab. 4
  • Sedum maritimum villoso semine. Tab. 4
  • Sium seu sio affinis siliquis latis. Tab. 44
  • Spongia canalata seu piniformis. Tab. 40
  • Spongiae ramosae varietas. Tab. 50
  • Solanum spinosum maxime tomentosum. Tab. 5
  • Stramonium ferox. Tab. 26
  • Thlaspi biscutatum Raphani aut Irionis folio. Tab. 23
  • Thlaspi Latifolium platycarpon Leucoii folio. Tab. 29
  • Tithymalus maritimus Juniperi folio. Tab. 5
  • Tithymalus polycoccos Portulacae folio. Tab. 19
  • Trachelium capitatum hirsutum foliis gramineis. Tab. 42

VIRO GENEROSO, AC BOTANICORUM STUDIORUM AMANTISSIMO D no CAROLO HATTON, CHRISTOPHORI HATTON BARONIS LIBERI ANGLIAE Filio natu Secundo S. P. D.

ADMIRABILIS (vir Generose) sapientia divina, qua natura ipsa omnia in mundani hujus systematis superficie ve­getantia regit, ac gubernat, incredibili vegetabili­um plantarum numero ac pulchritudine ludit per totum terrarum orbem. Si genera, formas, ac earum vires, seu virtutes intueamur, in omnibus hisce inexhaustam sapientiae profunditatem in ipsis conden­dis comperiemus: hoc enim in prosequendo historiam nostram no­vam, methodo synthetica dispositam, nobis saepe saepius ani­madversum, cum in campis, tum in hortis ad publicam uti­litatem constructis, simul & consitis. Praeter omnes tam ab Authoribus descriptas, quàm à nobis per aliquot annos ob­servatas, videmus Siciliam, Melitam, Cretam insulas, aliosque Europae locos, nondum rite examinatos, novas formas, novas­que species indies nobis suppeditare. Quid novas dico? Noviter detectas intelligo; Sic plantarum hic numerus in hoc opusculo à [Page] Dom. Paulo Baccone exhibito contentus, novus dici meretur, quia ab ipso primùm repertae, seu detectae fuere; tertio tamen creatio­nis die (mea opinione) extitere, cum aliis plurimis, multis re­tro seculis detectis. Memini me sedecim ab hinc annis, cum Blaesis Celsitudini suae Aurelianensium Duci Gastoni Galliarum Regis Ma­ximi, & Potentissimi Patruo Serenissimo, in Botanicis operam da­rem, eodemque tempore, privatorum meorum quorundam negotio­rum gratiâ Parisiis degerem, tunc temporis, saepissime aedes nobi­lissimi patris tui in suburbiis Divi Germani sitas subiisse. Eo ali­quoties vocatus, te Discipulum in Botanicis instruendum suscepi, atque in hunc finem hortum Botanicum, à Gallis ipsis satis frequen­tatum, quippe satis luculentum, atque plantis rarioribus instructum, imo satis magnifice cultum, ac digestum in votis habuit nobilissi­mus tuus parens, (quod à nobis praestitum) cui defuncto etiam­num debitam voveo memoriam. Ibidem plurimas vidisti plantas, imo rariores, easque observatu dignas retinuisti, atque authores se­lectissimos perlustrasti; quin & quaestiones plurimas scitu perdi­gnas proposuisti, ut an effatum illud Dioscoridis esset verum, toties ab omnibus neotericis confirmatum, & celebratum, Videlicet, Fili­ci sunt folia sine caule, sine flore, sine fructu. Item Caesalpinus Doctissimus & emunctae naris Philosophus, ac insuper Botanicus o­ptimus, sequendo ductum Dioscoridis, aliorumque neotericorum cap. 7. lib. 16. asserit Linguam cervinam, neque caulem, neque florem, neque fructum ferre. Polypodium florem & semen non fert teste eodem, cap. 6. ejusdem libri. Item cap. 12. ejus­dem libri, Capillus veneris provenit sine caule, sine flore, sine se­mine. Hujus erroris insimulavimus tunc temporis Dioscoridem primo, atque omnes ejus sequaces neotericos; cum clare constet ca­pillares [Page] omnes, id est filices, polypodium, capillum veneris verum, adianthum, ceterach, polytrichum, rutam murariam, scolopendri­um, seu linguam cervinam, imo & lunariam, ceterasque hujus fa­rinae omnes, flores, & consequenter semina, pulvisculi instar in dorso pinnarum ferre, atque sibi similes ex semine producere, non obstante decreto veterum & neotericorum Botanicorum ipsi mordi­cus sine ratione, sine experientia adhaerentium. Juncos itidem omnes, flores & semina perfecta diversiformia talia, qualia in promptuario nostro seminario impraesentiarum conspicere licet, pro­ducere audacter asserimus. Cassutha sive cuscuta non in terra (in­quit Doctissimus Fuchsius) sed in herbis fruticibusque nascitur, quos tam spisso saepius irretit contextu, ut tentorii modo, herbosum cespitem à sole vindicet; cacuminibus stirpium impendens, ipsas humi deturbat, propriamque parentem suis laqueis strangulat, i­psamque alimenti suctu perducit ad tabem. Hoc saepius à nobis ob­servatum, cuscutam lino, urticae, cannabi, thymo, serpillo, ge­nistae, frumento innasci, quodque non mirandum pratorum grami­na, imo ad plurima jugera prope Blaesas, inter oppidum, & villam dictam Chaumont, cuscuta onerari observavimus. Atque semen perfectum cuscutae, tam urticae, ericae, lino, quam genistae, gra­minibusque variarum specierum, etiamque trifoliis innascentis col­legimus, eodem modo factum. Ex semine hoc suo proprio perfe­cto, atque in terram deciduo germinat, atque aliarum plantarum perfectarum more, ex eodem semine sese quotannis renovat, ac pau­latim exeunte vere filamentis suis expanditur, vicinasque plantas amplectitur, atque postea fatiscentibus radicibus, sese filamentis per herbas, aut frutices quoscunque diffundit passim, tanquam in­grata hospes cuscuta, atque herbas fruticesque, quos semel arripuit, [Page] longissimis filamentis, seu claviculis, tam arcto nexu complectitur: ut planta parasitica haec cuscuta, eorum genium defraudet, sub­ductoque alimento eos penitus enecet aliquando: nullis visibilibus postquam in altum conscendit nixa radicibus, (unde à Gallis voca­tur Goute de lin, & augurre de lin, & ab Anglis, Italis, Polonis, herba inferna, seu viscera diaboli dicitur) quibus tamen è terra primò erumpens haudquaquam destituitur. Flores per capreolorum maeandros nullo ordine sed confuse nascuntur glomerati, quorum sin­gulares flosculi subrubentes, aliquando albicantes, 4 foliolis radia­tis constant: fibrillis purpureis medium occupantibus, atque capi­tulis succedentibus, semina insunt rotunda papaveris magnitudine paria. Nec hoc mirum, cum idem praestat hedera helix, inter li­gnea materia constantes plantas: dum enim hedera helix, longe la­teque per terram sparsa, nunquam fructificat, sed postquam vetustam arborem, aut antiquum murum conscenderit, abscissa imâ radice è terra primulum orta, corymbos Baccarum nigrarum provectior co­piose gerit, faciemque mutat, folia tunc sunt rotunda, paululum tamen mucronata; ast adhuc dum per terram repit, angulosa ea­dem fert. Est tamen haec, hederae una & eadem species pro loco, & aetate varians. Tibi igitur (vir Generosissime) dijudicandum relinquo, quam inepte authores ante Bauhinum scribentes, atque ipse Casp. Bauhinus eosdem sequutus, aliique eorum vestigiis hucus­que insequentes, duas distinctas unius & ejusdem hederae species con­stituerint. Est enim provectior hedera frutex parasiticus, vivens sine radice in terra, ast cirrhis fibrillisve in corticem arboris, aut rimas murorum adactis vivit: sicut etiam & cuscuta filamentis arcte am­plectentibus vicinas quasque plantas est herba parasitica, sese itidem (provectior) sine radice nutriens. Insuper pro variis herbis ac [Page] fruticibus, quibus innascitur, varie potest cuscuta denominari, va­riisque etiam virtutibus gaudere. Vnde dicitur epithymum, epi­urtica, seu potius [...], epierica, epioriganum, epilinum, epi­genista, episerpillum, epigrostis, epitriphyllon, &c. Dodonaeus asserit Cassutham flores edere parvos, cirrhos ipsos quibusdam locis ambientes, à quibus semina quaedam exigua, sed inutilia prodeunt: folia habet nulla, radicibus nititur nullis, in terra enim non gignitur, sed fruticibus herbisque innascitur. Nec possum ego satis admirari Dodonaeum, aliosque ipsum sequentes. Nec luben­ter possum praeterire Ruellium, qui citat Draconem hortensem, seu Ptarmicam hortensem mirabili modo nasci, scilicet ex semine lini Raphanis, aut scillae bulbo incluso, & terra obruto. Quam ridi­culum, & absurdum sit hoc, inter cetera ab authoribus neotericis recepta, quivis sanae mentis Botanicus nobiscum (vir Generosissime) judicare poterit. Semen difficulter ferre Dracunculum hortensem fateor, quia tanta facultate rependi radicibus praedita est haec her­ba, ut raro semina ad perfectionem perducat (quamvis etiam nonnunquam) ut ceterae omnes nimia rependi facultate donatae plantae, ut Raphanus rusticanus, Ceanothos Theophrasti Colum. seu carduus vulgatissimus viarum Ger. nasturtium Babylonicum, Lob. aliaeque plurimae, penes experientes, & semina colligentes esto fides. Amant suos locos, seu natales capillares, cuscuta, he­dera, Junci diversi, ut ceterae plantae perfectae, flores, & semina sua producentes, atque ex iisdem sese propagantes. Hoc publice pro­fari volui, quod privatim tibi inculcaveram: sed nunc reverta­mur ad rariores hasce plantas Siculas & Melitenses Domini Pauli Boccone Panormitani, viri certe laude digni. Plantas novas fere omnes (perpaucis exceptis) à nemine quod sciam descriptas, ab ipso [Page] Authore tibi commissas, cum iconibus aeri insculptis, Authoris ro­gatu, mihi perlustrandas commisisti; hasce rariores (cum ut notio­res omnibus Botanicis redderentur, tum ut Authorem pariter illu­striorem redderent) typis Oxoniensibus committendas curavi, ne diutius in tenebris laterent, blattisve aut tineis exponerentur, sed ut passim inter Botanicos Europeos fulgeant, eoque solo fine, ut in­terdicantur derisores & momi ne noceant nostro authori, qui pau­culas has rarissimas stirpes novas, non minimo studio, & labore de­tectas publico exhiberi hic voluit, imo efflagitavit. Author noster per multos annos algoris, caloris, & indefessi laboris patiens, ejus est candoris, atque indolis bonae, ut errorem (si quando occurrit) libentissime fateatur, atque seipsum corrigat, & ab aliis emendari, muneris non exigui loco sit habiturus. Concludimus ipsum Botanici fidi, ingenui, ac industrii partes egisse, atque insuper laboribus hisce suis exantlatis, plantarum novarum indagatoribus, earumque avi­dis cultoribus profuturum. Apud me vicit veritas, atque opu­sculum dignum, quod lucem meretur; pervicit persuasio tua ut hic imprimeretur & authori, & mihi. Quare cum tantum tibi debeam (vir Generosissime, qui meos aliquid putes esse labo­res) in hoc sicut in aliis tibi morem gerens, id effectum dedi: ductus partim exhortatione tua, partim benevolentia & humanitate qua botanicos studiosos omnes prosequeris, & inter ceteros Autho­rem nostrum. Tabulas 45 apud exteros vitiose satis sculptas, & plantarum ibidem contentarum nomina perperam adaptata refici, quin & insuper septem postremas Tabulas de novo ex plantis siccis hic delineari, ac sculpi tuis sumptibus (ut votis tuis satis­fieret) curavimus. Macte virtute, prodeant atque publici juris fiant hae rariores Siculae, atque Melitenses, &c. nondum exhi­bitae [Page] in [...] usum, sine cunctatione. Vnde enim majus ani­morum vinculum, quam ex similibus studiis, & exercitiis prae­sertim liberalibus? Quare scientia multifaria, ac virtutes tuae Heroicae, quin & studium Commune naturalium rerum cognitioni impensum, faciet ut praeter observantiam & cultum, nunc etiam amorem tibi publice debere sincere profiteatur Author noster, atque etiam

Tuus Devinctissimus & Humillimus Servus ROBERTUS MORISON. Medicus Botan. Professor Regius, nec non Universitat. OXON.

ERRATA.

Pag. 36. l. ult. leg. son Hippomarathrum. p. 42. l. 18. post minimum in­terseratur ultima clausula, ubi vitiose exhibentur, &c. p. 71. l. 12. leg. civitatis. p. 75. l. 9. leg. tenuifoliarum. p. 85. l. 20. l. XLIV.

FINIS.

Icones, & Descriptiones RARIORVM quarundam PLANTARVM Provenientium in Sicilia, Melita, Gallia, & Italia.

Panax Siculum, semine hirsuto, foliis Pastinacae latifoliae, sativae.

