CAPUT PRIMUM.
De Immediatâ Sanguinis Materiâ; seu de Lacte.
CUm Sanguinis ea sit subtilitas, eminentia ea, ut ab omnibus Animae Sensitivae domicilium, à quibusdam autem (saltem quoad aliquas ejus partes) ipsa etiam Anima habeatur; de ejus proinde naturâ pro dignitate tractare, singulósque ejusdem sinus multiplici texturâ intermistos penitiùs introspicere, perfectâque explicatione, tanquam anatomiâ quâdam Chymicâ, evolvere, arduum profectò opus atque operosum est, neque à quoquam hactenus, quod sciam, tentatum. Quò faciliùs ab aequis Lectoribus mediocritati nostrae danda erit venia, si ausa adeò ingentia non usquequaque
[Page 2] attigerimus: certè non temnendum Scientiae Medicae contulerimus profectum, si, paucula licèt ea quidem, firmissima tamen (uti speramus) futura, in Medicinâ, sanxerimus Fundamenta. Novi equidem, foelicissimis saeculi nostri ingeniis nihil penitùs satisfacere, nisi quis à primâ atque universalissimâ Corporis divisione incipiens, indéque ad mixtorum demixtorúmque naturas ordine certo descendens, unumquodque eorum in causas primas & per se notas retrogrado mentis discursu refundere valeat: Nec fortè desperandum, quin aliqualis hujusmodi lux Medicinam tandem aliquando beatura sit; accedente praesertim Experimentorum sive Naturalis historiae perfectiori cognitione. Verùm, nobis sat erit, utpote opus Physico-Medicum instituentibus, intra Physiologiae ac Medicinae cancellos rationis nostrae cursum sistere; &, quia Primorum principiorum Luce in aliquibus destitui videmur (quanquam neque ab his abhorrere opusculum nostrum confidimus) eâ de causâ non nisi obvia & convictûs humani familiaritate notissima, pro discursûs nostri fundamentis jaciemus. Quare, cùm Causa materialis alicujus rei si, ex unâ parte sit valdè sensibilis et quasi palpabilis, ex alterâ autem adaequata rei producendae, non potest ipsius Effectûs
[Page 3] naturam non optimè indicare: idcircò à
materiâ Sanguinis integrâ, seu ab ipso
Lacte exordium desumemus: Nihil prorsus assertivè pro fundamento praestructuri, praeterquam id in quo vel omnes conveniunt, vel saltem, re penitùs introspectâ, decipi non possunt.
SECTIO PRIMA.
Inesse cunctis Vegetabilibus nutritivis Lacteum quendam succum; atque Animalibus sanguificis, quoddam etiam Lac.
1. SOlennis naturae cursus fert, unumquodque de novo genitum vel à compositis in quibus priùs inerat extrahi, vel saltem à materiâ proximè aptâ ac dispositâ, hoc est, quàm minimè absimili, gigni ac procreari: cogimur itaque fateri Lactis illius quod
Chylum vocamus ortum vel à lacte quodam, ut ita dicam, vegetabili, in cibis latente, indé
(que) per digestionem elicito, vel potiùs à
Lacteo quodam
succo proximéque ad veri lactis accedente indolem, obstetricante primâ concoctione, proficisci. Ne
(que) enim ratione omninò caret, Hominem, remotè saltem, lacte
[Page 4] nutriri dum pascitur Frumento, quod profectò non nisi lacteus quidam succus est calore Solis inspissatus, cùm florem habeat butyro quamplurimis qualitatibus simillimum, atque, in lacte coctum, cremorem referat: idem fit dum vescimur foecundioribus & lactis abundantioribus Animalibus; ovibus, scilicet, bobus, & cuniculis. Et, licèt pisces atque aves quae mammis destituuntur, lacte quoque destitui videantur; horum tamen caro, haud minùs quàm vitulorum, euchymorúmque omnium, tenera, dulcis, & alba, eam lacteo quodam humore inferciri non permittit nos dubitare. Certè neutri horum generi lac usquequaque deesse, argumento est quòd columbae caecos & imperfectos quos excludunt pullos lacte quodam congeneo in eorum ora evomendo enutriant: in gallinaginis quo
(que) assati visceribus lac coctum & inspissatum reperitur: &, piscium genus quod attinet, vitulus marinus, balaena & delphinus, vivipari & pulmonibus donati, more pecudum, prolem lactant.
2. Ruminantia verò bifida uberiorem lactis proventum atque ad alendum aptiorem elargiuntur; solus tamen Camelus, quamvis ruminet, ob cibum nihilominùs inidoneum (spinosum nempe & ligneum) tenuissimum habens Lac, eâ forsan de
[Page 5] causâ Judaeis inter pecudes immundas numeratur; hae etenim ut plurimùm (idem dicendum de avibus esu prohibitis, quae omnes exsuccae sunt, veluti aquila, struthio, milvus, noctua, et vultur) sunt cachymae, contra quàm iis quae verè nutritivam lactis indolem redolent, usu venire compertum est. Jure itaque cautum erat, nè comederentur hujusmodi, quò populus, qui bello potens futurus erat laborúmque patiens, optimis sibíque propriis enutriretur cibis. Unde admiranda, ac summis laudibus concelebranda venit infinita Conditricis Sapientiae Bonitas, non pro mero voluntatis nutu humanum genus regens ac legibus coercens, sed pro ejusdem bono ac commodo mandata sua sapientissimè ac benignissimè attemperans.
3. Porrò, Animalibus, quae dixi, Ruminantibus, ob dentium superiorum defectum, plures impertivit Natura ventres, quò duplici triturâ confractâ herbarum substantiâ ex eâdem, loco moderatè calido & humido repositâ, exsudet, & compressione quasi emulgeatur succus Lacteus.
4. Nec praegnantes tantùm & parturientes Lac gignunt, sed & virginum quoque adultarum mammae lacte turgidae observatae sunt, earum menstruis non debitè profluentibus aut omninò obstructis.
[Page 6] Verùm, nè morbo detur quod naturâ cuique inest, eduliis quibusdam (teste Aristotele) effectum est aliquando ut nonpraegnantes etiam lac gerenent.
Hist. animal. Lib. 3. Imò mulieribus nonnullis,
Cap. 20 aetate licèt provectioribus, suctu frequentiore lac profluxit, tantâ etiam copiâ ut infanti alendo satis esset. In oppido siquidem
Hami-Veromanduorum,
Bodinus Theatr. Natur. Lib. 3. P. 429. Infans, cùm aviam, vetulam siccissimam, mortuâ matre sugeret, tandem lac emulsisse narratur, eóque nutritus est abundè. Ubera etiam caprarum quae coitum non patiuntur, pastores montis
Oetae urticâ perfricant vehementer, quò dolorem infligant; unde fit ut cruentum humorem primùm eliciant, mox purulentum, postremò Lac non minùs copiosum quàm ex iis quae venerem passae sunt. Ignoscat virginum verecundia, si ipsas, illaesâ pudicitiâ & non nisi ab iniquâ nimis vulgi opinione vitiatas, foetum quem non peperêre lactare posse contendam: enim verò, nisi in antecessum delituisset lac in earum naturis, nunquam laxorum uberum distentione ac suctione in mammas▪ illud evocari concessum fuisset; neque enim postmodùm fit organorum alteratio ad
conficiendum lac, sed tantùm ad illud
reponendum in nativis utribus extra corporis molem recedentibus eidemque quasi appenfis, ne, dum
[Page 7] unà cum sanguine circumagitur diutiùs, dulcedinem amittat.
5. Unde igitur (inquies) praegnantibus major lactis copia? Inde scilicet, quia calor naturalis duplici succumbens oneri, dum matrique foetuique alimentum praeparat, labefactatur magnoperè, adeóque deprimitur ut parùm ultra primam coctionem se erigere valeat; Hinc pallore conspurcata facies, anhelitus, lassitudo, progrediendique difficultas, dum minus sanguinis generatur, in quo insidet vis & robur tum animi tum corporis. In hâc aquosi humoris deluvie, partes spongiosae, quales sunt Mammae, implentur & tumescunt; ad quas postea infans suctu lac attrahit, cursúmque perennat. Ob hanc rationem debilitas tum foetûs tum matris praedici solet cum è mammis multum lactis effluit; indicat nimirum laxus ille rarúsque corporis habitus nimiam lactis copiam generare aptus, virtutem maternam esse diminutam, & ab aquei seu malè cocti humoris inundatione pae
[...]è obrutam. Hinc etiam fortasse est quòd nutrices fuscae candidis praeponantur. Neque à ratione jam datâ abludit vulgaris observatio, dum Ostreas, quae in aestate lacte quasi conspersae apparent, aegrotare affirmant.
6. Verum enimvero, nequaquam foeminarum
[Page 8] peculiare est istud generandi lactis privilegium; Maribus quando
(que) indultum, ex accidentali organorum formatione, compertum est: utri
(que) enim sexui ex aequo inest, licèt rariùs in his inveniatur repositorium capax; ita scilicet instituente Naturâ, quia nulli omninò usui, stante rerum ordine, inservit. In
Lemno Insulâ, Capro cuidam ex mammis, quas geminas juxta genitale habet, ea lactis copia emulsa fuit, ut colastra inde confecerint: Nonnullis quo
(que) viris mox à pubertate è mammis expressum est lactis parùm; imo plurimum indè manâsse per suctum frequentiorem, traditum est. Quam quidem suctionem non ipsum creare Lac, sed tantùm elicere & haurire jam ante inexistens, nemo cordatus dubitabit.
Lib. 20. de Subtil Vidit
Genuae Cardanus Antonium Benzium ex oppido portûs
Mauritii, annum agentem trigesimum quartum, pallidum, barbâ rarâ, pingui habitu, è cujus mammillis adeò ubertim fluxit lac, ut infantem fermè lactare potuisset; nec solùm stillabat, sed impetu quoque ferebatur.
7. Verùm, ut pedem paulò ulteriùs promoveamus: Cùm omnium animantium sanguificorum genera terrâ aquâve degentium eodem propemodùm succo (Lacte, scilicet, vel saltem lacteo) nutriantur, quem post levem alterationem in
[Page 9] propriam transumant substantiam, eundémque denuò indidem extractum foetibus impartiant, dignum quaesitu est à quâ parente, è quóve communi ubere, eum sugant hauriántque. Nec quenquam latet è Terrâ omnia ortum ducere; est etiam rationi consonum ut à Matre proles foveatur; Telluris itaque visceribus universale quoddam alimenti penu recondidit sapientissimus rerum Opifex, quod inde per radices exsugunt vegetabilia, è quibus deinde mutuantur caetera viventia genera quicquid vegetationis habent. Quaedam cum lacte virus porrigunt, ut malus apud Indos occidentales, pomum lethale (Hispanis
Mançanillo) dictum; quaedam lac continent catharticum, ut singula Tithymali genera; alterativum quaedam, ut sonchus & cichoracea. Sed ad nostram rem propriùs spectant quae comestibilia habentur; qualia sunt Cocus seu nux Indica, Napi, Potato, & Cassavi, cujus radice (uti, pane nostrates) Indi victitant: Nec leviter ficus praetereunda est, exemplum prae se ferens quo modo succus in sanguinem à calore nativo mutari possit; lac siquidem causticum habet in caule, quod postmodùm, calore Solis excoctum, in fructu rubet & dulcescit. Quid, quòd terram etiam ipsam lactis rivulis inundare putes; quod
[Page 10] inde in herbas depromptum libant quotidie pecorum agmina, dum laeta pascua dentibus tondent, usquedùm ad immensam paenè molem ubera distendunt, ut in exemplo vaccarum in Epiri pascuis, graminis feracissimis, enutritarum luculentè constat. Asino tantùm pingue illud solum aptum non est, quia tenue lac gignit, neque gaudet pabulo pingui & feraci, quod utique succum praebet spissiorem aptiorémque ad calorem atque animum elargiendum; ob hanc causam est timidus admodum, pediculo redivóque immunis, sterilis, felle carens, frigoris impatiens, & semen genitale frigidius habet.
8. Sed opponet quispiam: Si singula ciborum genera in lac reducantur, meliùs consultum foret naturae, si omnes quot quot sunt homines cujuscun
(que) demùm temperamenti aetatisve fuerint, eo solo, posthabitis vel neglectis penitùs caeteris quibuscunque eduliis, vescantur; hinc siquidem proculdubiò fiet, ut nunquam prae coquendi difficultate fatiganda sit Natura, vel operosae nimis digestioni (quod non rarò fit) tandem succumbat. Veruntamen, hoc in primis considerandum venit, neque universale naturae penu Lac jam formatum singulis hominibus subministrare posse, neque communem naturae cursum ferre ut à rebus usquequaque vel in eodem
[Page 11] gradu similibus singuli nutriantur: cùm enim Coctio sit appropriatio seu assimilatio quaedam cibi rei nutriendae, nulla autem res aequè similis esse possit alteri atque ipsamet est sibi, oportet Concoctionem esse Alterationem quandam, ac proinde à re aliquatenùs dissimili (tanquam à termino à quo) ad rem perfectè similem progredi, idque magis minúsve pro singulorum nutriendorum genio ac indole secundum gradus multifariàm diversos; quibus omnibus adaptari & quasi justâ proportione respondere posse lactis naturam, nemo sanè aequus rerum aestimator affirmabit. Providit itaque Materna Naturae cura lacteum quendam succum qui plurimum Aquae Aerisque, tenuissimas verò Terrae partes in se contineret; è quorum complexu exsurgat temperamentum quoddam
medium, quò violentiâ nequaquam indigeat;
aequabile &
dulce quò naturae gratum ac nutritioni aptum esset;
Rarum denique admodum, quò facillimè alterationes debitas, hoc est, vel ulteriorem attenuationem vel etiam incrassationem, pro diversarum ipsius partium & corporis animalis exigentiae ratione, subire ac sustinere posset. Praeterea, Instrumenta ad cibum conficiendum non sunt data à naturâ ut exolescant; desuetudine enim vacillant dentes ad
[Page 12] molendum inutiles facti, ventriculi quoque tonus laxatur enervaturque; nec à tempore solùm seu aetate corpus redditur compactius, verumetiam à diaetâ firmiore. Quinimò calor naturalis in subjecto solido meliùs conservatur; dúmque in densius agit pabulum sibique illud subigit proprio motu tanquam
[...] quâdam resuscitatur & vegetior efficitur. Quid quòd ii qui temperamento sunt calidi cibo refrigerantur, inediâ vero incalescant; unde nonnullis à jusculis & sorbitionibus fit febricula; quae, postquam semel accensa est, corporis partes etiam solidiores depascitur absumitque. Provida ita
(que); speciei enutriendae Natura solis animantibus adhuc tenellis ac nondum dentientibus Lac subministravit.
SECTIO SECUNDA.
De Lactis in Animantibus augendi minuendique ratione; déque superflui secretione.
1. COnstitutis lactis usu, ut & universalitate, indéque deductis quae ad rem nostram faciunt, par discursus de iis quae Lac minuunt augéntve instituendus
[Page 13] est, parilisque omninò deducenda Conclusio. Enimverò, cùm Lactis generatio sit operatio ventriculi intestinorúmque, quot modis vitiatur coctio tot pariter illam quoque violari continget. Temperamentum Ventriculi & Intestinorum in quibus digerendi facultas sita est, calore aut frigore ut plurimùm labefactatur; idcircò praesidia dantur Lac generantia, quò harum qualitatum injuriis contraveniatur. Adversum frigus numerantur foeniculum, eruca, malva, anisum, anethum, petroselinum, cepae coctae vel tostae, omnia denique medicamenta quae calida sunt in primo gradu aut parùm suprà; in humiditate verò & siccitate temperata. Nimis calida absumunt, ideò cytisus donec floret lac auget, postea urit extinguit
(que). Adversum calorem semina quatuor frigida majora, viola, nymphaea, & papaver censentur. Sal per accidens auget ovium lac; eò quòd dum sitiunt plus aquae bibant: unde fit ut iis, quibus salis abundè est, jam foetis distenta pendeant ubera.
2. Praeter haec, quae ad ventriculi crasin spectant, quaedam non à proprietate aliquâ huic amicâ, sed totâ substantiâ verè lacteâ lac augent. Hujusmodi sunt Cerebrum, Ubera animantium lactantium, amygdala, eorumque emulsio, pinea & pistacea; quibus fortassis adjungi possunt
[Page 14] caseus recens, panis Martius, ova, uvae passae, vinum, edulium è seminibus lini, sesami & melle; ptisana, puls ex ovis, butyro & saccharo Germanis usitata; oryza cum lacte cocta, alimenta denique omnia facilis digestionis, bonum utique ac copiosum succum in se continentia; quae quidem, uti lac, ita carnem quoque augent & redintegrant.
3. Praeterea, sicut unumquodque (& speciatim Lac, uti jam dictum est) à suo simili tanquam à causâ materiali foveri augerique oportet, ita rationi consentaneum est ut in Efficiente pariter quidam activitatis statuatur gradus, quem si excesserit, à temperamento rerum naturis debito degenerare etiam effectum necesse erit. Hinc à calore nativo, quique nostro par sit, is lactis proventus generabitur qui ad vitam tuendam optimè conducat; è contra verò quae nimis calefaciunt & desiccant, qualia sunt acria, salsa, & acida, ipsum voracitate suâ depascunt & jejuno corpori gracilitatem obducunt. His, ob parilem effectum, accensere licet morbum acutum & diuturnum, laborem, curas nimias, moerorem, vigilias, terrorem denique & dolorem. Conceptus non destruit lac, sed dulciorem ipsius partem aliò (ad foetum scilicet) divertit: unde in mammis nihil manet praeter quiddam
[Page 15] serosum, salsum & malè sapidum; quâ de causâ praegnantem sugens marcet torpescitque.
4. Quod si, vel prae cibi seu materiae abundantiâ vel agentis seu coquentis efficaciâ, lac in ipsis redundaverit venis, eâ quoque copiâ ut, saepiùs licèt circumactum & calore nativo sollicitatum, in sanguinem verti non possit, sed integram potiùs cui offunditur massam (quod non rarò fit) cruditate suâ inficiat, tunc, sicut ullam omninò ordinatam esse superflui istius noxiique humoris excernendi viam penitùs denegare, non esset profectò aliud quàm Naturam, quae in necessariis nunquam deficit, erroris vel negligentiae temerario ausu arguere; ita nullam sanè corporis partem ad id munus exequendum aptiorem judicaverim quàm ipsum
Pancreas. Primùm enim, esse praenobilem hanc glandulam vas Excretorium, apud omnes in confesso est; deinde licèt de humore quem evacuat non consentiatur, potiùs tamen crediderim rationibus mox commemorandis quibus blandum eum esse atque anodynum suademur, quam Cl.
Sylvio de la boe; ut qui vel ab animantibus esu inutilibus ac proinde chylum mali gustûs habentibus, vel à pancreatico morbo laborantibus extispicium suum saepenumerò desumpsisse
[Page 16] mihi quidem videtur. Unde nil mirum si acidae esse eum qualitatis autumaverit, cùm nihil manifestius sit quam lac diutiùs in loco calido stagnans tandem aliquando acescere oportere.
5. Suadet autem mihi sententiam hanc ad quam propendeo veram esse, quòd ipsa Pancreatis consistentia nihil sanè videtur esse aliud, sive oculos sive gustum consulamus, quàm lac quoddam coagulatum: Quare, cum ratione maximè constet, unumquodque (si caetera adsint paria) ab humore intimè ipsum perlabente nutriri, erit hmor ille qui per Pancreas serpit non alius certè quàm lacteus. Non me fugit objectari posse, tum Hepar biliosum, tum Renes salsum excernere humorem, neque tamen vel illud amaritudine vel hoc salsedine infici; verùm sub tam levi pressurâ fortiùs insurgo, atque imparitatem reperiri hîc multifariam vehementer contendo. Sunt namque Bilis atque Urina pertenui substantiâ, & per vasa sibi assignata prolapsu faciles: sunt etiam purè excrementitiae & ullius omninò partis nutritioni ineptae; sunt denique foeces quaedam, ac proinde neque coalescendi neque partibus quas praeterlapsu lambunt adhaerescendi capaces. Quid quod ipsum quoque jecur, ipsique Renes sint probè compacta ac densa; Pancreas
[Page 17] autem rarum laxúmque: Quae omnia, cùm manifestam innuant dissimilitudinem, objectionis vim solâ similitudine atque paritate nixam penitùs enervabunt. Hâc itaque sublatâ patet nobis inoffensus ad argumenta regressus.
6. Suadet hoc ipsum morbi Pancreatici origo, quam Ingluviem esse statuunt rei medicae consultissimi viri. Ex ingluvie autem nimium Lactis excessum generari atque in venas profundi, omninò fatendum est; Cujus insignis redundantia, cùm per Pancreas excerni debuisset, in majori tamen copiâ illuc deferatur quàm cui exonerandae par sit, suffocatur inde atque infarcitur; unde partis illius Tumor Morbúsque insequi solent.
7. Suadet insuper (ut dictum est) Aciditas illa quam in succo Pancreatico, dum morbus hic regnat, experimur; certissimum Lactis corrumpentis Indicium.
8. Suadet praeterea quòd Icterus communis supervenire vel saltem augeri observetur quando Pancreas obstruitur; quem morbum à Lacte vitiato ex parte oriri posteà probabitur.
9. Suadet ulteriùs, tum eximii Viri Collegae nostri D.
Whartoni judicium rationibus haud levis momenti fultum, humorem nempe Pancreaticum esse dulcem aut saltem insipidum, crassum, lenem
[Page 18] atque Anodynum, & denique pallidum; verisimilia utique Liquoris Lactei indicia: Tum accuratissimi Anatomici D.
Gualteri Needham hâc in re sententia; qui, licèt in plurimis
Sylvio concedat,
Pancreatis tamen succum in statu naturali acescere pernegat. Tum denique ingenua Cl.
Graeffii confessio § 65 (licèt is strenuissimus
Sylvianae sententiae assertor fuerit) succum
viz. dictum non unam constanter temperiem obtinere, sed modò hâc modò illâ imbutam esse qualitate; quod profectò usum in quem destinari eum contendit, evertit penitùs ac pessundat: Nam quàm immane (proh Philosophiae fidem!) à sapientissimo Naturae abhorret cursu, ut in unum aliquem constantémquc ordinetur res quaepiam finem (ad chylum scilicet justae animalis temperiei adaptandum) & tamen ipsamet in tot támque diversis & paenè contrariis reperiatur temperamentis, ac proinde totidem etiam in chylo efficiendis, idonea sit! Quantum à rectâ ratione dissidet ponere succum istum solâ aciditate suâ effectum hunc, qui constans atque uniformis esse debebat, praestare, & tamen interim salsedinem, austeritatem, qualitatésque alias ab aciditate valdè discrepantes eidem concedere: Praeterea, fingamus mente succum praedictum esse constanter (uti debet) acidum;
[Page 19] quem, quaeso, effectum in chylo intestinali habiturus est? Faciet enimverò Lac illud in Serum & Caseum dissilire; unde fiet, ut, cùm hic fit insigniter crassus, nihil profectò ad animal nutriendum per venas deferetur Lacteas praeter unum Serum, quod nutritioni omninò ineptum est, cùm omne alimentum (ut postea deducetur) à caseosâ parte fiat. Quid quod, si hoc verum esset, erit sanè Lac in ventriculo dulcius, in chyli autem receptaculo (postquam nimirum bile ac succo hoc acido conditum fuerit) vel acidum, vel certè amarum (parùm etenim bilis, quantitatem Lactis etiam permagnam amaritudine tingit) cujus tamen contrarium experimur; nam Lac muliebre in mammis perdulce est, nec quidquam excogitari potest quod, dum itur ad mammas, exutis amaritudine atque acore, ipsum denuò edulcandi virtutem habeat: Númquam itaque. dulcedinem primaevam amisit, nunquam acido aliquo vel bilioso humore commixtum fuit.
10. Quid itaque dicendum? Negandúmne succum Pancreaticum (qualiscunque demùm is fuerit) biliosúmque in intestina per ductum communem deferri? Nequaquam; Negandum saltem, non commisceri eos cum Lacte intestinali, ac proinde aliquam ibidem alterationem effecturos?
[Page 20] neque id licet, modò in eundem simul confluant locum. Nunquid tandem asserendum expectare Naturam horum in intestina evacuationem donec Chylus inde expressus fuerit? Malo etiam omine hoc praetexi poterit, nisi ostendamus conceptacula à Naturâ praeparata in quibus humores illi interea temporis detineantur. Et, reperiri quidem hujusmodi vasculum ad bilem hospitandam in promptu habemus; ad succum verò Pancreatis recipiendum, non item. Quare, dicendum videtur inhibere Naturam effusionem Bilis usque dum Intestina optimâ ac laudabilissimâ Chyli portione vacent, quo facto in ductum defluit communem, ac comitem secum, ad malitiam suam commitigandam, quem in viâ reperit succum deferre Pancreaticum: Succum autem hunc, cùm (si nativus, non autem morbosus fuerit) Lac sit, ídque malè coctum si respexeris temperiem sanguinis, sin Lactis intestinalis, quiddam aliquantulùm excoctius, commisceri proinde illum cum hoc, tum nè quid laudabile ac naturae nutriendae utile penitùs rejiciatur; tum forsan ut, ob cognationem aliquam quam cum sanguine unde profectum est retinet, novi istius Lactis in eundem conversionem aliquo saltem gradu promoveat.
11. Utut hujusce rei veritas sit, quam
[Page 21] (Temporis utique filiam) in lucem brevi (ni fallor) datura est aetas, vel succum hunc naturaliter esse acidum, vel, si acidus fuerit, ab eo tamen provenire posse effectum quem contendit, & cui paenè soli innititur doctrina Sylviana, nullo modo in animum inducere possumus. Atque utinam Cl.
Graeffius qualem in singulis animantibus repererit Pancreatis succum accuratiùs distinxisset: nam, cùm § 76. ad argumenta perventum est quibus dicti succi in hominibus aciditatem astruere conatur, video ipsum à quibusvis indiscriminatim Animantibus (úsque forsan morbosis) ad Homines
ob consi milem (ut ait)
ferè omnium viscerum & contentorum naturam, crassè nimis paritatem traducere; cùm, quicquid sit de
visceribus, certè
contenta seu humores in Canibus aliísque esu inutilibus longè disparis esse naturae gustûsque, manifestum sit; nisi enim hoc esset, quorsum à nobis pro cibis non usurpantur? Quid quòd perdifficile est, etiam in iis quae euchyma sunt, nôsse an Chylum habeant ab omni penitùs vitio immunem; quod nisi contingat, variatio in succo Pancreatico sequatur necesse erit; cùm nihil alteratu facilius sit quam Lac in vasis, ob partium quas continet diversitatem ac Caloris in Sanguine Spirituosi activitatem. Ructum autem acidum,
[Page 22] quem allegat, à corrupto Lacte provenire jam ostenditur. Verùm haec ad institutum nostrum satis sunto; cùm Sententiam hanc obiter tantùm, datâ occasione, perstringere, non autem plenè evertere nobis impraesentiarum propositum sit.
12. Nequaquam tamen omittendum est, (quò
Sylvianae sententiae, quatenus Salivam ad Digestionem concurrere (& rectè quidem) statuit, lucem saltem aliquam accommodem) quod ipsimet saepissimè oculis vidimus, Incolas nimirùm
Guianae Potum ei genti peculiarem conficere volentes, quasdam è radicibus Cassavi placentas aquâ primùm macerandas infundere: dein earum alias à mulieribus puerisque bene masticatas, & cum Salivâ probè commixtas eidem vasi indere; quo facto aestuat ebullitque Mistura illa haud secùs quam apud nostrates Zythus cernitur, quando à spumeo illo Cervisiae flore injecto fermentare solet; è quo profectò experimento constare poterit tum Salivam spirituosis partibus foetam esse, tum ad Lactis in ventriculo (& forsan Intestinis) elaborationem, aliquâ ex parte fermentando conducere.
SECTIO TERTIA.
De praeternaturali Lactis, tam in ventriculo quam in intestinis, alteratione; ejus démque effectibus.
1. NIhil adeò utile aut perfectum est quin statu dilabi, & corrumpi possit. Considerandum itaque proximè venit quot modis vitietur Lac, quot item morbi, quibúsve de causis à vitiato producantur.
2. Peractâ digestione, si coctum & Potulentum diutius in ventriculo detineantur, necesse est ut acescant; eodem prorsus modo quo, in nimis continuato aestatis ardore, alia quamplurima. Hanc ob causam pinguia, caseosa, mellita & ex Sesamo edulia parata, quae multum nutrimenti in se continent (quâ de causâ è ventriculo lentiùs excedunt) ructum acidum creant. Et, licèt ab alimentis dum coquuntur in ventriculo exhalatio quaedam emittatur acida, ad ructum tamen non pervenit nisi praeter naturam Pylorus sit occlusus. Hinc Lientericis Ructus acidus pro bono habetur signo; Innuit siquidem, ventriculum pristinam retinendi cibi vim de integro recuperare, solitúm
(que)
[Page 24] redire denuò Pylori robur ad malè cocta in Stomachi officinâ sistenda, nè debito citiùs elabantur. Et, licèt diffiteri non possum, ad aciditatem aliquâ ex parte concurrere etiam frigida, ut quae reifluidae probè mixtae atque excoctae compagem relaxent solvántque; tamen, cùm ab experientiâ hauserimus à Spirituum evaporatione fieri Acorem, idcircò Calori utpote Poros mixti aperienti, & viam Spiritibus quâ evolent patefacienti, qualitatis istius generatio omninò referenda est.
3. Enitendum est igitur nè, ex labe coctionis primae, secunda quoque deterior evadat. Ex nimiâ siquidem in ventriculo aciditate innumeri fiunt morbi nervoso generi maximè contrarii; quales sunt dolor Capitis, Epilepsia, & passio Hysterica: Iis enim qui hujusmodi malis laborant nocumento sunt non modò Acida, verùm etiam quaecunque ex corruptione in Acorem verti nata sunt. Enimverò graviora non rarò Symptomata morbíque ex qualitate istâ quam ex amaritie & salsedine proveniunt; eò quòd apta à naturâ constituantur instrumenta ad amara & salsa tum excipienda, tum excernenda; ob quorum defectum diutius in Corpore manent Acida, & non nisi vi & per accidens inde excutiuntur; Licèt
[Page 25] concedendum sit ea nonnunquam ex amarescente totius Corporis temperie in utiliorem tandem qualitatem provehi.
4. Roget quispiam; Si tot affectus mali ab Acidis ventriculo accidant, quî fit ut ab eisdem Appetitus excitetur? Eodem nempe modo quo eadem febribus prosunt; facultate, scilicet, quâdam partes penetrandi, indéque profundè inhaerescentem atque orexim obtundentem abstergendi visciditatem.
5. Ructus Niderosus & Amarus ab Acido in eo unicè differunt, quòd illi à butyrosâ Lactis parte exustâ fiant, hic verò à serosâ vel caseosâ; unde contingit, oleagina omnia istos aut augere aut inducere.
6. Hactenus de Effectibus illis quae à Lacte, intra ventriculum corrupto, motu quodam erumpunt; succedit ordine tractare etiam de iis, si qui sint, qui in Intestinis ex diutinâ putrescentis Lactis morâ manant, & in solidam quandam coeunt substantiam. Hujusmodi sunt Lumbrici. Nam, cùm Corruptione omnia in pejus ruant, idcircò Alimentum, quod ad nobiliorem effectum, Humanum scilicet corpus instaurandum, ex Naturae Intento datum fuit, idem labascens ac in sordes degenerans, Animal quoddam imperfectum ac formae rudioris generatione
[Page 26] aequivocâ efficit. Videtur autem Lumbricus in procreatione suâ Ructum imitari acidum, distare verò tantùm putrescendi gradu ac modo; licèt hic à ventrieuli ore inferiore nimis astricto proveniat, ille à Lacteis obstructis, debilibus aut angustis; Saepiusculè autem halitum acidum & ventris tumorem vel tanquam signa vel comites adjunctos habet.
7. Quia tamen inter Vermes & Lumbricos analogia quaedam est, & faciliùs capimus ea quae oculis conspicienda proposuit Natura, idcircò ex observatione quaenam sit materia disposita & ferax ad illos producendos, horum quoque causam materialem optimè expiscari licebit. Inveniuntur Vermes in fimo & coeno, in carne corruptâ, nucibus, & omni ferè fructuum genere; in Caseo Parmensi vino addito, in caseo item pingui non debitè presso: E quorum omnium enumeratione, constat pinguedinem, visciditatem, humiditatem, calorem & putredinem ad Verminationem concurrere. Cùm itaque in Lacte intra intestina putrescente stercoréque, admisto, omnes hae reperiantur causae, nequaquam defuturos ibi proprios earum effectus nobis vel invitis fatendum est. Est praeterea Lumb ricus animal membranaceum; nec mirum,
[Page 27] cùm enim (ut infra dicetur) caseosa lactis pars ad totum corpus cute vestiendum sufficiat, non dubitandum est nè ad animalcula pelle induenda non sit satis. Notatu porrò dignum est, ea quae Lac minuunt, ut acria, salsa, acida, & amara Lumbricos etiam enecare. Ad eosdem extirpandos saepissimè adhibetur Mercurius, qui resolvendo & quasi enervando partium vigorem eos occîdit. Nam cùm alimentum in singulas eorum partes motu peristaltico devehatur, hoc cessante vitam quoque unà cessare ipsam necesse est.
8. Generantur autem Lumbrici in quolibet sexu & aetate sicubi debita materia & obstructio viguerit; in pueris praecipuè, juvenibus non rarò, senibus quoque aliquando; sed maximè in mulieribus iis quibus sub
[...]iliosae materiae vomitus extra conceptionis tempus contigerit.
SECTIO SECUNDA.
De praeternaturali Lactis in aliis corporis partibus alteratione, déque effectibus inde natis.
1. EXpeditâ jam Lactis, dum amplioribus receptaculis haeret, alteratione,
[Page 28] effectibúsque inde secutis; quales etiam patiatur, dum arctiorem subit locum, proximè dispiciendum est. A Scrophulâ ordiemur; in quo quidem morbo licèt ad collum & tonsillas protrudantur glandulae morbosae, earum tamen caput & origo in Mesenterio reconditur: dum enim Lac, quod in hoc morbo crassius est, tardiùs debito illud perlabitur, est proinde ad glandulas has praeternaturales generandas aptum. Crassius autem fit Lac à cibo sicco & calore, qui humiditatem absumit; item à coagulatione, quam acritudo, salsedo & aciditas inducunt: patefactâ interim à Calore portâ quà inimicae istae qualitates intimiùs penetrent. Quo modo spissius astrictiúsque evadat Lac à Scrofae naturâ victúque petenda est ratio; à quâ etiam ipsa morbi denominatio sumitur; eò quòd Sus duntaxat è cunctis animantibus grandine laborat, cùm sanguinem spissiorem, Lac item caeteris crassius habeat. Hinc duplici morbo,
Rancedine, scilicet, &
Strumâ laborat: quorum illâ quamlibet corporis partem, fauces praecipuè ac maxillas, inflammante, putrescit protinùs membrum, & Ulcus (Gangraenae instar) serpit, donec ad Pulmonem devenerit; quo tacto, mors sequitur. Ex alterâ (Strumâ scilicet) dolor Capitis &
[Page 29] gravedo proveniunt, in pedibus posterioribus imbecillitas & vacillatio, & tandem nullis herbis medicabile supervenit alvi profluvium. Haec mala accidunt Suibus dum glandes, magis copiosum astrictúmque Lac praebere aptas, comedunt; & quò uberiori harum copiâ onerantur patulae Jovis arbores, eò crudeliùs inter Porcos saevit affectus iste.
2. Haud aliter inter Humanum genus res geritur, quoad hunc morbum; In aetate namque puerili ac juvenili, quo tempore vires ac calor maximè vigent conficitúrque abundantiùs nutrimentum, generatur
Scrofula: unde citiùs tempestate istâ morborum feracissimâ in pejus alterari solet. Hinc Strumae enascuntur à quarto usque ad quadragesimum vitae annum: Tuberculae enim istae per succi Lactei (ut ita dicam) Caseationem fiunt; exiccato seu per exhalationem dissipato Sero. A Caseosâ etiam parte per calorem incrassatâ obducuntur Cuticulâ. A modicâ denique humoris affluentiâ, seu veriùs eruptione è recessibus ubi antè delituerat, novíque appulsu, efformantur vasa. Haec enim nihil aliud videntur esse quàm praeterlabentis humoris istius partes magis glutinosae, adhaerescentes ambienti corpori atque in parietes quosdam coalescentes.
[Page 30] 3. Sicut inter nutritum & nutriendum quaedam (ut dictum est) datur proportio & similitudo, sic etiam viarum per quas ad partes reficiendas augendásve defertur nutrimentum determinata quaedam datur capacitas. Hinc fit ut Lac in primâ coctione spissius factum in exiles partes quas reficere debuerat se insinuare nequit, sed in humidiores ac laxiores congeritur; in quibus propterea tum naturales, tum praeternaturales glandulae sedem sortiuntur.
4. Si verò Lacteae adeò obstructae fuerint ut nutrimenti satis in Corpus devehi nequeat, sed plus aequo in Intestinis detineatur; Lienteria, appetitûs dejectio, totius denique corporis Atrophia insequuntur.
5. Proximè, à Crassitie laeditur pulmo; quâ de causâ ab esu nucum aliorúmque succum spissum praebentium fit
Dyspnoea: Idem contingit ab usu Lactis nimio & intempestivo, praesertim si meracum fuerit. Hunc ut praecaveamus affectum, à dicto vulgari (si sano illud sensu accipiamus) monemur;
Oportere, scilicet,
diu vivere defiderantem, Lac ab Hepate bibendo abluere: Pulmone potiùs dixerim; non enim metuendum est ne in
Hepate haereat, ut falsò autumabant Antiqui, sed tantùm in Pulmone, ubi spirandi difficultatem
[Page 31] causare solet. Hinc Animalia pulmones habentia & perfectiora & calidiora sunt, multúmque bibunt quò Chylus fiat probè dilutus, nè in aliquâ parte (hâc verò praesertim) visci instar haereat; hâc etenim per infarctum laesâ omnia totius corporis compatiuntur membra.
6. Puellulas quasdam & foeminas cachecticas fluore albo laborantes (unde reddere solent urinam tenuem & aquosam sedimento albo, grumoso & divulso, quale Lactantibus iis usu venit quae per urinam excernunt Lac, supernatantem) ultra primum coctionis gradum parùm promovere constat: Unde, à chalybis usu ob Salem, quo quidem eóque valde spirituoso seu calido abundat metallum illud excoctissimum, ad debitum sanguinis vigorem restituendae sunt.
7. Porrò ex Lacte copioso crassóque ob distributionem impeditam fiunt in infantibus Convulsiones: Idem in Nutricum mammis adeò durescit aliquando, ut in Lapidem concrescat.
SECTIO QUINTA.
De Lactis ritè ministrati Vtilitatibus.
1. COmpertum est, quò laxiori & succulentiori habitu est Corpus, eò carnosius & pinguius effici; è contra verò, si quando, à calore praeternaturali, ejus partes humiditate, nutrimenti utique vehiculo, destituantur, diuturnitate temporis exarescunt, totúmque unà marcescit Corpus. Quod damnum ut commodè reparetur, Lacte alieno reficiendi sunt: Quia vero hujus administrandi modus jamdudum exolevit, idcircò, ut Antiquorum (quoad licet) revocemus methodum, faciliúsque capiamus, cujus generis, quantum, quale (merum, scilicet, an mixtum), quibus denique Lac porrexerunt, vestigiis quae nobis reliquit
Hippocrates insistemus.
2. Hoc itaque in primis notandum est, Lacti & Sero omnes inesse medendi intentiones, quae adeò apud
Cnidios percrebuerunt Medicos, ut, aliis quibuscunque relictis Pharmacis, in omnibus morborum generibus in quibus Purgatione, Alteratione, aut Nutritione opus esset, hisce solummodo usi sint.
[Page 33] 3. Purgationem quod attinet, quia quod Tenue est faciliùs effluit, ideo ad alvum solvendam frequentiùs dari solet Asininum; facultas ista solutiva augetur Mulsâ; quò meliùs abstergeat, miscetur Muriâ; nè ventriculum laxando laedat, vinum additur; quò refrigerio & humectatione febricitanti magis conveniat, temperatur aquâ; quò minuatur purgandi vis simúlque roborentur Intestina, coctum propinatur, imò, ad Congium usque, si vires constent, ingurgitatur: Citò enim è ventriculo excedit, secúmque noxios humores abripit; propterea Hypochondriacis, Febricitantibus, Siticulosis, bilem in febre excernentibus, sanguinem denique fundentibus adhibetur. Unde * Aphorismus ille quibusdam in morbis prohibens Lactis usum,
64. l.
[...]. ad purgationem non pertinet. Nam, quando Caput ulceribus scatet & crura intumescunt, adeò ut pressa colorem Morbi Regii referant, aliáque ulcera mali moris febre, inflammatione, & auribus purulentis comitata, per varias corporis partes serpunt, post Vomitum & Capitis purgationem
Hippocrates, praeterquam in aestate, Sero ad deorsum purgandum, tunc verò temporis Lacte usus est. Idem in Vertigine, Aphoniâ, Capitis gravedine, Convulsione, Epilepsiâ, Paraplexi
[...] à nigraebilis & acrium
[Page 34] humorum affluxu (quo Sanguis corrumpitur occluduntúrque viae, quà Spiritus transeant, à Naturâ ordinatae) post fomenta, venae sectionem & vomitum, Asininum Lac coctum ministrandum docet: nec minus praescripsit quàm Cotylas duodecim; imò, ubi suppetebant vires, plusquam sedecim.
4. Coctum convenit tum Lac, um Serum, quotiescunque purgare, partes firmare, aut motum humorum compescere in omnibus Catarrhis & Fluxibus, fert animus; Crudum verò, quandocunque laxare, humectare aut alvum fluidam servare expedit. In Causo, ex labore & nimiâ lassitudine orto, si lingua aspera, sicca & nigra, vel os amarum fuerit, vomitus & alvisublutio prosunt; quòdsi istis non solvatur morbus, tum demùm Lacte Asinino cocto purgandum est. In Febre quotidianâ è bile natâ cùm ad imum ventrem tormen irruit, ut & in febre Interficiente & Uteri Erysipelate, Lac & Serum haud parùm adjuvant. Quibus Hepar & Lien non sunt à nativitate debilia, tumeant licèt ea doleántque, in Hydrope, ab Hepate pituitâ infarcto, vel à Liene, ex immodico fructuum nondum maturorum esu tumido & dolente, in morbo item Hepatico ab atrâ bile, in febre à Lochiis corruptis, in Haemorrhagiâ
[Page 35] narium, vomitione Sanguinis, uteri ascensu & strangulatione, albo fluore cum Febre, Dysenteriâ, Cholerâ siccâ; In his, inquam, omnibus morbis, aliísque paenè innumeris, varia Lactis genera variè pro ratione circumstantiarum temperata propinare solebat. Ad institutum nostrum sufficit, paucos eósque praecipuos è multis adnotâsse Casus, quò tum Antiquorum in praescribendo Lacte consuetudo, tum ipsius Lactis in purgando Utilitates innotescant; nunc commoda ejusdem
in alterando pari conatu persequenda sunt.
5. Et quamvis Alterationem cum Purgatione non rarò conjunxerit
Hippocrates, tamen, ut emolumenti quod ab illâ ritè administratâ provenit compotes simus, Leges quas in hâc re statuit is, servare oportebit. Cùm itaque omnis Mutatio sit victoria quaedam de re mutatâ, nulla profectò dari potest Mutatio nisi à fortiori; quare, quanto frigiditas & humiditas cedunt in agendo caliditati & siccitati, tanto diutiùs qualitatum illarum viribus inferiorum continuandus est usus; ut, quod prae virtutis imbecillitate uno quasi ictu praestare non valebant, diuturnitate saltem temporis tandem consequantur. Cotylae Lactis duae quas praescripsit
Hippocrates nequaquam humorum, si ad invicem
[Page 36] conferantur, totiúsque Corporis molem exaequare comperientur, seposito minùs efficaci ejusdem in agendo robore; Semel itaque tantùm adhibitae impares omninò sunt ad Corporis temperamentum ab alieno in naturale revocandum: quare multiplicandae sunt, & saepiusculè repetendae, debitúsque religiosè observandus est modus, quò intentum consequantur effectum. Etenim, cùm corporis partes ferè omnes morbo debilitatae sint, sibíque invicem compatiantur, eâ profectò quantitate propinandum est, ut neque prae nimiâ ejus copiâ gravetur ventriculus, neque per alvum illud exoneret: Cavendum quoque ut sit substantiae mediocris quò faciliùs distribuatur, & ad Acrimoniam edulcandam aptius. Porrò, dum potatur, tenui victu ut endum est, nè ex diuturnâ in ventriculo morâ acescat vel corrumpatur. Loco autem Prandii sumendum est; à Coenâ verò temperandum donec peccans corrigatur humor, ardórque extinguatur: Denique ab Aphorismo illo antè citato in universum monemur quibus in morbis non conveniat per Lac alteratio. Singularis verò erat casus
Clonigi,
Epid. l. 7. Dysenterici & Nephritici▪ qui ulcere in Renibus meatibús
(que) urinae laborans, lactis Caprini refrigerio, addita quintâ aquae parte, sanatusest.
