Disertissimi viri Rogeri ASCHAMI, ANGLI, REGIAE maiestati non ita pridem a Latinis epistolis, familiarium epistola­rum libri tres, magna ora­tionis elegantia con­scripti.

Quorumprimo praefigitur elegantissim [...] epistolade Imitatione Oratoria.

Huc accesserunt eiusdem pau­ca quaedam poëmata.

Omnia in studiosorum gratiam collecta, & nunc pri­mum aedita studio & labore Eduardi Grantae▪ Scholae Westmon moderatoris.

Addita est in fine eiusdem Ed. Gr. oratio▪ de vita & obitu Rogeri Aschami, ac eius dictionis elegantia, cum adhortatione ad adolescentulos.

Excusum Londini impensis Francisci Coldocki.

Liber de se ad illustrissi­mam Reginam Elizabetham.

NOn vaga mordacis metuo conuitia vulgi,
Non ego curo tuas improba turba minas.
Indoctos sperno, rabiosaque murmura Momi,
Reginae satis est posse placere meae.
Illa fuit Domini semper gratissima princeps.
Illi semper erit cura benigna mei:
Illa solet gratè doctos admittere libros,
Illa solet cupidè voluere saepè libros.
Consilio pollet prudens, probat omnia rectè,
Ingenio praestat, praestat & arte graui.
Iudicio insignis, rerum vsu, mente, loquela,
Ac praeceptoris grata memorue sui.
Principis ast dubito penetralia visere gressu:
Quid? non est clemens Elisabetha suis?
Elisabetha suis decus & tutela Britannis
Clemens, clementi suscipit ore libros.
Te precor (Elisabeth) grato me suscipe vultu,
Protege, volue lubens, sum tuus ecce liber.
Turba maligna vale, fuge tu dignissima morte,
Turba benigna veni, perlege, disce, vale.

SERENISSIMAEPOTEN­tissimaeque Principi, Elizabethae▪ Angliae, Franciae, & Hiberniae Re­ginae. &c. Collegij VVestmo­nasteriensis & scholae liberalissimae fundatrici, foelicissimum imperium, longissimos annos cum summa foelicitate exoptat E. G.

TRIBVS FERE ABHINC annis (Serenissima Princeps) no­bilissimus Heros D. Burghleius, summus Angliae Thesaurarius, maiestatis tuae praeclarissimus Thesaurus, Rogeri Aschami, prae­ceptoris olim tui, perdilectus a­micus, D. Doctori Goodmanno, Collegii tui Westmon. dignissi­mo Decano, per literas cōmēda­uit Aegidium Aschamum, eius­dem Rogeri Aschami filium natu maximum, vt in tuorum hic alumnorum numerum adscriberetur. Tanti viri, & de nostro Collegio & schola tam optimè meriti literis & commen­datione, ac patris sui optimi & pereruditi viri (maiestati tuae de meliori nota cogniti) caussa nos omnes permoti, e­um gratis animis recepimus, & constituto nostrae electio­nis tempore, in eorum numerum cooptauimus, qui regali­bus tuis stipendiis hic apud nos enutriuntur, & bonis lite­ris operam nauant. Erat equidem vigilantiss imo Decano, doctissimis praebendariis, & mihi gratus & acceptus, & eo nomine nobis omnibus gratior, quod multis iam praeter­lapsis a nnis patrem R. A. adolescentiam tuam bonis lite­ris effinxisse & informasse, ingeniumque illud tuum im­mortalitate dignum liberalibus artibus excoluisse intellig [...] ­bamu [...]: [Page] & proximis superioribus annis eo ho [...]orato in lo­co maiestati tuae inseruiuisse animaduertebamus, quo ante à, regnante regina Maria, maiestatis tuae sorore charissim a, perfungebatur. Per hunc AEgidium A [...]ch. bonae spei puerum, paternae virtutis & eruditionis, spero, haeredemin manus me­as peruenerunt varia eaque pererudita scripta, eiusdem Rog. propria manu exa [...]ata, suaui, vt mu lti existimant, mira, vt ego iudico, orationis elegantia, & structura contexta. Inter ea quasdam literas, quas olim ille viuus ad maiestatem tu­am, alios (que) nobilissimos viros & ornatissimos amicos mise­rit, admodum libenter & magna cum admiratione legebam. Libenter quidem, quia ex illis, quanti tuam maiestatem fecerit, quantis laudibus excellentiae tuae ingenium, indolem, ad literas imbibendas propensionem, & in omni excellen­ti virtute studium & prudentiam ornauerit, penitus intellexi: cum admiratione verò, partim quia nihil in eo genere vbe­rius, nihil aptius, nihil suauius, nihil magis omnibus luminbus illustratū fieri poterat: partim autem, quod tam illustre scri­bendi genus ad tuam ornandam maiestatem contulerit. Quae omnia scripta, miro orationis lepore condita, cum plenè pergustassem, statui continuò mecum transcribere, & ex var [...]is chartulis, quae prima fuerunt exemplaria, in vnum caepi fasciculum elegant issimas colligere, quò maiorem in illis legendis & peruoluendis voluptatem caperem, vtilita­tem nonnullam & fructum meis studiis perciperem. Haec sic collecta commendabam multis, scribendi genus lauda­bam plurimis, ostendebam etiam nonnullis, qui & ipsi eru­ditione & iudicio praestant, ac authoritate possunt pluri­mum: qui me & verbis allicere (cum authoritate cogere, & beneficiis in me collocatis impellere possent) & quotidia­nis persuasionibus commouere caeperunt, vt ego illas per­eruditas epistolas in omnium studiosorum & nostratium & exterorum gratiam excudi curarem. Ad horum etiam per­suasio [...]es accessit nobilissimi viri D. Burghlei approbatio, qui & ea videbat libentissimè, & meum in ea re conatum (quae sua est prudentia) non vituperabat. Horum ego allectu [...] verbis, & incitatus suasu, mal [...]i haec R. A. Scripta, inepto li­cèt à me ordine disposita, in hominum oculos emittere, ac in publicam latinae linguae studiosorum vtilitatem diuulgare▪ quàm pa [...]i, vt diutiùs domi apud me in abditis musaei mei angulis, delitescerent, & blat [...]as & tineas perpetuò depas­ [...]erent. Nolo certè in alios videri iniuriosus, cum sine m [...] [Page] damno, multis possim prodesse, & nonnullos adiuuare pluri­mum. Sed cum de illis, communi iam & recepta scribentium consuetudine, dedicandis cogitarem, & de Bellona quae de­fenderet, & de Pallade, quae sua aegide contra cruentos ho­stes protegeret & circumcirca communiret, altius mecum animo agitarem, v [...]iebat statim in mentem mihi maiesta­tis tuae (princeps excellentis.) quae olim eo es vsa praecepto­re, & qua illius nunc demortui scripta possint vti, contra clan­destinos nonnullorum ictus & latratus, potentissima patro­na. Quae & ea voluntate & humanitate abundas, vt paratissi­mè velis huiusmodi epistolarum defensionem suscipere: & ea doctrina & eruditione flores, vt cupidissimè soleas prae­claros conatus ace [...]im è propugnare: ac, quod omnium est maximum, ea authoritate, potentia, viribus praestas, vt facil­limè possis inuidorum hominum non ferendas intolleranti­as vel vultu comprimere, & improborum ac indoctorum in­ [...]olentiam & nimiam audaciam vel nutu retundere & pro­ [...]igare. Fuit enim excellentiae tuae probè perspecta R. A. pro­bitas, prudentia, vsus rerum, industria, orationis suauitas, scri­bendi facultas & promptitudo, & praecipua etiam in tuam maiestatem obseruantia at (que) fides. Cui ille omnia, non solùm amoris officia, sed honoris etiam ornamenta libenter detu­lit, quae vel eius erga tuam maiestatem amor, vel tui tantae principis dignitas postulare videb [...]tur. In Anglia compluri­mi, in Germania multi, in Gallia & Italia non pauci, in Lusi­tania praecipu èvnus Hieronimus Osorius, ex literis vltrò ci­trò (que) missitatis, probè intellexerunt, quostudio, animo, obser­uantia R. A. tuam celsitudinem semper est prosequutus. Is enim, egregiae virtutis & eruditionis laudibus homo orna­tissimus, omnem suam voluntatem, operam, orationem ad maiestatis tuae dotes exornandas, & excellentiae tuae laudes illustrandas, & decantandas semper aggregauit. Foelicem te iudicant multi, quae talem habuisti praeceptorem: Foelici­orem ego multò existimo eum (vt olim Ioan Sturmius Ar­gentoratensis de te ad illum scripsit) cui talis contigit disci­pula. Cuius ingenium in concipiendo diuinum & admirabi­le: memoria, in retinendo, foelix, fixa, stabilis: voluntas in dis­cendo permagna: studium in progrediendo auidum: animus ad laborandum promptus, industria ad quasuis deuorandas molestias paratissima. Cuius etiam in omni florentissimi reg­ni obeunda ratione, tanta elucet cum verae prudentiae laus, tum summae nobilitatis amplitudo, vt foelicior ne sis, vel qui [...] [Page] nata es ex tā illustri principe Hērico 8. patre, vel quia institut [...] [...]s à tā prudētibus praeceptoribus, Guilielmo imprimis Grin­dallo, R. A. pupillo, laudatissimo quidē iuuene, ac deinde a R. A. eius tutore, non possum facilè quidē statuere. Hic pupillus in te docendo primū locū occupauit, non sine omni fortass [...] tutoris consilio: Sequutus est pupillum tutor omni eruditi­onis laude cumulatissimus, qui & illā perfecit doctrinae effi­giem quam ille alter & primus Apellestantum inchoauerat▪ nondum ad finem, immatura morte correptus, perduxerat. Inauditum hoc & valdè admirabile, vt post Apellem alius pictor exurgeret, qui in eius suffectus locum, & posset op­timè, & pertentaret foelicissimè, admirabilem illam oris pul­chritudinem reliquarum corporis partium accessione il­lustrare, & splendidioribus coloribus nobiliorique artifi­cio reliqua lineamenta exprimere, delineare, & perficere. Superauit hic Apellem Apelles, & erat inuentus Apel­les Apelle superior, hoc nullus vnquam pictor efficere potuit Neque hi fuerunt imaginum sed mentium picto­res: non penicillo sed ingenio, non coloribus sed erudi­tione & artibus hanc duxerunt imaginem mentis tuae pru­dentissima Elizabetha. Deus bone, quae est haec doctri­nae effigies, quám admi [...]andum artificium, quod vndique omnibus numeris, omnibus pattibus & coloribus est ab­solutissimum. Quae cum ita se habeant, cui ego potius eru­ditissimi praeceptoris eruditas elu cubrationes consecra­rem, quam eruditissimae eiusdem discipulae. Cui prius fidelissimi serui & humilimi subiecti perdoctas episto­las dedicarem, quám nobilissimae principi, gratissimae & humanissimae Reginae▪ Cui denique citius offerrem R. Aschami periucunda scripta, quam serenissimae Elizabe­thae, eiusdem Rogeri amplissimae, liberalissimae, charissimae Dominae▪ Offero igitur maiestati tuae has epistolas mag­na orationis suauitate conditas, & dulci sententiarum con­cinnitate conscriptas: quae certè & R. A. qui scripsit, singularis erga tuam se [...]enitatem studii manifestum testi­monium, ac paratissimae meae, qui non sine omni labo­re collegi & disposui, erga tuam celsitudinem obseruan­tiae officiique apertissimū argumentum esse possunt. At­que cum hisce pattis epistolis suscipe quaeso, clementissi­ma princeps, in tuam tutelam, hunc Rogeri filium AEgi­dium Aschamum, pauperem quidem & ab amicis ino­pem, ac benigna liberalitate tua effice perpetuò tuum. Amisit patrem qui filium tueretur, qui vtilitati consuleret, [...]ui sumptibus educandum & in Academia instituendum [Page] [...]uraret. Amisit, inquam, patrem, benignum patrem, eruditum patrem, & voluntate ad auxiliandum paratum, & amore ad tuendum & ornandum filium satis inflamma­tum.. Habet matrem suae educationis satis studiosam, sed ad institutionis sumptus sustentandos non satis habi­lem & potentem. At quid de foelici huius pueri in bonis literis ptogressu dubitamus, cum tuā habeat maiestatem pa­tris demortui memorem, Rog. Aschami amplissimam Dominam, ac orphanorum benignissimam matrem. Hunc igitur puerum, & parente orbum, & amicis destitutum, maiestatis tuae mando & committo fidei, ac mirum in mo­dum oro, vt eum accip [...]as, acceptum serues, vt dixit ille apud Comicum adolescentulus. Tu potes quantum vis, velis igitur quantum potes, nec patere diuinam tuam in hunc R. A. filium benignitatem claudier. Deus enim optimus te (op­tima princeps) nobis Anglis tuis, primùm ad religionem quasi expiandam, ad impietatis fibras radicitùs extrahendas, Christi (que) gloriam latissimè propagandam restituit: deinde ad inopes sustentandos, ad Gymnasia fouenda & constabilien­da, ad literas excitandas, scholasticos (que) tuis largissimis be­neficiis è solo & puluere ad summum literarum fastigium [...]rigendos suscitauit: ac postremò ad immortalem famam nominisque celebritatem & pe [...]ennem & nunquam moritu­ram gloriam è hostium crudelissimorum faucibus reseruau [...]t. Sed quò vehor▪ Sum fateor, longior quàm institueram. Sed in hanc me loquacitatem coniecit hic AEgidius Asch. disci­pulus meus, tuus, spero, futurus, beneficiis tuis astrictior. Mal­lem equidem, clementissima princeps, honesta pe [...]endo vide­ri nimis molestus & insigniter impudens, quám discipu­lum deserendo nimis ingratus haberi. Si maiestas tua, ea qua es clementia & liberalitate, huic petitioni acquieue­rit, & diuinas aures ad has obscurissimi hominis supplicati­ones arrexerit, huic puero rem valdè vtilem, matri gra­tam & optatam, sed dignitate ac maiestate tua digniss [...]mam fecisse videberis. Accipe igitur ru [...]sus, illustrissima Regin [...] ▪ haec quae ego offero obseruantiae & officii mei erga tuam ex­cellentiam testimonia: ac scribentis praeclaram indolem e­gregium (que) in literis conscribendis artificiū, cū colligentis & in lucem proferentis industria, benig no vultu quaeso ample­ctere. Deus optimus maximus: tuum saelicissimum imperium latissimè propag et, & lōgissimè precor perpetuet & proro­get, vt vel maiorum tuorum Henrici tertii ac Eduardi tertii imperandi annos foelicissimè attingas, vel Henrici Pa­tris, si humana te [...]ragilitas si [...]et, triginta octo [...]nnoru [...] [Page] Imperium [...]um summo tuorum gaudio conduplice [...]. Quod solúm nos tui hîc Collegii membra possumus, à Deo quotidianis precibus valdè contendemus, vt salutem omnem & foelicem in terris, & perpetuam in coe­lis, tuae maiestati sua bonitate concedat.

Serenissimae M. T.
Humilimus seruus Ed. Grant Scholae Westmonasteriensis moderator.

Liber de suo Domino vita defuncto.

HEu nimium mortis crudelia fata malignae,
Heu nimium triplicis stamina torta Deae.
Quò tua se rabies tandem iactabit acerba?
O mors praestantes quò rapis atra viros?
Sanguineus nullis satiatur cladibus ardor?
Pars irae expletur nulla [...]ruore tuae?
Quid premis insontes telis audacibus artus?
Quid rapis eximios Palladis arte viros?
Nil te doctrinae mouit praestantia rarae,
Qui (que) erat in dulci melleus ore lepos?
Heu Rogere iaces fulua tumulatus arena,
Iam (que) lutosa suum terra recepit onus.
Et tua iā tristi sunt membra inclusa sepulchr [...],
Corpus humi recubat, spiritus astra colit.
Conscius integrae floret super aethera vitae,
In (que) domos superas carcere liber abit.
Nescia mens sceleris, recti & sibi cōs [...]ia gaudet
Quae modó corporea compede vincta fuit.
O tibi quis Rogere fuit pietate secundus?
Floruit aut rerum cognitione pari?
Turpis auaritiae rabies nec inutilis auri
Sollicitos sensus extimulauit amor.
Diuitias & opes didicit contemnere vanas,
[Page]Quae curis animos exagitare solent.
Uiuere sorte sua potuit contentus, & arcta
Sollicitè seruans foedera pacta fide.
Ignarus fraudis technae (que) doli (que) maligni
Eximia praestans simplicitate fuit.
Par fuit in rebus peragendis semper honestas,
Par fuit in sacra relligione fides.
Asidue (que) puer scripturae verba legebat
Sacrae, animo infigens, lecta tenens (que) suo.
Adfuit ingenij certé admiranda facultas,
Et vena pectus vberiore fluens.
Tullius eximia mentem dulcedine coepit,
Et Plato flumineis ora repleuit aquis.
Magnus Aristoteles concessit munera larga,
Et Demostheneos suxit vbi (que) sonos.
Salsus Aristophanes perfudit lumine mentem
Euripidem voluit nocte die (que) puer.
Et Xenophon linguam condiuit saepé loquela,
Herodotus docuit. Thucidides (que) simul.
Diuitis eluxit facundia maxima linguae,
Et lepor in multa non minor arte latens.
Copia multor [...]m perstrinxit amabilis aures,
Illectos animos in sua vota trahens,
Egit & ornatè caussas & dixit acutè,
Flumine verborum diuite scripta rigans.
Di [...]tio dulcis erat verborum lumine splēdens.
[Page]Est [...] testis aperta satis.
Hic capta astantis stupuerunt pectora coetus:
Mirata est vnum docta (que) turba virum.
Et vixit clarus fama trans aequora notus,
Delitiae multis scripta fuêre viris.
Sturmius, Osorius, Toxites, Wolfius, olim,
Admirabantur scripta, diserte, tua.
Quae redolent clarum clari Ciceronis acumen
Tincta (que) Caesarea scripta fuêre phrasi.
Clara viri poterat magis efflorescere virtus,
Sed mors inceptum saeua moratur iter.
Sola (que) ab exequijs reuirescit viuida virtus,
In quam iura fugax non habet vlla dies.
Ui [...]is adhuc Rogere tuis clarissime scriptis,
Quae tibi perpetuum sunt paritura decus.
Chare iaces sed scripta vigent, tu viuis in illis,
Illa dabunt nullo posse perire modo.
Nā liber ecce tuus volitabo per aequora tutus,
Et domino eximium spero parare decus.
Post mortem latui tenebras detrusus in atras,
Dispersus varijs per tua scripta modis.
Exero sed tandem caput, vtilis ōnibus Anglis,
Qui tua percupidè scripta diserta legunt.
Colligor ex varijs chartis compactus in vnum,
Fasciculum, vt volitem docta per ora virûm.
Is qui me gratè iam sic congessit in vnum,
[Page]Hac opera gratus nititur esse tuis.
Elizahetha sui decus indelebile Regni
Me capit at (que) legit, diligit, ornat, amat.
Non satis hoc Rogere tibi qui dulce quiescis?
Te moriente, vigent gloria, fama, decus.
Chare vale, Rogere vale, tua funera fleui,
Sum tuus, & nun (quam) desinis esse meus.

Candido lectori.

TRia sunt, lector optime, quae mihi vel maximè viden­tur doctorum hominum voluntates impedire, & li­teratorum cursus & conatus infringere & retardare, [...] nimia [...]. Est enim quoddam hominum genus ignauum & insulsum, qui calumniis non literis, qui conuitijs non studijs tur­piter se dedunt: qui aliorum infamiae nequiter inhiant, qui bonarum literarum cursus non humanè promouent sed eo­rum conatus, qui aliquod opus, & sibijpsis aptissimum, & studiosis vtilissimum moliuntur, quantum possunt, impiè calumniantur, & ineptissimè irrident. Quorum vniuersae cogitationes in id solum excubant & exercentur, vt bonos laedant complurimos, prosint verò nemini: vt in vtilis­simos aliorum labores iniustè inuehantur, & eorum no­mina iniqué ad grauissimos infamiae & dedecoris casus adfligant. Quod non intelligunt, illud statim conuitijs in­sectantur, & contumelijs, quibus totos se accommodant, miserè dilacerare student. Quaerunt & socios & participes sui facinoris, cum ex se nequeant vel verba percipere, vel materiam & sensum, intelligere. Huc & illuc concursi­ [...]ant, vt de aliquo scribenti, licèt typographi vitium sit, errore incutiendo nimis impudenter cogitent. Hij nimia [...]nuidia praerupti, & aliorum felicibus conatibus inuiden­ [...]es, in nimis prosundum impudentiae, procacitatis ignomi­niae, & turpitudinis barathrum se ingurgitant, in quo s [...] perpetuò spiritum ducerent, digna haberent suorum meri­torum praemia. Sunt enim huiusmodi, qui honestis studijs [...]aledicunt, ac alio rum maledictis se turpissimè addicunt: [Page] magni mehercule ardeliones, ventri & abdomini n [...]ti, ad nullas vtiles aut necessarias vitae actiones conficiendas p [...] ­cliues, ingenio tardi, eruditione ieiuni, fide & constan­tia nulli. Hij in angulis se abscondunt, non in mus [...] se abdunt, perturbant bonos, interturbant omnia, va­fri & callidi, digni verberibus, digni qui in pistrinum ad molendum dedantur, Dauos diceres Terentia­nos non honestos Parmenones, quaerentes quos suis inep­tijs, furore, audacia, scelere, amentia loedant, vexent, vi­tuperent, consternant, deijciant. Hos tu Aschame elo­quentissime, non formidas, nec si vixisses, metuere de­beres. Monstra sunt, mihi crede, ex inscitia &▪ igno­ratione, ex nequitia & improbitate, ex inuidia & sce­lere concreta. Agant, si volunt, cum tuo cinere, cum tuis manibus: digladientur cum tua vmbra: in te euomant omnes suae acerbitatis aculeos, omnia vene­na, omnia conuitia. Hos extimescis prudentissime As­chame? Horum vereris ictus? metuis vulnera? ho­rum ineptissimorum perterreris minis, doctissime As­chame, cum gladios vibrent, cum spicula contorque­ant, cum flammas e faucibus emittant, cum conuitia contra te tanquam fulmineos lapides fulminent? bona esto animo, eruditissime Aschame, noli metuere hos ig­nauissimos, sunt gloriosi non fortes milites. Si resi­stas, terga dabunt, si aggrediaris, fugient, si persequa­ris, in cuniculos se illatebrabunt, nunquam hercu­le tecum apertè praelium inibunt. Si truculento vul­tu inspexeris, tantum tua vmbra, tuis manibus, per­terrefacies. Aperto Marte nunquam pugnant, abdi­tis angulis suas acies solent instituere: in latebris as­suescunt procul a puluere & clamore militum hoc nobi­le bellum machinari. Si vultum aspiciant silent, si tan­tum caput concutias, oraue soluas, confestim profligabis [Page] hos misellos & ineptissimos homunculos. Horum ni­mia insolentia, candide lector, & proiecta impudentia tua c [...]ra, & opera & verbis, dum exherbesce­ns est, sic atterenda & coercenda est, ne si latiùs & li­beriùs sese effuderit, grauiore aliqua calamitate literas & Aschami simillimorum conatus irretiat & irretitos frangat & retardet. Duo reliqua hominum genera sic a me tangenda sunt, vt leniùs in eos inuehar, ne in me insultent vehementiùs. Bonos ego amplector, ma­los tantum insectari statuo, malorum minas non metuo, honestorum famam depeculari non molior [...] vt honestatem probo, sic imperitiam & incuriam ferre non possum. Artem mechanicam vtcunque sciunt, sed artes omninò liberales nesciunt. Qua re efficitur, vt & maximis cum molestijs illi con­flictantur, & miseris affliguntur modis qui cum huius­modi rem habent. Si non praelo semper adsint, qui scrip­ta diu ulgant, deus bone, quantus erratorum crescit cu­mulus? quae transpositiones literarum? quae interpositiones syllabarnm? quae punctorum disiunctiones? quae verbo­rum prodigia? quae sententiarū tenebrae? sum ego horū ex­pertus imperitiam in meo exili spicilegio, quod mihi solùm & meis priuatis discipulis non ita pridē praepara [...]erim, non [...]ubet mihi dicere quae proferre possem, quoniam me­ [...]um est, & posthac illud diligentiùs perpurgabo: hoc dicam me mei pudet, cum librum intueor. Vbi apud nos est no­bilis ille typographus Robertus Stephanus? vbi eruditis­simi filij Henricus & Carolus nobile par fratrum, maxi­ma Galliae lumina, eximia literarum ornamenta, vbi do­ctissimus Aldus Manutius Pauli pater, vbi eruditissimus Ioannes Oporinus, vir eximia doctrina Frobenius? [...]bi clarissimi & scientissimi impressores Griphius, Cri­ [...]pinus, Plantinus, Heruagius, & reliqui id genus [Page] exteri celeberrima fama insigniti librarij? Foelicissimi illi, qui hijs sua ingenij monimenta committunt: infoeli­cissimi alij, qui nostratibus aliquid imprimendum man­dant. Sequitur tertium hominum genus, qui lucri studio incensi, & pecuniae quaerendae desiderio opum (que) augendarū spe allecti, omnia, licèt ineptissima pegmata, ineptissimo­rum adolescentulorum deliramenta, lasciuorum ingeni­orum faetus sordidos, praelo mandant, quibus & puerorum ingenia corrumpuntur, boni mores turpitudine coinqui­nantur, vita sordibus & obscaenis cantiunculis inficitur, quibus & hominum proborum sensus offenduntur, pru­dentum (que) virorum animi miris modis affliguntur. Quis bac aetate adeo turpis scurra, omnibus coopertus vitijs, vita & moribus infamis est, quin procreet suos lasci­uos amores, quin in hominum oculos sua emittat faedissima ludicra, quae aut amare, aut ad lasciuiam & turpitudinem incitare doceant. Quo applausis, quo sordidi alicuius bi­bliopolae studio laudantur, praelo committuntur, in vulgus aeduntur. Quis potibus & abdomini solùm natus, qui, cum inter pocula turpissimos rythmos, aut de aeneis nasis, aut devxoris demortuae cunis & vestibus, & sexcentis alijs huius generis nugamentis luserit, statim ali­quem sordidum typographum nactus, non emittit id in luc [...], quod ille luce & ingenio cassus pepererit. Et quo ma­gis haec turpissima ludicra splēdescant, & virtutis imagine & specie adornentur, deus bone, (quam) speciosis titulis insigni­untur, quam praeclaris inscriptionibus illustrantur? Iura­res vel ipsam virtutem illic solùm suum tabernaculum posuisse, vbi solūmodo vitiosissima vitia occultātur, & vn­di (que) disperguntur si diligentius excutias, & libellulos euol­ueris. Quae bené instituta resp. potest has ferre ineptias? Quis castus animus has nugas, & re iniquas & exemplo non ferendas pati vale [...]? ferunt Ouidium, ob libros de ar­te amandi, patria expulsum & ciuitate exclusum fuisse, re­lictis amicis, derelicta coniuge, & mellitissimis liberis▪ Si [Page] modi exilio donarentur, et in extremas Asiae partes de­truderentur, resp. Anglicana hiis faecibus non amplius fae­dar e [...]ur. Si Plato poetas esua rep. expulerit, vtinam in­epti isti nugatores sordidarum (que) rerum inuentores, è no­stra rep. prorsus exterminarentur. Habent hîc isti inui­diosi calumniatores, satis amplam materiam eis suppedita­tam, in quam omnes suae acerbitatis vires exacuant. Hic [...]us conuitiandi campus. In hos inuehantur, contra hos suas flammas fulminent: insurgat hoc primum, sed mali­tiosum hominum genus, in haec reliqua hominum genera. Parcant bonis, et honestis, insectentur malos, calumnien­tur improbos, invtiles et bonorum morum corruptores ir­rideant, aspernentur, maledictis vexent, contumeliis confi­gant, probris afficiant. Sed quid haec ad me, erudite lector, ad te haec spectant, vt tu subductis honestatis et turpitudi­nis rationibus, tan (que) serpentes huiusmodi vanissimas nu­gas [...]ugia [...], huiusmodi hominum intollerantias contundas, impuden am coerceas, vanitatem exhibiles, et libros saluberrimis praeceptis refertos, tantummodo legas: Haec tria hominum genera, vt ingenuè fatear, meum in hiis diuulgandis R. A. elucubrationibus, meo qualicun (que) la­bore collectis, conatum infregerunt, et diu ab aeditione auo­carunt. Primum enim timebam quorundam impuden­tiam, qui meam voluntatem aliorsum at (que) ego sensi, acci­perent, et ob meum in his colligendis exantlatum laborē, audaciae et temeritatis potius notam mihi inurerent, quàm gratis animis, vt par est, interpretarentur, Deinde nos­trorum librariorum [...] quam non ita pridem, ad meam maximam molestiam et dolorem summum exper­ [...]us essem, in multas me coniecit cogitationes, melius ne esset ista domi mecum, ad studiosorum maximam iniuriā perpetuó conseruare, an imperito alicui impressori audaci­ùs, ad meum ingentemangorem, committere. Postr [...] [...] auaritia, qui aequè res vtilissi­mas at (que) abiectissima et vilissima alicuius caeci et las [...]iui [Page] ingenii nugamenta aestimat, me ab hoc instituto peni­tus reuocasset, si aut rei summa vtilitas, aut R. A. longè latè (que) disseminata existimatio, aut amicorum authoritas studiosorum (que) improba efflagitatio, non plus apud me va­luisset quàm vllius abiectissimi obt [...]ectatoris futilis opinio, imperiti alicuius librarii incuria, aut auidi bibliopolae sordida auaritia. Prodit igitur in lucem, humanissime lec­tor. Aschamus, et Aschamus meus. Quid enim non ap­pellem meum▪ quem magno amore complexus sum, maiore fide colui, et maxima quadā admiratione suspexi plurimū. Ne (que) hoc arroganter dictum existimari velim, sed aman­ter quidem prolatum iudicari cupiam: qu [...]d enim non di­cam meum, quem meo labore sic conse [...]aui, collegi, & aedidi, vt iure possū nomina▪ e meū. Et vide quaeso, lector optime, quám sim Aschami amans, et tui memor, is qui fuit totus meus, incipit esse totus tuus. Intuere quā est mei obliuiscens Aschamus, hominem deserit, qui eū aluit, amauit, ornauit, et ad te et tua studia adornanda auolat. Auolat à me, vt ad te perueniat, tecum habitet, tuum ani­mum demulceat, dulci (que) quadam verborum suauitate per­specuaque sententiarum forma deliniat. Reliquit inquā, me, vt tibi prosit, et magna orationis dulcedine ca­piat et detineat. Nec equidem tibi inuideo, doctiss. Acbame, qui vnum obscurum et frigidū cultorem deseris, vt multis eximia eruditione adolescentulis prodesse possis plurimū.

I bone quò tua te virtus vocat, I pede fausto.

EPistolas has omnes opt. lector, in tres distribui libros▪ Primus eas complectetur, quas ad ornatiss. disertissi­mumque virum Ioan. Stu [...]mium Argentoratensis Aca­demiae rectorem scripserit: suaues illas quidem et summa elegantia conscriptas, miro lepore et orationis venustate condîtas. Has ego praeposui, non quód tempore erā [...] [Page] priores, [...]ut anteà ad I. Sturmium missae quám aliae, quae secundo libro sequūtur, ad alios fuerint scriptae, sed eo con­silio de industria hoc feci, quód et literarum longitudine, & orationis praestantia coeteras praecedunt. Et fateor equidē illam primam epistolam de Imitatione, primo libro praefi­xam, cōmouisse me, vt literas postremò missas priore libro collocarem. Liber secundus eas literas continet quas ad a­micos miserit, cum Cantabrigiae bonis literis ad suam mag­nam gloriam, ad illustrissimae Elizabethae foelicem in literis progressum, ad totius Reipub▪ maximam v [...]i [...]tátem. foeli­cissimè operam nauaret. Tertius eas comprehendit, quas & post abitionem ex Anglia in Germaniam, & a reditu ex Germania in Angliam ad amicos dederit. Neque hic curiosè & accurate omnes in sua propria loca, eo quo erant tempore scriptae, compegi & detrusi (hoc enim fieri à me non poterat, nec a Bembo, Sadoleto, Longolio, aut P. Ma­nutio hoc obseruatum video) nam multae desuer [...]nt, variae amissae, complurimae aut combustae, aut incuria laceratae nō null [...] in eorum manibus, ad quos erant scriptae: ita vt per omnia, tempus & ordinem nullo modo accuratissimè obser uare possem▪ Habes igitur perelegantes epistolas, sed inele­gāter & inornate a me dispositas: plures etiā habiturꝰ, si ad manꝰ meas aut prece aut precio, peruenire queāt. Scrip­sit multas▪ quarum exemplaria nullo modo inuenire possū. Scripsit saepissimè ad Hieronymum Osorium Lusitanum elegantissimas epistolas, ad M. Toxitem suauissimas, ad Hieronymum Wolfium qui Augustanae bibliothecae praeest, splendido quodam orationis genere perpolitas: Item ad Cardinalem Polum, quocum illi magna familiaritas inter­cesserat▪ pereruditas epistolas conscripsit. Quas si ab illis qui viuunt, vel literis extorquere meis, vel autographa vllibi latentia meo studio, et diligenti inquisitione acquire­re potuero, tu opt. lector, posthac cum alijs eius elucubra­tionibus, quas sum editurus, perfrueris. Si tu vllas alias habeas, aut scias eos, qui vllas possideant, vrge tu & insta, [Page] vt eas hijs a me collectis et diuulgatis adiungant. Nihil e­nim libentius, cuperem, quàm vt alij hanc a me susceptū laborem epistolarum additione augerent et adornarent. Interim si tu quid amplius de Aschamo libenter audire velis, huius libri finem adi, vbi multa de Ascha­mo digna, sed rudi quodam modo a me disposita intelliges. Vale.

Thomas Wilsonus le­gum doctor, sacratis­simae Elizabethae Regi­nae Angliae &c. à libellis supplicibus.

Lis magna est, Cicero fuerit Romanꝰ an Anglus
At Romae, Arpinas dictus vbi (que) fuit.
Sed dubitant Angli, Ciceronis origine nati,
At (que) Britānorum sede locare volunt.
Scilicet hoc Regno natū, post tempora Bruti,
Indigenā (que) tuū terra Britanna ferunt.
Unde Britannorū decus est, et gloria magna,
Plurima quod Cicero pignora laudis habet.
Inter & eximios, Aschami est fama diserta,
Filius eloquio qui Ciceronis erat.
Uim Demostheneā Cicero, grauitate Platonē
Exprimit, Isocratem dulcis vbi (que) sonat.
Vis eadem Aschamo est, grauis est, dulcedine plenus
Discit ab indigena filius iste patre.
Anglia ter faelix Anglo Cicerone parente,
Talia quod tanti pignora patris habet.

In doctiss. viri Rogeri Aschami laudem Sylua.

Marmore de Pario statuas si ponere possem,
Pingere vel vultus, viuoque polire colore,
Ducere si possem referentes aere figuras,
Carmine vel dignos memori cōmittere famae,
Siue viros meritos coelo stellisque beare:
Aschamum statuae, color, aes, carmenque referrent:
Staret & in coelo radiantibns inclitus astris,
Quâ Draco Iunonis sublimes diuidit Arctos,
Aut vbi cum Iouio, lyra voluitur Orphica, cigno.
Sola sed in coelum diuina potentia tollit,
Et mea non docilis manus est, heu scribere doctè
Nulla potest, coelare nequit, de pingere nescit.
Inuidet ingenium Cyllenius, inuidet artes,
Sola valet, quae cuncta velit propensa voluntas,
Haec cupit Aschamum famâ celebrare perenni,
Cumque nequit, luget, stupet, admiratur, & ecce
Non benè deductum parit admiratio carmen:
Carmen at in tanti laudes timet ire magistri,
Qui solus veteres aequat, superatque futuros
Solus & eripuit laudem praesentibus omnem.
De patria laus nulla sibi, de stemmate nulla
Quaeritur, et patria est regio celebrata Brigātum,
Et genus antiquo proauorū stemmate ducit.
Ille sed ingenio nomen quaesiuit, & arte,
Quo genus & patriam celebrat, celebratur vt ille.
Auspicibus diis natus erat, Iunone fauente,
Ingeniique dator supera Cyllenius arce
Nascenti affulsit, dedit ingeniumque vegetum,
Quod Dii suspiciunt, homines mirantur, & vnde
N [...] [...]oue nata foret, velit ipsa Minerua renasci.
Nec leuis ingenium varias coluisse per artes
Cura fuit, studiis melioribus abdidit ipsum,
Euoluit veteres, doctum Ciceronis in aeuum
Se retulit, secum placidè Romana venustas
Ce [...]usque lepor secum sunt saepe loquuta,
Iura Deûm, moresque virûm percalluit omnes,
Spectaris terras, tenuit terrestria quaeque,
Spectaris coelum, coelestia singula nouit,
Omnia sic nouit, rectèque est omnibus vsus.
Praestitit eloquii facundi diuite vena,
Larga sibi fandi, scribendi gratia larga:
Inuidiam superat scriptis, hoc nemo repertus
Materiem vel nosse prior, vel scribere maior.
Perlege quae scripsit monimenta, reuise libellos,
Quàm benè rem sermo digesserit ordine verbis,
Hic facilis, simplex, & illa faceta, diserta.
Quique suos laudant, & laudent, non ego dignis
Laudibus inuideo, sed non viburna Cupressum,
Non Cedrum corili, non aequat Cynthia solem,
Attollit magnum Batauus vicinus Erasmum,
Belgica Longolium loquitur, deplorat ademptum,
Sturmius est doctis Germanis Tullius alter,
Deliciae Venetûm Venetos Manutius ornat.
Praesulis Osorii vim Lusitania laudat
Roma Sadoletum iactat, Bemboque triumphat,
Gallia clara suum praetendit vbique Bunellum,
Aschamum iactet, celebretque Britannia nostrum.
Hic est Mercurius, Suadaeque medulla Britannis.
Hos supe ret dicam? dubio mens fluctuat aestu,
Quod ratio proferre velit, reuerentia caelat:
Hoc saltem dicam si non supereminet omnes
Viribus eloquii, tamen omnes vnus adaequat
Dumque sit eloquii, Ciceroni laurea prima,
Fas erit Aschamo palmā deferre secundam.
Sedulitas solers, solertia sedula mentis
[Page]Hoc coeunt, iunctimque viget prudentia docta.
Reddidit hunc aptum natura, scie [...]n [...]tia certum,
Vsus & expertum, referensque imitatio summum.
Relligio, pietas, probitas, sapientia, mores,
Maiori sunt digna tubâ, plectroque sonanda,
Haec cantent alii Musis, & Apolline pleni.
Et quod te minimè celebrarim carmine digno,
Ignoscas Aschame precor, voluisse probetur.
Non mihi Clio pedes fundit, non auia Cirrhae
Noui, non hederae virides mihi tempora lambunt.
Vt Plato Cecropius tantum laudandus honestis
Sic laus Aschami tantum cantanda peritis.
Sed verbis, metrisque modus, modus omnibꝰ insit:
Aschami longum maneat ꝑ secula nomen,
Florescat, viuat, vigeat, non excidat aeuo.
Vindicis & Grantae studium celebretur, ametur
Consulit is nobis, Aschamo consulit, illum
Consuluisse iuuet, studium modo consulis aequi.
Guil. Camden.
Westmonasteriensis.

DISERTISSIMI VIRI ROG. ASCHAMI, AN­GLI, REGIAE MAIESTATI A LATINIS EPISTOLIS, familiarium Epistolarum ad Ioan. Sturmium. Lib. 1.

R. A. CANTABRIGIENSIS, D. Ioanni Sturmio.

S. P. De Seueniano nomine, quod rogas vt fa­ciam, faciam libenter, & perstudiosè: & effe­cturum me aliquid planè spero. Pollicentur enim nonnulli: qui cum abundant & re & fide, fiet, non dubito, quod pollicentur. Non fuit tamen nihil, quod scripsit ille ad Montium nostrum, me in ani­mo habere, non ante literas ad te, quàm pecuniam mittere. Mittere enim quam promittere malebā. Et te ac tuos, non promissi expectatione fouere, sed pecuniae repraesentatione, aliqua ex parte vobis sa­tisfacere cupiebam. Et quò minùs hoc iam factum sit, in caussa planè est, quod illi longiùs absunt, qui, vt spero, libenter volunt: &, vt scio, commodè pos­sunt, at (que) vt aequum est, meritò etiam debent, ad hanc [...] contribuere. Intelligo nostros E­piscopos: qui duris suis temporibus, passim in Ger­mania, sed Argentorati potissimùm, perhumaniter sunt accepti. Hi ad Comitia Parlamentaria, cum illa fuerint, frequentes conuenient. Intereà verò, [Page] quanquam ipse nullum nec tempus amittam, nec hominem praetermittam, in hoc promouendo nego­tio, tamen, si authoritas Episcopi Londinensis▪ opti­mi viri, & apud omnes nostros pergratiosi, cum mea, in hac petendi ratione, assiduitate, coniunct [...] fuerit, nescio quid certè ampliùs expectandum erit. Et nosti, quàm sapiēter ille, omnia [...]. Literis igitur tuis hominem vrge, vt vnà mecum, hoc pium suscipiat officium, Ast quid dico vrge, moue tantùm, & pro illo, ipse spondeo, non in­uitum trahes, sed iam euntem duces, et facies, quod ingeniosus ille poëta prudenter docuit,

Qui monet vr facias, quod iam facis, ipse monendo
Laudat, et hortatu comprobat acta suo.