RADIX pro plantae ratione parva: maximus Caulis, humanam altitudinem seu proceritatem non raro su­perans, uncialis crassitiei, in plures ramos distri­butus, ruber, laevis, rectus, intus fungosus: Folia quam Pasti­nacae sativae latifoliae ampliora, tenuibus nervis obsessa, lobis quasi rotundis, figura penè cruciformi, latè expansa, atque lucida: Vmbellae amplae: Flos albus: Semen longum, crassi­usculum, striatum seu sulcatum, exterius candidâ lanugine hirsutum; quâ exutâ, Semen grano Secalis aut Tritici figurâ & colore par est. Caule vulnerato interdum sponte lacryma e­xit, concrescitque colore flavescente. Hujus meminit Cae­salpinus, aliique sine Icone, quam studiosorum Botanicorum oculis subjicere voluimus. Non solum Panormi, ubi pro Da­biso [Page 2] notum, sed & in tota Mararae valle, locis incultis & aspe­ris

[figure]

copiose nascitur, & appellatur ibidem à colonis Ferla, seu Ferra Saracinisca. Variat foliis quandoque glabris, quan­doque hirsutis.

Explicatio I. Tabulae.

In Tabulâ I. A. radicem & folia sub exortum ex eadem radice indicat. B. Petalum integrum, cum lobis subrotundis nervo medio seu petiolo adhaerentibus. C. Caulem crassum in ramos distributum, & floribus oneratum. a. a. a. Pericarpium crassum, striatum, lanuginosum, bina semina intus latentia continens. b. seminis inde exemti partem convexam, sulcis seu striis praeditam. c. partem ejus concavam. D & E foliola tenella ex radiculis teneris sub exortum è terra.

Malum Aurantium Lauri angustis foliis.

MAlus haec Aurantia solâ varietate Foliorum à caeteris suae classis distinguitur; eaque quandoque unciam lata sunt, quatuor longa, acuminata, circum ramos dense congesta, Lauri

[figure]

angustifoliae, vel Rhododendri aemula. Fructum caeterasque partes cum reliquis communes habet. Prope Pisas in horto Francisci colitur.

Malum Aurantium malo Citrio praegnans.

COrtex hujus mali aspectu, odore, & sapore, malum Auran­tium repraesentat: hoc avulso, qui vulgaris est crassitiei, [Page 4] visitur tenuis Cuticula, quae medullam albam, mali Ci­trii substantiâ pulposa refertam complectitur; mirâ gravi­ditate latente sub Aurantii cortice, quae malo alteri dissimilis ratione saporis & odoris. Sub nomine Aurantio cedro studiosè colitur in hortis Messanae & Rhegii.

Explicatio Tab. II.

In Tabulâ II. A. & A. ramum mali Aurantii Lauri angustis foliis indicat. B. Malum Aurantium malo Citrio praegnans. C. C. C. C. corticem exteriorem hujus Aurantii Cedri. D. D. D. D. invo­lucrum secundum mollius multo Cortice, & Pulpa interiore durius. E. E. E. E. Pulpam humore seu liquore Acri-acido praegnantem. F. Meditullium (ejusdem consistentiae cum involucro secundo) cui Vesiculae coriaceae annectuntur.

Heliochrysum Abrotani feminae foliis.

TEnues funt huic Virgulae, fragiles, pedales: Foliis circun­datae oblongis, angustis: Denticulis, quam Abrotani feminae longioribus, nonnihil candicantibus: Flores in fa­stigio cauliculorum umbellati, luteo auri colore fulgentes, Heliochrysi aut Staechadis citrinae floribus, colore & odore persimiles. Semen à Perside Florentiam allatum à Reverendo P. Tani, Ordinis Praedicatorum, tempore Serenissimi Cardinalis Johannis Caroli Medices, plantam hanc in hortis Florentinis Celsissimi Magni Hetruriae Ducis produxit.

Nasturtium montanum Asari foliis.

NAsturtium hoc Foliis est rotundis Asaro similibus, ambi­tu nonnihil sinuatis: Flos albus: Siliquae longae, innu­merae, quae maturae ad levissimum contactum dissiliunt: Radix

[figure]

subest crassa, cava, nodosa, serpens aut repens, tenuibus fi­bris subinde ad nodos enatis, terrae se affigens. Perpetuum est, & Cochlearia Italica quibusdam dici meruit. Circa fontes & rivulorum margines montis Bargae in Hetruria crebro na­scitur.

Aristolochia rotunda altera.

ARistolochia haec altera rotunda, Cauliculis est crassis, ad cubitalem longitudinem humi projectis: Foliis formâ & colore, rotundae vulgaris multo majoribus, longioreque Pedi­culo nitentibus, caeterisque partibus etiam proportione respon­dentibus. Eam accurate descripsit Clusius, quem consulat Le­ctor. Indigitata mihi fuit in silvula ad radicem Montis Ma­doniae, à Doctore Johanne Rustici Medico erudito.

Explicatio Tabulae III.

In Tabula III. A. Heliochrysum floribus onustum indicat. B. Idem sine floribus. C. Nasturtii ramum foliis & floribus onu­stum. D. ejusdem radicem. E. Ramusculos superiores Siliquis re­fertos. F. Aristolochiae Ramum foliis & floribus ornatum. G. E­jusdem radicem rotundam cum Fibris infra positis.

Sedum Siculum, maritimum, vermiculatum, flore Saxifragiae albae, semine villoso.

HAFc Plantula Sedi aut Kali speciebus annumeranda ve­nit, Caulibus, Foliis acutis, & vermiculatis, illis omnino persimilis. Flores promit Saxifragiae albae bulbiferae: Semen villosum utriculo involutum, non absimile Semini pentago­no, quod in Gelsemino Peruviano conspicitur. Frutescit ut plurimum Thymi capitati modo in maritimis ad Granarium Agrigentinum.

Securidaca Sicula siliquis foliaceis.

PRomit haec Cauliculos palmares, rotundos, in plures ra­mos divisos, interdum erectos, Siliquarum pondere sub­inde versus terram reclinatos: Folia Securidacae per extre­mum cordata: Flores in longis Pediculis subalbicantes; sub­sequentibus

[figure]

Siliquis latis, crassis, duplice serie seminum onera­tis, Viciae sesamaciae Apulae Columnae formâ (cui omnino confor­mis) accedentibus, unciam longis, in aduncum mucronem ab­euntibus: Semina autem fert ad Astragali formam accedentia. [Page 8] Passim inter segetes circa conventum Sancti Viti, & alibi, vi­get aestate.

Psyllium laciniatis foliis.

HOC Capitulis, Flore, & Semine à caeteris suae sortis nihil differt; Foliis solum laciniatis, vel potius ut in Coro­nopo, additis quibusdam appendicibus veluti ramosis, ab iis distinguitur. Calceolarius in enumeratione plantarum pro­venientium in Monte Baldo hujus meminit sub nomine Psyllii foliis Coronopi. Casparus Bauhinus ejusdem mentionem facit in Prodromo: an sit idem cum nostro divinare non audeo. Annuum est. Prope Melillim & Saccam reperitur.

Explicatio Tabulae IV.

In Tab. IV. A. Radicem & folia Psyllii per terram strata in­dicat. B. Ejusdem Caulem capitulis & foliis onustum. C. Sedi maritimi ramusculos. d. ejusdem semen. e. florem. f. pappum. G. e­jusdem plantae Caulem unicum, longiorem. H. Securidacam in plures ramos divisam. i. Siliquam ejus aduncam. k. k. Semina inde ex­emta.

Solanum spinosum maxime tomentosum.

RAdix hujus Solani longe lateque est repens: Cauliculos promit pedales, subinde sesquipedales, Aculeis mordaci­bus seu pungentibus frequenter armatos: Folia per nervorum longitudinem, inferne, & superne paribus spinis infe­sta, in margine leviter sinuata, utrâque parte pingui to­mento [Page 9] obsessa: Flores Borraginis facie: Capsulae seminis (ut Florentiae vidimus) atque Fructus Capparis formâ. Cum nullus Author Classicus (quod sciam) ejus meminerit, raris­simae Plantae hujus Iconem pauculis meis addidi.

Tithymalus maritimus, Juniperi folio.

HIc, Tithymali arborescentis facie fruticat: pedali, & al­tiore quandoque est Caule, supernè variis ac multipli­cibus

[figure]

ramis distincto, valde comoso; tenuibus Foliis, co­piosissimis, longissimis, Juniperi formâ, sed mollioribus & [Page 10] minoribus circumvestito, ad Tithymali leptophylli figuram accedentibus. Flores & Capsulas seminales aliorum Tithy­mlaorum more (id est, fructum tricoccum) profert. Perpetu­us est. Massiliae in maritimis oritur.

Helleborus minimus Alpinus, Astrantiae flore.

IPsissimus est hic, qui à Casparo Bauhino bellè describitur in Prodromo, nisi quod folia nostri etiam in exortu in quin­que partes divisa sint, quarum singulae longiores sunt, & angustiores quam Hellebori Bauhini, qui folia suo unguem pollicis lata, in septem lacinias breves & angustas dissecta at­tribuit; quod forte ab ingenio soli oritur. Radices subsunt nigrae, & tenues. Gignitur in vertice Paniae montis, in Hetruriâ.

Explicatio Tabulae V.

In V. Tab. A. I. Solani tomentosi caulem foliis & spinis ar­matum indicant. B. Folium ejus inferius & majus. c. Flotis par­tem anteriorem. e. Ejusdem partem posteriorem. d. d. Semina. E. II. Tithymalum maritimum Juniperi foliis ramificantem. F. III. Helleborum minimum Alpinum, foliis, caule, & floribus folio­sis, Asteris ritu cinctis, praegnantem. G. Radicem ejus fibrosam & folia per terram strata. H. Cauliculum & Florem apertum.

Rubia semine duplici, hispido, latis & hirsutis foliis.

QUadratio C [...]liculis erigitur, cubito altioribus, Foliis circum genicula quaternis, decussatis, magnitudine, [Page 11] formâ, atque hirsutie, Cruciatae Dodonaei simillimis. Fasti­gia cauliculorum, in ramulos tenues divisa, decussatis

[figure]

etiam Floribus, Geminum Semen, & illud hirsutum, sustinent. Solâ foliorum hirsutie, & magnitudine à Rubiâ semine du­plici, hispido, Johannis Bauhini variat. In Ilua silvâ vidi­mus, eandemque illic legimus.

Althaea Carpini folio, flosculis luteis.

HUjus peregrinae plantae Caulis est rectus, rotundus, cubi­talis, ramosus: Folia ad Ulmae, Carpinive faciem ac­cedentia: [Page 12] Flosculi lutei, minimi, longis pediculis innixi, succedentibus orbiculatim Malvae, sive Althaeae modo Semini­bus aculeatis, seu rostratis, atque pungentibus. Perit singu­lis annis, in Italia Melochiae spuriae nomine nota: ibidem, & in Gallia colitur in hortis omnibus Botanicis. Describitur à D. Morisono, Praelud. Botanic. p. 229.

Pseudodigitalis, Persicae foliis.

FRequens est in hortis Pisanis, & Florentinis. A D. Mori­sono Professore Botanico Regio, & Universitatis Oxon. sub Galeata & Verticillata Persicae foliis describitur, Praelud. Botan. p. 275. ideoque illius solummodo figuram apposui. Sed cum Digitalis speciebus neque capsulâ seminali, neque se­mine conveniat, Pseudodigitalis nomen cum Parisiensibus adaptavi, donec melius & aptius ei quadrans inveniatur. Flore amplo, violaceo, Digitalis instar, Digitalem sese pro­deret; nisi capsula seminalis, & semina Verticillatarum more (ut cuilibet proprius intuenti apparet) aliò ipsam reducen­dam declararent.

Explicatio Tabulae VI.

In VI. Tab. I. G. I. Rubiae semine duplici, hispido, latis & hirsutis foliis, binos caules indicant. b. 11. Althaeae Carpini foliis, flosculis luteis, caulem, foliis & seminibus aculeatis in capitulum congestis ornatum. c. 11. Radicem & caulem inferiorem foliis tan­tum onustum. d. Semen rostratum. e. 111. Caulem Pseudodigitalis, Persicae foliis. F. 111. Ejusdem caulis summitatem floribus prae­gnantem.

Chondrilla Sicula Tragopogonoides maritima.

RAdix hujus plantae candida, fragilis, digitalis pene cras­situdinis, altè in terram depacta, superne in tres, aut quatuor partes divisa, ex quâ Caulis oritur pedalis, & al­tior,

[figure]

pluribus alis ramosis donatus, concavus: Folia Resedae divisurâ. Flos & Semen ut in Chondrillis, & caeteris Tragopo­gonis speciebus conspiciuntur. In arenoso maris litore nasci­tur; in Catanae, Agrigenti, & Saccae pastoralibus agris pas­sim obvia.

Conyza major capitata, seu globosa.

RAdice constat satis crassâ; quin & Caule, Foliis, ut & O­dore Conyzam majorem apprimè refert haec planta; sed in flore id praecipue notandum, quod concrescat illius discus, seu umbo in globum, seu caput globosum, Lachrymae Jobi figurâ non absimile; & insuper quod absolutis, & ad matu­ritatem perductis seminibus, sese aperiat caput globosum, atque Semina effundat in Pappos abeuntia; utique quod in me­dio capitis globosi insecta exigua ut plurimum gignantur.

Explicatio Tab. VII.