[Page 37] 6. Conducibilius autem nostro videtur proposito, singulos quibus Lac prodest morbos enumerando breviter percurrere; nè tam scribenti qùam legenti prolixior de singulis enarratio molesta sit. Prodest itaque ad abluendam & attemperandam Acrimoniam post purgationem; uti etiam in Podagrâ, Rheumatismo, Ptyalismo eo quem febricula comitatur; necnon in altero post Aphthas atque in Febris declinatione humorum impetum optimè compescit; Salutiferum quoque est in tussi, urinae ardore, mictione purulentâ & arenosâ, faucium inflammatione, Dyspnaeâ cum sputo Sanguinis, Scabie ferâ, ulcere fistuloso; in omnibus item morbis in quibus serosa & caseosa Lactis pars calore inspissatur aut acris redditur.
7. Valet etiam adversus herbam Apollinarem, Leporem marinum, Dorycnium, Buprestes, Cantharides, Cerussam, Euphorbium, Arsenicum, Chamaele onta nigrum, Colchicum, & caetera id genus venena: Haec quidem, cùm Caustica sint, operationem ignis, aliorúmque Calidorum, magnâ ex parte referunt: In hoc autem discriminantur primò, quod citiùs reliquis operentur, imo eâ celeritate ut nonnullis captum Humanum superare videantur; deinde, quòd peracutâ quâdam partium inaequalitate ac duritie
[Page 38] praedita sint, unde obvia quaeque vexant & lacerant; hinc corrodendo vasa perrumpunt, quo facto Sanguis in receptacula non sua evagatur, ibíque stagnans partes illas, haud secùs quàm in Contusione fieri solet, livore aut nigredine inficit, easdémque tandem, ob novi Sanguinis defectum Calorem & Spiritum suppeditantis, obrigescere atque emori facit. Quâ itaque ratione Lac ob terrenam quandam visciditatem cum blandâ humiditate conjunctam citiùs quam aqua ignem extinguere cognoscitur, pari prorsus modo, easdémque propemodùm ob causas, de virtute ejusdem contra istiusmodi veuena philosophandum est.
8. Restat Lactis Nutritiva sive Restaurativa facultas, quae in crassissimo (bubulo, scilicet, ovino aut caprino) potissimùm invenitur. Ex Consumptione enim carnis & organorum coquentium laesione, varii necessariò suppullulant morbi, donec tandem, viribus totius corporis penitùs labefactatis, paenè ad primaevam infantium impotentiam redigantur infirmi; Convenit itaque eos ab eodem reparari nutrimento à quo in statu imbecilliori olim adoleverant. Hinc
Diocles convalescentes omnes Lacte recreare solitus est; Hecticis etiam salutem adfert: Neutiquam tamen interim tacendus est error
[Page 39] quorundam Nostratium Lac Asininum etiam Phthisicis administrantium; quibus certè jam macie confectis & ulcere pulmonis sanioso (quod siccare oportebat) laborantibus prae nimiâ tenuitate nequaquam congruit; Verùm optabilius forsan judicant amicorum consilio & obsequio perire eos, quos Medicorum ope restitui posse diffidunt. Iis qui diuturnis lentísque laborant febribus Lactis usus non parùm prodest, nec minùs Lue venereâ extenuatis & tabem dorsalem patientibus. Aegyptii macie deploratos, emulsionibus & Lacte tum in potu tum balneo exhibito, ad pristinam non modò sanitatem sed pinguedinem quoque revocare soliti sunt. Nec tantùm quoad interiorem corporis habitum juventutem servat deperditámve instaurat, verùm exteriùs etiam eidem consulit, dum rugas, senii Indices, impedit, imò tollit. Hinc
Poppaea, Neronis uxor, centum Asinas nutriebat in quotidianum balnei usum, eo fine ut candorem, laevitatem ac mollitiem cutis, in quibus insidet aetatis flos ac honor, ab injuriâ temporis illibata servaret.
9. Notandum verò,
Hippocratem ad febricitantes in aestate purgandos nunquam Serum adhibuisse, ob salsedinem, quam tunc
[...]e
[...]poris prae caloris pabulum exurentis▪ vehementiâ in se continet; at
[Page 40] saepissimè Vere, Autumno & Hyeme; praecipuè verò omnium, in morbis frigidis.
10. Coagulum quod attinet, quò vetustiùs, eò magis acescit atque efficacius est. Adhibetur autem ad quemeunque Sanguinis & Alvi sistendum fluxum; quod quidem partim Intestina constringendo, partim caseosam Lactis in venis partem inspissando coagulandóque, ipsum efficere, vero non absimile est.
Hactenùs de Lacte in
communi, ac specialiùs de
alieno: Jam de
nostro; quem quidem Primae coctionis esse Terminum, seu effectum, ac proinde Secundae adaequatum subjectum, hoc est,
immediatam atque integram Sanguinis Materiam inde convincitur, tum quòd si intempestivè seu mox à digestione celebretur Phlebotomia, Lac simul cum Sanguine effluere experiamur; tum ex Lacte in mammis, quod non intra venas elaborari certum est; cùm, si affimiletur Sanguini, dulcedinem amittat; tum denique ex ipsâ
[...] in vivâ diffectione Felis aut Canis,
Pecquetti More factâ.
Partes autem Lactis tres omninò statuimus:
Pinguem, scilicet, seu
butyrosam; è quâ fiunt Spiritus, Fumus, & Bilis,
Serosam, è quâ oriuntur Humectatio, Flatus,
[Page 41] Transpirationis insensibilis major pars, Sudor & Urina:
Caseosam deni
(que), unde Nutrimentum Fibrae, Ossa, Saliva, Mucus, Cutis & omnes partes Spermaticae, necnon Sanguis propriè dictus. His munere ritè fungentibus, Sanitas; aliter Dyscrasia, humorúmque Confusio, ruptis veluti repagulis, sanam Corporis temperiem invadunt.
CAPUT SECUNDUM.
De Pinguedine ejúsque Speciebus ac Effectibus.
CUm ex Boum Naturâ conficiendíque seu coagulandi modo,
Butyrum suam mutuetur nomenclaturam, ac proinde Significatu suo non adeò latè pateat ut integram subjecti, de quo tractatum in praesens instituimus, naturam comprehendat; dandam speramus ab aequis Lectoribus veniam, si ejus loco vox haud multùm absimilis,
Pinguedo viz. substituatur.
De quâ non immeritò primò dicendum est, quia oculis prima omnium subjicitur, dum caeteris supernatat & sursum tendit, perinde ac si indolis Nobilitate caeteras antecellat; atque ob Raritatem, quae in Physicâ aestimatione Eminentiam
[Page 32]
[...]
[Page 33]
[...]
[Page 34]
[...]
[Page 35]
[...]
[Page 36]
[...]
[Page 37]
[...]
[Page 38]
[...]
[Page 39]
[...]
[Page 40]
[...]
[Page 41]
[...]
[Page 42] quandam denotat, faciliùs dissipatur atque in aërem vanescens oculos fugit. Sed, nè Intellectui pariter ob subtilitatem illudat, Definitione, tanquam injectâ compede, constringenda est.
Est itaque Pingue Calidum & Humidum cum lentore ex Denso & Raro optimè mixtis. Opacitas & aliqualis Tenacitas, quibus gaudet, indicant nonnihil Terreae Naturae admixtum; haec enim terminat visum, nec est usquequaque divisibilis seu separabilis; Laevitas seu aequabilitas moleculas illas Terrae (quas inesse diximus) valdè minutas esse demonstrat; quas cùm eò exiguitatis; nisi ab Agente illo quo nullus alius in totius Naturae officinâ potentiùs aut subtiliùs dividere natus est, Igne, scilicet, pervenire nequeant eóque, ut ex jugi partium tenore patet, ubivis copiosè impacto, plurimùm proinde Ignis in eo detineri atque in cellulis ejusdem incarcerari dubitare non licet. Ex humiditate aëream Naturam redolente, tum continuationem, tum fluiditatem seu ductilitatem partium nasci oportet. Parùm verò admodùm terrenae Naturae prae caeteris ipsius compositionem ingredi, argumento est, quòd, si quando Ignis ope discludantur ejus partes, nihil omninò cineris reliquum conspiciatur. Nil autem fermè continere eam Aquae,
[Page 43] praeter alia, argumento est, quòd ab omni penitùs cum eâ commixtione quàm maximè abhorreat.
SECTIO PRIMA.
De Pinguedine in Non-viventibus.
1. POrrò, cùm ex definitione
Pinguis intelligatur significatum ipsius non solùm Unctuositatem, verùm etiam Dulcedinem, Suaveolenriam, caeterásque id genus qualitates complecti; hinc fit, ut in triplex genus, pro triplici genere Nonviventium, Vegetantium & Animantium, disterminetur Pinguedo. Harum autem omnium prima est illa quae in Non-viventibus, praecipuè autem in Telluris, communis omnium Parentis, gremio reperitur; unde in vegetabilia transumitur, indéque in Animalia. Quicquid igitur in vegetantibus cernitur, sive gustui jucundum, sive Spiritibus reficiendi utile, id omne Pinguedini Terrestri acceptum referendum est; in quâ etiam insidet dispositio illa, quam
Fertilitatem appellamus.
2. Ea autem hoc modo fit: Agit Sol in Tellurem prope superficiem, ubi ob subsidentem humorem tenerioris est indolis.
[Page 44] Hanc immisso radiorum innumerabilium, veluti spiculorum totidem subtilissimorum, quodam quasi Fluvio in minutissimas primò secat partes; quas cum Aquâ, Aere, Séque ipso miscens remiscénsque, eas tandem probè subactas perenni fluxu à radicibus, per truncum & caulem, in ramos, frondes & fructus evocat; evocatas paulatim densat; tandém
(que) maturatas ad fines à Naturâ statutos promovet. Ad hoc autem Solis Virtus peculiaris, non parùm videtur prodesse: Cujus juge incendium à biruminosae Materiae (ut verisimiliter conjectare licet) pabulo factum, eandémque radiorum vehiculo longè latéque effundens, Terram foecundat; eo paenè modo, quo
Vesuvii flammae uberiùs erumpentes subjacentia impinguant arva.
3. Ex modò dictis patet ratio, cur Cerelia, Vina, omnia denique quae è pinguiore glebâ germinant, Spiritum inflammabilem habeant; unde sicut Palato & Naribus, ita Cerebro quoque grata sunt; in quod dum è toto corpore subvolat unctuosa seu spirituosa ista exhalatio, ipsum (ut postea probabitur) eâdem delibutum ac paenè obsessum, in quietem illam seu cessationem à functionibus conjicit quam
Somnum vocamus; unde etiam jucundissima illa oritur sensatio, quam
[Page 45] partim mox à somno nos percepisse recordamur, partim quoque vel inter dormiendum percipimus; ex lenocinio scilicet gratissimo fumi istius, blandis ulnis Cerebrum undique amplexantis, leníque veluti palpo illud, quò Soporem provocet, permulcentis.
4. Patet etiam cur quaecunque herbae oleosum copiosè imbibant Succum, Tellurem sterilescere faciant: unde
Virgilius
Vrit enim lini campum seges, urit avena;
Vrunt lethaeo perfusa papavera somno.
5. Patet praeterea, quare Cometae aliqualem in locis quibusdam causare Sterilitatem soliti sunt. Quicquid enim de illorum naturâ sit (quam perscrutari non est nostri instituti) hoc certè dici debet, nequaquam coalescere potuisse tam ingentia corpora, nisi particulae quibus constabant oleaginosae seu unctuosae essent. Cùm enim omnis Cohaesio vel à ratione Quantitatis in genere seu
Continuitatis, quae toti rerum universitati communis est; aut saltem hujus vel
talis quantitatis, ejus nimirum quae prae exiguitate divisionem dissiculter aut non omninò admittit; vel ratione
Qualitatis cujusdam quae profectò non alia esse potest quàm unctuositas (haec enim ferè crassioris generis demixtorum commune est gluten,
[Page 46] unde oleum è quovis paenè mixto extrahi solet); & minimorum
figuris Naturae texturam tribuere, esset profectò crasè nimis philosophari, & mille absurda intérque ea
Vacui, hoc est,
Nihili positionem post se trahit: certè concipi non potest moles adeò vastas solâ minimarum particularum appositione ubi
(que) cohaerere: necesse est itaque ut à Qualitatis istius seu corpusculorum oleosorum ubivis immistorum ope, in consistentiam illam quâ fruuntur, coeant. Quid quod radii Solares, si quas alias moleculas, certè unctuosas, sibi nempe reflectentibus prae caeteris quibuscunque particulis mixtis adhaerere aptissimas, magnâ copiâ in Aerem evehant & ubique fundant; unde in Fulmine & omnibus paenè Meteoris qualitatis hujus naturam effectús
(que); experimur. Plurimum itaque olei in visceribus suis ubivis concludunt Cometae; unde fit ut brevì dissolvantur, quod quidem sive contingat eò quòd ignem facile concipiat aptissimus ille fomes, sicque sit Cometes—
suus ipse rogus; sive (quando lumen tantùm reflectit, non autem gignit) ex eliquatione glutinis illius quibus ipsius partes antè cohaerebant; hoc certè dicendum videtur nequaquam adeò
[...] eum esse potuisse si terrâ macilentiori, qualis nostra est, constitisset,
[Page 47] & non plurimum pinguedinis in se habuisset; quae cùm è Telluris superficie à depraedante Solis jubare furtivè sublata sit, nil mirum si solito minus relictum, sterilitás
(que) inde aliqualis secuta fuerit.
6. Eundem suo gradu sortitur effectum Eclipsis Solaris, minori licèt dispendio: Dum enim avertuntur ab aliquibus locis radii ipsius intercipiuntúrque, cessare ibi aliquatenùs motum rerum generationi necessarium, foecunditatèmque proinde minui necesse est.
7. Patet denique cur nimia etiam humiditas sterilitatem inducat; cùm enim ex hâc dilutior fiat Succus unctuosus, flaccescit enervatúrque ipsius vis seu calor nativus, imò extinguit ur tandem, ac veluti obruitur. Eandem propè ob Causam diutinum & violentum Frigus damnum quoque affert. Sterilitatis causas fusiùs quam pro re natâ fortasse prosecutus sum; eò autem id feci, quòd harum cognitionem, ad Pestis naturam causásque dignoscendas, plurimùm collaturam existimaverim.
SECTIO SECUNDA.
De Dulcedine, nonnullisque aliis qualitatibus per quas ad ipsam accessus, recessúsve ab eâ fit.
1. POrrò cùm
Dulcedo sit Pinguedinis, prout à nobis accipitur, quaedam quasi pars, eáque non parvi nominis, ipsius proinde naturam usúmque explorare ac jucundissimae istius qualitatis consideratione mentem oblectare neque ingratum neque intempestivum futurum est. Definimus autem Dulce esse quiddam ex humido aqueo & sicco terreo probè concoctum in substantiam oleosam, mollem, aequabilem, optimèque Organo gustûs attemperatam. De hoc primò observandum, quòd, cùm res è Tellure nascentes variis imbutae sint Saporibus, iísque pro indole Soli, cui originem debent, diversis, Dulcia è terrâ bituminosâ paenè semper oriantur; ut patet in Saccharo, quod, eam ob causam, dum in Cannarum segete adhuc stat, Naphthae instar citò admodùm concipit ignem; &, nisi severitate Legum sanciatur quasi Cautio, incendiis fortuitis valdè obnoxium est. Porrò, Aqua ex se insipida est; quare, ut saporem edat, cum aliâ quâpiam
[Page 49] re, genio prorsus contrario, calido
viz. & sicco, misceri eam oportebit: habebit itaque Saporem vel à vicinae quam praeterlabitur Terrae qualitate, vel ab Ignis admistione. Calor enim vi in tellurem impactus, in oleosis ejusdem particulis, veluti visco quodam, primò implicatur; quas sibi mordicùs haerentes quàcunque via patet (nullibi autem non patet Agenti huic subtilissimo) secum defert: Terrestres itaque eas, quae sunt Pinguedinis defoecatioris, cum humidis séque ipso hîc, illîc, ubique miscet & contemperat, atque ad aliqualem tandem consistentiam coquit: Hinc Sapores varii, pro variâ singulorum quae mixtum istud ingrediuntur exuberantiâ, vel defectu.
2. Ex his Dulce, ob optimam concoctionem, caliditatem mediocrem, & substantiam congruè mollem aequabilémque, gustui Humano maximè arridet; Idcircò Linguae poros blandè aperit, temperatè calefacit & humectat, ibique tanquam in loco sibi proprio haeret aliquamdiu manétque. Oblectatur siquidem Natura temperie istâ congeneâ, neque eam excutere conatur, utì assolet res eas quae temperamento aut inimico, aut parùm congruo praedita sunt. Hinc fit ut appetitus maximè inhiet dulcibus; idem quippe jucundum ac delectabile linguae
[Page 50] & ventriculo ob communem utriusque tunicam.
3. Lenis autem illa linguae titillatio quae dulcedinis perceptio est, hoc modo efficitur. Calor moderatus, humiditate asseclâ, duriores compositi partes subit, dissindit & plurimâ coctione earundem asperitatem inaequalitatémque (eo paenè modo quo, ex elixatione, fibrae carnis fractae ac tandem disruptae apparent) comminuit; donec eò laevitatis atque exiguitatis devenerint ut, patulis linguae meatibus adaptatae, sine vi intromittantur, vel potiùs sponte sese insinuent; intromissaeque demùm, non jam, ut ante, nervos per sensorium illud disseminatos pungant & unguibus quasi lacerent, sed attrectatione leni ac naturae nostrae approportionatâ eos veluti demulceant, blandóque attactu lambant.
4. Ut fructus immaturi
Austeri, Acerbi &
Acidi, Dulces evadant, quamplurimae mutationes subeundae sunt; eò quòd isti sub genere Saporum quàm longissimè distent: Gradatim etiam alterari debent, nam, si Calor immutationem istam efficiens valde intensus fuerit,
Sicci aut (exustâ pinguedine)
Amari fient; Si nimis remissus, vincente humore, à putredine corrumpentur.
5. Acerbum, Austerum, Ponticum &
[Page 51] Stipticum omnia astringendi vim habent, & gradu tantum differunt; in eo autem conveniunt quòd terrenas, ac proinde frigidas & crassas habeant partes, dulcediníque contrarias: Fit autem Sensatio quem in gustûs organo excitant hoc prorsus modo; Constat Acerbum (idém
(que) de caeteris suo gradu dicendum) è multis Terrae partibus, quae cum Aqueis non benè miscentur; his itaque poros subingressis, mox exprimuntur inde malè mixtae Aquae particulae, solaeque remanent Terrestres; quae, cùm indolis sint valdè siccae, proximam sibi humiditatem ab omni pori latere in se sugunt, seu veriùs excipiunt; quod cùm ubique oris fiat, nascitur inde sensus ille Contractionis, quem, dum hujusmodi gustamus, experiri solemus.
6. Hinc redditur ratio cur omnia istiusmodi contrahant, siccent, roborent, exasperent, densent, repellant, inaequaliter denique sensum afficiant.
7. Praegnantibus, à copiâ lactis dulcis, vitiatur appetitus; hinc in Cittâ Acerba & Acida jucundissima iis existimantur, contra quàm esurientibus usu venit.
8. Cùm verò
Acidum ex Acerbo, superveniente humiditate rariori & aereâ, eâdémque manente frigiditate, provenire videatur (nam si humiditas sit densior &
[Page 52] naturae aqueae, ac quamplurimis siccis & terrestribus impraegnatae partibus, ex Acerbo
Austerum efficitur) inde fit, ut fructus ii qui in principio lignosi, sicci, simúlque acerbi sunt, ab affluxu humoris acescant: Hanc etiam ob causam acida frigidiuscula sunt, partiúmque caeteris tenuiorum; laxatis, scilicet, ab humore illo, non tamen devictis usquequaque alteratísque, siccis illis particulis.
9. Ex Acidorum temperie jam declaratâ petenda est ratio, quare hujusmodi corpora incîdant, dividant, farctu liberent, citra calefactionem perpurgent, penetrent, tergant, densent, asperent, calorem extinguant, acre obtundant, rebus insipidis ac dulcibus vigorem ac robur addant, viscidam in ventre materiam incîdant ac deorsum praecipitent, sistant quoque Alvum si quando in eâ visciditas non insit, post cibum purgent (eò quòd nervoso generi parùm amica sint) Flatibus distentum ad secessum provocent, bilem flavam & sanguinis fervorem compescant, Sanguifaciendi facultatem laedant, corpus denique purgando per accidens exiccent.
10. Quòd si loco frigiditatis succedat calor cum humiditate aqueâ, idem Acidum (ex Acerbo ratione jam explicatâ factum)
Dulce evadit; uti etiam, si eidem
[Page 53] calori aerea quaedam tenuiórque adjungatur humiditas, ídque in partibus minusculis, è tali compositione enascitur
Pingue; quod quidem, si in speciali accipiamus, majorem profectò laevoris habere gradum statuimus quàm cui temperies nostra aptè respondeat, unde
ultra dulcedinem coctum, & veluti qualitatis nobis congeneae quaedam (ut ita dicam)
superelaboratio, naturae nostrae nauseam fastidiúmque creare solet.
11. Caeterùm, uti à calore humorem coquente dulcescunt succi, ita, eodem iterùm evocato, acescunt denuò ac putresiunt: Est autem
Putrefactio ista interni ac nativi caloris in unoquoque humido existentis ab externo corruptio. Si humor aqueus calorem insitum eo gradu superaverit ut non debita aut proportionata sit mixtio, in quâlibet ferè ebullitione seu fermentatione partes aerea & igneae, in quibus Pinguedo potissimùm insidet, dissipantur facilè ac resolvuntur; Terrestres autem
[...] & Aqueae, quae ob viscosam partium tenacitatem discuti nequeunt, sed in composito manent paenè illibatae, ad pristinum illud reducunt statum, quem nondum maturatum atque à calore ritè coctum olim habebat: quò sit ut ad Saporem quoque pristinum, aciditatem, scilicet, remetito quasi Naturae cursu
[Page 44]
[...]
[Page 45]
[...]
[Page 46]
[...]
[Page 47]
[...]
[Page 48]
[...]
[Page 49]
[...]
[Page 50]
[...]
[Page 51]
[...]
[Page 52]
[...]
[Page 53]
[...]
[Page 54] iterùm redeat. Hinc vina Recentia, uti etiam ea quae Languida & dilutiora sunt, si quando ab aestate motúve incalescant, protinus acida redduntur; at non item Generosa & Vetera, nisi aquam addideris.
12. Praeter calorem Extraneum inest quoque Nativus, à quo fructus ante debitam maturitatem decerpti procedente tempore dulcescunt ac mites fiunt; licèt id quoque aëris ambientis calori aliquâ ex parte adscribendum sit: Qui quidem, sicubi ferventior sit, sublevat è tellure vaporem quendam, purissimâ seu benè coctâ Pinguedine constantem; hic, à noctis frigore densatus, circa matutinum tempus decidit in terram, ab animantibus isto coelitùs (ut ita dicam) misso cibo delectatis colligendus. Hujusmodi sunt Manna, aliíque succi melliflui, quibus Graecia regionésque Orientaliores magis abundare noscuntur. Quid quòd ipsum quoque Mel sit vapor quidem dulcis quem in floribus ac frugibus perfusum Apiculae inde colligunt & compingunt, non autem conficiunt. At nec ab hujus naturâ atque indole abludit mel illud roscidum quod segeti & virgultis incidens adhaerénsque, iisdem exitio est. Eâ namque aviditate ab Apibus conquiritur, ut, quoties hoc decidit, primâ luce solitóque diluculò magis alvearibus tumultuariò
[Page 55] exiliant, cogàntque; posthabitísque jam florum deliciis, quercuum folia gulosè depraedentur; ita námque fiet ut crura citissimè onerent; quóque feracior hujusmodi proventùs contingit annus, eò, uberiùs melle distenduntur favi.
13. Verùm frumenti annonaeque caritas dulcedine non compensatur, nec offa melle intincta famem arcet, aut latrantis stomachi voracitatem sedat. Quantum detrimenti afferat Segeti mel istud,
[...], neminem latet; Causa itaque tanti mali ex principiis jam praejactis aperienda est. Spiritum longè subtilissimum istiusmodi mellita in se claudunt; hic, intensiore Solis ardore nascentium substantiam aperiente, in eandem se insinuat, a
[...] absque obice
[...]ubique penetrat, pervadítque. Hinc fruges nativo viduatae succo siccantur, siccatae arescunt, arefactae marcent, imò tandem nigrent; ut non immeritò uredine percuti dicantur. Noxius iste ros ferè depluere solet à decimo Junii ad Julii decimum; incipit autem citiùs, longiúsve durat,
Plin. Nat. Hist. l. 11. c. 24 ratione tempestatis aut loci calidioris: In
Italiâ, utpote regione calidâ, circa vergiliarum exortum ut plurimùm decidit.
14. Nec solùm ad nobiliora Nutritionis & Vegetationis effecta in instructissimo Naturae penu reposita sunt media, verùm
[Page 56] etiam ad usus minùs dignos inutiliora rerum etiam praestantissimarum fragmenta sapienter ordinata atque accommodata sunt, ne qua omninò Mundi pars, pro rei cujusque gradu, munere suo vacet, vel causis sibi proportionatis destituatur. Exemplum in Cerâ videmus, quae licèt ad dulcedinis dignitatem non attingat, aut esui serviat, habet tamen aliquam in se Pinguedinem (licèt illa quidem terrestrioris seu crassioris sit indolis) atque utilitates non paucas. Haec à calore Solis potentiore è terrâ evellitur potiùs quam exhalatur: Ab Aprili ad Septembris finem eam è floribus colligunt Apes, ad favos fabricandos. Pinguedo itaque quam habet. cum multâ siccitate conjungitur. Ex his qualitatibus donatur virtute emolliendi, relaxandi, dolorem solvendi, abscessus calefaciendi, mitigandi, coquendi, maturandi, corpora denique (si quâ datur hiatus) explendi: Praebetur in sorbitione Dysentericis, imò favi quoque ipsi in pulte alicae priùs tostae.
Plin. Hist. Nat l. 22. c. 24 Adversatur Lactis coagulationi in ventriculo, quem effectum prohibent decem grana cerae hausta, millii magnitudine: Si inguen tumeat albam ceram in pube fixisse remedio est.
15. Nisi quaedam inter ea intercessisset partium identitas, nunquam Dulce & Pingue in eandem classem retulisset
Aristoteles.
[Page 57] In eo autem manifestè conveniunt quòd utrumque veluti inungat atque impleat, utrum
(que) etiam erosas asperásque linguae partes
[...]eniat. Quid quòd Nuces, Amygdala dulcia, aliáque hujusmodi, si quando diutiùs serventur, superato excoctionis seu laevoris gradu eo in quo (sensui utique nostro approportionato) sita est Dulcedo, Pinguia omninò efficiuntur. Ab oleosâ qualitate, quâ abundant Dulcia, ventriculi orificium emolliunt, sicque appetitum auferunt; unde, ut in vinorum ingurgitatione constat, citiùs enim dulcibus quàm acidis implemur.
16. Ad usum quod at tinet Medicinalem
[...] ex dictis à priori elicitur, quod Experientiâ quoque comprobatum est, Dulcia humores coquere, laxare, rarefacere, thoraci pulmoníque prodesse, impinguare, semen generare, flatus excitare, acria, acida, amara & falsa reprimere, insipidis vigorem addere, Jecur & Lienem infarcire & tumefacere, phlegmonen denique augere. Patet etiam cur Acerba à Pinguibus emendentur.
SECTIO TERTIA.
De Suavitate, ejúsque Causis.
1. COnsensus & Conspiratio permagna est, Saporem inter & Odorem; perinde ac si ad unum eundémque pertinerent Sensum, atque utravis perceptionum harum nihil aliud esset quàm degustatio quaedam: hinc eaedem utriúsque Nomenclaturae; hi siquidem, perinde at
(que) illi, dulces (seu suaves) acres, acidi, foetidi agnominantur. In eo autem discriminari videntur, quòd, cùm dentium operâ conterantur comminuantúrque cibi, partes ejus crassiusculae mox gustandi organum aptè afficiant, Saporémque edant; eae autem quae rariores & leviores sunt ab eâdem moliturâ factae, sursum tendant, & Odoratum, sensum acutiorem altiorémque, attactu subtiliore perstringant. Ea siquidem communicatio ac commercium, ob organa affinia communémque membranam, inter sensus istos intercedit, ut ab odoribus foetidis saep
[...] evertatur Ventriculus: & utrovis horum vitiato, alter rarissimè integer reperiatur. Brutis ad praelibandum cibum datur Odoratus acutior, quem Cicurata ex ingluvie & desuetudine postmodùm amittant.
[Page 59] Nonnulli etiam Homines ex inediâ coactâ vel temperantiâ voluntariâ eam narium sagacitatem adepti sunt, ut nè Bestiis quidem nasutissimis eâ facultate cederent.
2. Praeter munus autem, quod diximus, praegustandi cibum, eundem aliquatenùs ingerit etiam Odor, & Nutritionis aliqualis vehiculum est; Quid namque obstat quò minùs portiunculae cibi minutissimae olidis innatantes fumis, per Odoratûs meatulos in corpus animalis aequè facilè subrepere possint atque aër humidus, aut Catharticum externè applicatum? Imò ex effectis innotuit, esurientes carnis tostae seu assatae aliquando fuisse satiatos vaporibus, quos tamen iidem benè saturi aversati sunt.
Astomi, teste
Plinio, halitu radicum, florum & pomorum redolentium diù vivunt, gravioribus verò odoribus exanimantur;
Democritus etiam, septuagesimum aetatis agens annum, solo panis odore triduò vitam produxit. Optimè itaque sensit
Hippocrates eos qui prae debilitate nimiâ celeriter reficiendi sunt, humidis cibis reparari debere, qui celeriùs per Odoratum. Dicendum tamen istiusmodi odores, licèt refocillationi spirituum plurimùm contulerint, reparationi tamen solidarum corporis partium prae labore decisarum vel nihil penitùs vel certè
[Page 60] parùm admodùm conrulisse: Nam, cùm omnis Odor suavis & recreans sit effluxus substantiae subtilis & pinguioris, adeò exiguum solidioris substantiae evaporatione istâ imminutum est, ut pari omninò pondere quo antea, Lancem deprimat: Patet hoc ex purgativâ (& crassiore quidem illâ quàm in odoribus reperitur) vitri Antimonii emanatione; quod, licèt centies infundas, nullam utique infusionem eâdem prorsus virtute non imbuit, vix tamen quicquam interim pristinae ipsius gravitati decessisse admirabundus comperies.
3. Verùm, ut ad propositum nostrum revertamur. Extra dubitationem jam positum speramus, Suaveolentiam è Pinguedine provenire. Suadet hoc insuper Macis, Nux-moschata, Anisi semen, aliá
(que) plurima hujusmodi oleo foeta; quo dempto, absumitur & Odor. Nonnulla Odorem cum visciditate adeò insigni conjunctum habent & quasi implicatum, ut non, nisi confrictione & attritu vexata, eundem evolare sinant, ut Succinum; alia, nisi ustione torqueantur, socium adeò jucundum à se divelli non sustinent; qualia sunt Myrrha, Thus & Olibanum. Atque hinc est quòd cùm Odor & Spiritus vitales, ut postea dicetur, ex eâdem conficiantur materiâ, fragrantia omnia Cor &
[Page 61] Cerebrum confortent & recreent, exhaustósque & peste languentes instaurent ac reparent. Eadem quoque venenis & venenatis obstant, ea autem praecipuè quae Cor roborant; hinc
[...] Cervini & Styracis odore fugantur Serpentes: è contra verò odor foetidus spiritus labefactat, vires pessundat, tristitiam inducit, febres excitat pestilentiales & putridas, sopitásque revocat, nutritionem denique vitiat & pervertit.
4. Ut Suavius sit spiramen, plurimùm conferunt calor & siccitas, pinguiores telluris partes extrahendo, concoquendo ac probè concoctas tandem evaporando; quam ob causam Regiones quò ferventiores eò odoratiores, ut in
Indiâ Orientali, Syriâ &
Arabiâ cernitur:
America autem, sub eisdem licèt Parallelis sita sit, tamen, cùm sit Peninsula atque ingentia utrinque habeat Maria, è quibus majori copiâ vapores humidos excitat Sol quàm ut eosdem discutere valeat, idcircò aromata (quae inter odorifera palmam obtinent) nequaquam producit; eò quòd
Omnis bonus odor in sicco fundatur: Hinc fructus agrestres odoratiores hortensibus, hinc flores in
Aegypto nascentes paenè inodori sunt; eò quòd ab inundationibus
Nili nebulosus aër siccitate debitâ destituatur. Hinc Plantae herbaeque multae quò sicciores
[Page 62] eò suaviores. Hinc Pingue ipsum, etsi nunquam ex se malè olet, tamen, nisi cum sicco benè misceatur ac contemperetur, nequaquam gratùm spirat. Porrò, cùm unumquodque reficiatur à quibus primitùs constitutum fuit, hinc Moschus, è corruptione natus, siquando odorem amiserit, à Latrinae Mephitide, quae (ut mox probabitur) valdè adiposa est, eundem recuperabit. Denique, ut verbo dicam, omnis Odor bonus ex Amaro fit, quod à Pingui excocto & quasi semiusto originem ducit, ut inferiùs probabitur.
SECTIO QUARTA.
De Pinguedine in Animantibus, & quibus Modis consequenda sit.
1. HActenus de Pinguedine eâ, quae in Non-viventibus ac Vegetabilibus cernitur: Jam postulat ordo ut de illâ tandem quae in Animantibus reperitur, déque ejus generatione, differentiâ, usu, abusúque pro instituti nostri ratione discurramus.
2. Nascitur Pinguedo ista ex particulis cibi partim dulcibus, partim verò aqueis, à nativo calore elaboratis concoctísque. Materia haec cùm à venis arteriísque
[Page 63] excernitur, in loca frigidiora decidens sensim concrescit, ab eâque, lentore caseoso comitante, vesiculae quaedam efformantur conficiuntúrque; in quibus, haud secùs atque in cellulis sibi propriis Aurantii succus, Pinguedo reconditur.
3. At cùm, si singula Animantium genera circumspiciamus, ad Pinguedinem generandam alia aliis multò sint procliviora, ad hujus proinde causas penitiùs investigandas magnopere conducet, si quae constitutio partiúmve efformatio cum eâdem conjunctae reperiantur disquiramus. Primùm itaque, istud in communi exipsarum naturâ rerum immediatè elicitur, quòd, cum Calor, pro efficaci quâ pollet vi, Pinguedinem liquefaciat rarefaciátque, venas & arterias, per quas transire debebat haec, novâ Spirituum copiâ inde confectâ in amplitudinem majusculam dilatabit; unde macilentiores erunt hujusmodi, Spiritibus autem (iísque robore ac vigore praeditis) referti; è contra verò qui frigidiori sunt temperamento paucos Spiritus gignunt; eâque de causâ venis parvis & incertis, ventriculo item parvo ut plurimûm donantur: in his exiguâ admodum Pinguedinis illius portione (quae propria ipsorum materia est) in Spiritus rarefactâ, deferuntur in loca minùs calida glutinosae illae particulae, ibíque in massam
[Page 64] illam adiposam, quam Pinguedinem appellamus, tandem concrescunt. Obe si itaque fient hujusmodi: Hinc ob frigus Senectutem comitans in aetate provectiori potiûs quàm in vitae flore (caetera si adsint paria) in Pinguedinem vergunt Animantia.
4. Porrò, cûm Pingue fit naturae admodùm subtilis & à labore motúque facilè attenuabilis, evaporabitur profectò, dum à calore in loca externa & longinqua extruditur, atque è toto Corpore penitùs evolabit, nisi Cutis, tanquam vasis cujuspiam densi & compactioris, ponatur Obex. Hinc Sus, qui Cute valdè densâ circundatur, pinguissimus est, omentúm
(que) etiam habet insigniter adiposum, ob alimenti copiam membranaeque crassitiem. Quibus densior est Caro, ea inter Cutem & Carnem pinguescunt; quae Carnem rariorem, parvumque habent ventriculum, intra carnem; quae cute sunt densiore & carne rariore, utróque modo opimantur; ut videre est in Bobus emaciatis, aetate & labore primum fractis, deinde saginatis. Oves & Caprae omnésque in universum Quadrupedes, dum foetus gestant, eò quòd tum temporis voraciùs edant, pinguiores fiunt. Quaedam item pascua ad Pinguedinem generandam adeò sunt apta, ut, nisi pecora abigantur
[Page 65] quò pabulum non nisi vespere capiant, nimiâ victûs copiâ obruta interimuntur.
5. Discrimen, Adipem inter & Sevum, ex diversâ Sanguinis indole enascitur: Quibus sanguis Fibrosior & Corpulentior (ut cui plurimum Terrae, Aquae verò parum insit) ea in visceribus Sevum generant: Calore etenim exiccatur ac dissipata evolat tenuior Pinguedinis pars: Caseosa autem illa quae relinquitur solito magis inspissatur; ideò Cornubus & Talis, si credamus
Aristoteli, praedita sunt hujusmodi. Accidit autem hoc Cornigeris solummodò iis quae utrimque dentata non sunt.
6. Altera inter Sevum & Adipem differentia ex locis utriusque nativis petenda est. Quippe Adeps, ut jam dictum est, inter Cutem & Carnem, sive etiam intra ipsam Carnem consistit; in carnis autem extremitate, Sevum: sive id fiat accrescendo carni, more subdititio, utì in plurimis corporis locis; sive carnosas partes obducendo, qualiter in Renibus; aut membranosas, ut in Omento, frequenter cernitur. Adnotandum quoque, in iis quae Sevum generant tum Omentum tum Medullam sebaceae esse naturae; in aliis autem non item, ut in Suibus, patet.
7. At, cùm compertissimum sit Exanguia vel ad unum omnia Pinguedine
[Page 66] destitui, quâ ratione ea demum generetur exquirendum est. Id autem in primis constat, Obesitatem non usquequáque naturae propriam esse, sed fermè Adventitiam ac arte seu curaturâ (Naturâ aliquando paenè invitâ) parabilem: Plurimùm autem ad Pinguedinem prae caeteris conferunt Dulcia; Nec mirum, praestant namque istud semet impartiendo; Dulcia quippe Pinguia quaedam sunt, vel potiùs copiosissimam Pinguedinem, eámque naturis Animantium congeneam in se continent; quae in singulas Corporis partes pergrato illapsu sese insinuans, eos voluptate quâdam dilatat & tumefacit, tandémque hospitia adeò sibi idonea suo quasi jure possidet. Hinc Cerevisiae nostratis non-lupulatae, ac Vini jucundioris Potatores inexplebiles citiùs longè quàm cibo in immensam molem saginantur. Porci etiam ii qui Sacchari cannis victitant, in obesitatem brevì intumescunt; unde tenerrimae eorum carnes, multâque interstinctae pinguedine, non minùs quàm ipsa Medulla jucundissimè sapiunt. Verùm Teneritudo ista delicatula quae adeò Gustui adblanditur, solidam corporis ab eâdem nutriti compagem enervat laxátque; unde fit ut Equi hujusmodi Bellariis pasti imbelles sint, facilliméque oneri imò morti praematurae, succumbant; Quae
[Page 67] eadem contingunt aliis quoque Animantibus, quaecunque tandem illa sint, quae cibis praedulcibus avidiùs inhiant iísque immoderatiùs sese explent.
8.
Aegyptii, ardore Solis arefacti adeóque squalentes ut Corio potiùs quàm Cute eos obtegi putes, exucci licèt sint, adhibitâ tamen Industriâ atque artis ope (praesertim verò mulieres) pinguissimi evadunt. Id autem hoc modo assequuntur istae. Cum otio & Crapulae plus aequo indulgere soleant, ad plurimos dies continuos bibunt juscula ex pinguissimis Gallinis facta: His admiscent oleum è Sesamo, nucibus Indicis, Avellanis, Amygdalis dulcibus, Pineis & Pistaceis expressum: Posteà, quò viscositas (qualitas, si qua alia, pinguedini pernecessaria) accedat, Bamiam, Melochiam, Sarcocollam, Colocassiam in iis demum infundunt; denique ita praeparata, dum in tepidis ex aquâ dulci Balneis sese proluunt, pro more sumunt. Ad haec, inter balneandum Clysteria è pinguedine Ursi, atque oleo Sesamino cum tritici furfure in mucilaginem cocto parata, ter quatérve eodem aliquando die injiciunt; & sic, dormitum euntes, Colchica decem tosta per quindecim aut viginti dies mandunt, vel quinque Myrobolanos Indas tostas aut Pillulas ex his & Jujubis cum oleo Sesamae
[Page 68] & saccharo confectas, aut cum gummi Tragacanthae aquâ soluti & sacchari Candidi
ana Semiunc. Nonnullae à decoctione quâdam radicibus
Chinae, nucis
Indicae atque Colocassiae alteratâ, ac viginti dies aut plus eo in ipso Balneo haustâ, praesertim verò si in gallinarum praepinguium jusculo parata fuerit, maciem exuunt, induunt Pinguedinem. Quaedam per novendium sumunt fellis vaccini chirat, cum aquâ florum Aurantiorum. Pinguescunt aliae ex infusione seminum Foenugraeci & Zizib
Cretici Semiunciâ, in aquâ fontanâ epotâ circa horam decubitûs, ipso Foenugraeco & Zizib loco Coenae in antecessum Comestis.
9. Ex dictis pinguefaciendi modis tria notatu digna sub considerationem veniunt. Primùm, cibos pingues ad obesitatem gignendam quàm aptissimos esse; hi etenim ex ventriculo, intestinis, vasisque in Corporis habitum, locum utpote frigidiorem, tepidorum operâ Balneorum educenda sunt; ubi ob caloris debilitatem ac humiditatis copiam concrescunt & quasi congelantur: Deinde, viscidas quasdam particulas prioribus, utpote nimis fluidis, adjungendas, nè istae prae partium raritate nimis attenuatae dissipentur penitùs antequam consistentiâ debitâ stabiliri possint; Postremò, valde
[Page 69] essicacem esse Chinam, ut & Myrobolanos in parvâ quantitate sumptas, ad hoc ut in exteriores Corporis partes devehantur, eò quòd mediocris purgantium dosis Sudorem excitare soleat.
SECTIO QUINTA.
De Morbis è Pinguedine tum Internâ tum Externâ natis.
1. CAeterùm, praeter vitiosam seu libidinosam istam
Aegyptiarum pinguefactionem, quam affectant quò libentiùs expetantur cariúsque aestimentur à Viris; est & alia morbosa prorsus, quae proinde non immeritò ad se trahit medicam curandi Intentionem. Haec inhabiles, hebetes, segnes & stupidos facit; adeò ut Anima ipsis veluti (juxta Proverbium) Suibus, non nisi vice Salis data sit: somnum producit atque intendit, imò non rarò sopore eos paenè extinguit sepelítque. Quamobrem, cùm Anima functiones suas non exerceat nisi beneficio Sensuum aut Phantasiae, nec aliundè certiùs nobis iunotescat rem quampiam vitâ frui quàm ex eo quòd sensationis capax sit, idcircò quod Sensum destruit aut ad munia sibi propria exequenda
[Page 70] inhabilem reddit, idem Prudentiam facultatémque intelligendi (saltem exercitio tenus, quod solum cognitionem nostram spectat) ipsámque etiam vitam, seu (quod tantundem est) vitae usum auferre, nobísque eripere planè videtur: Nihil autem aequè sensationi obesse ac Pinguedo, si rerum naturas consulamus, omninò arbitrabimur: Adeps siquidem ipse sentiendi incapax prorsus est; nimiam quoque ejus copiam sensus laedere ab experientiae testimonio docemur: Quare, cùm Anima sit id in quo sensus & motus est, ac unumquodque à magnâ quantitate ejusdem rei perimatur necesse sit à cujus parvâ quantitate noceatur, exuberans profectò Pinguedo, haud secùs atque olei lagena flammae lucernulae superinfusa, lampadem vitae extinguit. Neque enim existimandum eâ facilitate Spiritus è Pinguedine gigni, quâ ingens stuppae strues admotâ flammâ ignescit; sed opus est ad hujusmodi transmntationem multâ naturalis facultatis operâ; dúmque agit ista calorem suum imprimendo, reagit illa; caloris vim per aqueas terrestrésque quas habet partes obtundere & suffocare satagens; donec tandem, si ex uberiore quantitatis augmento virium quoque fiat accessio, eum succumbere faciat extinguatque penitùs.
[Page 71] 2. Hâc eâdem de causâ qui valdè pinguescunt, celeriter senescunt, sterile scunt denique. Nam in hujusmodi, ob frigoris dominium, Calor nativus fractis viribus languescens, vix conservando Individuo, nedum propagandae Speciei, idoneus est; cùm Semen prolificum valdè spirituosum esse debeat, ac proinde ex Concoctione omnium optimâ proficisci: Hinc Pingues tum Viri tum Mulieres minùs Seminis quàm macilentae gignunt, minúsque Venerem expetunt. Hinc Hirci, quantumvis omnium Animantium salacissimi, vix tamen coeunt si quando pinguescant admodùm, nisi priùs pastorum Curâ in statum reducantur macilentiorem. Quid quod ipsas quoque vites dum hircescunt, sterilescere etiam compertum sit.