Et de his, haec, hoc tempore. Gratum est, mi Stur­mi, & mihi periucundum, quòd scribis de Imita­tione Oratoria, tuis hoc tempore à te dictata. An mihi placitura sit quaeris? Mitte quaeso, & quam­primùm mitte, quae dictata sunt: Polliceris enim: & ipsa repraesentatione, nihil exoptatius, nihil lon­gius mihi existit. Meum iudicium praecognoscere vis. Non mihi tantum sumo, mi Sturmi, nec consilium libenter interpono: Sed meam, de Jmi. tandi ratione, siuè opinionem, quà leuis est, siuè de­siderationem, quae permagna est▪ satis quidem fusè nimis fortassè audacter aperiam. Et haec mihi co­gitanti subinde occurrit, quàm verum illud sit▪ [Page 2] quod dicitur▪ Amicorum omnia esse communia, non tam commodorum ac fortunae (vt ego intelli­go) mutua munera, quàm animorum & volun­tatis eadem studia: nec magis illa humanitatis & officiorum, quàm nostra haec doctrinae atque literarum. Scribis tu de Jmitatione: & ego non­nihil cogito de eodem argumento: Sed tu, absolutè eruditis iam ac viris: Ego inchoatè, rudibus ad­huc & pueris: & hoc quidem consilio. Sunt mi­hi duo filij Aegidius & Dudleus Aschami: (nam Sturmius Aschamus viuit ille quidem, sed nunquam moriturus) Cum his meis filijs non il­lustrem fortunae splendorem promittere possum, aliquem certè doctrinae cultum illis relinquere ipse cupio. Paro igitur illis Praeceptorem, non illum foris sumptuosa mercede conducendum, sed rudi à me stylo domi iam deliniatum. Formam eius in duos includo libellos: Prior, magnam partem [...] est: alter disciplina­bilis. Et quia meus hic Praeceptor, non è Grae­cia, non ex Italia accersitus, sed in hac bar­bara insula natus, & domi, intra parietes me­os altus est, proptereà barbare, hoc est An­glicè, loquitur. Sic enim sermo eius, conuenien­ter quidem, & propior, & proprior horum no­strae Gentis morum est futurus. Et no­stris non alienis [...] Anglis non exteris scribo. [Page] Praetereà, officio, quod Patriae, quod literis, vtrius (que) in me merito, iure quidem debeo, aliqua ex parte defunctus fuero, si hoc meo studio, studium, in Pa­rentibus, liberaliter fouendi, in eorum liberis, ala­criter discendi literas, possit nonnihil excitari. Sed est praeceptor hic meus, non Cantabrigiensis, sed Vuindesorius: Aulicus, non Academicus: Ideo (que) non illustriorem aliquam ostentat doctrinam, sed mediocrem & nonnullum, quoad potest, estendit vsum. Neque tamen ipse sum tam nostrae lingu [...] inimicus, quin sentiam illam, omnium ornamento­rum, cùm dictionis, tùm sententiarum admodum esse capacem: & esse item hoc argumentum non tam aridum & exile, quin Anglicè etiam [...] possit, si in artificem aliquem, qualis fuit Checus noster, & sunt adhuc apud nos, Smi­thus & Haddonus, incidisset. At si quid fortassè boni, in hoc tamen libello in [...]rit illud omne tibi, mi Sturmi, acceptum est referendum. Quae enim scri­bo, studui certè, vt essent omnia Sturmiana. Et vo­lo quidem, vt fily mei, per hoc, à Patre, rudi more congestùm, & perquam humile vestibulum, in il­lustre illud, & omni artificio perpolitum Sturmij Gymnasium, ingrediantur. Extabit tamen aliquid & emînens erit in hoc meo [...], perpe­tuum nimirum perpetui mei, & in te amoris, & de te iudicij testimonium. Praeceptor hic meus satis habet, si viam recté muniat, & quasi per certos [Page 3] gradus, facilem paret ascensum, ad sublimiores illas ritè aperiendas fores Academiae Sturmianae. Gra­dus sunt hi: primus, linguarum versio: non dico simplicem explicationem ignotae linguae, quae in Scholis quotidiana est, & ore Praeceptoris solùm traditur: sed iteratam, & quasi reciprocantem duarum linguarum, vtrius (que) vtrobi (que), vertendarū rationē, nimirum, vt graeca latinè, et tum vt eadem ipsa latina graecè denuò conuertantur, iusta cōmen­tatione, [...]t diligenti scriptione cum proprio nō alieno stylo, semper adhibita. Et sic ego intelligo, vtile il­lud inprimis et prudens consilium, cùm L. Crassi in primo de oratore, tùm Plinij Secundi ad suum Fus­cum in. 7. At (que) vix credibile est ad quam ex­cellentem cùm latinè tùm graecè intelligendi facul­tatem ipse DIVAM nostram ELIZABE­TAM, geminatae conuersionis ratione, scrip­to semper reddita, breuitempore perduxi. Se­quūtur reliqui gradus. Paraphrasis, Metaphrasis, Epitome, Jmitatio, Commentatio, Scriptio, & De­clamatio. Per hos gradus, Praeceptor meus cautiùs & timidiùs, porrecta sua nonnunquam manu, dis­cipulos suos diducit. Sunt enim hi gradus nonni­hil lubrici, & facilis in illis est prolapsio, ni cautio & iudicium adhibeatur. At quò feror? Nae ego temerè nimis, qui, cum faciem tantùm Praeceptoris mei tibi ostendere volui, non solùm c [...]tera membra aperio & explico, sed interiora illa eius, consil [...]a & [Page] sensus omnes, nec prudenter, nec pudenter effer [...]. Sed quid ni planè ac palā omnia ad te. Accipe igi­tur quod dicere institui etiam de imitatione. In lo­co de Imitatione longiusculus est Praeceptor meus. Fatetur se, omnes ferè et veteres et recentes, qui de imitatione scripsere, cupidè perlegisse: probare se multos, admirari verò neminem praeter vnū Stur­mium: Aliqui certè rectè, qui sint imitādi. sed quo­modo instituenda sit ipsa imitandi ratio, solus docet Sturmius. Ita (que) si cum illa perfectione praeceptorū, quae in literata tua nobilitate, et amissa dicendi ra­tione, plenissim [...] tradita sunt, copiā etiam exemplo­rum coniunxisses, quid praetereà requirendum esset amplius, nō video Nam (que) vt in vitae et morum, sic in doctrinae et studiorū ratione omni, longè plus pos­sunt exempla quàm praecepta. In illarū verò rerum siué arte siuè facultate, quae sola imitatione perfici videntur, Praecepta, aut nullum aut perexiguum habent locum. Cum exempla isti [...] vel solitaria pla­n [...] regnant. Pictores, Sculptores, Scriptores hoc, & prudenter intelligunt, & perfectè praestant. At (que) vt oraetores etiam in horum numero collocem, mouet nōnulla ratio, iubet, quae illa est Quintiliani autho­ritas: qui dicit Ciceronem (nec Cicero de se hoc ipse tacet) iucunditatē Isocratis, copiam Platonis, vim Demost▪ effinxisse. Et effingere, in imitatione nec nè propriam sedē habeat, omnes vident. Verum enim­uerò ostēdere, & iudicare solū vbi hoc facit Cicero, [Page 4] mediocris diligentiae, vulgaris & quotidiani est laboris. Hoc Perionius, Victorius, Stephanus, & alij in Cicerone: hoc Macrobius, Hessus, & nu­per▪ diligentissimè omnium Fuluius Vrsinus in Uirgilio: hoc accuratè etiam Clemens Alexan­drinus. 5. [...], in veteribus graecis Scrip­toribus▪ attentauit. Sed hi omnes, perindè sunt, vt Operarij & baiuli, qui, cùm cōportent materiam, deesse certè in opere faciundo non possunt, merce­dem tamen ipsi perexiguam, & laudem quidem non maximam promerentur. Atqui docere perspi­cuè & perfectè, qua ratione Cicero vel Demosthe­nem vel Platonem imitatur, singularis fateor do­ctrinae, summi iudicij, & rarae laudis existit. Sed haec laus adhuc praeceptionis tota propria est. Aliud volo, plus requiro. Opifex nobis & Architectus opus est, qui separata coniungere, rudia perpolire, & totum opus construere, artificiosa ratione noue­rit. Et illud, mea certè opinione, hoc modo. Hinc Demosthenis locū, illinc Ciceronis produci cupio. Tū, digito Artificis, me primū duci volo ad ea, quae in vtro (que) su [...]t aut eadē, aut simillima: Deinde, quae sunt in hoc addita, & quo cōsilio: tùm, quae sunt ab­lata, & quo iudicio: postremò, quae sunt cōmutata, et quo ac quā vario artificio, siuè id in verborū dele ctu, siuè in sentētiarū forma, siuè in mēbrorū circū ­ductione, siuè in argumētorū ratione consistat. Nec vno aut altero exēplo cōtentus ero. Numero multa, [Page] genere varia, ex Platone, ex Isocrate, ex Demo­sthene, & ex Aristotele in libris Rhetoricis exēpla expeto. Patior Praeceptorem parcum esse in prae­ceptorum traditione, modò liberalem se & largum in exemplorum, non solùm productione, quod labo­ris est & diligentiae, verùm etiam tractatione, quod est doctrinae & iudicij, ostendat. Horum volumen, illorum paginam ipse requiro. Nec mihi molestum erit, si eadem via & ratione, Caesarem cum Xeno­phonte, Salustium cum Thucidide, Liuium cum Polybio, Virgilium cum Homero, Horatium cum Pyndaro, & Senecam etiam cum Sophocle & Eu­ripide coniungat: nisi forsan satiùs erit facere, quod hi prudenter faciunt, qui perfectè scribere volunt: haerent enim hi, & defigunt se totos in vno, & eo perfectissimo exemplo: nec se, vel distrahi ad varia, vel deduci ad deteriora exempla libentèr patiun­tur. Tamen si carmen pangere vellem, nihil Vir­gilio diuinius, nihil Horatio doctius mihi possum proponere, Sed ad dicendi facultatem, ipsum Cice­ronem [...]si non solùm, certè potissimùm volo. Et dari mihi exemplum cupio, Ciceronem Imitatorem, non Imitatorem Ciceronis. Equidem amplector vnicè Ciceronis imitationem: sed eam dico, & primam ordine, & praecipuam dignitate, qua Cicero ipse Graecos, non qua Lactantius olim, Omphalius nu­per, aut qua multò foeliciùs, quidam Itali, Galli, Lu sitani, & Angli Ciceronē sunt sequuti. Nam quis­quis [Page 5] fuerit non solùm diligens, sed etiam cùm peri­tus doctrina, tùm prudens iudicio obseruator, qui­bus vestigijs insistit, & quos gradus facit ipse Ci­cero, dum Graecos sequitur, assequitur, aut praecur­rit: & scienter animaduertit, quibus in locis, & qua ratione hic noster, ipsis Graecis, plerum (que) par, saepissimè superior euadit, is demū tutò et recta via, ad imitādum ipsum Ciceronē perueniet. Qui enim intelligenter videt, quomodo Cicero sequutus est a­lios, perspiciet ille longè foelicissimè, quomodo ipse Cicero sii sequendus. Et proptereà, non possum pro­bare consilium Bartholomaei Riccij Ferrariensis, doctissimi licèt viri: qui, cùm sic scripserit, de recta imitandi ratione, vt cùm à Sturmio discesseris, cae­teris omnibus, mea certè opinione anteponendus sit (praecepta enim eius omnia sunt Sturmiana & ex tuis fontibus hausta & deriuata) exempla tamen maluit Longolij ex Cicerone, quàm Ciceronis ex Platone sibi proponere: & Virgilij ex Catullo, quā Virgilij ex Homero producere. Hoc ille, benè qui­dem sed non optimè, ad aliquem fructum, non ad eximiam laudem, ad nonnullā mediocritatem, non ad summam perfectionem, instituit. Si verò op­tarem ipse fieri alter Cicero (& optare quidem ne­fas non est) vt fierem, & qua ratione fierem, quem potiùs ad consilium mihi adhiberem, quàm ipsum Ciceronem? Et si ipse cuperem eò rectà ire, quò Ci­cero ante foelicissimè peruenit, qua meliore via, [Page] quàm ipsis ipsius Ciceronis vestigijs insistere? Ha­buit ille quidē Romae Graccos, Crassos, Antonios, rarissima ad imitandū exempla: sed exēpla alia, ipse aliàs quaerit. Proprietatem Romanae linguae, simul cum lacte, Romae, purissima aetate, ex ipso latinitatis l [...]tissimo flore, hausit: Ille tamē sermonē illum latinū suū diuinū, superioribus non cognitū, posteris tā ad­mirabilē, aliundè sumpsit: & alio modo, quā latina vsu, quā latina institutione, & auxit & aluit. Ille enim sermo, non in Jtalia natus est, sed è Graecorum disciplina, in Italiā traductus est. Nec satis habuit Cicero, vt lingua eius, proprietate domestica, casta esset & ornata, nisi mens etiā, Graecorū eruditione, prudens efficeretur & docta. Vnde euenit, vt sola Ciceronis Oratio, inter reliquos omnes Romanes. qui illi, aetate, aut superiores, aut aequales, aut suppa­res fuêre, non colore solùm vernaculo purè tincta, sed raro & transmarino quodā plenè imbuta, tàm ad­mirabiliter resplendesceret. Ita (que), cum ipsa lingua latina, foelicissimo suo tempore, in ipsa Roma, in ipsa Cicerone, ad summā perfectionē, sine Graeca lingua, nō peruenit: cur quisquā in sola latina quaerit, quod Cicero ipse abs (que) graeca, non inuenit. Et cū nos su­mus, nec foeliciores ingenio, nec prudētiores iudicio, quā ipse Cicero fuit: cur temerè speramus assequi, quod ille non potuit: cur imprudenter contendimu [...] eam viam inire, qua ipse insistere noluit: praeser­tim, cum hunc solùm, aut hunc potissimùm, tan­quam [Page 6] summum ducem sequendum esse ducimus. Et in re literaria, cùm Ciceronis imprimis proba­mus iudicium, cur eius repudiaremus consitium? Cùm prudenter illum de hac re semper dixisse, cur illum in eadem re rectè fecisse, non ingenuè fatea­mur? Nisi for san Cicero ipse, iudicio quidem pru­dens, alijs tamen, & inutilis consilio, & ineptus exemplo, planè esse videatur. Itaque quemadmo­dum perspicuè cognoscimus, quid Cicero de hac re, prudenter saepè statuit, constanter semper do­cuit: ita nos libenter sequamur, quod ipse in ea­dem re foelicissimè fecit. Quas igitur Cicero lin­guas sibi re ipsa vtiliter, alijs, exemplo, prudenter cō ­iunxit: absit vt nos, vel separemus illas, quod est rudis imperitiae: vel repudiemus alteram, quod est superbae imprudentiae. Nam in hac florere, sine illa, [...]um summa aliqua laude, tàm facilè continget, quā saepè vsu eueniet, vt auis, vna ala, cùm pernicitate volare, aut vir, vno pede, cùm velocitate currere possit. Ex omni enim seculorum memoria, siuè ex lectione, siuè ex auditione, siuè ex notitia, comme­morare habeo solū vnū aut alterū, qui abs (que) graecis literis, ad eximiā eloquentiae laudē, in latina lingua peruenerūt. Sed quēadmodū par est, vt hos homines admiremur, ita tutum non est, vt eosdem imite­mur. Eos ex animo suspicio, & illis libenter gra­tulor, hanc suam raram foelicitatem. Sed alijs non sum author, vt vel parem sperent laudē, vel eandem [Page] sequantur rationem: si non alio, hoc certè nomine, quòd Cicero hac via insistere, aut prudenter ipse noluit: aut frustrà cum multis tentare, non sit au▪ sus. Sed ait quis: rectè quidem Cicero: nam ante eum, nemo fuit, praeter Graecos, ad imitationem pro­ponendus. Sed nunc habemus ipsum Ciceronem, eum quidem, cum vniuersa Graecia, & cum singulo quo (que) Graecorum, in ea eloquētiae laude, qua maxi­mè quis (que) floruit, comparandum. Cur igitur non Ciceronem solum mihi, varijs illis Graecis relictis, ad imitandum proponerem. Aliquid est quod di­cis. Ipse enim Ciceronem praecipuè imitandū volo, sed tuta via, sed recta ratione, suo ordine, suo loco. Et rationem meam, cur hoc volo, & quomodo hoc volo, apertè ostendam. Primùm, si optarē ipse, alter fieri Cicero (quod antè dixi) qua ratione potiùs fie­rem, quā ea ipsa, qua ipse Cicero, factus est Cicero. Hanc viam, certam, cognitam, & expeditam esse, òptimus testis est ipse Cicero. Jtaque, cum gressus nostri, rectè & solidè firmati erunt, in hac ipsa via, qua praeiuit Cicero ad alios, sic, vt omnes eius, & abditos recessus, & varia diuerticula, & difficiles anfractus, perfectè cognoscamus, tum tutò quidem, & foeliciter etiam, duce ipsa Minerua, nostram ad Ciceronem viam muniemus. Et hoc quidem mo­do (vt antè dixi) si illustriora exempla, numero multa, genere varia, è Cicerone selecta, vbi ille op­timos, Graecos imitatur, per insignem aliquem Ar­tificem, [Page 7] non solùm, vt quidam faciunt, diligenter in­dicata, sed, vt Sturmius docet, eruditè explicata fue­rint. Et haec est illa via, mea certè opinione, qua, ad Ciceronis imitationem recta pergendum est. Non, quomodo Riccius ostendit, Longolium fecisse, hoc est, vt ipse putat, excellenti ratione: vt ego existimo valdè laudabiliter: vt multi sentiunt, mediocriter & tolerabiliter. vt Erásmus & P. Manutius iudicant, ineptè, frigidè, & pueriliter: sed qua ratione Sturmius Ciceronem imitandum esse, & praeceptis in literata nobilitate perfectè do­cet, ex exemplis in Quintiana explicatione insig­niter ostendit. Et hoc in loco, opportunè mihi in mentem venit insignis ille in Quintiana locus, ni­mirum: Etenim, si veritate Amicitia, fide Socie­tas. &c. Quae sententia, bis est à te, mi Sturmi, mi­rabili imitationis artificio expressa: primùm, in a­missa dicendi ratione: posteà, in ipsa explicatione Quintiana. In vtro (que) loco, eandem orationis for­mam, diuersis quidem in rebus, sed varia tracta­tione, elegantissimè effinxisti. Praeceptor meus, à me petit, timidè quidem & verecundè, regem vt ip­se te, tua pace, vt illi liceat, in suo Commentariolo, hac duplici tua vnius loci Ciceronis insigni imita­tione, pro exemplo, abuti. Et spōdeo ipse pro eo, illum hoc, cum honorifica de te, & amabili mentione facturum. Sed quorsum tantoperò, mi Sturmi, labo­ramus de Jmitatione: cum non desunt, qui docti & [Page] prudentes videri volunt: qui Jmitationē, vel nullā esse putant, vel nihili prorsus aestimant, vel omnem temerè permiscent, vel eam totam, quaecun (que) sit, cu­iuscun (que) s [...], vt seruilem & puerilem repud [...]ant. Sed hi sunt, & inertes, & imperiti: laborem fugiunt, artem nesciunt. Qui, cum naturae omnia, falso iu­dicio tribuunt, eandem tamen, optimis suis praesi­dijs, iniquo consilio spoliant. Et res semper coniun­gendas, magna temeritate, extrema imprudentia distrahunt. Artis enim & naturae dissidium fa­ciunt, quicun (que) casu, non delectu, fortuitò, non ob­seruatione, in literarum studijs versantur. Isti idem sentiunt, de eleganti illa Eloquentiae parte, quae in Numerorum ratione collocata est. Illam enim aut nullam esse volunt, aut inanem omnem iudicant. Et aurium sensum, cum artificioso & intelligenti animi iudicio, nihil commertij habere existimant. Quem tamē doctrinae locum (id quod isti aut im­pèritè nesciunt, aut superbè contemnunt) Princi­pes illi in omni doctrina viri, Aristoteles, Deme­trius, Halicarnassaeus, Hermogenes, Cictro, Quin­tilianus, Sturmius, tanto studio perpoliuerunt, vt in nulla alia re accuratiùs elaborasse videantur. Sed illos, in sua, siuè imperita desidia, siuè superba imprudentia relinquamus: Et hos alteros nos a­memus at (que) sequamur. Qui cum fuerint optima natura ornati, esse item voluerunt, sic doctrina ex­ [...]lti, vt ipsi, non magis Naturae beneficio adiuti, [Page 8] quàm Artis praesidio muniti: nec magis ingenio foelices, quàm iudicio prudentes, semper habiti sint. Et haec mihi de imitādi ratione cogitāti, grauis sae­pè subit dolor ob amissos illos libros Diony▪ Haly­carnassaei, quos doctissimè & fusissimè scripsit de J­mitatione & Oratoria & Historica. Quos libros ipse Dion: in eo Commentario, quo, suum iudiciū de vniuersa Historia Thucididis, & quid in ea, vel tutò imitandum, vel cautè declinandum sit, eruditè, prudenter, & planè explicat, c [...]teris suis omnibus libris anteponit. Sed interim omnes docti plurimum debēt, cùm Andr [...]ae Duditio Pannonio, tùm tuo Paulo Manutio, quòd nuper hunc erudi­tum Commentarium, alter latinè doctissimè vertit (Graeca enim non vidi) alter typis elegantissimè excudit. Nam in eo libro, sic omnes Thucididis virtutes & vitia, & diligenter collegit, & libe­rè exposuit, vt quicquid in eo, siuè in verborum delectu, siuè in sententiarum forma & constru­ctione, siuè in rerum iudicio, & tractatione, vel praedicabile ad eius laudem, vel vituperabile ad similium deuitationem scriptum est, id omne, & planè & plenè ab Halycarnassaeo demonstretur. Tanta enim eius est, in singula cōgerendo diligen­tia, in considerando doctrina, in pōderando iudiciū, vt si ipse iam reuiu [...]sceret Thucidides, credo equi­dē nō se ipse meliùs noscere, nō de se, aut rectiùs aut aequiùs statuere potuerit. De Imitatione Historica▪ [Page] doctius aut a [...]curatius quicquam, credo, nondum extitit. Et quoties ego hunc lego Commentarium, quòd saepè quidem & libenter facio, toties in hanc sententiam adducor, vt planè ipse existimem, ne­minem, nec Graecum nec Latinum, maiori facul­tate ad scribendam historiam, vnquam venisse, quàm Dion: Halicarnassaeum: praesertim, si ad tantam diligentiae, Doctrinae, & iudicij praestan­tiam, accessit etiam, Augusti benificio, totus & tantus ille Thesaurus Bibliothecae M. Varronis. Si forsan hunc librum, mi Sturmi, Halicarnassaei, de Historia Thucididis, alijs rebus occupatus, non dum legeris, rogo, vt meo rogatu legas. Et scribas quaeso, an sensus tuus, cum mea opinione de hoc li­bro consentiat, nec ne. Fatetur etiam, ipse in eo­dem libro, se pari ratione de Jmitatione Demosthe­nica, & alterum librum de ciuili Philosophia scri­psisse. Utinam illi extarent libri. Mente enim quasi iam praecipio, tales libros à tanto viro scriptos, omnibus eruditionis & prudentiae praeceptis (quan­tum ad Ciuilem cognitionem attinet) plenè abun­dauisse. Hae cogitationes de Imitatione, & illa mentio ante facta à me de Christophoro Longolio, qui voluit ipse esse, & alijs etiam visus est, insignis Ciceronis imitator, non nihil me mouent, vt quid ipse de eius facultate, & aliorum de eo opinione sen­tiam, tibi aperiam. Qui benè de Longolio sen­tiunt, habent me non repugnantem: quanquam [Page 9] habeo & foris & domi, quos illi anteponā. Budae­us, amicum immerentem, ingrata inuidia, in qua­dam ad Erasmum epistola, nimis acerbè premit. Erasmus apertius insectatur: & illum ineptè, fura­citer, seruili & puerili more, nihilpraeter Centones ex Cicerone consuere arguit: id quod ipse credo E­rasmum, aliquo potiùs scripsisse stomacho, quàm certo suo statuisse iudicio. Nam scio, vbi, Longolio iam mortuo, non singularem aliquam, sed summam Eloquentiae laudem tribuit. Miror ipse magis quidem, quid tuo Paulo Manutio in mentem vene­rit, homini, vt audio, natura humanissimo, & vt video, doctrina excultissimo, vt is Longolium, vi­uus mortuum, bonus non malum, eruditus non in­doctum, Italus Italorum delicias, in literis suis ad Stephanum Saulium, etiam in lucem aeditis, tàm a­cri stylo pungeret, quo cōsilio hoc fecit, nescio: parum humaniter quidem scio: & an vero iudicio, planè dubito. Dicit enim Longolium esse, exilem in sen­tentijs, non luculentum in verbis, inopem à Latina lingua, esse prorsus nullum. Jn eo, & iudicium re­quirit, & stultitiānotat. Quantò tu, (mi Sturmi) moderatiùs, humaniùs, at (que) prudentiùs olim ad du­cē luliacensium: vbi, cùm dè Erasmo & Longolio, & eorum tota controuersia, grauissimum iudicium dederis, laudem, neutri adimis: sedsuam vtri (que), in­genuè tribuisti. Atqui in eodem loco, vbi Ma [...]uti­us Longolium eous (que) deijcere tantoperè laborat, [Page] nonnihil ipse mea opinione, labitur. Nam cum ex­imiam illam suam, & ci, vt ipse scribit, cum paucis communem, augendae linguae latinae rationem, sin­gulari praeconio efferat, nimirum quod exquisitas sententias de Cicerone excerptas, alijs verbis, quàm poterat lectissimis, ornare consueuerat, annon planè ostendit, se malle cum C. Carbone, in errores abdu­ci, quàm cum L. Crasso recta via insistere? & opi­nionem Quintiliani, iudicio Ciceronis ant eponere? Crassus enim & Cicero, non solum maiori authori­tate pugnant, sed meliori ratione vincunt, inuti­lem esse laborem, malo consilio aucupari deteriora, cum recto iudicio optima sunt praecepta: & temerè captare vulgaria, cum selectissima scienter sunt oc­cupata. Gaudeo praeceptorem meum loqui anglicè, ne, cùm tàm liberè dissentit hac in re à Manutio, tantum hominem offenderet. Tamen Manutium non nominat: nam cùm dissentit ab aliquo, hoc ta­citè: cù laudat quemquā illud apertè facit. Quan­quam si ipse Manutius has literas legeret, non est, cur offenderetur. Nemo enim meliùs, quā ille nouit, Musas ipsas esse, non solùm candidas, sed etiā pru­dentes: quae, inter literarum Cultores, aliquam non­nunquam opnionū dissentionē, & ferunt patienter, & serunt ipsae aliquando non inutiliter: omnē verò animorum distractionē, & fieri semper vetant, & esse diu non patiuntur. Ita (que) Paulū tuū Manutiū, meum quo (que) esse volo: nec sinam, vt eum tu plus di­ligas, [Page 10] quàm ego amem. Et quanquā tu loci oportu­nitate illi propiores, beneuolentiae tamen studio, & officij etiam repraesentatione, cum vsus feret, vt sis coniunctior, profectiò nō permittam. Jdem cogito de alijs in Jtalia clarissimis viris: de Petro Victorio, de Jouita Rapicio, qui eruditè & eleganter de Nume­ro Oratorio scripsit, de Carolo Sigonio, de Ioanne Baptista, Pigna Ferrariensi, de Petro Bargaeo Pi­sano. Nam quantū Carolo Sigonio omnes docti de­bent, pro vtra (que) vtrius (que) vrbis Rep. tanta diligen­tia, tanta doctrina, tanto orationis lumine explica­ta, & imperitus, qui nō clarè videt, & inuidus qui non ingenuè fatetur, habendus est. Rara vero illa doctrina, & graue etiā illud iudicium, quo Baptist a Pigna aureolum Horatij librū de arte poëtica fusis­simè explicuit, magno me commouit desiderio, vi­dendi etiam ea, quae in tres libros Rhetoricos Aris­totelis, pari ratione conscripsit: in quibus, vt ille ipse scribit, ad Artis oratoriae, ab intelligēdi principe op­timè traditae, perfectissima praecepta, ex Graecorū & latinorū, dicēdi principū, orationibus, ex Ethicis itē Politicis, et historicis omnis generis exēpla adiūx­it. Et quale opus hoc sit, quāquā oculis nō dū vidi, a nimo tamen, quàm praeclarū illud sit, cū magna vo­luptate, iam percepi. Scripsit idē Baptist a Pigna, vt ipse testatur, alterū librū, quaestiones Sophocleas, vbi de tota doctrina Tragica, de Senecae vitijs, de Grae­corum Tragicorum virtutibus, fuse tracta [...]it. Nec [Page] minori huius libri videndi desiderio teneor, mi Sturmi: Quoniam Sophocles, & Euripides, mea certè opinione, cùm Platone & Xenophonte, in om­ni ciuilis cognitionis explicatione, conferri possunt: praesertim quod attinet ad eorum mores, consilia, in­stituta, & euenta, qui in splendore aulico vitam su­am traducunt. Petrus Angeleus Bargieus Pisa­nus, carmine diuino, [...] complexus est. nec minùs excellit dicendi facultate. Is scripsit, vt ex eius scripto, & Manutij testimonio intelligo, doc­tissimos etiam commentarios in eruditum illum Demetrij libellum de elocutione. An hic liber, & illi, quos comemoraui Ioannis Bapt. Pignae, in lu­cem prodiêre, aut sunt prodituri, admodum aueo scire. Si homo es, mi Sturmi, hoc meo rogatu, per li­teras tuas cognsoce, primo quo (que) tempore, à Paulo Manutio, qui omnium optime istud intelligit, Et quid ille respondet, ad me quamprimum perscri­bas: nihil enim mihi gratius facturus es. Et mani­bus Longolij aeternam foelicitatem exopto, qui mihi hoc à te postulandi occasionem dedit. Et tibi, mi Sturmi, gratias ingentes ago, quòd de imitatione o­ratoria scribis: quòd mihi mittere polliceris, quae dictata sunt. Mitte igitur, & quamprimum mitte: vt praeceptor meus, qui nunc est ferè nudus, & pla­nè deformis, istinc aliquem elegantiorem mutuans amictum, nonnihil cultiùs vestitus, & inde super­bior factus, in lucem audaciùs prodeat. Interim ve­rò [Page 11] cupio à te scire, an imitatio hoc loco, tàm latè pa­tere debeat, vt eam etiam exercitationem complec­tatur, quam nos Metaphrasin, nominamus: Quae [...] tamen à Platone 3. de Rep. dicitur, vbi ipse Soerates orationē Chrysae sacerdotis ex [...]. li­bero sermone elegantissimè dissoluit. Et cur non ap­pelletur imitatio, non video: cùm videam in eo loco, & quaedam prudenter ablata, & multa ingeniosè commutata. Idem sentio de pari consilio Lucretij Latinissimi Poëtae, qui, diuersaratione, insignē il­lam Thucididis explicationem pestis, erudito & eleganti carmine illigauit. At quid facis, mi As­chame, inquis: quod tu, non literas, sed libellum hoc tempore ad me. Quod facio, facio libenter, et cum voluptate mi Sturmi, praesertim in hac dulci & do­mestica mea, ab omni aulico negotio, ociosa hoc tē ­pore, & libera cessatione: dū Princeps mea nūc lōgi­us ab vrbe, non in Musarū sacrario Palladi, quod reliquo toto anno facit, sed inter syluas Dianae, de more, hoc tempore seruiat. Et haec prolixitas mea, mihi quidem non est molesta: & tibi item, spero, non admodū erit ingrata. Cū enim mihi, nullum in scribendo taediū attulerit, ne tibi magnū in legendo fastidiū sit paritura, nou valdè pertimesco. Et si nihil aliud, hoc certè efficiamvt tu certò intel­ligas, hoc longo silentio meo, meum erga te amorē, minimè esse diminutū. Intelliges praetereà, quod ad­huc etiā de literarum nostrarū studijs, in me reside­at [Page] eadem cogitatio, licèt non par facultas, quae tum fuit, cū ego primum D. Buceri hortatu, literas illas prolixas ad te dederim: quas tu, peramicè quidē, a­moris nostri mutui publicas testes esse voluisti. Nūc verò fructus ille otij nostri Academici, qui tibi ali­quis tū visus est, ita iam omnis, in hoc negotio Au­lico, quotidiè lāguescit, & eo indies, tanquā vinū fu­giens, paulatim decidit, vt planè verear, tuo ne iudi­cio prorsus exaruisse videatur. Ita (que) peroportuna est mihi, dulcis illa & peramabilis tua mecum expos­tulatio, cū me vocas, festiuè tu quidē, sed nimis verè, hominē desidiosum: & cū amanter postulas, vt hos ipsi nostrā multorū annorū intermissā scrptionē re­uocemus, & nos inter nos, mutuis, crebro literis sa­lutemus at (que) conso [...]emur. De mea verò diutina ta­citurnitat [...], nihil dico, nec veniam valdè peto, nec excusationē admodū quaero: quā licet iustā & pro­babilem adferre possum, vt [...] tamen illa nolo: ne ipsa esset, mihi quidem molesta & tibi nō laetabilis. Ue­rum, ne tu in hoc meo desidioso siltio nimiū trium­phes, quanquā ipse in hoc scribēdi officio, cōmenda­tionē, tibi magnā libenter tribuo, mihi nullā sumo, tamen sic tecum iure possum contendere: tu litera­rum multarum numero, Ego, vnius magnitudine: tu varijs schedulis, ego hoc volumine: tu sententiarū pondere, ego verborū c [...]mulo: tu erudita breuitate, ego loquacitate rudi: tu amoris crebra declaratione, ego beneuolentiae perpetuo studio, sic vter (que) nitimur, [Page 12] vt tu me, an ego, te in hac contentione superem non multum quidem laborem.

ROGERVS ASCHAMVS IO­anni Sturmio.

S. P. in Christo Iesu. Nec ars ad vsum vitae, nec scientia ad cultum ingenij, meo quidem iudi­cio (ornatissime Ioannes Sturmi) vlla inuen­ta est, quae cum illius facultatis prostantia comparari potest, cuius praesidio efficitur, vt ratio ad prudenter intelligendum, sermo ad disertè loquendum instituatur, & reliqua homi­nis vita, ab immani feraque consuetudine lon­gissimè abesse, & ad diuinam naturam proxi­mè accedere videatur. Hinc incredibilis ille sensus amoris, quo omnes fere docti etiamnum prosequun­tur Athenas illas Atticas, ex qua vna vrbe, vna ae­tate, vt scis, plures dicendi intelligendi (que) & princi­pes & praeceptores exorti sunt, quàm ex omni et lo­corum & temporum vuiuersitate, ad hominū me­moriam vs (que) peruenerunt. Roma verò olim imperij domicilium, virtutis cumulo vel ipsis Athenis longè superior, eloquentiae laude par, aut non mul­tùm inferior, quanquam nunc praesentibus moribus papistico luxu, & imperioso Antichristianismo, se bonorum odio subiecerit, veteris tamen eloquentiae nomine, & Ciceronis ingenio, sic omni poste­ritati commendata est: vt quamdiu latinarum [Page] literarum vel fructu adiuti, vel laude illustrati vlli homines sunt, tamdiu vrbis Romae memoria, cum summa charitate & beneuolentia vsurpata duratu­ra sit. Ne (que) antegressae solùm memoriae erudita se­cula, sed praesentis etiam aetatis praeclara ingenia, plurimum admiramur: potissimum vero eorum hominum, qui hac eloquentiae laude floruerunt. Ipse enim multos excelletes viros, ex Italia, Germania, Gallia vehementer diligo, quos nunquam vidi, propter insignē doctrinae splendorē, quem in illis elu­cere perspicio. At cum tu clarissime Ioannes Stur­mi, ex Platone, Aristotele, Cicerone, eum salubrem eloquētiae succum hausisti, quem in nullo alio nostrae aetatis nec longè superioris quidem vnquam ani­maduerti, & illum etiam totum ad saniorem Christi doctrinam aggregasti, quo in loco te habe­am, nisi de te ad te scriberem, libenter explicarem. Quanquam si idfacerem, cur adulationis notam vererer, non video. Quae res si mihi proposita fuis­set (quod tu quodam loco ad quendam scribis) a­lia via ad aliud genus hominum mihi affectanda esset. Iudicium illud diuinum tuū, quo singula pro­fers, singula legis, animaduertis, relegis, appendis, expolis, construis, & exaedificas: meum si quod est iudicium, in eam admirationem rapit, vt quicquid hactenus scripsisti, sedulo conquisiuerim, auidè per­legerim: inciderim etiam in nonnulla manu scripta, abs tuo ore excepta, in ea videlicet, quae doctissimè: [Page 13] dictaueras in integrum Gorgiam Platonis, hunc li­brum Londini ante triennium nactus sum. Ad hunc modū cum suauitate praesentis consuetudinis tuae frui non licuit, ope tamen ingenij tui, quantum potui semper, vti placuit. Et me multos iam annos ardore amoris erga te mirificè incensum: ecce tibi, quotidianus ferè sermo, quem de te mecum reueren­dus pater, praeceptor (que) meus M. Bucerus, habet, sic nunc inflammat, vt nihil libentius facerem, quàm ad te scriberem: praesertim cùm intelligam & ex eo quod de te ipse scripsisti, te eum esse, qui humanita­te & beneuolentia cōtentus sis: & ex sermone prae­tereà D. Buceri te non magis esse Ciceronis excul­tum eloquētia, quàm ornatum humanitate, qui ho­minis nihil potius esse iudicat, quàm respondere in amore his, à quibus prouocêre. Sed vide audaciam [...]eam, qui in ipso amicitiae nostrae principio, bene­uolentiae meae significationem ostendere volui, sed fructum & remunerationē quandam repetere sta­tui. Statui enim rogare te, vt aliquid facias litera­tum, nominis tui, & vtilitatis etiā meae causa, nisi hoc hominis nimium sui amantis esse videretur. Ego ad lectionem sacrae scripturae, in qua potissimum tabernaculum & vitae meae & studiorum collocare cum Christi benignitate statui, Platonem, Ari­stotelem, Demosthenem, & M. Ciceronem residuo [...]eo studio adiungere in animo habeo: Nec tamen, hoc studendi genere sic mihi vel precisè placeo, vel [Page] ignauè contentus sum, vt medicorū et iurisconsul­torū libros, vel omninò cōtēnam, vel nunquā attin­gā. Hae enim artes, et praeclarā continēt cognitionē, & ad omnē humanae vitae vsum ac splendorē plu­rimū momēti habent. Sed in tāta varietate rectis­simorū studiorū sequatur per me quis (que) illud nō sci­te Attilij poëtae, vt ait Cicero, durissimi: Suam cui (que) sponsam, mihi meam. Aristoteles doctrina & iudi­cio cùm caeteros omnes, tū se ipse quo (que) superat, mea quidem opinione, in his libris, quibus dicendi ra­tionē, in pulcherrima doctrina explicauit. Diuinā ratiouis qnidem naturae & morum disciplinam di­uino ingenio recondit in reliquos libros. Hic nihil non ferè ad popularem consuetudinem, & humanae vitae quotidianum vsum promit & exponit. Et quo magis hos libros prae caeteris admiratus sum, tanto plus tribuo Danieli Barbaro, & P. Victorio, qui in eis magna quidem cum diligentia elaborauerūt. Scire enim dum, quanquam id percupidè aueo, non possum, quid fit illis Gregorij Nazanzeni graecis in hos libros commentarijs, quos Erasmus in festina lente testatur se apud Aldum perlegisse. Nam hos esse illud [...] in Gallia impres­sum non credo. Horum omnium & diligentiam li­benter agnosco, & voluntatem vehementer probo. Sed cum ex libris tuis, quos frequenter lectito, & ex multorum sermone, quos saepè conuenio, clarissi­mè perspicio, te tanto ingenio & iudicio in his Rhe­toricis [Page 14] libris versatum esse, vt quid vel illi de ea re praedicent, vel ipse sentiam, non literis exponere, sed in opinione tua relinquere statuerim. Et hoc est, humanissime Sturmi, quod tantopere abs te contendam, vt summi artisicis praestantissimam ar­tem, excellenti artificio tuo explicatam in lucem proferas. Nunc verò, si esset in me vlla vel persua­dendi facultas, vel cogendi vis, eam vniuersam ad te vrgendum, vt hoc perficeres, adhiberem. Ne (que) ego solus, sed innumerabiles alij, hoc abs te conten­dunt: Quorum postulata cum & literarū sum­ma vtilitate, & nominis tui immensa laude impli­cata sunt, quantum humanitas tua illis tribuere debet, etiam at (que) etiam considera. Vt nouos hau­rias labores nō requirimus: sed veteres vt fusissimè ad veterem studiorū fructum dimanēt, expetimus. Vidimus enim, & legimus magnā partē illorū la­borum, quos in istis Rhetoricis libris explicandis suscepisti: quibus tantū ardorē in nobis ad vidēda reliqua excitasti, vt is nulla alia re nisi luce ingenij tui satiari possit. Age igitur opt. Sturmi, & perge rogatu vnius prodesse vniuersis. Et quāquā durior esse vis, quod facilè non credo, quàm vt oratu mul­torum bonorum commoueare, prudentior tamen es, quod certò quidem scio, quàm vt patiare vnius pla­giarij scelere cōmitti, vt vel istis rhetoricis libris, vel Gorgiae, vel politicis tuis, aut aliud aut aliter accidat, quàm nunc vereri velis, aut in posterum [Page] mederi queas, quod ipsum in tanta turba excipien­tium dictata tua facilè alicuius vel stulti amici im­peritia, vel sordidi typographi auaritia contingere potest: hanc iniuriam saepè Erasmus, saepè multi docti viri experti sunt, quae si ad te solū perueniret, negligere eam non deberes: Cum verò, ea omnium et literarum, & tui quo (que) studiorum communis esset, diligentior quidem cautio adhibenda est. Et hoc siue rectè monentis consilium, siue verè aman­tis studium, siue impensè rogantis institutum, e [...] quaeso mente, qua ego scribo, accipias, et ea quo (que) ra­tione, qua maxime cupio, expleas. His proximis superioribus annis, Aristoteles è Gallia prodijt la­tina lingua loquens, vt omnes existimant, aliena mente nonnunquam sentiēs, vt quidem iudicant. Ioachimi Perionij in coniungendo Cicerone cum Aristotele, & voluntatem multi probant, & ex vtroque infinita loca, siue in congerendo diligentiā, siue in compellendo vim, plures in meliorem partem accipiūt, quā illud nimis proiectū Cephae Chlononij os, qui in exagitando vtro (que) graecae latinae (que) doctri­nae, & principe, & praeceptore, vtriusque beneficio, & suo ingenio nimis insolenter abusus est. Quan­quam, vt ipse quo (que) existimo, praeclaram Aristote­lis doctrinam, & minus ornatam videri, & magis obscuram esse, quàm vt multorū in eo legendo pos­sit vel studio allicere voluptas, vel labores compen­sare vtilitas, quia vbiuis, ferè docetur sine accurata [Page 15] exemplorum appositione, qua in re & latini pluri­mùm, & graeci ipsi peccant explicatores. Et tamen hoc vitio claudicare non debet Dialecticorū scho­la, cum in tota illa subtili disserendi ratione ab A­rist. tradita, nullum extet praeceptum, cui in So­cratis sermonibus, Platonis, & Xenophontis inge­nio, conscriptis non respondeat expressum exem­plum. Hoc tu, eruditissimè Sturmi, & prudenter animaduertis, et frequenter doces, potissimum verò in ea ratione interrogandi, collocandi (que) Dialecti­ca, quam Platonis Gorgiae praefixisti: Ad quem lo­cum legendum quoties accedo, quod saepissimè qui­dem facio, toties cum noua quadam & vtilitate la­boris mei, & admiratione ingenij iudicij (que) tui sem­per abeo. Sed ad hanc dicendi facultatem, quae tota ad illustriorem vsum comparata est, nihil magis re­quiro, quàm ex Demosthenis, Ciceronis, Thucidi­dis, Liuij & horum similimorum oratorum, hysto­ricorum (que) libris, sic vbiuis exempla cōportari, vt quicquid in virtute splendoris & aequitatis, in sce­lere foeditatis, & fraudis, in prudentia prouidae o­portunitatis, in fortuna insperatae temeritatis, ex omni saeculorum memoria, colligi obseruarique pos­sit, id semper ad rhetorica praecepta, diligenti vel appositione exempli adiungatur, vel notatione loci referatur. Et quanquam hic cuiusque literarum cupidi proprius labor esse debet, tamen cum ad id praestantis ingenij animaduersio, delectus, & iudi­cium [Page] adhibetur, noua profectò studiorum, & sua­uitas ad voluptatem, & fructus ad vtilitatem, ex hac artis & imitationis coniunctione efflorescit. Et huic meo, si ita vis, siue errori ex imperitia, siue torpori ex desidia, lubentius quidem indul­geo, quod plerúmque video, eos qui in solitarijs artium praeceptis adhaerescunt, exangues, frigi­dos, ineptos, sine sensu, sine motu, sine vsu esse: Contra vero nonnullos, qui nulla praecep­tione instructi, sed sola & oratorum & histo­ricorum lectione contenti fuerunt, in aliquo loco constitisse. Neque haec eò à me dicuntur, quod aut vagam linguae iactationem, aut effluentem styli insolentiam vllo modo probem, sed quem­admodum in tradenda vera religione, exempla vitae, cum praeceptis doctrinae coniungi debeant: sic quidem ad omnem artis cultum imitationis etiam vsus adhibendus est, vt cursus studiorum, neque obscuritate inutiliter impeditus, neque erratione licenter abductus esse videatur. Prae­tereà cum dicendi facultas [...] sit, vt, do­cet Socrates, & tota illa nobilis animae doctri­na, hanc artem propinquissima cognatione attin­gat, plurimi plurimum & huic disciplinae, & no­strae aetati congratularentur, si Phaedonem Platonis & libros Aristotelis [...] luce ingenij tui aliquando illustrares. Et quia video, me iampri­dem, nimis inconsideratè abusum esse humanitate [Page 16] tuae, & omnes verecundiae fines transijsse, libet profecto nunc ipsius Ciceronis consilio vti & benè nauiterque impudentem esse. Ipse quoque De­mosthenes multorum infoelices conatus hactenus reijciens, te admodum flagitat. Bis nunc Italia ad nos misit Aeschinem & Demosthenem la­tinè dicentes, sed nec ijs oratoribus, nec ea re­gione mea opinione satis dignè. Illi etiam Ger­mani duo, quos semper admiror & vnicè amo, in Demosthene multis non satisfaciunt. At verò cum illum primum circuitum, qui est in prin­cipio orationis contra Aeschinem, à te in libro de amissa dicendi ratione Latinè versum lego, & cum diligenter animaduerto, quo tu appendis iudicio, quamnam in vtraque lingua, vel singula verba vim, vel sententiae formam habeant. Quid putas me primum doctissime Sturmi, acclamare [...]e [...], Quodnam hoc nouum Veneris caput? An maximopere his literis qui­dem nunc meis, sed votis iamdiu literatorum publicis à te contendere, vt quod reliquum est in his duorum nobilissimorum oratorum con­trarijs inter se orationibus, perficere ipse velis. Hoc labore, & vtriusque linguae splendorem miri­ficè excitabis, & illius Ciceronianae amissae versio­nis desiderium, meo quidem iudicio multum miti­gabis. Et huic vniuersae postulationi meae, auda­cter quidem scio susceptae, ad res tamen, spero, & [Page] praeclaras cupiendas, & iustas petendas institutae, te multum tributurum facilè intelligo. Postremò, videndum tibi est, vt expleas eam expectationem, quam omnibus literarum cupidis commouisti, de il­lis libris tuis, qui de ratione Latinè loquēdi, atque scribendi, à te scripti sunt. Et haec de te ac tuis, nunc pauca de nobis ac nostris. De religionis cur­su, reip. statu, literarum, & cultu, & fructu apud nos in Anglia, satis loquacem tecum instituerem sermonem, si tantae res in breues potuerunt includi literas. Sed quae nunc vnius epistolae modo termi­nari non possunt, in multas literas, quas deo volen­te, frequenter tibi scripturus sum, reseruabo, Ea verae religionis cura, apud Josiam nostrum, inpri­mis & Cantuariensem, & vniuersum consilium regium excubat, vt in nulla re aequè laboratum sit, quàm vt religionis tùm doctrina, tùm disciplina ex sacrarum literarum fonte purissimè hauriatur, & vt sentina illa Romana, qua tot humanae sordes, in Ecclesiam Christi redundarunt, funditus ob­struatur. Populi consensus, & obedientia ad hanc rem summa est. Jn studijs nostris patrum consilia libenter sequimur, vbi ipsi non deflectunt à sacra scriptura. Augustino plurimum tribuimus, cui, quod tu Graecos Basileum & Chrysostomū ante­ponis, non tibi concederem, nisi te valdè amarem. D. M. Bucerus, vir dei, gloriam Christi strenuè apud nos excitat, cuius habet tantam & doctrina [Page 17] authoritatem, & vitae moderationem, vt ne ipsi quicquam aduersarij conqueri possint. Aduersa­rij enim nōnulli adhuc apud nos sunt, qui cū à no­bis nonnihil discrepent, hominum vires, virtutes, & consensum extra modū & ordinem efferentes, ta­men quia complures eorum, sine stomacho & acu­leis hoc faciunt, & plurimum seipsi cum erudi­tionis laude, tum probitate vitae commendant, non possumus non amore eos prosequi, omnia referentes ad illius prouidētiam, qui extrema etiam die, non­nullos in suam vineam introducit. Publica res in magna expectatione est. Quis euentus hanc pa­cem inter nos & Gallos, per obsides principum fi­lios factam consequetur, ignoramus. Jlla quidem vox Ciceronis semper mihi suauis esse videbatur▪ Nomen pacis dulce est, & res ipsa salutaris: Bel­lum autem quid aliud est quam illa Sophoclea [...], Religionis cursum, morum disciplinam, literarum otium, & & omnes suauioris foelicitatis partes funditus euer­tens. Gratulor etiam multum ipsi Galliae, quam gentem vnicè semper amaui, quae meo iudicio qui­dem, in omni literarum & humanitatis laude, nec ipsi cedit Italiae. Hanc pacem vtrique genti bonam, faustam, faelicem, fortunatam (que) fore speramus, quo­niam Comes Bedford [...]ensis, D. Pagettus, & Ioan­nes Masonus nostrae partis principes legati, non so­lum longum rerum vsum, multiplicem (que) eruditio­nem [Page] verum etiam dei timorem, ad hanc fundan­dam concordiam adferant. Linguae & artes Can­tabrigiae ab his passim hauriuntur authoribus, qui cùm dicendi, tùm intelligendi magistri optimi semper habiti sunt: vt nec ratio prop­ter infantiam nimiùm obmutescere, nec oratio propter inscitiam, loquaciter insolescere discat. Ad vtriusque linguae doctrinam perdiscen­dam, vtriusque vrbis non eadem quidem, sed v­na ferè sola vtimur aetate. Jn hanc studendi vi­am plurimi Joannis Checi, & Thomae Smithi exemplis, praeceptis, ingenijs, consilijs prouocati, ingressi sunt. Hi duo, olim huius Academiae, nunc totius reipublicae, in ipso splendore aulico prae­clara lumina eminent. Qui si ad scribendum sese dedidissent, nec in Sadoleto Italia, nec in Longolio Gallia, iustiùs quam in istis duobus Anglia gloriata fuisset. Hoc perspicuum no­bis est, vel ex illo libello, quem de recta Grae­cè pronunciandi ratione, qua nos Cantabrigiae vtimur, contra Winton. conscripserat. Sunt quoque hic Cantabrigiae multi praeclari viri, in­ter quos tamen sic elucet summus amicus meus Gualterus Haddonus, huius Academiae nunc procancellarius, vt cum illis superioribus duo­bus comparandus, non in nostrum numerum aggregandus esse videatur. Quid omnes Oxo­nienses [Page 18] sequuntur, planè nescio, sed ante ali­quot menses, in aula incidi in quendam illius Academiae, qui nimiùm praeferendo Lucia­num, Plutarchum & Herodianum, Senecam A. Gellium, & Apuleium, vtramque linguam, in nimis senescentem et effoetam aetatem compin­gere mihi videbatur. Nobilitas in Anglia nunquam magis erat literata. Illustrissimus Rex noster Eduardus, ingenio, industria, constantia, eruditione & suam aetatem, & aliorum fidem lon­gè superat. Non enim aliorum sermone per­suasus, sed ipse saepenumero praesens (quod in sua­uissimam meae foelicitatis partem deputo) omni­um virtutum chorum in eius animum immi­grasse perspexi. Gallia non dubito agnoscet sum­mam doctrinae laudem, in clarissimo duce Suffol­ciense, & reliquo illo nobiliss▪ iuuenum comitatu, qui hactenus, vnàcum rege nostro, in Graecis literis & latinis educati, hac ipsa die, qua haec ad tescri­bo, in Galliam profecti sunt. Thomae Mori fi­liabus innumerae nunc honoratae foeminae, in omni literarum genere praestant. Inter quas tamen vni­uersas velutisidus quoddam, non tam claritate ge­neris, quàm splendore virtutis et literarum, sic emi­net Illustrissima Domina mea, D. ELIZA­BETA regis nostri soror, vt in tant [...] eius iustè commendandae varietate, labor mihi non quaerenaae laudis, sed statuendi modi propositus esse videatur. [Page] Nihil tamen scribam, cuius ipse praesens testis non fuerim. Me enim praeceptore, graecae latinae (que) linguae duos annos vsa est. Nunc verò ego Aulica turba liberatus, & veteris otij mei literarij suauitati re­stitutus, regiae Maiestatis beneficentia, satis hone­stam conditionem & locum, in hac Academia ha­beo. Fortunae naturae (que) ornamēta, in illustrissimam Dominam meam collocata, haec ne an illa pluris aestimanda in comparatione ad iudicandum per­quam sunt difficilia. Aristotelica laus in eam to­ta trāsfusa est. Nam [...] in illa, [...], omnia summa. Ex anno. 16. nonnihil excessit, tanta in hac aetate grauitas, et cel­sitate comitas inaudita est, studium verae religionis & optimum, literarum acerrimum. Ingenium sine muliebri mollitia, labor cum virili constantia, me­moria, qua nihil vel citius percipit, vel diutius re­tinet. Gallicè Italicè (que) aequè ac Anglicè loquitur, latinè, expeditè, propriè, consideratè. Graecè etiam mediocriter mecum frequenter libenterque collocu­ta est. Si quid graecè latineue scribat, manu eius nihil pulchrius. Musicae vt peritissima, sic ea nō ad­modum delectata. In quauis adhibenda munditia [...], aurum, [...] sic semper aspernata, vt non Phae­dram sed Hippoliten omni vitae ratione referre vi­deatur. Perlegit mecum, integrum ferè Cicero­nem, magnam partem T. Liuij, ex his enim [Page 19] propemodum solis duobus authoribus latinam lin­guam hausit. Exordium diei, semper nouo testa­mento graeco tribuit, deinde selectas Isocratis ora­tiones, & Sophoclis tragaedias legebat, hinc nam­que illius & linguam purissima dictione, mentem aptissima praeceptione, & reliquam eius excelsae vitae conditionem, ad omnem fortunae vim rectè instituendam esse existimaui. Ad religionis in­stitutionem, post fontes scripturarum D. Cipria­num, locos communes P. Melanchthonis, & alios huius generis simillimos, ex quibus pura doctrina cum elegante sermone libari potuerit, adiunxit. Jn omni oratione, si quod inuitum verbum, aut curiosiùs accersitum fuerit, facilè animaduertit. Jneptos illos Erasmi imitatores, qui latinam linguam in miseras prouerbiorum compedes illi­gant, ferre non potest. Orationem ex re natam, proprietate castam, perspicuitate illustrem, liben­ter probat. Verecundas translationes, & con­trariorum collationes aptè commissas, & confli­gentes [...], vnicè admiratur. Quarum rerum di­ligenti animaduersione aures eius tritae, adeo te­retes factae sunt, & iudicium tam intelligens, vt nihil in Graeca, Latina, & Anglica oratione vel solutum & peruagatum, vel clausum & termi­natum, vel numeris aut nimis effusum, aut ritè temperatum occurrat, quod non illa inter legendum ita religiosè attendit, vt id statim [Page] reijciat magno cum fastidio, vel summa exci­piat cum voluptate. Nihil fingo, mi Sturmi, nec opus est, sed adumbrare tantum volui tibi speciem eius excellentis ingenij & studij, in cuius rei velut forma, dum, mens mea tota defixa est, hanc Illustrissimae Dominae meae memoriam, mi­hi quidem charissimam ad te scribendo libenter suauiterque vsurpaui. Ad hanc nobilissimam principem, si tu aliquid scripseris, doctissime Stur­mi, illud & grato animo acceptura, & magno iudicio perlectura est. Sed vereor ne ipse iu­cunda vel recordandi illius, vel scribendi ad te suauitate delectatus, extra modum epistolae prolixitate prodierim. Et de literarum apud nos ratione plura alio tempore. Rumor hic sparsus est te venturum in Angliam, siue hoc verum sit, siue totum ex eo ortum desiderio, quo pluri­mi te hic videndi tenentur, non intelligo. Mihi nihil frequentius in votis. Jntereà dum ego ad­uentum tuum gratissima spe expectem, deside­rium quaeso meum absentis tui suauissimis literis tuis sic lenias, vt saltem intelligam te meas re­cepisse. Amorem meum quem tibi maximè absenti debeo, eum interea vniuersum ad prae­sentem patrem Bucerum defero. His literis in­clusum dono tibi mitto argenteum nummum C. Caesaris. In sequentibus Caesaribus, additi sunt semper loquaciores tituli, quod saepè animad­uerti [Page 20] in omnium ferè Caesarum nummis, aut au­reis, aut argenteis, vsque ad Gotticam illam Bar­bariem. Hic ex vna parte tantum Caesaris no­men inscribitur. His priscae antiquitatis reli­quijs, quia plurimum ipse capior, hūc nummum ti­bi mittere volui, plures deinceps missurus, si te hoc antiquae et beneuolentiae meae, et temporū vetu­statis monumento delectatum esse cognouero. Vale in Christo Iesu. Cantab. è Collegio D. Ioan. Euang. quarto Aprilis. 1550.

