DECLARATIO CAVSARVM SERENISsimam Maiestatem Reginae Angliae mouentium, ad instruendam atque emittendam classem ad Regnorum suorum defensionem, contra vires Regis Hispaniae, per dictae classis Generales euulganda: vt inde enotescat Maiestatem suam arma eo solùm animo sumere, vt se suaque tueatur: hostes verò laedat.
Neque instituti sui esse, vt alij quiuis offendantur, qui à praesidijs hosti subministrandis abstinebunt: quin verò vt alij omnes, quos obuios fieri contigerit, iusto fauore amicè habeantur.
LONDINI, Excudebant Christopheri Barkeri Regij Typographi Deputat.
ANNO 1596.
¶ Declaratio causarum Serenissimam Maiestatem Reginae Angliae mouentium, ad instruendam atque emittendam classem ad Regnorum suorum defensionem, contra vires Regis Hispaniae, &c.
OMnibus, ad quos hae peruenerint, Salutem. Nos Robertus Comes Essexiae &c. & Carolus Baro Howardus de Effingham magnus Admirallius Angliae, &c. quibus Regiae classis â Serenissima Principe ac Domina, D. ELIZABETHA Dei gratia Regina Angliae Franciae & Hiberniae, &c. iam instructae atque emissae cura demandata est, omnibus notum testatumque facimus, dictam classem sub nostra administratione â sua Maiestate ad propria ipsius Regna, Dominia, ac subditos propugnandos institutam atque adornatam esse, contra ingentes vires, quae (vti ex orbe Christiano certiores vndique reddimur) ab Hispaniae Rege parantur, militeque ac nauibus aliunde hinc inde accersitis indies augentur, ad Maiestatis suae Regna inuadenda: vt aliâs iampridem Anno [Page 2] Domini 1588. eo ipso tempore, quo tractatio communi vtriusque partis consensu suscepta, â Cōmissarijs vtrinque institutis agitaretur, summis copijs attentatum fuit: quamquam diuina bonitas probatissima fidelium subditorum Maiestatis suae fortitudine ac prudentia Regis illius conatus irritos esse voluerit. Cùm verò Maiestas sua cum alijs omnibus Reipublicae Christianae Principibus pacem, & amicitiam inuiolatè colat, vno Hispaniae Rege excepto, qui plurimis iam annis iniquissimam hostilitatem varijs ipsius conatibus proditam, tum in Regiam Maiestatis suae personam, tum in Populos, ac Prouincias eidem subiectas palam professus est. Nos igitur praefati Robertus Comes Essexiae, & Carolus Baro Haward Admirallius, omnes certiores facimus nobis â Maiestate sua impensissimè mandatum esse, ne hac nostra profectione cuique hominum cuiuscunque tandem nationis fuerint, damnum â nostris quouis modo inferri sinamus: exceptis tantum Regis Hispaniae subditis, atque alijs, quos eidem Regi virorum, Nauium, Tormentorum, Commeatus, aliorumue ad bellum attinentium praesidia, in Maiestatem suam subministrare constiterit: nos verò clementissimo huic Maiestatis suae instituto obsequenter insistere statuimus. Omnibus igitur ac singulis, qui Comitatui nostro intererunt sub grauissimis poenis seriò iniungimus, vt hoc ipsum integrè obseruent. Ad omnem tamen controuersiam euitandam, quinam tandem manifesti regis Hispaniae auxiliatores à nobis haberi possint, vt quorum ope vires eiusdem terra mariue in Serenissimae Reginae Prouincias magis instructae auctaeque videantur, eos omnes, qui praedicto Regi subiecti non sunt, eidem tamen nauium, victus, atque armorum in Belli huius vsum accessionem aliquam fortè concesserint, in Dei nomine diligenter rogamus atque monemus, vt ex Hispaniae ac Lusitaniae portubus, adeó (que) [Page 3] ex Comitatu illo Hispanico in classem nostram cō parato, se, naues, aliaque sua ad belli atque hostilitatis prosequutionem spectantia, quàm primùm subtrahant: indeque ad suos reuertantur: aut (si malint) ad nostras partes se recipiant: quibus Serenissimae Reginae Dominae nostrae dignissimo nomine interposito, tum personarum, tum rerum securitatem pollicemur: eosque veluti amicos propugnare decreuimus: naues verò aliaque ipsorum omnia, quae vel in Regis illius vsus retenta, eiusdemue obsequijs destinata fuerunt, vbi se subduxerint, suae ipsorum potestati integrè permittemus: dummodo omni ex parte veluti amicos erga Maiestatem suam, atque nos Regiae ipsius classis Praefectos se gesserint. Quòd si qui de clementissimo hoc Maiestatis suae instituto, nostraque ad hoc ipsum omni fauore praestandum sponsione certiores facti, oblatam hanc optimae voluntatis propensionem sponte sua neglexerint, neque operam dederint, qua aequissimae huic monitioni nostrae ad ipsorum commoda libertatemque spectanti, fiat satis, iustissima nobis tum demum eos omnes, qui oblatam hanc amicitiae conditionem recusarint, vti manifestos Regis Hispaniae in Maiestatem suam adiutores, atque vti professos nobis hostes habendi proque belli iure excipiendi occasio praebebitur. Quo quidem euentu, si quiddam in eisdem hunc in modū renuentibus, siue in persona, siue in nauibus, alijsue bonis à Classiarijs nostris inferri contigerit, id omne ea sola de causa ipsis accidisse intelligant, quòd dicto Regi auxiliatores, bellique socios se praebuerint. Nulla proinde iustae querelae ratio desumi hinc poterit, cuius intuitu proprij ipsorum Domini ac Principes, damnorum hunc in modum illatorum restitutionem, aut satisfactionem meritò vrgeant. Ad Maiorem denique horum omnium notitiam atque fidem sub vtriusque nostrûm manu ac sigillo hasce volentibus [Page 4] inspiciendas, edi voluimus: Typis quoque Gallicè, Italicè, Germanicè ac Hispanicè mandari iussimus eiusdemque exemplaria per Hispaniam & Lusitaniam passim quantum fieri potuit diuulgari curauimus: quo tandem illis in portubus res ipsa clarissimè innotescat, vti etiam in alijs portubus quibuscunque sub suis ditionibus & imperijs. Datae ê Regia Maiestatis S. Grinwicensi 25. April. Anno Domini 1596. Regni verò ipsius 38. (...)