In Tab. VII. I. A. Chondrillae Tragopogonoidis radicem & fo­lia inferiora, Resedae instar divisa, humi procumbentia indicant. I. C. A. Ejusdem ramusculum foliis superioribus angustioribus, & ca­pitulis onustum. d. Semina ejusdem papposa. B. Caulem ramo­sum Conyzae globosae, seu capitatae foliis, capitulis, & floribus onu­stum. c. Caput singulare globosum cum pappo exiliente. h. Semina papposa inde exemta.

Jacea Sicula, Cichorii folio, fl. luteo, capite spinoso.

CAulis huic angulosus, & cubitum altus est, quandoque re­clinatus, multis alis divisus, & concavus: Folia longa, aspera, duas, aut tres uncias lata, utrinque profundius dis­secta, candicantia, Foliis Jace [...]e Sonchi folio latiora. Flori­bus constat luteis, Spinae solstitiali similibus. Capitulis, longis aculeis armatis, donatur. Radix alba, fibrosa. Circa Saccam [Page 15] nascitur; nec videtur illa, quae sub Jaceâ cap. spinoso longis aculeis à Bauhino in Prodromo descripta est.

Malva Betonicae folio.

HUmilis est haec Malvae species, Cauliculo palmari, & bi­palmari, infirmo, & per terram strato, seu versus ter­ram

[figure]

reclinato. Foliis in longioribus pediculis Betonicae for­mâ constat, minoribus in ambitu crenatis, circa cauliculos paucis, è quorum sinu pediculus exit longus, Flosculum su­stinens Malvae vulgaris facie purpurascentem, subeunte semine [Page 16] malvaceo. Hetruriae alumna est haec Malva, quam in pratis, Il­lustrissimae Gaitanae Gentis Terriccio dictis, circa Pisas non sine taedio & molestiâ multarum circuitionum quasi latentem inveni.

Explicatio Tab. VIII.

In Tab. VIII. D. I. Jaceae Cichorii folio, flore luteo, capite spinoso, radicis partem superiorem, & caulem medium foliis cichoria­ceis, & capitulis spinosis ex lateralibus caulibus ortis, ornatam indigitant. e. Semina papposa. E. II. Malvae Betonicae folio radi­cem, & caules procumbentes, foliis & floribus onustos. f. Semina (aliarum Malvarum more) deliquium patientia.

Amaranthus Siculus spicatus, radice perenni.

FOlia hic gerit figurâ, & formâ Amaranthi vulgaris minora, atque paulo acutiora, molli candidaque lanugine, subtus argenteo nitore lucenti, conferta: nascuntur circa ramos multiplices, è radice lignosa, atque perenni exsurgentes. Caulis pollicari crassitudine persaepe fruticat, estque juxta sin­gulas alas quasi nodosus; spica simplicior est, & exilior quam in caeteris suae sortis, neque ut Amaranthi spica vulgariter è pluribus compacta, sed Flosculis dilutè rubentibus, longo or­dine simpliciter ad cacumen usque distributis constans; sub­euntibus conis perquam exiguis, iisque deorsum nutantibus, in quibus Semen oblongum concluditur. Oritur locis Catanae [Page 17] vicinis, & in Hyblaeis Montibus restibili fecunditate luxuriat.

[figure]

Explicatio Tabulae IX.

In Tab. IX. B. Amaranthi spicati perennis Siculi caulem foliis superioribus & floribus ornatum indicat. D. seu A. S. P. Siculus, ejusdem Caulem sub exortum foliis inferioribus, latioribus praegnan­tem. e. Capsulam quinquefariàm in margine partitam. f. semina.

Alsine maritima longius radicata, Herniariae foliis, ex Sicilia.

NOn despicienda est haec Alsines species herbarum stu­diosis; neque enim se habet ut vulgaris. Radice nititur (pro

[figure]

plantae modulo) longa, crassa, dura, caryophyllorum & [Page 19] lychnidum more, adnatis etiam appendicibus quasi ramo­sa, aut potius multis modis furcata: ab hac Cauliculi denso cespite plures gignuntur, circa quos Folia sunt varia; uni qui­dem (in Sicilia) Herniariae formâ & magnitudine; alteri vero Alsines maritimae Neapolitanae Columnae: Flores, & Semina sunt prorsus Alsines vulgaris: Capsulas vero non observavimus. Se­cundum foliorum varietatem, duas Icones appingere curavi­mus, videlicet sub Alsine longius radicata Herniariae foliis, & Alsine angustis foliis.

Eruca pumila, Bursae pastoris folio.

HUmilis est planta, cujus radicis apici innascuntur Folia si­nuata, Bursae pastoris figura & magnitudine, pulchre dilute virentia; Caules numerosi, reclinati: Flos luteus: Sili­quae mediocriter longae, quae Semen maturum tactae exiliendo evibrant. In prodromo Caspari Bauhini descripta creditur. Exit ineunte Maio inter saxa oppidi Montaperto, non procul Agri­gento; in agris etiam Lutetiae vicinis frequens reperitur, ubi Novembri mense vix unciam caulis excedit.

Explicatio Tabulae X.

In Tab. X. I. A. Alsines maritimae longius radicatae radicem polyschidem, & ramulos humi projectos, una cum foliis eisdem adna­scentibus ostendunt. X. I. B. Ejusdem caulem unicum foliis, & cap­sulis seminalibus oneratum. II. C. Erucae Siculae Bursae pastoris folio radicem tenuem, folia per terram strata, & caules siliquis oneratos. III. D. Alsinen maritimam alteram angustis foliis.

Gramen bicorne, seu Distachyophorum.

RAdix huic est perennis, innumeris fibris, quasi reticulato textu implicitis compacta; Calamus pedalis longior­que,

[figure]

geniculatus, paucis foliis cinctus, ex quo adinstar juli re­cti [Page 21] triuncialis longitudinis exit è folliculo spica, rubente colo­re praedita, quae per maturitatem Graminis dactyli modo in furcam dividitur, unde nomen bicorne imposuimus: ejusdem spicae glumae in aculeos aut aristas tenuissimas & longas abe­unt. Floret vere, usque ad finem aestatis. Ne credas naturae luxuriantis esse errorem, nam in Hyblaeis montibus, & cir­cumfusis campestribus locis illic nullum Gramen frequen­tius occurrit.

Alsine Lotoïdes Sicula.

HUjus plantulae subrubentes, geniculati, & invalidi Cauliculi humi sparguntur: Folia quoad substantiam seu contextum, non numerum, quadantenus ad Loti Lybicae Dal pii, sive Trifolii vesicarii, seu Halecacabi Cam. figuram accedunt: Flosculi, Capsulae, & Semen Alsines vulgaris modo verticillatim cauliculos ambiunt. Prope Catanam in palustribus & hu­mentibus locis inveni. Sub Alsine palustri, minore, folio ob­longo, describitur à Bauhino in Prodromo.

Rapuntium urens Soloniense.

RAdix est huic minimi quasi digiti crassitudine, ex pluri­bus in apicem congestis Asclepiadis modo, nec sine fi­bris: Caulis pedalis, & bipedalis, atque in udis etiam major: Folia uncias tres longa, unam lata, ambitu crenato dilute vi­rentia: Flores è foliorum sinu exeuntes purpureo-caerulei, in fundo integri, seu fistulosi, per oras quinquefariam, seu in quinque fissuras divisi, Cardinalis floris aut Rapuntii cocci­nei [Page 22] quadantenus aemuli; subsequente semine ruffo, pellucido, capsulis triangularibus (Rapunculorum, seu campanularum omnium more) incluso. Tota Planta perfervidi gustus est, atque gustata linguam vellicando quasi accendit, & urit: quin & è quacunque parte vulnerata lacteus succus emanat. In Eri­cetis Regiae intra septa Chambort passim in humidis viget. Et circa Aureliam, Lutetiam petens inveni. Etiam Parisiis in hor­to Regio cultum observavi.

Explicatio Tab. XI.

In Tab. XI. I. A. Gramen bicorne, seu distachyophoron mon­strat. II. B. Alsines Lotoïdes Siculae caulem, foliis, & capsulis semi­nalibus onustum. Atque ibidem capsulam seminibus inde exemtis apposuimus. III. C. Rapuntii Soloniensis radicem Asclepiadis more, & caulem inferiorem foliis serratis onustum. D. Capsulas seminales. e. Semina minuta. F. Caulis summitatem floribus onustam.

Alsine Bononiensis non aculeata.

ALsine haec nostras humi procumbit, atque Cauliculis te­nuibus, rigidulis, geniculatis, in plures Ramusculos di­stributis praedita est, circa quos Folia tenuia, angusta, Tithy­mali leptophylli aemula, denso stipatu invicem cohaerent, quae in senescente Planta, dum contrahuntur, aculeata viden­tur; quod errandi forte occasionem praebuit multis, ut acu­leatam Alsinen appellarent. Flosculi albidi, & Capsulae alia­rum more conspiciuntur. Bononiae vidi, & ad vicum Chan­tilly suburbanum Serenissimi Principis Condei munificentissimi Patroni nostri.

Fungus Siculus subcaerulea pulpa, arillis flavis refertus.

FUngum hunc globosa figura, nonnunquam ovata, crescen­tem vidimus, nucis Juglandis magnitudine. Breviori &

[figure]

crasso Pediculo terrae cohaeret, Cuteque tegitur rugis quibusdam atque tuberculis exasperata, adeoque dura & crassa, ut corium repraesentet; Pulpa alioquin interiore, inchoata maturitate, subcaerulea, absoluta arillis compluribus flavis referta. Hu­jus coriacei corticis decocto Mesianenses mulierculae pannos la­nasve subpurpurascente colore inficiunt. Autumni exitu mense Martio colligitur esui aptus, ubi & Catatumphuli no­mine notus.

Fungus Malicorii facie.

EST & hic quoque fungus notatu dignus, Mespili facie, laevis, vesicae forma, nigricantis coloris, intermediis fi­bris terrae cohaerens. Pulpa illi ut caeteris rara, sed Cutis per maturitatem dura, ad instar corticis Mali Punici. Oritur in silvis Bargae in Hetruria.

Lychnis omnium minima, ex monte Argentario.

REctus huic (nec proposita figura major) Cauliculus. Fo­lia, Flos, & Capsulae quoque, quibus semina includun­tur, Alsines hirsutae sunt, singulis tamen multo minoribus. In monte Argentario inter saxorum rimas & hiatus frequens pullulat.

Explicatio Tabulae. XII.

In Tab. XII. I. A. Alsines Bononiensis binos ramos foliis onu­stos ostendunt. II. B. II. B. Fungos subcaerulea pulpa arillis flavis donatos. III. C. fungum Malicorii facie. IV. D. Lychnidem mini­mam ex monte Argentario foliis & capsulis seminalibus praeditam.

Peplis annua, foliis acutis, flore muscoso.

DOdrantalis est huic Caulis, subrubens: dum in hortis colitur, ampla laxaque Vmbella, & quasi como­sa, alioquin contractiori donatur, ubi natali loco spontanea est. Folia exigua è rotundo acuminata sunt, herbae terribilis [Page 25] minora: Flores muscosos gerit: Semina vero in capsulis ad Echini formam aliquatenus involucris suis accedunt. In agro Lugdunensi frequens inter segetes reperitur.

Limonium marinum, fruticosum, hirsutum.

DEnsa ramorum digitalis crassitiei congerie fruticat Li­monium nostrum minimum, oblongis, cordatis, hirsu­tisque

[figure]

Foliolis, crassis etiam ac instar Sedi cujusdam in orbem compositis, Ramorum cacumen occupantibus; è quo­rum centro Cauliculus interdum exit cum Flore & semine [Page 26] uncialis, vel biuncialis, aliquando longior. Licet idem hoc videri possit cum minimo Bauhini in Prod. descripto, ob insignes tamen quas protuli notas, quibus ab isto Bauhino va­riat, hic inter hunc meum rariorum Plantarum fasciculum non immerito sibi locum vindicet. In Insula Divae Marga­ritae, & scopulis, saxisve ad oram maritimam Galloprovinciae sitis, inveni plurimum.

Limonium maritimum minimum Bauh. Prod.

FIguram tantum exhibuimus, quod à nullo hucusque pro­posita sit, adhibita insuper descriptione ex Bauhini Pro­dromo. Tota Planta uncias quatuor vix excedit; nam ad radi­culam oblongam, rufescentem, in summo divisam, Foliola mi­nima, subrotunda, crassa, Sedi instar compacta, inter quae Cauliculi unciales, pauculos Flosculos pallide rubentes, vel subcaeruleos sustinentes, exsurgunt. Hoc in Insula quadam, non longe Massilia provenit.

Conyza Melitensis retusis foliis.

COnyza haec Melitensis surculis pullulat pluribus pedalibus, rectis, ramosis, à duriore pilo subasperis, Foliis pariter hirsutis, inordinate Caulem ambientibus, oblongis, indivi­sis, Hyssopi, aut Oleae Foliis non dissimilibus, atque per ex­tremum retusis: Flores huic radiati, in cac [...]mine cau­li [...]m auri luteo colore splendentes; quibus flaccescenti­bus [Page 27] succedunt Semina, quae Conyzarum more in Pappos sol­vuntur. An descripta sit, nihil asseverabo; certe inter ra­ras & elegantes locum suum merito tueri potest. Gignitur inter difficultates, & acclives ascensus saxorum & cautium Melitae Insulae, sub Patrum Capucinorum Coenobio, ubi Domi­nus Bonamicus Medicus eruditus Anno 1668. nobis primo monstravit, atque ejusdem natales indicavit.