ROGERVS ASCHAMVS Ioanni Sturmio.

S. P. in Christo Iesu. Utrasque literas tuas, optime Ioan. Sturmi, & superiores nonis Sep­tembris, & recentiores. xviij. Nouembris ad me missas, tradidit mihi prudens vir, & nunc com­munis noster amicus Christopherus Montius: Summo gaudio vtrasque legi, frequenterqúe le­go, & ab earum lectione nunquam discedo, nisi no­uae semper cumulatus accessione voluptatis. Lau­dem, quam tribuis mihi, vt alienam non agnos­co, sed tanquam vestem, mihi quidem humani­ter impositam, sed parum congruentem, libenter eum rubore exuo, iudicium tamen laudis, tam [Page] laudati viri, in summa laude deputo. Suauis es, in meo, vt tu dicis, erga te, coeco amore, & pateris esse coecum, ne si oculos aperiat, à te decedat, & trans­feratur in aliū. Coecus amor, mi Sturmi, vagus est, & errat, & quia diligit, non delegit, praeceps, non constans esse solet. Sed meus in te tam occulatus est, & si vis, tam Lynceus, vt nulla, non terrae, non Oce­ani intercapedo, aciem eius impedire possit, quin longissimè penetret, & facilè incendatur ardore, vbi illustres virtutis doctrinae (que) faces praetenduntur. Quod vis, vtriusqúe epistolam in lucem appare­re, & testem extare perpetuae inter nos charitatis, facis quidem, non plus, quàm ipse exopto, plus tamen quàm ego, vel à quo (que), sine nota impudentiae, vel à te sine suspicione imprudētiae efflagitare queo: & quia tu me facis impudentem, nisi ipse aliter vis, & nisi ipsae literae iam sunt impressori traditae, inprimis cu­perem vt epistolae nostrae aliquam reliquam pagi­nam occuparent, in dialogis tuis Aristotelicis: sed stultè hoc peto, cum tu scis, quid potissimum sit faci­endum: haec tamen scribo, quia vereor ne literae meae nimis molestae sint, & quodammodo aegrè ferant, si ab illo libro separentur, cuius tam cupidae, petaces et [...] extiterunt. Quanquam, quod polliceor, non contentae solùm, sed perquam hilares erunt, si in societatem literarum tuarum vlla ratio­ne admittantur, si liber tuus imprimatur in quarto, vt loquuntur, nō in octauo, quod ferè fit in tuis scrip­tis, [Page 21] ego magis approbarem: & Gallorum in ea re, cùm solertiam, tùm elegantiam semper laudo. To­tus gaudio perfundebar, mi St. cum veni ad illum epistolae tuae locum, vbi ais: Regiae maiestati locum designaui in Aristotelicis meis dialogis, in quibus stylum meum quotidiè acuo, vt si quid possit contra barbariem, in his ostendat, tum etiā in celebrandis amicis, &c. Quod regi facis, Opt. St: non illi soli clarissmo principi, sed vniuerso eius regno, vniuer­sis literis et aeternitati facturus es. Nam cum audi­et abs te, quàm praeclarū sit [...], & remp. consilio, non fortuna gubernari, consilia autem optima ex optimis hauriri libris, nec melio­rem vnquam, cum à sacris fontibus discesseris, ad formandum consilium, ipso Aristotele extitisse, ne dubites, quin, hoc facto tuo, in instituendo principe nostro, vberrimā voluptatem, cum singulari laude tua confluentem in vniuersam Angliam, & singu­los Anglos transfusurus sis. Et quanquam prin­ceps, ea est eius praeclara natura, calcare non eget ad expeditiorem cursum, doctrinae & prudentiae, in quem foelicissimè ingressus est, tamen exsuaui & fusa oratione tua, ad id accommodata, veluti ex applausu praeclari hominis illū currentem excipien­tis, nouum laboris impetum, ad maiorem laudis spem, percepturus est: & nosti illud dulcissimū car­men dulcissimi poëtae: quod frequenter ipse comme­moro, qui monet vt facias, quod iam facis ipse mo­nendo [Page] laudat, & hortatu cōprobat acta suo. Fortu­nam in principe nostro, aequat natura, vtrā (que) supe­rat virtus, siuè vt Christianū hominē loqui decet multiplex gratia dei, cupiditate optimarū literarū, studio rectissimae Religionis, voluntate, iudicio, & quam tu in studijs vnicè laudas constantia, aetatem suam mirificè praecurrit: Et vix vlla foelicitatis par­te ego eum beatiorē existimo, quàm quòd Ioa Che­cum, ad praeclarā doctrinā, & veram religionē, ado­lescentiae suae doctorem nactus sit. Latinè intelligit loquitur, scribit, propriè, scienter, expeditè, & omnia cum iudicio. Dialecticam didicit, & nunc graecè discit Aristotelis Ethicen. Eò progressus est in Graeca lingua, vt in philosophia Ciceronis, ex latinis Graeca facillimè faciat. Pridiè illius diei, qua ex Anglia profectus sum, cum essem Londini apud D. Joa. Checum, & inter loquendum, rogarem ab eo, quid esset, quod Rex Ethicen Aristotelis, potiùs quàm institutionem Cyri perlegeret: Ille sapientissi­mè & eruditissimè, quod semper solet, respondet: vt mens inquit, eius prius vniuersis illis & infinitis virtutū vitiorumqùe praeceptionibus, ac partitioni­bus instructa, firmum iudicium ad [...]erat ad singu­la quotidianorum morum exempla, quae in historijs latissimè sese fundunt. Et quia vix fieri potest, vt ingenij acies, in initio, dulcedine historiarum emol­lita & obtusa penetret in abstrusas illas & recon­ditas, [Page 22] sed pernecessarias, ad corroborandum iudi­cium finitae quaestionis comprehensiones, quanquam nullum praeceptum, sine appositione insignis exem­pli tradi cupio. Quàm foelix Anglia sit, mi Stur­mi, cum principis eius iuuenilis aetas, (nam nuper excessit ex decimo tertio anno) hac praestanti prae­ceptione informetur, nemo meliùs quàm tu iudicare potest. Breui absoluet Ethicen, quam sequetur A­ristotelis rhetorica, vt non oportunè solū, sed diuini­tùs etiam videatur tibi oblata occasio huius suscepti laboris tui. Credo enim ego, non sine diuino consilio factū esse, vt haec summa Maiestas regia, hac sum­ma ingenij, iudicij, doctrinae (que) tuae facultate excole­retur. Si plusculum otij mihi esset, longiorem tecum de Regia nostra maiestate instituerem sermonem: longiorem etiam de clarissima domina mea D. Eli­zabeta: de clarissimis Ducis Somersetensis filia­bus & illis quidem optima literarum institutione formatis: duas tamen Angliae foeminas praeterire non possum, nec à te, mi Sturmi, praeteritas esse ve­lim, si aliquid cogitas de celebrandis amicis in Anglia, quo mihi nihil exoptabilius esse potest: Altera est Iana Graia filia nobilis Marchio­nis Dorcetensis: quae, cum auiam habuit Mariam Franciae Reginam, arcta propinquitate attingit Re­gem nostrum Eduardū. Annum nata est decimum [Page] quintum. In aula fui illi valdè familiaris, & scrip­sit ad me eruditas literas: hac superiore aestate cum amicos meos in agro Eboracensi viserem, & inde literis loannis Checi in aulam vt huc proficisce­rer, accitus sum, in via deflexi Lecestriam, vbi, Iana Graia cum patre habitaret. Statim admis­sus sum in cubiculum, inueni nobilem puellam, dij boni, legentem graecè phoedonem Platonis, quem sic intelligit, vt mihi ipsi summam admirationem inijceret. Sic loquitur & scribit graecè, vt vera referenti vix fides adhiberi possit, nacta est prae­ceptorem Ioannem Elmarum, vtriusque linguae valdè peritum, propter humanitatem prudentiam, vsum, rectam religionem, & alia multa rectissimae amicitiae vincula, mihi coniunctissimum. Mihi discedenti, recepit se graecè scripturam, si ego illam meis literis ex aula imperatoris scriptis prouoca. rem: Expecto quotidiè graecas eius literas, cum venerint, ad te statim mittam. Altera est E­thelreda Cecilla, quae haud aliter graecè intelligit & loquitur, quàm anglicè: vt dubium esse possit, foe­licior ne sit, hac praestanti cognitione, an quod na­ta sit nobili viro Antonio Coco & patre eius & praeceptore: qui propter singularem suam eruditio­nem, in erudiendo rege, Ioanni Checo socius ad­iunctus est, vel potius quod nupsit Guil. Cecillo, Iuueni quidem illi, sed tam senili prudentia, tan­ta literarum & rerum peritia, & ea in rebus ge­rendis [Page 23] abstinentia, praedito, vt laudem illam soli­dam & quadripartitā, quam Pericli aemulus suus tribuit Thucidides.

[...],

Huic communis consentiens que Anglorum vox impartita sit. Post meum digressum ex Anglia primarius Secretarius regius factus est. Vereor, mi Sturmi, ne prolixo meo sermone molestus sim tibi, sed quia nihil magis cupio, quàm lon­gissimas literas tuas, longè & ipse scribo, scrip­turus etiam longius, si otium mihi suppedita­ret. Nam nunquam fui in vita mea minus otio­sus, quam nunc sum. Noua quae hic geruntur, nemo certius, nemo oportunius perscribere tibi potest, nostro Christophero Montio, & quoti­diè rogo rogaboque, vt tibi singula perscribat, nec ipse deero, quoties offeratur oportunus Ta­bellarius, & ne in his grauissimis temporibus, le­ues & inanes literae meae ad te accederent, ecce tibi, sola Madelburgus, sic occupat nunc Au­gustae, omnium hominum suspiciones, rumo­res, sermones, colloquia, consilia, vt caeteris re­bus omnibus, minimis, maximis, mediocri­bus, silentium ferè iniecerit. De cuius vrbis aut salutis spe, aut interitus metu, sic omnia sunt incerta, vt rumoribus vel cum dolo excogitatis, [Page] vel sine authore disseminatis implicata, vt ipse ni­hil habeam certi & explorati, quod scribam. De hac re certissimus sum, quòd haec vrbs nunc est, et ab alienis pressa acriter, & à suis defensa for­titer, quia nec prece, nec pretio, nec minis, nec metu impelli possit, vt eam doctrinam, aut omnino proditam abijciat, aut foedè vitiatam accipiat, quam omnes boni, vbi vbi sunt, ex di­uinis haustam fontibus amplectuntur. Nec mi­rum esse debet, si duo illi Tricipites, Cerberus Romanus, & Geryon Hispanus contendant, hanc vnam vrbem expugnare, cuius si porta semel fuerit, vel effracta vi, vel reserata volun­tate, patet statim aditus & Cerbero in to­tam Germaniam, & Geryoni in vniuersam ferè Europam, vt nec in religione puritas, nec in re­publica commoditas reliqua esse potest, quae non breui, aut illius foedata habitu, aut istius oc­cupata raptu fuerit. Reliqua negotia, Turcica, Papistica, Caesariana diabolica, & Christiana in summo silentio iacent. Breui scribam de his etiam rebus, si quid certi ad manus meas peruenerit. Vale doctissime Sturmi. Et me, quod facis, ama. XIIII. Decemb.

Anno Dom. 1550.

ROGERVS AS CHAMVS Ioanni Sturmio.

S. P. in Christo Iesu. Nullas ad te literas tam oportuno Tabellario dare non possum, & longas non opus est mi optatissime Sturmi, cū vnus Mon­tius nostrarum longissimarū instar esse potest. Di­gressum à nobis tam honesti & integri viri, aegerri­mè fero, his temporibus, & hoc loco: non sum tamen tam durus in alios, nec tam mei amans, nec tam meorum obliuiscens, vt non commouear sensu desi­derij illius, visendi eos, qui ei sunt charissimi. Scribis Montio nostro diuulgatam esse vtrius (que) epistolam. Tu videris ornatissime St: quo tuo periculo, hominē hactenus tenebris delitescentem, in lucem producis. Quanquam id ingenuè tibi quod sentio, dicam, plu­ris facio testimonium iudicij tui, vel potius amoris tui, quàm pertimesco vocē aut opinionē vllius homi­nis, hoc dictum aut valdè arrogantis, aut sui nimi­ùm amantis videri potest. Si pecco, quia error est in me, nō scelus in alios, à te, qui me amas, veniam ex­pecto, ab alijs, quos nihil laedo, offensam non me­tuo. Si epistola mea non dum impressa sit, haec duo aut tria verba adiungi illi loco vehemen­ter cupio. Vbi Dominae Elizabetae gradus & progressus in studio literarum explicabam, vi­delicet, prima vtrius (que) linguae fundamenta foe­licissimè in hac principe iacta sunt, assidua [Page] opera & diligentia Gui: Grindalli mei: Grindalli mei inquam, & si aliud vocabulum esset in omni ratione amicitiae, necessitudinis, charitatis, pietatis, quod propinquiorem, & arctiorem, coniunctiorem significaret, quàm mei, illud ad memoriā mei Grin­dalli libentissimè adhiberē: fuit enim is Cantabri­giae discipulus meus, & à paruulo inter parietes cu­biculi mei septem fere aunos, literis graecis latinis (que) institutus. Mores, ingenium, memoriam, iudicium tale habuit, quale vix cuiquam, in Anglia contigit, quem ego vnquam vidi. An ego aliquid falsò affigo eius laudibus, intelligunt multi praeclari viri, qui in Aula, illo coniunctismè vsi sunt. Adulationis no­tam non timeo, quia mortuus est: Inuidorum re­prehensionem contemno, quia virtutis laudem in a­lijs non ferunt, quod eandem in se agnoscere non possunt. Nam ex Academia in Aulam vocatus est a Domino Checo, & breui doctor ad instituendam hanc principem adhibebatur. Post aliquot annos, cum clarissima Eliz. ex suo ingēnio, & talis prae­ceptoris opera ad praeclaram peruenisset cognitio­nem, at (que) meus Grindallus, & suo merito, & D. fauore ad eximiā dignitateus adspirasset, ecce tibi, subita peste correptus diem suum obit: Aula tan­tum sui desiderium relinquens, quantū haud scio an quisquam alius hos multos annos, me certè maiori afflixit maerore, quàm obitus vtrius (que), parentis, qui vna die & eadē fere hora, cùm quadraginta septem [Page 25] annos coniunctissimè coniuges vixissent, vnà ambo ad Christum morte etiam ipsa iugati commigra­runt. In locum huius & charissimi discipuli, & ar­ctissimi amici suffectus ego sum, vbi inuenio, ea v­triusque linguae fundamēta iacta, vt dubitarim, an istius ingenium, quae didicit, an illius diligentiam qui docuit, magis admirarer, huic ego, quod foeli­cissimè à Grindallo meo quanquam sine mea ope­ra, non tamen absque omni meo consilio inchoa­tum est, diligenter sanè & assiduè exaedificare co­natus sum. Haec verba mi Sturmi, si in suum lo­cum aptè reponi possunt, & tuo iudicio & quasi li­ma sic perpoliantur, vt cum reliquis concinnè con­strui queant, rem mihi peroptatam effecturus es. Nisi te valdè amarem, & tribuerem omnia no­strae amicitiae, vererer te ad hunc modum tam im­prudenter abuti: Sed familiarem esse oportet, quae ficta non est amicitia, & nosti illud Ciceronis tui: Qui cum omninò nihil singam, nihil dissimulem, nihil obtegam: Nam illae sapientes amicitiae osten­dunt fucum, suauitatem non habent, & plus folio­rum quàm fructus semper ferunt, Jn proximis etiam superioribus meis ad te literis nobilissimae virginis Ianae Graiae mentionem feci. Non est, si quid in me iudicij sit, dignius exemplum, quod in ocu­lis hominum feratur, quod in lucem & conspe­ctum appareat, quo reliqua nobilitas ad veram laudem, & insigne decus euocari possit. Con­dona [Page] mihi hoc mi Sturmi, si cupiā haec lumina pa­triae meae, luce ingenij tui sic accendi, vt cum per se illustria sint, tuo tamen testimonio, in eminentem & conspicuum locum excitentur. Literas tuas longissimas auidè expecto, quanquam tempus tu­um, quod Aristotelicis dialogis impartis, intertur­bare nolim: de illa tamen re audire cupio. Cum dicerem, Domino Legato hodiè me literas ad te dare, iussit me suo nomine te plurimùm salutare, & libentissimè se inire velle rationem tecum ar­ctioris amicitiae, quem iam multum amauit hos multos annos, hoc tamen se malè habere quod di­stineatur pluribus quotidiè negotijs, quàm vt possit crebritate literarum persequi hoc studium, quo te complexus est. Nihil libentiùs facio, quàm scribo ad te, sed nisi inuenero fidelem tabellarium, cauebo quid cui committam, nam vereor ego illud, quod lepidè Cicero tuus conqueritur de suis temporibus, vix quenquam esse, qui epistolam Paulo grauio­rem ferre possit, nisi eam per lectionem releuarit. Si abs te aut Montio nostro certus nuncius, de meliori nota, à vobis cōmendatus ad me accesserit, liben­ter de motu reipu. de statu religionis, de apertis cō ­silijs, de secretis studijs, quae ad meas manus perue­nerint, vobis significabo. Tuas suauissimas literas, Sturmianis rebus, hoc est, eruditione, eloquentia, humanitate refertas, omnibus istis negotijs, Turci­cis, Papisticis, Caesarianis, Gallicis longè antepono. [Page 26] De quibus tamen hoc tempore, aliquid ad te scri­berem, nisi D. Montius noster, onustus omni­bus grauibus rebus, quae vbi (que) ferè hoc anno gestae sunt, domum ad vos rediret. Ex cuius sermone o­portuniùs, quàm ex mea scriptura singulas res cog­nosces. Vale. Et saluta mihi Ioannē Sleidanum, & Valentinum Erithraeum. Augustae Vindelico­rum. XXIIII. Ianuarij. Anno Dom. 1551.

ROGERVS ASCHAMVS IO­anni Sturmio.

S. Literae tuae prudentiae & suauitatis plenissimae, vnà cum duobus libris a D. Toxite dono ad me missis, redditae mihi fuerunt. xxij. Iunij. Suauiter scribis de mea offensione silentij tui. Quanquam sic gratus es, quòd scribis, optatissime Stur. vt etiāsi non scribas, non possis non esse mihi gratissimus. Amicitiam enim meam, non ineptam tibi, & mo­lestam, sed oportunam & gratam probare cupio. Noui occupationes tuas, tuo (que) sic otio faueo, vt ae­gerrimè ipse ferā, si vlla eius minima pars ab Ari­stotelicis dialogis tuis, et Aeschinis Demosthenis (que) contentionibus, ad alias res abstrahatur. Quan­tum autē Toxitem nostrum amo, de hoc eius in nos cōmuni studio & amore, de beneuolentia vel pietate potiùs, qua patriam meam, qua principem meum exornauit, de animo in veram religionem Chri­sti, de iudicio in elegantem doctrinam Sturmij [Page] de multis denique alijs verae amicitiae vinculis, quibus me sibi in perpetuum coniunxit, breui lite­ris meis, semper omni officio meo, illi declarabo. Rogas, vt te, iudicio meo, & ope iuuem in confectio­ne vitae Buceri: Qua in re, quanquam ope mea opus non habes, voluntati tuae tamē aliquid, etiamsi non satis libenter fecissem, nisi librum illum ex Anglia, de obitu Buceri, fusè conscriptum, ad te prius quàm has liter as peruēturum intellixissem. Mutua voluntas, beneuolentia & Angliae in Germaniam, & Cantabrigiae in Argentinam, & vtrius (que) gentis & vrbis, studium in veram religio­nem, in literas, in sanctissimum et doctissimum Bu­cerum ex illo libro facilè perspici potest. Admi­rabile est quod Carrus noster de Redmanno refert, vt scias, qualis hic vir sit, pauca repetam. Cogna­tione proximè attingit Cuthbertum Tonstallum Episcopum Dunelmiensem, eius consilio, in studio literarum à puero versatus est, Cantabrigiae & Oxonij aliquot annos vixit: Post Lutetiam vidit, vbi diu cōmoratus, tandem redijt in Angliam ante vicessimū iam annū, aut plus eo, instructus ea peri­tia graecae latinae (que) linguae, & sic excultus diligenti Ciceronis lectione, vt eius siuè laudis aemulatione, siuè praeceptionis imitatione, Ioan. Checus, & Tho­mas Smithus, admodum iuuenes, & omnibus mo­dis aequales, excitati, spretis barbarorū sordibus, v­berrimum illū prudentis eloquentiae succū, ex Pla­tonis, [Page 27] Aristotelis, et Ciceronis fontibus exhauserūt▪ quē in horū discipulis, & meis coniunctissimis ami­cis, Haddono & Carro, animaduertis abundare. Redmannus, de quo ego institui scribere, totū se sa­crarū literarū studio tradidit, tot praesidijs ingenij, doctrinae, eloquentiae, munitus, vt omnes ferè supe­raret. Usus est semper suauissimis moribus, mode­stissima vita, cōmunis & bonis omnibus etiam ad­uersarijs, nemini molestus aut durus. Tam praecla­rus artifex in concionibus suis ad formandā Chri­stianam vitam, qualē ego profiteor me vix vnquā audiuisse. In doctrina etiam de coniugio sacerdo­tū, & alijs controuersijs rectissimè in publicis scho­lis, Cantabrigiae sententiam & iudicium suum de­clarauit. De iustificatione autem solius fidei, non­nihil à nobis discrepauit, & id semper laude & si­ne aculeis, nō tam vti ego de illo existimo, quod du­bitauit de veritate illius doctrinae, quā quod metuit de licentia vitae, in quā virtutis Manes & tantum verbosi quidem homines praecipites ferebantur. Hoc igitur illustre iudiciū Redmanni siue hominis mul­tiplicē doctrinā, siue probatissimā vitā spectes, Bu­cero impartitū, vniuersis Babilonicis, Eccijs, Billi­cis & reliquis audacter potes opponere. Scriberē ad te copiosè, qua pietate cōplexa est Bucerū nobiliss. Dux Suffolciensis, qua cura & curatione ipsa prae­sens noctes dies (que) illū fouit. Nisi vxor D. Buceri, omnia illa oportuniùs cōmemoraret. Hunc locum, [Page] & hanc clarissimam principem, scio, non praeteribis mi St: vel propter exemplū reliquae nobilitatis, vel propter eam beneuolentiā, qua haec nobilissima foe­mina te etiam cōplectitur, quae de te in Angliā ac­cersendo saepè cogitauit. His etiam proximis supe­rioribus diebus, D. Checus pollicetur, aliud separa­tum scriptū de obitu Buceri, cū recepero statim ad ad te mittam. Cōmemoratio harum rerū, mi Stur. sensum mihi cōmouet doloris acerbissimi, summi (que) desiderij istius sanctissimi viri, qui & multùm me amauit, & plurimū doctrina iuuit, cuius vnius o­pera, haec nostra inter nos amicitia, qua nihil mihi dulcius, arctissimè firmata est. In recentissima mea vigent memoria crebri illius mecū instituti sermo­nes, de religionis, de reip. & statu, & motu, de lite­rarū recto cursu, de te, de tua singulari humanitate & doctrina, de eo eius consilio, quādo nos cōiunctis literis nostris, te ad Aristotelis explicationē cōcitare voluimus. At silebo, ne dolores & augeā meos, & non minuam tuos: quanquā in malis, malorum etiā refricatio, in sinu & sermone dulcissimi amici, non­nihil consolatur. Vale in Christo Iesu. Satis est si intelligam te has recepisse, & cum satis ot ij & la­xamenti, à grauioribus rebus nactus fueris, vel bre­uissimas literas tuas, de tuo Aristotele, Aeschine, & Demosthene loquentes, omnibus illis Turcicis, papisticis, Italicis, &c. antepono. Si quid fuerit in Mōtij nostri literis, tecū cōmunicabit. Iunij. 1551.

ROGERVS ASCHAMVS Ioanni Sturmio.

S. Plus & nostrae amicitiae, et tuae humanitati, quā meae verecumdiae tribui, ornatissime Sturmi, cum literis meis superioribus ad Montium uostrū scriptis declararē, quàm essem ego cupidus, vt Aes­chines & Demosthenes, in nobilissimae virginis Ia­nae Graiae nomine apparerent. Ne (que) tum quidem ignarus fui, quàm operosis implicatus esses negotijs. Si quod peccatū ergo fuerit, fuisse nullū spero, assig­nabis Montio nostro, qui de diuulgatione illarum orationum paulo ante ad me scripsisset. Nam quod tu vis, maximè probo, & id tamen scripsi, quod ego vnicè opto: Opto enim te, aliquid dedicare lectissi­mae virgini, tui semper (quod ego noui) & tuorum studiosissimae, cuius est cultior animus doctrina Pla tonis, et eloquētia Demosthenis, (quam) fortuna illustrior, aut regio genere, aut accessione amplissimae quidē, sed luctuosissimae haereditatis, clariss. Ducis Suffolcien. auunculi materni Ianae Graiae, quae eius nunc facta est haeres ex parte dimidia. Et semper mihi ante ocu los versatur spectaculū illud, cū offēdi clar. virginē legētē Phoedonē Platonis, de qua re, opinor, tibi ali­quādo scripsi. Et quorsū haec? minimè mi St. vt tibi in hac aut vlla re v [...]lim esse molestus, sed vt ostēdā, cū diu fuerim vtrius (que) vestrū amantiss. quā vestrae etiā mutuae, inter vos amicitiae cōiungendae, nunc quo (que) sū studiosus: amicitia, nec tibi dignior adiūgi, nec illi optabilior offerri potest. Scripsi ad Checū in [Page] maticam Toxitae nostri, & id perstudiosè: scribam etiam si tu ita vis, ad Dominum Pagettum, si in Anglia essem, multū nauarē, et aliquid perficerem. Rumores Turcicos, Parmenses, Saxonicos, [...]usè per­scriberem, nisi qui has perfert literas, communis noster amicus, oportuniùs ea omnia explicaret. Uter mansurus legatus: an vter (que) abiturus, quid certi habemus Montius noster referre potest. Hie­ronimus Wolfius praeficitur bibliothecae fuggeranae: Impetraui à Fuggero scriptum Aeschinem cum commentarijs, sed librum non dum inuenire po­test Wolfius: incidi in cōmentarios Simonis Grinei in secundum librum Rhetor: Aristotelis, curo mihi describi, sunt enim mea opinione, cruditi: si intelli­gam te ita velle, mittam ad te quanquam puto hae­redes Grinei, qui apud vos sunt, et haec, & multa a­lia scripta illius viri habere. De recuperata valetu­dine tua, cupidissimè aueo scire. Vale in Christo Ie­su. Saluta quaeso Joa. Sleiddanum, Valentinum E­rithraeum, & nostrum Michaëlem Toxitem. Au­gustae Vindel. xxi. Aug. An. Dom. 1550.

ROGERVS ASCHAMVS Ioanni Stu mio

S. Nihil libentiùs facio, quàm scribo ad te, orna­tissime Ioa. Sturmi, libentissimè verò hoc tempo­re, cùm intelligerem, hunc clarissimum virum Joa. Hallesium, argentinam proficisci, non dubito, quin [Page 29] tu scias, qualis hic vir sit, ex frequenti Mo [...]tij nostri sermone, & credo, non ingratū tibi fore, pau­ca quo (que), ex me audire. Doctrina verissimae religio­nis Christi, optime institus est: disciplinae, morum vt assiduus custos, sic censor valdè grauis: tacitur­nus Paulo (que), grauior natura, vt multi putāt, cōsilio, vt ego iudico, cum eo tamen nemo sit, in omni hu­manitatis ratione, apertior, ac facilior. Omnium re­rum anglicarum peritissimus, in quibus tractandis, hos multos cum summa prudentiae, diligentiae, absti­nentiae laude, versatus est. Ita (que) mi Sturmi, si nos­trorum hominum etiam principum qui sunt sensus & ingenia, & rerum nostrarum his superioribus annis, vnde tot motus & conuersiones extiterunt, scire cupis, nemo profectò fuit omnium, qui mores hominum meliùs nouerit, qui certiores causas pru­dentiùs prouiderit, aut difficiliora euenta, pro sua parte capescenda, fortiùs prohibuerit. Litera­rum amore summo, cognitione verò praeclara imbu­tus est: Quae eius laus eò maior existit, quòd non ex quietis Academiarū fontibus, sed inter medios An­glicos turbulentos fluctus, peritiā latinae linguae per­fectā, graecae mediocrē, Jtalicae absolutā, Gallicae a­liquam, & vestrae etiam Germanicae nonnullam ex hauserit. Et ad haec omnia, est mi Sturmi, & tuae excellentis doctrinae admirator summus, & arctio­re consuetudine tua fruendi cupidissimus. Libros tuos auidè legit, & sermonē de te, mecum frequen­tissimum [Page] habet. Cogitauit adire Jtaliam, sed totus traductus in admirationem eruditionis tuae, tui (que) amorem Argentinam repetit. Digressum hunc eius à nobis aegerrimè fero sed triste hoc desiderium eius solabitur frequens cogitatio vestrae inter vos amici­tiae, quam ego gaudebo esse summam, vt non tantum ipse doleam propter suauissimum vsum eius mihi e­reptum, quantum gratulor vtri (que) vestrum, vtrius­qùe, & gratam & iucundam coniunctionem. Cùm vestrae notitiae, consuetudo & vetustas accesserit, tùm haec omnia mi St. illustriora, quàm à me praedi­cantur, apparebunt. De immani & mutua crudeli­tate, quam Turcae Hungari (que) inter se exercent, de expugnata Tripoli, de mari infero vniuerso, Turci­cis terroribus circumfuso, de vastationibus pedi­montanis, de summo motu belli inter Hispanum et Gallum non ampliùs expectato, sed repraesentato de legatis vtrin (que) domum missis, & quicquid delirant reges plectuntur Achiui. De fortitudine & con­stantia Parthenopolitarum, de calamitosa conuer­sione religionis in hac vrbe, de moerore huius populi, & eius constantia & aucto odio in falsam doctri­nam, de multis alijs rebus longissimum tecum in­stituerem sermonem, si non haec omnia Dom. Ha­lesius oportuniùs sermone, quàm ego scriptura, tibi fusissimè declaret. Si Caesar, Spixae subsidat, vti hic rumor percrebescit, libenter visam Argentinam▪ interea, si nihil scribas, quanquam literae tuae sunt [Page 20] exoptatissimae semper mihi, nihil displicebis tamen. Plus enim faueo laborioso tuo otio, quàm, vt velim tibi vllo modo esse molestus. Et quā gratum est ti­bi, vt ad me in quadam epistola scripsisti, me tam constanter amare te, sine offensione etiā silentij tui, quanquam, tu non siles quidem, tam mihi quo (que) est iucundum, quòd in eodem loco scribis, te aliquan­do effecturum, vt intelligam, te non pigrum fuisse. Gratulor immortali laudi Verterorum, quòd tuo consilio, & eorum merito, tecum in tuo Rhetorico Aristotelico colloquuntur. Tu enim hoc modo effi­cies, vt nomen huius familiae, non solum nobilitatis, sed virtutis & eruditionis insigne posteris esse vi­deatur. Exemplum Uerterorum vsurpaui et ego, et in multis literis meis, ad excitandam nobilitatem Anglicanam, ad idem studium & similem lau­dem. Cum ad hunc locum venissem, ecce tibi hae li­terae meae, satis impudenter vt solent, & fortassè ni­mis imprudenter, à me visae sunt quaerere, ecquid illis, de more mandem ad te de Aristotele, de Aeschine & Demosthene, de Analysi Ciceronia­ [...]a. &c. Substiti tacitus, & quanquam suauiter mecum ridens, nonnihil tamen reprehendi superi­ [...]s factum illarū, quòd non solùm haec omnia abs te [...]mpense rogassent, sed nimis importunè flagitassent. Cōmemoraui varias & multiplices tuas occupatio­ [...]es, et quātis oneribus premerere iā rerū susceptarū ▪ [...]stēdi te, pro tua prudētia, notare illarum non nimis [Page] verecundum os, quanquam id, pro tua humanitate minimè, significares: Conticuerunt statim rubore suffusae, at (que) si posthac mi Sturmi, me insciente & imprudente, pergant porrò tibi esse molestae, intelli­gant te esse iratum, et eas tibi fecisse eū stomachum, de quo, ipse suauiter scribis, ad Iulium pontificem Numburgensem. Sed taceo & ipse, ne iustiùs mi­hi, quā meis literis irascaris. Uides quantùm tri­buo amicitiae nostrae, apud quem quasuis etiam in­eptias meas, confidenter promere audeam. Sed, vt quodsentiam, loquar, mi optatissime Sturmi, quan­quam fateor me magno teneri desiderio, (teneor quidem maximo) rerum à te susceptarum, & iam institutarum, & sedulò etiam superioribus meis li­teris laborabam, vt nobilissima virgo Iana Graia, scriptis illustraretur tuis, scias tamen eò haec om­nia spectare, vt ego nihil aliud optare velim, quam quod tuo iudicio, instituto, otio (que) maximè cōuenire videatur. Uale in Christo Iesu. Augustae. XXVII. Septembris. Anno Dom. 1550.

ROGERVS ASCHAMVS IO­anni Sturmio.

S. P. Diu, & id auidè expecto, nunc penè neces­sariò requiro literas tuas Ornatissme Stur. Ex Anglia enim ad me scribunt certi amici mei, Petrum Ramum nescio quid scripsisse contra meas tuas (que) literas, per te Argentorati impressas. Sci [...] [Page 31] tamen optime Sturmi, quid ego in alijs literis meis de Ramo scripsi ad te, quantum ego illius ingenio, doctrinae, & etiam instituto tribui, quòd existima­rem eum ineptos & frigidos aliquos Aristotelicos potiùs conscindere, quàm ipsum refutare Aristotelē. Scis etiam nisi tibi è memoria excidit, aut meae scissae sunt literae, quantum ego Petrum Ramum anteposui fratri illi Ioach. Perionio, cuius ego ride­bam. Ciceronianos contra M. Bucerum, & P. Melanchthonē ineptè consutos, & malè concinna­tos, cum putarem Ramum rectè sentire de Christi doctrina, & hoc modo his temporibus, et eo loco, su­um consilium tegere, studium tamen declarare, scribendo contra eos, quos animaduertit intendere se apertos aduersarios in veram religionem. Et hoc meum de Ramo iudicium posteà Augustae noster Hieron. Wolfius, qui Lutetiae fuit, verum esse con­firmauit. Et in illis etiam literis meis, quanquam licentiam oris reprehendi, ne (que) nunc probare volo, ingenij tamen & doctrinae laudem, & apertè tri­bui, & tacitè quo (que) comprobaui illius institutum, meis verbis insequentibus, cum dico me existimare praeclaram Aristotelis doctrinam, & minùs orna­tam videri, & magis obscuram esse, quam vt mul­torum in eo possit, vel studia allicere voluptas, vel labores compensare vtilitas, quia vbiuis ferè doce­tur, sine accurata exemplorum appositione. Nosti etiam quomodo ego requirebam, vt ad omnē artis [Page] cultum, imitationis etiam vsus, adhiberetur, ne cur­sus studiorum, vel obscuritate inutiliter impeditus, vel erratione licenter abductus esse videretur. Ex animo profectò faueo Ramo, & si ita res est, doleo il­lum reijcere meā amicitiam, & suspicor certos An­glos Cantabrigiae, qui nonnihil religione à nobis dis­crepant, eandem ob causam Ramum in nos inflex­isse, ob quam ipsi, relicta Anglia, Lutetiam cōcesse­runt. Sed quomodocun (que) res cecidit, de me minùs laboro, de te minus miror: Nā vt hoc verissimè sed apud te dicam, mirum est illius cerebrum, qui nul­los alios quos exagitet sibi proponit, praeter Aristo­teles, Cicerones, Sturmios. Inuidia non sole [...] suscipi, nec vlla inimicitia geri cū mortuis, sed fortassè quia hoc etiam docet Aristoteles, maluit Ramus inau­ditum & inhumanum consilium sequi, quàm non in omnibus pugnare cum Aristotele. Contra mo­rem autem & consuetudinem suam facit Ramus, qui me petit hominem obscurū, qui an essem nun­quam audiuisset, abs (que) te fuisset. Sed hoc condonan­dum est eius aegroto animo, Nam, aegroti vt semper reijciunt optima, sic cum nunquam requiescunt, re­siliunt ad extrema. Ne (que) miror ne (que) multùm aegrè fero, si ego displiceo Ramo, cui Aristoteles, Cicero­nes, Sturmij placere non possunt. Vrgebit credo & maiori impetu in te irruet Ramus, cùm intelliget te inuentionē quam ille remouet àsua schola Rhetho­rica, [Page 32] ad artē dicendi inprimis referre, & actionem quam Ramuli isti faciunt verè te quidē & cum Aristotele & eruditè, in exercitatione potiùs quàm in doctrina collocare. Sed ego Rami consiliū intelli­go [...] esse non vult, ne videretur sequi Ari. Si hoc factum est à Ramo tu oportunè scire potes, et prudēter statues, quod cōs [...]tum nobis ineundum sit. Tufortassè aliquando audiuisti à D. Halesio, me a­liquem esse arcu & sagittis, & esse etiam non mag­naestaturae hominē, quid ergo impedit quò minùs e­go tanquam Teucer clipeo tectus Sturmiano, aut arceā aut contemnā ictus istos Rami. Potes in Ni­drusiano tuo sermone, apto aliquo loco, vel tribus verbis, & illius refutare insolentiam, & meum pur­gare cōsilium, cum ego nō eo animo quicquam scrip­si, vt publicè conuellerem Ramum. Sin magis pla­cebit tibi silentium, & id quo (que) in primis placet mi­hi, praeteribo ergo silētio hoc tēpore hunc sermonem, & referam me in iucundissimam illam cogitatio­nem, quam indies vsurpo, legens tuum Nidrusia­num sermonem. Sed ecce illae ipsae cogitationes, vere­cundia perfusae recondunt se iterum, & pudentes tuū verentur conspectum: at stultè quidē faciunt, cū is sit noster inter nos amor, qui nec insidias adu­lationis cū suspicione metuit, nec apertā et liberā ve ritatē propter ruborē repellit. Coeterū quā (que) cupiunt quidē educi, tamē nō possūt istae cogitationes meae, sed alio tempore et locose hoc factur as recipiūt. Jnterim [Page] saepè mecum mirantur ipsam libri ingressionem tàm expectatè institutā, tum accessum ad causam tàm maturè abs te factum. Idoneas personas Sapidum, vt suscipiat causam naturae, quia poëta est, vt diffici­liores, proponat doctrinae quaestiones, quia et grauis et pereruditus est: Verteros fratres, et cupidos audi­endi propter studiū, & verecundos ad interrogan­dum propter aetatem: Quibus magno iudicio abs te tribuitur verborum explicatio. Quo in loco si ego in Nidrusiano tuo, interessem vestro sermoni, nonni­hil iuuarem illorum pudorem, nam plura de con­iunctione vtrius (que) linguae abs te summo in vtraque lingua artifice sciscitarer propter meam imperiti­am, & frequētiùs te ob eā causam interturbarem propter meam impudentiam: Et nisi plurimùm a­marē nobiles Verteros, optarem eos (istos certè no­uem dies) ob eam ipsam rem, aut minus eruditos, aut magis impudentes existere. At (que) hoc loco, mi optime Sturmi, videris mihi suauiter irridere stul­tas istas meas et inanes cogitationes, sed me aut stul tūferre, aut amicū non agnoscere debes. Cerasi tuae anteponūtur meo iudicio platano Crassi, quia imi­tatio illa in Cicerone, mea opinione, non satis tegi­tur, & hic credo me Ramus laudaret, quia aliquid in Cicerone notare audeo. Iure, mi Sturmi, rectè (que) reprehendis Theologorum errorem, qui non expli­cant partes concionis, quae ab illis distributae sint: Et quanquam te maxime hortari cupio, vt hos no­ [...]em [Page 33] libros quàm celerrimè perficias, quia tamen minus tribuo meo desiderio, quam tuae laudi, quae parietur tibi immortalis ex confectione horū libro­rum, proptereà te potiùs maturare hoc opus, quàm prop [...]rare vllo modo cupio: sic tamen vt hoc semper ob oculos praefixū intuearis, quod in cōcionatoribus soles reprehendere. Sermo ille tuus institutus de au­thoritate legū, de iudicium officio, quo contineri de­bent supra modum, mihi placuit, quanquam si om­nia quae mihi in hoc sermone primae diei placent, tibi fusè explicarem, librum potiùs quā ad te literas scriberem. Grempium illū Argētinensem Augustae libenter vidi, sed alterū illum Grempium Sturmia­num, multò libentiùs audirem, nec dubito quin ille vir grauissimas res horum temporum nō aliter quā Laelius, Philus aut Scipio quidam pertractaturus est. Locus nunquā tibi aptior dabitur, mi St. ex­plicandi grauissimum tuum consilium, & iudicium de rebus istorum temporum, Turcicis, inquā, Itali­cis, Gallicis, Germanicis et Anglicis, & fortassè hoc modo multò commodiùs, quam si certum aliquod opus de illis rebus instituisses. Multùm amo Phil. Verterum quia te amat, & studia literarum co­lit, & nobilissimam suam familiam splendore etā literarum illustriorem facit, sed plus amo quiae ipse tam cupidus est audiendi te fusiùs dicentem de Christi religione, & te hortatur, quod ego quoque, efflagito, vt creberrimum semper longissimumque [Page] sermonem semper de deo eiusque doctrina reliquo colloquio tuo annectas. Et soleo te anteponere om­nibus aetatis nostrae hominibus, cum de quauis re sermonē instituis, sed te tibi quidē proefero, quoties de Christo loqueris. Et aequū est vt is qui tibi, seor­sim prae caeteris, summā doctrinā largitus est, abs te, prae ceteris vicissim dono suo, luce ingenij tui il­lustretur. Nec te credo aliter iudicare, (quam) ego ad te scribo: Sed fortassè molestus tibi sum longo meo sermone. At (que) cum ipse cupidissimus sum longissi­mi sermonis literarū tuarū prolixior esse volui. &c▪ Halae Tirolenss. xxix. mensis Ianua. An. 1552.

ROGERVS ASCHAMVS IO­anni Sturmio.

S. P. Non ego scribere, sed tu facillimè cogitare potes, Ornatissime Ioan. Sturmi, quàm libenti animo ego Argentinam accessi, & quàm moerenti desiderio illic te non rep eri. Libenter peragraui Germaniae magnam & Italiae aliquam partem: Sed nihil in tota hac peregrinatione, cogitatione mea aut iucundiori, aut frequentiori exoptabam, quàm aliquando videre Argentinam quidem, sed potissimùm in suo Nidrusiano, meum Sturmium. Cogitabam ego, longo sermone, tutò, & solitariò, in tuum sinum inf [...]ndere, quomodo, his superio­ribus temporibus, in hac aula Caesaria, singulae res gestae, veri excitati sermones, ficti iactati rumores [Page 34] fuerunt. A fuga enim oenipontica, ad hodiernum diem, memoriam singulorum di [...]rum continenti ordine conseruaui. Risisses, audiens me narra­re, quanto metu, Uillaci, secundo Iulij, imò lon­gè maiori, quàm oeniponti. 19. Maij, & vniuersi nos tacti, & singuli fere disiecti, & ad fugam ef­fusi sumus: Quem terrorem reuerà Pan aliquis, aut Nimphae ex alpibus in nos immiserunt, ina­nes autem, & Rumores de Turcis, & suspicio­nes de Venetis nobis attulerunt: Haec & multa alia tibi narrauissem, & à te quoque plurima, quae alijs in locis, sed ijsdem perturbatis temporibus, gesta sunt, accepissem. Sed istam iacturam ali­qua ratione, aliàs fortassè resarcire possumus, il­lam vero ego non queo redimere, quam feci spei meae interueniendi tum temporis eruditissimae illi disputationi Nidrusianae, id quod ego ineptè credo & molestè, sed cupidè scio & familiariter fecissē, praesertim cum puto me potuisse incidere in illum diem, qui sermoni tuo cum Grempio instituendo assignatus est. Antonius & Philippus, tam veri Nobiles quàm Germani fratres, praesentissima sua humanitate, nonnihil leuauerunt meum absentis tui desiderium, ostenderunt mihi secundū librum, atque profectò gratulatus sum morae at (que) negotijs Grempij▪ et in eo loco, opinor, video tuū cōsiliū, certè multū probo tuū iudicium, ꝙ Grempium, ni fallor, reseruas ad fusissimam explicationem earum quin (que) [Page] rerum, de quibus potissimùm, in omni repub. gra­uissimae deliberationes instituuntur. Si haec prae­sens audiuissem, & ex ore vtriusque vestrum, prae­sentibus auribus meis, summa consilia, & illustria exempla, non priscorum solùm, sed potissimùm no­strorum, imo istorum & principum & temporum excepissem, putassem me non minùs foelicē esse, quàm video illos praeclaros viros fuisse, qui apud Platonē, & Ciceronē, huiusmodi sermonibus interueniunt. Credo te, mi St. & quantum audeo te hortor com­parare, et instituere totum hoc opus, nō tam ad eru­ditissimas praeceptiones, quàm ad ciuile horum tem­porum et morum vsum. Omnia tibi suppeditāt, pu­rissima religio, rarissima tempora, partium meliorū studium, rerum experiētia, principum notitia, vsus, iudicium, eloquētia, omnia profecto summa. Quid volo, tu vides, & quid potes, ego intelligo. Quātum tu debes, verae religioni, causae meliori, patriae liber­tati, aliorum iniuriae, tuo etiam stomacho, at (que) om­nium bonorum desiderio tribuere, meo consilio, non leuiter aestimabis. Uides quò euectus sum, mi St. et fortassè mirari vis, quo iudicio haecrequiro in ex­plicatione praeceptorum Rhetoricorū, eo ipso profectò iudicio, quo ipse vsus est, qui suum amicum rogauit, vt inse ornando, omnes historiae leges negligeret. Et eò rectiùs, in hac caussa, me sentire puto, quā ille ipse intelligendi dicendi (que) praeceptor, quòd is nonnihilse amare, ego ad summā amici laudem, ad praesentem [Page 35] maximum vsum, ad posteram & nunquam interi­turam admirationē omnia referre videor. Uereor, mi St. stultus tibi videri et ineptus at (que) insolens, in toto hoc loco, si non quantum semper censurae tuae prudentiae ego soleo tribuere, tantū nostrae amicitiae, cum ad te scribo, putarem abs te concedi. Sed per­go ad alia. Est hic Spixae vnà nobiscum clariss. vir D. Marcus Anthonius Damula, Venetus legatus ad Caesarem, tui studiosissimus & mei amantissi­mus, multiplici doctrina, linguarum peritia, & vsu magnarum rerū, quibus, in Insulis & reliqua Ue­netorum ditione, summa cum laude prudentiae & abstinentiae praefuit, mirificè excultus. Ego ab illo multa audio de Contareno Bembo, et Sadoletto, & ille vicissim saepè à me perquirit, de Stur. Aiebat mihi, se misisse ad te donum, cum esset proximè Ar­gentinae, & maximè indoluisse, quòd tum caruerit expectata consuetudine familiaritatis tuae. Rogauit me, vt aliquam diligentiam, in suo studio erga te declarando, & te, nomine suo, officiosissimè salutan­do, adhiberem, & nisi hoc tempore in lecto infirmus decumberet, hunc meum mihi sanè pergratum la­borem, suis ipse literis longè gratioribus leuauisset. Intelligat quaeso proximis tuis ad me, aut si vis, ad illum literis, & me memorem & te gratum exi­stere. Accessione praeclarae amicitiae, nullas opes praeclariores esse duco. Rogauit me vt cras ad te venirem, & mecum adducerem Rhetoricum tuum [Page] Aristotelicum vt illo dulci sermone acerbos dolo­ris sui aculeos, quibus pungitur, veluti ablinere­mus. At (que) cum ego libenter legam, & ille auscul­tabit auidè vter (que) profectò gratissimam tui memo­riam vsurpabimus. Uide quàm prolixus sum, mi Stur▪ quoties adte scribo, quod facio, vel quia te plurimùm amo, vel quia tecum loqui videor, vel quia te ad longissimè scribendū elicere cupio. Cum essem Argentinae, putabam me veterem Spartam videre, exceptis vestris fortissimis maenibus, et mul­tùm laudabā Laconicam illam et frugalitatem in victu, & tristitiam in vultu, mores simplicitate rustica potiùs horridos, quàm ad versutiae leuita­tem comparatos, animos quidem magnos, sed eos quidem Laconico more valdè cunctantes. D Le­gatum scias tui esse studiosissimum, qui sic in An­gliam de te scripsit, vt nec melius nec aliter ego ip­se exoptarem. Quando ad illum scribis, scribe di­ligenter, nam inter omnes Anglos, neminem re­peri, qui quod prudenter & eruditè scriptum est, aut aestimet grauiori iudicio, aut accipiat gratiori animo. Toxites noster fuit nobis longè gratissimus, quē olim eruditum virum ex literis, nunc optimum hominē ex consuetudine & moribus facilè esse iu­dico. D. Legatus, credo nunc tibi rescribit, ex illis spero literis, plura intelliges. Saluta quaeso, Nobiles illos fratres, Anthonium & Philippum, Vert. Vale In Christo Iesu. Spixae. XX. Octob. An. 1552.

ROGERVS ASCHAMVS Ioanni Sturmio.