3. Porrò, si
Aristoteli fidem adhibere aequum est, intereunt nonnunquam Oves à Renibus Sevo undique obseptis. Hoc autem dolori ac syderationi inde secutae tribuendum est; quae quidem à flatibus humoribúsque interclusis provenire noscitur: Idem aliquando hominibus quoque contingere potest; Quibus etenim languida ac sedentaria vivendi ratio, eò quòd alimentum non aequaliter, uti debet, distribuatur, Pinguedo in Mesenterio, Omento, totóque congeritur Abdomine; ubi stagnat quasi, tandémque coalescit,
[Page 72] imò in ingentem quandoque accrescit molem, Hydropis cujusdam speciem simulans; unde Sterilitas & re iquarum Corporis partium extenuatio insequuntur. Ex ignoratione verarum hujus morbi causarum rectaeque eundem curandi methodi, quamplurimi periêre. Cujus rei luculentam narrat historiam
Hildanus de illustri quâdam Foeminâ ab abundantiâ Pinguedinis viscera (aliàs illaesa) comprimentis eorúmque actiones impedientis peremptâ;
Cent. vi. ob. 97. nonnullis Medicis mortem ipsius in morbi diuturnitatem imperitè refundentibus.
4. Hactenùs de malis à Pinguedine
Nativâ seu
Internâ causatis; jam de incommodis
Externae Pinguedinis ac Olei sive illa intùs sumantur, sive etiam extrà applicentur. Nam vetustae nuces si oleosiores sint Caput dolore afficiunt; pinguia omnia intempestivè data nauseam, alvi fluxum, flatúsque efficiunt; ipsúmque oleum oculis stillatim infusum, lachrymas, ophthalmiámque inducit. Praeterea, cum partes laxatae adeò debilitantur, ut ad depellendos humores ad se advectos sat vigoris non habeant, si nimio jam plùs flaccescentes oleo illinas, eas sanè omninò pessundabis: Hinc nervis caesis nudísve, ut & vulneribus profundis infusum Oleum, iisdem adversissimum, imò planè exitiale
[Page 73] est: A fluxu namque humorum inde aucto, & (ut ita dicam) deturpato, sordidissimum & male olens redditur ulcus.
Cent. 1. ob. 82. Quid narrem cum eodem
Hildano Rustici cujusdam Erysipelas phlegmonôdes ab oleo rosaceo post dolores, inflammationem, atque alia symptomata gravissima, in Gangraenam translatum? Unde oleosa omnia aut quovis modo pinguia in eo suspecta sunt morbo; nam obstruendo poros transpirationem intercipiunt, ac vapores putridos in parte affectâ detinent.
5. Ut dicta praecaveantur mala vel saltem amoveantur jam introducta, quid adipem liquefaciat, aut, pro contrarietate quam adversus Pinguedinem exercet, ejusdem praepediat generationem, perscrutandum est. In primis itaque cùm disgregare Caloris proprium sit, ideò exercitium motúsque (caloris utpote Causae) ad liquefactionem conducunt. Eandem ob causam perfricatio corpus concalefaciens Hydropem putatitium dissolvit, alimentum minutatim distrahit, pinguedinem denique, si quâ in parte redundet, in reliquas Corporis partes aequabiliter diffundit; quò fit, ut totum Corpus succulentiorem ubique rotundundiorémque habitum induat, & quaquaversùm augeatur. Plurimùm autem
[Page 74] Motui hâc in re tribuendum argumento est, quòd Reni dextro in omnibus ferè Animalibus minus adnascatur Pinguedinis, ob ejus lateris motum siccitatém
(que) quae ipsam liquare ac consumere nata sunt.
6. Si quis ad macilentum Corporis habitum se reducere satagit, exerceat se jejunus adhuc, dum calet comedat, tenui & debili utatur nutrimento: tale enim facillimè ac citissimè absumitur & parùm solidi post se relinquit, vinum dilutum praepotet, hujusmodi siquidem appetitum obtundit, famem enecat, suo quoque gradu calefacit adurítque; Obsoniis è Sesamo & rebus praepinguibus victitet: Nam istiusmodi edulia plus debito satiant; dúmque diutiùs (ut suprà diximus) in ventriculo manent nec in Corporis habitum ritè dispescuntur, eundem praegravant, laxandóque partes orexim destruunt: Semel in die cibum sumat; cavendum tamen nè id in tepidis fiat Balneis, nè, ut dictum est, in frigidis externísque partibus congeletur adeps; illotus maneat, nudus deambulet, super durum recumbat stratum, ita namque levior erit somnus, corpúsque siccius. Jejunus etiam & illotus vomat; venaesectionem, cucurbitulas siccas; frictiones cum pannis asperioribus vel cum Sale & Nitro manè & vesperi frequentet; purget non
[Page 75] rarò: Diuretica ac sudorifica calidiora non parcè adhibeat; ab aceto denique nequaquam temperet, ut quo tum ob Saporem tum ob tenuitatem nihil magis Pinguedini contrarium sit.
SECTIO SEXTA.
De Pinguium intùs sumptorum & extrinsecùs applicatorum Commodis.
1. EX Olei incommodis paulò ante expositis, quid cavendum sit nè impingamus, quâve insistendum methodo quò ipsius commoda rectè eliciamus, colligi poterit. Hoc namque si Animalium membris applicemus, gradu adeò mediocri ut ex unâ parte Sensuum functiones non praepediat, ex alterâ autem major inde fiat partium agilitas, ad Sanitatem profectò virésque non parùm conferet; eò quòd dum vasa perlabitur, à putredine humores potenter defendit. Eâ scilicet est indole, ut Corpus, ob partium tenuitatem, ab obstructionibus liberet, omnia pervadat, ac genio suo verè mellito imbuat: nec tamen interim humorum visciditatem & coagulationem
[Page 76] permittit; defessis quoque labore membris oleum aquae mixum inunctúmque, auxilium ac levamen praebet.
2. Valet etiam ad propellendam Ebrietatem, & praesumptum in pessimo illo bibendi Marte strenuos reddit bibones palmâque donat. Ob temperamentum è diametro oppositum, crustaceis siccis & friabilibus insectorum naturis usque adeo inimicum est, ut vel solo tactu ea occîdat; praesertim si horum caput eodem oblitum, exponatur Soli. Dolores etiam quos Boves in pedibus sentiunt, auferentur illicò, si eorum cornua cerâ, oleo, picéve illinas.
3. Venenorum corrodentium vim obtundit praelibatum oleum, dentésque eorum frangit, adeò ut innoxiè sumi possint. Caustica enim partibus valdè acribus armata sunt, & prae caloris excessu ad veneni naturam propè accedunt; unde, haud secùs atque ustulatio ab igne, cutem à carne dilacerant: His Antidoti propriae vice fungitur Oleum; quod lentore suo particulis inde emissis adhaerens, easdémque emolliens, seú veriûs laevigans, cutem saepiùs inunctam ab hujusmodi Erosione immunem servat.
4. Est quoque Butyrum indolis haud multùm absimilis, sive condiendi sive praeservandi facultatem spectes: Hinc venenis resistit, imò pesti; unde in tempore
[Page 77] Contagii manè cum pane sumptum plurimùm commendatur, & venenatos vapores è mineralibus erumpentes, qui pulmones laedunt Capútque intercluso Sensuum officio sopiunt & evertunt, innoxios reddit. Lubricitate & humiditate suâ materiae in pulmonibus impactae facilem reditum praestat; fauces asperámque arteriam laevigat & tussiendi difficultatem lenit. Narrat
Forestus de Puero trium annorum & dimidii, qui inscius Arsenicum hauserat jure piscium commixtum, illaesus tamen evasit, eòt quòd non parvam butyri copiam praelibaverat; cùm tamen Famula, quae id minùs fecerat,
mortem in ollâ eâ vix aut ne vix evasit; ut non immeritò
Dioscorides butyrum aequè ac oleum in istiusmodi periculis adhibendum praeceperit.
l. 2. b. 64. Vilet etiam adversus branchum & caturrhum suffocativum, sive id intùs sumatur, sive exteriùs applicetur.
5. Verùm, cùm Butyrum, Pingue, & Oleum Emplastrica & suppurantia sint, quâ demùm ratione quibusve modis id efficiant, considerandum est. Hoc autem in primis constat, quaecunque suppurant ea omnia moderatè calefacere, seu non ultra secundum Caloris gradum provehi; qui cum debilior sit quàm ut poros Corporis aperire possit, non impedit quò
[Page 78] minùs prae nativâ quam habe
[...]t humiditate eosdem occludant, unde humidas illas particulas quas transpirando exhalari oportebat, imo calorem quoque ipsum in iis implicatum, intra Corpus detinent. Ex hisce causis dicto ordine dispositis coctionem quandam fieri necesse est; cujus ope (eâdem propemodum ratione quâ Caro in Lebete aquâ oppleto igníque superposito) Succi caseosi partes comminuuntur; donec solutâ ac disruptâ visciditate, commixtísque inde, seu potiùs confusis, humoribus (Sero scilicet & Succo)
Pus generatur. Quòd si Emplastrum è rebus intenso calore praeditis constet, vehementer digeret calefaciétque; unde fiet ut, meatibus apertis, vapores coctioni isti necessarii effluant; exiccabitur itaque Pars, Pus autem non conficietur.
6. Ob hanc virtutem spiracula intercludendi indéque partes humidulas, nè vel elabantur sudore vel halitu evolent, incarcerandi, admonuit nos
Hippocrates, nè partes prae ardore aestivo nimiùm siccae evadant, vestes oleo imbutas & sordidas induere. Cujus hâc in re praeceptis astipulatur Experientia; testans chirothecas unguento vel oleo delibutas adversus sudores aliásque hujusmodi à calore aestivo illatas injurias, manus communire:
[Page 79] Prosunt praeterea unctuosa omnia adversus morbos à recursu humorum natos; evocant quippe istos ad cursum & motum naturalem inter Cutem Carnémque, nisi nimiúm introrsus irrepserint, aut insignis adfuerit naturae debilitas, aut succus denique inde extrahendus fuerit viscosior. Patet autem hoc frequentiùs in febribus Tertianâ, Quartanâ, & Hecticâ; necnon in Caro, Phrenitide, dolore dentium, peripneumoniâ, pleuritide, tussi, ventriculi ardore, cardialgiâ, singultu, arthritide & podagrâ.
7. Sunt etiam Pinguia, sub quocunque demùm genere censentur, omnia Anodyna; eò quòd partes emolliant dilatént
(que). Adhibentur etiam adversus tumores, nisi metuendus sit nimii humoris affluxus; in Colicis item doloribus si Convulsionum periculum fuerit adjunctum, aliísque morbis ex materiâ, impactâ oriundis. Salubriter etiam applicantur in nervorum tensionibus, atque humiditatis nativae absumptione; in Spasmo quoque proveniente ex Hypercatharsi ab Helleboro, Balneum tepidum ex oleo aut hydredaeo saluberrimum compertum est.
8. Intùs sumpta unctuosa eodem modo Lumbricos enecant quo (ut superiùs diximus) hydrargyrum: Adeps hircinus dysentericis salutaris est; tenesmo quo
(que)
[Page 80] laborantibus non sine optimo successu injicitur; eò quòd citò concrescens acrimoniam morborum istorum morsúmque retundat ac mitiget, alvum denique sistat. Eandem ob causam pustulae in labiis erumpentes, si Cutem demas eásque bovino inungas Sevo, absque magno negotio sanantur.
9. Priusquam discursum nostrum de Pinguedine claudamus, non incongruum erit qualia è Pinguedine nostrâ desumantur Prognostica levi calamo percurrere. Haec, si vi morbi liquescat, maximum vitae periculum vitalísve alicujus partis imminere dispendium, documento est. Eliquatio ista ex sudore urinâque cognosci poterit. Pinguedines urinae supernatantes, telis aranearum similes mali ominis sunt. Significant enim colliquationem pinguedinis ejus quae Sanguini inest, vel illius quae Renibus accrescit totòve diffunditur Corpore. Exerit autem sese Colliquatio ista per transpirationem insensibilem, & sudorem etiam quando à febribus diaphoreticis seu colliquativis oritur. Harum tria censentur genera; Ardentes scilicet, Pestilentes, & Hecticae: Si istarum Prima grassetur, Calor ad ipsius paenè ignis naturam evehitur; unde Carnem, humorésque eos qui tenues, pingues & facile solubiles sunt, depascitur
[Page 81]
[...]b
[...]sumítque. Quia itaque, ut ex insigni gracilescentiâ constat, febre istâ laboranti exhauriuntur Spiritus & humores, aliquatenus etiam partes solidae, deficiunt profectò ipsi quaecunque ad Papasmum necessaria sunt; unde infirmitate extremâ paenè confectum esse hujusmodi concludi poterit. Hinc itaque convenit Prognosticon, Nasus acutus, Oculi concavi, collapsa Tempora, frigidae contractaeque Aures, atque imis partibus leviter contortae, Cutis circa frontem dura, rigens & arida; in totâ facie Color aut niger, aut pallidus, aut livens, aut plumbeus: Quae si adsint, atque aliunde constet ista omnia à febre, non autem à vigiliis, inediâ, vel alvi profluvio proficisci; in mortis periculo constitutum esse aegrum praesagiendum est.
10. Est & alia Febris ardentis species, quae magis conspicuo & sensibili modo (utpote cujus calor moderatior est) liquefaciat: Ab hâc itaque, si valde patuli sint cutis pori, Adeps per sudorem transcolabitur; dum per alvum urinámque crassiores ipsius extruduntur partes. Quamvis Colliquatio de quâ agimus non necessariò ad Pestem pertineat, nisi simul Ardor Febrilis conjunctus fuerit (qui, cùm patentissima Liquefactionis causa sit, eam proinde in occultam referre qualitatem,
[Page 82] uti Pestem nonnulli, intolerandae profectò inscitiae est) tamen Sudorem Anglicum, aliàsque Febres pestilentes quae colliquandi vim habent, in hanc classem reponere, tum memorabile sudandi symptoma, tum communis Authorum consensus omninò mihi suadent. At neque ab his sejungenda est Febris Pestilentialis Hectica (siqua datur) colliquativa de quâ
Galenus de Praesag. ex P
[...]uls. l. 9. c. 4. nec manifesta illa Adipis & B
[...]inguedinis liquefactio, quae in Marasmo incipiente animadvertitur.
SECTIO SEPTIMA.
De nobilioribus Pinguium intùs sumptorum Effectibus.
1. JAm tempus vocat, ut ad utiliores Pinguedinis in Corpore nostro Effectus descendamus. Unum in primis eúmque valdè notabilem (utpote quotidianum) simúlque utilissimum, Somnum videlicet, accuratiori Minervâ persequemur. Circa hunc tria praecipuè commemorabimus, atque (ni vanum nobis Augurium) manifestissimâ donabimus Luce. Pinguedinem nempe esse veram Somni Causam; item quo pacto Somnus
[Page 83] ex Pingui proveniat; quisnam deniqúe ulterior Effectus è Somno subsequatur, novorum scilicet Spirituum generatio, unde praecipuae hujus Instituti parti, Spiritus
viz. è Pinguedine oriri, luculentum profectò, uti speramus, accessurum est Argumentum.
2. Ut itaque ad propositum accingamur opus. Experientiae testimonium primò advocandum est. Hanc etenim si interroges, vel juratò respondebit, Nos ciborum pinguium esu somnolentos, stupidos, & pigros effici. Hujusmodi sunt Cerevisia nostras fortis, vinum, ac mensa opipera; praesertim si admixtâ dulcedine condîta fuerit. Dulcia enim, cùm (ut dictum est) sint Pinguia quaedam, in Somno proinde conciliando partes quo
(que) suas vendicare ipsa, necesse est; hinc mulsum & hydromel, spiritúsque quae è Saccharo elicitur fortissimus celerrimè inebriant & stupefaciunt. Idem praestant Lolium, Mandragora, Papaver, Opium, Hyoscyamus, Styrax, Allium, Crocus, semen Cannabis, Anethum, Tabacum, Lupulus, Coculus Indiae, Nuces-moschatae. Quae quidem omnia pinguibus annumeranda sunt, cùm è pingui Solo enascantur, succóque nutriantur opimo. His accensendi sunt spiritus è baccis & floribus Sambuci, è Cerasis, Rosísque▪
[Page 84] 3. Notandum autem, Pinguia ea ad Somnum inducendum efficacissima esse quae sunt facilè inflammabilia. Ex his maximi nominis sunt Vinum & Opium; quorum hoc, stupefaciendi vim amittit post evaporationem super ignem; illud, excitatâ flammâ, ustulatum, vigorem perdit, effoetúmque redditur: Unde vini Spiritus, longè citiùs quàm Vinum ipsum, stupefacit & inebriat. Acetum è contrà, cùm Spiritu destituatur, non Somnum sed vigilias facit. Hinc redditur ratio, quare Opium & reliqua soporifera in Febribus & Hecticis quando
(que) somnum non causent; virtute, scilicet, eorum ob calorem debitò ferventiorem, unico quasi momento liquefactâ, atque in aerem resolutâ; unde biliosis & naturâ praecalidis istiusmodi Pinguia quae subitò flammam concipiunt, loco Somni Pervigilium faciunt; prout accidit Puero illi quem à vini potu nunquam ampliùs dormivisse
Galenus narrat.
4. Non omninò parergon aut inopportunum est, si, datâ hâc occasione, Vini cum Opio congruitatem ac'medicum utriusque usum paucis perstringamus. Ab horum utroque redduntur Homines hilares, audaces, futiles, garruli, ad bellum atque Venerem promptiores, feroces ad pugnam ineundam ejusdémque incommoda
[Page 85] fortissimè & strenuissimè perferre idonei. Et, sicut Ebrietati semel dediti adeò bibendi cupiditate vincuntur, ut vix unquam deinceps frugi fiant (est enim vinositas humoris cujusdam libido paenè in naturam ex consuetudine transiens) ita Opio quoque assueti ejus usum deponendi (licèt summâ id conentur diligentiâ, imò talis victoriae adipiscendi causa fastidiosissimum animi deliquium, aliáque symptomata gravissima perpetiantur) potestatem non habent, nisi succedanei loco eidem substituatur liberior vini Cretici, pipere & aromatibus alterati, haustus. Ab utroque etiam, immodicè sumentes torpidi, stolidi, inconstantes, stupidi, attoniti & Insani fiunt.
5. Speciatim verò vini dulcis virtus maximè spectatur in Tussi, cui etiam multum adjumenti confert Opium, interdum etiam integre sanat; quod quidem perfecit (ut
Dioscorides existimat) sistendo distillationes, atque ita humorem noxium concoquendo faciliùs. Porrò, à studio nimis immoderato curisque edacibus ob rei amissae vel nondum acquisitae absentiam, vigiliae, timórque proveniunt, quae Cerebrum pessimis efficiunt modis. Hisce malis efficacissimè succurrit vini Congium; hilaritatem etenim atque Somnum inducendo, animi vigorem reparat ac
[Page 86] Melancholiae illius ob Spiritus exhaustos praesentaneum est remedium: unde dictum
Hippocratis, Ebrii fiunt praesentium malorum obliviosi, ac futurorum bonorum foecundâ spe beantur.
De Fatibus. Quid quòd animi quoque tranquillitatem Inebriationi (modò rarissima ea sit) debere Homines compertum est; cui proinde
Cato, quantumvis severus,
Solon prudens, & ipse
Archesilaus indulserunt: Nec fortasse exercere detractavit Stoicorum sanctissimus
Seneca quod ipsemet his verbis collaudavit.
De Tranquil.
Nonnunquam & usque ad Ebrietatem veniendum, non ut mergat nos, sed ut deprimat curas—ut morbis quibusdam, ita tristitiae medetur. Verùm pessimus vino utendi modus, nimiùm jam (proh pudor!) inolitus, vel rectum ipsius usum, veluti Ostracismo quodam, exulare jussit; & modum tenendi difficultas ipsum profectò modum, mediocriitatémque laudabilem dehonestavit atque in Orci pomoeria, tanquam necessarium vitiorum incentivum relegavit.
7. Denique, cùm in vino Calor & Humiditas cum Pinguedine consociatae sint, idcircò, pro diversis bibentium temperamentis, diversos sortietur effectus, eós
(que) aliquando contrarios: Eo prorsus modo quo Ignis alia exiccat, alia humefacit, glaciem utique liquefacit, Salem verò
[Page 87] indurat. Calidos itaque & siccos, Iracundos, litigantes, pugnaces, & insanos: Alios, taciturnos, tardiores, penitúsque el
[...]guidos facit. Haud aliâ ratione quam quâ Balnea res humidas & remissu faciles solvunt infirmántque. Siccos & frigidos, misericordes & lachrymabundos reddit: Frigidos & humidos, modò timidos, & taciturnos, modò eloquentes, fidentes, petulantes, atque ad amandum proclives; perinde ac si qualitas ea quae optimae est indolis (Pinguedo, scilicet) reliquas sibi socias devicisset ac consopivisset.
8. Quòd verò Syncopae, pesti, febríque malignae medentur vinum, id efficit Spirituum reparando deliquium; de quo inferiùs suo loco disserendum est.
9. Conclusum itaque esto, Somnum à Pinguedine proficisci: Quo verò pacto inde oriatur proximè disquirendum. Ut certissimis progrediamur passibus, Naturae praeeuntis Ductum vestigiatim insequemur. Fingamus itaque (seu veriùs pro certo ponamus) Pinguedinem in cibis potúque latitantem intra ventriculum recipi; primùm omnium quod menti occurrit, est, Caloris nativi ope aperiri assumptorum partes, indéque discludi subtilissimas quasdam particulas; hoc est, plurimùm ignis aut aëris, nonnihil
[Page 88] aquae, parùm autem Terrae in temperamento suo complectentes; seu, quod perinde est, fumos vere oleosos. Neque difficile est hariolari quò, sive quam partem versus, iter suum directurae sint istiusmodi particulae crassioris jam materiei pondere defoecatae, ac liberè ventriculum ac vasa circumvolitantes: Experimur siquidem Pinguia in universum omnia, cujuscunque demùm generis illa sint, etiam cùm, prae rudiore adhuc mole, deorsum premuntur, ad summum tamen contendere, caeterísque mixtis supernatare; Non dubium est igitur quin puriores jam atque expeditiores redditae, inclusísque ignis evectae alis, ad totius corpori Arcem subvolaturi sint, Caput, si qua via pateat: patere autem eam, & quidem multiplicem, nemo qui Anatomen à limine salutârit inficias ibit. Quare impingentes in Cerebrum, pro subtilitate suâ parvulas cellulas ipsius porósque penetrant, pro viscositate autem in iisdem haerent, ibíque prae delectatione, eodem modo quo Dulcedo in Linguae poris, diutiùs detineatur, nec facilè ab objectorum externorum incursu pulpamentum istud avelli à se sustineat. Obsident ita
(que) Cerebrum undique exteriùs, interiùs opplent, meatúsque per quos Spiritus (quos vocant) Animales transire debebant,
[Page 89] ubivis obstruunt. Hinc fit ab operatione Sensuum ac proinde à motibus illis qui ab eâ pendere solent cessatio & quies: quas quidem Sentiendi & Movendi Inducias
Somnum appellamus. Hactenus Ratio ex genuinâ verarum causarum investigatione: videamus jam, qualia veritati huic suffragia Experientia allatura sit. Id autem in primis constat, à frigidis & siccis Somnum fugari, unde ex lege contrariorum ad eum adducendum vim habere oportet calida & humida; quae qualitates in Pingui non desiderantur. Restat, ut Exempla consulamus.
10. Nauta quidam,
l. 9. in Schol. obser 2. teste
Foresto, à solo odore Cerevisiae recentis quam in Navi vehebat, spiraculis undique occlusis, primùm Somno sopitus, mox exanimatus est. Idem accidit duobus Monachis, qui, cum noctu cellam Cerevisiariam ingressi sunt, ut florem è cerevisiâ recenti ebullientem exportarent, candelâ fortè extinctâ, ac januâ quae eos foràs deduceret non inventâ, ambo, redeunte die, mortui reperti sunt. Incutiunt etiam soporem vapores ab aquarum hypnoticarum destillatione exhalantes, forsan & fumi carbonum sulphurísque, non ob crassitiem suam lethales sunt (in coelo namque atque aëre crassiore istis liberiùs & innoxiè speramus) sed fumi oleosi ac
[Page 90] flammabiles inde evecti vertigine quâdam somnolentâ ac stupore sensum primùm eripiunt, deinde, ob vaporis excessum, ipsam quoque vitam. Narrat
Bontius quosdam ex immodico Nucum-moschatarum esu,
De Medicinâ Indorum. c. xx. integrum diem naturalem aut plus eo sine sensu & motu, tanquam Caro correptos, jacuisse. Refert etiam
Lobelius foeminam quandam Anglam, gravidam, sumptis decem vel duodecim nucibus myristicis, ebriam delirasse; &
Mathiolus Ambarum vino infusum temulentiam efficere, quod idem quoque Lignum Aloes resinosum efficere cognoscitur.
11. Ex dictis elicitur, Somni à rebus pinguibus effectionem per spirituosos (ut ita dicam) oleosósque vapores in Cerebrum submissos, modo superiùs declarato, peragi; unde Narcotica ferè omnia odorabilia sunt; & ab utrisque fluxus quidam partium tenuium sive Spirituum pinguiorum in Caput subvehuntur, quos Anathymiases nominare solemus.
12. Ulteriùs deducitur Ebrietatem, Somnum, Saporem, Carum, Epilepsiam, & Apoplexiam, ipsam denique quando
(que)
Mortem ab iisdem causis, gradu tantummodò discriminatis, proficisci. Nam, si Cerebrum à dictis fumis eoúsque tantùm delibutum fuerit, ut Sensus non nisi languidè, Ratio autem valde imperfectè officiis
[Page 91] fungatur suis,
Ebrietas dicitur: Si pleniùs ab iisdem obsidentur ac penitiùs occupetur, adeò ut Sentiendi facultas inhabilis & quasi intermortua jaceat, Rationis autem non nisi umbra quaedam superstet, & in phantasiae (ut ita dicam) Coemiterio, ubi mens, pro tempore veluti extincta, ac sepulta jacet, atque in Insomniis obambulat,
Somnus, vel, (si gravior sit,)
Sopor nuncupatur. Quòd si obstipatio Cerebri valde vehemens sit, occupétqne materia somnifera ventriculum cerebri, non tamen impacta sit, fiet
Carus: ubi verò impacta fuerit, eóque vehementiae processerit, ut ad motus quosdam etiam à sensationis vi non immediatè pendentes, se exporrexerit eósque intercluserit; supervenit
Epilepsiae species quaedam, quam altiori adhuc superat gradu
Apoplexia. Denique si vapores soporiferi vel inebriantes ingenti copiâ seu violentiâ ingesti Cerebrum planè obruant, adeo ut à causarum naturalium vi excuti inde nequeant, malorum ultimum insequitur
Mors.
13. Haec generatim dicta sunto. Addenda sunt aliqua quò discursui nostro lux accedat copiosior. Non minora damna ab Ebrietate aliquando quàm ab Opio proveniunt.
Hippoc. v. Aphor. l. v. Si quis Ebrius repentè obmutescat, convulsus moritur, nisi Febris
[Page 92] incidens eum corripiat, aut quo tempore Crapula solvi solet, eloquatur. Temulentiae autem discrimina dantur respectu habitûs corporis & potûs conditione. Qui cute sunt perspirabili non facilè ebrii fient, aut, si quando fient, citò resipiscent; unde in Regionibus calidis strenuissimi inveniuntur potatores (Spirituum praesertim) minúsque ex bibendo incommodi percipiunt; ut apud Vulgus in Insulâ
Barbados ipsemet observavi. Quod ad potûs rationem attinet, gravior Capitis dolor, diutior ebrietas sitísque à crasso & dulci, quàm à tenui & acido provenire solet: cujus rei ratio ex doctrinâ jam traditâ petenda est. Porrò, hujusmodi fumi à Calore elevantur, supprimuntur à Frigore; hinc potatores natatione ad se redeunt, & Lanio quidam nostras qui po culis quotidie se ingurgitavit, pro libitu resipuit, Capite in dolio aquae pleno immerso.
14. De Somni causâ per se jam diximus; promovetur autem, seu adjuvatur ratione constitutionis, temporis, loci, aetatísque. Hinc Capitones & Obesi, somniculosi sunt; hinc hyeme quàm aestate locísque palustribus (ubi bituminosi vaporis copia) quàm aliis, profundior Somnus. Hinc denique Infantes graviore sepeliuntur sopore, ob Capitis magnitudinem,
[Page 93] humiditatem, & mollitiem cum edacitate conjunctam. Quam ob causam cùm eorum Calor debilis fit, humorémque soporiferum attenuare impotens, morbo comitiali saepè corripiuntur. Est enim morbus iste Somni imago quaedam, seu veriùs ipsemet Somnus; nam non rarò dormientes vel nondum perfectè evigilantes invadit; unde Comitiales morbi aut convulsiones Epilepticae, si ante pubertatem obtingant, curationem admittant, quòd si ad vigesimum quintum aetatis annum protrahantur,
Hippocr. 7. Aphor. l. v. vel circa id tempus aut postea obvenerint, medicorum industriam omninò ludunt: nam, si quando cum materiâ somnum provocante, aliquam cognationem habeant, neque excuti possint eâ aetate in quâ calor nativus
[...] suam habet summóque vigore praeditus est, vix unquam profectò deinceps eas excutiendas certissimè concludendum videtur. Nonnunquam autem ab hujusmodi causis dictos proficisci morbos, praeter jam declarata, non parùm inde suademur, quòd anguillae esus, vini generosi & vaporosi potus, olfactus bituminis, picis, gagatis (cujus suffitu antiqui Servos emendos an essent Epileptici, explorabant) cornuum, sulphuris, & alii, (quae omnia pingui vapore abundant) Epilepsias quasdam excitare soleant:
[Page 94] unde Infantibus (atque, ipsorum causâ, Nutricibus) cerevisia fortis ac vinum spirituosum interdicuntur; tenella siquidem adhuc eorum Cerebra à fumis adeò praepotentibus facillimè percelluntur, obruuntúrque.
15. Hucusque Fumos delicatiores è rebus pinguibus coctionis operâ elicitos ad Cerebrum usque persecuti sumus; vidimus eosdem viscidâ quâdam ac proinde crassiusculâ seu opacâ nebulâ Cerebrum circumfundentes, ac caliginosam Somni noctem eidem obducentes; Restat ut, quid de fumis istis deinceps fiat, quísve ex hospitio eorum in Cerebro effectus proximè secuturus sit, paucis discurramus.
16. Cùm itaque nullus omninò reperiatur in Naturâ locus à jugi agendi patiendique cursu immunis, necesse est ut agat in illos Cerebrum, reagant ipsi ac uterque se invicem transmutare satagant; quare cùm dicti Fumi tenuissimae substantiae, Cerebrum autem consistentiae solidioris fit, faciliùs naturam suam exuent illi, alienam induent, ídque secundum indolem causarum, hoc est, Agenti efficaciam, Patientis verò capacitatem. Experimur autem Pinguia omnia (praecipuè verò fumos ex illis enatos) facillimè à caloris operatione in flammulam quandam
[Page 95] converti, eámque pro materiae è quâ fit genio diversam, imò admoto propiùs igne paenè in instanti flammescere, eâ prorsus celeritate, quâ fumus lucernae nuper extinctae à vicinâ corripitur flammâ: Cùm itaque in Cerebri officinâ adsit Calor, idem quoque ibidem sequetur effectus, quantumvis, prae caloris debilitate & mediocritate, multò tardiùs: Aequum enim est ut, quo gradu minoratur agendi virtus, eodem pariter multiplicetur temporis ratio. In Cerebri ita
(que) ambitu cellulísque haerebunt dicti fumi, illúdque torpefacient, donec paulatim (citiùs tardiúsve prout plus minúsve inflammabilitatis in materiâ, calorísve in Cerebro reperitur) in subtiliorem adhuc substantiam, quam
Spiritum vocamus, attenuetur. Haec, flammulae cujusdem tenuissimae & veluti subhumidae, temperamento hominis congeneae, instar habens, motu celerrimo, singulos Cerebri pervadit sinus, latera ipsius ubique fodit, pungítque; mentis fenestras intrat, & Phantasiam (ejusdem dormitorium) undique irradiat; donec tandem, veluti novo quodam exorto Sole, & in ipsos paenè Animi oculos jubar suum dirigente, eósque perstringente, mentis Tenebrae excusso Sopore evanescant, Homóque evigilet,
[Page 96] 17. Hinc cernitur ratio, cur his quàm illis diuturnior Somnus; item cur matutino tempore, vel Somno penitùs exuto, novus ac veluti redivivus menti accrescat vigor; denique, quare Insomnia dormientibus obveniant; ideò, scilicet, quia à fumis soporosis non usquequaque occupetur Cerebrum; unde rerum imaginibus in spatiis illis liberè circumvolitandi & partem eam quae imaginativâ virtute praedita est, percutiendi datur copia: vel quòd, prae caliditate Cerebri, in aliquâ citiùs parte quàm in reliquis gignantur Spiritus motúmque incipiant; quâ de causâ qui profundissimo merguntur Somno, nunquam somniant. Haec & multa ejusmodi alia ex discursu hîc praemisso explicatu facillima. Verùm crassiori Minervâ ista nobis commemoranda potiùs quàm tractanda sunt; monet siquidem
[...]os locus, ut, cùm nativitatem Spirituum,
[...]uibus nulla alia Humani corporis pars dignior, propiúsve ad Animam accedens,
[...] attigerimus, uberiorem tandem de
[...] discursum instituamus.
SECTIO OCTAVA.
De Sanguinis parte Igneâ, seu de Spiritu. Et primò de Spirituum Naturâ ac Distinctione.
1. ZEno Stoicus Animam nihil aliud esse quàm
Ignem philosophatus est. Autumabat forsan (naturae verè Spiritalis seu Incorporeae ignarus) nihil reperiri in Homine Spiritu Animali sublimius; quem proinde, ob agilitatem vigorémque, non immeritò Igni assimilavit. Mens etenim humana, quamvis veritatis metam vel, ut ita dicam,
punctum non semper attingat, eam tamen extra veri cancellos omninò aberrare, ipsius natura à Sapientiâ conditrice stabilita nequaquam permittit.
2, Verùm, nê inter multifarias de Spiritibus opiniones vel erremus ipsi, vel Lectorem in devios Erroris Labyrinthos agamus, statuendum primò quid de Spiritibus in Communi dicendum sit, deinde distinctè explicandum quaenam de discrimine & naturâ eorum sit nobis mens.
3. Dari autem Spiritus in Corpore & Sanguine Animantium, nemo qui philosophiae studium summis, quod ajunt, degustavit
[Page 98] labris, inficias iverit: Reperiri siquidem in singulis mixtis partes subtiliores & ad Ignis naturam plus minùsve appropinquantes (quas
Spirituum nomine intelligendas cupimus) etiam stupidissimis surdissimísque aperta clamat Experientia; nec, quamdiu in Communi loquimur, plus difficultatis aut mysterii in Spiritibus Sanguinis seu Corporis animantis quàm in Spiritu Vini, Anisi, aliarúmve quarumlibet rerum latêre existimandum est.
4. Hinc in Spirituum (eorum dico qui Animantium sunt) distinctionem recto eóque certissimo tramite deducimur; nam, cùm à Scientiâ doceamur Logicâ, omnem distinctionem intra aliquod genus speciémve per plus minúsque, sive per majorem minorémve communis notionis participationem fieri, certè, si Spiritus hujusmodi in communi nihil aliud sint quàm subtiliores sive rariores Sanguinis partes, nullâ aliâ profectò re (quod ad Intrinsecam attinet) à se invicem dissidebunt, praeterquam in eo quod hi illis magis minúsve subtiles sint: Nondum itaque perspicio quare recedendum sit ab usu vocabulorum à veteranis Medicis approbatorum;
Spirituum, dico,
Animalium, Vitalium, ac
Naturalium, modò cum grano Salis eadem intelligamus; hoc est,
[Page 99] dum istos gradu tantùm quoad Intrinseca discrepare (quantumvis quoad Extrinseca, officium scilicet, locum, aliósque respectus discriminentur) inconcussè animo infigamus.
5. Vivunt itaque vegetántque ubique in Sanguine (praesertim in arteriis) partes quaedam rariores, eaedémque proinde agilitate, ac virtute praeditae. Compertum autem est, Mixta quaelibet, etiam humida, modò calida ea sint, poros habere apertos (uti patet in aptitudine quam habet ad congelationem aqua priùs tepefacta) unde partes maximè ignae, utpote alatissimae & libertatis valdè affectantes, siquà detur via, perpetuò evolaturae sunt: praesertim verò si continuo motu agitatae & fugatae fuerint. Quod nè fiat, provida cavit Natura, indomitos illos fugacissimósque errones intra densas venarum, praecipuè verò arteriarum (quo in loco magis furibundi sunt) tunicas, veluti intra qualos, compingendo. Verùm, cùm ex perpetuo Sanguinis motu ad Cerebrum delatae fuerint, ubi ob vasorum exilitatem, partim pertranseundi difficultate premuntnr, partim tenuitate parietum carceris quo concluduntur, quandam libertatis ansam acquirunt, expirant, exudántque, vel (si mavis) exprimuntur ubivis in substantiam Cerebri; à quo
[Page 100] iterùm implicitae, fugam occaepturae, intercipiuntur, asservantúrque, in nervos postmodùm datâ occasione exprimendae; minori quidem copiâ, si sensatione tantùm, majore verò, si motu etiam impetúque opus fuerit.
6. Relinqui autem indidem in Cerebro particulas quasdam humidiusculas, pinguedinis tenuissimae redolentes indolem, omninò necesse est: Nam, cùm Cerebrum omninò tangant, utpote per ipsum transcolatae, neque usquequaque igneae sint, sed aliquam in se humiditatem etiamdum retineant, fieri certè non potest quin aliquam sui partem, eámque humidiorem, Cerebro affixam & veluti conglutinatam post se relinquant. An verò ad ipsius nutritionem conducant aliquo modo particulae istae crassiores, eâque de causâ Cerebrum udum, pingue atque ad Spiritus animales deinceps recipiendos aptior evadat capacitas, in medio relinquimus. Neque nostri instituti est penitùs excutere, utrum Nervis, praeter officium jam dictum, etiam succum nutritium in singulas Corporis partes amandandi seu
dispensandi, incumbat munus. Id tantùm dicendum, ingentibus planè difficultatibus premi opinionem istam. Nam, ut taceamus nullam patere viam quà ad Cerebrum vehatur congruè succus iste praeterquam
[Page 101] per venas & arterias, nedum eâ quantitate ut Corpori nutriendo satis sit; illud profectò insuperabile videtur quòd, cùm nervos ad Spiritus animales modò huc modò illuc pro quâlibet oblatâ occasione, hoc est, quoties Sensatione opus est (quod millies in die non potest non contingere) deferendos praestò esse oporteat, ídqi permagnâ etiam copiâ quando motus peragendus est, eos interim succi nutritii sarcinis in singula Corporis membra comportandis occupare, cui vel solùm amplexando vix capacitatem habent, explicatu sanè difficillimum est, & duos constantes Naturae cursus sibi invicem perpetuò contravenire sesé que mutuò impedire planè cogit.
7. Nonnullis equidem placere novi, distributionem Succi hujus à ventriculo & mesenterio per nervulos à Sexto pari derivatos inuniversum Corpus fieri. Verùm, ut pace tantorum virorum dicam, neque perfecta concoctio in consistentiam illam quae ad nutritiouem requiritur in iis locis perfici potest, neque datur in Naturâ exuctio illa quam in hâc occasione fingere oportet, nedum electiva illa extractio particularum crassiorum è Chylo adhuc crudissimo, in quarum coalitione nutritio consistit; neque in ipsis nervis
[...]alor inest exuctum liquorem, in solidiorem substantiam
[Page 102] elaborare potens. Praeterea, licèt commercium aliquod nervorum Sexti paris cum caeteris Corporis nervis reperiri poterit (quod quidem evidenter investigare malè torquet Anatomicos) tamen, cùm nervos omnes à Cerebro & medullâ Spinali oriri, atque in ipsis radicem habere ab omnibus concessum sit, consonat profectò solenni Naturae cursui, ut, quicquid succi deferant, inde hauriatur primò, atque in universa Corporis membra per ramusculos deinceps spargatur; non autem ut, vice versâ, ab extremis imbibatur ramulis, indéque praepostero ordine, derivetur in truncum; nisi cogat id circulationis necessitas, qualem in succo reperiri nutritio difficile est affirmare. Denique, si ea pars chyli quae succo huic conficiendo apta est ex eodem, dum adhuc detinetur in ventriculo vel mesenterio, ebibatur, unde, quaeso, tanta ipsius in venis copia ut in emisso sanguine caeteras paenè omnes ipsius partes exaequare videatur?
8. Nullam autem dari Succi hujus intra nervos circulationem omninò mihi persuasum est. Nam ut taceam, impervios esse huic nervos quà exilissimi sunt, & ad succum adeò crassum liberè transmittendum inhabiles; sanè Circulatio ista, modo detur, cùm sit humoris valdè nobilis,
[Page 103] atque in vasis item praenobilibus, in ingens profectò aliquod Naturae commodum cedat necesse est: quare retrogradus ejusdem cursus, utpote Naturae maximè noxius, valvularum oppositione (prout ubique in venis fit) caveri debuerat; quas tamen in nervis nullibi reperiri certissimum est. Praeterea, agitatur in orbem Sanguis, tum ut motûs perennitate calorem conservet, tum etiam ut à Corde vigore novo animetur, deperditúmque recuperet Spiritum; cùm tamen nondum liqueat, cui bono Succus iste circumagatur in Nervis: neque enim vel motu adeò lento quicquam prorsus ei accedit caloris, neque in nervi truncum relapsus quicquam inde utilitatis percipit. Ulteriùs, à Cordis pulsu circumpelli Sanguinem compertum est; à quo verò Agente hàc potius quam illàc (siquidem omninò) vertatur in gyrum Succus, non constat. Denique, cùm eum non ab Agente aliquo violento (quale est Cor respectu Sanguinis) rotari notissimum sit, restat ut lentâ quâdam subsequentis humoris trusione usque promoveatur. Opplebuntur ita
(que) ubique, turgescéntque, imò distendentur quotquot sunt Nervi; unde nulla omninò Spiritibus ultrò citróque commeantibus non interclusa relinquetur via, quos tamen per nervos devehi manifestum est,
[Page 104] cùm intercepto laesóve nervo sensatio cesset; occlusâ utique (ut mox probabitur) quà particulae ab objectis ad Cerebrum perferri debebant vel interturbatâ semitâ.
9. Porrò, uti manifestò ex dictis constat subtilissimas Sanguinis partes, loci angustiis & motûs impetu pressas, in vicini Cerebri receptacula excludi; ita non minùs certum est, non omnem protinùs Spirituositatem simul semélque ibidem exhalari, sed magnam ejus partem etiamdum in Sanguine eo qui perenni circulo rotatus Cerebrum jam à tergo reliquerit, detineri. Quae, cùm crassiuscula sit, ad crassiores proinde, ac (ut ita dicam) materialiores Naturae operationes, quales sunt Vitales ac Naturales, destinabitur: &, si quando subtilior aliqua operatio (qualis est Generatio) obeunda sit, ibi ad subtiliores etiam Spiritus eliciendos eaedem ferè causae eaedémque circumstantiae, quas in Cerebro nuper recensuimus, concurrere oportebit; uti seminis ortum consideranti manifestum erit.
10. Sunt itaque Spiritus igneae cujusdam naturae tenui humido nequaquam oneratae seu praegravatae, sed ad justam mediocritatem temperatae: Maximâ autem ex parte ignem redolent; hinc facilè in perfectam nonnunquam erumpunt flammam,
[Page 105] quando nimirùm copiosiores ac puriores sunt, uti
Servio Tullo &
Iülo contigisse perhibetur; quibus proinde ingentes animi dotes, futurúmque imperium non temerè vaticinati sunt
Tanaquil Regina &
Anchises avus. Nec desunt qui asserant,
[...]gneas quae Apostolos insidebant Linguas, nihil aliud fuisse quàm ipsos Spiritus ultra. Naturae vires à charitate divinâ effervefactos accensósque, ac pyramidali acumine, flammarum more, ipsorum Capita innoxiè lambentes; cujus rei fides apud Authores esto. Nec à dictâ veritate abludit ipsum
Extinctionis vocabulum, quod tum Igni tum Vitae quo
(que) nostrae, quae in Spiritibus consistit, à communi usu appropriatur. Tales autem omninò debebant esse, quò Animae & Corporis aptae essent quasi Fibulae. Cùm enim Corpora quò rariora eò puriora, atque in ratione Entis nobiliora sint, sapientissimum profectò erat, quò rerum ordo immediatis assurgat gradibus, ut Spiritus, quibus prae caeteris corporis nostri partibus, propius cum Animâ intercedit commercium, rarissimam (quantum rerum natura ferre potuit) hoc est, paenè igneam naturam saperent.
SECTIO NONA.
De Lumine, Spiritibus attribui solito.
1. QUod ut distinctiùs elucescat, considerabimus qualiter cum Igne consentiant Spiritus;
Lumine scilicet,
Calore, Motu, ac
Materiâ.