Explicatio Tab. XIII.

In Tab. XIII. I. F. Peplin annuam foliis acutis indicat. II. G. Radicis partem superiorem Limonii maritimi fruticosi, ramu­sculis & foliis oneratam. X. Ramusculum foliis distinctius appi­ctis. III. H. Limonium maritimum minimum, Bauh. Prod. IV. K. Conyzam retusis foliis ex Melita ramosam. a. Ejusdem semen pap­posum. IV. L. Ejusdem cauliculum foliis retusis longioribus.

Lychnis foliis glabris, calyce duriore.

EX Siculo semine Lutetiae sato nata est Planta, Caulibus pedalibus, gracilibus, geniculatis, ramosis donata, Foliis ad singulos articulos binis sibi oppositis, angustis, du­ris, per extremum acuminatis, prorsus Vetonicae Caryophyl­leae aemulis: Floribus ornatur in fastigio cauliculorum ex ca­lyce oblongo, canulato, dilute purpureis, quinque petalis prae­ditis, Pseudomelanthii similibus; quibus evanidis succedit oblongum Pericarpium, longiori pariter pediculo donatum, Semine minuto, fusco praegnans. In proclivis circa Messa­nam locis copiose nascitur.

Pastinaca tenuifolia Sicula, hirsuta, crispa.

PEdalis est haec planta, subinde majoris altitudinis: Caulis illi rotundus, hirsutus: Folia crassa, crispa, & illa

[figure]

quoque non leviter pilosa: Vmbella latior, Crithmi spinosi for­ma, at Semina asperiora quam silvestris angustifoliae vul­garis. Inter Leocatam & Agrigentum nascitur, in scopulo di­cto San Nicolo.

Ranunculus Alopecuroïdes Ajugae foliis.

EST Plantula haec radice parva: Foliola habet plura, hir­suta, Ajugae foliorum divisura valde aemula, exiliora ta­men, [Page 29] ac longiora, saepe iterum atque iterum divisa: Cauli­culi plures enodes, aphylli; quorum summitati Flosculus luteus quinque foliis constans insistit; quo evanido, assurgit Spica leviter pilosa uncialis, biuncialis, ex Siliquis pluribus falcatis, sibi invicem dense congestis atque compactis, conflata, in qua­rum interstitiis reperiuntur Semina arcte rotatim addacta per intervalla: tota Spica (uno verbo) caudam parvam vulpi­nam refert, unde nomen à nobis inditum. Describitur pro Melampyro ab adversariorum autoribus. A D no Morisono pro Ranunculo exhibetur Praeludiorum Botan. pag. 299. & bene. Praecox est, & annua Plantula. Nascitur prope Massiliam, & Aquas Sextias in Galloprovincia.

Explicatio Tabulae XIV.

In Tab. XIV. I. L. Lychnidem glabris foliis Calyce duriore repraesentat. II. M. Folium integrum cum pediculis suis lobis ornatis pastinacae hirsutae, crispae, tenuifoliae. II. M. e. Caulem foliis superio­ribus & semine onustum. III. N. Ranunculum Alopecuroidem Ad­jugae foliis. III. O. Ejusdem figuram ramosam & contractiorem.

Atriplex minima, angustifolia, maritima.

FOlia huic angusta sunt, Antirrhini minimi facie, incana pul­veris marisque aspergine semper sordentia: Semina in exiguis nodis, capituli modo in unum conjectis, singulis tamen binis foliolis inclusis, Spicam quasi racemosam com­ponunt, Kali minimi forma. A Bigarone Pharmacopola ex Stae­chadibus allatam habui. Planta non multo major Icone est.

Coronopus Siculus, fruticosus, platyphyllos.

NIhil differt ab aliis Coronopi speciebus hic, nisi quod crassa Radice, atque in summo multipliciter brachiata

[figure]

quasi frutescat. Ei Folia sunt hirsuta, lata, brevia, paulu­lum in ambitu divisa, quae denso cespite Plantam coronant. In plaga maritima Brazzetto dicta, prope Pachinum Promonto­rium videre licet.

Clematis tetraphylla Americana.

RAra haec, & peregrinae elegantiae Planta, ad Clemati­dum genus, & earum stirpium numerum, quae admi­niculis fulciuntur, revocari debet. Promit illa à Radice pe­renni, lignosa, Caules plurimos, quorum qui vetustiores, lig­nosi quoque sunt, novelli vero teneriores, prolixi, genicu­lati, rotundi, graciles juncis, lyrarum fidiumve chordis pa­res, quibus tanquam capreolis, & viticulis usa (leguminum, & bacciferarum scandentium more) pergulas, aut peda­menta proxime astantia, hortensesque scenas scandit, quibus facili negotio innectitur, illasque convestit; Foliis quippe lu­xuriat, quum è singulis geniculis, bini Pediculi contra se po­siti nascantur, binaque singuli Folia sustineant longa, pulchre virentia, ad Mali Persicae sive Hemionitidis vulgo existimatae faciem colore suo accedentia, inter quae medius exit Capreo­lus intortus, quo adminiculo quaeque prope assistentia appre­hendit. Flores secundum Cauliculos ad foliorum exortum è Pediculo unciali pendent, decenter incurvi, oblongi, cavi, rotundi, forma atque magnitudine florum digitalis lutei mi­noris, per oras similiter incisuris quinque varie divisi, colore qualis in Avellanae nucis cortice, vel Cannella aut Cinamomo vulgariter sic dicto conspicitur; quatuor intus staminibus, sin­gulis Apices binos gerentibus foliaceos, nigricantibus macu­lis notatos, subsequuntur Siliquae figurâ Smilacis hortensis quibus Semen includitur. Florentiae vidi in hortis illic pera­maenis. Hyeme superest, frigoris (ni acerrimum fuerit) patienti [...]ima.

Explicatio Tab. XV.

In Tab. XV. IP. Atriplicem angustifoliam maritimam mini­mam indicant. II. Q. Coronopi radicis partem superiorem pluri­fariam furcatam, foliis latis & caulibus spicis oneratis. III. R. Clematidem tetraphyllam. a. b. Ejusdem florem unifolium in mar­quinquefariam incisum.

Frumentum Indicum spica divisa, seu polystachites.

QUantum vulgare frumentum assuetis oculis gratum & ju­cundum, tantum plus rarioris spectaculi semper erit, tri­ticum

[figure]

Turcicum, quod Mais vocant, ob Spicas praegrandes, atque [Page 33] torosas; rarius vero, & spectabilius illud ipsum videri potest, ubi quis Spicas illas in plures findi observaverit. Nam, ut in

[figure]

tritico nostro quandoque fieri contingit, in hoc Indico alias spicas minores circum adnatas veluti Ramos spargere obser­vamus, ut ex Icone nostra primo intuitu quivis discere po­test. Nunquam cessat natura, in magno gaudio fertilitatis suae, ulterius progredi, in iis autem maxime, quae homines juvant, aluntque. Ipsius hujus tritici peregrini calamo ad­natos [Page 34] saepenumero observavi fungos, ceparum instar, è plu­ribus tunicis compactos, qui tandem nigrescentes in pulve­rem abiere. In Calabria inveni ad pagum & Coenobium San­cti Dominici Soriani.

Limonium lignosum, Gallas ferens.

PUlcherrimum profecto est Limonii hoc genus, etiam bac­ciferae Salviae, in calidis Cretae locis provenienti, raritate & elegantia par. Radix ei lignosa, coloris rubri Brasilii, hu­mano crure subinde crassior atque prolixior: ab hac Cauli­culi plures, in multiplices alas distributi, humi sternuntur Po­lygoni maris modo, circa quos Folia Oleae vel Halimi vulga­ris aemula conspiciuntur, tactu aspera: quandoque una cum Cauliculis (supra quam cuiquam credibile est) numerosâ gallarum, seu potius nodulorum, sen tuberum provenientium copiâ onusta Ramorum pars superior. Ex iisdem gallis nodu­lisve, atque ex ipsius plantae foliis saepenumero procreantur & protruduntur oblonga foliola furcata, versus extremum un­gues avium referentia, ac sursum erecta, quorum è sinu alter­natim exeunt Flores, Plumbaginis aut Syringae caeruleae Flo­rum forma: Gallae autem interdum quernae glandis magni­tudinem aequant. Agrigenti locis incultis magna foecundi­tate, majorique nobis oblectamento luxuriantem plantam, Gallis nodulisve suis venuste oneratam, offendimus.

Limonium lignosum Gallis viduum.

OMnibus suis partibus supradicto Limonio non absinile esset, si gallos nodulosve proferret, paremque Foliorum magnitudinem assequeretur. Ad Pachynum Promontorium in loco Brazzetto dicto visitur.

Apocynum Canadense foliis Androsaemi majoris.

HAEC planta raritate atque elegantia insignis, Arbusculae more erigitur: Caule pedali & longiori, enodi, aphyl­lo, subrufo, superne in varios atque multiplices Ramos distri­buto atque diviso, donatur. Folia bina subrotunda, Androsaemi majoris foliis quam proxime accedentia, è regione petiolis su­is Caulibus adhaerentia, adornant totius plantae compagem. Ab extremis cimis Caulium exeunt ramatim Flosculi è diluto rubore leviter purpurascentes, Lilii convallium aut Unedonis caliculati; quibus subeunt Siliquae Asclepiadis angustiores, candida intus lanugine, & femine compresso, plano, subrufi coloris refertae: Radices longe lateque sub terram serpen­tes admodum vivaces sunt, & subinde progerminant in calcatis areolarum semitis. Lacteo succo scatet, qui ema­nat quacunque parte vulneretur, ceterorum sui generis omni­um adinstar. Muscarum pernicies est, si Floribus insideant. Lutetiae in Horto Regio videri poterit copiose.

Explicatio Tabulae XVI.

I. Frumentum Indicum spica polystachiophora, seu multipliciter [Page 36] divisa, cum particula culmi thecam emittente, & folio sursum tenden­te, ostendit. II. Limonii lignosi ramum foliis, & gallis seu tuberculis, ab insecto sese ibidem includente factis, praeditum. II. a. Ejusdem Limonii caulem foliis tantum praeditum, sine gallis aut tuberculis. III. Apocyni Canadensis foliis Androsaemi majoris caulem, foliis, floribus, & siliquis binatim conjunctis oneratum.

Explicatio Tabulae. XVII.

In Tab. XVII. A. indicat caulem cum galla seu tuberculo foliis & floribus onustum. B. Ejusdem caulem sine Floribus. c. c. c. Flosculos.

Hippomarathrum Siculum.

RAdix huic longa, crassa, summa parte (ut pleraeque fe­rulacei generis plantae) villosa: Caulis cubitalis, aut bicubitalis, interius fungosus, exterius striatus, seu sulcatus, multis alis hinc inde à Caule praecipuo emergentibus: Folia Peucedani, quandoque Seseli, aut Foeniculi modo divisa, du­riora, & firmiora tamen. Sic enim in Sicilia Planta haec sponte nata foliis ludit, comantibus semper in Vmbellis, ma­gnis, pluribus flosculis luteis; quibus discusiis atque evanidis, exterius succedit Pericarpium fungosum, sulcatum, asperum, pisi maximi magnitudine, quod adhuc viride tam arcte con­jungitur, ut unum videretur; cum exsiccatur tamen binatim finditur. In singulis Pericarpiis hujusmodi fungosis, latent singula Semina oblonga, Tritici grano paria. Honorius Bellus, Casparus Baubinus, & Prosper Alpinus hujus Hippomarathri meminere. D. Morison ip pomarathrum hoc describit sub [Page 37] Cachryos nomine, Peucedani folio, semine fungoso, sulcato, aspero. Propter fungosum Pericarpium Semen obtegens, fa­cile

[figure]

Cachryos omnes species detectae à praedicto Domino, vel detegendae aut ab ipso aliisve cognoscuntur. Passim Panormi Agrigenti, & Messanae locis li Pirreri Santa Agata Brazzo di San Raneri dictis, alibique per Siciliam conspicitur satis fre­quens.

Explicatio Tabulae XVIII.

In Tab. XVIII. A. indicat radicis partem Hippomarathri Siculi cum caulibus & ramis semine onustis. c. Vmbellulam. a. a. Bina se­mina conjuncta & adhuc viridia. b. b. Semina bina exemta.

Linaria Sicula multicaulis, Molluginis folio.

CAules huic nostrae Linariae sunt cubitales, rotundi, ramosi,

[figure]

subrubentes: Folia angusta, unciam longa, inferiora cir­cum [Page 39] Genicula stellatim radiata Molluginis instar, supe­riora autem inordinate disposita, illaque Kali modo car­nosa, sulco canulato per longitudinem decurrente. Lutetiae versus finem autumni hujus Linariae Folia frigoris inclemen­tia crispabantur: Flores lutei, & vulgaris Linariae minores. Flo­ribus fatiscentibus succedunt Capitula rotunda, in quibus Se­men latet. Radix perennis, tenuis, & fibrosa subest huic Li­nariae, quae tota aestate floret Panormi, & copiose etiam alibi, in Sicilia. An Linaria Cretica angustifolia Clusii.

Tithymalus Siculus polycoccos Portulacae folio.