FActum est hoc longum, & duorum annorum scribendi interuallum, non voluntate mea, non obliuione tui, non neglectione officij, clariss. Io. St. Nec sanè vlla defuit mihi vel scribendi materies, vel mittendi facultas: sed rerum, non quidē publi­carum cōuersiones et cōmunia tēpora, at priuatarū difficultates et propria negotia, impedimento mihi solummodò fuêre. Nuptias meas intelligo, de quibus ad te allatū est: quas homo turbulentus, irritas fa­cere summopere cōtendebat. Sed sententia iuris, & aequitate causae meae hic homo fractus est, & omnia mea ritè explicata, & ex animi mei sentētia cōsti­tuta sunt. Ita (que) quod cōmissum est hac nimis longa scribēdi intermissione, literarū crebritate deinceps libenter reponā. Et ecce tibi percōmodè, Ioannss hic Metellus, vir doctiss. & tui studiosiss. instat & vr­get vt scribam ad te. Nam repetens Italiam, Ar­gentoratum cogitat, tui solius salutandi & conue­niendi gratia. In Angliam venit, comes itineris, & socius corsiliorum Anthonij Augustini, quem Papa Iulius. iij. ad Reginam nostram superiori anno nuncium legauit. Hi duo, Ant. August. & Ioan. Metellus interlocutores sunt in eo li­bro, quem Hieronymus Osorius Lusitanus, Ci­ceronianè id est prudenter & disertè conscripsit de gloria. Ut amplectaris Ioannem Metellum, [Page] tam eruditum virum, tam studiosum tui, & mei valdè amantem, non opus est, vt te rogem. Scio e­nim quod humanitas tua efficiet, vt mihi Metellus literas, & longas, & gratiarum plenas scribat. Ex sermone Ioann. Metelli omnem rerum Anglica­rum statum intelliges, ab eo qualis sit, Nobilissima D. mea, D. Elizabeta, quam ipse mea opera allo­quutus est. Quantum illa praestat, graeca, latina, Italica, & Gallica lingua, imo qua rerum cognitio­ne, & quàm docto & intelligente iudicio praedita sit, ipse tibi fusè enarrabit, vt vel Metello teste pla­nè cognoscas, nihil vnquam à me affixum fuisse eius laudibus. Sed haec & multa alia ab ipso Metello. Nunc pauca de me meisque rebus. Quātum debeo tibi mi Stur. mi optatiss. Ioan. Sturmi, pro illis lite­ris quas Pagetto, in meam gratiam scripsisti, non praesentes literae declarare, non fortunae meae com­pensare poterunt. Efficiam tamen, deo volente, vt posteritas intelligat, amicum fuisse & Sturmium valdè gratum, & Aschamū non immemorē. Quae mihi superiores reges Henricus & Edu. concesse­runt, ea nō solum integra restituta, sed conduplicata omnia sunt. Factus sum etiā regi et reginae secreta­rius pro lingua latina. Quod munus, vt me Chri­stus amet, non cōmutarem, si quaeuis mihi alia pro arbitratu meo videndi optio proponeretur. Step. E­piscopus Wint. summus Angliae Cācellarius summa humanitate at (que) fauore me cōplexus est, vt paratior [Page 37] fuerit Pagettus nè in me cōmendando, an Winton. in me tuendo atque ornando, facile dijudicare non queam. Non defuerunt, qui cursum beneuolentiae illius in me conati sunt impedire, religionis causa, sed nihil profuerunt. Ita (que) plurimū debeo Winton. humanitati, & libenter debeo: Neque ego solus, sed multi etiam alij experti sunt illius humanita­tem. Cogitabam & id saepè, agere cum eo de tuo praeclaro opere Analytico. Scio enim eum ita faue­re studijs literarum, vt plurimùm pollicear mihi de illius largitate. Et si tu ita velis, ad me (que) scripseris, mentem tuam, rem libenter, & vti spero foeliciter tentabo. Nihil incommodi erit in hac re, mea certè opinione. Gratias ergo tibi summas pro tuis ad Pa­gettum literis. In quibus tam gratum mihi fuit, tui de me iudicij testimonium, vt longè optatior mihi sit voluptas, quam capio ex tua beneuolentia, quàm esse possit vlla commoditas, quae proficiscitur ex Pa­getti beneficio. Sed de his aliàs & fusiùs. Reueren­dissimus Cardinalis Polus valdè humanus est, & haud scio an quisquā Italus, eloquentiae laude, cum eo comparari queat. Me vtitur valdè familiariter. Hac aestate eum apud eum pranderem, incidens in sermonē de eruditis viris huius aetatis, honorificam tui mentionem fecit. Tum ego, de tuo Analytico opere, de Rhetor: Aristotelico, pro nostro amore, & meo de te iudicio libenter & copiose, ille verò pro­bauit valdè institutum tuum, postquā ego loquutus [Page] sum de ratione hac & facultate Analytica, quae non in conquisito literarum ordine, sed naturali re­rum compage cerneretur. Et palam & ingenuè af­firmabat in te fuisse, nō solùm magnam doctrinam, & raram eloquentiam, sed moderationem etiam atque iudicium. Quaerebat porrò à me, an quicquā ego vnquam vidi de libris Ciceronis de republica. Aiebat se semel. 2000. aureorum consumpsisse, mittendo certo quodā homine in Poloniam, qui eos libros perquireret: quorum illic inueniendorum spem quidam ei fecerat. Ego statim narraui, quid tu ad me olim de illis libris: Et rogauit vt ad te scriberem, vt sciremus, ecquid ne certi de illis li­bris. Ualdè solicitus sum de quinque Rhetoricis li­bris, quos Uerteri fratres, vti scribis, secum in Italiam deportauerūt. Eò sum securior, quò aman­tiores tui, eos esse scio, valdè tamen auidus sum sciendi, quid sit illis libris, & quò progressus es in reliquis: Et an mutares consilium introducendi me in eum sermonem, quod amanter potiùs quàm prudenter à te factum esse iudico. Sed nihil opta­tius mihi accidere potest, quàm nostri inter nos a­moris, tam praeclarum posteris etiam extare testi­monium. Omnia praeclara in primo & secundo li­bro (eos tantùm vidi) sed teipsum superas, quando digrederis, vt in illis insignibus locis, de vitae bre­uitate, & tēporis habenda ratione: Cum (que) ego tres dies permansi Argentinae, valdè credibile erit nos [Page 38] incidisse in varios sermones, de Aula Caesaris, de belli pacis (que) temporibus, de ratione studiorū, & non cōsumpsisse totū illud tempus, in subtilibus de ipsa arte disputationibus. Et illa apud Platonem po­tissimùm, & Ciceronem etiam [...] supe­rant, mea opinione ipsa [...]. Sed ineptus ego qui haec ad te, ast omnia assignabis liberae no­strae amicitiae. De vxore quod cupis scire, vultu valdè refert materteram suam D. Walopi vxorem. Et habeo talem vxorem qualem Joann. Sturmius Rogero Aschamo libenter optaret: nomē est Mar­gareta, dies nuptiarum fuit primus Iunij mensis 1554. si quid vel in illo nomine, vel illo die laeti ominis insit. Si aues scire, quidnam rerum ago in Aula, intelligas nunquam mihi magis optatum otiū concessum fuisse in Academia, quā nunc est in regia. D. Elizabeta & ego vnā legimus graecè ora­tiones Aeschinis & Demosthenis [...]. Illa praelegit mihi et primo aspectu, tam scienter in­telligit non solū proprietatē linguae, & oratoris sen­sum, sed totā caussae contentionē, populi scita, cōsue­tudinē & mores illius vrbis, vt summopere admi­rareris. Sed haec meliùs à Metello nostro, qui aie­bat se pluris facere vidisse illam, quā vidisse Angli­am. Si quis amicus tuus Oqtatiss. Sturmi, quic­quam negotij habuerit expediendum in Anglia, vel apud Regiam Maiestatem, vel apud D. Can­cellariū, scribe tu ad me, & intelliget amicus tuus, [Page] quantùm Aschamus Sturmio suo tribuendum esse iudicat. Si vnquā enim vel tibi gratum quicquam, vel tuis cōmodum vllum facere possum, si non dixe­ris, iusseris, mandaueris, ingratum te esse iudicabo. Sed oblitus sum penè illius rei, de qua imprimis ad te scribere volui. Liber Cardinalis Poli de vnitate ecclesiae, hoc anno impressus Argentinae peruenit ad manus illius. Ille ipse ostendit mihi librum. Est hic cum Cardinale quidā patricius Venetus D. Priu­lus electus Episco▪ Brixiae valdè doctus in omni ge­nere literarum, & vir perhumanus, cuius frequen­tem mentionem faciunt in suis epistolis Bembus & Sadoletus. Hic perquisiuit à me, an non putarē prae­facionem Vergerij praefixam libro Poli à te fuisse scriptam. Apertè affirmabam, non solùm illum sty­lum lōgissimè discrepare à tua scriptione, sed tale eti­am factum, valdè abhorrere à tuo animo & cogita­tione. Nolui hoc te ignorare. Si non Tertiana febre iam correptus essem, interuallum scribendi duorum annorum, harum literarum prolixitate compensa­rem▪ Sed huic breuitati ignosces. Metior enim tu­am voluntatem, meis cogitationibus. Nam omnes literas, quas tu scribis, nimis breues esse puto Saluta òmnes nostrates, & integerrimum virum. D. Ch. Mōtium. Cuius causa, si aliquid possum in Anglia, sentiet me & amicum & diligentem. Est Argen­tinae Iuuenis quidā Anglus, Thomas Lakin, quem ego diu amaui, saluta quaeso & complectere mea [Page 39] caussa: Saluta D. Sleidanum, D. Erythr [...]um, et in­primis meum suauissimum Michaëlem Toxitem, cuius longum silentium summam admirationem mihi attulit. Si deest materies scribendi, nihil prius cupio, quam scire ex illius literis cursum studiorum & scriptorum Ioan. St. hoc superiore biennio. De Thalassio tuo in Angliam mittendo, vel toga Ro­mana, vel Attico pallio, vel Dorica veste induto saepè cogito, & libenter expecto. Postremò, ego te, & mea tuam vxorem salutat. Vale & rescribe. Gre­nouici. Septem. 14. 1555.

ROGERVS ASCHAMVS Ioanni Sturmio.

S. P. Quid hoc est mi St: Michaëlus Toxites, tā cōmunis amicus tā optatus Tabellarius, istinc huc sine tuis ad me? An Cookus, an Halesius, an quisquā Anglorū omniū, aut tui studiosior, aut tua­rū literarū auidior quā ego sū? Ast videor audire [...]e cōtrà, hē mi Aschame? Tu mecū silentiū scribē ­di expostules, qui ne aliquid quidem literarum hoc Triennium ad me? Et tota haec mea tecum expo­stulandi ratio, non iracunda, non obiurgatoria, sed [...]nsidiosa prorsus, & à me, data opera, subornata est. Verebar enim ne tu, quod iure quidē poteras, priores de taciturnitate, expostulād [...] partes occupares. Sed valeāt ista, iā verè et apertè scribā mi St. nō volū ­ [...]ate mea, nō obliuione tui, nō neglectione officij, factū [Page] est hoc tam longum scribendi interuallum: Non quia deerat mihi, vel scribendi materies, vel mit­tendi facultas, tam diu nostrae conticuerunt literae: Sed cum iustam caussam à me audies, non iram ti­bi, et stomachum contra me, sed dolorem et moesti­tiam pro me, quem scio, amas, commouebo. Hos quatuor proximos superiores annos, ita continen­tibus febribus correptus sum, vt vna vix me vn­quam reliquerit, quin etiam altera statim sit conse­quuta: Atque sic rationes salutis meae omnes, istis nexis & iugatis febribus, sunt fractae & conuu [...]sae, vt iam corpus meum omne, febris illa hectica occu­pauerit: Cui, medicorum filij, alleuamentum ali­quando, remedium solidum nunquam pollicentur. I am, qui sunt veri amici, & inter eos certissimus amicus meus Ioan. Halesius, crebrò occinunt mihi lugubre illud Thetidis ad filium apud Homerum carmen [...]. &c. Sed quando refero me ad illum verae integrae (que) salutis praeceptorem, qui affirmat, tantum adijci homini interno, quantum adimitur externo, non moero­ribus me dedo, sed noua nouae quidem vitae gaudia, ex hac valetudinis meae infirmitate percipio. Ac de his rebus plus aliàs, cupio enim hoc tempore, lon­gum tecum instituere sermonem, cum reuerà mini­mum otij ad id efficiendum in praesenti mihi suppe­tat, sic me meum (que) tempus omne, his ipsis diebus, Serenissima regina ad scribendū tot literas distr [...] ­hit. [Page 40] Recentissimae tuae ad me literae, datae sunt 15. Januarij. 1560 quarum literarum duo capita, al­terum de negotio Scotico, alterum de Reginae con­nubio, me commouebant, vt eas ipsas Reginae le­gendas darem. Illa, in vtro (que) singularem tuam erga ipsam obseruentiam, & prudenter animad­uertit, & amabiliter agnouit atque praedicauit. De rebus tum temporis Scoticis, tuum valdè probaui [...] iudicium, & te, de tua, pro nobis & nostris etiam nunc deamat solicitudine. Locum de connubio▪ ter, probè memini, perlegebat suauiter quidem subinde arridens sed pudicè admodum & vere­cundè conticescens. De illius connubio, mi optatiss. Stur. certi quicquam, nec ego quod scribam, nec quisquam alius scio, apud nos, quod statuat habet: Non de nihilo, mi St. sed iudicio olim, inprimis ego meis illis prolixis ad te literis, scripsi, illam in omni vitae suae ratione, Hippolitē nō Phaedrā referre. Quē locū ipse tum, nō ad corporis cultū, sed ad animi ca­stitatē, omninò referebā. Natura enim sua non cu­ [...]us (que) cōsilio, à nuptijs tā aliena, & abstinēs existit: Cūsciā aliquid certi, primo quo (que) tepore scribā ad [...]e: Jntereà, de rege Suecorū non habeo vllā, quā tibi [...]pē faciā. Cupio vt scribas aliquādo ad D. Cecillū, est enim et in religione integerrimus, & in repub­prudētissimus, et vtrius (que) sanè post deū et principē columē firmiss. Et etiā literarū et literatorū hominū [...]mātiss. et in vtra (que) lingua ipse quo (que) pereruditus. [Page] De rebus nostris, aues, scio, audire ex me: Neque ego habeo, quod potiùs scribendum putem, quàm de ipsa Regina. Complectar igitur breuiter, quàm magnas ipsa atque praestantes res, ex quo guber­nacula rerum suscepit, & prudenter molita est, & feliciter perfecit. Primùm officium suum deo dicauit: Nam religionem, quam miserè foedatam inuenit, praeclarè perpurgauit: in qua re perficien­da eam adhibuit commoderationem, vt ipsi Papistae non habent dicere, secum duriter actum fuisse. Hanc pacem cum deo constitutam, sequuta est pax cum omnibus principibus: & tamen cum ipsa ad summam rerum accessit, regnum hoc, gemino im­plicatum bello, Scotico & Gallico, inuenit. Deinde Guisianis mira spirantibus contra nos, tam fortiter & prudenter restitit in Scotia, vt iam inter vtrū (que) regnum & inter vtramque principem, tam secura pax, tam arcta amicitia, intercedat, quàm inter duas, vel quietissimas vicinias, vel concordissimas sorores, queat intercedere. Postquam religio pri­mùm, deinderespublica, tam optatae tranquilitati fuerat restituta, animum appulit ad alia regni ma­gis domestica ornamentaritè constituenda. Pecu­niam deprauatam vniuersam, & totam factam aeneam, argenteam, & puram effecit, opus arduum & regium, quod, non Eduardus, non Henricus ip­se, vel aggredi vnquam ausus est. Armamenta­rium conquisitissimo apparatu sic instruxit, vt nul­lus [Page 41] Europaeus, scio, princeps, par ostendere queat. Classem itidem ab omni apparatu, siue rerum copi­am, siue hominum facultatem spect [...]s, ita ornauit ac muniuit, vt opes opulenti alicuius regni, in hanc v­nam rem erogari: videri queant. Haec pub. & toti­us regni sunt: ipsius magis propria, siue studia, siue amores aspiciamus. Iniuriae priuatae facilè obliuis­cens, iustitiae cōmunis seuerè colens est: sceleris gra­tiam nulli facit: impunitatis spem nemini relinquit, licentiam omnem omnibus praecidit. Hoc denique Platonis praeceptum in omni actione sua, ante ocu­los suos semper proponit, vt leges dominae hominum, non homines domini legum, in toto Angliae regno existant. Praetereàres, & opes subiectorum, mini­mè omnium principum appetit: suas, ad priuatam omnem voluptatem, parcè & frugaliter, ad publi­cum quēquā, siue communis cōmoditatis vsum, siuè domesticae magnificentiae splendorem, regificè & largiter attribui iubet. I am verò quas ex se laudes habet, & quae sunt in ipsa, ingenij & doctrinae orna­menta, in alijs literis ad te perscripsi, hoc nunc adij­ciam: non esse in aula, in academijs, non inter eos, qui, vel religioni, vel reipu▪ praesident, apud nos qua­tuor nostrates, qui meliùs intelligunt graecam lin­guam, quàm ipsa Regina: Cum legit Demost henem vel Aeschinem, admirationem mihi ipsa saepenu­merò mouet, cum video illā tam scienter intelli [Page] gere, non dico, verborum potestatem, sententiarum structurā, proprietatē linguae, Orationis ornamenta, & totius sermonis numerosam ac concinnam com­prehensionem, sed illa etiam quae maiora sunt, O­ratoris sensum atque stomachum, totius causae con­tentionem, populi & scita & studia, vrbis cuius­que mores, atque instituta, & quae sunt huius gene­ris reliqua omnia. In alijs linguis, quid & quan­tum potest, omnes domestici, plurimi exteri, test [...] existunt. Adfui ego quodam die, cum vno tem­pore▪ tribus Oratoribus, Imperatorio, Gallico, Sue­cico, triplici lingua, Italica vni, Gallica alteri, latina tertio, facilè non haesi [...]anter, expeditè non perturba­tè, ad varias res, tum illorum sermone, vt fit, iacta­tas, respondebat. Vt ipse videas quam politè illa, scribit, mitto ad te, his literis inclusam schedulam, in qua habes verbum, quemadmodum, propri [...] reginae manu conscriptum: An iucundum tibi sit spectaculum, & gratum munus, proximis literis tuis, significa. Et haec de nostra nobilissima Re­gina, & mea seorsum munificentissima Domina, & Ioannis Sturmij, etiam perstudiosa. Atque si contigerit vnquam tibi, in Angliam venire, ex ipsius ore, credo, intelliges, R [...]gerum Aschamum, Joannis Sturmij, apud taniam principem, memo­rem amicum suisse. Hunc sermonem de hac pr [...] ­stantissima nostra Regina, tu, credo, legis, ego certè [Page 42] scribo, cum summa vtriusque nostrum volupta­te: Si nuberet, laudi ampliori locum non relinque­ret. Utinam tu, mi Sturmi, quam ex optimis & sapiendi & dicendi fontibus hausisti, siue vim ex Demosthene, siue eloquentiam ex Cice­rone ad hanc rem persuadendam adhiberes. Ne­que à te honestior caussa suscipi, quàm haec est, nec à me maior facultas optari, quam in te est, altera vlla potest: vt ipsa deligat, quem vult, cupimus, vt alij quenquam ei designent non cupimus: Et nostratem potiùs quam vllum externum, omnes, nos expectamus: Nolim te haec nescire, si fortas­se tu aliquid aliquando de hac re cogitare velis. Nam si ad tot illa eius erga hoc Regnum, bene­ficia, quae à me paulò ante cōmemorata sunt, hoc vnū addat, nulla gens nobis beatior esse poterit. De a­lijs rebus nostris, aliàs: nunc venio ad te, mi Sturmi: Gaudebā cum intellexi ex tuis ante annum literis, ad Ioannem Halesium scriptis, Aristotelem tuum Rhetoricum esse absolutum: & mirificè mihi pla­cuit, illud quod addidisti. In illis vos omnes, etiam Morisinus & Checus. Cū intellexi ex sermone To­ [...]itae nostri, eos libros omnes. Werteros fratres secū [...]n Thuringiā deportasse, minimè quidē gaudebam. Cauere debēt illi fratres, ne nō tā genere et doctrina [...]obiles, quā hoc facmore nobilitati sunt. Iniuriam [Page] faciunt tibi, ipsis literarum studijs, & multorum bonorum solicitae expectationi, & nisi de me ipse scriberem, imprimis etiam mihi: qui licèt non au­thor, hortator tamē tibi fui, vt hos praeclaros labores luce & immortalitate dignos, tenebris, & sordida aliqua cistula indignissimos susciperes. Si verò isti praestantes ingenij tui fructus, per horum iuuenum sordes atque auaritiam putrescant ac intereant, ego ipse profectò experiar, sed reprimam me, nec grauius aliquid in eos dicam, priusquam de hoc illorum fa­cto sententiam tuam intellexero. Ita (que) si me amas, mi Sturmi, dum ahuc viuo, nam vt scripsi, hectica mea mihi valdè minitatur, ne permittas me frauda­ri suauissimo horum librorum fructu. Primùm & alterum librum habui: sed primū, quem legendum commodabam Gualtero Haddono supplicum libro­rum magistro, negligentia famulorum eius amisi. His libris saepè perlectitandis me ipse delectaui: His superiorib us nundinis reliquos omnes expectabam, Effice quaeso nè diu frustretur haec nostra expecta­tio, quae, cum tua tanta laude, cum studio sorum om­nium tanta commoditate coniuncta est. Vehemen­ter gaud eo, te, quod scribis ad Ioannem Halesium, scripsisse pro Philippo, contra Staphilum Sicophan­tam. Et scriptis illius, colligo eum esse non solùm Gnatonem circunforaneum, sed Thrasonem etiam aliquem scilicet honorarium: Nam quàm inepta [Page 43] fit eius & insolens arrogantia, satis apparet ex sub­scriptione suarum literarum ad Episcopum Eysta­tensem, vbi ait, tuae D. &c. Fredericus Staphilus Caesariae Maiestatis cousiliarius, id quod populus curat scilicet: Nec puto ego hanc esse Impressoris culpam sed ipsius Staphili proiectam imprudentiam nam hoc idem ipse de se, in libello contra Philip­pum scribet. Liber ad Eystatensem Episcopū, superi­ori anno, ab eo scriptus est Germanicè, versus la­tinè opinor, per fratrem Carmelitanum: impressus Coloniae, totus virulētus est. Rog. te, nō per Sicelides musas, sed per ipsas sacras literas, vt librum tuum contra Saphilum, in lucem exire primo quo (que) tem­pore permittas. Mirifica perfundebar laetitia, cum legi in literis tuis impressis, ad Cookum nostrum, te scripsisse, de controuersia coenae librum vt ipse ais, minimè iracundum, tamen, vt tu speras, argumen­tosum: Facilè, fidē tibi adhibeo, mi St. Noui enim naturam tuam, ad quietem et pacem non iracun­diam & contentionem esse propositam: Noui eti­am doctrinam tuā, qua facilè soles, & probare quod suscipis, & vincere vbi pugnas, & vbi vires tuas exerendas iure esse censes. Gaudium mihi grandius non contingit hos multos annos, quàm cum Toxi­tes noster mihi narrauit, tua studia sacris literis, mirificè esse addicta. Causa religionis plurimum quidem amisit, discessu Philippi atque Buceri, sed plus profectò recuperabit, accessu Joan. St. ad illius [Page] propugnationem. Precor à deo patre, & domino nostro Jesu Christo, vt cuius spiritus accitu euoca­ris, è latibulis Parnassi & Heliconis ad laetissima pascua montis Sionis, mōtis pinguis, in illius Spiritus ductum, te totum ipse des: Et quanquam ipse tibi libenter concederem, & hospicium Romae, & di­uersorium Athenis, vt ad vtram velis vrbem, vo­luptatis caussa, & veteris necessitudinis at (que) fami­liaritatis recolendae gratia, aliquando diuertas, as­siduam tamen habitationem tuam & tabernacu­lum non solùm vitae, sed studiorum tuorum omni­um, in ipsa Hierusalem, Ciuitate magna dei, opta­rem perpetuò collocari. Et credo ego, multa Orati­onis, & clariora lumina, & grandiora fulmina, pos­se abs te ostendi, in nostris illis, Dauide, Esaia, lo­anne, & Paulo, quàm in omnibus Pindaris, Plato­nibus, Demost henibus, atquè Ciceronibus vnquam emicuere. Oro deum, si fas sit hoc petere, vt eam mihi huius vitae vsuram concedat, aliquando vt videam aculeos styli tui, vel tua sponte exertos, vel quouis alio elisu excussos, contra fucos Pontificum, qui cellas caelatiores, & nidos omnes ferè meliores in ipso dei templo occupant. Vereor mi Sturmi, ne plus te hac praesenti mea prolixitate offendam, quàm omni illa mea superiore scribendi taciturnitate, & expostulatione: quanquam si partiri vis hanc lo­quacem, in varias literas, dici non potest, quin mul­tas ad [...]eiam scripserim: Sed ignosces vti spero meae [Page 44] prolixitati: quam, si offensam vllam tibi pariat. vlciscere quaso prolixioribus tuis. Rogo t [...] mi Sturmi quid sentias de Dionisio Halicarnass [...]o: Credo ego illum fuisse ipsum Dionisium, qui do­cuit in aedibus Ciceronis, & cuius frequens men­tio est in epistolis Ciceronis: Cicero eius probat eruditionem plurimùm, mores non item. Cum dis­ceseris ab illa vna vrbe, & ab illa vna Phil. & Alexandri aetate, non video, quem Graecum, non Plutarchum ipsum excipio, cum hoc Dionisio Ha­licarness [...]o possis comparare. Cupio scire ex te, an haec opinio mea, tuo iudicio, sit aliqua, an prorsus in­anis. Libellus enim ad Tuberonem, de iudicio suo, de Historia Thucididis mirificè mihi placet: vxor mea, quia scit te à me amari, ipsa etiam diligit tuam vxorem: Et suae beneuolentiae [...] annulū aureum in formam sagittae redactū ei mit­tit, cum hac inscripiione, Donum fidelis amici. Toxites habet annulum. Vale. Londini. 11. A­prilis. An. Dom. 1562.

ROGERVS ASCHAMVS IO­anni Sturmio.

S. P. Cū nos inter nos eodē erga literas, religionē, rēp. et mutuā amicitiā, studio, iudicio, animo at (que) sensu cōiūgimur, opto ego saepè, adeo (que) volo, vt nostri [Page] itidem, aliquo insigni nexu, nonnullo (que) paris inter se quo (que) amoris alendi incitamenta contineantur. Et proptereà cū vxor mea ante octo dies, iam tertiò me patrem fecerit, cui meo filiolo, in perpetuam no­strae amicitiae memoriā, nomen posui Sturmius As­chami. Precor à deo, & in dies singulos precaturus sum, vt is, perinde vt nominis, ita doctrinae virtutis­que, tuae aliquam similitudinem referat. Hunc ergo tuum tibi, licèt non agnatione, non gente, sed ipsa nominatione ac parentum voluntate coniunctum, quomodo fieri potest, tuae fidei trado, tuae tutelae commendo: vt si quid mihi humanitùs accidat, tu eum eadem humanitate & beneuolentia comple­ctare, qua me Patrem eius, antea semper prosequi consueuisti: [...], satis fusè cum fusis lachrimis: & minus dolenter, in prolixioribus illis meis literis, superiori Aprili, per Toxitem nostrum▪ ad te missis, ipse scripsi. Solicitus sum & auidus sciendi, an illae literae ad manus tuas peruenerint. Scripsi etiam ad te per Henricum Knolles, Oratorem Ser. nostrae Reginae ad Germa­niae principes: ab eo (est enim tui perstudiosus) commodissimè intelliges omnem rerum nostrarum in Anglia statum. Serenissima Regina est & optimè animata, et ab omni re cōmodissimè parata, ad frangendā vim illā & Tyrannidē Guisianā: ad propugnandū pro incolumitate impuberis regis, pro [Page 45] salute innocentis populi, sine omni, vel iniuria in illum Regem, vel detrimento in illud regnum, vllo modo intentando. Hoc credo die, milites nostri in­gressi sunt in Normaniam, quod tu priùs ex ipso rumore, quā ex his nostris literis intelliges: vtinam mi [...] Stur. tu scribere velles separatam historiam hu­ius coniurationis Guisianae: Materies praeclara est, digna tua, doctrina, facultate, studio erga puram religionem, amore erga illam gentem, animo in ip­sam causam, & stomacho etiam contra illos tam impiae Tyrannidis immanisque crudelitatis autho­res. Saepissimè legi, meminero semper praeclari il­lius loci, quem tu tractas de recta ratione scribendae historiae, in quadam tua Epistola ad Erasmum Episcopum vestrum Argentoratensem. Cum ad illam facultatem, quam in te esse, is locus arguit, respicio, coeteros facilè contemno, & vt tu tale mu­nus aliquando suscipias, à Deo optimo Maximo precibus & voto exposco. Hoc meum desiderium, multùm leniuit sermo huc è Germania allatus, tibi à Principibus Germaniae prouinciam esse da­tam persequendi stylo tuo [...] Ioan. Sleidani. Hoc ita esse, ipse Reginae nostrae omni as­seueratione affirmaui. An ita sit, quaeso, me cer­tiorem facias. De Rhetore tuo Aristotelico, de li­bris, altero, contrà Staphilum, altero, de coena Do­mini, aueo scire: De reliquis item studijs & rebus [Page] [...]uis. Halesius noster ruri est, hodiè ad illum scri­psi. Coocus quoque ruri est. Cecilius, studio, in­genio, prudentia, & constantia, primum illum ver­sum secundi lib. Iliad. Homeri, cum magna & eius laude, & nostrorum vtilitate, & exterorum, vt spero, salute, praeclarè sustinet. Ipse, nunquam, deo sint gratiae, in maiori gratia fui apud Sere­nissimam Reginam. Aliquid graecè aut la­tinè quotidiè mecum legit. Mea vxor tuam & te salutat. Ualè Lon­dini. 20. mensis Octo. 1562.

DISERTISSIMI VIRI ROG. ASCHAMI, AN­CLI, REGIAE MAIESTATI A LATINIS EPISTOLIS. familiarum Epistolarum. Lib. 2.

REVERENDISSIMO IN Christo patri, D. Eduardo Leo Archie­piscopo Eboracensi.

CUm satis apertum & expressum iam anteà cùm scriptura, tùm corāsermone audaciae at (que) temeritatis nostrae testi­moniū apud dignitatē tuam, sanctiss. pater, reliquissē, vs (que) eò tamen cōfidentiùs ad nouam quandam interpellationē grauissimis tuis occupa­tionibus inferendam adducebar, quòd partim hu­maniss. D. tuae procuratione animatus, partim of­ficij mei ratione concitatus ad id efficiendum im­pellebar. Petitiones autem at (que) vitae nostrae rationes omnes plenè & abundè satis in literis nostris graecè ad D. tuam scriptis e [...]posuimus. Ostendimus enim nos iam nunc Aegipto relicta, & quamuis non eximijs illis & primarijs haud paenitendis tamen spolijs illius contentos ad exoptatissimam & deside­ratissimam illam patriam stud [...]s nostris colendam, viam propediem acceleraturos. Et cum satis foelix & prosper nobis priùs aditus patefaceretur, ecce subitò oppositis & obiectis immanissimis bestijs lō ­ginqui morb [...] grauitate, et inde summarerū collect [...] [Page] angustia, sic vndi (que) literarum mearum cursus im­peditus erat at (que) retardatus, vt non solùm omnis li­berè progrediendi & expeditum iter habendi fa­cultas esset intercepta sed vel tardiùs & pedetentim subsequendi spes etiam vniuersa esset erepta. Ita (que) si dominationis tuae bonitas, musis nostris sic fessis & laborantibus, at (que) confusiss rerum desperatione versantibus subuenerit, et ad studia illa literarū sa­crosanctarū iampridem non sine diuino consilio (vt speramus) destinata alacriter reuocauerit, labore & omni animi cōtentione ad literas paratiss▪ obser­uantia & studio ad D▪ tuae necessitudinis officiocis­simè sibi adiūxerit. Quod sanè ego beneficium, quo studia nostra propè fracta & dissipata, retenta fue­rint & conseruata, in perpetua quadam eaque gra­tissima memoria sum defixurus. Et cum nihil fre­quentiùs in quotidianis precibus & optatis habeā, quàm vt literarum studia ad aliquot annos quieto & tranquillo otio protendere at (que) perpetuare pos­sim, tamen post vnum at (que) alterum annum literis diligenter impensum atque impertitum, meipsum denique ad amplitudinem tuam conferam. Si scire velis ad quas res & necessitudines, opera mea tua D. poterit vti, quae tantum abest vt praestet sum­ma, cum vix audeat polliceri mediocria, tamen s [...] D. tua aliquid immortalitati tradere, & insigne aliquod summae eruditionis tuae monumentum po­steritati relinquere voluerit, ego hac in re vel locis [Page 47] conferendis, relegendis, adnotandis, & si quis liber fuerit, quem tibi alijs negotijs praepedito & detento euoluere non licuerit, in pauca redigendo aliquibus molestijs & laboribus D. tuam possim liberare. Graecis etiam transferendis opellam meam liben­tissimè impenderem & nauarem, cum huius rei non exigua sed ampla satis & eximia suppetit copia in Basilio, Chrisostomo, Theophilacto, & in caeteris tam excellentis notae viris, qui quamuis satis ele­ganter, nescio an satis integrè & tutè latinè loquan­tur, cum in eorum hominum manus venerint, quia iusta haereseos suspitione liberi & immunes non fue­rint. Diligenter itaque videndū est, ne quid sanum polluerint, rectū obtorserint, syncerū deleuerint, no­uū obstruserint. Sūt etiā in omnes Pauli & caeteras Epistolas canonicas scholia, quae nominantur grae­canica, ex probatiss. & antiquiss. patribus selecta, latinis auribus ad hunc vsque diem (quod sciam) inaudita, opus vetustatis iuxta ac eruditionis plenū in quo quis stylum suum summo cum fructu suo & emolumento publicè exercuerit. Haec & hijs con­finia literarum officia non prorsus (vt spero) ineptè D. tuae effecta curarem. Tam procaci & arro­ganti apud D. tuam loquendi licentiae meae ignos­cet spero illa tua omnibus illustrissima & testa­tissima humanitas

Desunt pauca.

ORNATISS. PRAESVLI, D. Roberto Landaffen. Episcopo, Regie inaiestatis senatus et consi [...]ii Eboraci habiti et instituti, presidi.

CUm tot sustineas ac tanta negotia, Praesul am­plissime praeses (que) digniss. magnam ego & iniu­riam alijs, & tibi molestiam asportare videar, si tantillum temporis vel causis & negotijs aliorum detraham, vel ad immensum illum tuarum quoti­dianarum curarum cumulum ipse quid adijciam: videar etiam improbè & iniquè nimis fecisse, cum cogitationes tuas literis nostris interpellare aude­rem, qui sic omnibus naturae prudentiae (que) praesidijs es munitus, vt cum homines summam illam tuam in decernendo prudentiam, in administrando iu­stitiam, in promouendo authoritatem animaduer­ [...]ant: communi quodam consensu atque sermone te ad hoc munus gerendum quasi solum natum esse iudicent. Eruditi tamen homines, qui rerum aesti­matores syncerissimi semper putabantur, quoties consilia moderationis & prudentiae plenissima con­siderent, & animum tuum tam eximia omnium literarum vbertate abundantem sciant & cognos­cant, collatis omnium hominum suffragijs, at (que) vnae voce, te praesidem qualem, Iethro in Exodo Mosi descripsit, praes [...]lem qualem Paulus ad Timothe­um expressit, omnes ad vnum praedicent. An non te nos omnes meritò suspiciamus & admir [...]mur, cum dei bonitate atque prouidentia (quae omnium [Page 48] donorum dispensatrix est aequissima) Episcopus fias vigilantissimus, Regiae verò maiestatis iudicio prudētissimo magistratus efficiaris summus? Quid est, si istud non sit, Euge serue bone [...] fidelis supra decem ciuitates te cōstituam, et ecce inueni virum iuxta cor meum. Cum tu sis ergo, amplissime pater, non tam iudex iustissimus, quàm praesul & anti­stes literarum ornatiss [...]mus, hinc musae nostrae ani­matiores redditae, licet lugubres & squallore obsi­tae, ad pedes tamen D. tuae deuolutae at (que) prostratae, manus supplices vultum (que) confusissimum ad boni­tatem tuam tendentes, omnium literarum at (que) mu­sarum nomine te orant atque suppl [...]cant, vt causam earum contra infestissimum omnis eruditionis ho­stem & aduersarium patrocinio tuo suscipias & complectare. Causam paucis expediam. Cum vn­decim iam integros annos sic sum literarum lin­guarumque studio in Academia Cantabrigiens [...] versatus, vt Aegipto relicta, ad sacrosanctam il­lam promissionis terram studio nostro colendam iam iam viam affectare instituerim, plus minus sexto ab hin [...] mense, quartanae febris accessione in eam rerum angustiam sum adductus & cur­sus literarum nostrarum sic est praeclusus, vt non solum omnis expeditè progrediendi facul­tas literis nostris interciperetur, sed ad Aca­demiam etiam reuertendi omnis mihi pote­stas propè adimeretur. Itaque si Dominatio tua [Page] rebus nostris sic fractis & minutis, literarum nomi­ne, aliqua ex parte subuenire dignata fuerit, non solum studia nostra ope tua atque munificentia re­tenta & conseruata esse publicè apud omnes doctos praedicabimus, sed etiam in posterum, quoad vsque vixero, omnia nostra, studium, officium, operam, diligentiam, obseruantiam D. tuae nutui paratis­sima, hoc tam eximio & optato beneficio adiun­xeris. Nec non Christum etiam opt. maximum (qui nec sinit poculum aquae frigidae, suo nomine pe­tenti, tributum, mercedem perdere) quotidianis precibus fatigabimus, vt quicquid in hoc tempore impertiueris, id vniuersum copiosissimo cum foenore ipsemet tibi rependat, qui (quem admodum ait Paulus) omne donum ipsi abundare potens est ef­ficere. Pater coelestis sanctissimae dominationis tua curas atque studia in omnem temporis longinqui­tatem promoueat & moderetur. Uale.

REVERENDISSIMO IN Christo patri, D. Ed. Eboracensi.

CVm proximo hoc anno, reuerendissime in Chri­sto pater, officij mei ratio, qua me tibi obstrin­xisti, Londinum vt peterem D. tuae visendae gratia persuasit, iter illud me in triplicem animi moero­rem & doloris acerbitatem coniecit. Nam tui vi­dendi & alloquēdi fructu (quem sperabam) carere [Page 49] peracerbum, illud tamen incōmodum meum, quod me solum tangebat, cum tanto salutis tuae discri­mine, quod plurimos, vt par erat, angebat. Coniun­ctum esse longè acerbius: verum ad haec duo incō ­moda, tertium accedere, nimirum eam viam, quam mihi ad maiorem gratiam tuam colligendam mu­nitabam, eandem ipsam ad nonnullam animi tui offenciunculam faciendam perducere, ad omnem sensum doloris longè mihi acerbissimum fuit. Pu­tabam enim ego nunquam fore hos commentarios, quos ex Basilio, Gregorio, & magnam partem ex Chrisostomo quasi horto purissimo, & omni cicuta ac noxijs herbis vacuo Oecumenius collegerat, plus veneni & praesentiorem pestem ad exitium compa­randum, quàm succi integri atque salubritatis ad salutem conseruandam posse continere. Haec res me domum regressum in varias cogitationes & anxife­ras animi curas at (que) solicitudines distraxit, & eò me grauiùs premebat, quò nullam eius partem vel intimis meis impertiebam▪ sed eam totam mihi ip­si animo meo inclusam tenebam. Et cum ista me diù anxietas torsisset, nec longo tempore ab ea cogi­tationem meam abducere potuissem, tandem id in mentem meam venit▪ quod ex animo omnem hanc mihi aegritudinem adimebat, & voluntatis tuae non vllam factam mutationem, sed illustrem ac testa­tam eiusdem significationem ostēdebat. Nam hinc facilè perspexi graues & prudentes viros nonnun­quam [Page] nutu & obscuris signis imperitorum homi­num & rerum insolentiū errores redarguere. Cen­sebat enim prudentia tua eam cogitationem stultè à me esse susceptam, vt ante in tam rebus graui­bus vertendi munus attentarem, quàm in alijs re­bus vel momenti leuioris, vel periculi minoris vires ingenij mei periclitatus essem. Cum igitur D. tua, si quid ego video, non tam vllum factum meum re­prehenderit, quàm quomodo quid à me sit facien­dum ostenderit, ad hoc graue consilium prudens (que) monitum tuum omnes protinus studiorum meo­rum rationes accommodabam. Statim enim in manus sumpsi Sophoclis Philoctetem, quae tragedia ad imitationem, quantum potui, Senecae versa, & versibus eisdem Iambicis at (que) Choricis ferè omni­bus (quibus vsus est Sopho) reddita in tuo nomine diuulgata apparebit, nisi huic meo proposito Dom. tuae sententia palam aduersata fuerit. Quo facto officium meum & obseruàntia, qua me obligasti, t [...]i erit declarata: & propensissimus Dom. tuae a­nimus & voluntas, qua indies studia literarum sus­tentas, aliqua ex parte erit manifestata. Restat er­go vt rogem Dom. tuam, vt quemadmodum ego omnem obseruantiam meam ad Dom. tuae nutum at (que) voluntatem detuli & seruaui, ita Do. tuae fa­uor at (que) bonitas nullo modo erga me diminuatur Dom. Iesus Christus Dom. tuam incolumem con­seruet.

Cuidam amico Eboracensi.

MOderatissime vir, mundum ex amicitia con­stare, & sese concordi quadam charitate com­plecti prudenter meo iudicio, & Poëta bonus & Philosophus grauis Empedocles Agrig [...]ntinus iu­dicabat. Quam sententiam diuinitùs ad nos de­latam, & in nostras mentes infusam, velrude il­lud & imperitum hominū vulgus, ipso rerum vsu et pertractatione tritum, multis retrò abhinc seculis veram esse comperiebat. Hinc est quod nobis in no­uum quen (que) annum ingredientibus, & mundum veluti alterum redintegrantibus, nihil prius, aut maiori cura efficiendum, aut alacriori studio ela­borandum esse ducamus, quàm vt summum illud amicitiae numen, quod omnem hanc rerum vniuer­sitatē tuetur et conseruat, mutuis ad inuicem offi­cijs conferendis, Xeniolis (que) vltrò citro (que) missitandis, tanquam sacra facta libatione, auspicatò nobis pla­care contendamus. Idem censuit & Sanctissimum illud vas Dei Paulus, quo, quum à Christo discesse­ris, nihil maius aut sublimius habes, cum dixerit, totius legis impletionem, mutuam quādam & con­iunctam esse dilectionē. Hij ergo qui distractis ani­mis et voluntatibus, in dies singulos rixis & cōten­tionibus student, praeterquam quod vniuersas dei leges perfringunt atque violant, hanc ipsam etiam omnem praeclaram rerum fabricam, quantum illi max. possunt conuellunt & labefactant. Itaque nos [Page] quos, idem virtutis & honestatis studium in vnū domicilium conclusit, quos arctior necessitudo con­iunxit, quos ciuilior & humanior quaedam nota tinxit, hanc eximiam alendae quotannis amicitiae consuetudinem, ab ipsis priscis seculis profectam, in­signi quadam hominum humanitate semper cultam & firmatam, ad nostra denique tempora ductam & perpetuatam, in nobis omnes humanitatis culto­ribus cessare non permittamus. Quamobrem cum ego de munusculo hoc tempore ad te Amicum prae­stantissimum mittendo multum cogitarem, nihil antiquius esse duxi quā tale donū parare, vnde, nec de facultatula nostra vel tantilla facta esset diminu­tio, sed cumulata potius quaedam quodāmodo ac­cederet accretio, & ex quo tu ipse, etiā non vulga­rem sed sollidam, non oculos ad tempus fouentem, sed animū multum diu (que) oblectantem voluptatem perciperes. Nec istud eo animo aut consilio feci, quòd hoc modo cogitarem Amicitiam nostram re­tinere, quae sit arctissima, aut auctiorem maiorem (que) facere, quae summa sit & expletissima, & ad quam augēdam nullus omninò locus appareat, cui aliquid possit accedere, sed partim vt mori at (que) tempori ser­uirem, partim vt animi ergate mei significatio, ex. pressior & testatior patefaceretur. Haec hactenus, quantum ad librum spectat, Oecumenius quisquis, ille fuerat, qui hos commentarios congessit, idem quod Theophilactus, consilium intendisse videtur, [Page 51] nempe vt omnia ea quae apud D. Ioan. Chrysost. vastum illud at (que) perenne Christianae Religionis flumen, fusè ac profluenter essent dilatata ipse coar­ctaret, & in angustiorem expositionem referciret. Ne (que) è solius Chrysost. hortulis hos excerpsit flores, sed plurima etiam deprompsit ex Gryllo, Gennadio, Theodorêto, Gregorio, Basileio, Seueriano, Photio viris eximia eruditione cum summa vitae integri­tate coniuncta praeditis. Quorum monumenta in Epistolas D. P. aut magna ex parte iam tempo­ris iniuria exciderunt, aut certè ad manus nostras hominum incuria omninò nondum peruenerunt, multum interim debemus Oecumenio, qui sanctas has reliquias veluti ex incendio quodam & tempo­ris edacis faucibus eripuerit, ereptas scripturae mā ­daret, & nobis omnique posteritati transmittendas curaret. Uerti etiam commentarios in Epistolam ad Titum quos Reuerendissimo Eboracensi desti­naui, modò illi tuo iudicio digni esse videbantur, qui tanto Praesuli offerantur. Maiora, Deo volen­te, aggrediar, si ista non ita displicuisse intellexero: & tu vlterius progrediendi, si non author mihi & impulsor, saltem approbator tacitus esse velis, sin minùs, facilè pedem referam. In ipsius Epistolae ver­sione, Erasmum per omnia sum sequutus, nisi quòd pro rogo, verto ego deprecor, authorem habens sum­mum illum M. T. Ciceronem, qui ait deprecari esse, non factum defendere, sed delicti veniam postu­lare, [Page] in qua non defensio facti, sed ignoscendi postu­latio continetur, in qua re vna tota haec versatur Epistola. Sin vero hoc, in re tam sublimi, summi (que) momenti audacius factum esse putabitur, culpam fassus, veniam pro meo deprecor, me à te facilè de­precaturum non despero. Uale. Et Aschamum tuum vt soles ama.

REVERENDISSIMO IN Christo patri, D. Ed. Archiepiscopo Eboracensi.

CVm & praeteriti nostri officij, & singularis cuius­dam negligentiae crimine manifesto teneri non immeritò videar, Reuerendissime Pater, quòd hac superiore aeste nullas ad D. tuam literas dederim, quamuis omnem praetermissi muneris accusationem iusta & idonea quadam purgatione redimere po­tuerim, magis tamen ingenui magis (que) pudentis ego esse existimarim, errati veniam agnoscendo im­petrare, quàm liberationem culpae occultando ven­dicare, vt non scriberem, imprimis me persuaserat magnificus ille Regiae maiestatis accessus, qui (id quod me minimè latuerat) D. tuam in eas curas demiserat, tantisque occupationibus detinuerat, vt vix tibi respirandi, ne dum otiosa nostra religendi, facultas concederetur. Neque hoc tamen sic mihi opposito impedimento destiti, quin tum quidem scriberem, cuius rei, vt est integerrimus vir, ita lo­cupletissimus testis esse poterit D. Io. Redmannus, cui eas literas ad dominationem tuam perferendas [Page 52] committebam: quem cum iam esset in itinere, & coeli grauioris & quartanae febris metus, qua supe­riore anno miserè affligebatur, ad nos vnà cum li­teris nostris reportabat. Sed vtcunque iusta neg­ligentiae nota mihi inuri possit, nunc tamen facere non potui, quin aliquid sublimitati tuae offere [...], quo tum meritorum acceptorum testificationem, tum debiti nostri officij & obseruantiae declara­tionem tibi signifiearem. Accipias ergo, ornatiss. Praesul, Praesulem illum Titum, quem vel eo nomine multò tibi acceptiorem fore existimo, quòd, vt olim Cretensis ecclesiae summae moderandae apud Titum, ita nunc Eboracensis quàm simillimam curam apud D. T. excubare nouimus. Oecume­nius quisquis ille fuerat qui hos commentarios congessit. &c. Si quid eruditissime Praesul in hac ver­sione, quae prima ingenij nostri periclitatio est, a­nimaduertatur, quod vel negligentia oscitanter perpēdimus, vel imperitia nō plenè assequuti sumus, in hac re vt in caeteris omnibus, à D. T. moniti, er­ratum libenter agnoscemus. D. Ie. Christus subli­mitatem tuam diutissimè seruet incolumen.

Eidem.

QVo maiore semper studio laborabā, Reuerēdiss. in Christo pater, vt vitae meae rationes summis beneficijs tuis non indignissimae esse viderentur, e [...] sanè nunc acerbiùs grauius (que) ferre debeo, vllam in [Page] me animi Dominationis tuae (quod mihi ita esse ex fratre tuo viro optimo retulit Thomas Conyerus noster) aliquorū hominum sermone factam esse of­fensionem. At quamuis non ignorem, quam sit mi­hi vel accusari graue, de praua & peruersa opinio­ne multò grauius, apud D. T. longè grauissimam tamen cumsciam has falsò de me iactatas voces non posse sic prudentiam tuam occupare, quin plus apud D. T. aequo & bono, quàm vlli vllorum peruerso sermoni loci reliquum sit, non credo equidem tam grauia suspicionis vestigia illorum hominum ru­mores in animo tuo reliqu [...]sse, quin ea omnia vel caussae meae innocētia debeat, vel Dominationis tuae bonitas velit facillimè abstergere. Si res postula­ret, vel si id D. T. complacitum iri existimarem, illi de me sparso rumori, iudiciorum hominum qui in nostro Collegio sunt non solùm singularium, sed etiam singulorum de me testimonia opponerem: quod non sim opiniosus vel nouitatis alicuius stu­diosus, ipsae studiorum meorum rationes, in Aristo. Plato. & Cic. lectione quotidiana mea consuetu­dine solum occupatae declarant. Quid quod etiam tantum semper abhorruit animus meus ab omni­bus cum Anglicè tum Latinè scriptis libris quibus noua aliqua impotaretur doctrina, vt excepto Psalterio Dauidis & nouo Testamento, eoque grae­co nullū de Christiana religione librum [...], vt verbis Plato▪ vtar, nunquam [Page 53] vsurpauerim. Quamobrem immensum in modum à D. tua contendo, vt veteris tuae de me existima­tionis, quam nouae vllorum contra me delationis cursus liberior esse possit. Quod beneficiū si reliquis tuis cumulatiss. adijciatur, Deo adiuuante perfi­ciam, vt nec mea in D. T. obseruantia, in literas diligentia, nec in religionem synceritas vnquam de­sideretur. Duas homilias D. Io. Chrysost. è graeco in latinum opera Ioan. Checi nostri viri doctrinae singularis conuersas, & eius eruditionis & meae ob­seruantiae testimoniū D. tuae mitto. D. Iesus. &c.