2. Esse autem
Lumen corpoream quandam substantiam, inde suademur, quòd Solis radii, instar flammae, aut cujus
[...]ibet alterius corporis, in quamlibet figuram & angulum ferantur, incidant, indéque reflectantur: Item, quòd Sensûs ita afficiant organum, ut corrumpant aliquando; denique, quòd Regio ea calidior sit, quò Solis radii directo jubare feruntur, temperatior cùm obliquè sparguntur; frigore è contrà rigescat, si eisdem penitùs destituatur: quae omnia, cùm agendi patiendíque cum aliis corporibus innuant commercium, communitatem quoque materi
[...]i inter ea reperiri necessariò concludunt. Est itaque Lumen, Substantia Corporea, eáque non alia quàm Ignis; cujus effluvia seu particulae si longè laté
(que) diffundantur, eâque de causâ adeò attenuentur ac longinquo à fonte itinere depurentur, ut oculos tantummodò, poros
[Page 107] eorum subintrando, perstringant, non autem temperamentum ipsorum vel cujuslibet alterius corporis partis (nisi rarò) sensibiliter alterandi vim habeant,
Lumen dicuntur. Si verò ob majorem cop
[...]am, vel materiae quâcum junguntur densitatem, Tactûs sensum afficere ac immutare potentes sint, nominantur
Calor. Si deni
(que) ad fomitem quem arripit in ignem convertendum efficaciam habeant, tum demùm iidem
Ignis appellatione donari assolent.
3. Ex dictis deducitur, eatenùs tantùm Spiritibus Lumen attribui, quatenùs
illuminant: Id autem muneris praestant non oculo exteriori, sed interiori, Phantasiae scilicet; Experimur siquidem nos oculis etiam clausis, quasdam rerum antè visarum contueri imagines; quae certè perceptio cùm à facultate fiat materiali, à materiali proinde Lumine intùs illustrante eam effici, vel invitis fatendum est. Minùs quidem propriè Lumen dici
hoc, eò quòd saepiùs illi alteri quàm huic applicetur ea vox, non ibimus inficias: Impropriissimè autem loqui, imò pessimè errare eos existimo qui, metaphorâ à
Galeno usurpatâ delusi, fingunt sibi
Illustrationem nescio quam Spirituum in singula paenè Corporis membra immissam, praecipuè verò in Sanguine regnantem:
[Page 108] Nam, quale (proh Scientiae fidem!) est Lumen illud quod visibile non est, nec oculo sive. exteriori, sive interiori se spectandum exhibet, sed corpore opaco clausum manet? Pari profectò ratione, etiam Silicem luminosum esse seu habere lumen contendere licebit, eò quòd, attritu chalybis ignis vellumen inde excuti possit. Quare, id tantum sibi voluit
Galenus, Quòd, sicut Lumen in perpetuo fluxu consistit, ideóque emanatrice Fontis virtute nunquam non indiget; ita Spiritus, operationi motuíque vario sese perpetim impendentes, absumuntur usque & intereunt, ac proinde à facultate eâ à quâ spiritus procreantur atque immittuntur ejúsque jugi influxu necessariò dependent. Verùm tempus monet ut, quid discursus iste de Lumine ad Medicam contemplationem actionémve conducat, propiùs intueamur.
4. Cùm Spiritus ad igneam naturam propè accedant, Lumen autem sit Ignis quidam, congruum est ut lumen Spiritibus congeneum quasi sit; quare, cùm unumquodque à suo simili confortetur, laedatur autem ab opposito, hinc à grato Lucis conspectu exhilaramur, à tenebrarum verò praesentiâ, veluti antipathiâ quâdam, contristamur, reformidamus, ac perhorrescimus. Ad horum autem affectuum utrumlibet suscipiendum proclives
[Page 109] sumus pro ratione circumstantiarum vel innatâ corporis dispositione: Melancholicis etenim mens (quod idem de tristitiâ aliunde natâ obrutis dicendum est) ob Spiritum crassum, impurum, malè coctum, turbidum & caliginosum, undique tenebris circundatur; unde horrore metûs, & tristitiae gravedine plurimùm affliguntur hujusmodi, nec pro rei momento formidant, sed prout phantasia depravata figuris ac coloribus horrendis objecta depingit atque obumbrat. Praeterea, Lumen Solare, utpote Ignium subtilissimus, Spiritus nostros, rarefacit; quò fit, ut exultabundis agilius sit & levitet quasi corpus; contrà, tenebrae eosdem condensant, unde crassitie & pigrâ quâdam torpedine deprimuntur. Ad quam fortasse causam referenda est
Hippocratis observatio,
Epid. l. 4. Omnem scilicet morbum ad vesperam exacerbari; à recessu nam
(que) caloris, vel, quod perinde est, Lucis Solaris; quae Spiritibus congeneâ quâdam virtute refocillandis, imò forsan generandis apta est, affectum hunc oriundum existimamus; praesertim, cùm à Spirituum dispositione pendere sensûs omnis dolorifici gravamen & levamen, compertius sit quàm ut probatione egeat.
5. Luminosa autem Spirituum indoles nullâ in re magis spectatur quàm in instrumentalitate
[Page 110] quam habet ab subserviendum animae in operationibus intellectualibus. Anima siquidem, cùm pro hoc statu unum Ens cum Corpore componat, seu veriùs
sit (utut Naturâ ab eodem discrepe
[...]) nihil proinde absque instrumento suo conjuncto in universum agere, nedum intelligere valet; imò, uti in amentibus, dormientibus, ebriis, atque aegrotantibus liquet, eatenùs intelligendi perfectione praedita est, quatenùs Spiritus defaecatiores sunt, vel cursus eorum minimè interclusus. Quare subtilitas, claritas, ac proinde Siccitas spirituum perspicaciorem intelligendi aciem menti confert; unde dictum illud,
Animus siccus prudentissimus est; imò ad temperiem praeexistentis corporis accommodari ipsam Animam tum Philosophorum nobilissimi autumant, tum Theologiae quoque peccati originalis ignorantiaeque inde secutae transfusionem explicanti maximè profectò consonum est—Verùm, nè sapiamus ultra crepidam, ista Theologis tractanda venerabundi relinquemus.
SECTIO DECIMA.
De Spirituum Calore.
1. PRoximè sequitur
Calor; ejus Naturam jam explicuimus cùm de ejusdem ab Igne & Lumine distinctione egimus; ubi definitum est, Particulas igneas
Calorem nuncupari, quando ob majorem sive copiam sive materiae densitatem Corpora alia sensibiliter immutandi vim habent. Restat itaque tantùm ut effectus ipsius deinceps prosequamur; hoc est, ut, de motibus seu mutationibus ab eodem provenientibus, Sermonem instituamus.
2. Praeterire autem opinionem illam de Calore innato per totum vitae cursum durante, nihil aliud esset quàm prodere Naturae causam, cujus, pro modulo nostro, suscepimus defensionem. Nam, si hujus Authores id tantum sibi velint, manere scilicet in corpore vim Calorem quendam primigenio illi jam absumpto similem reproducendi, nihil absonum rerum naturis protulerint; quòd si eundem ipsum, qui in primo Corporis ortu inditus fuit, Calorem per saecula durare (ut mihi videntur) intellexerint, nihil sanè magis
[...] dici vel fingi potuit. Nam, cùm
[Page 112] Calor nihil aliud sit quam igneae quaedam particulae in Corpore calefacto disseminatae, Ignis autem (ut notissimum est) in perpetuo consistat fluxu; fieri profectò non potest, ut vel per unicum temporis momentum▪
[...]edum per integrum vitae curriculum idem permaneat. Supponit enim rem, de cujus paenè Essentiâ est, ut sine intermissione moveatur, lapidis cujusdam Adamantini ac immobilis instar, per saecula quiescere.
3. Similis est farinae, gratìs (vel invitâ Naturâ) acceptata hypothesis illa, inditam esse Animantibus coelestem quandam auram ultra Elementorum agentem vires, & Spiritûs seu calidi innati in functionibus Animae obeundis fungentem munere. Hujus confutationem Cl.
Harveus aggressus est,
De Generat. partim quoque absolvit. Verùm,
Exer. 71. dum tantum operae collocavit explicando cuidam
Aristotelis loco, sanúmque sensum verbis ad errorem exprimendum natis adaptando, foedissimum hunc errorem ab ipsis penitùs evulsisse radicibus nequaquam mihi videtur: Liberè itaque profiteor, neminem equidem me religiosiùs
Aristotelem suspicere ac venerari (modò tamen ipsum hominem esse meminero) cui etiam me plurimum debere lubens agnosco; jurare tamen in cujusquam verba, Medico-Philosopho
[Page 113] indignum arbitror, praesertim ubi manifesti erroris coarguendus est. Nusquam autem id labis
Aristoteli aequiùs impingi potest, quàm cùm à religione, eâque falsâ (Ethnicismo, scilicet) delusus, militiae coeli cultum astruere satagit. Hinc quintam Coelorum orbibus stellísque affinxit substantiam, eámque omnis mutationis expertem atque à corruptione immunem. Hinc, si quando nodus vindice adeò sublimi dignus inciderit, vel effectûs alicujus praestantissimi assignanda sit causa, protinùs religione tactus Divinitatem aliquam inexplicabilem, cujus ne vestigium quidem ullibi repertum, veluti
Deum è machinâ in Naturae scenam inducit. Hinc denique ubicunque in hanc caespitandi occasionem incidit ubique sibimet dissimillimus, imò contrarius est. Hoc autem, in loco ab
Harveo ibidem citato, cumprimis obtigisse videtur. Nam, cùm in doctrinâ
Aristotelicâ nullum statuatur principium, sive solenni illo solidius, sive profundius, nempe ibi intercludi penitùs omne agendi patiendíque commercium ubi communitas materiei, hoc est; Potentiae, Capacitatis sive Aptitudinis deest, deesse autem ponitur inter Coelestia atque ea quae sub Lunâ sunt, deneganda erit profectò omnis illorum in haec agendi ratío.
[Page 114] 4. Dicendum itaque, stolidum esse in Philosophiâ, imò Primae ac Demonstralissimae Philosophiae oppositum
materiarum sub propriis notionibus (sive
quatenus materiae) diversitatem ponere. Nam, cùm materia sive capacítas ad notionem Entis seu Substantiae (materiatae, dico) sit eo ipso capacitas ad omne illud quod sub talis Entis ambitu comprehenditur, si altera fingatur materia, erit ea profectò capacitas ad nihil, quo quid absurdius excogitari potest? Proximè sequitur quòd, cùm Ens materiatum sive Corpus idem sit & Quantum seu Divisibile, habentis autem Quantitatem nullae aliae dari possint differentiae Intrinsecae praeterquam magis minúsve, hoc est, perfectiùs impe
[...]fectiúsve eam possidentia, five (quod perinde est) magis & minùs Divisibilia, seu Rara & Densa, prima idcircò divisio Corporis seu Quanti per Raritatem & Densitatem fiet. Harum quatuor gradus valdè notabiles & conspicuos proposuit Natura, observârunt, sensu usúque rerum duce, Vulgus; astipulante etiam Arte, Philosophi; quibus dotata corpora
Elementa nuncupamus. Quaenam itaque est actio illa quae Elementorum vires superat? Nulla certè quae intra amplissimam Rarefactionis aut Condensationis ditionem reperitur: Hae autem totam
[Page 115] naturae corporeae exhauriunt Sphaeram, unde ad alterationes quascunque Secundarum (ut vocant) qualitatum tenus, imò ad motum etiam localem efficiendum activitatem suam exporrigunt. Quare latio Sanguinis in circulum, nutritio, seminis confectio, imò foetûs formatio, sunt
intra vires Elementorum mistione demistionéque ad infinita paenè actionum genera perficienda attemperatorum.
5. Neque eo nomine excusandus
Aristoteles quod Semen sit quasi
Instrumentum Dei, ac proinde divinum sive coeleste quiddam ipsi tribuendum sit. Neque enim jure magis peculiari Instrumentum Dei censenda sunt Sanguis Seménve quando modo sibi naturali operantur, quàm mens mea quando intelligit, vel alia quaevis res creata, cum positâ motione, actionem naturae suae congruam exercet. Verum quidem est vim motricem in communi ab Intelligentiis, quae sublimioris sunt essentiae, provenire, eò quòd nullum Corpus semet movendi virtutem habeat: Caeterùm, Corpora primò mota communi influxu commovere longè aliud est quàm particulares movendi modos qui ab ipsarum naturâ rerum petendi sunt, immissis ignotis atque inexplicabilibus entitatulis tribuere. Facessat itaque eátque foràs etiam ipse Scientiarum Pa
[...]er
[Page 116]
Aristoteles hujusmodi si attulerit. Facessat è Philosophiae ac Medicinae Lyceo opinio ista, relegetúrque in Spatium imaginarium unà cum
qualitatibus occultis, totâ substantiâ caeterísqae istiusmodi fictitiis nomenclaturis, mentis planè inanibus, ut quae non minùs quàm illa scientiam destruant, dum causarum effectuúmque ordinem turbant. Indigna sanè quae à Viris doctis vel commemorentur, & solùm digna quae ab Agyrtis aliísque hujusmodi praestigiatoribus ad illudendum popello magno hiatu ostententur.
SECTIO UNDECIMA.
De motibus nonnullis è Spiritu ortis; Sanguinis nempe Circulatione, Nutritione, & tandem Generatione.
1. MOtum Spirituum quod attinet, cùm movere solius ex cunctis elementis proprium sit Ignis, statuendum omninò cunctas in Humano corpore mutationes, quales quales demùm eae sint, parti igneae seu Spiritui Motuíque ipsius acceptas esse referendas. Quibus autem modis peragantur illae distinctiùs aperiendum.
[Page 117] 2. Ut itaque impraesentiarum praetereamus motum illum sublustrem in
Puncto Saliente qui perfectiorum inde subsequentium motuum leve quoddam videtur rudimentum, primò omnium perstringendum est ê quibus causis celeberrima illa Sanguinis
in circulum latio perficiatur. Ea autem mihi videtur hoc pacto fieri. Spiritus Sanguine inclusi à communissimo Naturae motu (Gravitationis dico & Levitationis) sollicitantur undique atque irritantur: Quare, cùm agilitate perinsigni praediti sint ac sursum nitantur, néque illorsùm rectâ se lineâ attollere valeant, eam proinde partem versus quà commodior est via, iter arripient. Obliquè itaque pro vasorum situ, hoc est in circulum ferentur, secúmque unà Sanguinem cui immerguntur trahent. Quòd verò hàc potiùs illàc circumrotetur Sanguis, à vasorum cordísque dispositione petenda est ratio. Neque enim putandum est hujusmodi motum ab unicâ aliquâ pendere causâ; imò non dubitaverim affirmare, ab exhalatione Spirituum quos dixi subtilissimorum in Cerebrum, Sanguinem inde revertentem magis gravitare atque ad perennem totius massae circuitionem aliquâ ex parte conducere.
3. Ex hoc motu ad
Nutritionem recto cursu delabimur. Actus siquidem in orbem
[Page 118] Sanguis, simulac in arteriarum extremitates pervenerit, unde per habitum corporis (certè per angustissimos nec facilè pervios meatus) in venas transcolandus est, tenuissimas ac humidissimas, hoc est, subpinguiusculas sui particulas (quales Spirituum compositionem ingredi dictum est) caseosis, ut inferiùs dicetur, tenaciter haerentes hîc, illîc, ubique inter transeundum inviscatas post se relinquit. Hae, quiete jam donatae & solidioribus adhaerescentes partibus, à moderato frigore incrassantur, atque à viciniâ Carnis cui adjunguntur, partim eandem paulatim induunt naturam, partim ad praexistentis carnis condimentum quasi, imò ad ejusdem (quae aliàs nimis friabilis futura esset) consistentiam & conservationem permansurae sunt. Non potest autem fieri quin magna ignearum particularum copia subpinguibus illis intimè mixta, cessantibus iis atque in Nutritionem abeuntibus, iisdem implicata ibidem detineatur, Igniculi itaque isti motu jam destituti magnâ ex parte sopientur protinùs atque extinguentur. Quare, depauperetur necesse est Sanguis ille in venas tanto Spirituum ac Pinguedinis (è quâ à motu ac calore Spiritus nasci oportebat) dispendio transfusus. Ad fontem itaque Caloris à naturae cursu protruditur; ubi verò prope
[Page 119] eum accesserit, circa venas subclavias obvios habet canaliculos quosdam novum in ipsas guttatim stillantes chylum, eâdem
(que) operâ novum Pinguedinis proventum ad Spiritus generandos advehentes. Chylus iste intra venas receptus ab admisti calore Sanguinis primùm disponitur, mox pleno gurgite defertur in Cor, ubi, pinguedine ipsius partim ex caloris effervescentiâ attenuatâ, partim ex vehementi motu agitatâ atque immutatâ, nova pirituum soboles (haud secùs at
(que) ex allisu Silicis scintillae) inde exilit, atque in arterias provehitur, Sanguinem ibi contentum ditatura atque ad nutritionem aliásque operationes, à Spiritibus praestandas confortatura. Unde accidit Sanguinem arteriosum naturam sapere oleosam, uti
Carolus Piso demonstrare conatur.
4. Nutritivo motui succedat
Generativus; de quo si sensum meum aperiam, licèt eum ab aliorum judicio nonnihil discrepantem, meo profectò usus jure (utì spero) videbor. Idonea Spirituum copia per varios arteriarum maeandros anfractúsque in testiculos defertur, ubi circa ductum nervosum seu testium medullam succo illi qui in nervis albicat commiscetur, unáque cum illo in humorem quendam valdè spirituosum elaboratur, quem
Semen appellamus. In ipso
[Page 120] autem coitu, ob succi illius consistentiam, projiciendi impetum, calorémque qui tunc temporis viget eximium, vehementer excitati Spiritus in Semine inclusi, neque tamen è complexu materiae illius subtilissimè viscidae, licèt id maximè conentur, eluctari valentes, eam in bullulas quasdam spumosas (magnum foecunditatis futurae argumentum) ubique aequabiliter sparsas attollunt. Semine ita rarefacto atque in uteri vaginam injecto quandoque verò intra ejusdem Labia tantùm, turgida atque ad concipiendum disposita, affuso, primò Spiritus iste ruptis quasi, novo accedente calore, bullularum carceribus exilientes, cutem, cui ob distentionem voluptatémque quam percipit aperiuntur pori, & vasorum orificia nullo negotio penetrant (crassiore Seminis parte, decerpto jam Spiritûs flore foràs plerumque prolabente) deinde in gyrum circulantis Sanguinis jam appulsi unà quoque circumvehuntur, &, pro insigni quo praediti sunt vigore variâque foeminarum indole, totius massae turbationem aliósque affectus, Conceptionis indices, efficiunt: In his etenim reperitur novus iusolitúsque Calor, indebita pulsûs celeritas ac vehementia, praecipuè verò in arteriis jugularibus; item colli venarúm
(que) ipsius intumescentia prae quod usu veniebat
[Page 121] majuscula. In aliis autem horror quidam, articulorum dolor, stridor dentium, membrorum tensio, oscitatio, uteri denique segnities & torpor. Quod si alvi solutio mox à conceptione contingat, tunc symptomata ista (utpote caloris ac plenitudinis effecta) vix aut nè vix quidem eveniunt.
5. Ubi verò Foemina calore isto qui mox molestiae oneríque esse incipit, vigorata fuerit, Natura, quae humoribus etiam excrementitiis excipiendis apta praeparavit conceptacula, non minùs sollicita est Spiritum quoque istum ad Speciei conservationem in loco reponere idoneo. Hunc itaque excutere satage
[...]s, eum unà cum Succo Caseoso (communi exanguium sanguinearúm
(que) partiummateriâ) in quo, utpote viscosiori, detinetur diutiùs ac mordicùs inhaeret Spiritus iste, in Uteri Cornua, praecipuum imò proprium formandi stamina locum, protrudit. Quam quidem partem levi placidâque sui insinuatione ac calore moderato, quem humiditas quoque comitatur, distendit; simúlque eam magis turgidam, mollem, teneram, ac carnosiorem reddit; particulas de nique ipsius spirituosiores rariorésque urget usque ac promovet, donec easdem in excrescentias quasdam,
car
[...]nculas seu
papulas dictas, protuberare
[Page 122] facit. Neque id mirum, cùm ab eodem succo in quâcunque Corporis parte similes enascantur tumores, postmodùm à calore immodico in Pus convertendi; Quod idem uterinis quoque istis quandoque accidit; Et forsan
Hippocrates pus istud semen esse genitale autumavit, dum ait;
Quibus verò sextâ vel septimâ die à Viro immissa prodeant putrefacta,
De Mor. Mulie. l. 8.
his verisimile est ab utrisque fieri, & Bilis & Salsuginis influxum.
6.
Quod si dictae Causae, Corruptionis Parentes, Naturae intentionem nequaquam violent, è papulis istis, ab inquietudine conclusi Spiritûs, per exigua, quoad licet, foraminula erumpentis, deducuntur Staminum fila. Et, quemadmodum coalescentes stiriae in glaciem, ac minima lini filamenta in pannum contexuntur, ita è staminibus istis, calore vehementiori novâque materiâ succedentibus, vasa omnia omnésque efformantur membranae, prout à doctissimo Philosophorum Principe his verbis graphicè delineatur.
De Gen. Animal. l. 2. c. 3. Id autem à Maris semine affertur, quod principium ubi Foeminae excrementum receperit, Conceptus fit: Humidis verò corpulentiis cùm incalescunt obducitur, ut in pulte refrigeratâ crustula. Corpora autem omnia cohaerent & continentur lentore, quem indies jamque adauctis corporibus
[Page 123] natura accipit nervi, quae partes animalium continet. In aliis nervo, in aliis eo quod nervis proportionatur. Cutis etiam formae ejusdem est, & vena, & membrana, & omne ejusmodi genus. Differunt haec inter se majoris minorísve ratione, & omninò excessu defectúve.
7. Ubi autem modo jam explicato coaluerint membranae, apta utique copiosioris materiae receptacula, pari itidem gradu, caloris motûsque accessione factâ, ex spirituum in ejus centrum adactorum confluxu, veluti magis excoctum naturae opus, nascitur
Punctum Saliens, rivulorum Sanguinis inde derivandi fons & origo: Postquam verò eò caloris evecta fuerit materia ista ut sublimiorem Sanguinis statum attigerit, idem in venarum arteriarúmque canaliculos propagatur; quo facto mox partes Sanguineae ex hujus, Spermaticae verò ex succi suprà memorati accessu, paucis diebus interjectis, conformantur, non à virtute aliquâ utero insitâ, sed à spirituositate Scminis cuncta in congeneam sibimet naturam vel perfectè vel saltem aliquatenùs (uti in generatione heterogeneâ) convertente. Speciatim verò de Cerebro notandum est, friabilius esse illud, nec paris cum caeteris partibus tenacitatis; unde ad ipsius compositionem in membranas propinquas
[Page 124] confluit maternum Lac, halatísque partibus quae redundabant aqueis, in consistentiam illam subpinguem albicantémque coagulatur. Lactis autem istius reliquiae, formato jam foetu, in ejus cibum transit; &, (licèt sub paulò densiore ac compactiore formâ) in ventriculo reperitur.
8. Porrò, tunc praecipuè ad concipiendum aptus est uterus, quando ob humorum appulsum turgescit. Maximê verò effectu isto frustratur quando Cachexiâ laborat Corpus, venaeve insigni Sanguinis redundantiâ distenduntur; quò fit ut eundem motu
isto fermentante ciendi agitandíque locus non sit reliquus; sive plenitudo haec à mensium retentione, sive aliquâ aliâ ex causâ proveniat. Hinc observatio illa
Hippocratis, Venae Sanguine plenae genituram non suscipiunt; Hinc mox à venae sectione aut eva cuatione debitâ Foeminae quamplurimae, aliàs infoecundae, concepêrunt. Praeter Plenitudinem istam obstant etiam impraegnationi Frigiditas vel Humiditas nimia, partes seminalis virtutis susceptivas, eo quo turgescunt tempore, afficientes: A Frigiditate siquidem constipantur dictae partes, ab Humore verò Spiritus extinguuntur; quorum utrumvis si obtingat, incassùm Generationi impenditur opera.
[Page 125] 9. Haec si absint impedimenta (nimius etenim Calor sub Sanguinis Plenitudine comprehenditur) Conceptiones frequentes sunt; praecipuè verò ubi partes suprà commemoratae distenduntur, quod tunc maximè contingit, quando menses fluere incipiunt desinúntve. Eo namque tempore vasorum orificia (non autem uteri Os internum) magis aperta ac pervia sunt; per haec itaque non per uterum ipsum profluvia ista excernuntur. Ex dissectione enim in patibulo suspensarum tempore evacuationis istius nihil prorsus Snaguinis in utero repertum fuit. Haec autem ita se habere, consideranti non difficulter patebit. Est enim Uteri Cervix pars laxior, atque, palati bovini instar, rugosa: cujus interiorem si demas cutem favi speciem exhibet; sunt etiam Labia carnea ac spongiosa, unde illa manifestissimè (fortassis etiam & ista) apta erit cui affluant humores partes illas calefacturi, cutémque, quò dilatata Spiritibus transmittendis sit habilior, aperturi; quâ de causâ ea plerúmque Conceptionem promovent quae magnam humorum copiam in has partes derivant; potissimùm medicamentorum chalybeorum usus frequentior. Ex opposito verò os uteri internum substantiae est prorsus cartilagineae; unde neque ad humores excipiendos,
[Page 126] neque ad intromittendum semen sui apertione viam praebere idoneum videtur.
10. Neque mirandum est à solius Spiritûs activitate effecta tantae molis produci, cùm notissimum sit à solo Aspidis, Viperae, aut rabidi Canis morsu, hoc est, contactu, totum infici Corpus, totámque Sanguinis massam corrumpi;
efficitur autem
Conceptus (si credamus
Aristoteli) eodem modo quo ea quae inquinari dicimus.
De Gene, Animal. l.
[...]. c. 7. Praeterea constat eam seminis partem quae est Spiritûs vehiculum, statim à coitione plerúmque elabi denuò, imò factâ impraegnatione, nihil prorsus in utero reperiri: Quid quòd Conceptionis effecta primò in cornubus uteri manifestò appareant, quae pars ab uteri ore remotissima est, aptissimo verò ad influxum à corpore suscipiendum situ posita. Accidit denique aliquando Conceptio ubi nulla seminis injiciendi possibilitas aderat; veluti in Foeminâ illâ cui (teste
Harveo) clausa erat uteri vagina, atque in Equâ cui annulis praestructa erat coeundi via. De his itaque pronunciandum videtur solam seminis intra Labia inspersionem vel saltem paulò ulteriùs projectionem, in dispositis ad concipiendum consummandae generationi fuisse satis;
Oper. Chyrur. Pa. 1. c. 81. quod idem ab
Aquapendente observatum fuit
[Page 127] atque in toto ferè Piscium genere manifestissimum est:
Mas etenim (inquit
Aristoteles) foeminam sequens semen ovis aspergit,
Hist, Animal. l. 6. c. 3.
& quae vitale id virus contigerit, iis pisciculi enascuntur. Hanc ob causam Maribus post hunc actum deest ea pars
Lactes (Anglicè
Milt) dicta, quae hujusmodi piscibus pro semine est, solâque ipsius manet cutis in Ver proximè sequens, quo tempore ut plurimùm gignere solent, denuò implenda.
SECTIO DUODECIMA.
De Motu Fermentationis.
1. NOn admodùm violatum iri methodum speramus si, arreptâ hâc occasione, de
Fermentatione pauca adjiciamus; utpote è quâ motuum complurium tum naturalium tum etiam praeternaturalium (seu morbificorum) explicatio pendeat. Et sanè, cùm de causâ rei alicujus quaeritur, nihil solennius quàm in promptu habere hoc vel illud à Fermentatione effici, qui verò quaenam Fermentationis istius adeò decantatae sit natura ac causa penitùs excutiant atque ab ipsis eruant Fundamentis,—
vel duo vel nemo. Neque tamen mihi mens est
[Page 128]
Gassendianam subvertere hypothesin, quae per plus minúsve admisti
vacui, hoc est, reverâ
Nihili, cunctos naturae motus administrari contendit (quis enim mentis compos non-Entis seu illius quod non est confutationem sucipiet!) Neque ingeniosissimum
Cartesii commentum tenuissimae cujusdam substantiae immissione hujusmodi motus peragi supponens, in quo verò collocata sit major ista tenuitas seu raritas nequaquam satis explicans: Id solùm de utrâque dicendum est cum ipsismet opinionum istarum Authoribus
Hypotheses eas esse; hoc est, propositionibus neque probatis neque ex se evidentibus nixas; quales pro Principiis, seu totius doctrinae iis superstruendae fundamentis jacere, ab ipsâ profectò Scientiae naturâ penitùs abhorret, eóque nomine utì ingenii vim ostentare conantibus laudabile esse istiusmodi doctrinae Schemata componere non inficiamur, ita viris Philosophicis, hoc est effectibus Physicis certitudinis lucem è principiis derivatam debentibus, haud usque adeò laudem promeretur.
2. Missa itaque ista facientes, cogitationes nostras rudi calamo sic describemus. Corpus seu Ens corporeum idem est & Quantitativum sive affectum Quantitate: Quare, cùm omnes differentiae
[Page 129] (ut vocant)
Intrinsecae, seu generis sub quo continentur limites non excedentes, per
magis &
minus fieri necesse sit, erit prima corporum divisio in magis & minùs affecta Quantitate, hoc est magis & minus divisibilitatis naturam participantia, seu
Rara &
Densa. Haec itaque duo integram Corporis naturam (quanta quanta est) complectuntur, eámque penitùs exhauriunt, adeò ut nullum sit Corpus quod non sit magis & minùs densum aut rarum, vel ex magis & minùs talibus, utcunque diversimodè compositis decompositísve, constet. Quare, nulla quoque erit operatio corporea (Intrinseca, dico, seu Alterativa, non Extranea seu quoad locum) quin raritatem vel densitatem versus devergat necesse sit, seu, quod perinde est, non sit vel Rarefactio vel Condensatio. Rarum it aque est quod plus quantitatis habet sub parvâ materiâ, Densum è contrà quod minùs quantitatis habet sub magnâ materiâ. Quare cùm in Fermentatione horum prius contingere experiamur, erit certè Fermentatio
Rarefactio quaedam.
3. Genus Fermentationis jam attigimus, Differentia ejusdem proximè expiscanda est, quò tandem integra ac perfecta actionis illius consurgat definitio; quâ datâ, plenam jam naturae ipsius comprehensionem
[Page 130] facillimè consequemur. Cù verò Actio omnis tum Agenti tum Passo essentialiter respectum implicet, de his proinde primùm inquirendum. Notum autem est, à Frigore densari constringíque res; quare à Calore, potissimùm autem ab Igne, rarefieri easdem oportebit. Id autem, ut plurimùm, hoc pacto fieri videtur. Eâ est Ignis indole, ut à communi levitandi gravitandíque motu percussus, pro insigni quâ pollet agilitate, quaquaversùm se diffundat, &, si subtilissimus sit (qualis est Lux seu Flamma expansa) ab omni puncto visibili in omne punctum miris sanè modis reverberetur. Quare, si in substantiâ fluidâ, praesertim verò modicè viscidâ simúlque levi admodum rarâque, conclusus fuerit, ejusdem particulas unà secum simul semélque in omnem partem distrahet, ac proinde rarefaciet, seu materiam, cui complexus haeret, majorem jam locum occupandi capacitate donabit. Hoc autem duobus modis peragi potest, ab Externi scilicet ignis (seu caloris) Immissione, atque ab Interni Excitatione. Quarum haec
Fermentatio, illa communiori significatu
Coctio nuncupatur. Per hujus posterioris (ut pote notioris) explicationem ad prioris notitiam complananda est via.
4. Coctionum notissima est ea, quae
[Page 131] Culinaria est, quaeque in Lactis, jusculi, aliorúmque ejusmodi ebullitione cernitur. Haec cùm fit, per lebetis fundum, meatibus ubique pervium, insinuant sese particulae igneae; paucissimae in initio vix transitum moliuntur, & pauculas etiam liquoris partes occupant; postmodùm apertiùs hiantibus poris confertim irruunt ac pleniùs dominantur; unde fluidi contenti (Lactis, scilicet) primùm Tepor, mox Calor, ultimò autem Fervor ordine congruo succedunt. Ignis iste in Lactis viscera intromissus quacunque circumvolat, praecipuè autem sursum enititur, secúmque partes elevat; quibus tamen, utpote crassiusculis, cùm in aërem subvehendis impar sit, eae ab aëris ambientis frigiditate repercussae in lentam quandam coguntur crustulam; perinde ac si Calor, Frigoris aemulus, suam quoque conaretur habere glaciem. Erigit etiam bullulas quasdam spumeas aëre (sive à mixti complexibus liberato sive à rarefactionis jam incipientis operâ de novo genito) turgidè distentas; maximè autem circa Lebetis latera; quae, veluti sustentacula, fluidarum evectionem particularum adjuvant ac promovent.
5. Hoc ordine, Calefactionis opus paulatim procedit, donec tandem innumera paenè Ignis coeuntia effluvia, ac
[Page 132] junctis viribus rarefactioni iucumbentia, adeò potenter id operis exequantur ut, novae quantitati cùm desit locus, ab imo exaestuet fundo Lactis massa, ac dimidiam ad minus sui partem in subjectum rogum sese ultura projiciat. Quem quidem effectum à Rarefactione verè dictâ sive partium earumdemmet dispansione effici, ambigi non poterit. Quid enim dicemus? Eodémne momento quo Lac provolat foràs Ignis subjecti flumen quasi in Lebetem submitti, fugitivi Lactis inundationem efficiens? An devocandum supernè aërem ad inanitatem Lebetis adimplendam? Nugae meherculè sunt istae, & cordato Philosopho indignae! cùm alterum horum absque ingentis foraminis in fundo Lebetis unico paene instanti effractione, alterum absque attractione aëris eâdem ipsâ vi edoémque momento quibus sursum protruditur explicatu impossibilie sit; hoc est, utraque assertio, nullâ interim cogente necessitate, vel notissimae experientiae vel rerum naturis vehementer contradicit. Verae itaque rarefactionis species est Coctio illa manifesta, quae in exaestuatione ab igne extrinsecùs admoto, tanquam in differentiâ sui constitutivâ, consisit; quare de caeteris quo
(que) suo gradu, magnis componens parva, idem prorsus concludendum videatur.
[Page 133] 6. Et jam propè confecta res est. Nihil siquidem amplius agendum restat nisi ut, quo pacto particulae igneae, composito seu mixto ingenitae, materiam cui insunt in majorem attollant molem distinctiùs explicemus. Quod utique sicut ab Externo Calore materiei illius partes aperiente, ac particulis igneis libertatem impertiente, denique à motu communi gravitationis easdem jam liberas ad agendum movendúmque sollicitante atque excitante saepenumerò, imò paenè semper, effici non negaverim; ita ab eo solo proficisci hunc effectum nemo Philosophus affirmabit, cum quandoque aëre magis ad frigus quàm ad calorem inclinante (modò nimis intensa frigoris astrictio non fuerit) Fermentatio contingat; quandoque etiam prae magnâ ignis copiâ ad Ebullitionem promoveatur, ut in Calcis vivae in aquam, & Spiritûs Vitrioli in oleum Tartari immissione constat; quales & consimiles effectus si in Caloris ambientis agilitatem referrem, amens essem. Spiritus itaque ignei in intimis visceribus mixti cujuspiam fluidi ac modicè viscidi incarcerati, imò compediti, modò casu aliquo in unum aliquod coeuntes punctum, modò à motu (quem diximus) communi pressi, modò autem ab externo calore liberati simúlque irritati in diversas partes
[Page 134] differuntur, & particulas maximè aêrias hoc est, rarefactu faciles, ulteriùs rarefaciunt; terrestriores verò, utpote alteratu difficiliores, quales sunt eae quae lentore seu visciditate praeditae sunt, in summitate, quam partem versus maximo impetu feruntur, in praetenues (quod unum possunt) bullas attollunt: Unde in insignem turgescit magnitudinem fermentata massa, & praeclaro bullarum spumearum diademate supernè coronatur. Quae omnia cùm ipsis rerum naturis maximè consentiant & à primis humani discursûs (ut mihi videtur) ac Physicae Principiis petita ac deducta sint, expecto quid paris evidentiae ab aliis afferri possit, libentissimè, siquando diluxerit, eidem assensurus.
SECTIO DECIMATERTIA.
De Motu voluntario, ac Temperamentorum in Mores influxu.
1, CIrcuitionem Sanguinis, Nutritionem, Generationem, & Fermentationem, quae sunt motus Naturales, jam attigimus; Sequitur is qui
Voluntarius est & totius▪ Corporis: cùm autem hunc à Sensatione oriri (saltem utplurimùm)
[Page 135] compertissimum sit, de eâ proinde proximè agendum erit. Confideranti verò, primò omnium occurrit eam vel in motu consistere, vel saltem non absque motu perfici; Fit enim Sensatio per Objecti in Cerebrum delationem. Perfici verò hoc nervorum interventu inde omninò suademur, quod intercluso (ut dictum est) vel aliâs interciso laesóve nervo, nulla ex objecti in eam partem applicatione vel allisione secutura fit perceptio. Ulteriùs aio objecti percepti moleculas intromitti in nervum sensorium, & vehiculo Spirituum ibi inclusorum atque à levissimo quovis contactu quantum possunt longissimè resilientium ad Cerebrum perferri.
2. Haud ignarus sum quamplurimis displiciturum Pronunciatum istud, eò quòd
Cartesius ingeniosissimè (utì solet ubique) solâ continuatione nervi ad Cerebrum exporrecti id negotii peragi voluerit. Verùm monendi sunt
Cartesiani, utut absque dictâ particularum tranatione, prima forsan rerum perceptio fieri queat, nequaquam tamen effici posse earundem
memoriam nisi objectorum quorumlibet particulae atque eorum naturas redolentes (seu veriùs participantes) in Cerebrum devectae ibidémque detentae de integro excitentur moveantúrque:
[Page 136] Evanescit siquidem statim impressio illa in Cerebrum, cùm sit Motus, ablato objecto; neque quicquam ibidem manet memoriam seu recognitionem iteraturum, nisi placeat Imagines in Cerebro sigillatas fingere; quibus stabilitatem seu permanentiam in materiâ adeò udâ, quale est Cerebrum, tribuere, nihil aliud videtur quàm scribere in aquâ; & verba ore articulata ventis permittere custodienda: Imò, licèt compactiorem aliquam partem (glandulam scilicet pinealem) Sensationis sedem statuas; tamen, cùm ab eodem nervulo mille objecta individualiter diversa ad perceptionis locum deferantur, certè imaginum istarum unaquaeque ferè sequens deformabit delebítque antecedentem, totúmque reminiscendi negotium conturbabit. Denique, pingas licèt scenam illam imaginibus utut velis distinctis ornatam, tamen unde, quaeso, vel à quo radio adeò directè in unum aliquod incidente Punctum, hujus potiùs quàm alicujus alterius rei recordabere? Hoc autem fieri omninò necesse erit, cùm Imago semel impressa semet iterum imprimendi, vel Cerebrum denuò afficiendi, vim non habeat. Quare, ut incommoda ista evitemus, omninò dicendum erit (quod Ratio, Memoriae explicatrix, planè cogit) objecti molicellas
[Page 137] nervorum ope in Cerebrum subvehi ibí
(que) reponi, Spirituum motu de novo excitandas atque in Sensationis locum impingendo Memoriam effecturas. Hoc autem si concedamus, certè tum pervios dari nervorum meatus, tum Spiritus ibidem particularum dictarum ad Cerebrum vectores, negari non poterit.
3. Quae objici in contrarium solent ab Imaginatione nostrâ incredibilem quantitatis exiguitatem, prae Sensûs crassitie captu difficilem, perhorrescente, & tanquam rem impossibilem aversante, proficiscuntur. Talia autem objicienti omninò incumbit, primùm ultimam divisibilitatis quantitativae assignare metam, ac statuere quaenam sit magnitudo ea quâ minor dari non possit; quod nisi fecerit in sabulo aedificat, dum nullo fundamento nixa opponit; argumentúmque inde deductum non legitimam Rationis, sed spuriam esse Imaginationis Sobolem, coarguetur.
4. Affecto itaque ab objectorum effluviis Cerebro, ídque non modo quodam abstracto sed particulari, hoc est, conformiter vel difformiter ad naturam Animalls, exoritur protinùs
Inclinatio seu tendentia quaedam ad objectum, si congruum,
Aversatio autem ab eodem, si inimicum fuerit: Quae quidem duae motus,
[Page 138] quotquot sunt, Animales ex aequo condividunt, seu binas passiones, eásque facilè reliquarum principes,
Amorem scilicet &
Odium constituunt; adeò ut nulla sit motio purè animalis quae non eadem sit vel
Prosecutio, vel
Fuga, vel harum unam participet, vel denique ex utrâque componatur. Quantum autem in re adeò obscurâ mihi liquet, hoc modo peraguntur istae: Objecti amici praesentia, utì spiritui in nervis concluso grata est, ita nervos apertos eam Cerebri partem versus relinquit; Factâ itaque ab immissis particulis Spirituum commotione in nervos proruent eos qui corpus ad objectum movere apti sunt. E contrà verò, ex immissione particularum naturae animalis inimicarum, molestantur eae partes Cerebri ad quas pertingunt nervi illi, & (ut ferè fit) contrahuntur; unde occludentur protinùs in nervum ingressus; quare in utrovis casu commoti Spiritus confluent statim in nervos illos qui impetum facere antrorsum seu corpus promovere à Naturâ constituti sunt, fiétque vel Prosecutio vel Fuga. Neque hoc conceptu difficile erit, si animadvertamus nihil solennius ubique Naturae reperiri, quàm ut ea quae consimilis sunt indolis dilatationem, quae autem adversae, constrictionem causent in re quam afficiunt.
[Page 139] 5. Hinc patebit, sepositis Intelligendi Volendíque virtutibus, Hominem caetera
[...] esse, utì etiam omni ex parte reliqua Animantia; Neque necesse est ad fictitiam Animae ad movendum Corpus vim recurrere, perinde ac si ad motus locales non sufficeret sapientissimè ordinata Corporum proportio, sed ad singulos paenè corporis nutus explicandos immediatus spiritalis Natúrae influxus accersendus esset; quod profectò omnem causarum materialium cum effectibus propriis connexionem solvet, atque eâdem operâ universam Scientiae Physicae certitudinem pessundabit. Stet itaque per me licet receptissimum juxta ac sapientissimum Axioma illud,
Actiones & Passiones sunt Suppositorum; quo stabilito agit & agitur ipse
Homo secundum hanc vel illam partem, non autem ipsae partes tanquam Entia à Corpore sejuncta & distincta. Unde consequitur, vel ab objectis jam praesentibus, vel cùm absunt à particulis inde decisis moveri nos diversimodè pro variâ dispositionum praejactarum indole; inter quas totam impressionum antecedentium seriem, & consuetudines nonnullas movendi hoc vel illo modo ex sublustri quâdam nec nobis satis animadversâ ortas experientiâ, praecipuas duco.
[Page 140] 6. Fit itaque Spirituum in nervos confluxus quotiescunque excitatio aliqua ab objecto (sive extrinsecùs, sive intrinsecùs vel in imaginatione praesenti) facta fuerit, quod toto fermè tempore vitae, praeterquam in Somno, contingere necesse est; in ipso etiam, aliquando. Porrò, Nervi in Musculos definunt inseruntúrque intimiùs; quare, cùm Spiritus agillimae sint indolis, in eam partem quae motum eorum terminat (hoc est, eidem officit) cum impetu ferentur; Magnum itaque aliquem ibidem semet ingerendo producturi sunt effectum, modò subjectum capax sit: Est autem musculus, experientiâ teste, contractu facillimus; Contrahetur itaque, & motus Localis incipiet. Utrum verò effectui tantae molis inducendo sat virium habeat sola Spirituum inundatio, an requiratur ulteriùs arteriosi Sanguinis interclusio, nondum mihi perspectum est. Certè, ex turgescentiâ musculi interceptum iri aliquatenus liberum Sanguinis circuitum à naturis rerum neutiquam abhorret; quinimò reverâ eum in distentione intercipi ex rubro illo quo tunc temporis partes carnosiores suffunduntur colore, ipsis etiam oculis patet. Ex adverso autem, cùm
Salutis ipsiúsque propemodùm Animantium Vitae intersit, ut nativa Sanguinis in circulum
[Page 141] latio ex perpetuo obicum occursu notabiliter non interturbetur, quod fieri oportebit si ad quemvis motum (ubicun
(que) Corporis is sit) sisti aliquantisper ibi Sanguinis cursum necesse fuerit, hinc suspicor aliqualem illam Sanguinis arteriosi inhibitionem non ex Naturae intentione per se & immediatè ad motum localem conferre, sed vel per accidens vel saltem remotè.
7. Scio quid Exceptioni huic reponi possit, nempe nullam Sanguinis sistentiam seu circulationis impedimentum factum iri, eo quòd, prae divaricato vasorum situ, si communi hâc viâ progredi minùs licet, aliam tamen ineundi non defutura sit copia: Veruntamen adhuc haeret aqua: Nam si transitio ipsius aliorsum valdè facilis fuerit, nequaquam magno aliquo conatu per musculum iter arripiet, nec proinde eum contrahet; sin difficilis, sanè, cùm neque illàc neque per musculum (prae ipsius intumescentiâ) via pateat, sistetur, imò (si contractio diutiùs continuetur) stagnabit ibi Sanguis; quod absque alteratione seu infrigidatione naturae ipsius fieri profectò non poterit. Imò, si insignis fuerit Sanguinis visciditas, periculum meherculè erit nè impervii oppleantur meatus non absque magnâ Animalis injuriâ. Praeterea, reperiri debet aliqualis
[Page 142] imò permagna in pulsu differentia siquis deditâ operâ simul semélque quamplurimos Corporis musculos contrahere, contractósque diu servare tentaverit; quod tamen exploranti mihi nequaquam innotuit. Denique, adeò celerrima & paenè instantanea videtur musculorum contractio atque remissio, ut velociori Agenti quàm sit Sanguis (ut qui aequabili eóque non nisi tardo motu protruditur) id negotii adscribendum videatur.