NOster Tithymalus assurgit Caule pedali aut altiore, su­perne amplo & valde ramoso, Foliis ad Portulacae, vel Tithymali helioscopii figuram circumvestito. Flores & Semen, ut in ceteris suae classis, in alarum sinubus atque ipsis ramis insi­dent, & ordine distribuuntur; rotundis subsequentibus capi­tulis, binis tenuibus apicibus donatis, in quibus Semen Can­nabis figura, atque colore concluditur. Ea est plantae ejusque alarum durities & contumacia, ut media hyeme arida, & Foliis spoliata perduret adhuc, & Capsulas seminum (quod notatu dignum) unguibus frangere, aut evellere (adeo perti­naciter haerent) sine rami particula non possis. Ex Semine deciduo quotannis renascitur. Hujus meminit Doctor Hya­cinthus Ambrosinus Bononiensis in sua Phytologia in folio 532. sub nomine Tithymali Bacciferi; an idem cum nostro judi­care potest Jacobus Zanoni Pharmacopaeus, & Botanicus e­jusdem urbis laudatissimus, ad quem è Sicilia semina nostri [Page 40] transmisimus. Tota planta succo lacteo (ceterarum suae sortis more) turget.

Explicatio Tabulae XIX.

In Tab. XIX. A. Denotat folia Linariae Molluginis folio per terram strata. B. Ejusdem flores in cimis. C. Ejusdem capsulas seminales itidem in cimis. D. Tithymali polycocci folia sub exortum Portulacae instar. E. Radicem. F. G. Ramos seminibus onustos. h. i. Semina ejusdem.

Pulegium tomentosum minimum.

A Vulgari Pulegio nihil discrepat nisi parvitate, & foliis longioribus, atque lanuginosis. Plantula haec ad dimi­dium palmum non accedit. Flores non bene expressit sculptor. In pratis non procul à Corleone in Sicilia inveni.

Gnaphalium Alpinum nanum, seu pumilum.

HOC, Gnaphalio montano simillimum, sola partium singularum exilitate differt, figuram enim proposi­tam parum excedit. In monte dicto Cinione di Farnano prope Mutinam viget plurimum.

Polygonum capitulis ad Genicula echinatis.

HUIC Polygono tenuis est Radix, prolixa, & dura: Cau­liculos habet tres aut quatuor humi jacentes, palmares, circa quos Folia Herniariae, aut Polygoni montani, in crebris [Page 41] Geniculis plura simul juncta, atrovirentia, inter quae nescio quid Flosculorum muscosorum apparet, subsequentibus verti­cillis

[figure]

brevibus aliquot apicibus, veluti echinatis, in quibus mi­nutum Semen includitur. In Ilua insula juxta Portolongoni munimenta, & nova moenia visitur.

Juncellus minimus capitulis Equiseti.

JUncello nostro multae sunt Radiculae repentes, non sine fibris capillaceis, è quibus enascuntur stili, seu junci plures, tenu­issimi, unciales, biunciales, quorum singuli capitulum mini­mum sustinent Equiseti aemulum. Ad ripam Ligeris vidimus.

Potamogeiton pusillum fluitans.

PRO Radicibus huic sunt fibrae longissimae: Cauliculus do­drantalis, tenuis, ramosus: Folia longa, inordinate dis­posita, pene capillacea, quandoque Foeniculi sive Peucedani similia. Flosculi in biunciali pediculo sunt muscosi, spicati, subsequentibus Granis minutis, & asperis, compluribus si­mul conjunctis. Catanae è fontibus eduximus. Species hu­jus longe amplior prope Lutetiam, in Sequana fluvio visitur. Casparus Bauhinus utriusque meminit.

Explicatio Tabulae XX.

In Tab. XX. I. Gnap halii Alpini pumili radicem, folia, & cau­les floribus oneratos ostendit. II. A. II. A. Pulegium tomento­sum minimum. III. Polygonum capitulis inter Genicula echina­tis. IV. Juncellum capitulis Equiseti, duplici figura. V. Pota­mogeiti pusilli figuram; ubi vitiose exhibentur flores à calcographo: debent esse Galeati vulgaris more.

Rhamnus Siculus pentaphyllos.

ELegans hic Frutex veteribus, atque neotericis Botanicis incognitus, Rhamni speciebus adseribi debet, tota fi­gurâ ac partibus singulis speciem Rhamni testantibus. Com­pluribus

[figure]

virgultis Pruni silvestris modo frutescit, & huma­nae proceritatis modum seu mensuram nonnunquam superat. Huic rami multiplices, & varii, duris & crassioribus spinis [Page 44] armati: Folia in singulis pediculis quina, quorum singula Jasmini lutei foliis sunt angustiora, indivisa, versus extremum latiora, atque rotundiora, hilari virore nitentia: Flores can­didi, plures ab uno pediculo tenui, longo, racemoso penduli, quibus fatiscentibus succedunt Baccae, Myrtillorum baccis si­miles, ast majores, per maturitatem rubrae, Putamine osseo & duro praeditae, in quo Nucleus tenui membrana vestitus. Prope Panormum in agro dicto Fundaco dell' Abbate ad sepes: in Africa etiam nasci nonnulli dicunt. A colonis & villicis cir­ca Panormum dicitur Zaccati.

Explicatio Tab. XXI.

Tab. XXI. Rhamni pentaphylli designat caudicem spinis lon­gissimis, atque foliis quinis in unum centrum concurrentibus, & à lon­gis pediculis pendentibus. a. & b. Ramusculos in summitate foliis & fructibus oneratos indicant.

Linaria Sicula, latifolia, triphylla.

CAules habet rotundos, glabros, pedales, subinde majo­res, quandoque plures ex unâ Radice exeuntes: Folia terna, subrotunda, unciam lata, nonnihil longiora, ordi­natim adversis inter se petiolis disposita, bina tantum in summo Caule, cujus extremo spica Florum eminet, Linariae vulgaris ritu; Flores singuli anterius rictu, & posterius calcari caeruleo pallescente donantur. Sequuntur Capsulae (congenerum more) in quibus continetur exiguum semen: Radix subest fibrosa. Floret aestate in montibus Hyblaeis, circa Syracusas, & alibi [...]illic passim reperitur. Bauhiniana [Page 45] Linaria triphylla latifolia (excepta nota Brachiata in Caulis summitate) cum nostra omnino convenit.

[figure]

Explicatio Tab. XXII.

In Tab. XXII. A. Indicat Linariae plures cauliculos ex radice emanantes foliis tantum onustos. B. Vnum cauliculum cum floribus. d. Semen. C. Ejusdem caulem foliis latioribus praeditum.

Thlaspi biscutatum Raphani aut Irionis folio.

CUM omnibus biscutatis Thlaspios speciebus convenit haec nostra Caule, Flore, Fructu; Foliis solummodo dis­crepat, quae Raphani aut potius Irionis forma, & magnitu­dine sunt: Radice est admodum exili & imbecilla, ex qua [Page 46] saepenumero plures Cauliculi exeunt. Annuum est hoc no­strum.

[figure]

Circa Panormum, Agrigentum, & Massiliam copiose gignitur, locis in incultis & asperis.

Explicatio Tabulae XXIII.

In Tab. XXIII. I. Thlaspios biscutati Irionis folio Semina [Page 47] biscutata in summitate caulis indicat. II. Ejusdem Thlaspios inte­riora folia per terram strata, & caulem floribus oneratum. III. Fo­lium superius sinuatum.

Parietaria Sicula Alsines folio.

A Parietaria minore Tragi & à vulgari Matthioli differt

[figure]

haec Foliis tantum, quae minima sunt figura atque ma­gnitudine [Page 48] Alsines paria. Singularum A. a. B. B * Icones in ta­bella nostra discriminis gratia proposuimus. Nostra passim per universam Siciliam viret: in montibus Hyhlaeis oppido Mililli vicinis, Catanae, Messanae, & Agrigenti saepius vidimus, & legimus.

Explicatio Tabulae XXIV.

In Tab. XXIV. A. Indicat Parietarim Helxines folio. a. Ocymi folio. B. Alsines folio, una cum caule seminibus onerato. B * Ejusdem folia per terram strata cauliculis innixa, sine Seminibus.

Alsine palustris Serpilli folio.

PArvis est Foliis carnosis, Gratiolae Hyssopifoliae angustiori­bus, ad cauliculorum humi jacentium nodos binis ex adverso positis; Floribus in foliorum sinu rubentibus, exi­g [...]is capsulis, & semine Alsines vulgaris. Integra planta di­midiae palmae magnitudinem vix aequat. Locis palustribus cir­ca Syracusas nascitur.

Horminum spicatum Lavendulae flore, & odore.

HOrmini hujus in Sicilia nati Caulis, Folia, Semina Hor­mino Sclarea dicto non sunt dissimilia; Flosculi purpu­reo-caerulei Lavendulae florum forma, & magnitudine, Caulem quadratum verticillatim per intervalla ambiunt, in longissimae spicae modum digesti; quos subsequuntur Vascula quinquefa­riam denticulata in margine superiore, quae sursum versus erecta, caulique appressa, & subrubentia, quasi biflorae plantae, [Page 49] peramoena specie, prolixam, & non marcescentis coloris caerulei Spicam iterum efficiunt. Tota planta arida sua­vem

[figure]

Lavendulae odorem spirat. Ad bicubitalem altitudinem a­scendit. Prope Agrigentum, & Cainatatam exit plurimum. An descripta sit affirmare non audeo.

Brassica silvestris Fabariae foliis.

CAulis huic est pede longior, tenuis, ramosus, te­res, quem amplectuntur (Perfoliatae modo) laevia ro­tundaque Telephii folia, ambitu nonnihil sinuata: Flosculi in summitate purpuro-caerulei; quibus succedunt Siliquae angu­stae, [Page 50] & longae. Non differt à Brassica secunda silvestri, Clus. nisi Radice, quae in nostra perennis est. Ad Tauromenum inveni. Ac­cepi itidem à Johanne Rustici ex Colletano.

Explicatio Tabulae XXV.

In Tab. XXV. I. I. Alsinen palustrem Serpilli folio * bis offert. II. Hormini spicati Lavendulae odore ramos tres, cum capsulis verti­cillatis per intervalla ipsis annexis. a. Verticillum integrum majo­rem. III. Brassicae sil. Fabariae foliis caules, foliis & siliquis onustos. IV. Eosdem caules cum foliis & floribus.

Arisarum Potamogeiti folio.

RAdice, Caule maculato, cum aliis Arisari speciebus con­gruit, at Folia unciam lata, duas longa, subtus paulu­lum nervosa, & per terram sparsa, quadantenus Potamogeiti rotundifolii sunt similia: Flos brevior, & radii textoris instar apertus, exili pistillo piloso praegnans, extremo mucronato, & hami modo adunco. Natales illi Saccae, & Panormi in silvu­la Sanctae Mariae à Jesu fratrum strictioris observantiae Sancti Francisci.

Stramonium ferox.

AD Stramonii majoris, (quod Datura quibusdam dici­tur) altitudinem prope accedit. Ramis constat late ex­pansis, quasique brachiatis; Caule crasso, cavo, medulloso, & ramoso; Foliis angulosis, [...]inuatis, ad Atriplicis, pes anseri­nus dicti, Folia accedentibus, majoribus paulo atque crassio­ribus, [Page 51] è virore pallescentibus: Flores ad ramorum pene omni­um divisionem candidi obsoleti, caeruleive, qui in Folliculo

[figure]

quinquangulari è longo tubo in calathum laxantur continu­um, quinis angulis, quinisque fissuris distinctum: in hisce Floribus sunt Stamina quinque cum pistillo. Florem excipit Fructus Nuci juglandi magnitudine & formâ similis, crassio­ribus quam in Datura putata, spinis horridus & senticosus, unde ferox mihi dicitur, quatuor membranis intus divisus, è [Page 52] quibus nescio quid fungosum reflectitur, cui Semen adhaeret copiosum renis formâ rugosum, seu asperum, medulla alba refertum. Radix subest è numerosis fibris composita. Floret aestate, & semen perficit versus finem Autumni. Annua est. Lu­tetiae vidi.

Explicatio Tabulae. XXVI.

In Tab. XXVI. I. b. Radicem folium & florem ex longissimis pediculis emittentem indicat Dracunculi Potamogeiti foliis. I. a. Ejusdem radicem plurima folia & florem emittentem. e * Caput spinosum Stramonii ferocis, cum foliolis idem claudentibus. c * Fo­lium inferius ejusdem sinuatum.

Chrysanthemum Canadense humilius.

FOliis est planta haec peregrina obscure virentibus, ner­vosis, minime sinuatis, Chrysanthemi, Flos Fernesianus dicti, foliis minoribus, rugosis, & asperis; Capitulis, Flore, & Semine Chrysanthemi; Flores enim luteo colore nitent: Radix perennis est. A Domino Morisono describitur una cum se­quente, in praeludiorum suorum Botanicorum. Pag. 251.

Chrysanthemum Canadense Latifolium elatius.

CUM priore convenit in omnibus, nisi quod Folia latiora & longiora, dilutius virentia, atque sinuata, seu dentata producat. In hortis Bononiensibus & Florentinis, nec non [Page 53] Parisiiis in horto Domini Francisci Blondel, rei Herbariae & me­dicae peritissimi, uterque colitur.

Crithmum Siculum, Baticulae alterum genus Caesalp.