ORNATISSIMO PRAESVLI Lindanensi.

OPtimè semper hij de republica merentur, Or. Praesul, qui vt publicae iuuentutis animi atque mores fingerentur, nullū aliquem priuatū sumptum nimis magnum esse iudicant. Ex huius enim initijs atque fundamentis, & rempublicam florere, & pri­uatam sibi laudem excitari rectissimè quidem sen­tiunt. Cuius praeclari facti atque instituti laudem cum dominatione tua quod nos omnes intelligimus, licèt non parem, communem tamen ante aliquot annos cōmeruit piae memoriae vir D. Rogerus Lup­tonus, qui scholam publicam, vbi literis & huma­nitate iuuentus excoleretur, apud Sedbarienses in­stituit, institutam praediolo quodam ad ludimagi­strum [Page] sustentandum donauit, donatam nostrae fide [...] ac quasi gubernationi commisit ac commendauit. Huic scholae nos nuper praefecimus honestum mo­deratum & eruditum virum R. Hebil. Hic cum sentit nōnullam iniuriā de praediolo isto per Blan­dum quendam & Couperum, homines apud suos & opum & Amicorum copia potentes sibi inten­tari, perfecit vt nos nostris literis D. tuam rogare­mus, ne qua vis aut miuria huic scholae imponatur, sed ita prudentiae tuae authoritas horum hominum libidinem reprimat & coerceat, vt hinc reliqui dis­cant, quid sit in scholas & otia iuuentutis quae sunt ipsa melioris reipublicae fundamenta impetum fa­cere: id quod si feceris, nos, literas, & Rempub­licam vno hoc beneficio tibi multum obligabis. V. [...]iuersam caussam fusiùs enarrabit is, qui has per­fert literas, cui vt fidem adhibeas, vehementer D. tuam rogamus. D. Iesus. D. T. diutissimè ser­ [...]et incolumen.

Cuidam Amico.

ISocratem tuum, colende vir, cuius vsum eo vsque mihi pateris, dū repetiturus fueris, tandē recepi, in quo certè libro cōmodando, adeo me praeter aequū & iustum audacē effecit facilitas ac diuina illa tua humanitas, vt alium etiam porrò librum nempe commentarios in Hermoginē à fratre tuo, primum [Page 54] tamen cautione Chirographi mei data, mutuo iti­dem sumerem. Pro vtro (que) libro gratias nō magnas, sed vt ait ille, ingentes hoc tibi egissem tempore, nisi satis mihi priùs compertum cōprehensum (que) fuisset, quàm vehementer, à trita illa & populari gratiarū actione dicam an assentatione sanè dubito, animus tuus abhorreat. Verum si quāta mihi ad referendas gratias est voluntas, tanta ad easdē aliquando prae­standas suppeteret facultas, animū certè meum non beneficij immemorē aut ingratū argueres, sed sin­gulari erga te studio affectū persentisceres. Audio, verū sit nec ne incertus sum, Reuerēdiss. Cicestren­sem ordinē illum Psalmorū à D. Herefordensi in­ch [...]atū, in manus sumpturū & ad exitū perductu­rum. Gauderē si opella mea D. Cicestrensi ea in re vs [...]i esse possit, quem & propter summā eruditionē suspicio & propter eximiam vitae suae sanctimoniā colo vener [...]r (que). Libentissimè scire vellem an tu pa­gellas [...]as quas pro D. Herefordiensi descripsi, & ad te per D. Deium misi, habeas nec ne? Sed quid pergo molestus esse, condones quaeso ei, qui ita exi­git res, dum tui studiosus (quod maxime velit) annitatur, perquā tibi oper [...]sus (quod omnium no­ [...]it) reperiatur. Graecè tibi pro libris tuis gratias a­gere animus fuit. Quod nunc facere non potui, pro­pter tabellionem iam iam iter arripientem. Id quod aliàs tamē effectum dabitur. Dominus Iesus. &c.

Brandisbaeo suo.

S. P. ornatissime Brandissbaee, Tennandus noster hic apud nos fuit his proximis nundinis, à quo e­go lubens admodum de te rebus (que) tuis quaerebam, id quod eò lubentius feci, quia de te ante hoc tempus hos duos integros annos nihil accepi. De Brandis­baeo iucundissimus mihi sermo fuit, cuius semper in me vel puerum beneuolentiam eximiam, & singu­larem experiebar. Committere non potui (quam­uis vix vnam aut alteram horam apud nos se ma­nere posse dicebat, Ten.) quin aliquid ad te, nō tam loci intercapedine à nobis seiunctum, quam quoti­diana quadam tui recordatione animis nostris pro­pinquum, de rebus quae hic aguntur, scriberem, iam vsu & experientia vel ipse edoctus, quam ve­rum illud Coelij sit ad Ciceronem, nihil posse peregri­nantibus esse gratius, quàm vel minimarum rerum quae domi geruntur, fieri certiores. Hoc ita esse bi­ennium hoc praeteritum, cum ab amicis literas rece­perim, commonstrabat, quod tempus ferè mihi om­ne, à grauioribus studijs abripuit, & domi apud pa­rentes in agro Ebor: à musis omnibus feriatum de­tinuit vis quartanae febris. Expostularem tecum grauiter, quod nunquam ad me scripseras, nisi ipse in eodem vitio essem. Sed consultius esse puto, vt vterque quicquid vtrinque in hac parte peccatum sit, assiduitate scribendi redimamus. De Canta­brigia, [Page 55] si quid aues audire, en iam penè noua tibi videri potest, tam diuinis & immortalibus litera­rum praesidijs & ornamentis auxit eā optimi prin­cipis nostri munificentia. Wigginus Theologiae, Smithus iurisprudentiae, Checus linguae graecae, Wakfeldus Hebraicae, Blitus qui sororem Checi duxit, medicinae publici professores sunt instituti, sa­lariū quadraginta librarū singuli quotānis sunt ac­cepturi. Aristoteles nūc et Plato, quod factū est etiā apud nos, hoc quinquennium, in sua lingua à pueris leguntur. Sophocles & Euripides sunt hic familia­riores, quàm olim Plautus fuerat, cum tu hic eras. Herodotus, Thucidides, Xenophon, magis in ore & manibus omnium teruntur quam tum Titus Li­uius. Quod de Cicerone olim nunc de Demosthe­ne audires. Plures Isocrates hic in manibus puero­rum habentur, quam tū Terentij. Nec latinos in­terim aspernamur, sed optimos quosque & seculo illo aureo florētes ardentissimè amplexamur. Hunc literarum ardorem & incendit & fouit Checi nostri labor & exemplum, qui publicè gratis prae­legit totum Homerum, totum Sophoclem, & id bis, totum Euripidem, omnem fere Herodotum. Id quod fecisset in omnibus graecis poëtis, Historio­graphis, Oratoribus, Philosophis, nisi pessimum fa­tum, tam foelicem literarum progressum nobis in­uidisset. Nam cum Checus ad tantam diligenti­am, summum ad Graecas literas perdiscendas prae­sidium, [Page] veram & antiquam pronunciationem ad­iunxisset, ecce tibi Reuerendissimus Wintoniensis quorundam inuidorum hominum precibus victus, edicto quodam admodum seuero promulgato, ne ea pronunciandi ratione vtatur, non solùm pronun­ciationem illam, quae summum veluti literarum fo­mentum fuit, nobis tota ferè Academia reclaman­te, extorsit, sed omnem penè graecae linguae perdis­cendae ardorem in animis nostris funditùs extinx­it. Putas enim tu leue ad graecas literas discendas impedimentum nobis esse obiectum, cum omnes hoc sciunt, omnem rerum cognitionem, sensuum no­strorum officio ad animum deferri, cum inquam nos sumus aurium praesidio sic spoliati, & in eas an­gustias compulsi & redacti, vt nisi oculos semper in literas defigamus, ne tenuem quidem literarum vmbram percipere possimus, sic omnes soni graeci nunc similes & ijdem sunt, tam tenues vincti, & graciles, & sic vnius literae [...] potestati subiecti, vt nihil iam in graecis literis praeter inanem quan­dam passerum pipitationem, & anguium molestam sibilationem discernere queas. Hunc graecae linguae interitum penè & occasum eò acerbiùs ferimus, quodeum, omnibus literarum, prudentiae, consilij, authoritatis praesidijs ornatissimus, absque hac vna re esset, literarum & Academiae nostrae patronus [Page 56] amplissimus nobis quodammodo importanit. Sunt de hac re inter Dominum Wintonensem & Checum vltrò citròque missae epistolae instar li­brorum quorundam. Nemo potest doctius tam Barbaram & à Barbaris ipsis inuectam pronun­ciationem propugnare, quam Dominus Win­tonensis facit. Sed hoc tantum dicam, ille superi­ores, nos meliores partes tuemur. Non facilè cre­deres quantus sit in hac caussa Checus, & quantis literarum, rationum, authoritatum praesidijs ean­dem muniuit, nisi fortè ipse literas eius, quas de hac re scripsit, legeres. Vale. Salutant te Checus, Madaeus. Setonus, Tongus, Langdallus, Billus. Literas longissimas optimas semper esse putaui, ta­les abs te expecto.

CVIDAM COG­nato.

DIV in animo habui ad te scripsisse, Ornatis­sime vir, vel quia tibi cognatione & sangui­nis propinquitate coniunctissimus, vel quia magno amploque beneficiorum cumulo tibi saepè saepiùs que obstrictissimus. Quod si non suscepto consilio, quod in animo iam deliberatum fixumque ha­bui, aliquando meipsum liberarem, partim in ipsam [Page] naturam, quae nos arctissimis coniunctissimis (que) pro­pinquatis vinculis coniugauit, non leuiter pecca­rem, partim ipsi diuinae Iustitiae omnis ingratitu­dinis vltrici seuerissimae & vim iniuriamque face­rem, & insigne etiam flagitium designarem. Gra­tias ago itaque aliquando, vt spero, relaturus, non vulgares, sed quas possum summas & singulares pro amplissimis tuis beneficijs tum cùm primum apud te essem mihi vix de facie tibi noto collocatis, tum per M. Foxum vtrique nostrum & amicum exi­mium & affinitate propinquum optata & inspe­rata tempestate allatis. Nihil habeo ornatissime vir, quod tibi pro tanto meritorum cumulo repen­dam nisi gratum erga te animi mei studium et pro­pensissimam voluntatem quae tibi gratam rem fa­cere nunquam desistent, modò aliquid contigerit, in quo certam voluntatis meae significationem tibi ostenderem, & firmum beneuolentiae testimonium relinquerem. Valeas in Christo. Cantab. è Collegio D. Ioan. Euangelistae. Festo D. Marc.

CVIDAM AMICO.

CVm magnitudinem cumulumque beneficiorum tuorum, integerrime vir, iucunda subinde recor­datione repetam, & meam rursus in ferenda gra­tia nimis angustam facultatem agnoscam, fa­cilè quidem perspicio, gratias me pro tantis me­ritis [Page 57] referre nullas posse, agere verò perexiguas, & tamen debere longè maximas. His ita sese haben­tibus, non leuis mihi est incussus timor, ne tu putes, harum rerum non solùm commemorationem om­nem mihi excidisse, sed vniuersam etiam earundem vel cogitationem quidem perpetuò è memoria no­stra effluxisse, cum tot praesertim dies menses (que) prae­terierunt, ex quo aliquid à nobis literarum accepi­sti, quibus vel beneficam saltem nostram volunta­tem, cum res non suppeteret, ostenderemus, quod propter honestatis rationem factum esse oportuerat, vel quibus receptarum à Lepero nostro pecunia­rum mentionem faceremus, quod propter vtilitatis magnitudinem omissum esse non debuerat. At (que) v­trum (que) sanè diù ante hoc tempus praestitissem, om­nem (que) praetereà negligentiae maculam, si qua tibi tāta silentij diuturnitate visa esset aspersa, eluissem. In hac ineunte aestate patriam parentes (que) nostros senio aetate (que) prouectissimos, quos non priùs hoc sep­tēnio viderā, pietatis ardore inflammatus visissem. Nactus ita (que) tam oportunum tabellarium virum sanctum & honestum, tui semper studiosissimum & eo etiam nomine, vt puto, tibi multò gratiorem quòd Baino Redmano (que) vnicè probaretur, iudica­bam officij mei rationem postulare, vt, cùm accepti beneficij recordationis certum aliquod testimoni­um manifestarem, tùm gratae voluntatis & arden­tis erga te studij mei non obscurum indicium de­clararem: [Page] Namque in eas sunt adductae & com­pulsae angustias Aschami tui facultates, vt ali­ud nihil pro tanto officiorum cumulo rependere que­at, praeter grati animi significationem Dominus Christus te perpetuò tueatur & conseruet.

ORNATISSIMO VIRO D. D. T. Collegij Diui Io. Euangelistae magistro.

FVit tempus, ornatissime vir, cum multò opportu­nior ad te scribendi occasio mihi erat oblata, & animus meus ab eodem non solùm non abhorrebat, sed perquam ingenti id praestandi desiderio com­motus gliscebat: Quo tempore attemperata ad­modum data praestita (que) est [...], qua licuit non modo omnia animi nostri cogitata multò liberius quàm [...] apud te deponere, verùm singulari etiam enixum (que) studium erga te nostrum gratam­que semper voluntatem multò credibilius, ostende­re. Quod ipsum si nunc facerem, verendum esset, vt ne non iustè potuerim, iustam, vt videretur & a­pertam assentationis [...] reprehensionem effugere. Cogitaram enim olim te certiorem fecisse quanta omnium alacritate hunc magistratum, quem, in nos foeliciter & magna cum laude tua ge­ris omnes ad vnum huc vs (que) pertulerint, quam iu­cundam omnem studiorum suorum hos duos propè [Page 58] annos quietem & tranquillitatem, non intestinis odijs fractam & dissipatam, non grauibus dicundi iuris litibus impeditam & retardatam, sed diuino quodā foelicitatis cursu prouectam, & confirmatam prudentiae tuae post deum solū, omnes vno ore retu­lerint. Perspeximus enim te tanta animi mode­ratione & grauitate singulis in rebus vsum fuisse, & omnes animi tui curas & cogitationes ita dis­pensasse, vt eorum propè omnium mores vitaeque ra­tiones, qui prudentiae tuae fidei & consilijs sunt com­missi, in eum habitum componeres, at (que) in eam re­rum omnium tam descriptam compositamque [...] digereres, vt ab omnibus in hoc certatim contendatur, quis ad literarum honestatisque dig­nitatem sustentandam, quae duo in hoc Collegio maximè semper floruerunt, & indies magis magis­que sub tuis auspicijs florebunt paratissimè inueni­atur. Id quod bona pars omnium faciunt, partim temperata quadam aequabilitatis tuae in castigan­do seueritate adducti, partim verò facili & per hu­mana, iusta tamen in adhortando comitate allecti & compulsi. Namque rigidorum & ferocium om­nium peruicaciam, tam prudenti & matura ani­maduersionis moderatione frangis & contundis, oppressos verò aliorū iniquitate, aut vllā, vllo modo inuriā per pessos, tā eximio opis cōsilij (que) tui praesidio alleuas at (que) erigis, vt omnes quidē te singularē et di­uinum quendam hominē in gerendo magistratum, [Page] et ad id vnum munus obeundum quasi natum sen­tiant agnoscant (que): fuit tempus inquam, prudentis­sime vir, cum hanc de te non meam solùm sed om­nium sententiam & existimationem, enarrandi facultatē, nulla penitus adulationis suspicione con­iunctam liberè habere licuisset, verum, non dubito, te pro tua prudentia in memoria tenere Xenophon­tis illud non minus esse synceri pectoris homines in publica aliqua dignitate & procuratione constitu­tos, si quid ab illis rectè & cum laude gestum fue­rit probitatis suae certiores facere, quàm si officium creditum sibi & impositum socordia neglexerint, redarguere. Confido ita (que) hanc meam synceram simplicemque erga te voluntatem non caussam me­am laesuram, quam apud te agere, graues me ratio­nes compulerunt. Sunt, vt nosti, apud nos in hoc tuo Collegio quaedam [...], quae nos vocamus so­dalitia, praemia benè natis ingenijs vtiliter à ma­ioribus nostris proposita & instituta. In locum ergo quem nuper tenebat M. Baisterus proximo hoc quadragesimali tempore alter est sufficiendus, qua in re si opem tuam sentiret Ioannes Tomsonus huius Collegij alumnus, literis excultus, moribus honestis praeditus, Aschami tui obseruantiam iampridem tibi addictissimam, multò addictio­rem constringeres. Quantum ad Iuuenem spe­ctat, praeter illos quos morum probitate asciuit, & assiduo ad comparandam eruditionem studio, [Page 59] sibi adiūxit alios patronos nullos quos sciam habet, qui eius caussam apud te aut velint promouere, aut possint sustinere. Honestatis eius & eruditionis quāuis perampla satis testimonia proferre potuerim, mallem tamen in hac re Ioan. Checi viri semper integri & Barkeri iudicio fidem tribuas. Sunt et alij eiusdèm muneris competitores, honesti Juuenes & eruditi, alter Domini Redmanni pupillus, al­ter nondum Bacchalaureatus dignitate insigni­tus. Cui M. Truslaeus amicos & fautores hac in re rursum prorsum parat. At verò si tu mihi fauorabilem tuam & propensam voluntatem in hac mea petitione, qua maiorem aliam nunquam sperabo, ostenderis, me & voti honestissimi citra controuersiam compotem efficies, & tibi in omnem sempernitatem beneficio maximè obligatissimum reddes. Cum domi fueris rem pleniùs meliùsque pernosces. Dominus Christus Iesus te perpetuò con­seruet & tueatur. E Collegio tuo, 9. Mar. 1539.

Charissimo suo Cordinglaeo.

QVoties memoria repeto, charissime Cordinglaee, iucund [...]ssimam illam familiaritatem, quae mihi tecum arctissimè intercessit, [...], sed ab omni prorsus humanitatis officio dis­cedere, [Page] si post quam tu à nobis discesseris, vllam ne­cessitudinis nostrae discessionē, mea scribendi negli­gentia patiar obrepere. Quanto ergo loci interual­lo, longinquioreque nos inter nos digressu seiuncti seperatique fuerimus, tanto mea voluntate & sen­tentia amicitiam nostram firmioribus officiorum vinculis constrictam deuinctamque stabiliemus. Id quod nulla alia ratione commodiùs à nobis praestari poterit, quàm si literis ad inuicem saepiùs missitatis, de rebus in communi horum vsu sermoneque posi­tis, certiores alter alterum faciemus. Ad te ergo vt hoc tempore scriberem, & iustae inter nos nostrae a­micitiae iura iubebant, & necessiitudinis meae porrò rationes, ad tuam mihi opem petendam compelle­bant. Ope enim tua mi Cordinglaee magnoperè [...] indigeo, nec ego solus, sed Joannes Tom­sonus meus, Iuuenis, vt nosti, moribus literisque foelicitèr instructus, qui hoc anno apud nos [...] siuè sodalitij, vt vocamus▪ competitor fuerit. Es ergo à me rogandus precibus, quibus possum, maximis, opera vt tua Dominus Hethaeus herus tuus, ita hanc rem non grauetur apud magistrum nostum agere, vt ipse Tom. fauore, gratia, praesidioque suo hac in re adiuuare, & in omne aeuum beare velit. Quicquid hac in re fa­cies charissime Cordinglaee mihi non solùm fa­ctum [Page 60] esse putabo, sed tale tamque immensum beneficium à te cepisse fatebor, quale vix à quo­quam alio sperare potuero. Nec dubito quin Dominus Hethaeus, vel tuo rogatu adductus, vel literarum nomine, quas ille semper coluit auxit­que commotus, libenter velit, & pro summa e­ius authoritate & gratia, qua plus eo apud ma­gistrum nostrum nemo valet, facilè possit, huius rei tam exoptatae desiderataeque me compotem facere, vt haec ad te scriberem, & am or in te me­us instigabat, & huius rei rationes magnae prouo­cabant, & Checi nostri hominis summi, vt id facerem consilium satis mea sponte paratos stimu­los admouit. Haec res maturam quandam cele­ritatem postulat, fac rescribas, non me senties elinguem. Multam salutem meo nomine Ioan­ni Dowsaeo nunciabis: Vale viueque in Chri­sto. 1539.

CHARISSIMO SVO CVM­berfordo.

CVM hic apud nos nuperrimè fueras charissime Cūberforde, variae multae (que) in animo meo versatae [Page] sunt curae, quas summa necessitate, honesta tamen conflrictus, apud te deposuissem, abs (que) quibusdam fuisset, qui te semper aliquo sermone aut negotio detentum, mihi meisque rebus ereptum abstulis­sent. Scis apud nos breui electionem fore, in qua Iuuenes quatuor omnes & eruditione eximia & morum probitate insignes, sodalitium, quod vocant, Dom. Roff. ambiunt atque prensant. Verum cum omnibus, licet omnes sunt dignissimi, beneficium illud conferri non possit: te per illam aequitatem tu­am quam omnes in te vnicè admirati sunt & suspiciebant, rogo obsecroque, vt eius caussam sus­cipias, susceptamque tuearis, omnibus tamen prius rationibus eruditionis, honestatis, inopiae, diligen­ter subductis apud te & computatis, qui illa com­moditate summopere egere videatur. Egent omnes quidem, at verò si paulisper animo & cogitatione te huc conuertas, facilè conuincam Ioannem Tom▪ non solism plus alijs indigere, sed cum alijs aliunde prospici abundè possit, si hic repulsam patiatur, omnes illos labores, quos hic literarum studio di­ligenter collocauerat, cum summa rerum suarum desperatione inane consumpsisse. Fischerus enim vir non inchoata sed perfecta eruditionis fasti­gia adeptus, nempe & linguarū peritia & rerum cognitione excultus magno foelici (que) praeterea sacrae scripturae progressu euectus, nusquam non gentium possit, si hic spes eius non penitùs illum beauerit, vi­tam [Page 61] honestam honesto (que) viro dignam facilè com­parare: cum alij si aliam vitae rationem sequi com­pellerentur, licèt sunt varijs literarum ornamentis insiginti, adiuti, & instructi, vt nunc tamen die­rum sunt vel infausta tempora, vel peruicaces ho­minum mores, si aut absit scripturae cognitio, sic contempti spreti (que) despicerentur, vt ad panem o­stiatim petendum et mendicandum prorsus adige­rentur. Quid quod etiam Fischerus, si quid ego video, voti sui compos reddi nullo modo possit. Cum venio ad Burtonum, Iuuenem meliorem aut do­ctiorem incertum, vehementer pertimesco quid primum proferam, praesertim cum perspiciam sic caussam nostram vndique impeditam, tot obstru­ctam, tot obsessam difficultatibus, hinc summa semper gratia, singularique apud omnes Red­manni authoritate, illinc numerosa non infimorum fautorum caterua, dubius planè animi, quid agam nescio progrediarne an hic sistam gradum. Desi­stere tamen pietas non sinet, officium tam hone­sto pupillo debitum non permittet nō feret. Conten­dam aliquo modo certè nec deturbabor, contendam inquam cum ipso Redmanno, me tantum debere pupillo meo propter vitae probitatem omnisque vir­tutis rationem, quantum neminem alium suo. Nec hunc in illum affectum impressit mihi spes commo­ditatis ab illo precipiēdae vlla, cum sit pauperrimus, [Page] non amicorum copia, & gratiae cum sit orphanus, sed expressa quaedam virtutis imago, quam ego sin­gulis diebus in eo magis magisque elucentem & exauctam, immensa quadam voluptate contem­plor & intueor, atque licèt videatur caussa Tom­soni, summa Redmanni gratia vehementer fra­cta & imminuta, illa ipsa tamen insignis Redman­ni gratia & singularis apud omnes fauor, me vni­cè recreat & consolatur, & spem mihi omnem pro­pè extinctam suscitat, abiectam renouat, pr [...]sertim cum magnopere confido, te pro tua prudentia & alios itidem bonos viros, velle apud se diligen­ter considerare, Burtonum facillime posse, si hic praetereatur, in aliam domum absque magno nego­tio coaptari, qui Redmannum senserit sibi patro­num, Setonum adiutorem, Praesidem caussae suae susceptorem, Watsonum honestatis illius non ru­dem praedicatorem, Kekwikkum eruditionis te­stem atque laudatorem. Quid hij in A [...]la Pem­brochiana non impetrabunt? Quid à Swinbur­no, Clarensibus (que) socijs non exorabunt? Quid apud Michaelenses non obtinebunt, vt caeteros taceam à quibus nihil vnquam illis esset denegatum? Si verò Tomsonus hic repulsam & offensionem pateretur, si hic à nobis refutatus repudiaretur, cum tam exi­gua adesset illi amicorum copia, Iuuenis ad literas & modestiam natus, Academia relicta, M [...]sis valedict. expulsus, exterminatus, è memoria [Page 62] multorum deletus & abrasus eijceretur. Tale quiddam, quod Deus planè auertebat, anno praete­rito Christoforo Browno viro optimo contigisset, abs (que) te imprimis fuisset, & alijs nouis iunioribus, vt ita loquar, Socijs, qui veluti numine quodam afflati praesentientes quanta quanti hominis ia­ctura immineret è faucibus illorum constantia singulari eripuimus. Et nunc, charissime Cum­ber, conscientiam tuam & intimas cogitationes appell [...], vtrum putas si C. priùs fuisset electus, il­lo [...]e alium locum B. licet honestissimo id tem­p [...]ris tanta diligentia, & animi alacritate conqui­siu [...]sse, & dic bona quaeso fide, an credis Syluam illam, non Satyris & Faunis sed C. auspicatò con­secratam & colendam, potuisse tam breui tempo­ris curriculo, tantum in B. fauorem excreuisse, sed minùs iocosè in re seria. Haec dico, optime Henrice, quod sentiendum est (vt addam quasi apologo morale) illos qui tantos habeant sibi fauto­res, nunquam posse Sodalitio hîc Cantabrigiae ca­rere. Cum alius amicis destitutus, quantumuis dignus, si oblatam occasionem amitteret, tale bene­ficium nunquam esset consequuturus: ne putes quae­so, hanc leuem esse rationem, sed eam iterum ite­rumque cogitatione tua excussam, agitatam, quan­ta sit vide diligenter, & subinde tecum cogita. Nunc vt ad te redeam, amantissime Cumber­forde, cum saepenumerò varijs in rebus, varia [Page] officia, & grati animi tui in me studia, manifestis mihi indicijs declarata, apertissimisque testimo­nijs confirmata expertus sensi, nullo tamen alio be­neficio me tibi firmiùs deuinxisti aut deuinctum etiamnum arctiùs tenes, quàm quòd, te authore & Langdallo consuasore, Ioannes Tomsonus, cum huc migrauerat, primum meae tutelae & fidei sit com­missus. Cuius profectò in literis & honestatis stu­dio profectus, vt mihi prae summa pecuniarum vi, amplissimaque mercede, cum summa animi volup­tate habitus est semper & iudicatus, ita tibi, vt puto, idem est non omninò ingratus, sed perquam iucundus & vehementer exoptatus. Quamobrem libentius feci, vt eius caussam honestissima proui­sione defendendā et protegendā tibi offerrē, etenim qui tam mirificè à te sit adiutus, cūne de facie qui­dem tibi fuerit notus, cum (que) nulla extiterit virtutis aut literarū expressa certaque expectatio, non du­bium est quin idem, qui sic vitae suae rationes insti­tuerit, & seipsum tam honestè erga omnes gesserit, vt omnis liuida de eo absit qeurela, absit omnis vel Momo iudice conquestio, eximiā opē tuam et prae­sidium singulare sit expertu [...]us. Cū praetere à sit non solum [...], sed sic cum aequalibus suis literis & eruditione aequandus, vt potius videatur maio. ribus non indignè comparandus, in magnam spem adducor, te velle in illum cuius manifesta hone­statis extant monumenta, eam ipsam beneuolentiae [Page 63] rationem hoc tempore conferre & demonstrare, quā tu à me impetrasti, vt in illum ignotum, rudem, nec dum rusticitate Poklintòniensi immunē decla­rarem. Nec opes tuas sed opem ad hanc rem confi­ciendam postulo, opem dico tui solius, namque non paucos sibi Tomsonus honesta morum probitate as­ciuit, quibus si tu adiunctus fueris procul dubio, vt planè dicam, eligetur▪ imo vt hoc addam amplius, charissime Cumberforde, si tu non obstiteris, quod non facies certò scio, si tu non alium contra eum adiuueris, eligetur. Ille ergo fidei meae consilio tuo olim commissus, ad idem iterum consilium tuum veluti ad portum salutarem sese recepit: nam ego fidem illam quā tibi obstringebam in illo recipien­do, constanter hactenus seruaui, curam salutis eius gessi, literis pro virili, excultum adornaui, vt mo­res ingenuos ab omni procacitate alienos, à furiosis opinionibus, integros & illaesos imbiberet curaui, omnia quae potui, praestiti. Itaque in visceribus Christi obsecro te, vt Tomsonum non tam meum quàm tuum pupillum tuteris adiuues (que), vt in illum opem, fidem, gratiā, misericordiam tuam conseras, ne omittas occasionem benefaciendi, ne praeripiant alij quòd in tuum debet à te conferri. Si quid alij exigant, habes quod honestissimè respondeas, te nol­le illum eijcere, quem in hoc Collegium recipiendū curaueras. Si Tomsonus esset mihi vlla sanguinis necessitudine coniunctus, si eos haberet Amicos. à [Page] quibus insigne commodum expectarem, non leuis tum fortassè tibi oriri potuerat suspicio, me haec omnia tecum malo egisse dolo, sed cum nihil tale mihi cum illo intercedat, ne dubitabis, puto, quin haec omnia syncero pectore sint prolata. Sin verò spem illam quam in te Tomsonus positam & de­fixam vnicè habet (quod omen auertat Deus) falsam & inanē inuenerit, ad me statim conuertet in haec irrumpens verba. O me, charissime Tutor, infoelicem, ô ter miserum, per hos ego hîc retineri non possum, quos ego semper salutis meae authores, quos insignes adiutores mihi proposueram? Quid commerui? Quam culpam, quod crimen desig­naui? Quae vis, quae infoelicitas mea illos mihi eripuit post tot sudatos in literis labores, quos agre­stis rusticitas mea, eximios potuit sentire auxi­liatores? ô illam tuam charitatem prodigè nimis in me effusam, & collatam, nunc frustrà inaniter­que susceptam, qui nullum amoris, nullum studij, nullum pietatis officium amittebas quo me tibi de­ [...]inctissimum redderes.

Desunt caetera.

ORNATISSIMO VIRO D. Ioan. Checo.

QVo maiorem voluptatem, semper praesens ex praesentis tui prudētia, in domesticis nostris mo­tibus sapienter sedandis, literarum studijs diligen­ter excitandis capiebam, ornatissime vir, eò grauiùs equidem & acerbiùs nunc fero, talia tempora post tuum digressum esse consequuta, vt eas lite­ras ad te pernecessariò scriberem, quae moero­rem meum praecipuum potiùs ex desiderio con­siliorum tuorum, quibus caruimus, quàm vl­lam communem laetitiam ex fructu eorundem, qui­bus non omnes vsi sumus, declararent. Eò enim nunc per ducimur, vt quid iam amplius ex consen­su illo bonorum, vt putabatur, ad literas exco­lendas, ad turbulentas quorundam hominum intollerantias coercendas, licèt multum semper caussae susceptae honestate nixo, plurimum ta­men prudentiae tuae moderatione hactenus reten­to, sperandum sit, nescio. Ita omnibus operibus à quibusdam elaboratum est, vt ego per quem illi ipsi aliquid sunt, nihil iam in posterum mo­menti non ad ornandum meos, qui semper tui si qui alij fuere, sed vix ad hanc tenuitatem meam tuendam expectare queam. Nam nu­per vt rem tibi omnem patefaciam, cum ego Grindallum meum propter hominis indigentiam [Page] adiutare studiosissimè cupijssem, ad illius (que) consilij effectum, non omnem rationem sed eam solùm, quam honestissimam maximè tibi probatum iri sperabā, adhibuissem, & tantūmodo ad M. B. A. & caeteros illius notae viros, nec id ante vnum aut alterum diem quàm res conficeretur, caussam illam detulissem, ecce tibi F. & B. tuus consilio siuè suo, siuè H. siuè vtro (que) perfidiosissimo, iunctis copijs cū S. & suis M. P. & nos omnes de vetere nostra au­thoritate deiecere, & cum per nos idem (quod iam factum est) perficere potuissent, ita tamen bellè M. A. me & M. (quod ille ipse fatetur) contemp­serunt, vt apertis vocibus iactarint se citrà nostram opem & posse & velle quemcunque pro arbitratu suo designare. Quod factum si aut probandum aut ferendum sit, prudentes illi quidem & frugi homines, qui vndique vtilitati suae consulere pos­sunt, stulti alij, qui vt honestam caussam non de­sererent, & sese ludibrio, & suos discrimini extre­mo subiecerunt. Quos turbulentos homines vt ego tum prae omni in desiderio meo explendo, & in Grind. meo tuendo vtilitate fortiter contempsi: ita etiam nuuc me in eo consilio constitisse sicque per omnia fecisse vehementer gaudeo atque glorior, vt si posteà ex▪ hac tempestate aliquod malum in communes Colleg. nostri rationes, quas hactenus sartas tectas sola consilij tui gubernatio seruauit, re­dundauerit, & quo turbine illud acciderit, tu à quo [Page 65] non solū amari, sed in omnibus factis meis probari volui, planè intelligeres. Sed de leui caussa nimis grauem offensionē me fortassè suscepisse dicis. Pro­fectò, vt leue putetur, P. nostramque Seniori­am authoritatem spretam & circumscriptam fuisse, vt hoc condonem meas spes omnes eo tempore, cum vel ad tuendum meos, vel ad laedendum ma­leuolos maximè valerent, inanes cecidisse, vbi nec beneuolentia mea ad leniendum, nec facultas vlla nocendi ad reprimendum tantum illorum odium aliquid momenti habuit, vt perpetuae obliuioni hoc dem, Grind. meum, ita literis ex­cultum, quod ego certò scio, vt cum à te ipso & Smitho discesseris, in graecis literis nemini in hac Academia concedat, ita paupertate oppressum, vt nec alacritas ad studium, nec mediocritas ad victum illi suppetat: ita beneuolentia mihi con­iunctum, vt eius commodum incommodumque, meum planè existat, à literis quibus excellue­rit, à studijs quibus se totum dederit, à me qui­cum coniunctissimè vixerit, in perpetuum diuelli. At (que) vt breuiter dicam, vt offensiones omnes acer­baque vulnera, quibus vel res nostra publica, vel ego affligimur, leuissimè perferantur, tantam tamen hominum fraudem, perfidiam, calumniam, iacta­tionem, & intollerantiam, quae non iam restincta & sopita conquiescit, sed potiùs hoc improbo fa­cto (quod in malis semper vsu venit) quasi nouis [Page] viribus & alimentis hinc assumptis, in grauiorem aliquem aliquando casum inflammata exardes­cit, pati nullo modo possum. Nam profectò, orna­tissime vir, omnium praeteritarum rerum, euentum quantumuis calamitosum, communis concordiae caussa obliuione delerem, nisi acerbius quiddam horum hominum consiliū nimis perfidiosum in nos & literas portendere, vehementer pertimescerem. Etenim vbi lucrum non leges, venter non literae, ob­scurae perfidiae, nō aperta consilia, [...], furores abiectorum & indignitas, non prudentum moderationes et authoritas dominatur, quid amplius vel vlli honestorum hōminum con­sensioni, vel aperto alicui patenti et simplici speran­dum sit non intelligo. Et haec de publica re, nunc si vacet tibi, pauca de me. Ex profectione tua nihil vnquam institui, ornatissime vir, cuius non te ta­citum probatorem solùm, sed quasi praesentem spe­ctatorem esse volui, quod vt perficerem, multò quàm anteà diligentiùs literis, violentis legibus custodiendis, quieti retinendae totum meipsum tradidi. Quod consilium meum quatenus in caeteris rebus omnibus, & in hac etiam nouissima re persequutus sum, M. & B. à quibus nun­quam discrepabam, trstificari possunt. Cuius etiam quieti consilij, quo maleuoli illi ad suam libidinem insignem, ad meum moerorem ingen­tem abusi sunt, maximum & honestissimum fru­ctum [Page 66] percepissem, si non prudentiae tuae guberna­tione his temporibus carüissem. Quamobrem sic de Aschamo tuo perpetuò existima, vt de homine qui omnes iuiurias, odia & contumelias deponeret, quàm minimam beneuolentiae tuae par­tem dimitteret. Tibi igitur me & omne hoc ne­gotium trado, vt pro arbitratu tuo modereris, quamuis nec ipsa voluntas mea aliquid sit immu­tata, sed perfidorum hominum incredibilis per­uersitas hijs literis potiùs expressa, qui, cum me, nisi tu aliter vis, abs te, quem firmissimum retinere potüerunt, abalienatur, de veteri tamen mea in communi caussa tuenda sententia mini­mè depulêre. Impera igitur mihi quicquid vis, spero tamen effectum iri, vt tua salubri moni­tione authoritas M. quam omnes sequi debemus, non ampliùs contemnatur, seniorum ratio habea­tur, [...], insolens iactatio, eò, quò locus & ordo postulat, coerceatur, vt aliquan­do praemia literarum & honestatis non in om­nium officia sese ingerendo intercipiantur, sed in studia diligenter abdendo conferantur. Nam nisi prudentiores obseruemus, leges nostras cu­stodiamus, studia literarum excitemus, firma a­liqua concordia inter nos consistere non potest. Co­gnosce igitur, prudētissime vir, ac de nobis ac de re­bus nostris quicquid vis statue. Haec de me publico [Page] nunc de me priuato. D. meus Eboracensis, vt scis, moritur, quo fato fortunulae nostrae multùm im­minutae sunt. Sed ea res minimè omnium me an­git Tamen de alio domino cogito, & de eo qui Laeo successurus, multum spero quicun (que) is fuerit, nihil in votis maius habeo, quā vt optimus praesul West­monas ei succedat. Tu si vis trades me cuicū (que) vis. Sed si tibi ipsi, nihil spe mea esset expletius. Si ali­quid tale in posterum cogitas foelicem me vel leui aliqua significatione redde. Cum has obsignarem literas, ecce Madaeus & Billus ad me, de Grindallo ad te mittendo, quae res propter arctam meam, cum eo coniunctionem aliquid cōmouit, propter vtilitatis tamen suae rationē immensa laetitia perfudit. Quem hominem de optima nota (vt Cicero noster lo­quitur) tibi cōmendo. Quē (que) diligentia & amore obseruātissimū, doctrina et studio tuo aptissimū, ta­citurnitate, fidelitate, & abstinentia honestissimū, ad quoduis opus tuū faciendum, demisissimum fore recipio at (que) promitto. Quamobrē si ad eam volun­tatē, quā vel tu olim tua beneuolentia, vel nuper B. & M. cōmēdatione contulisti, nouus cumulus hijs literis meis accedat, non in illum▪ sed in me, totum illud beneficiū collocatū esse putabo. D. Iesus, solem illū illustrissimū orientē, patris patriae (que) spem maxi­mā, fidei tutelae concilij (que) tui quadrigis cōmissum, ab omni occasu immunem sustentet & tueatur. Vale in Christo Iesu.

SCRIPSIT HANC PRO Coupero.

SIquanta semper fuerit tua in me volūtas, ac stu­dium, Ornatissime Praesul, tanta mihi hoc tem­pore animi saltem grati significandi facultas suppe­teret, me, etsi non ad gratias quas debeo maximas referendas habilē, ad nonnullas certè quas possum tenues & perexiguas agendas promptū al [...]cremque persentisceres. Nā vt alia tua taceā beneficia, illud equidē ego in summis pono, et grata iucūda (que) animi recordatione fruor, quòd D. tua, nullis meritis meis prouocata, sed singulari in me volūtate suapte spōte adducta, tam aegrè grauatéque ferat me è Dioecesi tua, relicto quod illic habebā Sacerdotio, nomine Thorington, exiturū. Quamuis enim, vt ingenuè dicam, & eximius dominationis tuae fauor multis grauibus indicijs significatus, et summa etiam eorū, qui vice tua functi sunt, beneuolētia varijs testimo­nijs cōfirmata, me potiùs illic quā vllus illinc fructus percipiendus detinu [...]re, diutius tamen, vt mea cum salute ac commodo fieret, cōmodè cōmorari non po­tui. Nam ipsa caeli grauitas, illaque terrae plaga suapte natura, propter maris illam regionē alluentis vicinitatem, vliginosa tam grauē acerbumque mi­hi creauit morbum, vt vix adhuc ex eius longin­quitate integer creatus sum. Cum ergo & propter caeli conditionem, & corporis mei imbecillitatem, illo beneficio carere summū beneficiū putauerim, à [Page] tua D. vehementer peto, vt Richardo Aluaeo viro honesto, graui, & literato, Collegij nostri socio, om­nibus omnium nostrorum suffragijs ad id euecto, eiusdem, vt dicunt, praesentationem concedere dig­netur. Id quod si feceris, tanto me aere Domina­tioni tuae deuinctum tenebis, ex quo postea exire non licebit. Dominus Iesus Dominationem tuam diutissimè seruet incolumem.

Cuidam amico Eboracensi.

HVmanitas tua facit, ornatissime vir, quam omnes tibi singularem tribuunt, vt ego omnis humanitatis oblitus, te, cui obscurus et ignotus sum, literis meis interpellem. Pernecessaria tamen res mihi incumbit, ad quam expediendam, quia tu solus is es, qui tantùm facultate potes, quantùm vis, & tantùm humanitate tua vis, quantùm potes, inprimis ad te scribendum esse duxi. In qua re opem tuam, non opes vllas expecto & requiro. Et obitu Reuerendissimi patris & D. mei Eduardi Ebora. dolorem cum plurimis communem iactu­ram praecipuam & propè singularē accepi. Hic ante triennium omnem meam obseruantiam, obedientiā & seruitutem sibi firmissima sede mea deuinctam tenebat stipendio annuo dato 40. solidorum. Quae pensio non exhibitionis (vt loquimur) sed mercedis nomine mihi quotannis ad festum Annunciationis [Page 68] Mariae, & D. Michaëlis soluta est. Cuius rei lo­cupletissimus testis esse potest D. Langeriggus, qui tum praesens fuerit, cum Reuerendissimus pater fi­dem meam sibi obligat. Uiginti solidos hoc pro­ximo superiore festo Michaëlis recepissem, quam pecuniae summam eò iustiùs me posse exigere vi­deor, quòd caeteri reuerendiss. patris famuli omnes, vt intelligo, integra stipendia sua obtinuerint. Qua pecunia si carerem eò grauiùs ferrem si solus carerē. Et cum ea pecunia nec ita magna sit, vt pensio eius hijs, qui Reuerendiss. patris voluntatem exequūtur, grauis esse possit, nec ita exigua, quin tenues studio­rum meorum rationes plurimùm sit leuatura, obse­cro te per humanitatem tuam humanissime vir, & per eam voluntatē tuā, qua literas & literatos om­nes vnicè fouere diceris, vt tantum laboris, opis & gratiae tuae huic petitioni meae tribuas (quod sine magna molestia tua fiat, quantum ad hanc exi­guam pecuniam obtinendam satis esse potest. Pe­cunia ne mihi soluatur, an aliquot ex eius Grae­cis libris mihi concedantur non magnoperè curo, praecipuè si illi in numero oratorum, philosophorum, aut Historicorum fuerint. Est liber Graecus, qui decem Rhetores nominatur, continet enim oratio­nes Aeschinis, Lycurgi, Dinarchi & aliorum, hunc vehementer excepto, quia aqud nos para­bilis non est. Jstum librum, si vel ad eum modum quem dixi, vel pecunia mea mihi [Page] comparare potueris, rem non gratissimā solùm & perpetua recordatione mihi vsurpandam, sed omni mea obseruantia tibi compensandam facies. Et haec omnis mea petitio est, quam tibi significandā hisce literis esse duxi. Ad quam adiuuandam literas or­natissimi Praesulis D. Georgij Daij Cicestrensis Episcopi facillimè parauissem, nisi in hac ego semper fuissem sententia, huiusmodi omnia intempestiua literarum subsidia, prudentibus viris non tam mo­lesta qu [...]m superuacanea existere. Quamobrem me & caussam meam omnem in vnius tui beneuo­lentiae sinum depono, cui tantum tribues, quantum vis, tantum scio voles, quantum ipsa caussa, litera­rum studia, tenues fortunae meae siuè singula haec pe­tere, siuè ea vniuersa exigere vllo modo videri pos­sunt. Est & alia res, quam tibi participare volo. R. pater mihi ipse narrabat se scripsisse in vniuer­sum Pentateuchum Moysis, & quantū ego tum ex sermone eius elicere potuerim, in animo habere, vt liber ille excusus in vulgus appareret. Si hic libero­pera tua in lucem & conspectum hominum prodire potest, ea res & tibi praeclaram laudem, & R. patris nomini immortale decus, & Christianae religioni omni immensum quendam fructum & emolumen­tum aliquando est paritura, cum tam pauci sunt ex veteribus qui eos libros fusè planè (que) explicare vi­dentur. Si munus praefandi in eos libros mihi impo­sueris, non onus sed honorem eximium mihi attu­leris. [Page 69] Quam operam lubentiùs susciperem, vt au­thori libri nescio cuius Pasquilli respondeam, qui praeter alias maculas grauissimas nomini R. patris aspersas, tribuit ei, etiam in Dialogo quodā personā indoctiss. & barbariss. Quaestionistae, cū ego tamen nouerim, illū omnis elegātiae et purae dictionis ama­torem praecipuum, ad quam rem perpoliendam me non semel exhortatus est. Huiusmodi hominum ob­trectationes silentio prudentissimè obruerentur, si nō ▪ immoderatè nimis procacitate linguae abuteren­tur. De commentarijs R. patris in lucem diuulgan­dis plurimi hîc, idem quod ego, sentiunt, facias ta­men prudentissime vir, quod tibi hac in re consultis­simum fuerit. Si de vniuersa harum literarum ra­tione, cum primum opportunitas tabellarij oblata tibi fuerit, quid sentias, tribus verbis significares, sin gulari humanitati tuae hoc esset tribuendum. vale.

D. IOANNI SETONO.

QVid scribam, nunquam mihi deesse potest, quo­ties ad Setonum scribo: Quod sanè libentèr semper facio, nunquam tamen libentiùs quàm hoc tempore, cum me & mea sponte currentem vehe­mentèr ad id incitauit etiam Watsonus noster. Ec­ce Thomas Watus tuus discipulus est, ad cuius rei effectum, mirificè singuli, sed potissimum Watus & Madaeus, & id tua caussa elaborarunt. Qua in re [Page] quicquid ego feci, abundantia amoris erga te feci, & illud totum quicquid fuit, & iampridem debeo tibi & plus eò, si vsus ad id vnquam tulerit. De Grin­dallo meo, de qua re mecum aliquid B. noster, sto­mochari tibi nō possum, cui aliquid, certò scio, tribu­issem. Amisi ego fidelissimum amicum, amisit Collegium doctissimum virum, cui parem, quod au­deo dicere, cum à Watsono discesseris, non habemus. Hinc migrauit vt scis in meliorem sedem Reueren­dissimus pater & D. meus D. Eboracensis: ex cu­ius obitu animus meus dolorem cum plurimis com­munem, fortunae meae iacturā praecipuā & propè sin­gularem exceperunt. Alius Dominus mihi quae­rendus est. Nemo omnium est, cui potiùs me & om­nem obseruantiam meam traderem, quàm ornatis­simo Wintoniensi tuo, qui cum sit omnium doctissi­mus, quid etiam docti sint, optimè nouit. Molestus esse ei nō cupio, nec tam opes quàm opem eius requi­rere volo: Puto me vsui illi aliqua ex parte esse posse. Si tu ita vis, scribam ad eum, vel graecè vel latinè, vel vtrum (que), vel ex alterutra lingua versum, vel ex meo cerebro profectum. Sin tu non vis, non faciam. Quid mihi in hac re faciendum est, tu optimè potes vel consulere propter prudentiam, vel monere prop­ter amicitiam, vel imperare propter authoritatem. Quas singulares facultates ingenij, siuè bonitatis tuae, vt in alijs rebus singulas saepenumerò pericli­tatus [Page 70] sum, ita in hoc graui flexu fortunarum mea­rum, non sine graui caussa vniuersas vehementer expecto. Si me amas ergo, quàm primùm poteris, quid author mihi eris, literis tuis suauissimis mihi significa. Te in quartanam incidisse grauitèr fero, quòd consilium meum in ea re requiris, amantèr ac­cipio. Quod igitur vel vsu vel auditione cogn [...]i id tibi libentèr defero, id quod vt plurimùm pro [...]it tibi, vehementer exopto. Rescribe quaeso, nihil literarum tuarum sermone dulcius esse potest. Vale.