8. In re adeò obscurâ quidni mihi liceat meam quoque (qualisqualis ea sit) apponere tesseram. Videtur itaque mihi in subsidium Spirituum è Cerebro emissorum aliquid ad musculos movendos advocandum esse aliud, absque eo quòd vel intersistendi cursum Sanguinis metus sit, vel à receptâ sententiâ (solâ nempe Spirituum ope perfici musculorum motum) recedendi necessitas. Mentem meam sic explico. Innatantes in Sanguine Spiritus eâ sunt agilitate subtilitatéque ut, continuo agitati motu, evolare perpetuò conentur: à duabus autem praecipuè cohibentur rebus; à vasorum scilicet amplitudine ipsis motabundis sat spatii praebente, atque ab eorundem densitate seu crassitie exitum prohibente. Quare, ubi his contraria reperiuntur, certissimè evolaturi sunt: Id autem fit ubi tenuissimi
[Page 143] sunt vasorum parietes, simúlque pertranseundi aliqualis difficultas: Quae duo cùm reperiantur in iis locis in quibus exilissima sint vasa, cujusmodi sunt Cerebrum, Testes, & Musculi, ibidem exhalari & quasi exprimi Spiritus fatendum est. Maximè autem istud fieri in musculis arbitror, quando ex ipsorum à Spiritibus è Cerebro emissis turgescentiâ constringuntur aliquatenùs vasa Sanguinem deferentia; non utique adeò insigniter ut viam festinanti occludant, sed tantùm ut per transitus is molimine aliquo constet, unde liberior illa Spirituum oritur exudatio & in substantiam musculi carnosam extravasatio.
9. Favet autem huic sententiae quòd in iisdem locis semper reperiantur partes aptissimae ad Spiritus continendos, sive ob imperviam illam quâ praeditae sunt visciditatem, ut in Cerebro & Testiculis suprà annotavimus, sive ob densitatem laterum fermè impenetrabilem, ut in musculis cernitur. Astipulatur etiam quod in eisdem locis nervorum complurium ibi desinetium concursus fiat; unde facillimè in eos resorbentur Spiritus, atque ad Cerebrum, siquando magnam horum copiam in alias partes amandare opus sit, ad nutum advocari possunt. Quid quod incredibile sanè atque inexplicabile est, quo
[Page 144] pacto Cerebrum solum tam immensum Spirituum proventum elaborare (ut vocant) atque elicere possit ut quibusvis Corporis motibus obeundis par esse queat; praesertim cùm nullo non motu imò in quâlibet motûs parte deperdi & absumi Spiritus necesse sit. Est itaque Caput Arx quaedam ubi reconduntur Spiritus, inde ubi res postulat expromendi, non autem Officina in quâ solâ excuduntur. Utut sit de rei hujusce veritate, certè maximae ingeniosissimo Libelli
De ratione motûs musculorum Authori agendae sunt gratiae, quòd conformiter ad naturas rerum discurrendo rem obscurissimam in clariorem protrahere lucem conatus fuerit; mihíque (utì spero) si quando in Tractatu isto ulteriorem in re Medicâ progressum facere aggressus fuero, danda erit venia.
10. Ultimò restat, De motu illo vel potiùs de eâ motûs modificatione inquirere, quae ad virtutem vitiúmque confert, quatenùs ea praecisè ex Spirituum dispositione pendet. Qui Spiritus valdè subtiles ac paenè igneos, parùm verò admodùm elementorum foeculentiorum habent admixtum, celerrimo illo Animi motu quem
Ingenium dicimus, pollent, & speculationibus altissimis seu abstractissimis dediti erunt. Hujusmodi itaque
[Page 145] si, Logicam & Metaphysicam scientificè edocti, volatiles quas habent cogitationes adveram Rationis normam composuerint, futuri sunt contemplationi Principiorum rerúmque Spiritualium ac divinarum addictissimi, atque sanctissimi ut plurimùm virtutum omnium Cultores: Sin minùs, mentes ipsorum, quadrigae Phaethonteae instar, summâ agilitate praeditae, rectore verò destitutae, nullo certo tramite per devia omnia incertis atque inconditis rapientur motibus. Principia etiam evidentissima & sanctissima Religionis jura, quibus ab ipsâ imbuti sumus Naturâ, in dubium vocabunt, vel etiam negabunt; atque ad Scepticismum vel Atheismum propensissimi erunt. Naturas Spiritales, utpote quarum perceptio phantasiae vires excedit, solóque benè ordinatae mentis acumine penetrabilis est, excussâ rectae rationis, seu terminorum connexionis disciplinâ, irridebunt, & bona Spiritualia contemnent; earum tamen loco, cogente naturâ ut aliquid ament, seu tanquam bonum sibi aptum statuant, aëreum quiddam, Honorem scilicet, affectabunt ac miserè deperibunt. Quare erunt istiusmodi homines arrogantes, ambitiosi, iracundi, invidi; ac, si permagna fuerit horum Spirituum copia, intolerandae Superbiae veneno turgidi.
[Page 146] 11. Proximi his sunt ii quibus Spiritus minùs igneae multùm verò aëreae participantes naturae contingunt, hoc est, oleosae quasi indolis. Hi, si rectè instituti fuerint, ad amicitiam, beneficentiam, liberalitatem, omnia denique charitatis officia proclives sunt; sin perperàm, ad libidinem, luxúmque; & generatim loquendo, qui sub hâc classe reponendi sunt flexibilitate illâ ad utramvis partem quam
bonitatem Naturae solemus appellare, praediti erunt. Cujus dispositionis Perfectio, est placabilitas atque obfequiosa animi temperies, unde legibus tum divinis tum humanis obtemperare nati sunt hujusmodi; Corruptio verò, in rectè consultis ac propositis, levitas atque inconstantia; quo quidem vitio Foeminae, utpote magis aëreae ac humidiusculae quam Viri, laborare notantur. Qui crassiori ac minùs agili humiditate quàm sit aër (seu quasi
aqueâ) Spiritus imbutos generant, si ad rectae rationis gubernentur normam, patientiâ ac mansuetudine praediti sunt; sin secùs accidat, vini & otii appetentes. Denique, ii quorum Spiritus plurimùm terrenam sapiunt naturam, si multum quoque ignis admixtum habeant, robusti, iracundi, fidentes, feroces, atque ad res arduas capessendas prompti; sin parùm, invidi, desides, gulosi, tristes,
[Page 147] sordidi, ac demùm (verissimi utique Terrae filii) Avari. Verùm ista minutiùs persequi nobis, utpote intra naturae ac materiei limites constrictis, haud ita licet. Ea quoque est vis Educationis seu Consuetudinis (quae
altera Natura non immeritò nuncupatur) praecipuè verò auxiliorum supernaturalium, victricísque Gratiae virtus, ut de primaevae inclinationis in futuros mores influxu vix quicquam firmi statui queat.
SECTIO DECIMA QUARTA
De Proximâ Spirituum materiâ.
1. ULtimò explicandum restat, Quo pacto Spiritus cum Igne in communi materiâ, Pinguedine scilicet, consentiant. Esse autem hanc proprium Ignis (Culinaris dico seu Communis, non Elementaris) pabulum, tot habemus documenta quot sunt focorum flammarúmque genera: nam si luminariola singula apud nos respiciamus, sive ea sebacea, oleaginea, picea, resinosa, sive cujuscunque demùm alterius generis sint, sanè flammabilitatem quâ praedita sunt in Pinguedine integrè positam comperiemus: Si ad Focos advertamus animum, observare licebit
[Page 148] primùm occupari admotum ignem in crudis illis, terrestribus aqueísque particulis evaporandis; &, donec id perfectum fuerit, adeò non alitur ignis ut extinctionis potiùs metus sit, nisi vita ipsius adminiculo follium perpetuò sustentetur. Ubi verò, istis in fumum resolutis avectísque, intimiorem fomitis substantiam penetrandi, atque oleosas ipsius particulas solidius mixti corpus conglutinantes attingendi eásque depascendi datus fuerit locus, tum demùm vegetari, séque longè latéque in calorem, flammam, lucémque exporrigere ac diffundere incipit; donec, pro voracitate ipsius inexplebili, escam quâ nutritus fuerat, Pinguedinem, scilicet, absumpserit; quo facto, prae victûs inediâ primò languet, mox emoritur. Qui verò remanent Cineres, nutritivo illo gultine quo partes ante cohaerebant destituti, eam ob causam adeò ad ignem nutriendum inidonei sunt, ut eundem, si superaffundantur (terrestres utique ac proinde ipsius indoli maximè inimici) enecent protinùs extinguántque. Ex toto itaque naturae cursu videtur constare peculiarem Ignis cibum esse pingue quoddam ac oleosum; ipsúmque tam diu solummodò durare donec materia ista, quae res adeò dissonas
concordi pace ligavit, absumpta fuerit. Quare,
[Page 149] cùm, ut supra ostensum est, Spiritus in Corpore nostro igneae sint naturae, tantundem quo
(que) de iis servatâ proportione, philosophandum erit.
2. Comprobatur hoc Experientiâ; nam, qui Regionis calidae vel aestatis incommoda subire coguntur, aequiùs id ferunt si haustum Bacchi generosi, aut Spiritûs Sacchari, vel vini manè propinent. Astipulantur Rustici, profitentes se quo die allia comederint Sole sub ardenti minùs lassitudinis sitísve percipere. Messores quoque caeterósque operarios lardum aut butyrum pani allitum fatigatos recreant; imò optabilius ipsis est, cibo opiparo, quàm cerevisiâ forti aut Zytho illupulato carêre. Consonat etiam Fabula quae in veritate fundari solet, & Mysteriorum, res illas quarum similitudinem exhibent, respicientium natura. Quid enim aliud thymiamatum incensio, adipis combustio, pinguissimarum deni
(que) Pecudum super altaria fumantium immolatio indicant, nisi Spiritûs (pretiosissimae utique ac nobilissimae animantium partis) litationem, ac vigoris vitaeque nostrae tum ortum tum conservationem Primo Enti accepta esse reserenda, recognitionem luculentam.
3. Praeterea, cùm à combustibilis rarefactione fiat accensio (unde ex eâdem
[Page 150] materiâ, lignis putà vel carbonibus, modò Fumum modò Flammam exilire cernimus) ea duntaxat materies Igni mixtís
(que) igneis (ac proinde Spiritui) generandis apta ac proportionata erit, quae ex attenuatione vegetior, potentior ac flammabilior est, quod, teste Experientiâ, Pingui soli competit. Hinc dictum Philosophi,
Pingue nec terrae nec aquae esse, sed Spiritum;
Arist. De Gen. l. 2. c. 2. uti & illud,
Nec vitae solùm sed longaevitatis causa est Calor pinguis, qui siccitatis pariter & refrigerationis proclivitatem arcet. Unde ex doctrinâ traditâ relucet, quo sensu sano astruenda sint tum Humidum tum Calidum radicale seu innatum, tanquam unicum Biolychnium constituentia, eâque de causâ esse totius vitae nostrae basin ac fundamentum; si nimirum Humidum istud esse Pinguedinem interpretemur; eámque non solùm depascere Calorem seu vim igneam à Semine primò Animanti inditam, verùm ex eâ quoque generare Spiritus, effectricis Causae munere toto vitae decursu fungentes; quorum ope, novo apposito pabulo, novi denuò eliciantur Spiritus, actionibus vitae sensûsque perenni circulo daturi operam. Eodem planè modo quo parvula in initio scintilla foco jam extructo apposita, ipsa qnidem statim avolat, succedaneus tamen usque relictus
[Page 151] igniculus è fomitis pinguedine natus, praecedentem excipit. Quod tamen non sic intellectum velim, ut Calor nativus humidum Animale depascens formam sive ignis sive flammulae cujusdam induat (quod profectò absque ingenti Sanguinis intemperie, imò perpetuâ Cerebri inebriatione vel potiùs exitio subitaneo fieri non potest) sed, quòd ex ejusdem in Pinguedinem actione exurgat mixtum quoddam aliquanto plus igneae naturae continens, ac proinde subtilius calidiús
(que) quàm sit vel Fumus vel Vapores oculis nostris spectabiles.
4. Verbo dicam: Qui igneam illam in Spiritibus partem, in quâ ipsorum vita vísque insidet, pinguedine depasci negaverit, universae propemodùm Naturae testimonio refragari videtur, cujus constanti tesserâ firmatur, Corpora eò citiùs tardiúsve ignem concipere quò pinguiora vel minùs pinguia sunt. Quòd si huic veritati, evidentiâ victus, assensum quis accommodaverit, certè spirituositatem è Pinguedine oriri denegare non poterit absque eversione totius Naturae cursûs; qui quidem in eo
[...]collocari videtur, ut Agens quodvis, quatenùs res alias vincit sibíque subdit, eatenùs suam ipsius induere Naturam eas planè cogat, &, pro victoris jure, vi adigat.
[Page 152] 5. Opponat quis; Aëris natura proximè ad Ignem accedit, is itaque immediata ac proinde propria statuenda est Ignis materia. Reponimus, quicquid de Igne atque Aëre Elementaribus dici debet, certè ignis Communis seu Culinaris, cùm sit mixtum quoddam, pro materiâ etiam sibi peculiari mixtum aliquod, ídque Pinguedine praeditum, habere aequum erit.
6. Dupliciter tamen ad novi ignis generationem concurrere Aerem non diffitendum est: Intrinsecè, scilicet, quatenùs ad componendam Pinguedinis naturam plurimùm (imò maximè forsan) confert: atque Extrinsecè; quatenùs nempe, evolante perpetuò Igne particulísque humidioribus ipsi adhaerentibus, ambiens protinùs aër, utpote Corpus proximum & facilè mobile, ob necessariam (prae Vacui impossibilitate) quantitatis cohaerentiam ac consecutionem, ipsarum locum suppleturus cum impetu proruit: unde fit quasi ventilatio quaedam, relictum ignem adversus fomitem propellens & intimiùs ipsius partibus applicans. Eodem planè modo quo, cùm fit projectio, in manûs subitò resilientis locum irruens aër ac quovis motûs illius passu vi quâdam insequens, toto cursûs tempore antecedentem lapidem promovet protrudítque.
SECTIO DECIMA QUINTA▪
De Spiritibus reficiendis emendandisque.
1. PErspectâ jam Spirituum naturâ & origine, è quibus Animantium sanitas non mediocriter pendet; quaenam medicamenta iisdem, quando absumuntur vel malè se habent, restituendis rectificandísque conducant, haudquaquam cognitu difficile erit. Notandum autem in primis, quaecunque virtute istâ praedita sunt, ea omnia eâdem quasi operâ ad roborandum Cor venenísque obsistendum vim quoque habere. Horum tres Classes assignari posse videntur Quaedam ob materiae similitudinem atque oleositatem quam continent, Spiritum deperditum recreant; quaedam evacuando & Sanguinem alterando agunt; alia denique habitum corporis humorésque figendo, & nè dissipentur Spiritus obserando.
2. In primâ classe reponuntur Moschus, Ambra, Succinum, Myrrha, Camphora, Lignum aloës, cortices Citri, Limonum, Aurantiorum, omne Vini genus, Cinnamomum, Garyophyllum, Nux moschata, Aromata, Suaveolentia, denique Dulcia omnia; quae non modò Spiritum restaurant,
[Page 154] sed laetitiam insuper adferunt.
3. In secundâ, quae Sanguinem corrigunt (in quo tanquam in subjecto Spiritus situs est) eúmque, à bile adustâ & succo inspissato alteratum, temperant; qualia sunt Buglossus, Borrago, Viola, Acetosa, Cichoracea, Papaver, Nymphaea, succi Citri, Limonum, Aurantiorum, Granatorum; omnia item Infrigidantia: Discutientia autem, Diuretica, Sudorifica & Flatuosa nocent. Prodest etiam Sanguinis missio. Obest autem Purgatio prae Seri inopiâ.
4. Si Spiritus depravatus fuerit ac Imaginatio laesa prae Seri Bilísve abundantiâ, prosunt Helleborus uterque, lapis Armenus & Caeruleus, Agaricum, Polypodium, diuretica, Corallium & Margaritae ob salem qui putrefactionem prohibet, acidum salsúmque imbibit, transpirationem promovet, ac Serum per urinam detrudit; unde fit ut nova menti dilucescat serenitas.
5. Prosunt item Diaphoretica, ut Lapis bezoardicus uterque, terra Lemnia, & Calida quaedam, ut Doronicum, Zedoarium, Crocus, Ben, Basilicum, Coriandrum, Melissophyllum, Paeonia & Stoechas. Juvant etiam abstergentia & aperientia, ut Hypericon & Ruta; quae non occultâ aliquâ, sed notissimâ qualitate, Calore
[Page 155] scilicet, eam operationem exequuntur.
6. Nonnunquam autem à calore febrili, rarâ Corporis texturâ, Seri abundantiâ, Coeli constitutione calidâ & humidâ, regione denique & victu, Colliquativus Sudor oritur; in malignis quidem febribus saepiùs, aliquando autem in variolis & peste; qui cùm accidit (apagè intolerandam perniciosámque Agyrtarum inscitiam!) curandi aliquando methodus morbo ipso longè profectò lethalior est: dum enim diaphoretica (quae, pessimo tum vocum tum rerum naturaeque abusu ipsius,
Cordialia agnominant) quibusvis indiscriminatim manu porrigunt audaci, morbo isti suppetias ferunt; nec miseram permittunt animam lentis naturae passibus expirare, quin eam per Corporis habitum, Sicariorum more, millies confossum perforatúmque, magno conatu exturbant, eíque tranandae è propriâ Pinguedine Sudoris Stygem eliciunt. Ridet interim delusus popellus, at risum profectò Sardonicum, vel lethalem illum qui à Tarantulae morsu provenire solet mortis
[...]. Evolare autem magnâ copiâ Spiritus, sicubi rarus Corporis habitus apertam ipsis praebuerit viam, vel cuilibet è faece plebis manifestum est; edocentur namque isti ab optimâ magistrâ Experientiâ, se minùs in tempestate ac Regione
[Page 156] frigidâ quàm calidâ Spirituum pati dispendium, ac proiude laborem valentiùs tolerare posse. Non desunt tamen medicamenta in tertiam classem referenda tam exitiali & pernicioso occurrentia morbo, si rectè adhibeantur: Hujusmodi sunt Astringentia omnia; ut Tormentilla, Bistorta, Myrtus, & caetera ejusmodi; item lenta ac repellentia quaedam. Omnibus eadem medendi ratio, Spirituum scilicet repressio atque inhibitio. Singulis autem intentionibus quadrare videntur Periapta ea quae sensim sine sensu operantur (si qua fides istis accommodanda est, & certè aliquam his deberi à rerum Naturâ usúque manifestum est) hujusmodi enim Spiritum augendi, minuendi, comprimendi & attemperandi vim habere praesumuntur.
SECTIO DECIMA SEXTA.
De nonnullìs Morbis è Spirituum incremento aut decremento ortis, eorúmque causis.
1. SUperiùs explicatum est quaenam causae ad Spirituum tum incrementum tum decrementum faciant; restat
[Page 157] jam perscrutandum quinam ab iisdem nimiùm auctis diminutísve proveniant morbi, quaenam etiam morborum istorum causae, tum internae tum externae.
2. A Spirituum abundantiâ oritur furor ille venereus qui solenni coeundi tempestate Bestias quamplurimas, Homines etiam aliquando, tum Viros tum Foeminas, incessit. Ex dictâ autem causâ nasci hunc, argumento est quòd, ubi peracto jam coitu, spirituoso se exoneraverint humore, sedati protinùs ac tranquilli sint. Hujus rei exemplum esse potest observatio illa
Formii Chirurgi
Riverio communicata,
Obser. 32 de Juvene quodam maniaco; qui, aliis frustrà tentatis remediis, castrationem tandem exploravit; quâ peractâ, è maniaco melancholicus factus est. Quamvis Ephemera rarò accidat sine causâ procatarticâ, febris tamen ea facilè excitatur à Spiritûs copiâ, ab irâ, nimiâque animi contentione. Novi quendam temperamento calidum, celerrimo illo animi motu quem Ingenium vocamus praeditum, atque omnifariâ optimarum scientiarum cognitione excultum, qui eò velocitatis, prae nimio studio, Spiritus agitare solebat, ut, post diutinam exinde incalescentiam in Ephemeram tandem inciderit. Oritur etiam Febris haec à jejuniis, vigiliis & exercitio; calefacto
[Page 158] siquidem & subtiliore inde reddito Spiritu, Sanguinis motus concitatior evadit, febrísque ingruit; quae, cum ab istis proficiscitur causis, à solidiore cibo, potu, somnóque curatur; paratur enim ex his materia cui subigendae vim suam impendat praefervidus ille calor, sícque ad justam sese reducat temperiem. Oritur quoque à pororum constrictione, cujus rei assignabitur ratio ubi ad Transpirationem insensibilem ventum fuerit. A Bubone non generatur, nisi per accidens; quatenùs scilicet à dolore & vigiliis quas causat calore nimio Sanguinem accendit.
3. Spiritûs excessui contraria est Syncope seu praeceps virium lapsus ob motum pulsûs imminutum vel deperditum; hoc nempe concidente cunctas pariter totius Corporis facultates concidere atque interire necesse est. Pulsuum autem motus languet vel interit, ratione Moventis, Mobilis, & Instrumentorum lae sorum simul, vel horum utriuslibet. A moventis seu Spiritûs inopiâ fit, quando non adest materia apta quae in eum convertatur, vel quando nativus calor adeò debilis est, ut ad perfectam Spirituum naturam efficiendum pertingere nequeat. Extinguitur etiam Spiritus à frigiditate nimiâ, haec etenim qualitas vehementer & (ut ita dicam) formalissimè ipsi inimica est; unde
[Page 159] quae intensè infrigerant praesentaneam mortem adferunt. Sunt autem infrigerantia vel intrinsecùs assumpta, ut immodicus frigidae potus; vel extrinsecùs advenientia, ut aër insigniter frigidus & paenè gelascens. Idem accidit quando satis aëris ad respirationem non suppetit, aut venenosa quaedam ac maligna qualitas eidem inest. Porrò, ex immodico aestu major tum Spiritui subtilitas, tum Corpori raritas accedit; unde Spiritus dissipatu proclives sunt. Idem effectus sequitur ex profusâ laetitiâ, ab exercitio nimio, ab inediâ, Evacuationibus crebris, dolore gravi, vigiliis, somno nimis producto, morbi denique diuturnitate aut vehementiâ.
4. Ratione Mobilis intercipitur pulsus quando Sanguis spissior est, ob Seri Succíque defectum. Item, quando fibrosior est vel debito viscidior ob succum Caseosum Calore inspissatum; denique, quando a
[...]fluentiori Sanguinis recursu Cor obruitur.
5. Ultimo, ratione Instrumentorum fit Asphyxia si Aorta, arteria venosa, vena arteriosa, Carotides, aut Cava, vel obstructae omnimodè vel insigniter laesae ruptaeve fuerint. Idem contingit ex repletione pulmonum dilatationi renitentium, vel ex notabili aliquâ laesione musculorum
[Page 160] vel nervorum eorum qui respiration
[...] inserviunt, adeò ut munere sibi proprio fungi non possint; à tuberculi etiam aut abscessûs introrsum eruptione, à consensu denique oris, ventriculi vel uteri.
SECTIO DECIMA SEPTIMA.
De Peste.
1. POstremus & pessimus à Spirituum defectu morbus est, cum prae adeò enormi Seri succíque praeter naturam abundantiâ ut regi corrigíve non possit, oritur
Pestis tum contagiosa tum exitiosissima. Adversus hanc absentem muniunt, praesentem verò ptotegunt ea omnia quae Spiritum confortant, inter quae principem tenent locum quae Spiritibus conficiendis idonea sunt. Quod idem praestant Hilaritas, Musica, atque Audacia; ab hâc siquidem confestim evocantur in aciem Spiritus, ut, justo quasi instructo exercitu, adversus Pestem (hostem utique ipsorum infestissimum) eatur obviàm; ab illis verò canitur veluti classicum, quò eisdem jam pugnam inituris novus accrescat vigor atque alacritas. E contrà autem Metus, Tristitia, Ira, Fames, Foetida, Nutrimenta
[Page 161] corrupta, Narcotica, Ebrietas Somnum immoderatum inducens, praesertim si sit meridianus & sub dîo; verbo, omnia quae Spiritibus generandis officiunt, vel humores introrsum recurrere faciunt, Pestem promovent; unde fit ut saepissimè rigor quidam in initio percipiatur. Quare, nocent etiam quae Spiritum dissipant, qualia sunt Labor, Exercitia nimia, Lassitudo, magna Croci quantitas sumpta, Balnea & Sudor immoderatus; post quem utique maculae lividae, nigrae & lethales non rarò erumpere solent. Nocent denique quae Spiritum exhauriunt, ut Sanguinis fluxus (cujuscunque tandem generis sit) Coitus immoderatus, Purgationes & Vomitus, unde magna virium in principio prostratio, ut & crebrum Animi deliquium, Cordis palpitatio, tremulus Manuum & Linguae motus, periculosa imò lethalia plerunque signa sunt.
2. A Succi autem caseosi excessu Spiritum praegravante & suffocante oriri aliquando Pestem, compertissimum esse videtur; eò quòd morbus iste contagiosus sit; contagionem autem ìn humore illo frequentiùs collocari experiamur: Lepra siquìdem, Scabies, Variola, Phthisis, Canis rabidi morsus, & Lues venerea, ex hujus corruptione oriuntur. Quò verò clariùs elucescat qualiter ex dicto humore putrefacto
[Page 162] nascatur contagies, confectionem quandam venenosam & contagiosam, eámque valdè insignem, modúmque etiam quo ea fieri assolet, in medium proferemus.
Plin. l. 11. c. 52. Proprium
Parthorum &
Scytharum Toxicum quo Sagittarum acumen intingebant Humano sanguine & Viperinâ sanie constabat: Immedicabile Malum! quod mortem aequè propemodùm alatam atque ipsae Sagittae, adfert atque accelerat. Finxerunt Poetae, hoc ex Lerneae Hydrae ab Hercule sagittâ occisae cruore enatum, unde &
Toxici nomen accepit;
Scythicum verò agnominatum fuit eò quòd,
De Mirab ut refert
Aristoteles, Scythae viperas jam enixas venantur, quas captas dies aliquot, donec in saniem corruptae fuerint, contabescere sinunt; deinde integrum unius hominis Sanguinem, in ollam exquisitè coopertam fimóque obrutam effusum, eoúsque servabant donec computruisset: Cujus tandem Sanguinis ichor seu succus cum viperinâ sanie permixtus, lethale illud
Scytharum conficiebat
Toxicum. Unde patet succum hunc corruptum aptissimum esse tum ad veneum imbibendum tum aliis impartiendum.
3. Porrò, in Peste malè affici Succum nutritium, & venenum ut plurimùm in eo situm esse, à juvantibus & nocentibus dignoscitur: Prioris generis sunt fonticuli,
[Page 163] ulcera antiqua, & scarificationes: à quibus utique omnibus, necnon à salivatione ope Tabaci excitatâ exoneratur hic abundans, vitiatúsve humor. Hinc
Aegyptii scarificationes tres, eásque longas ac profundas, permagnorum vulnerum instar, utrique surae in longum infligunt; quibus saniem evacuantibus à Peste mox servantur curantúrque. Juvant quoque Abscessus in Emunctuariis citò maturescenes; juvat etiam, si contenta materia, ante suppurationem, extrahatur: attrahere enim vesicatoria humorem istum ipsemet saepiùs oculorum fide, sed Ignis ope, ut mos est, expertus sum.
4. E contrà si abundaverit Succus iste, nec tamen expellatur, mors ut plurimùm denotatur; hinc mali omnis habetur, si fonticuli & ulcera exarescant, aut evanescant humores in emunctuariis: Idem judicandum si tumores ii qui in faucibus & pone aures, sunt intra spatium duodecim vel viginti horarum valdè augeantur & molles fiant instar extuberantiae cujusdam flatulentae (sive id cum inflammatione sive sine eâ obtingat;) licèt enim in isto casu aegri ob materiam extravasatam, aliquandiu non ita malè se habere, imò nonnihil meliorari videantur; tamen, cùm succi hujus copiam & fluiditatem denotent tumores isti, lethales omninò sunt:
[Page 164] quod idem de raucedine, tufficulâ, pleuritide, atque urinâ crassâ & turbidâ, déque horum omnium praesagiis, dicendum est. Nocent ita
(que) quaecunque succum augent, ut repletio nimia, & carnis Porcini aliorúmque id genus ciborum comestio.
5. Quòd nimia
Seri copia ad Pestem disponat, inde elicitur quòd hoc morbo correpti circa Novilunium & Plenilunium, quando humiditas tum copiosior tum universalior est, periculosiùs aegrotent. Praeterea, Diuretica & Diaphoretica, quia leviter Serum evacuant, nec tamen (dum moderatè adhibentur) vires prosternunt, tum praeservativa tum salutifera habentur. Apud
Cayrum, licèt per sex menses debacchetur Pestis propter inaequalitatem aëris, modò prae calore suffocantis atque ad potum provocantis intemperantiorem, modò prae frigore poros occludentis; tamen, postquam Sol Cancrum ingreditur,
Alpin. De Medi. Aegypt. l. 1. c. 18. inundante jam
Nilo atque ob humiditatem cum calore temperatam, Balnei vice, poros aperiente, spirantibus denique Etes
[...]is (unde clementior ac constans Coeli temperies) has inquam ob causas, Sudor eâ tempestate largissimè profluere incipit, Pestísque ac Contagium protinùs cessat.
6. Cùm autem compertum sit ea difficillimè Corruptioni cedere quae Spiritibus
[Page 165] maximè abundant, hinc ultima omnium quae Pesti manus dat, est pars illa Sanguinis vivida, florida, ac vegeta, quam condistinctè à reliquis in vasis humoribus & quasi
[...], Sanguinem appellamus; in quâ etiam, veluti in subjecto proprio, inhaerent Spiritus tanquam ipsius Vita at
(que) Anima. Quare, cùm eò potentiae accreverit Pestis, ut nobilissimum hunc humorem expugnare ausus sit, imò eum sibi subdere ac corrumpere occoeperit, ex conatu Naturae noxia quaeque expellere satagentis, per vasa capillaria in exteriores Corporis partes ejicitur; unde lividae quaedam maculae vibicibus seu notis illis similes quae à verbere seu plagâ relinquuntur (unde forsan Anglicè
Plague nominatur) in cute undique depictae conspiciuntur. Has autem meritò Indicia (Angelicè
Tokens) nuncupare solent; sunt enim vitalissimae Hominis partis corruptae, Spiritûsque evanidi impotentísque vitae actionibus fungi aut Sanguinem à gangraenâ servare, hoc est, mortis certissimè secuturae signa. Hinc qui maculis hisce insigniti sunt (nisi adsit quoque Febris vehementior) ad extremum paenè vitae halitum, ut plurimùm, mente constant; in his namque non subitò intercipitur vel suffocatur Spiritus, sed pedetentim tabescit atque interit.
SECTIO DECIMA OCTAVA.
De Senectute.
1. HActenùs deductum est, quibus viis praeternaturalibus seu modis absumantur Spiritus: restat ut de naturali eorundem interitu,
Senectute scilicet, pauca apponamus. Eam verò mortalibus obrepere hoc modo videtur. Agens in Corpus humanum per annos complures ambiens aër, nativam habitûs cutísque temperiem paulatim exiccat, eámque facilè perspirabilem facit. Hinc fit major indies Spirituum ac caloris nativi evaporatio: quo decrescente, frigidius pari passu redditur Corpus singulaeque ejus partes. Quare, cùm perpetuus Naturae cursus testetur, quò plus caloris adest eò plus olei è rebus cunctis extrahi, imminuto proinde pedetentim ventriculi partiúm
(que) ad primam coctionem concurrentium calore, minus adhuc Pinguedinis è quo Spiritus, minus item terrestrioris seu caseosae partis, unde fit nutritio, ex assumptis resolutum erit; unde macrior indies conficietur chylus, ac proinde Spirituum Calorísque pauperior ac solidi nutrimenti egentior generabitur Sanguis. Paulatim itaque macilentior fiet Corporis habitus,
[Page 167] atque exiccanti externi aêris virtuti magis magísque concedens; cutis asperior fiet & crebris sulcabitur rugis. Et, cùm à bonorum Spirituum copiâ vigor omnis, color vividus motúsque tum Sanguinis tum Corporis totius profluat, hinc Senibus pallor, imbecilles effoetaeque vires, incessus tardus, tardior denique pulsûs reciprocatio contingere soleut: donectandem, quae reliqua est Spiritûs scintillulâ, motum ulteriùs continuare non valente, pulsus micare desinat, Córque (cùm nulla res adsit quae illud erigat impleátque) elanguidum concidat & frigidae mortis imperio se victam subdat.
2. Neque aliquid magis mysteriosum in hoc latet, quàm in arefactione foeni vel exiccatione ossium: Eliciuntur nempe ex utrisque ab aëris ambientis calore plus tum caloris interni tum humoris quàm ab exhaustis jam ac debilitatis coquendi viribus reparari possint. Hanc autem veram esse Senectutis causam comprobabitur exemplo,
Thomae Parri Angli ad calcem libri hujus, subjecto; qui, licèt provectissimam attigerit aetatem, tamen cùm calor ad primam coctionem necessarius, abundè ipsi suppeteret (erat namque ipsi appetitus optimus, & coquendi distribuendíque facultates neutiquam debilitatae) idcircò vix ulla Senectutis senfit incommoda, imò
[Page 168] quamplurima juvenilis aetatis praestare officia evaluit; denique juvenili quoque morbo, excessu nimirum Sanguinis (si annos spectes, serò; sin vires, praeproperè seu ante diem) extinctus est.
SECTIO DECIMANONA.
De Fumo & Flatu.
1. HUcusque de
Spiritibus déque eorum è flammabiliore, hoc est defaecatiore, puriore magísque igneâ Pinguedinis parte, origine: Sequitur
Fumus propriè dictus, prout scilicet à Spiritu Flatúque condistinctus accipitur. Cujus Naturam (ut in Corpore humano est) quò perfectiùs investigemus, primò Fumum communem seu culinarem, utpote crassiorem, ac proinde magis visibilem intelligibilémque, ac patentiores è quibus oriatur causas, attentè considerabimus.
2. Perpendenti autem ultrò se offert, opacum admodum nigrúmque esse Fumum istum; quae qualitates, cùm ex aquâ, aëre, aut igne, communicari non possint, eas proinde è Terrae participatione mutuatas constat. Patet praetereà, Pinguedinem aliqualem Fumo inesse. Experimur siquidem candelae nuper extinctae halitum citò flammescere; & hinc forsan provenit
[Page 169] quòd culinaris illa flamma latiùs supernè se quandoque exporrigat, veluti escam aufugientem à tergo arreptura; unde & flammam omnem in fumum quendam desinere videmus. Patet denique, quò intensior adest Calor eò terrestriorem ac proinde crassiorem atque ignobiliorem elici fumum; cùm carbones à nullâ re minùs calidâ quàm sit Ignis ipse, submittere ex se halitum conspiciantur. Nec tamen denegari potest, calorem etiam remississimum, si in aqueas incidat partes, paulatim in tenuitatem quandam aêream eas immutare; imò, si intensus fuerit, etiam minimas quoque (invisibiles tamen) Terrae molicellas pariter evehere.
3. Haec ita deducta ad propositum nostrum applicemus. Sit cibus in ventriculum ingestus, sitque tum partium primam coctionem perficientium, tum Sanguinis etiam ipsius debitus Calor; adsit denique ciborum dispositio Naturae congrua: manifestum est, cùm omnes causae rectâ proportione sibi mutuò respondeant, à lentâ Naturae Chymiâ cunctas cibi illius partes sapientissimo atque optimo ordine resolutum atque immutatum iri; adeò ut primò tenuiores, postmodùm minùs adhuc minúsque tenues, postremò aliquantulum crassae è massâ illâ eliciantur suí
(que) similibus ubique Corporis adjungantur
[Page 170] (quam actionem
Digestionem nominamus) seponantur verò nimis crassae, viis à Natura ordinatis excernendae: Cogitemus porrò inesse dictis partibus Calorem paululo quàm par est intensiorem, cibúmque vel aêris plurimum vel saltem crudae humiditatis aquaeve facilè in vaporem resolubilis in se claudere; evidens est,
Flatus exinde displosum vel generatum iri. Quòd si valdè intensus fuerit Calor, adeò ut lentum illum ordinatúmque Naturae cursum praetergrediatur; manifestum est, non jam, ut antea, discludi tantùm aut gigni particulas aêreas, sed terrestres quoque aliquas excitari &, non sine perturbatione naturae ordinis, vi quâdam abripi; unde oriatur necesse est exhalatio quaedam calida & sicca, quam
Fumum nuncupamus: Cujus crassiores partes in Sanguine relictae ac nimio Calore adustae in notissimam tandem il lm coalescunt substantiam quae
Bilis appellatur. Unde patet unam eandém
(que) esse materiam tum Spirituum, tum Fumi Bilís
(que) Pinguedinem nempe: differre autem in eo, quòd ex subtiliore ipsius parte nihíl
(que) terrenae faecis habente, à Calore nativo ac proportionato digestâ nascantur illi; horum verò utrum
(que) ex faeculentâ & terrestri ejusdem parte, plus minúsve pro suâ utrius
(que) indoleparticipatis praeternaturalis ope caloris oriunda sint.
[Page 171] 4. Differt itaque Fumus à Flatu: quòd iste exhalatio sit aquea, atque à Caloris operatione in aêerem attenuetur; flammeam verò induere naturam, utpote Pinguedinis expers, nequaquam sit capax; Sola enim Inflammabilia Fumum emittunt. Insignis prae caeteris est Fumus ille qui è fodinis carbonariis eructatus fossores suffôcat, &, à candelarum viciniâ flammam concipiens, instar bombardae explodi solet. Et sanè, si benè subductâ ratione rem perpendamus, nihil aliud profectò videtur esse Fumus quàm Spiritus quidam vitiosus, crassus, & malè attenuatus: unde forsan Antiqui, Materiei communitatem potiùs quam Formae discrimen respicientes, idem utrique vocabulum assignârunt: Imò,
Hippocrates sub nomine
impetum facientis, quae voces Spiritibus tantùm propriè competunt, tum Flatum tum Fumum comprehendit;
Problem. Sect. 30. & magnus ille
Aristoteles, flatus ab atrâ bile provenire narrat; qui quidem
Fumus potiùs, ísque omnium siccissimus pessimús
(que) appellandus fuisset. Verùm enimverò, ut pace tantorum Virorum id dicam, si Veteres (ut mihi sanè videntur) ex incuriâ nescio quâ omne illud quod ex assumptis in tenuem quandam rarescit substantiam communi nonnunquam nomenclaturâ significare volebant, maximam profectò
[Page 172] injuriam rebus ipsis intulisse eos non possum non conqueri; cùm Spiritus ab expressissimâ Naturae intentione, Flatus verò Fumúsque (ut taceam interim istos tum magnoperè inter se, tum plurimùm à Spiritibus discrepare) ejusdem pessimi infestissimíque sint inimici.
5. Si Principia jam posita sunt vera, Conclusiones rectè inde deductae, seu descendentes ad Medicinam (inferiorem uti
(que) Scientiam,) lucem, eám
(que) neutiquam incertam,
[...]ccommodaturae sunt. Quare si constat, Fumos à Pinguedine ut materiâ, à Calore autem nimio tanquam ab Efficiente proficisci; constabit quoque, Pinguia omnia affectus è Fumo natos exacerbatura. Exemplis res clarior erit: Sylphii succus (qui apud doctos Assa foetida habetur) si cibis admistis ab inassuetis sumatur, in Intestina non descendit, sed, in ventriculo detentus, Choleram siccam facit; quam Pinguia omnia sive commesta sive pota augent, imò efficiunt in iis qui ob pravam dispositionem in id genus morbos proclives sunt. Oleosa siquidem omnia cum laxativa sint, ventriculum laedunt, & in fumosam rancidámaque qualitatem facilè vertuntur: De carnibus etiam pinguibus tantundem dicendum est. Praeterea, pinguia & ex Sesamo o leoso edulia ructum acidum, fumum & abdominis
[Page 173] distentionem efficiunt. In morbo siccatorio fumi maximè abundant, unde interdicuntur morbo hoc laborantibus oleosa & pinguia. Eandem ob causam damnum perinsigne inferunt Hypochondriacis, Hystericis, iísque qui Convulsivis à fumo motibus affliguntur. Uteri Strangulationem prae vitiosi Spiritûs abundantiâ Patientibus, Aromata quae suum è Pinguedine (ut dictum est) derivant odorem valdè obsunt & paroxyssmum accelerant; quem quidem afferre videntur eò quòd vel novam morbo suppediten
[...] materiam (quantulacunque ea sit) vel quòd fumos ex eâdem materiâ natos de novo excitent; quo facto eadem symptomata invadunt quae à Plenitudine ob naturalium evacu ationum suppressionem induci solent. Cùm enim inepta sit Pinguedo è quâ Succus aut Sanguis conficiatur, desítque lenis ac moderatus Ignis Spiritibus eliciendis proprius; prae Caloris excessu in halituosum quendam faeculentúmque dissipari eam Fumum necesse est.
6. Porrò, sicut stercora Equina in molem congestà, ob vaporem unctuosum calent, fumant, & nonnunquam ardent; ita Legumina, Brassicam, Cepas, Napos, Raphanos, ac caetera ejusmodi edulia eodem quoque implent & impinguant; unde
[Page 174] fumis generandis apta evadunt. Imò, si
Paracelso adhibenda sit fides, è stercore Humano (ob oleosum quo repletur Fumum) longâ digestione subacto suavissimus spirat odor; quem sub obscuris
[Cerbon &
Zibethum occidentale] nomenclaturis celavit: Ob hanc forsan causam avidè expetitur â Pantherâ, animali uti
(que) suaveolente. Hinc Mephitis à foricâ exhalans (ut cloacariis notum est) flammam aliquando concipit. Imò, metalla quaevis polita, praesertim verò Aurum atque Argentum, haud secùs quam Fumus è Sulphure vel lignis emissus, foedo quodam colore deturpat. Quinetiam admotâ facilè corripitur lucernae flamma fumus ille qui è corpore cum crepitu erumpit: unde non immeritò sicut accensione, ita odore pariter pulverem refert tormentarium. Quid quòd Urina conturbata ob Fumos in venis redundantes, primò, dum Calor oleositatem contentam separandi atque eliquandi vim habet, mingatur clara; pòst, ab ambiente Frigore concrescat, densetúrque, factâ partium crassiorum cum unctuofis commixtione; rursúmque eadem, si Calorem (heterogeneorum utique disgregativum, solutivum verò Pinguedinis) adhibeas, ad pristinam claritatem redit, De quibus sic discurro; Nihil cernitur in Urinâ nisi Succus,
[Page 175] Serum, & Bilis paululum, praeter unum Fumum; illorum autem utrumque à Calore crassescit, neutrum verò attenuatur. Illud itaque in Urinâ quod à Frigore coalescit, dissolvitur autem à Calore, nihil aliud esse convincitur praeterquam Fumus quidam pinguis Frigore concretus. Cùm autem nulla possit esse Intrinseca Corporis alicujus tenuitatem versus Immutatio, nisi à Rarefactione, haec verò à Calore procedat; Fumorum esse Causa efficiens seu Pater, statuendus est Calor. Idem tamen (proh Naturae lusus!) Fumorum medela quoque est; &, quos olim genuerat, ipse interimit: Idem, (inquam) Calor—vulnus opémque fert pro recipientis dispositione atque administrantis judicio. Usque adeò vitae necísque refert, ut Medici remedia applicantis oculatae sint manus, & ut rerum causas cognoscat penitissimè, distinctissimè internoscat. Exemplis res illustrior erit, & quando, Calor ad Fumos aut generandos aut abigendos conducat, elucescet manifestiùs. Allium, si à jejuno sumatur, adversus fumum prodest; si post cibum, obest maximè. Idem Calor utriusque causa; nam, cum ventriculum cibo vacuum invenit, nihílque ibi sit in quod virtutem suam attenuativam exerere possit praeter Fumum, in ipsum agit, eúmque
[Page 176] discutit. Idem tamen, si ventriculo cibis oppleto ingeratur, nativum ultra modum augebit Calorem, atque operatione nimis potente ac praeproperâ cibos depascens exhalationem niderosam atque adurentem excitabit. Generatim itaque loquendo, Calida & Acria ad discutiendum, quando adest materiae copia, non sine gravissimo periculo adhibentur, uti ex Historiâ sequenti;
Lib. De Flatibus à
Fieno commemoratâ, constat. Muliercula quaedam, Tympanite miserè afflicta, curam sui Medico familiari commiserat; hic soli flatuum discussioni attentus, nullo catharctico praesumpto medicamento, Electuarium quoddam admodùm calidum administravit; quo vorato, sensit illa paulò pòst rugitum multò majorem solito, torsiones molestiores; difficulter spirabat, pristinóque ventris tumori novus, ísque longè major, accrevit: Accersitus
Fienus mortem vaticinatus est, frustráque de remediis cogitari; nec fefellit augurium, tertio namque pòst die mortem oppetiit. Morbum hunc sive è Fumo sive è Flatu ortum intellexeris (quod idem de aliis nonnullis exemplis mox producendis monendum est) nihil pensi habeo: Eadem quippe in hâc re utriusque augendi ratio; Calor scilicet immodicus, materiae applicatus idoneae.