CAulis huic plantae nostrae rectus est & ramosus; Folia La­ciniata, dura, & quam Foeniculi marini, vulgariter sic

[figure]

dicti latiora: Vmbellae pares; Semina bina, quae simul con­juncta Coriandri instar divisa, etiam striata sunt, Foeniculi se­minis modo: Radix longa, crassa, ad ligni naturam propius accedens, & singulis annis regerminans perennat. Illius Ico­nem dedimus, sed oscitantia pictoris adolescentem plantam so­lummodo pinxit, cum etiam adultae copiam facere decrevis­sem. [Page 54] Asperis, & saxosis gaudet locis prope Panormum in mon­te Peregrino, ut & alibi videre est.

Campanula rotundifolia Caetana longius radicata.

RAdix hujus alte in terram depacta est; Caules multi sunt

[figure]

pedales, duri, rigidi; Folia Cymbalariae rotunda, leviter [Page 55] sinuata, ab imo usque ad fastigium ferme aequalia: Flos alia­rum Campanularum formâ, caeruleus, item & Semen pelluci­dum, ruffum. E rimis saxorum erumpentem prope Catanam inveni. Differt abea, quae Cymbalariae foliis dicitur Casp. Bauhino, Radice, sed praecipue Foliis superioribus minime angustis.

Explicatio Tabulae XXVII.

In Tab. XXVII. C * & * C. indicant Chrysanthemum hu­milius. * A. Chrysanthemum elatius. D. E. Crithmi Siculi seu Baticuli 2. Caesalp. Radicis partem, folia tantum protrudentem. G. Campanulae rotundifoliae Caetanae radicem. F Ramusculos foliola rotunda gerentes in summis caulium.

Explicatio Tabulae XXVIII.

In Tab. XXVIII. D. Crithmi antedicti radicem indicat. E. Fo­lia latiora pediculis longioribus innitentia. F. Folia angustiora.

Thlaspi Latifolium platycarpon Leucoii foliis.

HAEC Thlaspios species Surculis frutescit fragilibus, cu­bitalibus, subinde majoribus, rotundis, circa quos Folia plura, nullo ordine servato, dense congesta sunt, crassa, glabra, indivisa, Leucoii aemula, per extremum retusa: sum­mitatem occupant Flores Leucoii, albidi, quorum singuli qua­tuor Foliolis albidis constant, quasique in Vmbellam congesti; quos excipiunt Vascula bisulcata, seu biscutata, omnis hujus generis Thlaspios more, in quibus utrinque compressum con­tinetur Semen: Radix subest crassa, vivax. Idem est (ut pu­to) [Page 56] quod describitur à Casp. Bauhino in Prod. Per totum an­num floret in Sicilia, ut videre est in loco Mariduci dicto, pro­pe Panormum.

Polygonum muscosum minimum.

CAuliculis est pluribus uncialibus dense geniculatis; Foliis crebris, capillaribus, brevissimis, radiatim ad caulicu­lorum

[figure]

nodos dispositis; Floribus herbaceis; minutissimo se­mine eisdem succedente. Tota planta absoluta est, humi ja­cens, Camphoratae congenerem plantam aemulans. Cum pri­mum exit, Julum quendam minimum primo aspectu refert. [Page 57] Prope Catanam in Sicilia, & in ambulacris horti Pisani crebro reperitur, & deciduo Semine sese propagat.

Explicatio Tabulae XXIX.

In Tab. XXIX. F. Caulem Thlaspios fruticosi Leucoii folio, & va­scula platycarpa quasi congesta in capitulum ostendit. G. Ramuscu­lum fol. & floribus oneratum. B. D. Ramulos plurimos ex eadem crassa radice partim floribus partim capsulis oneratos. f. f. Capsu­lam platycarpam. g. Dimidiatam capsulae partem. h. i. Semina ejusdem compressa. P. Polygonum muscosum minimum. Q. R. Ejus­dem ramos seminibus onustos.

Pimpinella Agrimono [...]des.

HAEC Folia producit oblonga, è pluribus lobis, ad u­nam costam seu pediculum juxta se positis, quorum singuli Agrimoniae quadantenus similes, sed rotundiores sunt, & leviter hirsuti, atque in ambitu crenati. Inter Folia humi strata, odorata, assurgunt Caules recti, cubito altiores in­terdum, paucis foliolis vestiti, atque in plures ramos distribu­ti; in quorum cacuminibus Capitula eminent cum Flosculis & Semine aspero, seu rugoso, spicatim disposito, more alia­rum Pimpinellarum spicatarum. Tota planta cum suavitate odorata est, unde Agrimonoïdes dicta, quod Eupatorium Grae­corum odoratum odore aemuletur. Pisano & Parisiensi in hor­to cultam observavimus. Ejus optima effigies cum descriptio­ne à Dom. Morisono exhibetur in umbellarum suo specimine.

Saponaria frutescens acutis foliis, ex Sicilia.

HUjus plantae Caules sunt rotundi, cubitales, geniculati, ramosi: Folia angusta, [...]oliis Oleae paulo latiora, & a­cutiora,

[figure]

ad Myrti majoris folia accedentia, in singulis genicu­lis [Page 59] bina: caulium extremis insident Flores, longis calycibus glabris inserti, quinquefolii, exigui, roseo-rubenti colore prae­diti. Radices crassae, perennes, hyemis patientissimae, qui­bus, singulis annis recurrentibus, planta regerminat. Hanc Caesalpinus sine Icone descripsit, cui, à Lychnide silvestri sem­pervirenti Clusii non discrepare videtur, quamvis in pinace Bauhini distinguatur specie. Hujus Icon exactissime delineata est à Camerario in hortis, sub Ocymoides fruticosum. Cir­ca Panormum & Agrigentum inter saxa ubique erumpit.

Explicatio Tabulae XXX.

In Tab. XXX. IA. Pimpinellam Agrimonoidem caulescentem, & semina ferentem indicant. C B. Ejusdem folia sub exortum per terram strata. II. II. Saponariae radicis partem, & caulem foliis & floribus onustum.

Kali Siculum lignosum floribus membranaceis.

RAdices hujus robustae sunt, atque altius in terram descen­dunt, subinde humano crure, vel etiam coxa crassiores▪ ab his virgae plures, lignosae exoriuntur, in tenues ramulos di­stributae, circa quos folia Kali minoris non temere sparsa, sed bina semper ex adverso scite posita respondent: Flores aesta­te albi, quadrifolii, patuli, membranacei, instar alarum Pa­pilionis, qui longo ordine, spectabili elegantia, dense con­gesti ramulos omnino geniculatim onerant: Semen cochlea­tum exigua rubente tunica coopertum. Juxta Saccam, Cata­nam & Agrigentum reperi, ubi vocatur ab indigenis Liuta; [Page 60] atque ejus cinere in linteis mundandis & dealbandis maxime utuntur.

Aster tomentosus luteus, Verbasci folio.

ASter hic Folia promit à radice multa, oblonga, indivisa, to­mentosa, Stachydis, aut Verbasci cujusdam silvestris

[figure]

aemula, candidiora: inter haec Caulis dodrantalis, rectus e­mergit, minoribus foliis cinctus, & ipse molli albenteque la­nugine incanescens; cujus in cacumine flores, Asteris forma, radiato foliorum ambitu lutei, qui in Pappos solvuntur: Radix subest vivax, totaque planta, si sub tectum hyeme revocetur, pluribus annis perennat. Dominus Alexander Balam Anglus, rei herbariae valde studiosus, mihique amicissimus, in Italia com­municavit.

Blattaria incana multifida.

CApsulae, Semen & Flores Blattariam esse arguunt: Fo­lia vero magna, multiplicibus, & profundis divisioni­bus

[figure]

incisa, colore è virore candicantia, Absynthii pontici vul­garis aliquatenus aemula. Ramum unicum hujus plantae absque radice habuimus à Johanne Maria Ferro Veneto aromatario, qui Ragusa allatum esse affirmabat.

Conyza Sicula annua, lutea, foliis atroviridibus, caule rubente.

CAulis hujus plantae est subrubens, rotundus, pedalis, quandoque bipedalis altitudinis, in varios, ac mul­tiplices ramos diffusus, ad instar Linariae Belvedere, disposi­tos, circa quos, Folia inferna longa, atroviridia, angusta, Oleae similia cum primum exeunt, deinde angustiora, & obtusa de­veniunt Kali forma: Flos aureus, & minoris Conyzae flore minus compactus, qui senescente planta abit in Pappos. Exce­pto colore, & exilitate partium, multum affinitatis habet cum Conyza minore vulgari. Annua est. Palustribus locis ad Cata­nam urbem plurima nascitur, etiam prope Agrigentum.

Explicatio Tabulae XXXI. & XXXII.

In Tab. XXXI. I. Kali sine floribus. I. * Kali floribus mem­branaceis indicant. II. Asterem tomentosum luteum Verbasci fol. III. Blattariam incanam multifidam. IV. Conyzam Siculam annuam.

In Tab. XXXII. B. Kali floridi ramusculos indicat. b. Semen cochleatum. A. Rami ejusdem summitatem. C. Ramum floribus onu­stum. e. Flosculum pentapetalum. D. Ramos semine praegnantes.

Moly flore subviridi.

BVlbum oblongum habet; Folia Asphodeli albi similia; Caulem rotundum, laevem, non raro tricubitali proceri­tate eminentem, cujus summum occupant, in umbella quasi, Flo­res è luteo virescentes longissimis pediculis innixi. Gaudet o­pacis locis & silvis umbrosis. In montis Madoniae convallibus copiosum occurrit.

Gramen filiceum paniculis integris.

RAdice est fibrata: Culmo tenui & geniculato, Foliis pau­cis [Page 63] vestito, cujus fastigium obtinent pulcrae Paniculae, vulgari Gramini filiceo pares, ni simul essent conjunctae, & pal­mam manus extensis junctisque digitis imitarentur. In littore Sancti Erasimi loco li Stazzuni dicto, nobis apparuit.

[figure]

Explicatio Tabulae XXXIII.

In Tab. XXXIII. I. Caulem longissimum complicat [...]m Moly flore subviridi in summitate floribus onustum indicat. II. Gramen fili­ceum polystachyophoron, seu panicula multiplici cum radice sibrosa.

Limonium Siculum folio cordato.

RAdice constat pollicaris crassitiei non sine Fibris: Foliis humi jacentibus, longis, ab angustiis in latitudinem pau­latim

[figure]

sese laxantibus, quae per extremum cordis figuram effi­ciunt, modo quo pingitur: Caulis brevior est; Flores caeru­lei, & semen quale in ceteris. Idem esset cum eo, quod à Bauhino describitur in Prodromo, nisi obstaret Foliorum longitudo, quae in nostro notatu digna est. Prope Panormum, & Augustam in­veni copiosum.

Explicatio Tab. XXXIV.

In Tab. XXXIV. A. Limonii radi [...] foliis pluribus cordatis & caulibus flores ferentibus indicat. B. Ejusdem Limonii folia am­pliora cordata.

Jacea Melitensis capitulis conglobatis.

[...] Jaceae nostrae pedales, & longiores sunt, alati, ramo­si,

[figure]

geniculati: Folia angusta, Jaceae vulgaris foliis mollio­ra, [Page 66] leviter sinuata, & incana; Flores ad genicula, ab imo ad summum caulium plures, sublutei, è Capitulis nonnihil spinosis, atque cum rotundi globuli forma simul commissis, exeuntes. Melitae inveni, in via quae Casalnovum ducit: Lutetiae etiam na­ta est, fed capitulis minus compactis.

Explicatio Tabulae XXXV.

In Tab. XXXV. A. Jaceae Melitensis folia tenella & prima ex radice orta indicat. B. Folia provectiora sinuata. C. Caulem foliis & capitulis conglobatis. M. Plurima capitula in globum congesta, cum foliis ejusdem basin constituentibus. d. Semina ejusdem.

Jacobaea Sicula Chrysanthemi facie.

JAcobaeae nostrae Caules sunt cubito altiores, non ita crassi, inanes, seu intus fungosi, in plures ramos divisi: Folia longa, angusta, adnatis exiguis alis, Chrysanthemi Cretici veluti divisura & forma, paululum foetentia: Flores in ra­mulorum fastigiis multiplices, floribus Jacobaeae multo mi­nores, medio umbone, seu orbiculato ambitu, luteo auri colore fulgentes. Perpetua est Planta, hyememque facile sustinens, ad Catanam & Tauromenum frequens.

Explicatio Tabulae XXXVI.

In Tab. XXXVI. A. Denotat Jacobaeae caulis partem infe­riorem è radice lignosa fibris scatente ortam, & foliis laciniatis

[figure]

onustam. B. Ejusdem caulis partem superiorem floribus & pappo te­ctam. C. Flosculos stellatim latis petalis cinctos. d. & e. Semina pap­posa.

Malva Sicula foliis moschatis crispis.

CAules hujus plantae non semper humi procumbunt: Folia undulata sunt, & crassa, Malvae vulgaris magnitudine,

[figure]

suavi quodam odore Moschi fragrantia ad basin; quin & eo­rundem pediculi, singulis appendicibus, sive unguibus cin­guntur: Flos pallidus, & ad Citri colorem accedens. Semen [Page 69] Bamiae par. Tota planta laevi densaque lanugine canescit. Ad Agrigentum & Saccam viget plurima, locis argillosis.