G. GINDALLO SVO.

QVO arctiore beneuolentiae vel pietatis poti­ùs necessitudine, nos inter nos aliquot hos an­nos coniuncti fuimus, eò & acerbiùs digressum tu­um quotidiana cogitatione vsurpo & molestiùs o­culos meos in his hominibus intuendis defatigo, qui in nos deserendo perfidiae crimen subire, quàm in te tuendo amicitiae nomen retinere maluerunt. Quam eorum siuè maleuolentiam, siuè contume­liam, siuè iniuriam, vtriusque sanè nostri acer­bissimum dolorem, vt communi concordiae demus, vt literis & magno illi Checo remittamus, vt Chri­sto Ihesu hoc totum, quicquid sit condonemus, nostram tamen suauissimam vitae consuetudinem ita proditā et distructā esse haud secùs ferò quoties de ea [Page] cogito (toties autem cogito, quandocun (que) te in cubi­culo meo, in cibo, in inambulationibus, in studijs meis nō video) quam hij homines faciunt, qui gra­ue aliquod vulnus faciei inflictum, & eminens, ab inimiciss. acceptum, cicatrice nulla nisi deformiss. obducendum identidem in speculo contemplari so­lent. Nec vulnus certè vlli vllum humanae societati grauius imponi potest, quàm ab eo abstrahi, quem in omni pietatis officio charissimum, morum suaui­tate coniunctissimum, obsequio pupillum, consilio veluti tutorem quendam semper habere licuerit. Qui ergo te mihi abstulerunt, mi G. non diuitias sed ipsam vitae meae animam exhausisse videntur. Quorum opera elaboratum est, vt necessariò ad ea remedia compingamur, quae vt sunt extrema in a­micitia, ita vel rarum vel obscurum semper conso­lationis leuamem afferre solent: & quae partam a­micitiam tueri, non veterem cumulo aliquo & ac­cessione augere possunt, literas dico, quarū crebrita­te non solùm vtriusque nostrum absentis desideri­um deliniri sed notitia nostra hactenus semper mu­tuis offieijs culta▪ sanctissimè & confirmata vtcun (que) contineri potest. Dum haec scribo mi G. quantum angor vel stomacho propter hominum indignita­tem, vel moeroris acerbitate, propter absentis tui desiderium, meliùs tu cogitatione, quàm ego scrip­tura, colligere potes, ab ea re igitur paululùm abdu­cere meipsum volo, vt scias quid hic rerum gera­tur. [Page 71] Conierus & ego in cubicula nostra, & si vis in studia nostra in singulos dies abdimus, te optamus, iucundissimum consuetudinis tuae fructum deside­ramus. Desunt reliqua.

EIDEM.

SAlue & vale charissime Grindalle, hoc exordio libentèr vtor quoniam ferè nihil suppetit quod at­texam. Potes per Pullaenum nostrum benè & tutè scribere quicquid vis, & imprimis ecquid ne pla­ceat tibi illa viuendi via, in quam, me inuito, te ip­se dedisti. Vtinam te ipsum noscere voluisses, & quantum tibi momenti ad summam eruditionem infuderit deus agnoscere sustinuisses. Hoc modo vt nihil grauius dicam, & amicis tuis summum lu­ctum, & maleuolis immensum gaudium attulisti. Post tuum à me digressum quicum perpetuò vixis­sem, nimias amicitiarum propinquitates fugiam. Sunt enim homini inepto & vix satis ad res perfe­rendas confirmato, qualis ego sum, moeroris & cu­rarum plenissimae. Sequar iam illud sapientis. Ama tanquam osurus: sed aliquando cum otium fuerit, effundam in sinum tuum omnes animi mei cogita­tiones. Cum in Aula Principis sis, nihil audeo scri­bere, quod secretum esse velim, vereor ne quidam homines nimis sint suspiciosi & curiositatis pleni. Quoties scribis ad me, scribe quas literas & ad [Page] quem diem datas à me recipis. Per Ruddum no­lui scribere, nunquam enim fiet meo suasu vt vl­lius gratia relinquas Academiam, nedum Ruddi. Scripsi longissimas literas ad D. Canta. Si Magi. noster nondum obsignauerit, vellem vt legeres, & de tota illarum literarum ratione ad me scriberes. Non omninò dedo me acerbitati & luctui cani­mus, sed tum tui maximè pungit desiderium. Feci ego Rythmum quendam latinum in modos illius Cantilenae my litle praty one, de Natali E. P. Dialogum fecit Christophorus hoc natali, & in eo lepidissime Cant. vtrumque mittam ad te si ad­huc delectaris huiusmodi nugis. De Corona nihil audio, quam misit Dormerg. tibi pro loco Pensio­narij tui. Recepi Chrysost, summi Checi nostri cum tua praefixa epistola, nihil legi auidiùs, Irelandus & Raneng. diebus singulis festis cum graeco conferunt: volo enim vt cum eruditione pietatem imbibant, a­liàs in Platone & Cicerone totisunt. Saluta quaeso mihi heroicum illum herum tuum, apud quē quae­so, de me saepissimè loquitor, nā nihil aequè peto, quàm vt nunquam dimittam gratiam illius viri: Est hoc stultè à me petitum, Grin. sed omnes meas stultitias libentèr apud te efferam. Facit hoc nostra amicitia, facit studium meum, quo rapior ad Checum perpe­petuò admirandum. Quaeso mi G. elabora, vt pla­ceas hero tuo, nihil deo, hero, mihi iam acceptius esse potest. Scribe quaeso saepiùs ad Magistram Cheke, [Page 72] illa res erit gratior hero tuo quàm vllum aliud offici­um, nihil erit magis ex vsu tuo. Totus sum in Toxo­philo meo, seposui Herodotum ad tempus. Si scrip­sissem Toxophilum latinè, videor potuisse mediocri­tèr illud munus ornare, meo nomini meliùs consu­luissem▪ sed non hijs, qui eum librum libentissimè le­cturi sunt. Vides vt praeter expectationem abripior in longiss. confabulationem: sed nihil facio libentiùs quàm tecum loquor. Tabellarius non sinit me plus scribere. Scribe longiss. 13. Feb.

Illustrissimae D. Elizabetae.

AD te scribere illust. Elizabeta, magis ne ab­sterreret dignitas tua, an inuitaret bonitas, multùm diu (que) dubitaui. At cum cogitatione com­plexus sum, quanta me & absentem memoria, & praesentem saepè humanitate, prosequuta es, malui certè cōmittere, vt importunitatis potiùs in scriben­do accusares quàm taciturnitatis vllius ingratae in scribendo conuinceres: & facilius passus sum meum nimium reprehendi officium, quàm meum ingratum culpari silentiū, cum certissimè sciā literas meas am­plitudini tuae molestas esse non posse. Et cū mihi infi­nita suppetant ad te scribendi argumenta, nihil ta­mē lubentiùs facio, quā gratulor tibi, quod tāta for­tunae naturae (que) ornamēta, tātis literarū praesidijs indi es magis ac magis illustras: ex qua re maior ne tibi ipsi ad verā gloriā facta sit accessio, an illustrior in­genij industriae (que) tuae in sermone omniū excitata sit commendatio, dubium & incertum est. Et quamuis [Page] hoc institutum tuum, in iungenda praeclara doctri­na cum summa dignitate tua, ex Platonis discipli­na effluxisse certò nouerim, tamen non dubito quin plurimum tua sponte & praestanti iudicio susceptū, multū ex praestantissimae foeminae D. Chāpernownae consilijs profectum, nonnihil etiam G. Grindalli mei opt. praeceptis adiutum & promotum esse verè affir­mauerim. Legimus praetereà et ante Platonis tem­pora, & in veris historijs & in fictis poëmatis, opt. quemque semper principem, prudentem aliquem philosophum, sibi ad omne vitae consilium adhibere solere. Sic Iouem Prometheo, & Agamemnonem Nestore vsum esse fingunt poëtae. Sic Hieronem Simonidē, Periclem Anaxagoram sibi adiunxisse tradunt historici: ex quibus docemur siuè praecla­ris factis praeclarissimorum principum, siuè pruden­tissimis consilijs prudentissimorum philosophorum nihil antiquius esse debere, quàm vt summa pote­stas cum summa doctrina semper coniungatur. At­que haec non eò referuntur, vt literae meae te cūctan­tem euocauisse, sed festinantem potiùs incitauisse, et in ipso extremo cursu existētem veluti grato plausu excepisse videātur. In quo preclarissimo laudis cur­su, cum nemo sit, quicum aut maiore contentione certare debeas, aut à quo victoriam insigniorem re­portare poteris, quam à te ipsa: facias ergo nobilis­sima Elizabeta quod quotidie facis, vt teipsam in­diès superes, & generis tui claritatem splendore [Page 73] etiam literarum illustriorem efficias. Quo facto, nec fortunae tuae maius quicquam accedere, nec vo­tis tuorum exoptatius contingere, nec praesenti ho­minum iudicio laudabilius proponi, nec posterita­tis expectationi admirabilius relinqui potest. D. Iesus amplitudinem tuam noua indies virtutis & literarum accessione ampliorem reddat.

ORNATISSIMO VIRO. D Guilielmo Pagetto Regio Secretario.

QVàm omniū, qui sese literis dedunt, cōmune per­fugium bonitas tua sit opt. ornatissime (que) vir, cō ­munis omnium ferè bonorum vox est et praedicatio. Quae sanè res facit, vt ego nunc, nec magnitudinis negotiorum tuorum, quibus te propter singularem prudentiam tuam prudentiss. princeps praefecit, vllā rationem ducam, nec tenuem meijpsius conditio­nem, cui me mea fortuna subiecit, vlla in me­moria habeam: qui sic te à grauissimis grauissi­morum horum temporum negotijs, quibus in singu­las horas circumfusus es, ad hanc meam caussam, licèt non maximè necessariam, non minimè tamen nec tibi ad agendum honestam, nec mihi ad ob­tinendum exoptatam abstrahere studeam. Hu­iusmodi res est. Graecae linguae professionem, quam proximo hoc triennio munificentissimus princeps [Page] noster publicè in schola Cantabrigiensi instituit, ambiunt duo iuuenes, & literarum ornamentis exculti, & summis summorum amicorum praesi­dijs adiuti. Ego cum hos ope & gratia ami­corum aequare nulla ex parte potuerim, non mo­do omnium spem, sed omnem etiam illius rei vel cogitationem abieci, donec rumor quidam apud nos in Academia percrebuerit, Regiam Ma­iestatem statuere ei qui in Graeca lingua peritis­simus esset, illud munus tribuendum fore. Qua re audita, multi docti viri, de me, quam verè ne­scio, optimè sanè sentientes, me non tam obtinendi spe, quàm illis morē gerendi voluntate incitarunt, vt Londinum irem, periclitaturus, numquid Deus orphanorum & pauperum, qualis ego sum, adiu­tor, meam etiam caussam promouere vellet, qui op­timè semper potest, & incredibiliter saepissimè solet. Dum ego hîc in Aula inter obscuriores homines, obscurissimus verser, nec eruditionem meam (quae ipsa perquàm exigua est) in contentionem cum il­lis duobus committere, omni amicorum ope desti­tutus, ausus fuerim, nec si maximè auderem, vllam viam, qua illud facerem, scirem: ecce subitò tu, legatione tua, vt omniū in ore est, prudentissimè confecta, domum reuenis, cum summa omnium op­timatum & infimorum congratulatione, quod ego tum fortè praesens, ex laeto hominum aspectu, qui in te omnis conuersus est, & ex perpetuo omniū de te [Page 74] sermone, & eo quidem laudum tuarum plenissimo facilimè intellexi. Tū caepi ego multas cogitationes versare, ecquis ne tu quasi deus [...] à deo opt. maximo non solùm ad reipublicae salutem sed etiam ad meae caussae susceptionem mittere [...]is. Nam vel tùm sperabam, summam illam probita­tem tuam, qua regiam maiestatem tibi summè be­neuolam conciliasti, qua omnium hominum volun­tates & studia ad te diligendum aggregasti, qua literas & earum cultores vnicè amplecteris, qua caussas omniū prudentissimè conficis, ad meā etiam caussam aliquid apportaturū. Quamobrē, ornatiss▪ vir, si regia maiestas opera et gratia tua, hoc munus graecae linguae profitendae (modo eruditio mea nō in­eptissima inueniatur) mihi cōcesserit (vt ꝙ res est loquar) remuneratio à me nulla expectari potest sed totū hoc beneficiū illi seres, & ab eodem satis copio sum fructum reportabis, qui dicit, quicquid feceritis vni ex minimis istis, mihi feceritis. Quod dictum ab huiusmodi authore profectū, nunquam inane aut irritum fore tuipse optimè nosti. Si quaeris momenta nè vlla sint, quae caussam meā adiuuare possunt, sunt quidē nōnulla, & ea nō leuissima. Nā antequā regiama. lectionē suam in Academia instituerit, fui ego ascitus totius Academiae suffragijs cū satis luculēto stipēdio, ad graecā linguā publicè profi [...]ēdā. Et ex eo tēpore graecā linguā quotidiè in collegio D. Io. vbi ego socius sum, praelegi. Literae praetereà quas [Page] Academiam ad regiam maiest., siue ad quoscun (que) alios honoratos viros hos duodecim annos dedit, à me semper scriptae sunt. Scripsi etiam librum ad Regiam maiestatem, qui nunc sub praelo est, de re sagittaria, quàm apta sit Anglis, cùm domi, tùm in bello, & quomodo certa quaedam eiusdem ars tradi possit, vt plenissimè ad perfectionem eius ab omnibus Anglis discatur. Hic libellus, vt spero, cum appare­bit in lucem (quod fiet Deo volente ante Regis pro­fectionem) nec obscurum amoris mei in patriam signum, nec mediocris meae eruditionis mediocre testimonium erit. Qualis sum, satis nouerunt D. Cicestren. Redmannus, & Ridlaeus, sed op­timè Ioannes Checus si adesset, quicum in studio graecarum literarum hos aliquot annos coniunctus fuerim. Et haec sunt à me non ficta, vt nimis inso­lenter meipsum iactem atque venditem, sed abs (que) omni arrogantia, à qua longissimè abesse cupio, di­cta, vt caussam meā apud te ornatissime vir, quan­tùm possem adiuuem. Si aegre fers, quod his literis meis tempora tua atque negotia impediantur, tibi ipsi hoc assignare debes, qui sic spectatissima qua­dam bonitate praestas, vt omnes, ad eam, à qua optima sperant, prouoces. Postremò quicquid in hac re facies, non mihi solū, sed literis & Christo Iesu, qui me, vt scriberem ad te excitauit, facies: Quem in sing ulos dies precabor, vt te literis beneuolum, & reipub. salutarem perpetuò conseruet.

D. Essexiae.

Ex omnibus primarijs viris tu primus & prin­ceps es, nobilissime vir, cuius manibus hic liber inprimis gestari gestit. Tibi enim vni quàm caete­ris ferè vniuersis se plus debere agnoscit. Nam tu primus eras, cui se primum committere, & cuius praecipua ope in lucem conspectum (que) hominum ap­parere ausus est, moderatissimā tuam prudentiam in eo cognoscendo, & paratissimā tuam voluntatem in eo exornando vehementer admiror et suspicio. Quid enim tu de eo dicebas, vel tum, cum se am­plissimo consilio Regio, ostenderit, vel nuperrimè, cū Regiae maiestati sese verecūdè admodum & timidè obtulerit, perpetua vsurpabo memoria. Videre enim vel iam videor, & quasi praesenti quodam obtutu intueri, quam diuina animi tui inductione, quanta vultus suauitate, quam eximia laudis praedicatione hunc librum extuleras cōmendaueras (que) diuae sem­per (que) Augustae Catharinae, cum cafortè quisnam li­ber is esset interrogaret. Quamobrem cum haec sin­gula singularem quandam bonitatē in te perspicuè declarant, vniuersa autem diuinam & heroicam naturam, natam ad rem & literariam & sagitta­riam promouendam, duo summa Angliae decora & ornamenta, manifestissimè testantur: summoperè mihi elaborandum esse video, vt cum minimam partem huius summae tuae in me bonitatis, omni [Page] mea sedulitate consequi nequiuerim, parata tamen voluntate & studio semper praesto sim, ad eum ho­minem perpetuò me praestandum, in quem hanc o­pem non indignissimè consumptam esse iudicabis. Perge igitur, nobilissime vir, & literas etiam atque etiam exorna, vt illae te vicissim exornent, & con­tende hanc laudem caeteris omnibus praeripere, ex qua re verè nobilis & germana semper (que) duratura gloria solet proficisci. D. Iesus. &c.

Honoratissimo viro Tho. Wrio thesleio Angliae Cancellario magno, Acade­miae Cantabrig. & literarum patrono max.

NEc priùs mihi quicquam faciendum putaui, nec magis opportunum, honoratissime vir, quàm, vt in hoc omnium, & hominū et negotiorum ad te concursu, hunc libellum tibi ad legendum of­ferrem. Iniquè enim cōparatum est, si vniuersi tibi libellos litibus, querimonijs & turba refertos porri­gerent, & nullus pateret aditus illis hominibus, qui libros otij & delectationis, tibi adferrēt, cū nec pru­dentissimae cogitationes tuae, sic quotidianis hominū controuersijs attritae, diutiss. in negotijs cōsistere, ac durare potuerunt, nisi aliquo aliquando otij fructu recreat ae iucūditati sese dediderint. Contrariae enim res contrarias retinent, & cōplectuntur. Hoc enim [Page 76] emni naturae consilio, & artis imitatione cernitur. Sic diei labores fouet noctis requies, sic somnus vigilias sequitur: nec scamnum vllum, ad sedem firmum & stabile est, quod contrar [...]s inter se pe­dibus, cohaerens ac fultum consistat. Quamobrem cum omnes ferè cogitationes tuae in cura & sollici­tudine versentur, & tanta tot hominum negotia, ab omni externa oblectatione excludant, offero tibi hūc libellū, otij mei in literis cōsumpti signū, & ali­quod non ingrati animi in patriam testimonium: Qui, si nihil attulerit ad te insigniter oblectādum, aliquid tamen morae et impedimenti esse poterit, ad te, à nimis intentis cogitationibus, auocandum. At verò vix ausus fuissem tempora tua à rerum gra­uissimarum procuratione remorari, nisi me priùs ad id faciendum cōmouisset consilium eruditissimi praesulis D. Cicestrensis, cui vnum ex istis libris obtuli, qui in animum abdidit, affirmans forè hanc operam meam, tibi non ingratam, quia plus tu vnus, quàm vniuersi alij, rei et literariae, & sagitta­riae tribuendum esse sentis. Itaque, si hunc labo­rem meum non penitùs displicuisse tibi intelligam, aliquid post hac certè nauabo & perficiam, quod cum fuerit minus literati hominis magis proprium, & mihi ad dandum tibi aptius, & tibi ad perle­gendum, acceptius esse poterit. D. Iesus. &c.

D. Wintoniensi.

LIbrum meum regio concilio, tam communi om­nium consensu probari, mirifica quadam laetitia me perfudit ornatissime pater: Singulari tamen praedicatione à te tam laudato viro laudari, incre­dibili sanè infinitae voluptatis abundantia me to­tum delibutum reddidit. Nam cum tu in omni rerum gerendarum susceptione singulos consilio, in quauis autem rerum scribendarum institutione, vniuersos iudicio superas, tibi profectò vni atque caeteris vniuersis, hoc institutum meum probari, longè pluris facio. In hoc libro scribendo, longiss. abesse & discrepare ab vniuerso ferè Anglorum scriptorum numero studebam, non quod aliquid Anglicè scriptum esse aegrè feram, sed quod plurimū homines indoctos et temerarios in hoc studendi ge­nere elaborasse intelligā. Materiem autē inanem, aut eorum facultati imparem sequuntur, in quare verba propria & perspicua fugiunt, tranflata et ad verum splendorem accommodata nesciunt. Dein omnis rectè tractationis ignari & imperiti sunt. Nam dialecticam ad ratiocinationem, aut rheto­ricam ad exornationem ne summis quidem labris vnquam gustauerunt, & sic in nostra lingua ver­nacula non domestici & proprij, sed peregrini & aduenae esse student. Cum hoc nimis verum esse scio, Anglos ad Anglicè scribendū nudos & inanes [Page 79] facultatis, praecipites autem et plenos temeritatis, tam inconsideratè irruere vehementèr aegrè fero. Au­daciores enim non peritiores in hanc rem ferè soli hos aliquot annos incubuere. Quaeres & magnam con­fusionem in nostram linguam inuexit, & hoc reg­num ineptiss. omnis generis literis oppleuit. Sequutus sum ego rem nec mihi propter vsum imparem, nec cuiquam perniciosam & inutilem, vbi si tuo iudicio aliqua ex parte satisfeci, & voto meo plurimùm & optimorum certè expectationi aliquid me satisfactu­rum scio. Ad hunc verò librum scribendum pluri­mae meae rationes cohortatae sunt, vel vt aliquibus praeclaris viris, qui me nimio sagittandi studio à grauioribus rebus distineri putabant, aliqua ex par­te cognitum esse non omne tempus meum [...], vt Aristop. verbo vtar, sed vt praeclara haecres plurima occupatione vsurpata, ali­qua aliquando operamea, si non ad summam perfe­ctionem, ad mediocrem tamem conatum exornata in lucem conspectum (que) hominum appareret: vel vt ego tenui & exigua viuendi conditione vsus, longè infra communem studiorum vsum positus, et iam recenti hinc commigratione in meliorem lucem Re­uerendissimi Patris & summi patroni mei Dom. Ed. Ebora. in magnam solicitudinem coniectus, vel hac saltem via insisterem, quae me si non aliquem vitae splendorem & speciem (quod non desidero) ad quietam tamen aliquam & studioso homini neces­sariam [Page] viuendi facultatem, (qua re vehemētèr opus habeo) aliquando esset perductura. Et hoc meū con­silium foelicior consequitur euentus, si pro eo amore quo literas & earum cultores vnicè amplecteris, ali­quod testimoniū iudicij tui de me (cum occasio ad id tulerit) me meā (que) caussam, apud regiam maiest. ad­iuuet. A regia autem maiest. nihil prius aut maio­re studio expecto, quàm vt studia mea in Italia & transmarinis partibus aliquot annos sustentari pos­sint. Hic scopus est quem Toxophilus meus ferire e­laborat: hunc si attigero, & rectiss. & honestiss. col­limasse putabo. In eo maiorem spem huius pet it ionis meae adducor, quò certiùs intelligo, Regiam maiest▪ solere praestantibus sagittarijs (cuius rei nec ego om­ninò imperitus sum) sed literarum penitùs rudibus praeclaras et eas perpetuas viuendi cōditiones tribue­re. Ego igitur ad hanc rem conficiendā, tantū de do­minatione tua mihi polliceor, quantum honestissima caussa, à summa authoritate, literarum studia, ab vnico earundem patrono, Alumnus (antabrigiae ab eius digniss. Cancellario expectare potest. Do. Iesus.

D. Wigorniensi.

ET nos intelligimus, quātū, tu eruditissime praesul, literis & earum cultoribus faues, & saepe etiam accepimus, quantum rei sagittariae, prae coeteris pri­marijs viris tribuendum esse sentis. Ego igitur qui omnem vitae mae cursum literarum otio destinaui, nonnihil tamen tempora studiorum meorum sagit­tandi [Page 78] crebitate tanquā honestiss. oblectatione tem­peraui, hunc librū tibi offero, qui tantum vtri (que) rei tribuis, quantum vtra (que) à prudētiss. praesule expecta­re potest. Qui si D. tuae iudicio satisfaciet, & nunc nimis laboro, quid vulgus hominum de eo existima­uerit, & in posterum studebo, vt is fructus ex studijs meis in apertū proferatur, qui cum literarum magis proprius erit, & mihi ad scribendum aptior, & tibi ad legendum acceptior esse poterit.

Ornatissimo viro D. Antonio Denneio.

EXimiam bonitatem tuam, eximie vir, in literas & literarum studiosos, cum ante saepe & priuato ex sermone J. Checi, & communi omnium voce, tùm nuperrimè ex praeclaris tuis dictis & vultus suaui­tate, cum librum meū Regiae maiest. obtulerim, cog­noui. Opē, gratiā, studium tuum saepe contulisti, Op­time vir, apud neminē tamen, qui vel maiori litera­rum cupiditate teneatur, vel tenaciore memoria hanc bonitatem tuam complectatur, vnquam depo­suisti. Perge igitur clarissime vir, & etiam atque etiam tuere illū dignitatis locum, ad quem te euexit Christus opt. max. vt quasi alter Josephus consti­tutus, inopum sed praecipuè literatorum patrocinium susciperes. Auge illam tuam opinionem de me, quam tibi attulerit, vel nōnulla ex libro meo spes, vel [...]lla familiar it as, quā cū Ioan. Checo in omni arctiss. [Page] studiorum voluntate coniunctione (que) aliquot annos habuerim, vel summa illa tua bonitas, qua cunctos complecteris & tueris. Scripsi ego Toxophilū meum non tam quòd honestatem sagittationis & eius v­sum scripto meo illustrare instituerim, quàm potis­simùm vt hac via insisterem, periculum facturus, num ea aliquando vitae meae rationes tenues admo­dum, & infra communem studiorum conditionem positas promouere potuerit. Intellexi enim aliquot peritos sagittarios summa beneficia à regia maies­tate accepisse. Ea res me in magnā adduxit spem, in aliquo loco & numero, fore hanc operam et industri­am meam, qua ipsum sagittariorum numerum aut peritiorem aut copiosiorē efficere elaborarem. Hanc spem meam sequutus est praeclarus euentus, nam re­gia maiestas vt audio, ex summo patrono meo D. Pagetto, certam quandam annuam pecuniam con­cessit. Nunc tu orandus es à me, optime vir, vt il­lam opem tuam in hac re conficienda mihi adferas, qua literas ipsas & earū studiosos ferè omnes tibi ar­ctissimè deuinctos retines. Deposueris hoc benefici­um non apud insignem sagittarium, sed apud medio­crem cultorem literarum, qui hac bonitate & regia & tua non ad sumptum & speciem abutetur, sed per quem ea omnis ad literarum otia sustentanda conuertetur. D. Iesus. &c.

Ioanni Whitnaeo.

QVoties de praeclara aliqua indole cogito, quae nata ad virtutem, comparata ad doctrinam sit, toties tui mihi in mentem venit, charissime Ioan­nes Whit. qui in tanto Aulae negotio literarum oti­um sequeris, & in max. vitiorum illecebris, mini­mè ab honestatis & germanae virtutis via deflectis. Hoc spacium certè & curriculum vitae laudis ex­istit, in quo tu superari ab alijs non potes, si teipsum quotidiè vincere velis. Opus non habeo vt te in hunc doctrinae cursum incitem, sed currentem potiùs in­primis collaudem. Si ad reliqua studia tua, has mor­tis imagines, hoc est, istius humanae vicissitudinis, et istius Aulicae vestrae inanitatis certissimum exitum adiungere velis: multùm sanè & animum pietate, et ingenium optimo carmine iuuabis. Grindallus dif­ficiliora omnia explicare potest. Si non ita facit, pes­simè facit. Accipe quaeso, charissime Whitnaee, hunc Iuuenem Irlandum meum in eo loco, quo me acci­pere velis. Si noueris eum quēadmodū ego noui, dig­num magna humanitate tua esse diceres. Fac vt ex eius sermone, cum redit, veterem humanitatem tu­am recognoscam. Aduentum tuum auidissimè ex­pectamus. Saluta omnem illam nobilem familiam, potissimùm ornatissimam sororem tuam. Vale, et me ama, ac rescribe.

Clarissimo Iuueni Barnabae Fitz­patrike.

QVanquam intelligo quo ardore ad literarum cognitionem incensus es, clarissime Barnaba, te tamen aliquid commouere meis literis institui, vel quia tu ita rogasti, & ego ipse praesens coram me sic facturum recepi. Et cum multae res sunt, quae te ad studium doctrinae commouere multum possunt, sum­ma ingenij tui indoles, tēpestiuae aetatis opportunitas, praeclara industriae spes, locus iste quem prae caeteris apud regiam maiestatem tenes, & praeceptorum tuorum excellens doctrina, cum haec quidem singula plurimum possint, ne ea tamen vniuersa tantùm de­bent te excitare, quantùm splendor ille ingenij, stu­dij, virtutis, & literarum qui in illustrissimo prin­cipe nostro Eduardo, te indies inspectante imminet et elucet. Maiorem industriam, perfectius exemplum, clariorem laudis spem, proponere tibijpsi non potes. Pollicitus es te rescripturū mihi, quod facies, vel vt liberes fidem tuam, vel vt declares quàm benè scri­bis, & quàm diligentèr studes. Tabellarium aptio­rem quàm qui has perfert literas, requirere non po­tes. Misi exemplaria ad regiam maiestatem, & re­liquum illum nobilissimum chorum. Faxit Chri­stus vt Dom. laude patrem, doctrina praeceptores, annis & foelicitate preces Anglorum suorum su­peret. Et Christus te nouo indies virtutis, erudi­tionis & nobilitatis cumulo adaugeat.

Illustrissimae Dominae Elizabetae.

IN toto illo splendore dignitatis tuae, illustrissima Domina, nihil habes illustrius quàm quòd maxi­ma haec tua & fortunae & naturae ornamenta, sic maiora indies literarum accessione efficere conaris. Et in hoc studio discendi, nihil studiosius discere de­bes, quàm quod quaecun (que) tibi sunt, vel generis nobi­litate cōcessa, vel naturae fortunae primo commodata aliena laude esse coniuncta, aut incerta possessione ad tempora occupata: quae vera virtutis tuae indu­stria parta sint, studij (que) assiduitate cōparata, ad v­tilitatem certiss. fructum ad veram gloriam max. ornamentum semper allatura. Haec laudis opinio in­anis non est, ne (que) hanc gloriae partem praescindēdam tibi vnquam sentiet prudent [...]ssima N. M. A. Sed ab alijs etiā at (que) etiā inserendā, & à te omni studio augendā perpetuò iudi [...]abit. Perge verò clarissime P. & qua ratione initium fecisti, extrema perse­quere, vt haec virtutis industriaeque tuae fruges, quae nunc in spe & expectatione supra aetatē tuā efflores­cant, re aliquando supra hominum expectationem maturitatem assequantur. Cum his literis pennam tuam reparatam, per hunc tabellarium misi hone­stum Juuenem & amicum meum. DEVS IE­SVS. &c.

Nobilissimae foeminae, Annae illustrissimi comitis Penbrochiensis vxori.

MAgna tua in Midletonum beneficia, & maior tua in me beneuolentia, max. meas postulant gratias, ampliss. Do. sed cum sic sumus vtrique in ea conditione positi, vt tu aptior sis ad conferendum noua beneficia, quàm ego ad reponēdum veteres gra­tias, gaudeo tamen vehementèr hoc beneficij genus à te hoc tempore postulandum esse, in quo facilitas tua in concedendo, quàm labor meus in rogando parati­or expeditior (que) erit. Rogo vt Pindarus tuus te vta­tur tam munifica adiutrice, quàm hactenus vsus est. Et quanquam satis intelligo quod hic à te sic tra­ctabitur, vt meam eommendationem non desideret, et quòd omnia per se ipse à te cōsequi poterit, peto ta­men à te, & maiorem in modum ac si mea res esset, vt tua ope & gratia sic apud Sereniss. reginam vta­tur, vt Pind. sentiat, & ego intelligam nouam ali­quam accessionem ad cumulum veteris tuae in illum beneuolentiae his literis meis adiectam esse. Quam­obrem in hanc curam omni studio tibi incum­bendum est, vt nulla sint nec ingenij tui praesidia, nec doctoris tui praecepta, nec. N. fratris tui exempla, nec clariss. patris vestigia, quae nō te ad industriā, ad doctrinā, ad laudē, ad nobilitatē incitent, et cōmoue­ant. Ne (que) haec scribo, in hanc sententiam vt te cun­ctantem euocem, sed festinantem potiùs in hoc prae­claro cursu incitem, & vt videar non tam suscepisse [Page 81] munus monentis, quàm officium declarasse gratu­lantis, quanquam literae meae praeclarum illud imi­tantur carmen Ouidij.

Qui monet vt facias, quod iam facis, ipse monendo
Laudat, et hortatu comprobat acta suo.

Vereor ne nimis lōgus sim, hoc solum reliquum est, vt te rogem vel tribus verbis rescribere mihi per hunc iuuenem amicum meum, literae tuae erunt in me vel quantum in latina lingua proficis, vel quā ­tum me diligis certissimum testimonium. Saluta quaeso summum virum T. S. et Winslaeū opinor nisi nomen mihi excidit, cum morum eius suauitas fix­iùs inhaeret mihi, quàm vt vnquam euelli queat.

EIDEM.

TAndem Ciceronem tuum mitto nobiliss. Dom. cuius libri studio, quòd tantum delectaris, sapi­enter quidem facis. Cicero enim reliquos omnes, in hoc libro seipsum superat. Sermo prudētior, pruden­tia disertior, requiri non potest. Reliquam eius phi­losophiam splēdor religionis Christi obscurat, vete­res eius orationes noua fora nostra non recipiunt, libri officiorum nullam non partem humanae vitae complectuntur, germanum honestatis exemplū his libris exprimitur, ad cuius imitationē quisquis se­se tradiderit, ab optima certè ciuilis vitae consuetu­dine lōgiss. abesse nō potest. Ne (que) haec scribo vt hor­tantis munus suscepisse, sed gratulantis officiū de­clarauisse [Page] videar: diligentiss. enim studes nec hor­tatione vlla eges, nec habeo quod tibi ad imitādum proponā, nisi teipsam imitari velis, & tecū quotidiè contendere. Qua reportata victoria (vt alio tēpore ad te scripsi) nec ad fortunae tuae dignitatē illustrius, nec ad verae laudis perpetuitatē constantius, adijcere quicquā potes. D. Iesus amplitudinē tuam nouo in­dies virtutis & literarum cumulo adaugeat.

Ornatissimo cuidam viro ami­co suo.

JSipse inuenis est ornatiss. vir, cuius caussā vt apud reginam ope & gratia tua adiuuares tt̄opere ef­flagitabā. At cum ex suauitate sermonis tui in col­loquendo, & ex alacritate studij tui in reginam ad­eundo facilè perspexi, quo ardore incensus es quem (que) tuendi ornandi (que) literarum nomine, minus mihi la­borandum esse putaui de noua aliqua istius nunc in­stituenda commendatione, hoc tantum mihi spon­dendum in me (que) recipiendum esse duxi, eam huius iuuenis & morum probitatem, & studiorum optim. auiditatem esse, vt tu illum è mea scriptione ad com­mendandum, & tuo praesidio ad subleuandum dig­num sis reperturus. Si meares esset, non tantoperè la­borarem, cum aliundè fortunae meae sustentatae sint: istius autem angustiae tantae & nunc sunt & antè fuerunt, vt nisi serenissimae Reginae vnius beneficen­tia nixae hactenus cōstitissent, omnis spes eruditionis quae in hoc iuuene nunc est, singularem (que) pollicetur [Page 82] fructum in ipso veluti herba repressa omnis exaruis­set. Ita (que) si noua gratia & ope tua, vetus in istum Reginae beneficentia contineripotest, eisdem officijs, quibus hunc tibi obstrinxeris, & me etiam tibi ob­ligatū iudicabo. Et sic spes vel huius iuuenis in mea commendatione, vel mea in tua gratia & authorita­te, vel nostrum omnium trium in ampliss. Reginae beneficentia minimè falsa & inanis existet. Vale.

Praesuli Wintoniensi.

QVàm illustri ope tua et eximia gratia me, cum in Aula essem, complexus es, nec propter ingra­titudinem tacitus praeterire, nec propter rei magnitu­dinem vnquam satis commemorare possum, ornatiss▪ praeful. Haec summa bonitas tua me ad nouum pos­cendum beneficium, quàm ad veterem reponendam gratiam multò paratiorem reddit. D. Norfol. hoc onus mihi imposuit, vt vnum aliquem doctum pro­bum (que) virum ad nepotem illius erudiendū appara­rem. Is est, qui has perfert literas: mihi familiaritate intimus, propinquitate coniunctiss. & ea eruditione praeditus, quae à Watsono meliùs cōmendari, quàm à me commemorari potest. Hoc tamen à me dici po­test, paucos admodum in Academia esse, qui omni solidioris eruditionis parte instructiores existunt. V­nus ex eorum numero est, ornatissime praesul, quos ego à literis & Academia diuelli [...]gerrin [...]è fere­bam. Sed ne vel mei nominis honestati, vel illustris­simi Domini expectationi deesse viderer, eum homi­nem [Page] paraui, quem ei muneri praefeci, vehementèr gaudeo, à mea tamen familiaritate, quā eisdem & cubiculi & animi parietibus, multos annos arctis­simè conseruauimus, vllo modo abstrahi etiam at (que) etiam doleo. In cuius gratiam ad te literas scribo, eruditiss. praesul, cum tu solus nobis ferè reliquus es, qui tua prudentia scis, authoritate potes, voluntate soles, tantū literis literatis (que) viris tribuere, quantū tribuendum est, si hic aliquo iudicij tui testimonio D. Norff. de meliore nota cōmendaretur, & meis literis, huius voto imprimis satisfactū esset. Quod ipsum vt facias nequaquā rogo, nisi eum hoc bene­ficio tuo dignum Watsonus affirmauerit. D. Iesus, D. tuam diutissimè conseruet incolumem.

Ornatssimo viro I. Astlaeo.

EXsermone G. Grindallimei, ornatissime Astlaee facilè intellexi, illā sententiā Platonis à Cice­rone vsurpatā verissimā esse, quòd honesti facies si oculis cerneretur, admirabiles sui amores homini­bus excitaret. Vix enim credibile est, quas faces ad te perpetuò diligendū, admouerit mihi eximia illa virtutis tuae vis, quae in sermone Grind. & assidua commemoratione tui, tanquā in speculo aliquo mi­rificè elucebat. Hic ardor amoris tui, hijs excitatus initijs, me admirabiliter inflāmabat, & quasi ho­minem nimis pudentem, & in angulos obscuritatis suae libenter sese abdentem, euocabat, vt hunc libel­lum, quo ipse libentissimè vtor, studij & voluntatis [Page 83] meae certū testimoniū, mitterē. Quod factū meum non tā audactèr sanè susceptū, vt me tibi vēditem, quàm amanter certè institutum fuit, vt aliquā a­micitiae tuae partē, vel hoc pacto mihi adiungerem. Hunc librū mitto, quia vt audio, vehemēter eo le­gendo delectaris. Consilium profectò hoc tuum est prudentiss. & ad omnē honestioris vitae dignitatē, quam tu summa constantiae laude sequeris, adipis­cendam accommodatissimum. In hijs enim libris, non adumbratum aliquod honestatis simulachrum informatur, sed germana & vera virtutis effigies exprimitur. Jta cum ipsa Iesu Christi religione co­haerens & implicata, vt si non aeterna salus hinc quaerenda sit, tamē omnis is vitae nostrae cursus, quē ad eam destinamus, non hijs legendis impeditior, sed paratior multò et facilior efficiatur. Qui aliter sentit, audiat Christū loquentē, qui non est contra me mecū est. Perge igitur, ornatissime Astlaee, et sic circumsonent aures tuae honest. praeceptionibus li­bri huius, vt nunquā cum vulgo Aulicorū ad per­niciosas Aulae illecebras, quibus imperiti magis quā vllis Sirenum cantibus capiuntur, adhaerescas. Nō haec scribo, quasi ipsa in mentē tuam non sine mea hortatione veniant, aut quasi vllum opus mea mo­nitione habeas, sed vt potiùs intelligas id quod ele­gans poēta elegantissimo carmine expressit.

Qui monet vt facias, quod iam facis, ipse monendo
Laudat, et hortatu comprobat acta suo.

[Page]Grindallum meum quicum coniūctissimè hos ali­quot annos vixerim, à me, nescio quo fato, abrep­tum, à te in tuā familiaritatē receptum esse, gaudeo vehementer, ea (que) vt perpetua illi sit, etiā a (que) etiam opto. Tantū in illo diligendo, tibi nihil cedā, in qua sanè cōtentione ego te, an tu me vincas, nihil moror. Sentiet Grindallus tamē in carendo possessione ve­teris familiaritatis meae, & tam auspicatò immi­grando in tuam, praeclaram atque vtilem mutatio­nem fecisse. Posteà longior ero, si haec tibi no displi­cuisse cognouero. Vale.

Ornatissimo viro D. G. Pagetto.

QVOD tanto interuallo nec praesens ipse, nec absens literis te interpellanerim, ornatissime vir, nolim vt vel mei erga te officij debiti, vel tui in me▪ beneficij summi, obliuione factū esse existima­res. Sed cū ego proximi huius superioris anni mag­nā partē graui tētatus morbo Cantabrigiae non fue­rim, et tu pro tua summa prudentia, ad summa rei­publicae negotia cum Gallis pertractanda, communi totius Angliae & voce & voluntate selectus lega­baris: Hinc consecutum est, vt officium meum non culpa mea praeteritū, sed horū tēporū varietate in­terruptū esse videatur. Nunc verò cū in Angliā redieris, pacē patriae ad immensā singulorū cōgra­tuationē apportās, laudē tibijpsi ad infinitā singulo rū tēporū memoriā excitās, cōmittere nō potui quin [Page 84] literis saltem significarem, quanto studio & laetitia hunc prosperū cursum cū publicae salutis per te par­tae, tùm tantae laudis sermone omniū in te congestae ipse prosequutus sum. Latitiā autē meam cū com­moditate reipublicae confusam & implicatā, cū tua gloria cohaerentē & permistā, non possum sermone meo ostēdere, sed volo eam opinioni tuae relinquere, quā non ex mediocritate insimae conditionis meae, sed ex magnitudine bonitatis tuae, qua me tibi ar­ctissimè deuinxisti, aestimare debes. Si vacat de me etiam aliquid audire, quem sponte tua tuendū or­nandū (que) susceperis, frequens nuper senatus Acade­miae nostrae me in Ioannis Checi locum oratorem Academiae designauit. Nec eò à me hic suscipitur sermo, vt me ipse ostentē, in quo omnia sunt per­exigua, sed vt ostendam hanc gaudij partem mihi eripi non posse, quod iudiciū prudentiae tuae de me ignoto susceptum testimonium Academiae, cui no­tissimus sum, sic aliqua ex parte comprobauerit. Nihil enim mihi exoptabilius est, quā id quod tu­am de me veterem existimationē vlla noua acces­sione adaugere possit, quae vt perpetua mihi conser­uetur, omnis mea in omni genere obseruantia tibi perpetuò deseruitura est. Vale.

Ornatissimo viro Ioanni Astlaeo.

TAndem, clarissime Astlaee, Catalogum episto­larū, ad claras foeminas ex Hieronymo & Au­gustino tibi mitto. In quibus reb. inuestigādis, ani­maduerti [Page] foelicissimum illum & doctissimum se­culum fuisse, in quo plures foeminae, quàm nunc viri literarum laude flouerunt. Omni laude superiores sunt, Illustrissima Regina nostra, & nobilissima domina mea D. Elizabetha, quae in hunc antiqui foeminei decoris cursum sese tradiderunt. Turpe est si tu vir, ab istis foeminis literarum studio supera­reris. Et frater tuus Richardus, nisi valdè prope­res, tantum breui anteibit tibi doctrina, quantum tu illi aetate. Est hic Irlandus, qui has perfert li­teras honestissimus iuuenis. Quicquid illi aut fe­ceris aut dixeris, mihi factum esse putabo. Expe­ctamus imò Deum oramus, vt omnis [...] in hoc Parlamento tollatur. Quàm latè patet hoc Graecum vocabulum, & quem impetum facit in vniuersas verae religionis partes, explicare tibi po­test Grindallus noster▪ Veram doctrinam Christi, populus omnis libentissimè amplectitur. Sola sacer­dotum natio cōtra veritatem repugnabit. Hoc no­uum non est, hij prophetas, hij Christum, hij Apo­stolos, hij reliquos pios omnes semper perturbârunt. Sacerdotes expectant literarum interitum, quia illi contemnuntur: quasi vnquam illis quicquam com­mercij cum literis fuit: Imò quae spes literis illu­strior proponi potest, quàm cum ignorantia horum hominum iustissimè castigatur. Sed diligens cau­tio adhibenda est, ne aliqui homines plus elaborent in plectendis malis sacerdotibus, quàm reliqui om­nes [Page 85] in excitandis ad veram doctrinam bonis inge­nijs. Si haec res benè ibit, reliqua omnia sunt in bo­no cursu et in optima expectatione. Haec ad te, quia vir Parlamentarius es. Has mortis imagines tibi mitto. Ad veram pietatem, ad praeclaram doctri­nam multa hinc haurire potes. Ruinam gloriae, carnis, mundi, libidinis, & omnis inanitatis tan­quam in speculo cernes. Libenter tecum colloquor literis meis, & proptereà longior, quàm expecta­bam, sum, & omnia sine ordine effutio, sed noui te, aliàs accuratiùs, rescribe quaeso. Saluta opt. foemi­nam coniugem tuam. Uale in Christo.

Illustrissimae D. Elizabethae.

MAgnitudinem doloris tui ex obitu Grindalli nostri, ex magnitudine amoris & obseruan­tiae illius erga te facilè aestimo, illustriss. Domina▪ Hunc dolorem magis apud te renouando augere, quàm consolando lenire vererer, nisi perspecta esset mihi prudentia tua sic consilijs prudētissimae foemi­nae, D. Catharinae Astlaeae munita, & optimis prae­ceptis optimi Grindalli mei sic olim instructa, vt facilè intelligam, illud remedium quod dies et tem­pus stultorum moeroribus adferre soleat, in tua co­gitatione, mente & prudentia ita reconditum esse, vt illud ad omnem acerbitatis sensum mitigandū facilè depromere possis. Atque si à me & hijs lugu­bribus [Page] literis meis consolationem expectas, qui non minimo meo dolore impeditus, minimū remedium vel alijs vel mihijpsi praestare queam, nullus tamen certior fructus consolationis meo iudicio, vel magis ex dignitate tua, vel ex voluntate Grindalli tui qui obijt diem suum, vel ex omnium nostrum ex­pectatione esse potest, quàm si maxima in te spes excellentis doctrinae Grindalli opera excitata, ad speratam maturitatem perduci queat. Ad quam rem perficiendam aptiorem praeceptorem tibi post Grindallum illum tuum, quàm iste Grindallus est, sperare non potes, qui vt nomine & cogna­tione, Grindallum tuum proximè attingit, ita lite­rarum praestantia, morū cùm suauitate, tùm graui­tate propinquissimè accedit. Et haec de hijs. Ex ar­ctissima coniunctione studij, voluntatis, beneuolen­tiae, amoris & intimae necessitudinis ac pietatis, quae mihi cum Grindallo meo multos annos intercessit, nullum fructum maiorem spectare vnquam potui, quàm quòd eius opera, tanta beneuolentia tua mihi parta fuerit: Nec in optatis meis quicquam nunc magis quotidianum esse debet, quàm vt tuus erga me vetus fauor, veteri Grindalli de me iudicio ni­tatur, non ad nouū vel sermonem vel opinionem al­terius hominis referatur. Nam cum Grindallum meum summa cū mea acerbitate amiserim, Grin­dalli tamen de me iudicium apud te amittere nullo modo velim. Et ego laborabo, vt quantam spem col­locauerim [Page 86] in bonitate tua, tantam etiam operam nauem in omni diligentia mea, vt studium, fides, & obseruantia mea vniuersa ad tuam voluntatem, gratiam, honorem & dignitatem perpetuò referan­tur. Et maximam foelicitatem esse putabo, si illud tempus mihi oblatum fuerit, cum mea opera am­plitudini tuae vsui esse possit. D. Iesus. &c. ampli­dmem tuam, virtute, doctrina, & honore amplio­rem indies faciat. 22. Ianuarij. 1548.

D. Watsono.

CVm mihi peropportunus oblatus esset tabellarius, amantissime Watsone, aliqnid certè scribere, li­cet inane, [...] impulit me amor, quo te semper & summo & propè singulari ha­ctenus prosecutus sum. Prouincia, quam tua caussa subiui, in initio dura & mirandum in modum grauis, nunc partim vsu quotidiano fa­cilior, partim ipsa propensa voluntate, quae nihil omninò, Watsono impellente, licet arduum imprimis & innumeris obstrictum difficultati­bus recusat abnu [...]tue, non dico tolerabilior, sed iucunda propemodum atque suauis redditur. De nouis quae hic aguntur, sic accipito. Buckma­sterus iterum, alijs licet ambitiosissimè pren­santibus, vicecancellarius est & designatus [Page] & factus: Abs (que) illo esset caussa mea penitùs con­cidisset, & spes illa quam in multis amicis, potiùs quàm amantibus positam & defixam habui, etiam [...] aut inanis aut penitùs nulla fuisset. Procuratores tuum auidissimè expectant reditum. Molestis illorum precibus (ne dicam) odiosis, ad respondendum in celebribus nostris co­mitijs, protractus non adductus, impulsus & coac­tus non allectus sum. Cantabrigia nulla adhuc ve­xata est peste, sed delitescit nec vllibi caput exerit suum. Fama est, nec omninò vana▪ Regem huc hoc anno venturum. Promptuarium Collegij Regij ite­rum omnibus suis vasis & ornamentis spoliatum & excussum est. Exorabo fortassis Hodgessonum vt vltima hebdomada perlegat dialecticen, si ma­iora fuerint negotia mea in comitijs quàm benè expedire possim. In Christo valeas, viuas, rescribas, nihil iucundius, redeas, & diligas mutuò reda­mantem.

Ioanni Checo.