7. Augent autem Fumum prae caeteris
[Page 177] ea quae Pinguedinem cum Caliditate conjunctam habent; hujusmodi siquidem duplici causâ, Materiali scilicet & Efficiente, instructa sunt. Hujus generis sunt Dulcia, Vina, Cerevisia recens, Poma, Cepae, Raphani, allaeque Radices caeteroquin esu utiles. Vaccae, si gramen arundinaceum viride (siccum enim non ita nocet) vel viridia Raporum folia copiosiùs devoraverint & postmodùm aquam potaverint, paene ad diruptionem usque intumescunt tandemque morinntur. Crescit enim malum potu, eò quòd calida, si sicca manent coctionem non admittant; &, ut liquidarum egestionum gravior est foetor, ita à liquoiis in ventriculo copiâ major nascitur vaporum proventus; Calore scilicet faciliùs penetrante atque exagitante subjectum fluidum fumósque (imò flatus quoque) inde eliciente. Hinc Legumina omnia, cùm è succo nascantur pingui novóque ejusdem appulsu atque aquearum evaporatione partium maturentur, idcircò dum immatura sunt (licèt fortasse plus flatûs, tamen) minus fumi continent; longè autem amplius si matura sint: Pisa verò, Fabas, Phaseolos, Nuces castaneas, fumo plurimùm abundare inde patet, quòd igni admota primò turgescant, de in cum sonitu rumpantur, & quasi displosa prosiliant. Arte itaque corrigenda
[Page 178] sunt ista omnia, quò salutaria evadant, praesertim verò elixatione, quâ partes comminunntur ac nimia eliquata pinguedo veluti rupto carcere elabitur atque aquae admiscetur, aliquando etiam ei supernatat. Quid, quòd carnes bubulae quae affectus melancholicos è fumis ortos exacerbare solent, vel coquendae vel diutiùs servandae sunt, quò vel ab Igne; vel ab aetate innoxia ipsis teneritudo accedat; hinc enim coctu faciliores ac proinde ad fumos generandos minus apti fient.
8 Fumorum causis efficientibus annumeranda sunt venena quaedam, ob insignem quo praedita sunt Calorem. Nerium ventrem inflat, ac rugitus in intestini excitat. Ixion & Chamaeleon niger, ventris tormina pariunt; Aconitum & Napellus caput perturbant, vertiginem & fumum in visceribus copiosum creant, totius denique Corporis tumorem efficiunt, ob impeditam scilicet transpirationem, eò quòd frigus extremas Corporis partes priùs occupet; unde occisorum à venenis Cadavera utplurimùm post mortem inflantur: Viperae denique atque Aranearum morsus ventrem in ingentem attollunt molem. Una eadémque omnibus operandi ratio; intensus nempe summóque vigore praeditus Calor. Unde omnem paenè totius Corporis humorem
[Page 179] attenuabilem, cujuscunque demum generis is fuerit, in venenosos quosdam convertere halitus potens est.
SECTIO VIGESIMA
De Morbis à Fumo Flatúque ortis, eísque Medendi ratione.
1. QUibus verò Corpora flavedine tincta sunt sive ob temperamentum, sive ob cachexiam ab exustâ prae nimio calore in bilem pinguedine, illis enascitur
Fumus. Hinc
Hermocrates &
Apollonius (narrante
Hippocrate) tum Icteri tum Flatulenti erant,
Epid. l. 3. imò Phrenitici quoque, & Comatosi. Item, qui temperamento sunt calido, habitu gracili, squallido strigosóque & capillamento nigro, si Cereri Bacchóque liberè indulgeant, otio dediti sint, uliginoso degant loco, Sanguinémque tenuem ac fervidum habeant, pravâ hâc anathymiasi indies cruciantur. Quae quidem omnia ferè morborum genera simulat, declusâque plerumque medicaminum ope, eò contumaciae inveterascit ut, (affectu Corporis in Mentem quoque redundante) non morbo, sed fascino prorsus ac venesicio quodam laborare eos vulgò existimetur; praesertim
[Page 180] cum prae inscitiâ ad Flatus seu Fumos discutiendos adhibentur Medicamenta calida. Haec etenim, ob materiae excessum, ab incursante morbo adeò non protegunt, ut potiùs hosti nimiùm jam potenti vires adjiciant.
2. Fatendum quidem est, Symptomata eadem accidere etiam ab humorum (modò omnium, modò hujus illiúsve) plenitudine, quando scilicet evacuatio debita ac solennis intermittitur, sive id fiat ob transpirationem ab occlusis poris (praesertim pedum) prohibitam, sive ob fonticulum clausum exiccatúmve; unde à succo seróque ultra modum abundantibus, vasa distenduntur, celeriórque fit Sanguinis circuitus. Asserendum tamen, etiam tunc à calore immodico tanquam à Causâ Effectrice mala ista proficisci. His adjungenda sunt Exercitia nimia, Vigiliae, atque immoderata à cibis Abstinentia; quod tamen non sic intelligi velim quasi novum Calori fomitem seu materiam suppeditent ista, sed, quòd praeexistens minera ab aquearum partium exhaustu faciliùs in vaporem crassum atque acrem rarefiat; unde vehementi excitato viscerum incendio, ingruit Febris aurium tinnitu, praelbis spumosísque egestionibas (Fumi Flatúsve indicibus) comitata. Sentiunt nonnulli prae Adiapneustiâ
[Page 181] (Flante Borea) etiam in lectulis decumbentes, dolores atroces, per intestina longè exporrecto motu vagantes, unà cum sonitu & murmure, ventriculi turbatione, ructibus, nauseâ, vomitu, alvíque astrictione insigni, aliquando etiam dolore nephritico; quibus malis Sudor liberior aestivâ tempestate erumpens lenimen attulit. Neque tamen levamen istud acceptum referendum est Sudori, perinde ac si materialis morbi hujus causa is esset; cùm è contrà ex dolore acri, mordaci, urentéque ex urinâ admodùm paucâ, eâque impensè flavâ ardentéque, à Febre deníque comite manifesto liqueat, eam Fumum esse non Flatum, proindéque à materiâ inflammabili ortum ducere: Flatus autem cùm à Sero caloris ope rarefacto nascatur, frigidus est, simplex & qualitatis expers, solâque partium distentione dolorem infert, non pungens & dilacerans, atque ignis seu caustici instar continuum solvens, cujusmodi est Fumi indoles.
3. Hunc etenim calidum esse praeter ea quae materialiter aut effectivè concurrunt (de quibus jam suprà dictum est) Juvantia quoque affatim testantur: Unde in dolore Colico è Fumo enascente, monuit
Paulus Aegineta,
l. 3. c. 43. nè vehementer calida adhiberentur remedia; ab agentibus
[Page 182] siquidem ejusmodi humores liquefacti funduntur, atque, in Fumum redacti, morbum augent: Monuit quoque, adhibendam esse humidiorem frigidiorém
(que) victûs rationem; cavendum verò esse à cunctis acribus tum eduliis, tum medicamentis; ex superfusionibus, cataplasmatis, fomentis, potúque Vini, praesertim vetusti: praescripsit autem Stupefactoria quae tenues mordacésque humores incrassant & mediocriter refrigerant. Narrat idem de Colico quodam Epidemico, qui, ab
Italiae finibus incipiens, per pleráque Romani imperia loca pestiferae cujusdam contagionis instar, grassatus est; unde non pauci in morbum Comitialem, alii in Paralysin incolumi sensu, nonnulli autem in utrumque delapsi sunt. Magna pars eorum qui in Comitialem ceciderant mortui sunt; ii verò quorum morbus in Paralysin transierat, utplurimùm evaserunt incolumes. Morbo hoc correptis Medicus quidam
Italus operam suam commodavit, neque quicquam amplius tentavit quàm quibus modis Calori, Fumorum causae, frigida administrando obviàm iret. Praescripsit itaque Lactucarum crudarum & refrigeratarum, intubíque esum vel ultra saturitatem; jussit etiam manducare Uvas, Mala, duriorísque carnis Pisces, Crustacea cujuscunque generis
[Page 183] fuerint, pedes Bubulos, Bulbos, aliáque
[...]d genus non facultate modò, sed tactu etiam frigida. Vinum rarò admittebat, nisi aquâ gelidâ dilutum; frigidam verò vel poscam propinabat. Hâc methodo complures ab affectu hoc vindicavit; nonnullos etiam ex illis qui jam in Herculeum morbum vel nervorum resolutionem prolabi caeperant, praeter omnium opinionem, servavit.
4. Morbum huic similem vidi ipse apud
Barbados Anno 1650. qui per totam paenè grassabatur Insulam; multos occidit, caeteros, post diros cruciatus, in brachiorum conjecit Paralysin; adeo ut diu manus levare ad Caput, officii causâ detegendum, non valuerint.
5. Praeter internè sumpta, adjuvant quoque extrinsecùs applicata:
Crato. l. 4 Epist. unde, si premat necessitas, non displicet
Julii consilium hortantis, Linteamina triplicata aquâ frigidissimâ madefacta ventri admovere, quorum ope dolorem illico remitti expertus est. Huic medendi methodo astipulatur
Valescus;
l. 4. c. 28. qui intestinorum torsione aestate post itineris taedium laborantem à filicibus aquâ frigidâ madefactis ventríque alligatis, infra quartam unius horae sanatum fuisse narrat. Quod idem confirmare videtur
Tralliani &
Avicennae consilium; qui in causâ calidâ
[Page 184] jubent fieri Emplastrum è rebus frigidis, solatro utique & pampinis vitium. Credo autem praescripsisse ipsos hujusmodi post universalia, ob maximum incendium, & ubi nimis attenuata materia facile densari possit. Adhibenda vero est cautio, nè diutiùs frigidae usu morbus in Paralysin transferatur. Quid quòd in doloribus Renum totiúsque Abdominis cum divulsione & contractione violentâ, sive ea nervosisive membranosi generis sit, nullum praesentius est certiùsve remedium quàm fomenta humida, imprimis verò Semicupium quae exolvunt convulsionem & continuitatem solutam suae restituunt integritati. Quantum in passione Hystericâ & Flatu hypochondriaco aliíque fumosis morbis prosint frigida, omnibus jam notissimum est.
6. Mille hujusmodi exempla de Fumis Flatibúsque congerere licet, déque modis quos in horum curatione observârunt Medici: verùm si singula percenserem, in infinitam paenè excrescerent molem, Lectoríque taedii abundè, parùm verò fortasse fructûs allatura essent. Longè autem tum ad brevitatem tum claritatem consultius, tum instituti quoque nostro accommodatius er
[...]t, si postquam Medicinae unâ aut alterâ instantiâ litatum sit, Philosophiae, uti par est, primas concesserimus
[Page 185] partes; & quae sparsim dissolutarum more scoparum commemoravimus, ea in communia eadémque firmissima Naturae Principia stabilitatem indè nactura compegerimus.
7. Naturas itaque rerum penitiùs introspicientibus primò occurrit tum Flatus tum Fumos esse pertenuis substantiae, ac proinde fluidos & rarefactionis ope natos; non tamen rarissimos: quare ulteriorem admittunt Rarefactionem, modò causa applicetur, ut & Condensationem; cùm in affectionibus accidentalibus idem sit contrariorum subjectum. Porro, si horum utervis corpore conclusus molestiam creet, eam duplici modo exhibere possunt, nempe vel nimiâ partium quibus continentur distentione, ut in Flatu contingit, vel etiam punctione, dilaceratione sive ustione quâdam, utì in Fumo experimur. Duplici etiam ratione malis hisce occurri poterit; nimirùm vel infestam exhalationem penitùs amovendo, quod Discussione seu Explosione fit; vel eandem in minorem locum compingendo, simúlque eam (quod utique priorem comitari necesse est) in leniorem indolem alterando ac placabiliore imbuendo qualitate. Hoc autem proprium ac genuinum est Condensationis opus, sicut Discussio est Rarefactionis: Est enim Discussio
[Page 186] alicujus rei in diversas partes avectio, quod, cùm ante discutiendum fieri non potuerit, restat omninò ut discussio sit partium illius rei attenuatio, quò per poros quibus paulo ante impares erant avolent jam vel abigantur; nam, si per Intestina expellantur (licèt id quoque à Caloris virtute fiat) Displosio potiùs quam Discussio dicenda est. Denique, si effectuum istorum proprias investigemus Causas, tum à ratione tum Experientiâ monemur, Frigidorum esse densare, discutere verò ad Calida spectare.
8. Jactis jam Principiorum Fundamentis, qualis iis superstruenda sit Medicinae Praxis considerandum est.
9. Sit itaque modica Fumi vel Flatûs quantitas, caetera verò omnia (de quibus posteà) paria; adhibenda sunt proculdubiò Calida ad eum discutiendum. Parva etenim materiae illius quantitas facilè ad insignem tenuitatem redigi poterít; unde facilè in caeteras Corporis partes primò dissipabitur ac tandem per poros evolabit.
10. Sit parva eorundem copia, pororum tamen alvíque astrictio, evidens est ab administratis calidis auctum iri Calorem pristinum & fumos excitantes: Qui, cùm exire nequeant, in Caput necessariò evecti, vertiginem aliósque pessimos effectus
[Page 187] sunt creaturi: Quare in eo casu tentandum est alvi solutionem conciliare, vel Fumos Flatúsque jam ortos admotis frigidis densando temperare.
11. Eadem ineunda est curationis methodus, quando adest temperamentum insigniter calidum; tunc enim duplicem ob causam adhibenda sunt infrigidantia, nimirùm, tum ut Calor nativus (accensu facilis) moderetur; tum nè, novo accedente, is qui prior erat, nimiùm accendatur; & sic, dum inquietos Scyllaeósque Fumorum Flatuúmve vortices evitare contendimus, in voracem Febris Charybdim, dicam an Aetnam, incautè incidamus.
12. Adsit denique permagna Flatuum Fumorúmve copia; si eos discutere velis, proportionata, hoc est, permagna calidorum vis ingerenda est, quò tanto affectui par esse possit: Verùm ab Agente adeò violento necesse est, ut distentio illa quae à Flatu, & Symptomata illa quae è Fumo enascuntur, mirum in modum, ídque subitò augeantur. Quare diris torquebitur cruciatibus miser ille aegrotus, & Medici inscitiae poenas dabit. Restat itaque ut, in hoc casu, infrigidantia atque incrassantia modò intùs sumantur, modò exteriùs applicentur, quae vapores istos densando compescant atque in arctiorem redigant
[Page 188] locum per Urinam Secessúmve postmodùm excernendos. Ad quem effectum cum primis adjuvat exhalationum istarum natura, Meteororum sive imperfectè mixtorum redolens indolem; unde facilè ad materiem unde nata fuerant, modò causa detur idonea, reduci poterunt. Veram autem esse hanc morbi istius medendi rationem, praeter manifestum ratiocinii lumen, exempla ex
Aegineta &
Valesco nuper commemorata luculenter demonstrant.
13. Ex discursu hoc succinctè deducto, quem,—
si verbis audacia detur, haud timeam affirmare Demonstrativum esse, hoc est, ex Principiis certissimis evidenter deductum, patebit quâ methodo insistendum sit in omnibus illis medendis affectibus qui è Flatibus aut Fumis oriuntur; modò, dum ea, quae generatim exposuimus, ad particulares applicamus casus, addenda addita sint; quare, si quando secùs evenerit (uti in rebus materiatis assolet) certò concludendum est non per se ex Flatu Fumóve proficisci obstaculum illud, sed ex aliquâ aliâ re adjunctâ; cujus affectûs si proprium etiam & per se remedium pari diligentiâ investigemus, certissimam inde medelam Prognosticari licebit. Quae quidem methodus, sicut Medicinae operam navantibus spem praebebit ad
[Page 189] certam Medendi rationem aliquando perveniendi, ita infaustam & perniciosam Agyrtarum coarguet inscitiam, uno eodémque remedio cunctos medicatum iri morbos perfrictâ fronte jactitantium.
SECTIO VIGESIMA PRIMA.
De Amaro.
1. UT Bilis tum natura tum modus quo generetur, rectè intelligantur, ab ejusdem affectione aliquâ, sensum nostrum feriente, quâque insigniter polle
[...] tanquam à Principio notissimo investigationem nostram incaeptare oportebit. Adeò verò praedominat elucétque in eâ Amaritudo, imò ad Adagium usque &
[...] ipsi tribuitur, ut non modo
Amarum, sub communi sumptum notione, Genus ipsius sit, verùm idem quoque secundùm eminentem sui gradum acceptum
[...] aliquo modo Bilis quoque differentiam constituere videatur. Priùs itaque de
Amaro agendum, quò recto ordine ad propositam nobis Conclusionem provehamur. Gradatim verò in hujus naturâ expiscandâ, nè titubemus, incedendum est.
2. Id autem inprimis constat, Pinguia,
[Page 190] interque ea Dulcia praecipuè, ex nimiâ assatione atque semiustione quasi Amaritudinem concipere. Patet hoc in Butyro, in Lacu bituminoso
Asphaltite, unde in aestate quâm in hyeme magis amarescit; in Vino, Saccharo, Melle & Opio quae omnia ab elaboratione debitâ vehementiori Amaritudinem contrahunt. Succus denique ille ex quo Aloe nascitur, cùm primitùs
[...]quosae naturae sit, flavescere atque P
[...]nguedinis naturam induere necesse habet, antequam ex coctione vehementi in summè Amarum convertatur. Accedit quòd omnia quae in gradu excellenti Amara sunt, inflammatu quoque sint facilia; quod Pinguedinis proprium esse jam ostendimus. Quod idem de reliquis quoque Amaris conjicere licet, modò ex illis particulas purè amaras ex aqueosioribus secernas; cùm Cichorea, Cicu
[...]a, non nisi pingui virescunt Solo, è quo necesse est ut pinguiusculam etiam naturam è, traduce accipiant. Satuendum itaque videtur, causam Amaritudinis materialem esse Pingue; Effectricem autem Calorem intensum aqueas aë;reás
(que) in quibus aequabilitas illa sensui grata consistebat, magnâ ex parte extrahentem particulas, relictam verò massam in subtiles simúlque asperas (unde pungendi radendí
(que) seu abstergendivim nanciscuntur) exiccantem.
[Page 191] 3. Favet Sententiae nostrae Problema
Aristot
[...]lis▪ asserentis,
Sect. 2. n. 25. fructuum alios partem radici proximam habere
[...]mariorem; al
[...]s verò, naturâ siccis, postrema pars, succo dulci concoctóque inde absumpto, jam pleniùs siccatur atque amarescit.
Redditur enim (inquit ille)
unumquod
(que) amaru
[...] cum
[...]pliùs exiccatur, ut Oliva Gland
[...]sque inve
[...]teratae effi
[...]iuntur amarae.
4. Favet etiam quod amara omnia nutritioni prorsus inidonea sint. Cùm enim illud solumnutriat quod temperatum ac naturae nostrae congruum est, maximè verò congruum sit Pingue, praecipuè verò D
[...]lce, eatemis certè edulia cuncta grata & nutriendi virtute aliquali praedita erunt, quatenus ad Pinguedini
[...] naturam propè accedunt; quare, cùm illud quod Amarum fit, Pinguedinis jam super grediat ut transeátque naturam sit
(que) ejusdem corruptio quaedam, omni pr
[...] fectò nutriendi virtute destitui illud prorsus necesse est. Hinc Amara ab Animalibus veluti excrementa rejiciuntur, esui inutilia sunt, imò mortifera infantibus; & si qua fides Authoribus, Amygdalae amarae Vulpes enecant; forsan addito Caloris incremento, cùm fit Animal istud valdè calidum.
5. Favet denique, quòd Cicutae radices, Naporum vel Siserum instar dulces
[Page 192] esse compertum sit: cùm tamen in superiori (ut pote excoctiori) parte amarescat valdè. Quod quidem indicium videtur manifestissimum, Amarorem illum è Dulci ac praepotenti Ignis actione corrupto ortum habuisse
6. Obstat autem
Ave
[...]r
[...]i
[...] &
Valeriolae judicium, rationibus ha
[...]d parvi momenti fultum. Contendunt siquidem illi, Amarorem, modò adsit pariter Siccitas, tum à Frigore tum à Calore proficisci; ídque commonstrare nituntur exemplis Plantarum complurium, quae licet valdè Frigida, Amara tamen sunt. Horum argument a non inscitè diluit, Medicus idémque Philosophus praestantiffimus,
Vallesius: Nos paulo altiùs (quoad possumus) corum dilutionem repetemus. Omnes, Secundae Qualitates à quatuor. Elementaribus seu Primis diversimodè mixtis originem trahunt; Tertiae item & Quartae à multifariâ antecedentium seu praesuppositarum remistione: Porro, hujusmodi Decomposita (succum v. g. Cichoreae, Cicutae, vel herbae Aloes) quantumvis ad oculum homogenea appareant, è quamplurimis tamen heterogeneis coalescere ea particulis, si qua fides rationi, vel ipsis etiam oculis microscopii ope majori perspicacitate donatis, dubitare non licet: Denique certissimum est reperiri
[Page 193] in mixtis fluidis aliquando frigidarum partium proportionem centuplam, calidarum verò non ultra simplam; tamen sapere integram massam illam saporem ealidae illius, non autem reliquarum nonaginta novem, ut patet cùm Salis manipulus in congium aquae, condiendi causâ, injicitur: Nec mirùm cùm aqua caeteroquin prorsus
insipida, Sal autem qui additur ex omni suî parte vehementer
sapidus sit. Idem quoque (ut ad rem nostram propiùs accedamus) patebit si pauxillum Bilis in magnam aquae quantitatem indatur; comperimus etenim illam, utpote eximiè sapidam, alteram licèt multiplo majorem, adeò amaritudine infecisse ut eam solam in illâ eminere qualitatem existimari possit.
7. His praesuppositis, respondendum parvulam quidem in herbae Aloes, Cicutae aliarúmque id genus succis reperiri calido-siccarum particularum quantitatem (sive eas è tellure propinquâ exuctas, sive ex alteratione natas statuamus) cùm tamen gustum insigniter afficere aptae sint hae, solae proinde eminent, caeteris
sensui illi neutiquam se prodentibus, quantumcunque
Tactûs Sensum, secundùm qualitatem aliquam Tactilem (Frigus scilicet) vehementer afficiant: posse autem particulas sicco-calidas licèt minutissimae sint
[Page 194] oceano paenè frigidarum innatare, suam tamen diutissimè servare naturam ab exemplis Salis Bilísque jam commemoratis manifestum redditur; Et, si effecta consulamus, consona esse illa doctrinae traditae postmodùm apparebit: Interim compertissimùm est, Opium, Aloen & hujusmodi alia cùm ad perfectam Amaritudinem longâ excoctione pervenerint, instar Cerae, ídque citò, flammescere; unde de eorundem particulis nondum excoctis sed crudâ adhuc immersis aquâ judicium conforme desumi poterit, concludíque easdem, minutim licèt hîc illîc sparsas, pinguis (utpote inflammabilis) ac proinde aliquantulùm calidae esse indolis.
8. Hinc patet ratio, cur Fructus ii qui, immaturi adhuc, vehementer amari sunt, nunquam deinceps dulcescant; cùm enim in istorum radice seu semine praepolleat Amaritudo, Sítque ea (utpote Caloris filia) qualitas valdè activa, suâ ipsius indole accedentem imbuet Succum, quae à continuato Solis ardore postmodum augebitur; adde quòd Siccitas primaeva, quicquid adjunctum fuerit eâdem qualitate, aper formalem (ut loquuntur Philosophi
Aristotelis sequaces) mutationem, impartietur. Quod si in initio minùs amari fuerint, aliquando dulcedinis cujusdam induent naturam, superatis scilicet
[Page 195] à magnâ Pinguedinis succedentis copiâ pauculis illis debilibúsque quae amarescebant particulis. Tripliciter autem, generatim loquendo, id fieri poterit, per succi pinguis attractionem, unde fiunt dulcamari; per humidarum partium admistionem, unde redduntur amari aquosi. vel ex Dulci, loco Amari inter coquendum excreti, succedente, quo omninò dulcescunt. Horum trium modorum quem vis accipe; Certè à Calore in Amarum tanquam frigidum quoddam agente at
(que) illud immutante id peragi, utì rationi dissonum neque ullâ certâ experientiâ nixum, vehementer refragamur.
9. Patet etiam quale inter Amarum Salsúmque intercedat discrimen; Licèt enim utrumque à Caloris excessu conficiantur, istud tamen è terrestribus & aquosis (plurimo admisto Igne) constat partibus, illud pinguibus atque plurimùm dulcibus; quibus, si primaevam eorum constitutionem spectes, modicus Ignis gradus: si accessoriam (cùm ad amaritudinem nempe exustae sunt) permagnus immistus est, non tamen a
[...]qualis ei qui in Sale reperitur: Unde Amaritudo videtur esse quidam ad Calorem gradus; saltem si in Amari materiam operatio incidat, cùm Pinguia & Dulcia à vehementiori exusta Calore per Amari medium
[Page 196] transeuntia tandem aliquando in Salsedinem provehantur. Et sanè si Opium, Amarorum longè flammabilissimum, ad cineres concremetur, loco Amaritudinis Salsedinem experiemur. Ex eisdem Principiis deducitur ea quae tum Amara tum Salsa sunt, è terrestribus pinguibúsque constare partibus eo gradu exustis, ut in utriusque qualitatis confinio Caloris operatio sistatur.
10. Denique si Amari qualitates spectemus, quatenùs â temperamento nostro recedit, eatenùs (hoc est, tertio gradu) Calidum & Siccum est, astringentibus autem tenuius, acribus verò crassius habetur. Ab igneis partibus atque terrestrium inaequalitate siccitatéque pungendi, divellendi, abstergendi, aperiendíque vim habet; hinc crassum incidit, menses movet, & pulmones ad pus & pituitam expurgandum irritat (unde morbo comitiali laborantibus salutiferum existimatur) ob Siccitatem, putredinem (humidas dissipando particulas) arcet; atque ulcera sordida expurgat; è contrà haemoptycis visceribúsque nocet. Quòd enim Absinthium ventriculo prosit, id non tantum Amaritudini adscribendum est quantum astringendi qualitati quâ insigniter pollet.
11. Ex dictis colligitur Amari definitio;
[Page 197] Estque prorsus hujusmodi: Amaritudo est qualitas sapida è Pingui à Calore in siccam asperámque substantiam nimium excocto orta; vel, Amaritudo est qualitas sapida è Calido & Sicco igneo & Sicco terrestri certo gradu contemperatis orta. Fit siquidem Amarum è terrestriori, hoc est sicciori Pinguedinis parte. Verbum addam ad stabiliendam nostram, evertendam autem
Averrois Sententiam; si quaevis siccitas, etiam purè terrestris & frigida,
[...]d Amarorem sufficiat, nec necessaria sit ignea illa seu Calori adjuncta, mirum profectò videbitur quo Naturae molimine in adeò exiguas comminuantur moleculas partes illae siccae & terrestres ut Linguae poros subingredi (imò statim eliquescere) aptae sint; quare dicendum omninò ab ejusdem Linguae humore relaxari ac aperiri rei amarae texturam, ac subitò (pari prorsus modo quo si calcem vivam aquâ immergas) evolare inde particulas igneas terreis subtiliter mistas, gustandi opus peracturas. Praeterea, si Opium vel Aloen igne cremes donec flammare desinant, comperies Amaritudinem penitùs ablatam, & tamen siccissimas, friabilissimas, ac proinde comminutu facillimas ibi manere partes, irrefragabile Sensuum testimonium fidem tibi faciet.
SECTIO VIGESIMA SECUNDA.
De Bile.
1. DE superiori Amari (quod
Terrae Bilis à nonnullis appellatur) notione facilis descensus ad
Bilem ipsam, mutatis mutandis, additísque addendis, hoc est propriis differentiis; sicut enim Amarum, sub communi acceptum ratione, à Calore tanquam ab Effectrice Causâ, è Pingui verò tanquam materiali fit, ita Bilis, quae est
tale Amarum▪ à
tali Calore, naturali scilicet vel adventitio Corporis Animantis, atque è
tali Pingui, butyrosâ nempe Chyli parte originem trahit. Cui optimè consonat
Hippocratis Doctrina;
Epid. l. 6. Sect. V. & VI.
Quibus, inquit,
Pingue inest bilis flava gignitur: Unde omnium in Corpore humorum minima est ista, atque receptaculo multò minori quàm Urinae vesica donata, eò quòd Flos ille Lacti supernatans (è quo Butyrum conficitur) non nisi exiguâ proportione integrae ejusdem Lactis respondeat substantiae, neque Butyrum quartam hujus partem excedat; adde, satis magnam partis purè butyrosae portionem naturaliter in Spiritum, praeternaturaliter etiam in Fumum abire; unde parùm admodùm excremento isti
[Page 199] bilioso gignendo reliquum erit: neque enim purus & sincerus Sanguis, nec Serum aut Succus caseosus, ob ineptitudinem atque incongruitatem materiae, bilescere possunt. Auctum tamen iri atque incandescere Bilem ab Hepatis caloris incremento, indebitóque Sanguinis Calore item à cibis calidis, labore, inediâ, aestate, & tandem à juvenili aetatis ardore suadet Ratio, comprobat Experientia.
2. Porrò, cùm Bilis naturaliter slavescat, praeter verò naturam aliorum etiam complurium colorum sit, ad magnam profectò Naturae ipsius elucidationem, & veluti ad oculum inspectionem conferet, si hos omnes in proprias uniuscu jusque causas referemus. Quod dum perficere tentemus, dabit Lector veniam si, claritati studentes, paulò uberiùs quàm necessitatis rigor postulet, in Colorum causis expiscandis provehi videamur. Primò itaque pro Principio statuendum, cùm Color nihil aliud sit quàm dispositio quaedam aequabilis vel inaequabilis in superficie ad plus minúsve luminis reflectendum apta, quod autem lumen perfectè transmittit idem reflectere non valeat, fieri non posse ut aliquid Coloratum sit quod non idem sit aliquatenùs opacum; quare, cùm Opacitas sit
Terroe peculiaris,
[Page 200] elemento huic acceptum referendum est, si quid reflexo Coloris splendore luceat: hoc est, ni esset Terra,
Splendor quidem luminosus authore Igne, esset,
Color verò non esset. Porrò, superficies Corporis opaci quò aequabilior eò plus luminis reflectit, quò inaequalior seu porosior, eò minùs; sepeliuntur siquidem in cavitatibus illis radii, neque è nocte illâ, reflexionis ope resurgere valent. Fingamus itaque mente molem quandam puri Terrae Elementi intra Sphaeram Agentium naturalium collocatam, à mistione tamen cum caeteris Elementis servatam immunem; certè, cùm Aequabilitas sit Figurae partium unitas quaedam, Inaequalitas verò infinitis paenè modis gradibúsque multiplicabilis ultra omnem proportionem facilius erit, inaequabilem seu asperam superficiem quàm aequabilem seu absolutissimè laevem datae moli obducere; praesertim ubi infinita paenè adest causarum diversarum multitudo, superficiem in quam agunt, variegare apta, ipsa autem Terrae (utpote siccissimae ac proinde friabilissimae) indoles complanari à causâ aliquâ accidentariâ, modò adesset, ineptissima. In quamcunque itaque te vertes partem, Inaequalitatem moli assignatae necessariam ac naturalem comperies; Aequabilitatem verò planè impossibilem;
[Page 201] hoc est,
nigerrima futura esset seu minimum Lucis reflectens moles illa.
3. Tantundem itaque suo gradu concludere licebit de Terreâ naturâ in mixtis repertâ (sive purum ullum alicubi extet Elementum, necne) sive de Mixtis ipsis quatenùs terrestres sunt, seu Terreae participes; hoc est, eatenùs, caeteris paribus, nigricabunt, quatenùs plus Terrae habebunt admistum; quòd verò Albedinem versus plus minúsve vergant, obsequiosae & plusquam cereae humidorum Elementorum cavernulas illas opplentium, sicque minimas, intimas primogeniásque mixti illius particulas in laevorem complanantium, tribuendum est indoli.
4. Scio multa adversus discursum hunc objectum iri à phantasiae cultoribus (nihil enim est, ratione licèt evidentissimâ conclusum à quo non refugiat maximè Imaginatio nostra sensu perceptis assueta, modò in imperceptibili quantitatis exiguitate fundetur) quale est illud de duobus marmoribus exquisitissimè laevibus: quorum unum perfectè album, alterum contrarium albo apparet; & mille id genus alia. Verùm, non satis attentè animadvertunt vel computum ineunt qui haec opponunt, quantulae sint partes illae in quibus primaeva mixti elaboratio consistit; quàm rudis sit Tangendi Sensus
[Page 202] prae acutissimâ oculorum reflexum lumen percipientium acie; quàm immensum denique crassae sint asperitas & laevitas illae quas manu palpamus, prae iis quae lucem ab omni puncto reverberandi vim habent. Haec si attento pervolvant animo nequaquam laevorem ab Artis ruditate profectum, naturae opificis Texturae audaciâ plusquam Ariadnaeâ aequiparaverint; cùm in minimâ parte asperâ quae à Tactu perceptibilis est, innumerae paenè reperiantur eaeque forsan laevissimae, ac proinde albae (si ad reflexionem luminis habeatur respectus) particulae.
5. Hinc intelligitur unde Adustio denigrandi vim habet; neque enim imaginandum est, Ignem cùm in rem quampiam agit vehementiùs, fuliginem quandam secum asportare, quâ superficiem ejusdem inficiat & quasi obducat, sed (quod suum est) aqueas aereasque exhalet partes, unde sola quae remanet Terra nigritie nativâ horrens conspicitur. Sed Principiis jam satis supérque immorati sumus; restat ut easdem ad materiam subjectam devocemus, & Colorum quae ad Bilis naturam spectant
[...] solvamus.
5. Albicat quàm maximè Cremor è quo cogitur Butyrum; quod proinde flavedinem (quae proxima est ab Albo
[Page 203] nigrorem versus recessio) induere necesse est. Idem in Cerâ accidit; nam Sonchi flores è quibus utplurimùm ab Apibus colligitur, flavescunt pariter, atque è succo itidem lacteo enascuntur; Item fructus paenè omnes cùm ex diutinâ Caloris Solaris actione humidorum Elementorum redundantia exhalatur atque eorundem residuum particulis Terrenis probè contemperatum in succum pinguem dul cem seu mitiorem concrescit, flavi evadunt. Aurantia similiter post virorem (aquae terraeque indicem) flavescunt primò ob succi pinguioris appulsum, & adustionem, dein, quo gradu coctionis operâ, decrescit materia uda, solidior verò seu terrestrior accrescit, pari omninò passu ad Colorem veniunt saturatiorem. Eadem est Lardi diutiùs aut calidiori loco asservati indoles. E quibus omnibus patet cur Bilis naturaliter flava sit; Fit enim pariformiter primùm è Chylo seu Lacte, cui quidem butyrosum seu pinguiusculum quiddam inesse nemo neget; hujus pars magis ignea & a
[...]rea in Spiritum abit aut fumum, terrestrior verò faex in substantiam quandam coalescit opacam, quam
Bilem nominamus: Quae tamen, Lacteae, è quâ nata fuit, originis memor, eodem ornatu, quoad licet, induitur, ob continuam tamen à Calore effervescentiam,
[Page 204] aliquali nigritie dehonestatur & flava evadit; unde etiam Splendorem emittit quâdam obscuritate offuscatum. Imitatur autem quandammodò summam flammae partem ubi in acumen fumeum desinere incipit; in quâ observare licebit manifestam à Colore albo per flavedinem, tanquam primum seu proximum gradum, ad nigrorem transitionem.
7. Proprius itaque ac nativus Bilis Color est Flavedo; à quâ utrumque extremum versus degenerare potest.
Pallida-flava aliquando est, quando nimirum cum succo Lacteo miscetur ut in cachecticis. Si cum succo Caseoso à Calore aliquantulum inspissato conquassetur, & sic crassior reddatur, nascitur Bilis
vitellina; Si vehementiùs torreatur, simúlque materiam crudam adjunctam habeat, fit (vel saltem fieri dicitur)
Porracea. Quòd si in Ventriculo vel Intestinis in materiam viscidam (quae plurimum aquae cum terrâ bene subactum habet) impingat, ob opacitatem terrestrem cum uligine temperatam substantiae quaedam
Viridis efficitur: Sic (nobis observantibus) Infantium egestiones viscidae primò flavae sunt, mox ubi refrixerint (& sic magis opacae factae sint, nec tamen tamdiu manserint donec aqueae partes penitùs exhaustae nigredinem induxerint) in virorem
[Page 205] transeunt. Hinc etiam vomitiones egestionésque porraceae Febricantibus & Cachecticis accidunt, cum insaniâ maximóque Vitae periculo; cùm enim abundat Bilis flava, aliquanta ejus portio in ventriculum aut intestina protruditur, & viscosae inibi materiae conglutinatur; unde cùm haec ex se diros cruciatus & tormina excitare valeat, certè ex societate adeò pervicaci reddendam eam longè magis crudelem ac dolorificam dubitare non licet. Imò in Cephalalgia aeruginosi vomitus cum surditate &
[...] insaniam brevì denunciant. Haec tamen de Bile viridi & porraceâ Authorum gratiâ dicta sunto: quamvis enim non me lateat nonnulla Animantia semper reperiri nativo virore tincta, neque omnis viror etiam in corpore Humano originem suam Bili acceptam referre videtur.
8. Libentiùs itaque concluserim vernantem illam quae in vomitionibus vel egestionibus effluit substantiam ex crudis (hoc est, aqueis terrenísque) constare partibus è malâ digestione natis; Effectus autem adeò crudelissimos ab humore isto viridi proficisci, nemini mirum esse debet, si mordacem cruditatis diutinae vim, praesertim ubi ab injectâ irritatur Bile, attentè perpendat. Est enim humor iste ex sese innocuus, quando nimirum
[Page 206] simplex aut recens est; at
[...]unc absque dolore ullo excernitur, nam reverâ nihil aliud est, quàm mera indigestio; sin longas in Corpore moras trahat, aliquando acescit, nonnunquam verò salsa fit; & in utroque casu erodet maximè atque ingentes, ubicunque incidet, ciebit turbas; ut non opus sit, quò has explicemus, ad biliosam recurrere naturam; quantumvis, nullus dubitem si haec quoque fortuitò adjuncta fuerit, eam morbum ex se satis malum pejùs adhuc exacerbaturam. Quid quòd Bilem hanc viridem ex ulteriori adustione statuant ejus Assertores; quod profectò Naturae ordini ac progressui vehementer repugnat; cùm è Viridi (utpote cruditatis schemate) in Flavum solenniter fiat progressus, è flavo autem per viride tanquam medium ad nigritiem à Calefactione promoveri nunquam vel observavi ipse vel ab aliis observatum memini.
9. Fallit autem Authores istos Colorum extremorum mediorúmque conceptus malè applicatus; unde autumant à magis albis ad nigros per quoscunque medios patere iter, verùm non satis perpendunt, utut speculativè verum sit Colores omnes per majorem ad Album Nigrúmque accessum vel ab eisdem recessum inter se discriminari, tamen, cùm ad
[Page 207] Naturae praxin accedere oportet, rationem longèaliam ineundam esse, incaeptaríque Naturae progressum saepenumerò à viridi, utpote rebus crudis proprio, licèt Coloris saturatior sit; inde, halatis partibus aqueis, in flavum itur; qui terreas ex coctione laeviores factas & aliquando majori ignearum aërearúmque copiâ subactas & contemperatas indicat, (unde oleositas etiam enasci solet) donec, procedente calefactionis operâ, extrahantur penitùs Elementa humida, nihílque paenè relinquatur prae
[...]er solam Terram, nigritiei horrore vestitam, & quasi viduitatem suam pullato habitu lugubriter testantem. Quod si viridiusculum quiddam in Sanguine etiam ipso quandoque conspiciatur nequaquam idcircò ad Bilem prorsus onfugi
[...]endum, perinde ac si in nullam aliam referri possit Causam; quis enim cruditatem seu indigestionem in venis neget? Imò si quis ad Bilem virorem eum retulerit, incumbit profectò ipsi rationem assignare cur non aliquando Icterus viridis aequè ac Flavus Nigérve Sanguinem inficiat. Quare, rationibus hisce commotus, bilem unquam viridem per se & solam in Homine fuisse conspectam non leviter dubito; Saltem consultum duco
[...] quam praecipitare sententiam donec uberior tandem aliquando
[Page 208] hâc in re elucescat Evidentia.
10. Si Bilis paulò ultra ratam Naturae intentionem torrefacta fuerit è flava rufa fit; pari ratione quâ auricomi Calore atque annis crescentibus fiunt rufi & castanei: Quod si vehementior adhuc supervenerit adustio, necesse erit eandem devenire omninò nigram.
SECTIO VIGESIMA TERTIA.
De Morbis è Bile ortis.
1. HActenus de
Bile ipsâ, singulísque ejusdem speciebus; restat ut de Morbis inde, sive reverâ sive putativè, provenientibus pauca subjungamus.
2. Quamvis Icterus communis est potius symptoma quàm morbus, tamen Authorum gratiâ in hâc classe eum reponimus, cùm non à Bile sed reverâ è malâ chyli in venis digestione oritur: Hinc, cessante jam disgregandi seu digerendi officio, confusísque in vasis humoribus, non elaboratur Bilis, neque in hoc morbo (utì aliàs fit) prae nimiâ ejus copiâ laborat Jecur, neque ullâ gravedine, tensione aut dolore afficitur;
De Part. Anim. l. 2. c. 2. ad haec nulla sentitur sitis febrísve (unde forsan error quorundam apud
Aristotelem Bilem esse
[Page 209]
frigidam existimantium) quae tamen omnia in Ictero illo qui ex plenitudine vel Hepatis obstructione provenit r
[...]periri cernimus. Hinc in initio Colore quodam subviridiusculo suffunduntur morbo hoc laborantes; hoc est, tali qualis è Chylo albicante malè cocto nasci convenit (neque enim existimandum viroris tincturam hîc contingere posse aequalem ei qui è primâ crudiorum adhuc in ventriculo ciborum concoctione vitiatâ oriri solet) postmodùm verò ex diuturnâ in venis morâ bilísque non separatae immistione flava evadit. Hinc denique à
Calidis digerentibus, virtutémque nativam corroborantibus, atque
Amaris quae bilem generant extrudúntque, curatur: unde
Hippocrates in principio purgationem vetuit nè nimiùm solverentur vires, aut minueretur Calor ad digerendum & excrementum quodvis ad sua receptacula amandandum adeò necessarius:
Galenus quoque multos se curâsse testatur medicamentis incidentibus, aperientibus at
(que) Cholagogis. In morbi autem duntaxat declinatione (quando nimirum distributio fit Chyli defaecati virésque re
[...]iciuntur) Ictericos purgat
Hippocrates. Praecipit idem Ictericis laborare, sudare, panem comedere, non multum bibere (aquae scilicet) vini autem albi liberiùs;
[Page 210] quae nullo modo convenirent si ex Bilis peccantiâ non autem à Caloris debilitate profectus fuisset morbus iste. Quae sanè omnia si in unum conferamus, Icterum istiusmodi à purâ humorum in venis prae Caloris defectu cruditate atque confusione provenire indubiè profectò concludere licebit.
3. Quidni Icteri hujusce Speciem quandam
Chlorosin dixerim, cùm ab iisdem ferè causis proficiscatur, iisdémque sanetur remediis? Differre profectò ab eâ non nisi accidentaliter persuasum mihi est.
4. Est autem Icteri genus aliud è Bilis flavae excessu Jecorisque obstructione oriundum. Abundat verò Bilis ex esu ciborum Pinguium (è quibus generari ipsam diximus) praecipuè autem Butyri; vini etiam potu & cerevisiae fortis. Experta loquor; novi ipsemet Foeminam quandam, cui, ex nimiâ sub aestivo Sole prodeambulatione dum adhuc jejuna esset, post Hepatis dolorem vehementem, Icterus iste obtigit; unde nauseâ, vomitu, cibi fastidio, intestinorum torsione, passione hystericâ, dolore nephritico, febre & melancholiâ malè torquebatur; Haec, si carnes pingues aut butyrum vel ad nucis instar, comederat cum pane licèt
[...]ut in condimento, mox paroxysmo &
[Page 211] symptomatis commemoratis correpta est: Si quando circa morbi declinationem irâ vehementiori exarderet vel laetitiâ nimiâ efferebatur, illicò in unguibus oculísque suffusa est flavedo, & paenè momento denuò evanuit; sumpserat illa, malo omine, medicamenta calida, in Ictero priùs dicto salutifera futura: in hoc verò adeò nociva erant, ut parùm abfuerit quin in Tympaniten collapsa esset. Adhibitis verò Medicamentis moderatè frigidis atque aperitivis, haud difficulter convaluit. Adeò permagni refert morbos morborúmque causas distinctè inter noscere.