Explicatio Tabulae XXXVII.

In Tab. XXXVII. A. Indicat caulem Malvae foliis crispis & flo­ribus inexpansis oneratum. B. B. B. Vngues seu Appendices quibus cinguntur foliorum pediculi sub exortum à caule. c. c. Florem pen­tapetalum stilum medium cingentem. k. i. Semina cum deliquio, quo cingunt stilum in meditullio floris.

Coronopus maritimus roseus.

COronopus hic Spicas fert foliaceas, depressas; Flo­rem herbaceum (ut in Plantagine rosea majore, & me­dia) ex densa frequentique foliorum dilute viridium structu­ra compositum: Folia subtus glabra in lacinias aliquot per la­tera incisa exhibet, hortensis Coronopi foliis per terram stra­tis paria: Radix illi est crassa, alte in terram depacta. Se­mel hunc observavi prope Panormum in loco dicto Acqua delli Corsali, judicavique naturae lusum: sed à Domino Angelo Mat­theo Buonfanti de Canarinis, in rebus physicis viro claro, & amico meo monitus sum passim per totam Siciliam aliisque eti­am in locis enasci, atque speciem particularem constituere.

Alga spiralis maritima.

TEnuis est haec, & angusta membrana in modum spirae convoluta, duas aut tres uncias longa, cujus extrema [Page 70] minutissime incisa sunt, sive fimbriata: simplex est, in plures quandoque ramos divisa, totaque subnigro fusco­ve

[figure]

colore nitet. Saxis, & tectis innascitur, lignisque, uti Co­rallinae. Liburni, Saccae, & alibi, maritimis fluctibus ejectam, in littore marino saepius collegi.

Anonis maritima, mitis, folio lucido serrato.

ANonis haec parvula Cauliculis infirmis ab humo vix un­quam attollitur: Foliis parvis, serratis, multumque sul­catis, & lucidis vestita est: Flos ei luteus; figura qualis est aliis suae classis omnibus, item Siliqua, & Semen: mitis est, nec [Page 71] aculeis praedita. Perit singulis annis, Semine deciduo subin­de se propagans: Radicem habet exilem, non sine Fibris demis­sis in terram, Globulos albos (ut in Ornithopodio cernitur) ferentem. In omnibus Saccae, Agrigenti, Catanae littoribus marinis, & alibi passim in Sicilia exit. In Maremma Hetruriae etiam nota.

Alsine facie Paronychiae secundae Matthioli.

TRibus aut quatuor Ramulis humi jacentibus, Alsines fo­liis numerosis, copiosis etiam Flosculis in summitate co­haerentibus donatur haec Alsines species, ad formam accedens Paronychiae secundae Matthioli. Annua est Planta. Exit pas­sim in maritimo litore Modicae cavitatis, ad Pachynum pro­montorium.

Explicatio Tabulae XXXVIII.

In Tab. XXXVIII. I. Radicem Coronopi praegnantem foliis & caule florem roseum ferente ostendit. II. Algam spiralem mariti­mam. III. Radicem Anonis mitis maritimae ejusdem caulibus fo­liis & floribus [...]nustam. III. * Foliola sub exortum è terra cum radice granulosa, seu globulos emittente. IV. Alsinen Paronychiae facie secundae Matthioli.

Chamaerubus Siculus rotundifolius.

ACceptum habeo à Dom. Doctore Johanne Rustici, qui se illum multis & cubitalibus Ramis, agresti in solo fruti­cantem [Page 72] invenisse dixit. In agris Collesanensibus etiam laetaba­tur

[figure]

prope Abatiam di Podali in Sicilia; cum Chamaemoro Nor­vegiae Clusii plurimum convenit.

Gramen Cyperoides altissimum, foliis, & carina serratis.

GRaminis hujus Calamus arundinaceus, rotundus, geni­culatus, hominis quandoque proceritatem aequans: Fo­lia in singulis geniculis Cyperi vulgaris more carinata, pede longiora, semiunciam lata, superne angustiora, utroque mar­gine & media costa, Serratulae foliorum modo exasperata, & serrata: in cacumine & Foliorum alis Jubae Milii vel Junci pa­nicula [Page 73] sparsa contractiores, succedentibus etiam Seminibus minoribus & nigricantibus▪ Radix subest longa, fibrata, pe­rennis, Graminis canini, seu Dactyli modo serpens. Liburni in paludibus Vadae Turris, & ad Pachynum promontorium co­piose itidem exit.

Jacea elatior Lusitanica semper virens.

HUjus plantae Folia lanceolata, longiora, latioraque quam vulgaris, margine tamen, ut illius laciniata, aspera, è virore pallentia; Caules multi, cubitales & longiores, plu­ribus sparsim & confuse foliis cincti, in ramos multiplices per totam summitatem divisi, duri, asperi, proferentes Ca­pitula, è quibus exeunt Stamina plura, confarcta, coloris ex purpura rubentis: Radix lignosa, dura, non absque fibris. Tota Planta hyemem (nisi acris admodum fuerit) sine noxa facile tolerat. E Lusitania primum allatam credunt, unde no­men habuit. In hortis Florentinis, Pisanis, Bononiensibus, & demum Parisiensibus vidimus.

Explicatio Tabulae XXXIX.

In Tab. XXXIX. I. Chamaemorum Norvegicam indicat. II. Gra­men foliis & carina serratis. III. a. Jaceam Lusitanicam elatiorem foliis caulibus & capitulis ornatam. III. b. Ramum in summitate florentem. III. c. Folia ejusdem inferiora & latiora.

Scabiosa maritima, Rutae caninae folio.

CAule assurgit haec, uti vulgaris, tereti, striato, cubitali, at­que pluribus alis concavo, imbecillo tamen, & humi sub­inde

[figure]

procumbente: Folia quae primo nascuntur, in multas & profundas lacinias incisa, ad Rutae caninae, sive fistu­lariae accedentia, in Caule sensim attenuata, at minora: Flo­res subpallidi, quandoque etiam rubentes proferuntur. Semina aliarum modo producit. Nascitur in Caietae maritimis, & are­nosis litoribus.

Spongia Ramosa coniformis.

SPongia haec canulata, atque in rotunditatem quasi col­lecta, coni pini inversi refert figuram perfecte, & ideo Spongia coniformis nuncupabitur.

Pastinaca Oenanthes folio.

DIffert haec ab omnibus Pastinacis tenuifoliis, quas hu­ctenus descriptas reperi. Folia illi Pimpinellae saxifra­gae, sive Oenanthes non absimilia; Caules pedales, recti, ra­mosi; Vmbellae magnae, aliarum Pastinacarum tenuifoliorum, hujus classis more: Flores albi, quibus succedunt Semina exigua aspera, seu potius villosa, sive hispida. Supra muros Leocatae Civitatis in Sicilia inveni: neque enim in pratis, aut secus vi­arum margines, cum spontanea seu silvestri tenuifo [...]a, nascitur.

Lithospermum umbellatum latifolium.

ERadice lignosa caulis illi cubitalis exoritur, sarmentosus, in multas alas, seu ramusculos divisus; Folia oblonga, Oleae aemula, angusta, aspera & saturate viridia; Flosculi caulium fastigia occupant, in Vmbellam veluti cohaerentes, co­loris purpurei, quinque foliolis constantes; quorum singulis succedunt Semina duritie lapidea donata, ut cernere licet in aliis sui generis. Ad Panormum, in cautibus montis Peregrini gignitur.

Explicatio Tabulae XL.

In Tab. XL. I. Scabiosae maritimae, Rutae Caninae folio, ramusculum capite oneratum indicat. II. Spongiam ramo­sam coniformem. III. Radicis Pastinacae Oenanthes folio partem superiorem, & caules flores in summis ferentes. b. Ejusdem se­men. III. a. Folia ejusdem tenella ex radice tenui nuperrime surgentia. IV. Lithospermi latifolii radicem & folia inferiora. c. Ejusdem semina.

Jacobaea pumila Gallica.

HAEC folia habet ceteris omnibus suae classis multo tenuius

[figure]

dissecta, atque est Planta pumila & ceteris humilior; Flore & Semine ceteris par.

Lithospermnm umbellatum angustifolium.

ALterum hoc, à priori latifolio in tabula praecedenti de­scripto, & depicto, sola foliorum angustia distinguitur. Describitur à Casparo Bauhino in Pinacis appendice, sub Li­thospermo umbellato angustifolio, & idcirco ejus Iconem ap­pingendam hic curavimus.

Reseda crispa Gallica.

DIffert à vulgari solo folio crispo, sulcoque majore per fo­lii nervum decurrente. Massiliae tantum in vicinis vidimus.

Explicatio Tabulae. XLI.

In Tab. XLI. I. Jacobaeam pumilam Gallicam, folia caul [...]s & flores in summis gerentem, offert. II. Lithospermum umbella­tum angustifolium per ramos dispositum. C. Ejusdem caulem uni­cum foliis angustis longis & floribus in cimis ornatum. A. Litho­spermi latifolii pediculum foliis latis ostendit. B. Ejusdem summi­tates floribus quasi in Vmbella dispositis. III. Resedam Gallicam crispam caulescentem & florentem.

Leucoium Gallicum folio Halimi.

HAEC Leucoii species in denso cespite Folia producit binas, ternas, uncias longa, unam lata, è quorum me­ditullio protruditur caulis bipedalis, tripedalis, nunc major, [Page 78] nunc minor, cui inordinatim adnascuntur Folia oblonga, in­cana lanugine obducta, sicut & inferiora latiora per terram

[figure]

strata, & in densum cespitem congesta. Flores producit in summis virgularum subcaeruleos, quorum singulis evanidis succedit Siliqua bivalvis (aliorum Leucoiorum marinorum [Page 79] more) subaspera, duplicem seriem seminum latorum, seu compressorum continens.

Trachelium capitatum hirsutum foliis gramineis.

PAlmaris est huic Cauliculus: Folia longa, angusta, grami­nea, leviter hirsuta, & ad Radicem plantae per extremum retusa, circa Caulem acuminata: in summitate Flores multi simul conjuncti, ac veluti in Capitulum congesti, Trachelii pra­tensis ritu; atque floribus exsiccatis succedunt Capsulae tri­bus loculamentis distinctae, continentes semina numerosa pel­lucida, rufa, aut subfusca. In hortulo meo in Sicilia colui, semine (ut aiebant) Ragusa allato: an Trachelium Tragopo­gonis folio, à Fabio Col. descriptum sub eo nomine, dubitatur.

Capparis Sicula, duplicata spina, folio acuto.

FOliis est Paliuri, acutis in mucrone, sed medio subrotun­dis, inordinatim dispositis & annexis cauli, colore ex lu­teo languescente, glutinosis, ad quorum exortum subtus ge­minae (ut plurimum) spinae aduncae nascuntur: Caules, Flos, Capsula, Semen, à ceteris Capparis speciebus nihil dis­crepant. Planta est Perpetua, prope Agrigentum frequens, atque oppidum dictum la Terra di Palmi, ubi fruticosam non raro vidimus.

Arisarum angustifolium minimum.

HUmilis est haec Planta, & palmarem altitudinem vix superat; Caule, Involucro, Pistillo, nec non Radice glo­bosa, eaque candida, Arisaro angustifolio vulgari persimilis; sola omnium praedictarum partium exilitate, atque Foliis angustis, & longis à vulgari discrepans. Ad Saccam, mediis in saxis, atque in saxorum fissuris, seu rimis mihi obvium fa­ctum est, in loco la Pirrera dicto.

Explicatio Tabulae XLII.

In Tab. XLII. I. Leucoium Gallicum folio Halimi, foliis caulibus floribus & siliquarum rudimentis ornatum indigitat. I. A. Ejusdem ramum foliis angustioribus siliquis & floribus in summitate donatum. II. Trachelii capitati hirsuti folio gramineo, caulem, & folia hirsuta cum floribus campanulatis in capitulum congestis, & foliolis hirsutis angustis intermixtis. B. II. Ejusdem folia prima tenella ex radice exeuntia, per extremum retusa. III. Capparis bi­nos caules duplici spina, & foliis acutis. III. C. Ejusdem florem. IV. Arisarum angustifolium minimum ejusque radicem & folia duplici figura. In Tab. XLIII. videre est Fungi Melitensis Typhoidis duplicem figuram.

Fungus Typhoides coccineus Melitensis.

FUngus noster raritate, & usu nulli secundus. Palmaris est altitudinis, interdum major, Fungum nondum ex­plicato capituli disco plane referens. Pediculus est uncialis crassitudinis, tres aut quatuor uncias longus, scaber, fungo­sus, [Page 81] Capitulum etiam ipsum fungosum, pediculo paulo cras­sius, minoris Typhae palustris clavam aliquatenus reprae­sentans,

[figure]

quod dum viret si digitis premas, veluti sanguine­um succum fundit. Per maturitatem granis minimis innu­meris, Panico non absimilibus, exasperatur, undique cocci [Page 82] colore splendentibus. Aestatis munus est; aliis tempestati­bus temere & frustra quaesieris. Astringit maxime, unde ei praecipua laus in cohibendo sanguinis profluvio; cujus gra­tia Melitenses ex Gaulo insula, illius in pulverem soluti scrupu­lum aut amplius vino vel jusculo dilutum hauriunt, ducta à majoribus hac nunquam fallente medicina. Oritur in sco­pulo Melitae insulae adjacente, dicto Scoglio del Generale, hinc ipse Fungus Heritz tal General vernacula lingua dicitur. Ele­gantem hunc fungum acceptum debeo Johanni Francisco Bona­mico, viro literarum amantissimo, qui addidit folia tenuissima addesse primo nascenti, atque maritimis fluctibus continuo irrigari.