QVa moeroris acerbitate afflixit me Grindalli mei obitus, tu facilè exstimare potes, ornatis­sime vir, is tamen eius animus in ipso extremo spi­ritu, tam caeteris curis expeditus, & in Deum in­tentissimus, magnum mihi solatium attulit, vt te­stimonio talis animi, desiderium tanti amici ali­quantulum [Page 87] leuari videatur. Coniunctio arctissimae amicitiae, quae mihi cum Grindallo intercessit, sem­per mihi periucunda fuit, nunquam tamen gratior extit it, nec comparatior ad vsum meum, quàm ad illius opportunitatem, tanta beneuolentia illustris­simae D. Elizabethae mihi collecta fuerit. Haec bo­nitas illustriss. D. Elizabetae, viuente quidē Grin­dallo, maxima appaeruit, sed post discessum illius, ita nunc eminet & effundit sese ex omni parte, vt in haereditatem totius beneuolentiae Grindalli per­uenisse, non possessionem veteris illius in me gratiae amisisse videar. Cogitat enim clarissima D. me in locum Grindalli sufficere. Et quanquam hanc tan­tam gratiam tantae foeminae dimittere non institue­rim, non libenter tamen in eam vitae rationem, me ipse darem, nisi aliquo testimonio voluntatis tuae & iudicij de me, ad illud munus accederem. Neque hoc à te contendo, vel fauoris illius augendi gratia, qui cumulatissimus est: vel commendationis tuae aucupandae studio, quae mihi exploratissima exi­stit: sed quòd nescio quomodo tantum de te mihi largior, vt nihil magnum mihi magnoperè perse­quendum existimem, quod non tui consilij gu­bernatione & ductu suscipiendum putem. Quod vt hoc tempore facerem, mea multùm me volun­tas, plurimùm tamen tua humanitas, nonnihil etiam familiaris olim consuetudinis nostrae vetu­stas commouebat. Quàm graue tibi videri potest, [Page] alienae honestatis iudicium sustinere facilè intelligo, & quam mihi quo (que) optatum censeri debet, tanti viri testimonium adferre, certè non ignoro. Tu proptereà facies quod tibi potissimùm faciendum esse duxeris. Hijs superioribus diebus eram cum illustrissima D. Mentem suam mihi declarauit, vbi ego non subdolam cauponariam tergiuer sando ad vtilitatem meam exercebam, sed apertam me­am voluntatem ad obseruantiā illius paratissimam ostendebam. Declarauit mihi quoque quātum pro Goldsmitho laborarent regina & D. Admirallus. Suasi ego vt illis morem gereret, commendabam Gold. illi, & hortabar quantum potui, vt iudi­cio consilioque tuo vteretur potissimum ad hanc rem, rogabamque vt post habito omni fauore in me, hoc ante omnia curaret, vt illa spes singu­laris in illa doctrinae Grindalli opera excitata, ad maturitatem perduceretur. Vix enim credi po­test ornatissime vir, ad quantam peritiam La­tinae, Graecaeque linguae illa peruenire poterit, si eo, quo, Grindallo duce, caeperit cursu, progressura est. Tandem huc peruenimus, vt illa, pro sum­ma sua in me beneuolentia, solum me, ego pro fide mea in illam & debita obseruantia, optimum aliquem praeceptorem illi exoptauerim. De me ni­hil dicere possum, in hanc spem tamen addu­cor, vt quanquam in omnibus ferè rebus inep­tus & nullus sim, in tradenda tamen Graeca [Page 88] Latinaque lingua, & in munere illo secretario aliquis certè esse possum. Cum Londinum vene­rit D. Elizabetha, hanc rem actura est cum Regina & Domino Admirallo, nec abs te quic­quam, credo, conficietur. Quantum ad me spe­ctat, operam omnem meam, studium, rationem vitae, & meipsum prudentiae tuae trado, cuius consi­silij ductum sequi perpetuò laborabo. D. Iesus te diutissimè seruet incolumem. 12. Februarij. Anno. 1548.

Charissimo coniunctissimoque Amico Guil. Irlando, Collegij D. Ioan. Socio.

LIterae tuae quas Petrus Perusinus mihi attulit, pergratae fuerūt. Libentissimè vos visissem cum Ioanne Whitnaeo meo, in hijs proximis superio­ribus Comitijs, si illustrissima mea Domina non impediuisset hoc meum consilium, vel quia Hunt­leus mortuus est nuper aqud vos, vel quia liben­tèr me nusquam dimittit. Cogito ad vos iterum ad festum Michaëlis, hoc est vt perpetuò vo­biscum maneam, si hoc cum bona Dominae venia impetrari possit, quod certè vix spero, fauet enim mihi vnicè. Multi aulici facti, veterem quie­tem magnoperè probant, sed hunc splendorem & speciem vitae Aulicae relinquere nolunt. [Page] Polliceri de me quicquam nō possum, cogito tamen aliquid. Et vtinam, mi charissime Irlande, vnum aut alterum diem mecum hic Chestoniae consumere velles, vt omnes intimas cogitationes meas in fidiss. sinum tuum infunderem. Summas gratias sed eas indebitas, pro nescio qua mea in te beneficētia mihi agis. Tuum gratiss. animū, meū nullū beneficium agnosco. Si literas illas duas intelligis, quas a domi­no Marchione Northāpt. et D. Franc. Briano pro ferina in tuam & Raueni mei gratiam impetrabā, gaudeo si Grinwoodus noster eas tradidit tibi, et id libenter scire cupio. Quomodo traduco vitam me­am, vellem, vt vel ipse praesens cognosceres, vel ex a­liorum sermone disceres, quanquam si sciam hoc te cupere fusè in alijs literis tibi perscribā. Saluta gra­uiss. virum et mihi amiciss. D. Madaeū, cui quan­tum debeo nō excidit mihi, sed quotidianae inhaeret memoriae, ad quē (deo volente) scribā breui. Saluta nobiliss. Staffordum, cui id opto, quod ille sibi, hoc est summā eruditionē cum summa virtute cōiunctam. Fui nuper in Aula cum Regta M. vidi in cubiculo D. Somer. multos nobiles viros, quibus in Aula multùm D. Staffordus vsus est, sermonem de rebus leuissimis audiui. O hos miteros cogitabam et foeci­ciss. Dominum Staffordum nostrū, qui nunc cum Cicerone Cantabrigiae de rebus grauissimis & viro digno sanè dignissimis colloquitur. Saluta Magi­strum nostrum, Magistros Crosleū, Langd. Fau­dingum, [Page 89] Faucetum, Brownum, Bullocum, Eland. Hut. Leuerum, Pilkintonum vtrum (que), Tomsonum meum, quem constituo seniorē pro me, Patrikkum, Pind. meum, Tailerum, Letū, Thextonū, Saltum, Sqierum Wilsonum vtrum (que), si maior aqud vos sit, Lakinum meum, cui tantum virtutis et eruditionis exopto, quanta fuit mea semper de illo spes & existi­matio. Et hoc dico etiā Calibutto meo, quem video, nescio quomodo, à me alienatū esse, quòd nunquam ad me scribit. Audio aliquid, & cupio multa esse falsa, iniuriā factam cuiquam probare non possum, nisi à Christi sententia discrepare vellem, vtinam affuissem, opinor hos motus aut sustulissem aut se­dassē. De opt. Staffordo, opt. sanè iudico, & interim de Hutchinsono meo p [...]ssimè cogitare nō possum. Est enim si quid ego video magno ingenio, singulari eru­ditione & pauciss. cedit, honestis moribus, iudicio in religionē syncero, est fidus, & Papismum ex animo o [...]it. Quò immerita iniuria quemuis impellere pos­sit tu facilè intelligis. Ingeniū, eruditio hominis, nul la nec recepta nec sperata commoditas me haec loqui cogit. At natura feruidiore est? Quis sapiens hoc vitiū non facilè ferret, quod tot cōpensant virtutes. Quantū gaudiū Papistis nostris haec turba attulit facilè video, & video etiā quas illi faces huic incen­dio admouerunt. Maior iniuria doctrinae Christi puriori allata est, quàm vlli homini, si D. Staffor­dus omnia remitteret, maiorē laudem hinc repor­taret, [Page] quam ex Bononiensi illa expugnatione retule­rit. Quod non dubito illū facturū, cum noui animū eius vt excelsum & magnum, vt par est, ita ad glo­riam Christi adaugendā quiduis cuiuis cōcedentē. Et spero iam omnia inter illos constitutaet integra esse, si scirem aliquid residere quò minùs animi illo­rum coniungantur, ego ipse aduolarem periculū fa­cturus, an quos habeo mihi coniunctiss. vinculo pie­tatis, quod neuter opinor detractaret, copulare potue rim nec nè. Naua tu interim, mi Irlande, & effice, quod me putares effecturū, si apud vos essem. Verba Hut. vt acerbissima, it a sine vlla caussa Hiltoniae in me coniecta facilè tuli, nec sic tamen dimittebam amorem hominis, sed conciliabam in arctissimam necessitudinem. Spero idem euenturum clarissimo Staffordo nostro, quem scio multò prudentiorem, quàm ego fuerim, ad id perficiendum esse. Saluta officiosissimè venerandam illam foeminam Ma­gistram Cheke, D. Blith & vxorem eius. Saluta Opt. virum Ioan. Barnes, vxorem eius cum tota familia, ne (que) putet me abiecisse curam illius. Sa­luta Dikkinsonum, & Guili. Cocum, Rauenum meum ex industria non salutabam, quia has li­teras perindè vt tibi illi scribo. Catherina R. le­ctissima & honestissima puella fuit mecum. E­ram eo die in Aula Regia, cum illa Chelsonam venit, sin minùs abduxissem ad Dominam Il­lustrissimam. Dixi illustrissimis & puellis nostru [Page 90] me vnicè amare illam, & fore vxorem, quod fa­cilè omnes ferè credebant. Si Wittamiam iueris, saluta omnes officiosissimè. Serua cubiculum meum, & exiguam illam suppellectilem diligenter & ni­tidè vt facis. Scribe longissimè & fusissimè, literae facile tradi possunt. Aegrè diuellor à colloquio tuo. Vale in Christo Iesu. Chestoniae. 8. Iuly.

CVIDAM ORNATIS­simo Amico.

VT me ipse, cum omni mea voluntate, studio, opera & fide, tibi adiungerem, semper la­boraui, clarissime vir. Quod semper ego feci, Deum testem habeo, non magna fortunae be­neficia per te aucupans, sed maxima virtu­tis ornamenta in te admirans. Haec vna res me saepissimè commouebat, vt si non re obtinerem, voto saltem expeterem, eam mihi rationem vitae aliquando oblatum iri, per quam, fructum con­suetudinis & vsus tui, propinquiore aliqua suaui­tate delibarem. Hanc meam cogitationem ani­me meo semper vsurpatam, & sermone meo tibi verecundè saepè significatam, veluti nouo auspicio, hijs nouissimis diebus excitauit in me siuè Dei, siuè mea, siuè amicorum nostro­rum voluntas & consilium, vt experirer, vt illi [Page] sperabant▪ foeliciter, vt ego putabam, audacter, vt vtri (que) iudicabamus satis honestè, possit ne fieri, vt amor in te meus propter virtutē tuā iā maximus, per noua vincula propinquitatis & affinitatis etiā maior existeret. A. B. neptem tuā intelligo clariss. vir, quā mihi dari cum voluntate tua si vehemēter exoptem, quanquam audax factū vel mea opinione videri potest, nullum scelus tamen vel tuo iudicio existimari debet, & vt tam speratam optarē literis meis propinquitatē, nulla in me dignitas▪ sed summa in te humanitas prouocat, vt si peccatum in hac re vllū sit, error potiùs ex magna beneuolentia, quàm culpa ex honesta postulatione censeri debeat. Cū in me intueor, nulla naturae fortunaeue praesidia agnosco quibus in spem tanti beneficij consequendi excitari queā, cū deū cogito, & eius in me omniū hominum, indignissimū praecipuā curā et singularē prouisionē cōsidero, desperare nō debeo, sed in hanc dubitatio­nē adducor, posse fieri, vt deus ad reliqua sua benefi­cia in me collocata, hoc etiā adiungere velit, et prop­tereà ad hāc rem patrono apud te vti, praeter deū & humanitatem tuam non institui, nisi meipsum ad­mittere vis, quem spondeo tibi ad omnem volun­tatem & vsum tuum, opera, studio, re, fide & ob­seruantia fore paratissimum. Si opes requiruntur, prudentissime vir, multae exploratae viae cum dei benignitate sese offerunt ad has non difficillimè consequendas. Quae viae multò expeditiores exta­bunt, [Page 91] si huius consilij cursus tua voluntate foelix & explicatus futurus est. Animum meum in illam à Deo excitatum, verbi Dei gubernatio semper mo­derabitur. Si de intima mea beneuolentia dubites, refer animum ad eos pupillos, quibus plurimùm vsus sum, & quibuscū intrà eosdē parietes semper victi­tarem. Nec leuis ardor, sed certa animi ratio, ami­corum vtrius (que) nostrum consilijs gubernata huc me impulit, vt plus deligerem illam cum tua, si fieri po­test, voluntate quàm diligerem cum vlla, vt saepè solet, iuuenili leuitate. Nonpraestās forma, sed lau­data vestra familia, nec illecebrae voluptatis, sed exploratae rationes honestatis in hoc me consilium deduxerunt. Ad cuius consilij effectum vt perue­nirem, non alium aditum mihi dari optarem, quàm quem Deus optimus maximus tibi patefacere dig­nabitur. Quicquid ille author tibi erit in hac re, foeliciter perfice: Sin autem, non desperamus quin ille & hanc rem & reliqua omnia ad eum exitum, qui illius voluntati optimus esse videbitur, perdu­cturus est. Christus dignitatem tuam virtutis & honoris cumulo indiès adaugeat. Si quis nobilis vir ad generale consilium, de quo percrebescit sermo, legatus fuerit, libentissimè illi in eo iti­nere seruirem, cui fortassè opera mea idonea esse po­terit. Vale in Christo.

Ioanni Checo.

QVas ego maximas habeo gratias, Deo semper ago, agam (que) dum viuam, quod eius praecipua in me benignitate factum sit, vt vitae meae magnam partem in studio literarum, Cantabrigiae in amplis­simo Collegio collocarem, & id potissimùm, vbi te et summū amicum, et doctiss. praeceptorem haberē. Nam quaecun (que) ego consequutus sum praesidia, siuè fortunae ad vsum vitae mediocria, siuè doctrinae ad cultum ingenij perexigua, ea quidem vniuer­sa, ex abundantia amoris tui in me singularis, & ex hijs literarum fontibus, quos tu nobis mag­no, multos annos ingenio, praecepto, exemplo, con­silio foeliciter constanter (que) aperuisti, profluxerunt. Et quò iucundior mihi semper extitit frequentis­sima illa, dies noctesque mihi vsurpata cogitatio, de suauissima vitae consuetudine, qua tecum in Academia vsus sum, de illis sermonibus quos nos inter nos separatim in tuo sedentes cubiculo habui­mus, quibus persaepè & tuum in me singulare stu­dium declarasti, & meam in te certissimam spem excitasti: de vniuersa denique superioris huma­nitatis tuae ratione, quae semper et in Academia & in aula in omnes partes vitae meae abundantissimè se effudit, tantò sanè acerbior mihi iam sollicitudo in­iecta est, quòd in hoc recenti naufragio, quòd ego nu­per Aulica vt & iniuria iactatus, fortuna magis [Page 92] quàm culpa calamitosum feci, tantopere certi ho­mines laborarent, vt in meo maximè alieno diffi­cili (que) tempore, tuae etiam de me beneuolentiae cur­sum impedirent. Sed in hoc concursu grauissi­marum iniuriarum hoc me potissimum leuat, quòd nullo modo mihi tam molestum esse potuit, me apud te, aperto odio et conquisito mendacio accusari, quā iucundum certè fuit, tacito tui de me iudicij testi­monio defendi: id quod ex sermone tuo, quē mecum, cum proximè in Aula fuerim, habebas, facilè in­tellexi. Neque ego profectò vnquam potui, nec in posterum adduci potero, vt plus timoris in vlla no­ua maleuolorū calumnia, quàm roboris in veteri tua beneuolentia defigam. Et hoc in loco videtur mihi aptum tempus dari exponendi de tota illa ra­tione Aulicae vitae meae & eius relinquendi consilio, quod libenter quidem nunc facerem, nisi quòd illa res poterit opportunius, cum tibi visum fuerit, prae­senti explicari sermone, quam nunc in breues li­teras includi. Quamquam mihi in mea caussa, de me dicendi nullam fidem adhiberi volo, nisi gra­uissimorum hominum grauissimum testimonium meā innocentiā in omnibus meis dictis factis (que) de­fenderit. Vnum R. S. grauis & integrae vitae virū, iustissima de caussa, omnibus iniustis vocibus leuiū vt leuissimè dicā, hominū, obijcere possū. Sed illum mei & cōsilij participē, & fortunae sociū non adfero. Cumberf▪ verò & Wilkinsonus viri tibi de meliori [Page] nota multos annos cogniti, in hac re, nec falsum fin­gere, nec verum reticere volunt. Ita (que) si vel hijs te­stibus non sunt indè omnes illae deriuatae iniuriae, quibus Aulica me tempestas obruit, vndè fructum potiùs officij delibare, quàm offensionis metū hau­rire debuissem, facilè tum patior quidem, & tuam quo (que) mihi occludi beneuolentiam, ex qua & com­modiores omnes superioris vitae meae rationes dima­nârunt, et praeclara etiamnum, ad multas insequē ­tes oportunitates eflorescit spes. Sin alitèr, & me a­cerbè nimis, abs (que) vlla culpa mea, iniurijs non illu­strissimae D. meae, sed oeconomi illius oppug natū es­se comperies, hoc impetrem abs te, quod sponte da­bis, ne te sic auferant vel hominum literae, vel tem­porum iniuriae, quin vetus humanitas tua veterem Aschamum agnoscat & tueatur. Et hoc eò vehe­mentiùs contendo, quia nunquam pluris feci me abs te diligi quàm probari: id quod vt perpetuò tene­am, omni studio, diligentia, & obseruantia labora­bo. Nunc verò in hac deposita & iacente conditio­ne mea, nihil magis me ad aliquam spem excitare potest, quàm si post Regiam maiestatem & illu­strissimam D. meam, cuius gratiam inuitissimè dimitterem, voluntas, fides, & opera mea quae non­nunquam nonnihil tibi probata est, in aliquo loco & numero apud te esse possit. Stud um hoc meum certè non reprehendes, cum illud non ab vlla alia re potiùs, quàm ab inductione quadam & applicatio­ne [Page 93] propensi, hos multos annos in te, animi proficis­catur. Reliqua quae scribenda mihi fuissent ad te▪ vel de vita mea intereà in Academia commodè constituenda, vel in transmarinis studijs duos an­nos sustentāda, ad quae perficiēda nōnihil polliceor mihi de tua ope & gratia, vel alijs literis breui, vel coràm sermone opportuniùs explicabo. Elandus noster commendauit tibi iuuenem quendam ex no­stro Collegio Henricum Wrightum, qui, si quid ego iudico, tanta ingenij, industriae, constantiae spe, in re­ctissimum studiorum cursum ingressus est, hoc est tam foelicitèr Arist. & Platonem cum Cicerone coniungit, vt si, qua ratione caepit, progredietur, dig­nus sanè erit, quem tu & tui simillimi, hoc est, hi qui à Deo studijs fouendis praeficiuntur, fauore & opibus complectantur. Christus Iesus te diutissimè seruet incolumens. Ianuarij. 28. 1550.

ORNATISSIMO VIRO D. Cicello.

SI scires, ornatissime Cicelle, quomodo in hoc alie­tempore tuo percrebuerunt & frequentissimo omnium sermone, & publica etiam reip. voce, cùm innocentiae tuae singula testimonia, tùm de salute tua communia vota, plus sanè syncerae voluptatis ex istis omnium in te studijs, quàm moeroris, ex illis tem­porum & fortunae acerbitatibus haurire deberes. Contigit enim tibi soli quod nemini alteri, vt cum [Page] tempora essent tibi maximè difficilia, nunquam hominum in te studia fuerint expeditiora. Et cum hoc consequentus es inuita etiam fortuna, nō tan­tum foelicitati tuae quantum virtuti tuae tribuimus, ex qua plus verae laudis, quàm ex illa rarae salutis cōtigerit. Nam dici non potest quā praecisè, vniuer­sae reip. singulae voces. quibus vox dei semper ferè se permiscet, tribuerūt tibi, quadripartitā illā laudē, quā Pericli tribuit Thucidides [...]. Ex qua moderata prudētia tua, et sin gulari abstinētia, quò maior, vel laus tibi vel vtili­tas innumeris alijs profecta est, tantò mea quidē for tuna infoelicior est, vt cū nemo alius quam ego, vel certiori iudicio tuam semper dignitatē, vel maiori gratulatione tuam nuper salutē prosecutus est, solus tamen à te laesus sim, à quo coeteri sunt mirificè ad­iuti. Et quanquam, omnia in me inferiora semper fuerunt, quàm quae vnquam debuerint promereri vllam partē singularis tuae beneuolentiae: nunquam tamen credere possū, vt tu qui alijs spectatam opem attuleris, mihi soli insperatam iniuriam faceres. Sed quemadmodum nec tum quidē illis verbis mi­hi allatis vllam fidē adiunxi: sic nunc tantum mi­hi largior de tua prudentia & aequitate, vt cum caussae meae iudicē neminem recusem, te tamen an­te omnes expeterem. & nisi te iudice superauero, perpetuam et tuam, & omnium bonorum offensio­nem [Page 94] libentèr sustineo: Res longior est, quam vt lite­rarū breuitate terminari possit. Opportunius, si mo­do tibi est otium, & si vis, coràm sermone rem tibi explicabo. Precor Deum vt perpetuae tibi illae & virtutis et fortunae accessiones fiant, quae tuae digni­tati & reip. expectationi, & meis optatis respon­deant E. Collegio D. Ioannis. 15. Feb. 1550.

ORNATISSIMO VIRO Ioanni Checo.

QVàm quotidiana cogitatione magnitudinem beneficiorum tuorum complector, non literis ostendere, sed opinioni tuae relinquere possū ornatis­sime vir: scribendum tamen mihi hoc tempore ad te esse putabam, vel quia vetus noster communis & certissimus amicus T. F. rectà ad te proficisce­retur, vel vt significarē, licet ne minimam partem meritorum tuorum reipsa tibi reponere queam, quo modo tamen tu tibi aliquid à me referri vis, in eo praestando me summoperè laboraturum: nempè vt qua ratione literarum fundamenta, te authore, in hoc Collegio nostro iacta sunt, eadem me quan­tùm possum, adiutore, reliqua perficiatur exaedifi­catio. Et hunc cursum doctrinae bifariam expedire tu semper iudicabas: Primùm, vt singuli sic in singulis natura duce elaborarent, vt vniuersa illa literarum societas, in hac socie­tate nostra continere [...]ur: Deinde vt Chri­sti [Page] omnis doctrina inprimis ex ipsis scripturarum fontibus libata, vel certè ex his, qui illos proximè attingunt fontes, hausta semper sit. Videndumque summa cautione esse, ne quid ex illuuie illa sentina­que Pelagiana ad haec inficienda studia deriuetur. Verùm vix [...]redere vis, prudentissime vir, quan­tum exarescit hic vigor ille germanae doctrinae, qui vel hoc anno praeterito maximè effloruerunt, & quomodo repressa est illa alacritas, quae in multis tuis summa spe exorta est. Nunc minùs miror di­ctum illud tuum saepiùs mihi inculcatum in Au­la, Cantabrigienses [...]. Hoc ego tum eò referebam, quasi ad me excitandum, non ad veritatē ipsam à te esse propositam. Sed hanc rem & Collegij nostri statum vniuersum, F. noster (o­pinor) fusè tibi explicare potest. Hoc tamen dicere possum, nisi res nostrae per te constitutae, & tuo con­silio & autoritate conquiescant, spem tuam de no­bis nostro collegio expleri non posse. Non dum ob­tinui cubiculum tuum. Quo iure cubiculo potiùs fraudari, quā stipendio meo debeo, non video: prae­sertim cum accersitus sum iussu D. protectoris. pe­cunia amissa, curari multis modis potest: cubicu­lum autem commodum praesertim si in illius posses­sionem deuenit, qui ossa sua, vt T. F. solebat loqui, et tabernaculum vitae suae, in hoc Collegio defixerit, parari iterum nunquam potest. Praetereà me Fau­ceto conferri non aequissimè fero, praesertim cum [Page 85] tu ipse scis, qualem aduersarium, & olim Tailero, & nuper Billo sese intendebat. Tu nunquam pro­babas eorum leuitatem, qui audaciam inimicorum & obedientiam amicorum sic compensare volunt. Vale in Christo ornatiss. Chece.

CHARISSIMO SVO Railtono.

HUNC iuuenem sine meis ad te literis Londi­num proficisci nolui Charissime Rail. Nam ex amicis meis vniuersis ne vnum in Aula (cum plu­rimi mihi sunt) habeo, ad quem vel maiori studio, vel iustiori de causa scribere debeam, quàm adte. Versatur enim semper (que) versabitur ob oculos meos & magnum beneficium tuum in me adiuuando, & maior beneuolentia tua in me tam amicè suscipien­do. Nec mirari debes, si existimem magnitudi­nem beneficij tui superatam esse opportunitate be­neuolentiae tuae. Nam beneficium à quouis accipere & populare & quotidianum quiddam est, vti au­tem beneuolentia, opera, consilio, gratia, & autho­ritate talis viri, qualis tu es, rarae certè propè (que) di­uinae foelicitatis est. Et hic fructus beneuolentiae tuae, qui singularis mihi fuit ad vsum meū, eo gra­tior ad animi iucunditatem, & eò paratior ad me­moriae diuturnitatem existit, quod abs te profe­ctus sit, qui virtutis opinione, non mercedis vllius expectatione adductus, voluptatem potiùs ex officio [Page] capiendam, quā vtilitatem ex beneficio foeneran­dam esse iudicas. Cuius instituti laudem in alijs tuendis, tuere tu perpetuò, perpetua (que) defige in me­moria, praestantem illā Cice. sententiam qui putat, nullum nec opū, nec gratiae, nec dignitatis fructum, vel vberiorem ad vsum, vel ampliorem ad laudem, posse existere, quàm is est, qui in aliorum trans­fertur & collocatur commoditatem. Neque hoc, quasi nouum beneficium aucupans scribo, sed vt in­telligas, quanti viri iudicio, huius facti tui institu­tum comprobetur. Vides, ornatiss. R. vt inanibus literis meis certa beneuolentiae tuae ratio compen­sata est: nam cum par in referenda gratia tibi esse non potui, studium tamen et voluntatem non deesse mihi, his literis, vt declararē, laboraui. Quod consilium meum, si non displicuisse tibi vel vno verbo significes, literarum crebritate te posthac sum defatigaturus. Vale in Christo.

NOBILISSIMO VIRO D. Mountioio.

CUm proximè Cantabrigiae Dominus Ioannes Redmannus esset, nobilissime vir, & tum me­cum coràm sermone, & nuper literis vehementer agebat, vt me totum & omnes vitae meae rationes, ad te, vel in Aula tibi vt seruirem, vel domi vt filium tuum instituerē, honesta sanè conditione deferrem. De qua re cum diù multum (que) cogita­rem, & viderem meipsum, qui aliquot annos otio [Page 96] me literarū dedidissem, ab Aulae negotio & rer [...] tumultu nōnihil abhorrere, & libertatis suauitate, qua iamdiu fruebar, à seruiendo me libentèr velle abstinere, nec ad filiū tuū instituendū, quantū vel prudentia tua à me expectat, vel aliorū beneuolen­tia de me praedicat, vel talis muneris susceptio po­stulat, tantum à me posse exhiberi, tamen & tanti viri hortatu multùm commouebar, & literatissi­mae Montioiae familiae nomine at (que) celebritate plu­rimū alliciebar. Reuer à enim censebā me, nō ab o­tio in negotium, non à literis in Aulā, non à liber­tatis fructu & suauitate, ad grauē seruiend [...] vsū ac molestiā, sed ad illud musarum domicilium ac fa­miliam vocari, cui praeter vnam in Italia, Medi­coeam, in omni seculorum & vetustatis memoria, parem aut similem non inuenies. In qua re, eò ma­ior prae coeteris omnibus laus tua est quò plurimi familiā suā & literarum studijs fundatam, et eru­ditionis splēdore illustratam esse voluerūt, vt pater tuus, sed perpauci sunt qui huiusmodi literarū quasi haereditatē sibi relictam vel multis vigilijs grauibus que studijs suis retentā & cōseruatā coluerūt, vel magno accessionis cumulo amplificatā adauxerūt, quod tibi cū non multis alijs commune est. Verùm qui eādē tā sanctè et integrè cōseruatā, tā omnibus modis auctā et cumulatā, liberis et sic omni posteri­tati propagare studuerunt, nulli ferè post natos homi nes fuerunt, & dubium an deinceps posthac futuri [Page] sint, quos tu tam gloriosè laudis socios & consortes meritò potes habere. Haec res, clarissime vir, om­ne meum studium & vitae rationes, ad tuae volun­tati obsequendum adduxisset, nisi Reuerendissimus pater D. Eboracensis biennio ab hinc omnē meam fidem & obseruantiam maximis suis beneficijs sibi deuinctam obstrinxisset. Quamobrem si vlla alia res sit, in qua tenuit as nostra vsui tibi esse possit, nec lubentiore animo, nec paratiore studio quenquam id effecturū inuenies. Per literas ergò te rogo, quas tu sic quotidiè ornas, ornatiss. vir, vt illam volunta­tem, quam de me aliorum praedicatione concepisti, eam perpetuò integram tua bonitate mihi conser­uatam esse velis. D. Iesus. &c.

ORNATISSIMO VIRO D. Ioan. Redmanno.

LIterae tuae, ornatissime vir, quas mihi abs te nu­per G. Hodgesonus attulit, mirifica me qua­dam voluptate affecerunt. Nam praeterquam quod temporis illius, cum nos inter nos quotidiana fami­liaritate coniunctissimi essemus▪ periucundam mihi memoriam renouabant, singularem praetere à illam benouolentiae tuae voluntatem, qua me à puero vnicè semper es complexus, nec vlla vel temporis iniqui­tate mutatam, nec locorum interuallo diminutam, sed retentam animo tuo, & amantissimè conserua­tam [Page 97] esse, graue inprimis & eximium testimonium dabant. Quod beneuolentiae tuae erga me studium dim ittere, eò grauiùs & acerbiùs semper esse dux▪ quò idem literarum & virtutis nomine susceptum, & iudicio potiùs ac voluntate, quàm vlla necessi­tate profectum esse perpetuò intellexi. Et profectò cum in proximum hoc triennium me cogita­tione refero, in quo aliqna vt aliqui putabant, vo­luntatum nostrarum separatio, nulla animorum nostrorum, vt nos scimus, distractio fuerat, & cum in caussas singulas, quam obrem homines ita cogitarent, diligenter intueor, eas omnes opinione quàm reipsa maiores esse video. Nam quamuis (quod summum & solum fuit) in sociorum nostro­rum electionibus à te et tua voluntate discrepabam, ego tamen vel tum quidem, in eandem tecum rem, eodem animo, licet dispari studio incumbebam. Vter (que) enim pupillos suos iuuādi studio commotus, ad eundem consiliorum effectum contendebamus. Quare si aliqua huius rei culpa ego teneri videor, tu ipse (pro nostro amore & prudenti facilitat [...]tua liberè loquar) omninò ab ea liberari & longissimè abesse non potes: nisi fortassè te pro tuis omni con­tentione laborasse, me omnem meorum curam, tu­telam ac fidem abiecisse aequum esse videatur. Cum ego potiùs censeo eò me maiori studio debuisse illam tum mihi oblatam pupillos meos iuuandi occasionē & facultatem vrgere, quò tu quotidiè ad ornan­dum [Page] tuos longè maiorem, ego verò ad tuendum meos, haud vnquam post id temporis consimilem [...]ncisci potuerim. At (que) quod ad Ioan. Checum attinet, quantum tu à me, in ea caussa vt facerem, vel Cantabrigiae, vel cum essem apud te Londini rogabas, tantum omni opera diligentia atque fide nauaui & perfeci. Nam non vt maiorem ad victum affluentiam inde caperet, sed vt aptiorem ad studium opportunitatem ibi haberet, te velle illum in nostrum Collegium coaptari ipse tu mihi dicebas. Quam rem, vt inprimis potui, curaui, ita in eorum sententia nunquam fui, sed ab ea lon­gissimè abesse cupio, qui putant, quod pro vno facias, pro nihilo esse habendum, nisi contra al­terum inopem et honestum te intendas grauem ad­uersarium. Inuitus sanè facio, Optime Red­manne, vt vllam vel horum temporum memo­riam renouem, vel cicatricem dolorum meorum acerbitate obductam refricem: eo tamen luben­tiùs hoc apud te facio, quoniam si te noui, si tu hij [...]turbis affuisses & minus ego ab alijs tua mo­deratione laesus fuissem, & ea vulnera quae excipie­bam, maturo prudentis ingenij t [...] remedio faciliùs multò curassem. Nam vt domesticas iniurias prae­teream, & grauissimas repulsarum acerbitates, qui­bus haec me penè tempora cf̄iciebant (vt lenissimis verbis in tanta re vtar) hoc tamen minimè feren­dum est, eò vs (que) prorumpere hominū alios laedendi [Page 98] libidinem, vt non satis esse ducerent, domesticam meam tenuitatem ad desperationem vs (que) affligere, nisi omnem de me apud multos praeclaros viros po­sitam aestimationem praecidere conarētur. In quam rem ita sedulò nonnulli tantis (que) opibus incūbebant, vt nulla vnquā cuiquā homini mei temporis, loci et conditionis facta sit iuiuria, vel acerbior ad cala­mitatem, vel grauior ad exist imationem, quàm haec facta fuerit mihi. Verùm (quod ex animo opt. R. loquar) si quemadmodum omnem illatae mihi iniuriae recordationem iam diu non solùm mi­tigauit dies, sed totam obliuione contriuit, ita mu­tatas aliorum voluntates redemisset dies & viola­tam existimationem in integrum mihi restituisset, haud vnquā vel eius memoriam refricuissē, vel tam gementes cogitationes meas apud te hoc tempore de­posuissem. Vehementer tamen laetor hanc ad te scribendi mihi oblatam esse occasionem, libenter (que) facio, vt haec apud te effundam, quoniam amorem tuū erga me plus & vetustatis & virium habere spero, & moderationē tuā vel in grauissimis iniurijs placabiliorē esse scio, quā vt (cum in toto hoc nego­tio, nulla mea certè praecipua culpa fuerat) vlla gra­uis & singularis offensio in animo tuo resideat. Quamobrem te rogo, optime vir, per vetustatem amoris nostri, per pias omnes & intimas necessitu­dines, quae mihi tecū vnquā intercesserūt, vt veteris potiùs, tuae de me, nō meo merito, sed beneuolētia tua [Page] conceptae opinionis, quam vllius non culpa mea, sed aliorum maleuolentia recèns excogitatae offensio­nis cursum liberiorem & expeditiorem esse velis. Quam rem à te pariter & ab eximio viro, quem mihi semper ad colendum & obseruandum propo­sui D. N. exoratam esse cupio. Sed de his re­bus, si tu ita voles, coram opportuniùs, nos inter nos communicabimus. Nunc venio ad literas tu­as: quibus tu me in Aulam vt Domino Moūtioio seruirem, & filium eius literis instituerem, non pessima conditione accersis. Atque vt breuiter ad singula respondeam, non tantùm mihi placuisset, ad longè amplius viuendi munus vocari, quantùm nunc laetor me à te ad hoc etiam, si multò esset tenu­ius, requiri. Verum mihi & omnes meijpsius & vitae meae rationes consideranti, & eas difficultates in quas huius muneris susceptio conijceret, prospi­cienti, non tot ad alliciendum inuitationes propo­sitae, quot ad absterrendum auocationes obiectae esse videntur. Nam vitae genus commutare, & te­ipsum quasi quodammodo retexere, vt opus mag­num arduum (que) est, ita ab omni vel periculi metu, vel doloris sensu vacuum esse non potest. Quam­obrem cum ego me hos aliquot annos in literarum studia, si non maximo cum fructu, non minima tamen cum voluptate abdiderim, & nunc à tam placido portu in eas fluctuum procellas meip­sum abducerem, nec à magna doloris acerbitate, [Page 99] propter veteris otij mei & tranquillitatis recor­dationem, nec à summo periculi metu & discri­mine, propter insolentem quandam tantarum re­rum imperitiam abesse diu potuerim. Praetereà cum in tanta quiete, & in hac, vt ita dicam, vi­uendi planitie nondum adolescentiae meae gressus vel mediocriter confirmatos habuerim, quomodo quaeso in tam praecipiti Aulae lubrico, absque graui & periculosa prolapsione constiterim. Ita­que siuè otij mei fructu, quo carerem, delectatus, siuè grauioris alicuius casus metu, in quem inci­derem, auocatus, ab Aula hoc certè tempore, & ea conditione nonnihil abhorreo. D. Mountioius quamuis à literis, vt opinor, alienus non sit, op­timo patris exemplo nonnihil incitatus, ad alias tamen res vereor magis procliuis ne sit, ado­lescentiae feruore & Aulae quasi aucupio & ten­diculis prolectatus. Nec me fugit quam esse so­lent omnes Aulici ad pollicendum largi & pro­lixi, ad praestandum tamen tenaces & restri­cti. Quid quod nec animi aut ingenij orna­menta, quae in me sunt perexigua, ita vllo iudi­cio aestimant, quemadmodum corporis vires ac praesidia, quae in me sunt prorsus nulla, ad tem­pus desiderant. Quòd mones vt hanc condi­tionem, ad quam D. Mountioius me inuitat, aliquot mensibus experirer, & si arrideret am­plecterer. [Page] Sin minus ad Collegium redirem, quod interim mihi saluum esset, amanter quidem fa­cis, illud tamen consilium haud mihi sequendum esse duco: Nam si ita facerem, vel temeritatis in suscipiendo, quod praestare non potuerim, vel perfidiae in deserendo (vt fama esset) cui me ad­dixerim, vel leuitatis & inconstantis viuendi ra­tionis, quam sic indies commutarem, insignem quandam notam grauemque reprehensionem apud illos, quibus hoc consilium non satis esset explica­tum, sustinerem. Ad docendum pueros Gramma­ticam, quam primoribus labijs vix satis ad vsum meum degustaui, non perfectè pleneque, vt alios cumulatè instituerem, edidici, nec reipsa ha­bilis aut accommodatus existo, & ab eo munere quodam animi mei iudicio vehementer abhorreo. Stipendium, quamuis exiguum, non contemne. Namque ipse iamdiu satis vsu obdurui, ad quan­tumuis tenuem & iacentem fortunam excipien­dam, & animus meus (nec hoc dictum arroganter putari velim) nunquam nimis vehementi cupidi­tate exarsit aut ferebatur ad praecipuam aliquam & affluentem fortunam concupiscendam. Quamo­brē cum aditus homini meae aetatis & loci ad Au­lam vix satis patet tutus, & domum eo consilio re­gressus non admodū dabitur honestus, & ego ipse ad tale munus nullo modo habilis sum aut aptus, & [Page 100] hac mea mediocri fortuna facilè sum contentus, D. Mountioium aequo animo laturum spero, si vo­luntati eius hac in parte satisfacere non queo. Ue­rum vt haec omnia mihi essent solutissima, alia re istis omnibus longè maiori ab huius muneris sus­ceptione excluderer. Reuerendiss. enim Eboracensi omne meum studium, iampridem, obseruantiam, et officij rationes deferebam. Quo praesule, nec ad res meas adaugendas magis munificum, nec quicum otium literarum amplexer magis opportunū quen­quam quaerendum mihi esse duco. Cui literas quas ad eum scribo vt tu tradas, opt. vir, vehementer es mihi rogandus. Quod eo impensiùs à te efflagito, quo magis timeo, ne de ea voluntate quam in me sponte sua propensissimam contulit, aliorum iniqua peruersitas hac temporum iniquitate nonnihil de­traxerit. Nā ne (que) vllius est tā lōginquus locus, quo ea non peruasit, [...] enim sunt [...] (vt ait in Antigone Sophoc.) nec vllū pectus tam sanctum at (que) integrum, quod ea non attentauit, Nec eò ista dico, quasi conscius mihi sim aliquid à me cōmissū esse & designatū, quò animus eius à me vllo modo sit abalienatus. Nā nisi Setonus & Watsonus stu­diorum & vitae meae rationes, si requirantur, testi­moniū dederint honestū, non ampliùs ego te rogabo in meam gratiam, vt ab ore tuo verbum exeat v­num. Hoc tamen te non celabo. Proximo anno, vt tu scis, verti commentarios graecos in Epistolam [Page] ad Titum, quos quasi obseruantiae meaesignifica­tionem Re. Eboracensi offerendos esse duxi. Cum ad aedes eius accesserim, nec in conspectum eius (quem tum in lecto grauitas valetudinis det inue­rat) venerim, librum ei tradendum G. Laeo fratri eius committebam. Tradidit, perlegit, in illo quod eum offenderat, inuenit. Librum remisit non sine munere vt locum excuterem. Locus hic fuit. [...]. Dom [...] reuersus, Chrysostomum, ex quo hos commentarios Oecu­menius magnam partem excerpsit, inspexi, locum inde mutuatum esse facilè intellexi. Graecus Chry­sostomus non erat ad manum, quaeso excute tu lo­cum. Et puto ego multa, nascente ecclesia, neces­sitate quadam fuisse permissa, quae cum ea adole­uerit, & quasi aetate grandior facta fuerit, pruden­tum magistratuum consilijs sint rescissa. Et hoc to­tum illud est, quod te celare nolui. Quam ergo vel Reuerendissimo patri de me suspitionem, vel tibi de toto negotio cogitationem haec res mouere potest, planè non video: hoc scio, me tantum de vlla re quae non esset integra aut orthodoxa, tum, cum eum librum verti, cogitasse, quantum quid in vtopia ageretur, eodem tempore cogitaui. Quamobrem vt fidei & obseruantiae meae (quam omnem iam­pridem [Page 101] ad eum detuli, & ad eius solius vsum at (que) voluntatem hactenus conseruaui) aliqua ratio cō ­stet, vt (que) sciat, quam graui animo ferrem gratiam eius mihi collectā cuiusuis rei spe vel hominis fa­uore effundere & dimittere, à te per omnia sancti­oris nostrae necessitudinis vincula quaeso, vt si ali­quid de eius animo erga me extra meam manife­stam culpam detrahatur, id tui de me iudicij testi­monio in integrum mihirestituatur. Tantum e­nim apud eum opinionis tuae testimoniū habiturū est, vt non dubitem, quin nouus quidem ac singula­ris gratiae cumulus ad priorem eius voluntatem vel leui tua cōmendatione mihi accessurus sit. Id quod si feceris, nec mihi vitae (que) meae rationibus gratius & commodius, nec tibi veteri (que) mori & perpetuae consuetudini tuae propius & coniunctius quicquam excogitare potes. Cum hoc facies (vides quantum mihi de tua bonitate polliceor) etiam adhuc aliud mihi rogandus es vt facias: nempè vt cum Galfri­do Laeo, vel qui familiae Reuer. patris procurationi praesit agas, vt eam pecuniam, quam mihi Reueren­dissimus pater quotannis ad studia literarum su­stentanda suppeditat, per te mihi mittat. Summa est. 40. Solid. viginti enim ad festum Michaëlis praeteritum debebantur, & tantū hoc tempore re­cepturus sum. Ita enim pecuniam soluendam esse constituit ipse D. Eboracensis. At verò si hoc an­nuum stipendium in aliquam praebendam, quam [Page] vocāt, vel infimi pretij et aestimationis (licet max­imum quiddam ad retinendum vnà cum Collegio mea lectio graeca mihi permitt at) opera tua & e­ius munificentia commutaretur, nec tibi ad faci­endum mea caussa, maius, nec illi ad tribuendum tua petitione facilius, nec mihi, quod vel à tere­quiram, vel ab eo sperem optabilius possit inueniri. Et haec hactenus. Nunc verò, ornatissime vir, si tu me interrogares (vtinam tam tibi non esset mole­stum, quam mihi est periucundum tecum literis colloqui) quam mihi viuendi rationem & studio­rum meorum exitum proposuerim, ad quem potis­simum omnes curae & cogitationes meae sunt euigi­laturae, ingenuè responderem, verbi dei cognitio­nem, Platonis. Arist. Cicer. lectione, quasi mini­stra & ancilla comitatam, & eum finem mihi esse propositum, ad quem reliquum vitae meae cursum dei voluntate intendam at (que) dirigam. Verum si op­tio mihi daretur, et facultas à D. Ebor. concedere­tur, & fortunarū nostrarū tenuitas pateretur, ni­hil prius optarē, quā vt aliquē praeclarum virū, qui à Regia maiest. ad exteras nationes legaretur, ali­quot annos comitarer. Nā vt confido, me posse in huiusmodi munere non ineptissimè versari, siuè [...], siuè cum res exigeret, vt li­terae domum mitterentur, cum vir ille magnitudi­ne negotiorum distraheretur, ad illum laborem ali­qua ex parte minuendum, ita planè existimo ta­lem [Page 102] viuendi ad tempus rationem, priori meo propo­sito nequaquam aduersari. Tu fortassis hanc cogi­tationem vanam & inanem esse, & quasi quoddā adolescentiae meaesomnium iudicabis, sed vt vt est, cum hoc consilium meum cum labore & periculo coniunctum sit, quae duae res vitiorum omnium ex­terminatrices esse solent, cum (que) nihil longius vn­quā in optatis meis habui, nisi vehementèr tibi dis­pliceat, vehementèr terogo, vt huius voti, cum op­portunit as id efficiendi tibi dabitur, me quod potes compotem facias. Audiui quod post resciui, vltimo anno operam meam ad librum quem R. M. obtu­listi transcribendum pergratam esse potuisse. Doleo profectò non tam eam mihi occasionem tibi gra­tum faciendi ita malè cecidisse, quam te cogitare aliquod meum officium tibi esse ad requirendum cōmodum, quod idē ad praestandū tibi, non sit mihi periucundū. Quamobrē si vis vt intelligā me à te amari, quū aliquod opus tuū ꝙ nō nimis longū erit, operā meā postulabit, tantùm, quantū cupis de me tibi pollicere. Nā si quāta est in me id faciendi vo­luntas, tāta, idē efficiēdi in me esset facultas, haud profectò quēquā, qui illud munus vel alacriùs susci­peret, vel ornatiùs expoliret, inuenires. Nec est ꝙ lubentiùs facerē, quā vt aliquot dies apud te pone­rē, quae res nō tātū tibi vsus & oportunitatis ad vl­lā cōmoditatē, quātū mihi fructus et iucūditatis ad veteris cōsuetudinis nostrae renouationē asportaret. Vides quā molesta epistola literas tuas compensa­ni. [Page] Si scirem tibi illam non nimis displicere, saepiùs ad te scriberem. Gratissimum mihi faceres si de hijs rebus tribus verbis vel per Christophorsonum nostrum, vel per quemcun (que) vis, scriberes. Nam nihil mihi literarum tuarum sermone incundi­us. Vale.

IOANNI CHECO.

S. P. in Christo Iesu ornatissime Chece. Proxi­ma hebdomada ad te per Wilsonum aut Ioann. Christophorsonum scripsissem, si non eodem tem­pore ad D. Eboracensem, D. Mountioium, & Io­annem Redmannum, qui ad me priùs, vt Domi. Mountioio seruirem scripserat, literas dedissem. Nostime aliquando tecum de itinere communi­casse, quod Londinū ante Pascha facerem. Quod facere nullo modo possum abs (que) eo libro, quem è graeco Chrisost. cōuertēdū in manus sumpsi. Te ergo rogo per amicitiam nostrā vt librū graecū quā ce­lerrimè remittas vel per Christoph. vel per aliū, qui breui sit reuersurus. Haec scribit ad te orna. Chece, Aschamus tuus, lachrimis & gemitibus cōfectissi­mus, qui paulò antequam has literas scripsi, patrem meum virum prudentissimum è terris ad Chri­stum commigrasse, longè certior quàm infirmitas mea cupit, factus sum. Et cum hoc solùm ad max­imum dolorem acerbissimum esset huic tamen ac­cedit [Page 103] alter longè grauiss. cumulus: nam chariss. ma­tris meae salutem (quantum ad hanc vitam perti­net) omnes amici mei in desperatissimis habent. Odurū fatum, quod primum fratrem mihi talem abstulit, qualem non familia nostra, sed vix vn­quam Anglia tulit: Et nunc simul ambos paren­tes meos, ne non satis calamitate & vndis lachry­marum obruar. Quam hoc acerbum sit, tu ipse in­telligis, mihi praesertim homini, vt scis, animo eti­am in leuioribus rebus, valdè fracto & humili: Quid grauius, quid tristius, quàm vtro (que) parente simul orbari? O me infoelicem, qui tuo nunc sermo­ne & colloquio, solatio mihi desideratissimo priuor. Vtinam adesses mi Chece, vt lachrymas meas apud te effunderem, vt gemitus & suspiria mea, in pru­dentiss. et suauiss. consilio tuo deponerē. Verū ita nō conficior dolore, vt mei ipsius qui sim, & dei boni­tatis erga illos quanta fuerat, & ad quam decur­sam & exactam aetatem eos perduxerat, obliuis­car. Noui enim hanc esse viam vniuersae carnis: noui etiam quod me vnicè consolatur, huius vitae exitum melioris vitae ingressionem esse, & haec spes mea posita est in sinu meo. Meministi (vt opinor) mi Chece, me literas à patre meo paulò ante Chri­sti natalem diem (& eas heu extremas excepi) ac­cepisse, quibus me monuit pater, & quasi quodam benedictionis sacramento me obstrinxit, vt (quàm mox relicta Cantabrigia) ad aliquod honestè vi­uendi [Page] genus me conferrem, nos enim irritare in nos contentionibus nostris grauissimam iram & offen­sam dei. Quantum haec res me tum commouebat, tibi ni fallor impartiebar. Ea nunc in animo meo ita renouata est, & nocte die (que) mihi ita in perpetu­is cogitationibus meis versatur, vt nullū dictum E­saiae, Ioan. vel Pauli, vel fixius mihi possit inhaeres­cere, vel maius pondus authoritatis apud me habe­re. An aliquid monitione patris, ad sequendū gra­uius? [...] cecinit prudentiss. Grego. Naz. An aliquid vltima patris voluntate & extremo testamento ad religiosissimè conseruā ­dum sanctius? Nam has ego extremas literas, hanc eius extremam vocem excipiebam. An hoc mihi leuiter imperabat? An non eo tempore, quo anima eius iam breui tempore ad Christum euolatura, de Christo, & quae ad Christum pertinebant philoso­phata est? Cum ego ergo tanto paternae monitionis sacramento obstrictus sum, nihil priùs habeo, or­natissime Chece, quàm vt te in visceribus Ihesu Christi rogem, vt quemadmodum tu semper cuius ego rei locupletissimus testis sum, ex quo primum vlla familiaritas inter nos intercessit, teipsum ad omnes res honestas persequendas, non ad vllas vel minimas contentiones suscitandas, ducem praebu­isti, ita alijs omnibus vel hijs qui in te iniquissimis fuerint animis, ad trāquillitatē inter nos omnes cō ­stituendā, te authorem principem praebeas. Nam [Page 104] quemadmodum illud erat ad aequitatis tuae lau­dem, praeclarissimum, ita hoc erit & ad prudentiae tuae commendationē, & omnium nostrorum vtili­tatem perpetuum & immortale monumentum. Et quamuis Ethnici quidam honestum bellum inho­nestae paci praeferant, licet ne (que) id Ciceroni place­at, tamen vereor vt possint nobis Christianis, nobis (inquā) quos idem literarum, virtutis, et honesta­tis studiū, in vnum domiciliū conclusit, quos arcti­or quaedā necessitudo cōiunxit, quos tanta literarū & dei voluntatis cognitio instruxit, satis esse iustae caussae, vt sic nonnunquam excandescere, sic semper in diuersa studia distrahi, vllo modo liceat. Et hic puto singulis nobis vsurpādū illū psalmi versū, nec declines domine cor meū in verba malitiae ad ex­cusandas excusationes in peccatis. Si pax nobis & animorū cōiūctio in integrū restituta fuerit, tū satis me reliquisse Cantabrigiā iuxta patris monitionē, hoc est, è tanta dissentionis cōfusione liberatū esse putabo. Sin minus, quod omen obruat Deus, sua­uissimae familiaritati tuae totum me dedam, & om­nibus reipsa placere, nemini vel verbo displicere co­nabor. Si ne (que) hoc benè successerit, ab Acade­mia, quam primum potuero, discedam. Has lite­ras sic miseras, vt vides, & ferè flentes, & ab om­ni sensu praeterquam doloris vacuas ingemiscens admodum cogitatio mea vix inter lachrymas meas mihi expressit. Nihil sermone literarum tua­rum [Page] ad solatium & doloris leuationem potest esse exoptatius. Saluta quaeso officiosissimè Henr. Cum­berf. nostrum. Jesus Christus. &c.