5. Ob Causam tam materialem quám efficientem huc quoque referenda est fusca illa faciei decoloratio quae à nimis fervido aestivi Solis ardore exteriores Sanguinis partes torrefaciente nascitur, ac frigore hyemali abscedit. Tandem Icterus ille qui ex viperae morsu nascitur hîc reponendus est. Est namque viperae dens cavus ad ungulae felinae instar formatus, & in flexu exteriori foraminatus; per hunc materiam biliosam in vulnus emittit, quae pinguem Sanguinis partem ad Spiritum restaurandum repositam ocyùs in sui similem transfert: unde prae Spiritûs inopiâ & superproportionatâ bile Mors supervenit. Solet autem Bilis per aures
[Page 212] etiam cujuslibet ferè Animalis excerni, unde inviperâ per vas quoddam in dentem effunditur, quo se laesam ulciscitur, laedentém
(que) offendit. Aborigines
Virginiae ut modum quo vipera (illa quam à crepitante squammarum in caudâ motu
Crepundiariam vocant) inficit, ostendant, ejusdem fauces comprimere solent; quo facto, flavae quaedam guttulae è dentibus stillant: Et Agyrtae quidam apud Indos orientales, quò victum quaeritent, duo Serpentûm genera in corbe portant; unum innocuum, venenosum alterum; innocuo mordendum brachium ultrò praebent, effusóque Sanguini (continui tate ipsius cum eo qui in venis est priùs abstergendo ruptâ) tantillum è viperae dente stillantis admiscent liquoris; quo facto, ebullit statim Sanguis ille extravasatus, fervet, tandémque flavet. Ad ebullitionem & impetum hunc compescendum
Abenzoar adhibuit Bezoar cum aquâ Cucurbitae; conveniunt quo
(que) succus Citri, Pomorum acidorum, succus item & aqua Endiviae, Acetosae & Portulacae; Mucilago
sem▪ Psyllii & hujusmodi. Quod quidem nullâ occultâ qualitate efficiunt sed notissimis illis Aciditatis quae Amaritiei, & Frigiditatis quae Calori contrariatur, Visciditatis denique quae Motui tardando inhibendóque aptissima
[Page 213] est. Nec dubitandum quin consimilis sit naturae venenum illud quod ex aculeis suis effundunt Apes: cujus rei memorabile contigit nuperrimè exemplum in Pago quodam propè
Londinum; ubi, cum Equus alveare calcibus deturbâsset, exilientes turmatim infensi Incolae vindicibus aculeis hostem undique confodêrunt, tandémque Pythona illum vulneribus venenatis tumidum & innumeris sagittis stratum, peremerunt. Unde sic discurro; Tum Insecta omnia calido-siccae sunt naturae, tum Dulce, quo solo vescuntur Apes inter pinguia prae Calore eminet. Hoc itaque si ad eum gradum usque excoctum cogitemus, ut pari excessu bilem exuperet, quo bilis mel, genuinum veneni hujus conceptum habebimus; simúlque rationem pervidebimus quare eâ celeritate atque energiâ effectus suos consequantur venena ut vulgo rerum causas non penetranti admirandâ occultâque, hoc est, non intelligibili quâdam vi operari existimentur.
6. De aliis nonnullis qui à Bile non abundante sed à calculis in vesicâ Fellis haerentibus retentâ proficiscuntur morbis, cùm ad coagmentationem calculosam propriè magis spectent, illîc opportuniùs tractandum erit.
7. Icterum nigrum quod attinet, fit
[Page 214] is ex Bile flavâ prae nimiâ exustione in nigrum conversâ; Solenne enim est rebus amaris ut insigniter torrefactae è flavore in nigritiem procedant. Vidi ipsemet in
Indiá Occidentali succum ex herbâ Aloë stillantem, flavedine tinctum, tam egregiè etiam amarum, ut ipsum quoque aërem eodem imbuerit Sapore; postmodùm verò, vehementi Solis ardore exustum, factum esse nigerrimum. Hoc idem in Opio quoque contingit, unde si Naturae vestigia relegamus, & loco Ignis seu Caloris à quo exhaustae sunt partes humidae, ejus contrarium, Aquam scilicet, iisdem applicueris, utrumque horum pristinam denuò recuperare flavedinem ipsis oculis perspecturus es. E quo experimento innotescere potest Ictero nigro, aliísque compluribus morbis medendi methodus. Verùm adeò dedita est natura Hominis ad difficillima quaeque affectanda, ut difficultates fingere malimus quàm trito aliquo insistere tramite; & in qualitatis alicujus occultae tenebris caecutire, quàm in quatuor illis primis iísque notissimis caterarúmque omnium causis, eò quòd nimis obviae ac conspicuae sunt, curiosae mentis nostrae aciem attentè defigere.
8. Enumerantur alii quoque praeter Icterum morbi (intérque hos febres fere
[Page 215] omnes) tanquam è Bile nati; verùm cùm hoc neque sensu compertum neque ullâ ratione evidenti collectum mihi videatur, mallem de his supersedere penitùs, quàm rei, quam nusquam esse persuasum mihi est, operam impendere.
CAPUT QUARTUM.
De Succo Caseoso seu parte Lactis Terrestri.
SECTIO PRIMA.
De Succi Caseosi Naturâ usúque.
1. CUm Ignis atque Aër nimis subtiles, Aqua verò nimiùm sit Fluida, ut in solidum aliquod Corpus compingi possint, oportebat quartum insuper addi Elementum; quod, utpote densioris indolis, reliquorum tum actiones suscipere ac retinere, tum ipsamet etiam, caeteroquin ausugere atque elabi apta, intra sui partes (quo mixta coalescere ac permanere possent) tanquam intra densos carceris parietes contineat concludátque. Elementum istud
Terra nuncupatur. Haec, ob maximam quam tum Situ tum Naturâ habet ab Igne fejunctionem, frigida est; ob fluoris & cessilitatis carentiam, sicca; cum Aquâ tamen subtiliore Ignis actione probè commixta in viscidam quandam cogitur substantiam; extractis tamen à virtute Ignis partibus aëreis, paenè magnâ quoque ex parte aqueis, in lapidem densatur,
[Page 250] qui pellucidus vel opacus, friabilis vel infractilis est, pro ratione crassitiei vel tenuitatis materiae, & magis minúsve concinnae particularum contemperationis. Ab iisdem ferè causis, peculiari modo ordinatis, cunctorum nascitur metallorum varietas. Quòd si partes aquosae eo redundent gradu, terrestriúmque exuperent quantitatem ut illae ab his, innatantibus quasi, impraegnentur, varios efficiunt succos, quos sursùm trahit, evehítque Solaris Calor, ad Sylvas amoenissimâ arborum fruticúmque scenâ exornandas. Hos in nascendi methodo imitantur etiam Magnae Martis ossa, Lapides; Augentur siquidem utrique corticatim; ut in friabilioris texturae lapidibus Bezoardicis, atque in eo qui in vesicâ repertus est cernere licet. Neque id sanè mirum; nam, postquam evaporatur exiccatúrve aquo sum illud primaevarum terrae particularum vehiculum, fit ut materia proximè superveniens, cùm intimiùs praecedaneam penetrare nequeat, eidem cirtumfundatur & leni veluti fasciâ seu cortice eam involvat. Qui quidem lentus minutúsque naturae progressus in Saxorum duritie vix perceptibilis est; eodem prorsus modo quo in lignis compactioribus Circuli (annui utique incrementi indices) minores sunt quàm in iis quae citiùs augentur
[Page 251] & flexibilioris sunt indolis atque promotu facilioris. Suus utrique succus est, è quo, prae humoris exhalatione densato, fit postmodùm▪ solida vegetabilis illius substantia: Suae etiam utrique sunt tunicae: In silicibus ea quae externa est albicat, nec aequè densa est atque Interna; extrorsum siquidem faciliùs partes rariores educuntur, densiores manent immotae. Succo dilutiori gaudent herbae, tanquam naturae suae magis idoneo; nonnunquam tamen in iis repertae sunt quaedam mineralium particulae; unde ex horum esu in Hominum Pecudúmque Corporibus metallorum quorundam inventa sunt fragmina. Eae autem radices herbaeque quae nutriendis Animantibus aptae sunt, ipsaemet à pinguiori quâdam terrâ cui plurimum admiscetur aquae nutriuntur; quae ubi à Calore absumpta fuerit, terrestri jam exuperante Naturâ, siccae ac lignosae siunt.
2. Haec in Mundo majori è Terrâ variè mixtâ proveniunt effecta, quae tandem his Analoga in Microcosmo reperiantur proxime dispiciendum est.
3. Vescitur Homo Plantis atque Animalibus, è quibus digestionis operâ succum sibi congenerem seu Lac quoddam educit▪ ut in Capite primo ostensum fuit. Lactis autem issius Pars Caseosa
Terrestris
[Page 252] est; Butyrosa etenim à caloris actione in Spiritus abit; Serosa partes intra se insinuat, atque à calore more aquae attenuatur; Sola autem
Caseosa ab eodem Agente in solidam incrassatur substantiam, imò (si vehementior fuerit in) Lapidem.
4. Pars itaque Lactis Caseosa ea propriè (seu sub distinctione à Butyro Serò
(que)) nuncupanda est, quae ab iisdem separata ignique superimposita in Mucaginem seu gelatinam primò coagulatur; posteà evaporatâ humiditate, in substantiam quandam albumini ovi indurati simillimam inspissatur, quod neutri reliquorum competit: Eadem post Phlebotomiam sanguini jam frigido supernatat, cui adhuc in venis fluenti, aquae diluentis more, commixta fuerat. Verùm, priùs de usibus ipsius à Naturâ intentis tractandum, postmodùm de abusibus praeter naturae intentionem eidem accidentibus, & diversorum generum morbos procreantibus.
5. Usus Succi istius multiplices sunt: inter quos praecipuus videtur esse quod cuncta Animalis membra nutriat, undè etiam Succi Nutritii cognomen accepit-Cujus rei veritas
Aristotelem, sagacissimum utique Naturae indagatorem, nequaquam latuit; qui disertis verbis haec habet:
Meteor. l. 4. c. 7.
Quod si Lacti Caseus defuerit, aut parùm fuerit, illud sanè ad aquam magis
[Page 253] pertinebit, & ad alendi usum minus idodoneum erit. Neque solum corporis parenchyma à parte hujus puriori conficitur, reficitúrque, verùm à crassioribus quoque ejusdem partibus in gelatinae cujusdam formam à modico primùm calore coctis, postea verò, diuturni caloris operâ, solidiùs compactis, fiunt primò cartilagines, ac demum ossa; quae cùm eò duritiei accreverunt, ut Succum diluentem non suscipiant, animalis augmentationi ponitur meta. Hinc in Febribus intermittentibus aliísque nonnullis morbis in quibus calor nativus debilitatur quidem, non tamen admodùm imminuitur, ex succi hujus redundantiâ, non pauci, aetatis junioris ad insignem, nonnulli etiam ad Giganteam excreverunt magnitudinem: tandiu siquidem, ut dictum est, augetur unusquisque quamdiu ossa ulteriùs se exporrigere apta sunt. Ex iisdem causis membrorum Curvitas seu distortio oboritur dum prae inae quali succi hujusce distributione, his nimiùm, parùm verò istis dispartitur, ut in Rachitide cernitur. Ab inaequali autem Agentis vi provenit ut Persarum liberis quibus tiarâ multiplici involucro elaboratâ obvolvuntur capita, tardiùs ac non nisi post longum tempusdurescat cranium;
Herodat. l. 3. c. 17. Aegyptiis verò è contrà quàm citissimè, eò quod capita radant, at
(que) aeri exponant.
[Page 254] 6. Aliunde etiam nonnunquam ho
[...] idem accidit: observatum est quippe ab
Hildano infantis cujusdam ossa ob praepeditum muccosae illius materiae è naribus fluxum, cerae instar flexibilia devenisse; uti vice versâ, eadem ob humiditatis debitae defectum, friabilia valdè comperta sunt; quod quidem homini cuidam ab eodem Authore commemorato accidisse videtur, cui à minimâ quâvis motus violentiâ effringi solita sunt ossa.
7. Ad succum etiam hunc spectat praeter commune nutriendi officium, rigidam caeteroqui nervorum naturam emollire ac flexilem reddere, quò ad singulos membrorum motus sese accommodent; quod quidem praestat puriorum sui partium immissione. Ex his, Spiritu qui intra nervos copiosissimus est impraegnatis, fit Semen; è quo denuò elicitus in Conceptione Spiritus iste at
(que) intra Succum in venis receptus omnes corporis partes ex eo format. Hinc quicquid in corpore exangue est, idem
Spermaticum seu pars
Spermatica nuncupatur. Porrò, ex eodem succo in filamenta quaedam, ut mox dicetur, nendo quasi deducto sanguinis texuntur Fibrae, imò Sanguis ipse, quoad potiorem sui partem, conflatur; adeò ut, si uno intuitu integram Hominis fabricam comprehendamus, nihil sanè esse videtur
[Page 255] aliud quam Substantia quaedam Terrea affabrè concinnata: à Sero, quò ad omnia verti possit, humectata, adunta Animae Spiritali (sub communi utrique Entis ratione) seu ab eâdem animata, à Spirituum deni
(que) Animae famulantium impulsu huc vel illuc juxta causarum impellentium naturam, intérque has inhabitantis dominae arbitrium, promoveri aptum. Imò contingit aliquando cieri atque agitari ab his corporis molem celeriùs atque impetuosiùs (eodem paenè modo, quo accidit, cum vis extrinsecus illata urget) quàm ut ejus coustitutio ferre queat; unde violenti ac peracuti nascuntur morbi. Quantâ itaque severitate, tanquam laesae naturae rei peragendi sunt scioli isti medicastri, qui praeparation es nescio (imò nesciunt ipsi) quas—
nihil terrenae foecis habenses, & cuilibet morbo medendi omnipotentiâ quâdam praeditas
guttatim apud credulum vulgus ostentare ausint; cum permulti sint morbi, iísque gravissimi, qui nullam aliam quàm per rerum terrestrium sanguinis motum compescentium, opem, admittant medelam; ut taceam interim vehementer rerum naturae contradicere, ullum omninò mixtum, quantumvis subtilissimum, à terrae participatione immune reperiri; cùm enim mixtum illud imaginarium non aliunde subtile evaserit quàm
[Page 256] per ignis actionem, hic autem perpetuò vicinas cujusli
[...]et rei particulas, quoquò diffugiat, unà secum auferat, consequitur Ignem, licèt partes quidem elevando tenuiores eas à crassioribus quibus secum comportandis impar sit, sejungat, idem tamen minutulas etiam harum molicellas quae nequaquam ei oneri sunt, eum purioriquam exhalaverat substantiâ etiamnum miscere, & sanè, si radii Solares, licèt igne quovis sublunari longè minores moleculas tamen è crassissimâ quam incolimus Terrâ aliisque corpusculis sursum pariter comportatis misceant, quàm absurdum (proh Chymiae fictae & aphilosophae pudorem!) est atque statutis naturae absonum fingere nobis Ignem in mixta terrestria agentem, & tamen nè minimum quidem Terrae, in quam sanè maximè agit, vel dividere vel abripere.
8. Usibus Succi praedictis adjungendus est is etiam, quòd hic (ut ipsemet expertus sum) in pericardio stagnans, liquore congenere cor foveat, ejusque motui lubricitatem facilitatémque conciliet; idem tamen si insigniter redundet Jectigationem, Tremorem & passionem Cardiacam excitet. Ex ejusdem viciniâ & quasi cultivatione, si eximius etiam adsit Calor, nascitur in ipso corde villosa seges; quae in viris quibusdam praestantissimae indolis
[Page 257] & ad magna natis observandum est. At nec praetermittendum humorem etiam oculi Chrystallinum ex eodem coalescere.
SECTIO SECUNDA.
De morbis ex Succi redundantiâ, pravâque dispositione provenientibus.
1. HActenus de Succi Caseosi naturâ usúque, jam de morbis è praeternaturali ipsius quantitate qualitatéve venientibus discurrendum est.
2. Ab humoris istius excessu nimìs diluitur Sanguis. Accidit autem hoc quibusdam è nativâ ipsorum constitutione ob optimè coquendi facultatem, aliis à vini excessu, (ut rubentes eorum propalant vultus) his demùm à Splene malè affecto; compluribus denique ab Ingluvie, Acediâ vel impeditâ succi in sanguinem aut fibras coctione, simúlque in habitum corporis distributione; unde ejusdem in locis indebitis accumulatio fit. Cùm itaque Succus hic concoctionis operâ ad aliqualem caloris proportionem accedat necesse
[Page 258] sit, longè autem majorem ex eo quòd unà cum sanguine Spiritibúsque mixtus fluat, vix profectò contingere potest quin modis jam dictis malè dispositi, in multos tandem aliquando morbos incidant. Variis circa hanc rem cogitationibus fluctuabat
Aristoteles,
Hist. Anim. l. 3. c. 19. dum hujusmodi protulit Sententiam;
Sanies, inquit (per quam Succum intelligit)
Sanguis inconcoctus est, aut quia concoctus uondum est, aut quia in Serum degeneravit. Qui quidem retrogradus naturae cursus, licèt omninò impossibilis sit, nil tamen rectius aut rationi magis consonum dici potest, quàm quod ab ipso ibidem conclusum est,
Morbum scilicet
infestare si sanguis immodicè humescat.
3. Idem Excessus, si adjungatur calor immodicus, pulsûs magnitudine malitiam suam prodit; unde levi datâ occasione exaestuat Ira, imò aliquando Insania. Hinc vehementes Capitis dolores, lethales utplurimùm, qui à vesicatoriis, capiti jam abraso applicatis, sublati sunt, aliquando etiam arteriarum temporalium apertione. Hinc dysenteriae frequentes, atque in melancholicis quibus pro sicco corporis habitu ritè dispesci non poterit succus hic, sputationes poenè continuae, imo sanguineae etiam aliquando Pleuritis deni
(que) fluxús
(que) hoemorrhoidalis ex immodicâ
[Page 259] sanguinis à succo isto dilutione oboriri solent; in quibus tamen casibus phlebotomia cautè celebranda est, in aestate praesertim; ablato siquidem sanguine, à cujus viscidâ fibros
[...]que indole inhibitus fuerat aliquatenùs humoris istius fluidi cursus, effroenato impetu in partem affectam debilitatámque incidit; unde plurimùm irritatur, augetúrque morbus; idem in febribus accidit aliquibus. Aliàs nihilominùs ubi calor, non adeò vehemens fuerit, efficit dyspnaeam, imbecillitatem, lassitudinem, vultûsque pallorem: Imò, licèt in fic affectorum manibus venae satis repletaeturgidaeque conspiciantur, eaedem tamen si sursum tendantur subsidit illicò plenitudo illa subitanea evanescitque; certissimum Spirituum facilè elabentium, nec in tenaci compactóque subjecto retentorum, & nimiae etiam humorum fluiditatis prae fibrarum inopiâ, Indicium. Hoc modo affecti è levi quâvis causâ in Anasarcam incidunt; cavendum etiam his à vinorum dulcium tenuiúmque potu, tanquam malo huic incentivum praebentium.
4. A Tenui isto humore redundante fit nonnunquam Penpneumonia, quae, cum Febris jam extinctae vices subit, ut plurimùm lethifera esse solet: Hinc Catarrhus, suffocationes, Epilepsia, convulsiones,
[Page 260] gingivarum tumores, saepe etiam ad sanguinis eruptionem, Succus autem per carnem spongiosam, meatúsque earum patulos faciliùs eluctatus, dentibúsque illitus, intra unius frequenter noctis spatium convertitur in pus, quod os foetore dehonestat, ipsósque dentes computrescere facit, imò fluoris albi purulenti causa est. Ab hoc etiam, nimiùm relaxante nervos, obrepit Paralysis: Ab eodem, caloris praeternaturalis operâ agitato, fiunt, modò hîc modò illîc in brachiis cruribúsque maculae, morbillis haud multùm absimiles, quae à Sanguine bilioso profectae existimantur. Similiter, si succus iste calidus simúlque tenuis fuerit, quamplurimae magno animo ingenióque Mulieres hystericâ passione corripiuntur; nam, quae hujusmodi praeditae sunt indole perturbationum impressiones facillimè admittunt, difficillimè supprimunt; unde etiam prae impetuosâ fervidâque Sanguinis agitatione oriuntur Fumi Flatúsque, Cordis palpitatio, aurium tinnitus, pulsationes arteriarum temporalium & hypochondrii, dolor dentium, querelae & Cachinni. His levamen adfert sputatio, vel etiam vomitio aquosae cujusdam materiae atque aliqualiter viscidae. Paroxysmi isti tandiu durant donec Sanguis, prae motûs interceptu frigefactus, fumos
[Page 261] flatúsque istos sedet compescátque; quod simulac factum est ad mentem redeunt. Ex iisdem causis in nonnullis animi excelsi elatíque Viris quaedam Epilepsiae nascitur species; in quo utroque casu phlebotomiâ utendum est, cùm mala haec integrè procedant à vaporibus, quos Sanguinis inhibet emissio; juvant alterantia frigida; Purgatio verò ut Pestis vitanda est.
5. Praeterea, Sputatio, quae est succi hujus evacuatio (post comestionem namque immodicam multa, post modicam verò parva accidit) ori interiùs tumescenti mederi solet;
[...]ilicerniorum quoque vitam producit; cujus etiam cessatio seu interclusio nonnunquam in Carum desinit. Hujus quoque Succi pars aliqua exudari solet; unde Transpirationis Ponderosioris nomenclaturam accepit; quae, cum corrumpitur, & intra vasa adest putrefactio, contagio sa fit. Ex hâc natos Cimices existimabat
Aristoteles, certè è pustulis succi hujus crassioris plenis nasci pediculos inficiari non poterit; cùm, si illos punctione aperueris, è cavernulis istis erepentia catervatim animaloula ista oculis conspecturus es, unde Capitis dolores nonnunquam levantur; Eadem etiam in quorundam morborum declinatio
[...]e criticè accidunt. Inveniuntur
[Page 262] antem maximè in infantibus ac mulieribus, utpote in quibus, prae ingluvie & sedentariâ quam degunt vitâ, abundat Succus. Ob ejusdem malè alterati effluxum admodùm periculosi sunt viscid
[...] illi in apoplexiâ & febribus, faetidíque sudores; ii praesertim in quibus guttulae, millii-formes dictae, paenè rigidae stant; pessimè autem omnium in leprâ & S
[...]abie olet Sudor istiusmodi.
6. Idem, cùm prae tenuitate in Thoracem percolatur, secundùm aliquam tamen sui partem inspissatus obstruit Pulmones, fit Thoracis hydrops. Hujus Morbi Symptomata, praecipuè verò spirandi difficultas, sub noctem recursare ac recrudescere solent; eò quòd circa id tempus ab aëris ambientis inclementiâ debitus succi hujus cursus praepeditur atque introrsum repercutitur; unde nonnulli ante sequentis Lucis meridiem, quo tempore à potenti Solis aestu liberior fit (utìinferiùs dicetur) externas partes versus succi motio, vix ullum levamen perc
[...] perunt: Nec tantùm Thoracem inf
[...]stat, verùm in nonm
[...]llis alter etiam Pulmonum Lobus vesiculis reperitur plenus, in quibus humor quidam ovi albu
[...]ini persimilis conti
[...]tur. Quòd si à su
[...]co Pulmonum adhaesio sit, nam ex
[...]ctus tenax ut gluten est (quod profectò
[Page 263] nihil aliud est quam partium membranosarum seu Caseosarum per coctionem culinarem in primaevam materiam reductio) ex eo ferè latere stupor (pro adhaerendi modo) & brachii resolutio sentientur.
7. Huic porrò originem suam debet Mola; nam, cum Sanguis prae Succi exundantiâ tenuior est, unà cum ipso ad Embryon confluit; à quo solo cùm partes omnes efformentur, ob misturam hanc heterogeneam, fit moles illa rudis ac indigesta, omníque penitùs organorum distinctione destituta.
8. Non me fugit multos ex his morbis ad Imbecillitatem (potiùs dixerim, Laevitatem) Splenis festinum nimis succum quamdiu oportebat non retinentis referendos esse: verùm, immodica Succi tenuitas, licèt Splen vitio prorsus vacet, consimiles omninò effectus productura est. Reliquos quod attinet morbos hîc à nobis enumeratos, non opus esse arbitror, singulos peculiari applicatione in Succi abundantiam tanquam in causam referre propriam; Hinc siquidem ortum habere saltem horum plurimos luculentè patet; partim, quòd sic affectorum S
[...] guini magnam inesse Succi hujus cop
[...] observatum sit; partim autem quòd v
[...] mitione, salivatione, abscessibus vesicaroriis,
[Page 264] fouticulis aliísque evacuandi Succi viis, eisdem occurratur; partim denique quòd aliquando magna hujus copia post mortem in venis & Corde concreta reperta fuerit.
SECTIO TERTIA.
De insignioribus Succi Alterandi Evacuandíque modis, item de ejusdem Motu atque Effectibus.
1. AD Alterationes Succi magis notabiles proximè intuitus noster convertendus est: Illud autem in primis considerandum venit, à quo demùm Agente humor iste immutatu proclivior sit. Exponatur itaque Succus tentandi gratiâ, Aëri in tempestate frigidâ gelandus, & postmodùm egeletur denuò, pristinam sanè eum omninò retinere adhuc indolem comperiemus; at neque à Sale communi alterationem subire natus est. Crudior equidem ipsius pars ab Aceto coagulatur, & particulae densiores feruntur deorsum, sedimentíque illius quod in Cachecticis reperitur, instar habet; unde eandem esse utrique originem
[Page 265] communis utriusque acerbitas suadet. Restat itaque ut solus Ignis, vel quod igneis partibus pollet, hujus inspissandi vim habeat; quibus propterea commemoranda sunt (utpote Caustica atque igne foeta) Aqua Fortis ac Vitrioli Oleum.
2. Fit autem Inspissatio ista à partium tenuiorum evaporatione, quò fit ut terrestres quae relinquuntur densiores reddantur atque compactiores; cujus pravae dispositionis effecta in morbis quamplurimis experimur. Si maxima ejus pars incrassata fuerit, nascitur Apoplexia. Haec si, quando virium adest vigor, supervenerit, crassior jam Sanguis, per exilia Capitis vasa pulsus, eorum tandem perrumpit tunicas, unde provenit ut Sanguinis extravasati magna ibi reperiatur copia. Hoc idem in Pulmonibus contingit: utrobique autem, facto conatu vehementi ad succum nimis spissum ejiciendum, insequuntur inde Spuma & Stertor. Hujus rei experimentum praebebit Aquae fortis aut Olei Vitrioli in Canis vivi jugulares cruralésque venas Injectio.
3. A redundanti Succi huius, ultra nativam consistentiam inspissati, quantitate, Febres malignae in universum omnes suppullulant; Nam, cùm hic in nutritionem distribui nequeat, concoquíve,
[Page 266] necesse est ut opprimat. Quare, hoc morbo laborantibus pulsus in initio plerumque magnus, aliquando intermittens, inaequalis aut decurtatus, pro inspissationis gradu, prout nimirum faciliùs difficiliúsve per Pulmones eluctatur Succus. Si à partis cujusquam inslammatione oriatur Febris haec, primò rigor quidam Corpus percellit, quem demùm vehemens aestuatio excipit; nullus tamen (sicut fit in Tertianis) excernitur Sudor, Apyrexia nulla. Est autem urina sedimento admodum rubenti crassóque, & in nonnullis sui partibus farinam lateritiam referente substrata. Haec cùm ita se habeant, procul amovenda sunt quaecunque inspissare sunt nata, ut quae certissimè morbum augeant. Eandem ob causam neque hic purgandum, neque sudandum est; utrumvis enim horum feceris, Serum, unde Succus diluitur, expellitur, contrahitúrque spissitudo.
4. Idem humor ad crassitiem superexcoctus atque in pulmone haerens, pleuritidem, anginam, tonsillarum inflammationem, Rheumatismum, scabiémque efficit: quae si contingerint, supersternetur haerebitque sanguini emisso ipse succus visci instar glutinosus, ipséque Sanguis prae fibrarum defectu, subtùs, imò in fundo non nig
[...]icans, ut natura fert, sed
[Page 267] colore rutilo perfusus apparebit. Ea quoque Luis Venereae species quae scabie ac ulceribus scatet in hoc sedem habet; uti ex sic affectorum sanguine propriâque horum medelâ (Salivatione) affatim constat: neque haec contagiosa esse potuit nisi vel ulcus in pudendis eruperit, vel Succum in venis corruperit Putredo. Propagatur autem infectio ista per Gonorrhaeam maximê, sive in viris sive in foeminis ea fuerit: quae quidem nihil aliud est quam
[...]us quoddam venenosum ab ulcere prorumpens intimo; Ab hâc autem putridâ scaturigine absumitur (utpote in eam degenerans) tandem id succi è quo nutritionem fieri oportebat; unde morbo hoc laborantes atrophiâ confecti, haud absimiliter iis qui pthisi tabescunt, emoriuntur; similis quippe omninò sanies utrique profluit. Nec praetereundum quòd à nobismet, dum peregrinas orbis partes invisimus, observatum est, nempe in
Guianâ quodvis vul
[...]us velle vissimum, ex neglectu in Luem hanc Indicam protinùs converti. Fortassis etiam Calor Humórque (putredinis parentes) qui tum ibi tum in plurimis
Americae locis maximè regnant, morbum hunc in regionibus iis En
[...]emium efficiunt. Quibus enim pertenuis est Sanguis facillimè nimium conc
[...]piunt calorem, atque in Febres lentas
[Page 268] incidunt; maximè autem omnium in praegnantibus succus in saniem converti aptus est, unde facillimè in phthises labuntur; nam, cùm Succus spissior jam factus in pulmonibus inviscatur, corrodit partes in quas incidit, pari omninò ratione quâ eadem materia faciem variolis obductam, prae diutinâ retentione, inaequaliter excavat. Esse autem eandem prorsus utrobique materiam, ex utriusque suppuratione, quod soli competit Succo, manifestum redditur.
5. Cum certissimum sit succum eum qui nervorum inservit Nutritioni Motuí
(que) valdè subtilem esse, idcircò, ubi in Febribus Succi inspissatio prodit se in sedimento varia ejusdem dispositio, crimnodea scilicet, grummosa, pellicosa aut furfuracea, manifesta sunt convulsionis ab inanitione indicia. Similiter, sputa rotunda, venas arteriásque in pulmonibus & capite occludentia, imminentem subindicant phrene
[...]in, (Febris autem cum hoc symptomate interdum in phthisin de
[...]init) praesertim si materia ista in caput congeratur; unde omnes ferè phrenetici sunt sputatores.
6. Arthritis & podagra eundem prorsus humorem causam sui habent: in eo autem discriminantur quod in arthritide subtilior sit; unde per ipsam carnem vel
[Page 269] saltem inter cutem carnémque ad artus derivatur, ibíque stagnans febriculam concitat. In Podagrâ verò crassior est, tardóque incessu per vasa periostii meat; unde eadem cum summo dolore distendit paulatim quò eluctetur (nam si criticè in carnem detrusa eam tumesecerit, cessat plerumque exacerbatio) non autem perfringit; quò fit ut ad humoris istius excessum in se admittendum quâvis tempestate evadant capacia; praesertim circa Aequinoctia, quibus anni temporibus Febres grassari solent malignae: à quibus proinde, uti etiam ab asthmate, vertigine, hemicraniâ, nephritide, aliísque hujusmodi morbis (in quos ab intempestivâ humoris istius repercussione vel impedito cursu multi inciderunt) à vicario Podagrae affectu complures liberati sunt.
Hypochyma nihil aliud est quàm succus iste densatus; ab eodem quoque per palpebras in oculos defluente fit saepiús ophthalmia, unde, quicquid humorem istum sive intercipiendi sive aliorsum derivandi vim habet, ubicúnque demùm id applicueris, idem huic futurum est remedium; hinc etiam fit ut morbo hoc mox laboraturi tumorem quendam prurientem in tarsis praesentiant, qui postea in pus scabiémque verti solet.
8. Porrò, Tusses humidae, Rancedines,
[Page 270] & Coryza ab hâc eâdem proficiscuntur causâ: Quandoque autem à succo hoc frigoris ambientis vi intùs repercusso, proveniunt; nonnunquam etiam à debi litate virium eundem ad corporis extremitates pellere ac ritè distribuere non valentium. Est autem dispositio haec cachecticorum ac Senum propria; cui proinde roborantia remedium adferunt. Sic
Leonicenus, annum aetatis agens nonagesimum sextum, carnium euchymarum jusculíque ex eis facti esu ac vini dulcis generosíque potatione à raucedine ac gravedine semet liberavit.
9. Hinc etiam oríuntur inflammationes omnes, abscessúsque, sputa crassa, & sedimenta copiosa; quae in humore hoc à partibus nobilioribus ad minùs nobiles transferendo excernendóque mutuas sibi invicem accommodant operas. Eandem ob causam Achores à Catarrhis, Epilepsiâ, & Capitis doloribus infantes liberant; Et Pus per nares aurésque ebulliens, ulcerum eruptio aut sputa crassa cephalalgiam solvunt. Idem praestant Fonticuli, modò debita quantitate fluant; unde quamplurimi perdifficiles obstinatíque morbi horum ope sanati sunt, è contrà verò, his imprudenter exiccatis, non pauca eáque mortifera proruperunt mala. Hinc catarrhi in omni aetate à strumis favis
(que) remedium
[Page 271] percepêrunt.
Aph. 74. l. 4. Unde dictum
Hippocratis, Quibuscunque abscessus in articulis expectatur, ab eo abscessu vindicat urina multa crassa & alba, qualis (urina) laboriosis in febribus exire solet, quartum diem (morbi) agentibus. Quodsi narium quoque accedat profluvium, multò celeriùs liberantur.
10. Succus hic in nobis biliosae materiae, ubicunque demùm ea reperitur contrarius est: unde Saliva nostra viperam scorpionémque necat; nec minores exercent inimicitias humores isti, etiam cùm in eodem Animali inveniuntur: Hinc Canis rabidi & Pastinacae marinae jecora, ob biliosam quam continent materiam, tum ictui hujus, tum illius morsui (quibus modis succum venenosum impartiunt) optimè medentur. Cur post dies quadraginta aut eo amplius in hydrophobiam incidat à Cane rabido morsus intelligi poterit, si modum quo tunc temporis a
[...]ficitur Animal illud & spumei quod ejectat veneni indolem consideremus: Canis siquidem rabidi sanguis vehementi utplurimum calore accenditur, unde motus violentus & nova irae supervenit insania, ad quemvis dentibus petendum eum instigans; ab his torretur Succus incrassatúrque, qui (terrenam utpote naturam sapiens) succo nostro
[Page 272] commixtus, non nisi lentis gradibus eandem (hoc est insigniter calidam & siccam) induit temperiem. Quod cum fit, non mirum, phantasiam, eodem (ut mosest) imbutam genio, Aquam, rem, siqua alia, maximè ipsi contrariam atque inimicam valdè reformidare ac perhorrescere: unde apud vulgus unica huic morbo medela habetur in aquam immersio; oppositae nempe Elementi hujus qualitates magnâ copiâ applicatae malum hujus morbi affectum immutant subdúntque. Unde nihil reperitur in morbo hoc peculiari admiratione dignum prae quod in aliis usu venit; maximè scilicet refugere aegrotos eas res quae affectui quo detinentur medendo sunt maximè omnium efficacia, hoc est, revera maximè Contraria.
11. Porrò, Saliva Licheni, Furunculis & verrucis medetur, resolvit
(que) Sugillata, non aliâ profecto ratione quàm quòd prae humiditate in horum primùm demittatur substantiam, postmodùm à Calore densatus, & glutinis cujusdam durissimi instar interiores meatus opplens, humoris sive nutrimenti in eam partem appulsum, ligaturae more, praepediat. Declinante jam post aphthas & variolas febre malignâ non semel observavi Ptyalismum, postquam Caloris vehementia ad mediocritatem
[Page 273] jam reducitur, satis faeliciter ac criticè morbi causam evacuâsse: quod profectò saepiùs eventurum esset: ni, calidis praeposterè sumptis, naturae bonitati malè fuisset consultum. Imò ptyalismum animadverti, ubi Febris aut nulla aut parva admodùm adfuit. Hoc modo affecti Sanguinem habent, qualem in pleuritide cernimus. In febribus item malignis compertum est Frigida tum Sputationem excitare, tum Salutem adferre: Quid conjicere prohibet Hydrargyrum etiam ex particulis frigidis & humidis (iísque subtilissimis) constans, penetrando relaxandóque tum succum hunc viscidum, tum glandularum orísque tonum, salivationem efficere. Ab hoc etiam Succo nimiùm calefacto atque aquae ferventis instar Cutem à carne divellendo papulas erigente, fiunt Aphthae.
12. Quando idem Succus Febres intermittentes causat (quod quidem saepissimè fieri ex insigni quam respectu puri Sanguinis post phlebotomiam habet, proportione, manifestè constat) non adeò copiosè sudatur quantum cum à Sero nascitur; pejora tamen longè sunt eis symptomata, paroxysmi scilicet diuturniores, dolores Capitis, atque Urina saturatior, adusto crassóque supernatans sedimento.
[Page 274] 13. Quodsi prae contusionibus largioribus Succi cursus interclusus fuerit, in glandulas morbosas ac vertucas degenerat; imò, qui Lue venereâ atque Elephantiasi laborant ab eodem corrupto verrucosâ bullarum segete interdum cutem obductam habent; in aliis Lue peremptis ubique venarum, atque in locis iis ubi praecipuè incessit dolor, pituitae instar inspissatus repertus est.
14. Prud entissimè cautum est ut ad calculum malè dispositi ab esu easei ovorúmque albuminis temperarent: Ad hunc siquidem comp ingendum copiosum suppeditant ista materiam, eò quòd horum utrumque terrestris succóque affinis sit prosapiae. His autem gradibus coalescit Calculus. Primò Succi aliqualis pars à calore praeternaturali, non tamen immodico, Sero optimè commixta in muccaginis cujusdam formam elaboratur: haec in digitorum articulos incidens atque à Caloris excessu in crassitiem lentè torrefacta, Tophos efficit; in Pulmone autem, renibus, aut quâvis aliâ Corporis parte detenta in lapillum quendam durum ac plerumque (nisi ab humoribus intingatur) albicantem concrescit. Neque hoc mirum cuiquam videbitur, si naturae in operando methodum vestigiatim attenteque sequamur; cernimus quippe oculis
[Page 275] ovorum pelliculam testámque eodem planè modo ab albumine fieri, & substantiam quandam petrefactam ex eâdem materiâ defluente, dentibus adnatam. Invenit
Columbus Calculos in Portae atque Haemorthoidum venis; In Sanguine item Leprosi observatae sunt arenulae; imò, quod mirum est, cuidam dolore Ischiadico undecim jam annos laboranti, qui postea in genu delapsus est, apertâ exteriori Malleoli venâ, cum sanguine ferventissimo prosiliente, Lapilli quoque figurâ & quantitate Rapi seminis, quantúmque testa nucis juglandis capere potuit, unà quoque exiliêrunt; unde perfecta ipsi reddita est sanitas. Reperiri in Brutorum complurium Hepate Calculos cum sicco vescuntur pabulo non inusitatum est; à quo affectu ex graminis (dilutioris uti
(que) alimenti) in pascuis esu liberari solent. Par huic medela contigit nonnullis ex Lactis asmini potu, vel à Cerevisiae tenuis aquaeve ante comedendum ingurgitatione; imò solis herbarum infrigidantium succis Foemina quaedam Nobilis à muccilaginis hujus alborúmque calculorum infestatione, unàque cum urinâ excretorum, à nobis sanata est. In vesicâ quoque Fellis generantur Calculi laeves & friabiles, cùm pars materiae istius unà cum bile illò delata est; cui consonat observatio
Hippocratis
[Page 276] Calculum fieri in Infante ex Lacte valdè calido & bilioso.
15. Notandum tamen aliquam Succi redundantis portionem ad ungularum, cornuum, dentiúmque fabricam cedere; Impotentia illa Progrediendi, equos caespitantes & inutiles reddens, accidit quando unguia (more clavorum in pedibus nostris) adeò induratur, ut partium vicinarum teneritudinem comprimat laedátque.
16. Porrò, cùm Morbi contagiosi ut Lepra, Variolae, Phthisis, Lues Venerea Scabies originem suam à succo corrupto acceptam habeant, naturam ejus jam degenerem juvat penitùs explorare. Si enim in pus perfectè versus fuerit, illúdque diuturnitate morae inveterascens ad extremum ferè corruptionis pervenerit gradum, aliisque contactu communicatum fuerit,
contagiosum dicitur. Fit autem Contagio ista prorsus hoc modo. Pus illud, quod communicari diximus, vicinam humoris capacis partem primò afficit at
(que) viscosam continuitatem perfringendo in suam immutat naturam; haec (jam nutritioni aut sanguini creando inutilis) deinde proximam, & sic deinceps, donec ad integram massam virus propagatum fuerit; idque seriùs citiúsve pro Agentis viribus ac mutabilitate Patientis. Unde
[Page 277] nemini mirum esse debet quod parum Veneni integram humorum omnium substantiam inficiendi vim habeat.
17. Praeterea unum hoc addere libet, tanquam ad discursum praecedentem de morbis è succo natis eorúmque medelâ non parùm lucis allaturum; nativum Succi cursum (ut saepè jam innuimus cutem inter carnémque peragi. Hoc autem esse verum, indè patet quòd materia illa quae vesicatoriorum ope evellitur, quaeque in papulis cutis continetur, ubi nequaquam sanguineam sapit indolem, ita si eam igni admoveris, ejusdem prorsus esse naturae cum Succo ex pari utriusque inspissatione comparebit. Patet etiam inde quòd extimae corporis partes quae per cutem relucent, nisi quid insolitum obstet, albicare (nisi ubi cutis tenuior est ut in aliquibus faciei partibus) conspiciamus; qui quidem color non Sero neque sanguini competere sed solius Caseosae partis esse proprium manifestissimum est.
18. Ratio autem quare Succus in cursu suo hanc accipiat semitam praecipua esse videtur, quòd tenuior sit is sanguine; quò fit ut cum per arteriarum quarundam e tremitates egrediendum est, pars purè sanguinea cum fibris & succi aliquanto per ordinarios ab his ad venas meatus rectà progrediatur, seu veriùs à cordis impulsu feratur; Succus autem diffluit
[Page 278] undéque & à patulis venarum osculis resorbetur quibus etíam viis cum massâ sanguinis iterum miscetur. Accidit, quod Succus, uti oculis manifestum est, à calore nimio inspissatur ac proinde à frigore in tenuitate naturae suae debitâ conservetur; quare, cùm in majoribus vasis insignior sit caloris vis prae quod in parte corpus illâ ambiente reperitur, infrigidatur paulatim toto decursu Succus, dum in minores usque dispergitur arterias, indéque inter cutem earnémque, à quâ causâ provenit quod in perfectâ tenuitate retinetur. Adstipulatur veritati huic, quod sanguis si quando dilutior sit vel commoveatur vehementiùs ad extremas quoque partes unà cum Succo proruatur, adeò ut per Sudorem aliquando etiam effluat quandoque verò (cum nimirum, aliquanto plus tenuitatis ac caloris adest) in extrema corporis actus, aliquas ipsius partes quo proclivior est via, occupet, ibique obcursûs perennitatem colore suffundit rubicundo, ut in vultu ebriosorum videre licet. Porrò, eam partem versus potissimùm vehendus est Succus quò vis motrix seu insequentis Sanguinis cursus eundem impellere aptus est: Vergit autem is perpetuò, cùm circularis sit, ad circumferentiam; talem namque esse motum projicientium circulariter nôrunt Mathematici. In
[Page 279] quamcunque itaque partem nostram versemus considerationem, tritam Succi semitam inter cutem carnémque positam comperiemus. Hinc postquam glaciem manu aliquandiu prehensam dimiseris, experiêris illicò sensationem quandam percalidam, punctionis quasi seu titillationis more, extremitates manûs molestè perstringentem; quae nihil aliud est quàm Succi paulisper impediti, jamque cum impetu & duplicatâ ex inhibitione eâ motus vi, in Callem sibi proprium denuò irruentis importuna contentio. Nec alia assignare poterit ratio cur hyeme sedimentum auctius crassiúsque, aut cur Quartana caeterique morbi Autumnales, eâ tempestate incipiant, vere autem abscedant, nisi quòd, tunc temporis ab ingruente Frigore in pravè dispositis repercutiatur Succus, à revertente autem Sole in exteriores denuò partes evocetur.
19. Cùm autem quò concitatiori res quaevis fluida propellitur motu, eò propriorem ac magis patulam arreptura est viam, sin lento impulsu protrudatur, plus eidem suppetit otii ad ubivis pro libitu expatiandum diffluendúmque hinc sieut ubi adest pulsus undosus (tardum uti
(que) sed magnum, sanguinis incessum denotans) largiorem effluere sudorem conspiscimus,
[Page 280] ita, è contrà si quando violentior fit sanguinis motus, non vacabit Succo per anfractuosos intra carnem cutém
(que) maeandros ignavis passibus perrepere, sed festinanti incumbet directum ab arteriis ad venas iter capere; unde fiet ut vel nullas vel saltem brevissimas extra vasa moras protrahat, ac proinde calidior spissiórque reddendus fit. Inter reliquas autem motûs hujus vehementis causas meritò numeranda est humorum in vasis contentorum abundantia, ipsorúmque inde secuta vasorum plenitudo; modò adeo insignis non sit, ut non ad ipsum cor obruendum sed tantum ad irritandum praevaleat. Porrò, ista humorum abundantia è duabus potissimùm nascitur causis, ex ingestorum scilicet excessu sive facultatis concoctricis quâdam (ut ita dicam) foecunditate, atque ex intercepto subter cutem Succi illapsu; quod si contigerit, rectà ab arteriis ad venas provehetur, unde ex excessu ipsius in majorem turgescent amplitudinem distenta vasa. Quare, si quando ab impacto frigore obsideantur obstipentúrque meatus quò Succo eundum erat, tum ipse Succus magis calefit (ut pote in vasis ubi viget calor, perpetuò clausus atque ad suum quoque refrigerii locum accedere prohibitus)
[...] vasa etiam tumefacit, unde cordis
[Page 281] praelargâ irruentis sanguinis inundatione se exonerare satagentis commotio vehementior, indéque rursum, calore etiamnum aucto, nova Succi inspissatio majór
(que) adhuc per vasa ad locum suum penetrandi difficultas; donec tandem ad eum torrefiat crassitudinis gradum, ut per communes & patulos ab arteriis ad venas canaliculos pervehi nequeat; quo facto cor in arterias jam infarctas sanguinem propellere impotens, ab inutili motu cessat moritúrque Animal.