Limonium reticulatum supinum.

PUlcherrimum hoc Limonii genus inter cetera studioso­rum oculis subjici meruit. Foliis oblongis parvo Mons­peliensi non multum absimile est; sed effusa cauliculorum ve­luti juba longe elegantius. Pedales illi sunt & longiores Cau­liculi, in Ramulos plurimos divisi, qui geniculatim angulosi de­veniunt, atque hinc & inde flectuntur, & sese invicem se­cant, ut incrementi progressu, multiplici atque numerosa in semetipsos implicatione, visenda novitate, reticuli speci­em rite figurent. Peccavit interim sculptor noster, quod reti­culi amplitudinem seu anfractum non satis expresserit. Hujus Limonii satis ferax Melita est.

Explicatio Tabulae XLIV.

In Tab. XLIV. LL. Limonii reticulati supini folia osten­dunt, inter quae reticulatim proveniunt caules infirmi sustinentes

[figure]

flosculos inexpansos. N N. Sii minimi, seu Cardamines latis siliquis effigiem repraesentant, cujus melior sculpitur figura Tab. sequenti 45.

Campanula Hirsuta Ocimi folio caulem ambiente, flore pendulo.

CAule constat pedali, striato, hirsuto, in multos Cauliculos divaricato, quos ambiunt folia ampla, & illa quoque non [Page 84] leviter hirsuta, Violae pentagoniae aemula Caulem ample­ctentia, sed majora: Flos in summitate Cauliculorum pen­dulus, purpureus, Campanularum forma, variis foliorum lon­giorum

[figure]

& angustiorum appendicibus, quasi auriculis ad flo­rum basin appositis cinctus: sequitur semen, ut in aliis omni­bus ejusdem classis: Radice nititur exili, quae singulis annis pe­rit. Messanae in loco dicto lo Ringo nascitur.

Sio minimo Prosp. Alpin. affinis, siliquis latis.

HUic Sio Cauliculi sunt tenues, geniculati, & ramosi: Folia exigua per marginem uti Fumariae divisa. Flores in ra­mulorum [Page 85] fastigiis pauci, subeuntibus Siliquis planis, latis, in mucronem desinentibus, è quibus vel levi tactu quatuor aut quinque Semina compressa, ac pene quadrata exiliunt. Radix tenuibus fibris constat. Hujus figura bis repetitur, hic nempe & in superiori Tabula cum Limonio reticulato. Me fefellit sculptor, qui compendium quaerens dimidiatam plantam ef­finxit supra in Tab. 44. Nascitur in Madonia monte in Sicilia veteribus Nebrode dicto.

Linaria pumila triphylla Sicula:

PRO plantae tenuitate Radix satis crassa, plurifariam in ramos divisa, non sine fibris quibusdam etiam adnatis: Cauliculi tres aut quatuor palmares, geniculati, per terram strati; circa quos Folia parva subrotunda, Cruciatae Dodonaei magnitudine decussatim ad genicula composita. Flosculos non observavi. Ad montes Hyblaeos in oppido Mililli nascitur.

Explicatio Tabulae XLV.

In Tab. XLV. I. Refert Campanulam hirsutam Ocimi folio caulem ambiente cum floribus pendulis. II. Sio minimo affinem siliquis la­tis exhibent. Melius hic sculpitur atque exprimitur quam in Tab. su­periori LXV. b. c. semina è siliquis exemta. III. Linariam pu­milam tetraphyllam ostendunt.

Conyza Canadensis, annua, acris alba, Linariae folio.

COnyza haec priusquam in caulem assurgat, foliorum humi jacentium orbem & quasi radiantis stellae speciem exhi­bet: [Page 86] folia huic primo nascenti sinuata, & hirta, atque ver­sus extremum retusa; quae tandem in caulibus adultis Li­nariae

[figure]

sunt aemula: Caulis pedalis, & bipedalis interdum: Flores parvi, albo-virides, fere innumeri, atque in pyramidis modum dispositi, qui senescente planta versus autumnum, [Page 87] in unum versum flectuntur, tandemque in pappos (Conyzarum & Senecionum more) solvuntur. Sapore acris est. Arida planta si digitis teratur, non insuavi Mali Aurantii odore pla­cet. Ex Creta aut Canada, vel aliunde allatam negant non­nulli, repugnante seniorum Parisiensium fide, quibus in pri­ma aetate ignota fuit: quod nuspiam non oriatur, & quasi de industria sata, hoc copiae seminis papescentis debeatur, quod facile vento hinc & inde impellitur. Nonnullis after Cana­densis annuus dicitur. A Dom. Morisono in Praelud. Botan. sub Conyza a [...]lba acris annua describitur, propter conformita­tem cum Conyza acri caerulea, cum in floribus & seminibus, tum sapore & odore.

Explicatio Tab. XLVI.

In Tab. XLVI. A. Indicat Conyzam acrem, albam, annuam, dum ineunte vere prima sua folia sinuata & hirsuta stellatim seu radiatim per terram strata protrudit antequam caulescat. B. Cau­lis partem inferiorem foliis longioribus onustam. C. Caulis partem superiorem floribus in pappos resolutis oneratam.

Eryngium capitulis Psyllii ex Sicilia.

HOC, ad Eryngii plani genus pertinet: quod capitulis Psyllii proveniat sic appellavimus; constat enim ra­dice tuberosa ad Raphani formam accedente. Cum primum folia oriuntut, sunt glabra, rotunda, indivisa, sed per oras laciniosa, longiffimis & capillorum instar tenuissimis pedicu­lis pendentia: Caulis pedalis capitulis in sunimitate & cau­lium [Page 88] alis spinosis Psyllii quodamm odo aemulis, è quibus flo­sculi prodeunt purpurei; subsunt etiam singulis horum ca­pitum

[figure]

foliola angusta, longa, dura, & pungentia, multo lon­giora iis quae in vulgari conspiciuntur. In neglectis agris, & aridis (ut plurimum) locis magna copia nascitur circa Sac­cam, [Page 89] Panormum & Agrigentum, aliasque saepius memoratas urbes.

Explicatio Tabulae XLVII.

In Tab. XLVII. A. Eryngii capitulis Psyllii radicem tubero­sam, pyriformem, cum fibris dependentibus indicat. B B B. Ejusdem folia glabra, rotunda, serrata seu laciniosa, & indivisa, longissimis pediculis pendentia ostendunt. C. Ejusdem caulem capitulis onu­stum, spinis longioribus & pungentibus rotatim armatis. D. Ejus­dem folium superius dissectum cauli adhaerescens.

Convolvulus Siculus minor, flore parvo auriculato.

SPargit per terram hic viticulosos cauliculos, circa quos

[figure]

folia conspiciuntur subrotunda, in mucronem tamen desinen­tia, [Page 90] ac per longa intervalla è longis pediculis pendentia, si­cut & flosculi, qui Calathi aut Campanulae forma, sunt omnium Convolvulorum minimi, & caerulei, circa quos auriculae, sive foliola, capitulum ex adverso amplectentia, nascuntur: Se­men angulosum quadruplici loculamento in capsula rotunda conclusum sequitur. Annua est planta. Juxta Catanam fre­quenter collegimus, & circa Panormum, sed rarius.

Explicatio Tabulae XLVIII.

I [...] Tab. XLVIII. A. Indicat Convolvuli Siculi minoris, &c. radicem, & prima folia ex eadem orientia, perque terram pro­jecta. B. Caulis viticulosi partem foliis adultioribus oneratam. C C C. Caulem viticulosum per terram convolutum; & adultum, foliis alternatim positis, fructu, seu capsulis & floribus oneratum. d d d. Capsulas. c c c c. Flores campanulatos minimos. ff. Se­mina angulosa.

Heliotropium Siculum maj. fl. amplo odorato.

CAuliculo constat ramoso, versus terram reclinato: fo­liis in rotunditate oblongis, candicantibus, leviter hir­sutis, & quasi villosis, seu lanugine obductis. Heliotropio vulgari non absimile est quoad caulium & foliorum composi­tionem; floribus autem variat, qui multo majores sunt, & suaveolentes, Smilacis asperae aut Meliloti ritu: caulis fastigio flores saepe veluti in umbellam congesti versus extremum co­haerentes, alioquin secundum ramulorum flexum, ut in vul­gari, ordine peramoeno digeruntur. In eadem Tabula colloca­vimus [Page 91] Heliotropium majus vulgare & nostrum Siculum flore maj. odorato, ut melius hujus nostri observetur differentia

[figure]

à vulgari. Non longe Catana in asperis, & segetibus copiose crescit alteri permixtum, unde cuivis facile constabit me non esse hallucinatum.

Explicatio Tabulae XLIX.

In Tab. XLIX. A A A A. Indicant Heliotropii Siculi maj. flore amplo odorato flores multo majores vulgaris ad ramulo­rum flexus. B B B B. Capsulas seminales post flores deciduos. C. Flores majores veluti in umbellam congestos. D. Caulem vul­garis foliis & floribus onustum. E. Flosculos reflexos ejusdem o­stendit, ad discrimen determinandum inter Heliotropium vulgare & nostrum Siculum fl. odorato amplo.

Lychnis noctiflora minima, fl. exiguo.

ERadice parva leviter fibrata Cauliculos plures, tenues, primum per terram in orbem stratos, folia ad genicula bina è regione posita, angusta, uncialia, Linariae minimae seu Spergulae aemula gerit haec nostra Lychnis; quorum in sinu sub­inde foliola alia duo nascuntur brevissima & tenuissima: eri­guntur demum cauliculi stipatu numeroso geniculati, multipli­ces, in ramos divisi, nonnihil pilosi, ut & folia, quorum quae ad summitatem accedunt, sensim breviora fiunt & latiora. In sum­mitate & foliorum ultimis alis subrubri exeunt flosculi quin­quefolii, Alsines magnitudine, capsulis minimis Lychnidum formâ inserti. Tota planta viscoso quodam glutine manus inficit.

Spongiae ramosae varietas.

SPongia haec ramosa oritur ex una continuata & singulari radice, atque in multos ramos sursum versus funditur, adinstar cornuum cervi, quorum substantia est mollis, levis, & lanugine multa obducta, coloris gilvi, vel potius ad ferrugi­nem [Page 93] inclinantis quoad capacitatem interiorem; Calathi for­mam repraesentant ramificationes ejusdem.

[figure]

Explicatio Tabulae L.

In Tab. L. A. Cauliculum Lychnidis noctiflorae, viscosae, minimae, in ramusculos divisum indicat. b b b. Flosculos pentapetalos, atque quina foliola interstitiis petalorum substrata. C. Radicem varietatis Spongiae ramosae. D D D. Ramificationes seu divisuras ejusdem.

Jacobaea multifida umbellata annua.

ERadice tenui, parva, folia plurima per terram strata, uncia­lia, & triuncialia nonnunquam, Jacobaeae more lobata, supra [Page 94] virentia, subtus incana in extremo rotundae circinitatis in

[figure]

margine sinuata, emittit haec Jacobaeae species, quorum è medio caulis assurgit pedalis, alatus, rotundus, leviter hir­sutus, foliis cinctus primum Jacobaeae divisura, demum Ab­synthii modo tenuiter incisis: hic caulis in summitate pluri­bus ramis palmaribus quasi laxe umbellae in modum dividitur, quorum cacuminibus insident flores petalis latis & planis au­reo colore fulgentibus & cingentibus umbonem pariter aure­um, ex multis staminulis concoloribus conflatum, qui tandem recedit in semen papposum aliarum Jacobaearum more. Annua est planta. Nascitur ad Agrigentum & oppidum Montaper­tum dictum.

Explicatio Tabulae LI.

In Tab. LI. A A A. Indicant radicem protrudentem folia ro­tunda, laciniata, per terram strata Jacobaeae annuae. B. Ejusdem Caulis superiorem partem foliis multifidis oneratam. C. Florem plene expansum. d d d. Flores nondum plene expansos. f f. Pap­pos floribus succedentes, calici adhuc involutos. g. Pappum abso­lutum.

Scabiosa marina Rutae marinae folio.

SCabiosa haec à vulgari Columbaria sola compositione folio­rum distinguitur: hujus folia ima plurifariam & confuso or­dine

[figure]

dissecantur, adinstar Rutae caninae, seu Scrophulariae tenui­foliae, [Page 96] colore etiam saturatius viridi afficiuntur. Vide 1 Tab. 40. ejusque ibidem delineationem imperfectam.

Explicatio Tab. LII.

In Tab. LII. A. Pediculum foliis inferioribus onustum Scabio­sae marinae Rutae caninae folio indicat. B. Caulem ejusdem foliis tenuius dissectis oneratum. c c c c c. Capitula semine praegnantia. d. Semen ejusdem exemtum.

FINIS.

This keyboarded and encoded edition of the work described above is co-owned by the institutions providing financial support to the Text Creation Partnership. This Phase I text is available for reuse, according to the terms of Creative Commons 0 1.0 Universal. The text can be copied, modified, distributed and performed, even for commercial purposes, all without asking permission.