20. Ex hoc discursu adeò facillimè colligi videtur morborum (Febrium praecipuè è Succo natorum origo, ut applicatione specialiori nequaquam indigeat; Cernitur etiam cur in Febre malignâ excernatur urina crassa, si multa sit, Criticè: indicat fiquidem Naturam, morbi causam, cui succumbebat, illâc exonerare. Cernitur quoque unde pituitosa illa ac crassa materia in Febribus generatur quae screatione à capite faucibúsque, tussi ê pulmone elicitur ore demùm expuenda: Est nam
(que) ista nihil profectò aliud nisi Succus nimiâ (modo quo dictum est) calefactione inspissatus. Denique, nihil quicquam reperietur in hujusmodi morbis quod difficultatem creare possit, modò ad naturam Succi causarúmque à quibus crassior debito redditur cautum mentis nostrae intuitum advertamus.
[Page 282] 21. Nequaquam verò praetermittenda videtur particularis de Cutis Astrictione, seu cum carne adhaesione quae ab hoc cursu intercepto immediatè exoritur mentio, unde non rarò macies, phthisis, tussis, febris Hectica, diarrhoea, abscessúsque interni proveniunt. Illud porrò observandum, quod si à frigore externo cursui huic ponatur obstaculum, afficiatúrque inde pars aliqua partem quae opponitur respondétque huic Internam onerari dolorémque percipere. E contrà, si ea suerit naturae debilitas ut succus iste in corporis habitum propelli omninò nequeat, tunc enimverò siccabuntur ulcera; quod in morbis periculosis certissimum mortis indicium est. Quare, in hujusmodi morbis tota paenè Medici opera in eo locatur, ut Metasyncriticorum atque unguentorum vel Balnei ope Succum ad extrema corporis reducat, hinc pustulae in labiis aliísve partibus erumpentes est eertum recedentis morbi prognosticon; non quòd aliquid magni momenti evacuent, sed quod monstrent Succum jam solitum recuperâsse cursum & pristinis de integro cieri alveis.
22. Humoris istius redundantiâ multis se modis exonerat Natura; quam imitare Artem oportet, per Capitis scilicet Emunctuaria (in quibus sedem habet Parotis,)
[Page 283] axillas & inguina; unde nativum partium harum excrementum Caseum olet, Porrò, in his erumpunt Abscessus, quando humor iste prae nimiâ copiâ corrumpitur eò quòd glandulae crudioribus hujus alantur partibus, imò opprimantur, dum ad nutriendum corpus non ritè distribuitur, aut in iis manens nequaquam debitè alteratur. eundem pulmones, nares & oris glandulae per sputum, screatúmve eliminant; quod, si aliquantulum adservetur, puris more foetet: è quo etiam componuntur sedimenta omnia crassa & viscida: Vidi quendam rheumatismo, tussi & febre laborantem cum sedimento crasso, à copiosâ, per vesicatoria brachiis applicata, evacuatione relevatum & ad nativam denuò claritatem reductam esse urinam.
SECTIO QUARTA.
De Succi defectu & Morbis inde ortis.
1. REstat pauca adjicere de Succi defectu, ejus causis, morbísque inde natis; in quibus, sanguis missus ubi refrixerit omni hoc destituitur humore. Fit autem ut plurimùm à nimiâ potûs calidioris ingurgitatione, at
(que) à cibi interea
[Page 284] temporis abstinentiâ; unde multoties observavi Febrem cum Phrenesi, aut Apoplexiam, utramque autem planè lethalem secutam fuisse, ipsósque hoc modo affectos glutinoso quodam seu viscido sudore maduisse; certissimum profectò indicium, ab immodico Calore ac pororum hiatu insolito, unà cum Sero, Succum quoque nimis dilutum exhalatum esse. Hinc in extinctis à febre malignâ invenit
Riolanus sanguinem instar medullae sambucinae in vasis concretum: Idem animadversum est à
Fernelio in quodam à diutino languore perempto; & à
Salio in arteriis & venis Virginis cujusdam è syncope demortuae, quae die obitum antecedente Capitis gravedinem, vertiginem atque anxietatem passa est: Idem accidit sanguini venenis illis infecto quae succum immodicè exhaurire solent; in his verò ut plurimùm profundus observatur sopor mortem praeludens.
2. Liceret hîc in immensum expatiari, verùm Principiorum firmitati Lectorúm
(que) acumini fisus, morborum symptomatúmque particularium mentioni in plurimis hujus opusculi locis potiùs supersedendum arbitratus sum, quàm prolixas de singulis enarrationes instituendas, praesertim ubi de Succo, feracissimo morborum Campo agendum est.
SECTIO QUINTA.
De Fibris.
1. ASucco ordine recto ad Fibras promovemur, ut quae non nisi Succi partes sint coctiores, viis à Naturâ statutis in majorem spissitudinem densitatémque compactae; unde & Terrestrem sapiant indolem, quoad fines à naturâ intentos sint magis accommodatae. Est quippe pars illa quam
purum Sanguinem appellamus valdè friabilis, Succus autem Serúmque nimis fluida; quò igitur firmior adhuc consistentia robúrque & quasi animositas Corpori accedat ad dictos humores uniendos & veluti colligandos, Fibris opus erat. Hinc Animantia ea quibus paucae insunt fibrae, imbellia sunt ac timida, ut in Lepore cernitur & Damis; quorum proinde sanguis plurimo quidem Succo disfluit, prae fibrarum autem inopiâ vix coit, seu coagulatur. E contrà verò, Tauri, Apri & hujusmodi belluae quae fibris abundant, animosae, iracundae ac furibundae sunt; densior quippe harum sanguis, tardiori incessu per vasa meat, nec resilientiâ subitaneâ Cor opprimere aptus est. In his ita que perturbationes sanguinem equidem calefaciunt
[Page 286] accendúntque, non autem nativum ipsi cursum praepediunt, vel à sanitatis statu eum dimovent; licèt, ob subjecti densitatem, conceptus semel atque altè imbibitus passionis alicujus calor difficiliùs eam ob causam deponatur.
2. A crassitie nuper expositâ sanguis bubulus pro veneno habitus est: certè potum ipsius esse lethiferum funesto nimis didic êrunt experimento
Midas Phrygiae &
Psammenitus Aegyptiorum Reges; nec minori pretio hujus rei cognitionem em
[...]runt
Aeson &
Themistocles: Hic siquidem intra venas receptus, nec Pulmones prae spissitudine perrepere valens, spirandi difficultatem ac praefocationem efficit, cum spasmo praevalido. Quam ob causam Mulieres nostrates, cùm apexabonibus conficiendis operam dant, fibras, dum adhuc calet sanguis, diligenter extrahunt.
3. Affectus nimiae Fibrositatis sunt qui è tardo inspissati sanguinis oriuntur motu; cujusmodi sunt segnities, torpor, stupiditas, atque Apoplexia; dignosci autem poterit Apoplexiae species haec ab iis quae à Sero Succóve nascuntur, quòd illae subitò & unico quasi ictu opprimant, haec autem non nisi gradatim obrepat. Nonnunquam Fibrae hae in pilos abeunt, & tum per urinam tum per secessum excerni
[Page 287] solent, imò in calculos aliquando; cùm enim sat humoris quò in pus vertantur non habeant, idonea proinde sunt (quemcumque in locum congerantur) quae in scirrhum vel etiam duriorem calculi substantiam, compingantur. Hinc observatio illa
Hippocratis,
Aphor. 76 l. 4.
Quibus capilli quidam è renibus excernuntur ii (ex
Galeni sententiâ) in calculosae coagmentationis periculo sunt.
4. Affectuum autem nuper dictorum è fibrositate nimiâ provenientium propria certè sunt medicamenta ea quae fibras communiendi ac proinde sanguinem attenuandi vim habent; inter quae praecipuum vendicat locum oleum Tartari; cum experientiâ eonstet Canes in quorum venas magna hujus injecta est quantitas, turgescere protinùs atque emori; eorum quoque peremptorum sanguinem dilutiorem ac fluidiorem solito repertum esse. Par huic effectus ex Haemorrhoi morsu sequi videtur; cùm vulneratorum ab ipso sanguis per omnes corporis partes effundatur, quod absque notabili fibrarum comminutione fieri non posse videtur.
5. De symptomatis è sanguine prae admistione humorum tenuium, Succi nimirùm seríve provenientibus, jam satis supérque dictum est, notandum verò cachecticas
[Page 288] nonnullas, praecipuè verò puellas, sanguinis tenuitate laborantes, deesse sibi ad medelam cibos crassiores à naturâ edoctas, salutifero (prae postero tamen aliquâ ex parte) appetitu argillae, testis fictilibus, lutóque aviditate inexplebili inhiare.
6. Functae jam intra sanguinem munere suo Fibrae, ita ordinante Naturâ, in intestina protruduntur; quibus more subdititio adhaerent, ea
(que) contra acrimoniam bilis aliáque ejusmodi incommoda sui interpositione protegunt ac communiunt. Quòd si nimia harum quantitas illuc confluxerit, cùm parva adest bilis proportio à quâ ad has ejiciendas irritari debebat natura, in magnam proinde accumulabuntur molem; unde dolores contumaces & acuti (colicis ferè similes at difficiliores longè curatu) intestina torquent ac cruciant; nonnunquam & ipsi colici prae nimiâ stupiditate astrictionéque ex hâc causâ natis. Aliquando etiam excretae sunt pelliculae quaedam insignis crassitie
[...] ac longitudinis, adeò ut à nonnullis ipsamet esse Intestina censenda sint. Porrò, fasciae istae adhaesione obstinatâ meatus in Intestina obstruentes, fumorum & melancholiae causae extitêrunt. Vidimus ipsi vesiculas complures luteo quodam humore atque seroso (ab Igne enim inspissari
[Page 289] renuit) unà cum viscidâ & pellicosâ hâc illuvie egestas; imò absqe eâ quod sanè mirum ab eodem homine plus centum. Erat ei vultus ante harum extrusionem tristi quodam pallore obductus, venter scirrho ubi
(que) obduruerat, qui post istarum ejectionem emolliri ac diminui occoepit; at cum redibant jam vires, & de morbo cui antè succubuit, jam paenè victrix natura triumpharet, ex intemperantiâ in Colicum incidit; à quo prae suorum negligentiâ peremptus est. Observavimus etiam magnam muccosae illius materiae excretam vim, postquam melancholiâ laborantes quibus affatim inerat, ad mentem jam redituri erant. Idem post obstinatos contigit Icteros, dum purgationi dabatur opera. In aliis totalem & planè lethiferam fecêrunt Fibrosae hae concretiones obstructionem; in aliis caloris vi in calculos obriguêrunt; ovorum modò, modò juglandum instar; non absque violentis Colicae Iliacae
(que) passionum symptomatis; Nonnullis absque doloris sensu exonerati sunt, multis angulis variegati, magnitudinem castaneae exaequanquantes; cujus rei multa ab Authoribus commemorata sunt exempla.
7. Cùm itaque Fibrae ad naturae opera sint necessariae, neque earum forma, utpote constans, et perpetuò sui similis,
[Page 290] fortuito inconstantíque Casûs molimini tribuenda, operae pretium erit investigare quibus viis à Daedaleâ Naturae manu effingantur. Quaerenti autem sponte occurrerunt rationes, ut mihi quidem videtur, non levis momenti, ob quas in eam valdè propendeamus sententiam illas in figuram quam habent Splenis operâ plasmari. In quâ quidem disquisitione si veritatis metam attigerimus, duplicem profectò Audentiae nostrae reportabimus mercedem; ut tum fibrarum Officinae, tum ignoti hactenùs Splenis Officii primi adinvenisse habeamur; sin erroris coarguamur, nonnihil tamen erit in re adeo arduâ at
(que) obscurâ verisimilia proposuisse. Rationes autem quas pro sententiâ nostra allegamus sunt hujusmodi.
8. Primò, oportere aliquem in corpore assignari quasi Typum in quo excudantur Sanguinis Fibrae in eam quam habent formam: Ut ut enim ejus partes magis crassae ac terrestres caloris operâ coalescere atque à motu ipsius in longitudinem exporrigi ac produci possint, nequa quam tamen exiguitatem eam vel ab ipso ortu haberent vel posteà retinerent, sed potiùs in unam (vel paucas aliquas eásque nimis magnas coirent moles atque ad meatus profectò sanguinis intercludendos obturandósque aptas) nisi ab ipsâ
[Page 291] paene novi sanguinis nativitate in exilia quaedam filamenta partis alicujus densioris ope fabricarentur, quo facto, unaquaeque distinctè terminos suos adservare apta erit; aut sicubi leviter peccatum fuerit, cum recurrente sanguine ad eundem appulerint locum, à foraminosâ Typi illius (si qua sit) formâ facillimè recudi atque emendari poterunt.
Proximè huic adstipulatur quòd nulla alia corporis pars ad id muneris exequendum repertum sit idoneum praeter unum Splenem ipsum verò usqueadeò ad amussim officio huic praestando adaptari, ac si deditâ operâ ad hoc ipsum (ut reverâ fuit) conformatum à naturâ fuisset: Habet siquidem Lien (observante Cl. viro ac Praeside nostro Dignssimo D.
Glissonio) ubi
(que) ferè foraminula
quae per parenchyma advenarum modum ramificantur, etiamsi venae alicujus tunica nusquam appareat; adeò ut Machinae illi cujus ope Artifices aes, aurum & argentum in longa filamenta attenuata deducunt hâc ex parte simillimus videtur. Habet porrò (inquit ille) venae per Lienem disseminatae tunica, ubique
Foramina,
[...]
per quae sanguinem è parenchymate resluum exhaurit; Addit
laevorem ac firmitudinem parenchymatis circa cavitates canalésque eos qui in ipso sunt,
eosdem integros conservare, perinde
[Page 292] acsi vasa per illa loca distribuerentur. Etsi, quando truncus Arteriarum propaginem quandam emiserit, eadem statim foramen aliquod jam dictum ingreditur, estque istud vase per ipsum delato multo patentius. Praeter jam dicta autem foramina, quae arterias excipiunt; sunt alia quoque plurima, quae in venas dehiscunt, eademque etiam per parenchyma ramificantur. En tibi, Lector, instrumentum ad fibras concinnandas exquisitè fabrefactum. Vides sanguinem ab arteriis exceptum per foraminosum parenchymatis corpus deferri ad venas; vides ipsas hiare tanquam bucceam sibi debitam excepturas; quod, cum, si totum circulantis sanguinis cursum vestigiatim oculis lustraveris, nullibi corporis praeterquam hoc in loco fieri compereris, concludes mecum peculiarem aliquem aptúmque foraminum istorum usum assignari oportere, neque praeter jam dictum assignari posse videtur.
10. Perpellit autem nos maximè ac planè cogit ut huic faveamus sententiae, quòd sauguis ante integressum Lienis sit rubentior ac tenuior, post egressum verò inde crassior ac nigricans: Porrò, omnem tum crastitiem tum nigredinem naturalem sanguinis è Fibris oriri compertissimum est; adeò ut si ex ipso bubulo easdem eximas, eum, reliquorum etiam tenuissimorum
[Page 293] sanguinum instar, nigrore ac Spissitudine depositis, rubere atque diffluere videbimus. Quare antequam Lienem ingressus est sanguis pauciores habebat Fibras, postquam egressus, plures: factae itaque sunt Fibrae in Liene.
11. Unum addam ad hanc quam amplectimur firmandam sententiam Splenetica propriè dicta medicamenta frigida & sicca esse, ejusdem quoque cum fibris temperiei, & apta maxime ob terrestreitatem suam, constringere & lienis laxitati laevoríque occurrere, quorum ope is ad fibras faciendas suumque munus fungendum, habilis tum conservetur tum etiam de novo reddatur porrò observandum; morbos quoque eos qui ex splene laeso proveniunt eosdem esse ipsos qui ex defectu fibrarum natos ostendimus. Inter hos praecipuus ac maximè omnium notabilis est Lienis Scirrhus. Et licèt dici possit è Fibris in Splene retentis compingi eum, unde non mirum si dum ibi detinentur pauciores reperiantur in sanguine, nihiloseciùs peculiari jure has respicere Lienem argumento est, quòd, licèt in quaâlibet aliâ corporis parte per quam Sanguis transit obstructio fiat scirrhús
(que) nascatur, nulla tamen inde Fibrarum sequi inopiam, qualis in sanguine eorum est qui Liene affecto laborant; deprehendamus.
[Page 294] Denique Fibrae istae nimiùm in Liene detentae & scirrhosam supergressae consistentiam in lapidem obriguerunt.
12. Morbi autem è nimiâ Sanguinis tenuitate (eò quòd Lien prae malâ temperie vel etiam laevitate Fibras elaborare non valeat) oriundi sunt hujusmodi. Icterus niger, qui tunc potissimùm incessit, ubi nativus Calor debilis est, abest autem penitùs Succi adustio; in quo saepiùs notavi maculas nigras, Corporis Linguaeque cutem (veluti papyrum atramento deturpatam) plurimis in locis sparsim defoedantem: Aliquando color lividus & plumbeus Corpus offuscat, adest spirandi difficultas, pedes inflantur, atque ulcera in cruribus curatu difficilia excitantur, alia denique symptomata Scorbuto vulgò tributa sese produnt. Item tussis sicca, nonnunquam Cordis palpitatio, ructus vomitúsque acidi, interdum Diarrhoea ac Dysenteria. Quod si calor adsit paulo auctior tune rubor quidam ac Phlogosis faciem, praecipuè verò maxillam smistram, motu subitaneo suffundit, & dicto citius evanescit. Denique, Scabies, Cancer, &, ut verbo omnia complectar, quicunque affectus à nimiùm violentâ Sanguinis procedunt commotione, in quibus proinde omnibus plurimum quidem Succi, Fibrae autem paucissimae reperiuntur. Ex
[Page 295] omni itaque capite conclusum videtur, usum Lienis esse, ut propria sit Fibrarum Officina.
SECTIO SEXTA.
De Sanguine, ejus temperie, & quibus modis, cum redundat, naturaliter evacuetur.
1. HAec vox [Sanguis] in duplici sensu usurpari solet: Absolutè namque atque in primo seu communiori significato denotat totam illam humorum in vasis mixtorum ibíque fluentium massam, in cujus naturâ investigandâ integer Tractatûs hujus insumitur Labor; secundariò verò & specialiùs pro rubicundâ eâ massae hujus portione quae caeteris elaboratior, purior, sincerior ac defaecacior est; unde cum addito
[purus Sanguis] nuncupari solet, saltem debet, nisi aliàs à discursûs serie satis distinctè internoscatur ad specialem cujus explicationem Capitulum praesens instituimus.
2. Sanguis itaque hic, cùm talis sit, non immeritò reliquorum humorum appellandus est Princeps: In hoc, Spiritus, tanquam in Augustissimâ quâdam séque
[Page 296] dignâ habitat sede, ibique purpureâ fulgentíque ornatus chlamyde conspiscitur. Hinc in actionibus vitae obeundis proximum Spiritibus locum hic sibi vendicat: unde largas Seri Succíve evacuationes, datâ occasione, absque magnâ roboris jacturâ perferre valemus; quòd si subtripla puri Sanguinis deperdatur quantitas, protinùs virium defectio Corpus enervat, & pallidae mortis Antesignanus membris obrepere incipit Frigus; pari ratione quâ ab ejusdem imminutione Chlorosis, Cachexia, atque Hydrops, originantur. Quantum siquidem sanguinis hujus (in hoc namque defacto includuntur Spiritus) tantundem etiam Caloris parti cuique inest. Hinc Animantia sanguinea perfectissima sunt, hinc etiam in humano genere qui temperie sunt sanguineâ jucundi, ingeniosi ac vegeti sunt. Est denique humor iste ultimum perfectissimúmque elaborantis seu coquentis Naturae conamen, cui proinde pertractando ultimum non immeritò reservavimus locum.
3. Circa hunc tria praecipuè confideranda elucent: Materia scilicet, Efficiens, ac denique Finis; de quorum singulis ordine discurrendum est.
4. Materiam pur sanguinis praecipuam statuimus
Succum: Ex hoc enim crudioribus Seri exhalatis partibus, manentibúsque
[Page 297] iis quae coctissimae sunt, item à diutinâ Caloris moderati actione redactóque quicquid viscidum ac fibrosum erat in siccam quandam ac friabilem naturam plurimúmque Ignis purioris in se claudentem Sanguis hic coalescit. Esse autem Succum in componendo sanguine causam facilè principem (ut omittamus
Aristotelis Authoritatem, qui Succum
crudum esse Sanguinem, hoc est
per coctionem sanguinem fieri existimavit) exinde porrò constat quod Fonticuli, ad quos magna humoris istius confluit copia, spongiosâ quâdam & sanguine distentâ turgeant carne; &, quòd punctum Saliens in albumine (quod purus putus est succus) collocetur, ex eóque à maris semine impraegnato nascatur; nec minùs compertum est ea ova quibus ante masculi seminis adspersionem albumen deest, sola faecunda esse, quae verò absque eâ seu è solius gallinae virtute conflantur, generando foetui esse prorsus inepta, Deest siquidem his efficax ille caloris gradus quo Galli semen imbuitur, quique per Gallinae incubationem aut talem caloris gradum exuscitatus, primùm partes albuminis rariores colliquefacit, dein ex eisdem perfectè coctis sang uinem generat, è quo persicitur pullus.
5. Cùm igitur Sanguis purus sit humorum
[Page 298] coctissimus & veluti Apex, in excrementum propriè dictum degenerare non potest; nam quicquid excrementum sapit, dum cautis naturae passibus itur ad sanguinem purum, excernitur, & si quid prorsus excrementitii in suâ admitteret temperie, quaerendus esset alius humor, puro sanguine, excretâ faece illâ, purior. Hinc cernitur non esse eum sanguinem purum, de quo est nobis sermo, si quid illaudabile rejectamentum ei inesset. Speciatim in bilem verti non potest; hujus enim materiam esse faeculentiores pinguedinis reliquias jam ostendimus; neque in Serum, cum à calore in fluiditatem reduci nequeat, neque in Succum, nisi remenso Naturae cursu, cùm ab hoc immediatè factum sit: Neque in Pus, ob defectum humoris, seu friabilitatem: Unde obiter notandus est Error
Aristotelis cum sanguinem in pus & tophum mutari affirmavit, modò de puro sanguine id intellexerit: Neque expurgari potest ut Serum; cum hoc (nisi in hypercatharsi) ne succo quidem competat, nedum huic. Est itaque Sanguis purus, tum ob sinceritatem sibi propriam, tum ob copiam Spirituum quos continet, tum denique ob densitatis firmitatem quiddam stabile & (quantum natura rerum ferre potest) aliquo modo Incorruptibile;
[Page 299] hoc est, nullae dantur Causae naturales quae ipsum in humorem aliquem se pejorem (qualiter succus in phlegma & mucositatem, serum in urinam, pinguedo in bilem demigrant) transmutari possit, melior autem ipso nullus reperiatur, cùm sit optimus; quare si institutum naturae peculiaris, sive
humanae spectemus, permanebit semper sanguis
Idem (unde forsan
Arabum error fluxit eundem ipsum à primo cujusque Animantis ortu permanere sanguinem existimantium) Nam cùm is sit viventium perfectissima pars, claudátque in se spiritus aliquo modo ut corpus Animam, ubi verò ad viventis summum perventum est, necesse sit omnem mutationem ad non vivens progredi, maximè autem rei viventis intersit ut ad non viventis statum non relabatur; imò cujusvis rei, ut cum suae perfectionis attigerit summum, nihil agatur amplius; evidentissimum est, si sola consideretur naturae animalis sanguifici utilitas, nullam prorsus mutationem, sive quoad quantitatem, sive quoad qualitatem ea fuerit, subiturum esse sanguinem: si quam ita
(que) subeat, ab universali Naturae cursu & Oeconomiâ ratio ipsius petenda est; hoc est, à communissimorum seu primorum corporum naturâ: Inter haec activitate praepollet Ignis, cujus nota est indoles
[Page 300] à centro ad circumferentiam se undequaque diffundere, secúmque unà particulas cujusvis rei intimè complicatas abripere; quare, cum in sanguine puro emineat ínque eo altè ac ubique insideat Ignis, idem in corpore humano efficiet; hoc est, minimas sanguinis particulas transpiratione insensibili perpetim avecturus est, modò nè intercludatur exeundivia; non intercludi autem sanguini inde patet, quòd hydrargyrum cutis poros nullo negotio intret; imò, emplastrorum ope concretiones, & vel ossium ipsorum particulae corruptione comminutae eâdem viâ elici possint. Deni
(que), in vibicibus stagnans aliquandiu &, ut videatur, incrassatus sanguis post paucos dies abscedit: licèt reverâ crassitiem non contrahet (aliter non ita elapsurus esset) sed friabilitatem; unde in minutulas & plusquàm pulverulentas resolutus & quasi exiccatus particulas, è poris effugium parat. Quid quòd Succum à caloris operatione friabilem inducere naturam compertum sit; multo itaque magis sanguis, ut cui tum intensior Calor tum temperies quoque insist friabilior. Denique naturae cursui Digestioni scilicet, poneretur Meta seu
Non-ultra ac proinde ipsi vitae Terminus, nisi, sicut Assumpta in Lac, & Lac in reliquos humores ac praecipuè
[Page 301] Succum, ita Succus quoque indies in Sanguinem convertatur. Imò converti eum perpetuò necesse est, cùm Efficiens, nempe Calor, & Materia, Succus scilicet, nunquam non adsint; è quorum concursu & quasi complexu in albumine ovi, cui incubat gallina, intra triduum nasci perfectum sanguinem experimur. In singulas itaque horas & momenta novus generabitur intra venas Sanguis purus, atque in immensam turgescet molem & cujus continendi nè integrum quidem corpus capax esset, nisi modo aliquo insensibili elabatur; nullâ etenim sensibili viâ (sicut reliqui humores) egredi eum manifestissimum est.
6. Si quis objecerit uterum in mulieribus esse proprium humoris istius conceptaculum, imò vas excretorium, per quod vitiatus sanguis sub menstruorum formâ ejicitur. Respondebimus, hoc si verum esset, quaeri debere, cur non eadem excretio, vásque aliquod utero analogon ad eam excipiendam aptum, itidem in Viris reperiatur aequè ac in Foeminis, cùm illis quam his longè plus insit Sanguinis: quare, cùm neque viris neque viraginibus quae proxime ad virilem accedunt naturam fluor iste competat, non à sanguinis sed ab ipsarum naturâ foeminarum deducenda est menstruorum ratio. Quid
[Page 302] quòd mensium in aliquibus suppleat lo
[...]um haemorrhoidum fluxus, & tamen perfecta sanitas ipsis constet; unde patet nihil hîc reperiri Utero proprium, neque quicquam interesse, modò superfluus exoneretur sanguis, quâ tandem is egeratur viâ.
7. Si quaeras quaenam tandem juxta doctrinam hanc genuina sit mensium causa, responsum habe. Ex antedictis comparet puri sanguinis particulas invisibiliter per poros effugere, quin etiam istud caloris sive Ignis easdem primò comminuentis, dein comminutas exportantis virtute perfici: quare, ubi plus caloris adest, uberior evehetur sanguinis copia, ubi minus parcior; pro ratione obicum etiam sese opponentium eorúmque faciliori vel difficiliori penetratione, eaedem in efferendo Sanguinem differentiae contingant necesse est: Cum itaque in foeminis multo debilior sit caloris gradus prae quod in viris reperitur, habitus item corporis & cutis densior ex utroque capite consequitur, plurimum sanguinis in his per expirationem insensibilem avectum in illis autem quàm minimum. Aliâ itaque, cum redundat, ejiciendus est viâ: ne morbos inde sequi natos generet nullo autem commodior aut minùs naturae molesta inveniri poterit quàm sit uterus, per hunc itaque evacuatur. Veram esse hanc &
[Page 303] propriam mensium causam ulteriùs manifestatur, eò quod nonnulli etiam viri quibus constitutio debilior, more foeminarum, fluxus menstruos vel per haemorrhoidas vel alias saltem partes patiantur, quibus suppressis in hydropes & cochexias, uti foeminis usu venit, prolabuntur.
8. Probatur etiam à paritate: in tempore namque hyemali largior urinae emingitur quantitas eò quòd obstricti Cutis pori transpirare Serum non permittant; ob quam eandem causam non tantùm sanguine sed Sero quoque abundant Foeminae; unde eae quibus liberiùs seu copiosiùs fluant menstrua, purgatu sunt faciliores.
9. Quid quòd nulla alia apparet ratio quare in eum locum defluant menses: neque enim sunt Conceptûs per se Causae ex parte foeminae, cùm plurimae quibus vel diu intermissi sunt vel etiam nunquam perfluxerunt gravidae tamen factae fuerint: Neque prolis respectu necessarios esse eos hactenùs constat, cùm compertum jam sit Embryonem sanguine materno nequaquam nutriri. Restat itaque ut non nisi superfluae sint sanguinis partes, atque, ut tales, è corpore derivandae; licèt, dum hoc fit, quandoque per accidens alii etiam effectus obiter sortiantur.
[Page 304] 10. Esse autem fluorem hunc maximâ ex parte sanguinem crudum, colligitur ex morbis qui ab hujus suppressione creari solent; quales sunt Pleuritis, Peripneumonia, angina, podagra, furores, apoplexia & hujusmodi, quos ante è succo ortos diximus. Unde quo rectè quae sit mens hâc in re nostra intelligatur, duplic omninò è causâ procedere Menstrua statuimus; quòd, scilicèt ob caloris defectum Succum in Sanguinem vertere impotens sit natura, & quòd eundem jam ad Sanguinis statum redactum in exiguas particulas usque adeò attenuare non valeat ut evolare possit. Horum effectuum, si priorem esse imperfectè mixtum & corporis temperamento indebitum, ac proinde quodammodo excrementitium contenderis, non vehementer inficias iverim; at tunc enimverò sanguinis statum nondum attigit; posteriorem verò quidquā omninò excrementitii in mixturâ suâ complecti, tum à ratione tum ab Experitiâ haud difficulter evincitur.
11. Super doctrinae jam expositae fundamento Thesin hanc extruo; nempe, Sanguinem nimis auctum nisi viis naturalibus exturbetur, artis ope imminuendum esse. Unde Haemophobi, sive perpetuum novi sanguinis ortum, ideóque praeexistentis augmentum non satis intellexerint,
[Page 305] sive quòd Sanguinem esse ipsam Animam superstitioso errore seducti autumaverint, pessimè errârunt ipsi, aliós
(que) curae ipsorum se committentes ad exitium perduxêrunt, quos levi negotio Phlebotomia servaverat. Cùm itaque morbos è Sanguine nasci compertum sit, ex ipsius Plenitudine oriuntur Apoplexia, Febres atque Hoemorrhagiae, atque alia quamplurima his similia: Et Defectum ejus quod attinet, affectus inde sequi natos, unicâ sententiâ, eâque sapientissimâ complexus est
Aristoteles,
De Part Animal. l. 2. c. 5.
Quae autem (inquit)
parùm sanguinis habent, haec jam inde ad interitum sunt opportuniora; Interitus enim inopia quaedam sanguinis est: Quodque parùm est, affici tum à frigore tum à calore facilè potest.
SECTIO SEPTIMA.
Praecipuarum circa Sanguine
[...] Quaestionum solutio.
1. STabilitâ quam nuper tradidimus de Sanguine doctrinâ omnes panè circa eundem quaestiones ultrò citròque à Medicis ventilatae facilè solvuntur. Illa imprimis,
Quaenam sint qualitates Sanguinis propriae. Nam si
sanguinem tantummodò pro rubeâ illâ friabilíque substantia, seclusâ spirituum humorúmque
[Page 306] consideratione, acceperimus, cùm, sic acceptus, valdè terrestris sit, erit is propterea moderatè frigidus, Siccus autem in gradu insigni; uti patet ex partium dissilientiâ (proprio siccitatis effectu) quam in eo reperiri in confesso est. Quòd si ipsum, tanquam quiddam ex Terreâ illâ substantiâ ac Spiritu, veluti ex Corpore & Animâ quasi coalescens sumamus, tunc enimverò (cùm Spiritus igneae sint naturae) non minus exinde erit Siccus, erit tamen idcircò moderatè calidus. Quare, cùm Sanguis, quamdiu in venis est, nunquam non Spiritibus foetus sit, consequitur morbos è Sanguine (sic intellecto) natos (modò liber detur circuitus) Siccos esse ac calidos, ac propterea medicamentis humidis & frigidis esse sanandos. Denique, si sanguinem pro totâ illâ Sanguinis puri, Spirituum, humorúmque farragine seu confufione sumpserimus, certum est eum, hoc modo consideratum, Caloris Humorisque mediocritate gaudere.
2. Hinc quoque decerni poterit
Bilis sanguísne calidior sit. Sanguis etenim purus, cùm è Succo tanquam è materiâ siat, eâ ex parte terrestris est & sicca, unde eatenùs potiùs friget quàm calet; quare, ex parte formae tantùm ut ita dicam, hoc est, inhabitantis ignis, calorem habebit, vis autem illa ignea adeò à plurimâ terrâ
[Page 307] admistâ refringitur ac commitigatur, atque ab humectante sero, quod ubique sanguinis se insinuat, contemperatur, ut, licèt is quiddam perfectè coctum dici queat, nequaquam tamen exustum aut assatum dici poterit. Bilis autem cùm è pinguedine, quae proxima ignis capacitas est & naturâ valde calida, tanquam ex Materiâ, è plurimo autem calore tanquam ab Efficiente nascatur, idcircò hâc utrâ
(que) de causâ praefervida ac torrefacta evadit. Est itaque quiddam superexcoctum seu praeter modum calefactum; unde mitiori Sanguinis naturae molestiam exhibet, &, veluti recrementum exturbatur.
3. Solvitur etiam facillimè Quaestio illa,
An omnes partes sanguine nutriantur. Nam si vocis
[Sanguis] aequivocatio seponatur, eaque pro puro sanguine spiritibus impraegnato atque humoribus condistincto accipiatur, tum pernegandum est ullam omninò partem, praeterquam sanguineas, eo nutriri; sin eam pro integrâ illâ in venis massâ, quae tum humores omnes tum Spiritus quoque comprehendit, sumatur, tunc enimverò omninò asserendum nullam dari corporis partem quae ex ubere eo vel aliquâ ipsius parte, Succo praesertim, nutrimentum suum non hauriat; &, si quis sententiam huic contrariam statuminare niteretur, incumbit ei partem
[Page 308] aliquam assignare quam constet à Succo Nutritio caloris ope alterato fieri non posse; quod meherculè perdifficillimum erit.
4. Eâdem facilitate solvitur dubium illud,
An sanguis sit Praedator? Cuncta etenim difficilia dum minùs indistinctè proponuntur, eadem tamen facillima & quasi sponte se aperiunt veritatis studioso si adhibitâ distinctione debitâ sigillatim expendantur. Dicendum itaque, si friabilem illam & solidiorem substantiam, eámque solam (sepositâ mentis ope spirituum consideratione) sub nomine
Sanguinis designatam velimus (ut reverâ debemus si de sanguine in speciali instituatur sermo) adeò non depraedatur quicquam, ut è contra partibus (ut dictum est) sanguineis nutrimentum impartiatur, sin sub eâ voce partem etiam spirituosam, hoc est, Igneam comprehendamus, tunc enimverò id praestabit pro suo caloris gradu quod ignis ipse, si adesset, praestiturus fuisset; imò ubique naturae in horas praestat, hoc est, paulatim depascetur absumetque vicinum sibi formitem, quantumvis perfectissima atque optima corporis pars is fuerit: Idem tamen, si in materiam nondum coctam, ex coctione verò idoneum nutrimentum futuram inciderit (ut nunquam non incidit)
[Page 309] eam non mox depraedabitur, sed coquet atque ad corporis nutritionem adaptabit: Eodem planè modo (licèt caloris atque efficaciae gradu longè dispari) quo ignis culinaris alias quidem foci partes in fumum & cineres vertit, vel si malimus in Metaphorâ ludere, eas depraedatur; Idem tamen alias crudiores nondum devorat sed calefacit tantùm ac perficit, aptámquc alendo igni escam & foco continuando materiam reddit.
5. Veruntamen quid haec ad Sanguinem? Ex se enim à parte spirituosâ est quid prorsus diversum, vel si rubentem illam ac friabilem substantiam (quam genuino vocis significato
Sanguinem appellamus) unà cum Spiritu sub unâ eâdemque notione complecti velimus, certè secernendae sunt plures in eâ rationes, statuendúmque sub quâ consideratione intellectus
[Sanguis] Praedator dicendus sit. Quod si fecerimus, cùm depraedari maximam activitatem sonet, hoc autem parti illi friabili, utpote terrestri, nullo modo competat: caloris autem seu Ignis proprium sit, de hoc proinde solo, hoc est, de Sanguine quatenùs calorem in se habet, seu (quod tantundem esse docet Logica) de ipso calore seu spiritu qui sanguine clauditur, deque eo solo agitari Quaestionem omninò necesse est.
[Page 310] 6. Et jam, ubi vera rerum nomina invenerimus, ipsam pariter Questionem amisisse videmur: Calor siquidem in sanguine conclusus non magis Sanguis dici meretur quàm Ignis in ferro candente contentus ipsum appellandus sit Fer
[...]um. Nihilominùs procedat, utì debet, de Calore seu Spiritu (si quidem ea fuerit quaerentium mens) neque ob vocis improprietatem eludatur. Quaeritur itaque an calor seu igneae Sanguinis particulae alias corporis absumant partes: Et jam iterum, sejunctis per distinctionem conceptibus nostris, in nimiâ solutionis facilitate deperdi videtur quaestio. Ignis siquidem seu Calor, ubicunque est, semper agit similiter sibi; hoc est, vicina corpora aliquatenùs immutat, unáque secum avehit, modò operationis ipsius susceptiva sint. De singulis quae contingit subjectis, quò clariùs pateat rei veritas, discurrendum est. Agit calor nativus in Serum illúdque ex parte rarefactum per transpirationem amandat insensibilem: Agit in butyrosam Lactis nostri portionem; cujus optimam ubi libaverit partem atque ex eâ spiritum elicuerit, relictas faeces in bilem assat. Agit in ejusdem partem Caseosam seu Succum nutritium, & terrestrem ejus indolem in substantiam quandam aequabiliter friabilem longâ coctione ficcat; tandémque candem diutinâ exiccatione
[Page 311] valdè comminutam insensibiliter evehit. Coquit etiam foci vice in ventriculo cibos, lac seu chylum perficit, motûs sola atque unica est causa, infinitis denique aliis in corpore animali inservit usibus. Has omnes operationes, vel harum aliquas si depraedationes nuncupare velimus, certè nihil peculiare
calori sanguinis hâc in re tribuendum est; cùm, ubicun
(que) Naturae repertus sit Calor, idem prorsus fiat. At neque mirum quid dici debet quòd modò fluidiores carnis, imò membrorum solidorum, particulas actione suâ solvat, solut as abripiat.
7. Pernegandum autem omninò mihi videtur, quod asseritur, in Febribus scilicet ubi nihil praeter potum sumitur, sanguinem propriorum organorum depraedatione crevisse: nam, cùm Succus sit immediata puri sanguinis materia ac proinde proprium caloris hujus pabulum, is autem ubique in venis etiam post phlebotomiam diffundatur, nihíl mirum in eâ occasione auctum iri de novo sanguinem: Imò forsan hanc ipsam ob causam plus sanguinis de integro generabitur quòd nonnihil praecedentis ablatum sit; ad sanguinis enim è succo procreationem moderato atque aequabili calore opus est, ut patet in Ovis (de albumine loquor) quae continuato gallinae incubantis tepore in
[Page 312] sanguinem formantur: Eadem tamen si igni vel foco violento applicueris in insignem duritiem compingere, pullum autem inde effingere nequaquam valebis. Quare in Febri ante venae sectionem verisimiliter prae caloris excessu inspissabatur Succus & minus siebat sanguinis, ablato verò paululo ad mediocritatem redactus jam calor (praesertim si ex phlebotomiâ relictus in venis sanguis ex intemperie praeternaturali in nativam deferbuerit temperiem) ad sanguinis è succo non inspissato confectionem accommodatior evadit.
8. Perneganda denique (ut tantorum Virorum veniâ hoc dicam) Consecutio illa.
Quamobrem cùm sanguis solidarum partium ratione praedo sit, non potest certè ipsis in victum cedere, sed alimentum potiùs debilius requiritur. Neque enim magis implicat ut Idem secundum diversas sui partes sit tum devorator tum cibus, quàm album simúlque nigrum, calidum & frigidum, humidum & siccum; quae quidem omnia in mille exemplis cernere licet. Est itaque friabilis illa substantia quam Sanguinem vocamus,
Nutrimentum quidem partibus sanguineis, nunquam autem alicujus partis
Praedo seu
Helluo cum sit naturae (utpote terrestris) prorsus iners segnísque, neque edaci aliqua vi
[Page 313] praedita, qualis in acribus reperitur. Est autem Calor (quem eò quòd in venis huic intimè immisceatur, partem forsan esse hujus existimare proclive est) partium omnium quas contingit Immutator juxta recipientis modum; sive mutatio ad nutrimenti confectionem, sive ad partium corruptionem devergat, ac propterea aliquando
Praedo, nunquam tamen idem Calor cibus esse potest. Cum verò dicitur,
Caro à vitali Calore perpetuò absumitur, nihil meherculè veriùs proferri potuit; nam, cùm pro certo habeatur, carnem nihil aliud esse quam sanguinis particulas receptaculis quibusdam conclusas, non dubium est quin harum minimae prae longâ exiccatione maximè comminutae à calore nativo perpetim evolante delibentur unáque è poris effugiant; neque magis dubitare licet alias minùs siccas, seu (ut dictum est)
teneriores in eorum locum deperditam suppleturas carnem perenni cursu submitti.
9. Paucis dicam, cùm in confesso sit Carnem ex particulis sanguineis coalescere (nam vascula his infarcta Membranulae sunt non Caro) quicquid Carni sive accedit sive decedit id totum nihil aliud esse potest quàm ipse Sanguis: Huic itaque competit tum appelli tum avehi, quorum utrumque cum Passionem sonet,
depraedari
[Page 314] autem Actionem, Sanguis ex se vel sui causâ nequaquam Praedator dici debet. Deni
(que) si Calorem esse partem statuamus Sanguinis, eúm
(que) proinde secundùm unam partem seu qualitatem activam agere, secundùm passivā pati, rem ex se notissimam pro novâ quaestione proposituri sumus; sin idem secundum eandem partem tum agere tum pati asseratur, primo humani intellectûs principio ab ipsâ Naturâ sancito vis infertur: Idem
(que) secundùm idem aget & non aget, idque eodem tempore; necesse est enim quandocunque sanguis se depraedatur, ipse quoque simul semélque sibi praeda sit.
10. Ultimò solvitur ex principiis jam positis quaestio illa.
Quot sunt nativi in Sanguine humores? Cui breviter respondeo, Propriè & Distinctè non esse nisi Unum, nempe Serum: Cùm enim omnis Humor propriè dictus sit ex se fluidum quiddam ac proinde (nisi pinguis sit) aliquatenùs humectandi virtutem habeat, Caseus autem si serum inde omninò exprimas, ac proinde Caseosa Sanguinis pars, exhalatâ Ignis ope parte serosâ, nequaquam diffluat, sed densâ consistentiâ paenè rigeat; At nec purus Sanguis, cum, seorsim sumptus friabilis sit, nedum Fibrae, quicquam cum humore similitudinis habeant; Restat enimverò solum atque
[Page 315] unicum Serum propriè & per se Humorem nominandum esse. Neque id mirum cum Pars
Serosa eadem sit &
Aquea; cujus Elementi in humectando Eminentia omnibus jam innotuit. Verum quidem est multum aeris in parte reperiri butyrosâ; attamen, cùm haec nequaquam intra venas permanere nata sit, sed purior ipsius pars mox in Spiritus rarefiat, reliquiae verò in bilem degenerent, quae non nativus (de quo nobis sermo) humor est, sed excrementitius, neutiquam istud sententiae nostrae obstare videtur,
nullum scilicet,
praeter Serum reperiri intra venas humorem naturalem.
Anacephalaeosis.
EN tibi, Lector, universum paenè Medicinae Argumentum in brevi tabellâ ob oculos positum. Dat nobis Prima Coctio Lac ex Ingestis, Ventriculi atque Intestinorum operâ, quasi emulsum. Continet autem in se Lac tres partes notissimas; Butyrum scilicet, Serum & Caseum; quarum omnium naturas in venas unà secum transfundit. Hinc varia humorum spirituúmque Sanguinem componentium indoles: E quorum proinde Quantitate ac Qualitate omnis tum Sanitatis, tum Morborum, eorúmque Medelae petenda
[Page 316] est ratio. Haec si constent, nequaquam adeò incertis gradietur vestigiis Scientia Medica; neque ipsi dehinc tanquam Arti cuidam conjecturali, exprobrabitur. Si quid fructûs ex opellâ hâc meâ decerpi contigerit, sat mercedis mihi erit profuisse multis; Sat Laudis de Medicinae Cultoribus benè meruisse.
FINIS.