GEORGIO DAIO CICEST REN­sis Ecclesiae praesuli digniss.

CVM tu hijs proximis diebus, ornatissime praesul, Cantabrigiam venisses, et congratulatione om­nium, consalutatione plurimorū, quibus tecū neces­situdo vlla aut notitia intercessit, exceptus fuisses, vix dici potest, quāto nos et consalutandi desiderio, & animi nostro ac voluntatis erga D. tuam de­clarandi studio exarsimus. Quod eò lubentiùs fe­cimus, quoniam multum diuque pertimuimus, ne aliqua animi tui facta esset offensa illorum temporum iniquitate, quibus nos tum siuè con­silio propter imperitiam, siuè iudicio propter aeta­tem, temerè nosmetipsos dedebamus. Fuit tamen quod me semper vnicè consolabatur, cum e­go nunquam existimarem tantum adolescentiae meae temeritatem ad offendendum, quantum pru­dentiae tuae moderationem & beneuolentiae erga me vetustatem ad ignoscendum valere potuisse. Ne (que) profectò nunc committerem, opt. praesul, vt horum temporum recordatione cicatricem imprudenti fa­cto meo iampridem obductam refricarem, nisi to­tam hanc culpam adolescentiae meae feruori esse tri­butam, [Page 105] omnem (que) eius memoriam sempiterna qua­dam obliuione deletam ac penitùs extinctam esse putarem. Ita (que) cum hanc meam cogitationem tibi hoc tempore significare studerem, & quod munus­culū de more tibi esset offerendum circumspicerem, ego Isocratis mei sententiam libenter secutus, nō ex hijs rebus, quarum tu abundares copia, ego labora­rem inopia, mihi ali quid selegi, sed tale quiddam, quod cum esset mihi ad tribuendam aptissimum, et tibi etiam ad recipiendum non omninò esset iniu­cundum. Hunc ergo Psalmū iam ferè ante annum, cum Turca Hungariae imminer et, ad studiosorum nostrorum rationem in modos senarios illigatum, eo quo soles vultu accipias, quo nihil mihi gratius aut optabilius possit euenire: Deus D. tuam diu­tissimè seruet incolumem.

REVERENDISS. IN CHRI­sto patri, ac D. D. Thome Cantuariensi Archiepis­copo, literarum patrono maximo.

NEc tibi nouum literas ab obscuris & ignotis hominibus accipere, nec homini mei loci in­solens & inauditum esse potest, ad tantum virum libenter velle scribere, ornatissime praesul. Nā dum in te tantum emineat bonitatis et eluceat ad quem­uis prouocandum, & nobis, qui nosmetipsi literarū studijs dederimus tot monumenta suppetant ad ex­citandum, dum alter rerum inopia vrgeatur, alter [Page] studio sese venditandi efferatur, singuli singulis, & vna aliqua certè caussa ferè omnes vel necessariò compulsi, vel sponte sua adducti, ad id facien­dum fuerint, literas profectò nec tibi accipiendi occasio, nec nobis scribendi opportunitas vn­quam deesse potest. Nouum ergo non tibi vsu re­cipiendi, sed nouum fortassè more scribendi, no­uus homo à te postulo (eruditissime praesul) quod veteri tamen, non nouo aliquo modo vt accipias, omnem veterem humanitatem tuam vehementer rogo. Rogo autem non opes tuas, aut quicquid il­lius generis sit, sed opem tantum tuam, et aliquam gratiae & authoritatis tuae partem, quae & tibi erit ad tribuendum facilis atque prompta, & eadē mi­hi ad capiendum optata admodum erit et iucunda. Verum si quis sim, & quid petam, scire aues, is sum profectò, quem fortuna tenuem & obscurum, sedes Cantabrigiensem, institutum vitae perpetuum lite­rarum cultorem, natura imbecillum, valetudo Me­lancholicum reddit. Sed quorsum haec pertinent, di­cis? vt scias, cum dei inprimis prouisio, amicorum aliquid cura, nonnihil mea me voluntas, omnem vt aetatem meam in literarum studio contererem, commouisset, atque in ipsam studiorum viam non infoeliciter ingressus fuissē, ecce tibi partim otiosum hoc literarum studium & vitae institutum quod se­quor, partim situs loci & coeli intemperies, in qua viuo, partim imbecillitas naturae & febris quar­tanae [Page 106] vis, qua non paucos menses grauissimè iacta­bar, ita omnes salutis meae & salubrioris sanitatis rationes vel vrgent haec singula, vel opprimunt vni­uersa, vt eum cursum, quem in literarū studio eon, ficere instituerim, nec constanter ad laudem, nec diligenter ad vsum diù tenere potuero. Ita (que), cum nec meae me fortunae sinant, hoc solum, sedis muta­tione vertere, nec mea voluntas & animi inductio gestiant vitae institutum relinquere, nec curatio vlla possit naturae imbecillitatem corrigere, nec tempus adhuc valuit amissas vires restituere, vel colluuiem illam foecemque Melancholiae & relliquias quartanae febris eijcere: & cum me con­trà ab optimo remedio victusque ratione exclu­dunt, partìm constitutiones humanae, in quas impetum facere nefas esse duco, partìm supersti­tiosae aliquot hominum conscientiae, quarum nul­lam ducere rationem iniquum esse scio, cum inquā, fortunarum angustia, loci intemperies, studiorum rationes, naturae imbecillitas, Melancholiae vis, lex dura, hominum siuè imperitia, siuè superspi­tio, graui impetu in salutem corporis facto, immen­sum in modum cursum studiorū meorū impediūt: Rogo D. tuā per hanc Academiae sedē, quā incolo, per vitae studiorum (que) rationē, quam sequor, per na­turae valetudinis (que) imbecillitatem, qua grauiter implicatus premor, vt ego authoritate tua non ampliùs tenear ea traditione, qua certus ciborum [Page] delectus certis temporibus praecipitur. Quā meam petitionem, nec curacarnis ad concupiscentiam fin­xit, nec licentia vlla ad insolentiam subornauit, sed salutis meae ratio tantum ad expeditiorem studio­rum meorū progressum excogitauit. Cuius si compos fuero, vulgi nec in offensam, nec in sermonē efferen­do, sed tacitè, consideratè, quietè, abstinentèr cum gratiarum actione vsurpabo. Qui nemini, nisi de­sperato morbo laboranti, hanc libertatē concedunt, perinde faciunt, ac hij homines solent, qui nunquam aedes suas, nisi vetustate ruinosas & iamiam collap­suras reparant: frugi patres familias aliter faciunt, aliter periti medici, qui non serò medicinam pa­rant, at principijs semper obstare solent. Ita (que), qui nunquam nisi, desperata salute, huius diuini be­neficij vsum hominibus impartiunt, & imperiti sunt, quid prudens in omnibus rebuspub. prouisio facit, & nimis insolenter abutentes sunt diuini­tùs nobis dato bono, quo tempore vsus eius aut nul­lus, aut exiguus esse potest, cum tamen huiusmodi bonum, bonum non est, quia externum est, nisi ex ea parte tantum, quatenùs vsus aliquis eius con­sequatur. Cibo ergo non ad desperatos morbos in­utiliter abuti, sed ad salutem vitae nostrae retinen­dam accommodare debemus, iubente ipso Paulo, vbi ait, [...] Sed hanc caussam vrgere, nec loci opportunitas, [Page 107] nec epistolae modus, nec temporum tuorum ratio, nec rei vlla obscuritas requirit, eruditissime prae­sul: vnum hoc tamen tacitus praeterire nullo mo­do possum, quod Herodotus, in Euterpe, de sacer­dotibus Aegiptijs memoriae prodidit. Hi homines (cum ab illis tanquam ab ipsis fontibus omnes ar­tes omniaque disciplinarum genera profluxerunt, quod Homerus, Pythagoras, & Plato tres viri omnis doctrinae & ingenij principes, eo nomine Aegipto peragrata intellexerunt) in studio lite­rarum semper versati, & in naturae virtutisque contemplatione omnem & mentis cogitationem & aetatis cursum conterentes, ab omni piscium esu, religione quadam obstricti perpetnò abstinebant, ob hanc caussam solam, sine omni controuersia, ne ignea vis ingenij atque praestantia vllo fri­gido succo, quem esus piscium ingeneraret, ex­tingueretur. Et hic iniquè comparatum est, or­natissime praesul, vt cum tot superstitionum ge­nera ab Aegiptijs (quod facilè probari potest) primum ad Graecos, deinde ad Romanos redun­darunt, post in nostra tempora per sentinam il­lam papisticam deriuata sunt, vnum istud prae­clarum sapientissimorum virorum consilium ac re­medium ad doctrinam amplificandam susceptum, sic esset, vel ab indoctis propter imperitiam, vel ab imbecillis propter superstitionē, cū magno magnorū ingeniorum incōmodo, nobis interceptū ▪ Ita (que) cum [Page] nemo meliùs quàm dominatio tua intelligat, vndè haec consuetudo orta sit, à quibus alta atque fota sit, per quos ad nos deducta sit, & per quos potissimùm ad nos pertineat, & cum omnis sit esus piscium, vernis temporibus ineptus, vliginosis locis inutilis, studiorum nostrorum rationibus insalubris, vale­tudini Melancholiae pestiferus, & stomacho meo semper odiosus, precorte per literas ipsas, quibus omnia tribuere soles, ornatissime praesul, vt quem­admodum ego in possessionē huius libertatis irruere nunquam instituerim, ita per tuam authoritatem, liceat mihi quietè, in eam immigrare. Quam si in­tegram recuperare, & in easedem ac domicilium collocare non permittis at saltem vel pedem ponere, & in ea, si non domum ad habitationem, certe di­uersoriū aliquod ad cōmorationem, condonare mihi velis. Nummū quo redimam istud mihi, nullū ha­beo, praeter vnicū illū exiguū, quē concredidit mihi caelestis ille paterfamilias, quē profectò integrum, vt aliqua veteris libertatis possessio redhibeatur, vel è graecis latinè vertēdo, vel publicè in Academia, vel priuatim in hoc Collegio, siuè graecum, siuè latinum, pro tenuimea facultate praelegendo, ad arbitrium nutū (que) D. tuae erogabo. De hac re aliquid à te vel hac lata conditione, in summa ista gratia & au­thoritate tua me impetraturū spero, cum ego certus sum, quod quantum apud alios magna pecuniae vis extorquendo possit exprimere, tantū apud D. tuam [Page 108] ipsum literarum nomen exorando soleat obtinere: et ipse etiam scis huiusmodi libertatem aequiùs lite­rarum studiosis, ad salutem suā retinendam, dari, quàm vllā licentiam, in nescio quos homines, ad li­bidinē suam explendam conferri debere. Rem om­nem cognoscis, cui tantum tribues quantum vis, tantum, scio, voles, quantum honest a petitio ab ae­quissima authoritate sperare, & literarum cultor ab earundem vero antistite & summo patrono ex­pectare debet. Et quia longo sermone literarum mearum iampridem scio me nimis insolenter hu­manitate tua abusum esse, & omnes verecundiae fi­nes transusse, libet profectò nunc ipsius Cicer. con­silio vti, & benè nauiter (que) impudentem esse. Si cu­pias igitur scire, quàm floreat Academia, quis fructus literarum apud nos sit, meam sententiam sic paucis explicabo, Ad sacrarum literarum co­gnitionem viam affectant plurimi, ad eam tamen diuersi homines diuersa voluntatū studiorū (que) ratio­ne delectati aliū at (que) aliū aditum sibi patefaciunt. Quidam & hi sanè multi, insano tamen iudicio immensum quantum Pigio tribuunt, & in illa controuersia de peccato originali ac praedestinatio­ne dei eius vestigijs insistentes, praecipites in er­rorem ferri malunt, quàm cum D. Augustino rectam viam persequi, qui & ingenij eru­ditionisque praestantia superiore, & indu­stria opportunitateque id plenissimè illustrandi [Page] maiore, reliquos omnes qui aetate aut antegressi aut subsecuti sunt, superauit. Alij ad quotidianam verbi dei lectionem, Augustini inprimis sentētiā, et eam quam possunt maximam linguarum cogni­tionem, quasi subsidio comparant. Linguae passim ab ijs discuntur, qui cum discendi, tum intelligen­di magistri optimi habiti sunt, vt nec ratio propter infantiam nimium obmutesceret, nec oratio prop­ter imprudentiam loquaciter insolescere queat. Ad hanc rem Platonem & Aristo. (ex quorum fonti­bus inter Graecos, loquens illa prudentia optimè hauriri potest) adhibemus. Ad quos è Latinorum turba solum ferè Ciceronem adiungimus. Herodo­tus, Thucidides, & Xenophon, tria temporum, ve­ritatis, et graecae eloquentiae lumina, magnum splen­dorem coeteris studijs nostris apportant. Homerus, Sophocles & Euripides elegantis omnis doctaeque poese [...], hic fons, illi duo flumina, affluentiùs nunc ad coeterorum studiorum nostronum irrigationes redundant, quàm his proximis superioribus annis Terentius ac Virgilius. Et in hanc optimam stu­dendi viam potissimum Ioan. Checi vel ope ac prae­sidio adiuti, vel consilio & exemplo excitati pluri­mi sese dediderunt. Cuius à nobis digressum, per quem in tam facilem paratumque cursum produ­cti fuerimus, eo faciliùs ferimus, quò certiùs cog­noscimus hanc nostram incommoditatem cum v­niuersae reipub. commodo ac salute conuinctam & [Page 109] implicatam esse. Hinc tamen facilè, quàm vera il­la Platonis sententia sit, intelligi potest, nempè plu­rimum reip. interesse, vt vnus aliquis existat sem­per praestans excellens (que) vir, ad cuius virtutis imi­tationem, caeteri volunt ate, industria, studio, & spe erecti, totos sese effingant & accommodent. Istis studiorum nostrorum rationibus hoc modo satis in praeclaro cursu expeditis, duo inferuntur grauis­sima impedimenta. Alterum, quod nescio, quo fato vel potiùs quorum facto effectum sit, vt pauci ad­modum maiores natu viri in Academia commo­rentur, quorum exemplo studia literarum excita­ri, authorit ate mores adolescentium fingi at (que) for­mari rectissimè potuissent. Alterum, quod illi ferè omnes, qui huc Cantabrigiam cōfluunt, pueri sunt, diuitum (que) filij, & hij etiam qui nunquam indu­cunt animū suum vt abundanti aliqua perfecta (que) eruditione perpoliātur: sed vt ad alia reipu. munera obeunda, leui aliqua & inchoata cognitione para­tiores efficiantur▪ Et hic singularis quaedam iniuria bifariam Academiae intentata est: vel quia hoc modo omnis expletae absolutae (que) doctrinae spes longè ante messem in ipsa quasi herbescenti viriditate praeciditur: vel quia omnis pauperum inopumque expectatio, quorum aetates omnes in literarum stu­dio conteruntur, ab hijs fucis eorum sedes occupa­tionibus exclusa illusa (que) praeripitur. Jngeniū enim, doctrina, inopia, iudicium, nil quicquam domi va­lent [Page] vbi gratia, fauor, magnatum literae, & alia persimiles extraordinariae illegitimaeque rationes vim foris adferunt. Hinc quo (que) illud accedit in­commodum, quòd quidam prudentes viri nimis aegrè ferunt partem aliquam Regiae pecuniae in Col­legiorum socios impartiri, quasi illi non maximè indigeant, aut quasi vlla spes perfectae eruditionis in vllis alijs residere potest, quàm in hijs, qui in per­petuo literarum studio, perpetuum vitae suae taber­naculum collocârunt. De hac re longiorem sermo­nem habere potuerim, quàm epistolae modus postu­lat: At haec breuiter attingere volui, vt studia no­stra nec cum progrediuntur, gaudio tuo ad con­gratulationem, nec cum impediuntur, consilio tuo, ad opitulationem, carere vllo modo possint. Quoni­am tu is es, qui literis progredientibus plurimum gaudere soles, propter singularem tuam erga illas voluntatem, & eisdem laborantibus vnicè mederi potes, propter summam tuam authoritatem. Vale. Literarum decus & ornamentum.

ORNATISSIMO VIRO D. Poneto.

S. P. ornatissime Ponete. Literas scripsi ad Re­uerendissimū patrem Cantuariensem, quas si tu epe tua & gratia tua, qua plurimum apud illum [Page 110] vales, adiuturus sis, & mihi rem gratissimam, & amicitia nostra dignissimam facies. Opem eius non opes vllas peto, & eam etiam, quae non foris mole­stiam adfert (non enim vt literas scribat, non vt quicquā à quoquā meo nomine impetret, requiro) sedquae tota in eius potestate sita est, quae (que) illi ad­tribuendum expedita, & mihi ad accipiendum, necessaria, & tibi ad iuuandum ope tua admodum honesta erit. Peto vt eius authoritate, non am­plius illaqueer ea traditione, qua certus ciborum delectus certis temporibus interdicitur. Haec vna res omnes vitae studiorum (que) meorum rationes ve­hementèr impedit. Vt hoc à Reuerendissimo patre postularem, commouebat loci situs, qui frigidus & vliginosus est, vitae institutum quod, otiosum est, natura corporis, quae imbecilla est, valetudo, quae melancholica est, propter reliquias quartanae fe­bris, à quibus dum integrè liberari nequeo: & stomachus etiam meus qui à nulla re perindè ac ab esu piscium semper abhorruit. Non abs re hoc iam petere videor, dum adhuc in aliquo con­sistant statu vires corporis mei, & antequam morbo nimium inclinentur. Nam nunquam frugi visi sunt mihi illi patresfamilias, qui ne­quaquam aedes suas nisi ruinosas & collapsu­ras reparare solent. Qui sic faciunt, rem [Page] nunquam faciunt. Hanc rem apud reuerendissi­mum patrem non vrgeo, vel quia non opus est, vel quia id te facturū, si res ita tulerit, spero. Quam­obrem si ope tua & illius authoritate hoc mihi con­cedatur, nec'tibi ad faciendū mea caussa maius, nec illi ad tribuendum tua petitione facilius, nec mihi certè hoc tempore, quod vel à te requiram, vel ab eo expectem optabilius accidere potest. Certiorem me quaeso facias literis tuis, quid Reue. pater de pe­titione & literis meis sentiat. Nihil gratiùs faci­es. Nihil enim sermone literarū tuarum incundius esse potest. Literis tuis me tibi deuincies vt saepissi­mè scribam ad te, modò hoc non molestum tibi fue­rit. Gregorium Nyssenū graecum, si habes, doctissi­me Ponete, ad tempus mutuò libentissimè sumerē: Sin tu non habes, rogo te per vetustatem amicitiae nostrae, vt illum à Reuerendissimo patre ad aliquot menses mihi impetres. Quod si facies, quam gra­tam rem facies, proximis literis meis declarabo. Vale in Christo ornatissime Ponete.

REVEREND ISSIMO IN CHRI­sto patri ac D. D. Th Archiepiscopo Cantuariensi.

LIteras meas, ad eum modum, quem mihi retu­lit Iacobus Bingamus, à te fuisse acceptas, orna­tissime praesul, singularis cuiusdam humanitatis tuae illustre fuit & expressum signum: meam au­tem [Page 131] de ciborum delectu petitionem tam prudenti facilitate à te esse concessam, eximiae bonitatis tuae in tuenda studiorum salutis incolumitate synceris­simum est testimonium. Sed tenuitatem fortuna­rum mearum, tanto tuo sumptu, in ea, pro Regio Si­gillo, solutione esse alleuatam, perpetuum apud me semper diuinae libertatis tuae repositum erit monu­mentum. Cum ergo pro singulari tua in literis meis accipiendis humanitate, pro eximia tua in conce­denda petitione mea bonitate, pro ampla tua in re­rum mearum angustia leuanda libertate, gratias quas agerem tibi, vulgares tantum habeam & tri­tas, quas referrem tibi aut nullas aut perexiguas, et tamen pro tanto beneficio debeam tibi longè maxi­mas: Video sanè eam tantum mihi remunerandi ti­bi rationem reliquam esse, quae tamen ipsa (vti spe­ro), & meae facultati erit ad perficiendum aptissi­ma, & D. tuae voluntati ad accipiendum gratissi­ma, nimirùm, vt literarum studium assidua perse­quar diligentia, singulare hoc beneficium tuum perpetua vsurpem memoria, facultate ista à te mi­hi concessa considerata semper perfruar prudentia. De sigillo licentiae meae, quod nec ipse scripserim, nec ad Dom. tuam accesserim, caussa fuit, quia in eis locis ex eo tempore semper commoratus es, quo nullus certus tabellarius proficiscebatur, cui vel re­ctè literae meae, vel tutò sig illum illud committi po­tuerat. Nunc rogandus es, per humanitatem tu­am [Page] vt illud per Ponetum nostrum Dom. Tailero praefecto noctri Collegij concedatur. Breuitèr et in­diligentèr nunc scribo, ornatiss. praesul, quia vale­tudo mea hos duos ferè menses ardentissima febri afflicta accuratiores scribere non permittit. Posteà deo volente, diligentiùs. Ihesus Christus. &c.

CLARISSIMO VIRO D. THO­me Smitho, pro Academia

SI tu is es, clarissime Smithe, in quem Academia haec Cantabrigiensis vniuersas vires suas, vni­uersa pietatis iura exercuerit, si tibi vni omnia do­ctrinae suae genera, omnia reipub. suae ornamenta li­bentissimè contulerit, si fructum gloriae suae in te v­no iactauerit, si spem salutis suae in te potissimum reposuerit: age ergò & mente ac cogitatione tua complectere quid tu vicissim illi debes, quid illa, quid literae, quid resp. quid deus ipse pro tantis pie­tatis officijs, quibus sic dignitas tua efflorescit, iu­stissimè requirit. Academia nihil debet tibi, imo omnia sua in te transfundit: et proptereà abs te non simpliciter petit beneficium, sed meritò repetit offi­cium. Nec vnam aliquam caussam tibi proponit, sed sua omnia & seipsam tibi committit, nec sua necesse habet aperire tibi consilia, quorum recessus & diuerticula nosti vniuersa. Age igitur quod scis, & velis quod potes, & perfice quod debes, sic [Page 112] literis, Academiae, reipub. & religioni, sic Chri­sto & principi rem debitam & expectatam effi­cies. Ihesus de diutissimè seruet incolumem.

ORNATISSIMO VIRO D. JO­anni Checo, pro Academia.

EX vniuerso illo numero clarissimorum virorum, clarissime Chece, qui ex hac Academia in rempublicam vnquam prodierunt, tu vnus es, quem semper haec Academia prae vniuersis alijs, & praesentem complexa est, & absentem admi­rata est. Quam tu vicissim plus quàm vniuer­si alij & praesens ornaueras, & absens iuuas: prae­sens enim ea praecepta doctrinae ad omnem insti­tutionem tradidisti, & ea exempla ingenij ad om­nem imitationem proposuisti, quae cum omnes se­quuti sunt ad summā vtilitatē, nemo assequutus est, ad summam perfectionem. Nemo profectò in­ter nos omnes est, vel tam ignarus qui nesciat, vel tam inuidiosus qui neget, hos foelicissimos studio­rum nostrorum fontes, quos multi magna indu­stria, studio, & spe attigerunt, ex tui vnius ingenij laude, praesidio, exemplo, & consilio effluxisse. Et istis humanitatis tuae, ingenij, & doctrinae monu­mentis consecrata est perpetua recordatio memo­riae tuae in omnium nostrorum animis. Absens autem maiorem opem certiusque praesidium ad dignitatem Academiae perpetuò tuendam [Page] aggregasti, quàm aut reliqui amici cogitare, aut nos ipsi expectare vnquā potuissemus. Nam dum rex institutus praecepto tuo, sic praeest eruditioni, cōsilio tuo, quid reliqui aut velint, aut debeant tribuere Academiae nostrae non ignoramus. Hanc spē nostrā Et hanc disciplinā ex Platone tuo ad pessimum re­gem Dionysium exhausimus, fructū tamē et vsum eius nuper ope tua in optimo principe nostro Ed­uardo experti sumus. Ita (que) cum tot mutua officia, tam piae propinquitates et vincula inter te & Aca­demiam intercedunt, vt repetēdo memoriā ab ipsis infantiae tuae incunabulis ad hanc dignitatis laudē, in qua nunc versaris, nullum in te reperiri possit vel naturae beneficium, vel industriae frnctus, vel ingenij laus, vel fortunae praesidium, vel dignitatis ornamen­tum, cuius non sit Academia nostra vel adi [...]trix ad vsum tuū, vel particeps ad gloriam suam. Non dubitamus quin Academia hunc fructum ornamē ­torum suorum in te collatorum abs te sperare & repetere possit, vt nulla posthac facultas dignitatis tuae esse queat, quae non in Academiae dignitate cō ­seruanda omnes vires suas exercere velit. Non v­nam sed caussas nostras vniuersas tibi commen­damus, in quibus tantum te elaboraturum spera­mus, quantum vel tu nobis tribuere, vel nos à te expectare debemus. D. Iesus. &c.

FINIS.

DISERTISSIMI VIRI ROG. ASCHAMI, AN­GLI, REGIAE MAIESTATI A LATINIS EPISTOLIS. familiarium Epistolarum. Lib. 3.

CONIVNCTISSIMO AMICO Eduardo Raueno suo.

S. P. in Christo Iesu, charissime Eduarde Rauene. Quanquā Joan. Daeus noster instar multarum literarum esse potest, tamen cum sciam quam charae tibi nostrae literae sunt, nolui committere vt tam ido­neus nūcius sine meis ad te literis Cantabrigiā pro­ficisceretur. Suauitates itineris mei, quod alioqui iucundissimū erit, nōnulla acerbitate, illa, quam feci Cantabrigiae, iactura permiscuit. Nec tantùm vexat me fortunae inuidia, quantùm etiam nunc pung it Amici quidem, sed non eo modo, quo ego soleo, & tu facis, mi Rauene, amantis nimis supina incuria. Saluta tamen Baruicum & Bar­uicum meum, quem amo ex animo, & quem puto nonnihil commoueri, hac mearum rerum an­gustia, in his potissimùm meis temporibus. &c. Nisi Baruicus scripserit ad me saepiùs, verebor eius à me alienum esse animum. Utor bono & val­dè bono domino, et opt. Domina: proxima Veneris, deo volente, Tamesin concessuri sumus. Literas ve­stras ad me perferēdas curabit Steph. Halesius, qui [Page] duxit sororem Morysini: domus eius Londini in eo foro est, quod Stokes vocitatur. Guilielmus meus Irlandus nouit vbi habitat. Scribatis sae­pissimè, longissimè, quod ego etiam facturus sum. Saluta diligenter M. Bucerum patrem & prae­ceptorem meum colendissimum. Dic illi me fideli­ter egisse caussam Ioannis Sleidani cum Domino Morysino, quem facilè video plurimum fauere Slei dano, & illius scribendi instituto: Sed Bruno ille, nescio quomodo, multas dubitationes multis bonis viris iniecit. Audiuimus Caesarem in animo habe­re restituere in pristinam dignitatem Ducem Sax­oniae. Cum aliquid certi, etiam in itinere, ad ma­nus meas peruenerit, id accuratè ad Dominum Bucerum scribam. Uale charissime. Saluta vni­uersum caetū nostrū. Joan. Barnes et vxorem, &c. Optimam matrem tuam & lectissimam sororem. Ex aedibus Guil. Elandi, Londini. 17. Septemb.

EIDEM.

S. P in Christo Iesu, chariss. Rauene. Hoc vices­simo primo Septemb. in festo D. Matthaei hora vndecima antemeridiana è portu Belmi soluimus. Heri salutabam domi suae summum amicum me­um Joannē Checum. Londini enim nunc valetu­dini seruit. A meridie ferè nos duo inter nos so­li varijs sermonibus tempus traduximus vsque [Page 114] ad horam nonam. Multas res ad religionem, ad Aulam, ad Rempublicam, ad Academiam pertinentes tractauimus. Statum & disciplinam Collegij Diui Joannis mirificè approbauit, cuius crede mihi est studiosissimus. In eo sermone om­nes nostros Pilkintonos, Leueros, Wilsonos, Elan­dos. &c. singulos nominatim commendaui: omnibus prodesse, nemini omnium nocere studui. Te venicè mi Eduarde, hoc est, suauitatem mo­rum, ingenium, prudentiam, diligentiam, iudici­um tuum, quo amicos soleo modo commendaui, & quodammodo eius fidei tradidi. Caussam tuam cum Lucasio illo vniuersam explicaui, & statim recepit se facilè te expediturum ab eo negotio. Audacter igitur nomine meo adeas hominem, & caussam tuam explica. &c. Ab Augusta, Pa­tauiū & Venetias expeditissima ratio est mitten­di & literas & quasuis alias res. Seribam Deo volente, saepiùs, quod spero vos etiam facturos. Grauesenda. 21. Septemb.

EIDEM.

S. P. in Christo Jesu, suauiss. Ed. Rauene. Patriae meae recordatio mihi chariss. quidem est, sed tuae consuetudinis omni humanitate, beneuolētia, et offi­cio pleniss, nescio quomodo mihi charior existit. Ab hoc iucundiss. itinere meo duas aut tres horas sacilè [Page] paterer me abesse, & in cubiculum meum domi Cantabrigiae includi, vt in sinum tuum praesenti­bus charissimis meis Pilkintonis, Leueris, Aelan­dis, Wilsonis Beis. &c. Wasshintono & Wrighto omnes suauitates itineris mei infunderem. 21. Sep. tembris peruenimus Grauesendam, fauente qui­dem Neptuno, sed subirata Iride. 22. lasso & bre­ui equo, sed longo itinere & via lutosa Cantuariam peruenimus, ea nocte lautissimè accepit nos huma­nus & prudens vir Ioannes Halesius. Ego tan­tum discendo ab equo meo, & statim confero me in amplissimam Christi ecclesiam, perscrutor om­nia vetera Monumenta, Epitaphia Henrici. 4. & Edwardi nobiliss. Principis filij Ed. 3. locum vbi occisus suit Bekkettus, et omnes ferè abditos recessus &c. deinde bibliopolas adeo, tū officinas Aurificū, post intueor situm, muros vrbis, intereà inter deam­bulandum diligenter aduerto mores & vniuersum habitum populi. Constitui enim, charissime Edu. quocun (que) iuero cuiusuis ciuitatis inuisere, quantum facere possum, tēpla, Monasteria, et in his vetustis­sima Monumenta, Bibliothecas, bibliopolas, auri­fices, fora, muros, castella, portus. Et haeres nunc non breuibus literis sed longo sermone reseruan­dae sunt. &c. 23. visimus Reuerendissimū Cant. deducit ille nos ferè vsque Douerum. Castellum il­lic in altissimo & praeruptissimo Promontorio si­tum est, quod ab vsque Gallia, ab vsque Flandria [Page 115] prospici facillimè potest. Uidetur imperiosè qui­dem non vniuerso mari solùm, sed ipsi Galliae quo­que minari. Cum sumus in medio freto, ipsa tellus Angliae sublimior est, Galliae multò humilior. Castellum Doueri refertissmum est monumentis longissimè vetustatis. 24. traiecimus fretum, reli­quo Comitatu nostro grauissimè laborante ex ma­ri, cum Dom. Morysina parum, ego solus cum quo­dam nobili Iuuene Thymlibaeo Lincolniensi, nihil acerbi passi sumus. 24. &. 25. Caleti refecimus nos. Ego statim circumeo omnem circuitum oppidi, aduerto situm, vires, portus, viso Risebank & Newnambridge duo fortissima munimenta, et emi­nùs video, Arde, Ginnes, Hammes, & omnē situm sic illius Regionis, vt nunquam è memoria mea excidere possit. 26. & si tu nunc vis, sua­uissime Eduarde, comitari me in Flandriam vsque Antuerpiam, inspice Chartam meam Gal­liae, & perpetui mei comites eritis primùm Gra­ueling. venimus, quod oppidum initium est Flan­driae, seperatum ab Anglico solo, Solùm fluuio, di­stat à Caleto. 9. miliaria, ea nocte mansimus in Dunkirk piscatorio quidem oppido, sed quod mag­nificis aedificijs conferri potest ferè cum vlla vrbe in Anglia. Et illic sedulò à nobis perquisitum est num Domina Morysina fuerit nec nè D. M. quam aiebant se expectare. 27. Newportum ve­nimus, quod non cedit Dunkirko, opportunitate [Page] portus excellit. 28. Brugis amplissimam vrbem venimus tādem, sed decem miliaria tàm lutosa via, Sili vocatur, vt superet Syluestrem Cantiam. Si in hac vrbe liceret mihi diutiùs morari, mi Rauene, molestus essem tibi longo sermone, lōgè superat Lon­dinum. 29. Calfum venimus obscurum locum, de quo nihil scribam, quia tam malè illic accepti su­mus, nam in ocreis pernoctabam. &c. 30. Antuer­piam venimus, Dij boni, non Brabantiae sed totius mundi ditissimum Jmperium. Splendida magnifi­ca (que) structura sic eminet, vt eo modo superet reliquas omnes vrbes quas ego vidi, quemadmodum Aula D. Ioan. Theatrali more ornata, post Natalem se­ipsam superat. Et hic nunc sumus sani quidem & laeti. Deo sint gratiae. Antuerpia non recepit edictū Caesaris de immutatione religionis. In tota fere Flā ­dria, tam pinguis & crassus Papismus est, ne dicā puerilis, vt si is in Anglia, qui ei maximè fauere vi­detur, hic adesset, facilè respueret. Gipkinus meus ostendit mihi indicem nouorum librorum, & illic Sturmium de Periodis, & Sturmium in Rheto­ricam Aristotelis: libros non vidi, & quan­tum desiderabam, tu conijcere potes. Audio vxo­rem Buceri in Anglia esse, puto illam habere lite­ras ad me à Sturmio, recipe, serua, mitte si potes, sed reseruato exemplo. Scribam Reueren­dissimo patri meo D. Bucero, quum ad manus meas aliquid peruenerit, quod interuenit illum [Page 116] scire. Saluta eum officiosissimè & charissimum meum Pemberum, qui quo tidiè versatur in me­moria mea: Baruicum, Joannē Scarlet, Familiam Barnes, omnes nostrates, cum omnes dico nemi­nem excipio, sed de omnibus nominatim quan­quam non scribo, cogito indies semperque cogita­bo. Scribe quas literas recipis à me, & quo die, & à quo loco. Uale in Christo. Antuerpiae in Brabant, primo Octobris.

EIDEM.

S. P. in Christo Iesu, charissime Eduar. Si scirem Th. Leuerū meum apud vos esse, literas ad eum scriberem. Scribam enim ad vos, quoties vllus mihi oblatus fuerit tabellarius. Sed nullam [...] expectate. Singula turbatè in literas meas inferciā. Antuerpia non literis sed lōgo sermone describenda est, tot res dignissimae occurrunt in eo oppido, quas fusissimè ad ignem Problematariū depromerē. Hoc primū accipite. Edictū Caesaris de religione in infe­riori Germania, iussu ipsius Caesaris irritū factū est. 3. Octob. Autuerpia profecti sumus Macliniam vrbem quae Londino vix comparari potest, Nor­douicum longè superat: & hoc in loco mecum mi­rabar quomodo tantus numerus hominum, qui habitant frequentissimi in Brugis, Antuerpia, Gaudano, Maclinia, & Bruxella, ali possit. [Page] Hae quin (que) vrbes, altera ab altera ad duodecimum lapidem sitae sunt. Si quin (que) Londina in tantas an­gustias collocarentur in Anglia, exhaurirent sta­tim regnum nostrum. Et pecudes & pecorarara hîc cernuntur, si Flandriam Brabantiam, Leodi­am & Geldriam circumspiceres. Sed mirari desi­no, nam ad panem ferè nihil adhibent praeter olera & herbas. Brabantia, quidem, & potiss. Leodia, Geldria, bonitate soli & larga vbertate frugum longè latè (que) patenti, non quemuis comitatum An­gliae, sed ipsum agrum Cantab. aequant et superant. Magna vis olerum, diligenti cultura crescit in om­nibus locis. Nunquam famem sentiunt hîc homi­nes, si non deficiantur frugibus. Macliniam veni­mus, in suburbano monasterium ampliss. est, non otio sarum sed nauarum nonnarum. Mille & sex­centae sunt in eo loco linijs vestibus faciendis vi­ctum quaritantes. Nubunt & exeunt quum vo­lunt. 4. Octob. quod mihi iucundissimū fuit, vidi Macliniae in aedibus Caesaris, nobilem illum Lant­grauium Hessiae, quem Hispani malè tractant. Singulis diebus, hora octaua antemeridiana Lātg. distribuit pauperibus 40. Stiuers. i. vj. s. viij. d. tunc opportunè illum cōtemplatus sum. Sed auocor à scribendo cū vix vnius diei iter explico: cum scri­bo, videor inter vos versari, ô Amicissimi, & prop­tere à scribam libentèr & frequentèr & fusè, nul­lum diem it ineris mei praetermittā. Jta (que) in proxi­mis [Page 117] literis à quarto octobr. reliquum iter meum persequ [...]r, Coloniam vs (que), vbi haec scribo, vbi Bil­licus est, quem vidi, & audiui iustum Velsium le­gentem Ethica Aristotelis graecè, sed D. Morys. auocat à scribendo. Nā nauis parata in Rheno ex­pectat nos, qua ituri sumus Moguntiam. Vos omnes literis meis libentèr saluto, quotidiana me­moria iucundissimè colo, & vestris precibus me commendo. Nihil dum mihi in toto itinere acerbū fuit, nunquam defagatus, omnia comparata sunt ad summam iucunditatem. Scribite. Valete in Chri­sto [...]hesu. Saluta Reuer. P. D. Buc. Pemb. orna­tissimum Haddonum. Coloniae. 12. octob.

VENERANDO PATRI ET PRAE­ceptori D. Martino Bucero.

S. P. in Christo Jhesu venerande pater D. Buce­re. Non obliuione tui factum est, quod nondum literas à me acceperis, ne (que) excidit, mihi quod dix­eras abeunti, praesentes prolixè polliceri scribere, ab­sentes verò statim, & suam fidem, & amicorum curam abijcere. Non sic fit mi B. nam ex quo pri­mùm Augustam venerim, otium mihi nō exigu­um, sed nullum est. Tabellarius nullus datus est, nisi communis ille, cui aliquid committere nec pos­sum, nec audeo, & has inanes literas tibi scribere, omninò inane esset, nisi significationem adferrent memoris & grati animi. Si grauiores ad te scribe­rem, [Page] pertimesco ne obitèr per lectionem releuaren­tur. Excutiuntur hic tabellarij, & quicquid à quo­quā scriptum est, illi periculo commissum est, vt aut intereat, aut aperiatur, aut intercipiatur. Sed abu­tor hoc exiguo meo otio antelucano. Christi gloria, hîc Augustae, supra quā credi possit, efflorescit, fru­ctus in lucem vberrimos effundit. Ecclesijs Pro­test antium nihil frequentius, nihil ardentius: mi­nistri sunt diligentissimi. Popest antium contra, ni­hil infrequentius, nihil frigidius. Cōsilium genera­le Tridentire sumetur primo Maij. Bulla Papalis missa est ad Cae. M. Reg. Polus Card, praeerit (vt percrebescit fama) illi consilio. Res Africanae in magno motu sunt. Nā quanquā oppidū, quod A­frica dicitur, fortiter expugnatum sit hoc anno ab And. Dorea, tamen post eius digressum, cū omnia illic essent pacata, ecce tibi praefectus oppidi Africae eiectus per Doream, subitò reuertitur, & praeter ex­pectationem omnium occupat Insulam Jarbe et in­terfecit illius regem, amicum Caesari. Hic praefectus crudelis Turca, & infestus praedo at (que) pirata est, nec dubito quin Caesar foelicitèr fracturus est hanc insolentiam Turcicam. Maius tamen periculum imminet Hungariae, quam Turca breui (vt hic frequentissimus rumor est (adorietur. Caesarea maiestas resistet illi in Hungaria, ingentibus copi­is ex Hispania, Italia, & Ger. collectis. Appara­tus [Page 120] est in summa diligentia, & profectio nostra in maiori expectatione breui mouebimus ab hac vr­be Ratisbonam, hinc rectà per Danubium Hun­gariam petituri, nisi forsan (quod quidam dicunt) per Saxoniam & Poloniam hoc iter sumus factu­ri. Magdeburgenses ceperunt Georg. Ducem Mecleburgensem hijs recent issimis diebus. Ed­uardus Rauenus meus (quem iuuenem vnicè ti­bi commendo) ostendet tibi literas, ex quibus eli­cere potes statum illarum rerum. Clemens A­lexandrinus imprimitur nuper Florentiae elegan­tissimè [...] li. j. [...] lib. 3. [...] lib. 8. Paulus louius Italus scripsit historiam horum temporum, 2. Tomos ingentes ad hunc annum. Est apud nos hic Dominus Christophorus Montius tui studio­sissimus, author sum illi in dies singulos, vt diligen­ter ad te perscribat omnem rationem horum hîc temporum. Habet ille maiorem opportunitatem, & nulla res est ferè, quae non peruenit ad eius ma­nus. Spero me breui, longiores literas ad te da­turum, si dabitur facultas, non deerit mea volun­tas et. &c. Rogandus es, & maiorem in modum, optime praeceptor, vt aliquam curam mei, filij tui, absentis suscipias. Meministi, quomodo olim, cum primùm in Angliā veneris, & Lambethi vixeris, ego ad te accessitum quidem ignotus tibi declaraui [Page] quam malè tractarer non à D. mea Elizabeta, sed à nonnullis illarū aedium: Rogabam te tum, vt tu­is literis me reponeres in gratiam Domi. meae, quae nulla mea culpa (teste Deo loquar) sed iniqua alio­rum opera nonnihil à me abalienata fuit. Ante di­gressum meum ex Anglia, adiui illustrissimam. Dominam, humanissimè me accepit, & multò hu­maniùs me obiurgauit, quod sic vellem eam relin­quere, nec vnquam laborarem per vllum hominem vt redirem in illius gratiam. Rogo te, optime vir, per omnem amicitiam nostram, vt literis tuis ad illustrissimam Do▪ scriptis, significes, quantum la­boraui, vt hoc tu faceres, quod etiam opinor fecis­ses, nisi valetudo tum te impediuisset. Munitus sum, mi Bucere, optima conscientia rectè factorum & dictorum in illa Aula, et nisi pudor me reuoca­ret, exponerem tibi, quam preclar as res à me claris­sima Domina acceperit. Hoc beneficium tuum in me absentem collocatum, erit mihi & meis longè gratissimum. Tu nosti, quod hoc beneficium olim Lambethi abs te petebam, quaeso intelligam & ipse Augustae, quam [...] idem beneficiū à te nunc repeto. Studiū [...], ipsius Christi, & eius imagini conformium max. proprium est. Si fortunatior aur a fauoris illustriss. D. meae huc vs­que perflauerit, eā tibi magna ex parte acceptum referam. Intelligam per literas tuas, quantū mihi in hac re tribues. Sermone literarune tuarum ni­hil [Page 119] mihi expectatius. Saluta ornatissimum Had­donū nostrum: cōmendo tibi omnes Ioannenses, et me, quod facis ama. Vale in Chr. Ihesu. Augustae Vin. è Coenobio D. Georgij, Postridiè [...].

R. A. D. IOAN. CHECO.

S. P. in Chr. Ihefu. clarissime vir, libentèr crebrò, prolixè scriberem ad te, & nunc etiam post abi­tionem nostram ex Anglia, singulorum iter die­rum ab oculos tibi proponerem, nisi te, legendis no­stris, cùm multarum leuium rerum spectatorem, tùm mearum inaniū cogitationum Iudicem consti­tuere pertimescerem. Si scirem te non solum graui­um rerum monumēta expectare, sed horum etiam quotidianorum morum commemoratione aliquā ­do delectari, prolixus saepè esse potuerim. Sed quo­modocun (que) scribam, credo, contentus esse vis, & volo ego quo (que), vt & iudicium in me potiùs & [...] in meis literis desideres, quàm aut volun­tatem, aut negligentiam meam reprehendas. Ex­pecta igitur in omnibus meis literis, non delectum rerum ordine incedentium, sed tumultum earun­dem promiscuè sese ingerentium. Quanquam hoc modo, hoc tempore minus te abutar, quia res nec magnae nec multae sese offerunt, quas te scire mul­tum tua interesse existimem. Et tamen nullae res sunt minimae, maximae, mediocres, siuè ad religio­nem [Page] siuè ad rem & publicam, & priuatam perti­nentes, quae ad manus meas peruenire possunt, quas non cupidè, & diligentèr aduerto. Monasteria, templa, bibliothecas, vetustos & libros & nu­mos (quibus ego domum reuersus antiquissimis & elegantissimis te donabo) vrbium mores, discipli­nam & situs, structuras, muros, vires, portus & omnes circumcirca terrarum aquarum oportuni­tates sic perlustro, vt harum rerum commemora­tionem, vbi meas cogitationes liberē deponere au­debo, vix sermo multorum dierum, potuerit ex­haurire. Parcè ergo non largè ad te nunc scribo, dum tu significes, vtram scribendi rationem me sequi malueris. Germania, vt omnes vocant, infe­rior, vt multi sentiunt, inferorum, vt ego planè per­spicio (nobili concursu mercatorum excepto) omnibus modis infima & depositissima est, in quam turbidissima Romanae foecis, et sordium illu­uies inundans, iam stagnare videatur. Antuer­piae vidi commentarios in Timaeum Platonis, sed latini hominis. Louanij fuimus, sed non diutiùs quàm prandij apparatus postulabat. Audiui ta­men integram horam in Trilingui Collegio insig­nem, vt illi putant, virum Theodorum Laudium profitentem Tyrannum Sopho. secutus est in omni nostrā pornunciationē. Si hic cū Carro nostro aut Louanium cum Cantabrigia conferetur, planè fri­get. Coloniae audiui iustum Velsium Argentinen­sem [Page 118] olim, nunc metu factum Herodianum, exordi­entem graecè Ethica Aristo. probare, non admira­ri potui. Audiui eodem die D. Alexandrum Blancartum Carmelitam praelegentem acta Apo­stolorum, insignis est Papista. Vrsit. 9. Epistolam bri primi libri Cipriani pro oblatione in gratiam defunctorum. Doctior & peior habetur ipso Eue­rardo Billico, qui illic publicè profitetur Genesim▪ sed eo die non legebat. Ego adiui Monasterium Billici, tantum vidi hominem: fingebam mihi al­latum esse, illum habere certos libros D. Bernar­di nondum impressos. Hoc feci vt aliqua ratione prouocem hominem, ad priuatum colloquium, vt perspicerem, ecquid haberet ingenij. Sed disten­tus negotijs, vt seruus aiebat, tunc temporis vacu­us esse non potuit, ego reiectus in aliud tempus, re­ieci ipse quoque superbum papistam. Multas Bibliothecas perlustraui, non vidi tamen vnum in­signem librū. Spirae est, vt ferūt, insignis Bibliothe­ca, referta priscis, latinis, graecis, et hebraicis libris. Qui praefuit, ab fuit, sin verò omnia perlustrassem. Gauisburgi (hoc oppidum abest. 9. miliaria Ger­manica ab Augusta) adiui aedes Iudaeorum, vbi multi habitant: libros vetustos haebraicos permul­tos eleganter scriptos habent. Emere vnum non potui, tamen experiebar. Vidi quoque vetustos nummos elegantissimos, emi duos Neronem & Augustum. Vidi quo (que) vetustum Haebraicum [Page] nummum aureum, elegantem, elegantissimis lite­ris Hebraicis: Emissē, si in pretio fuisset vllus mo­dus. Haec vrbs Augusta habet instructissmam Bibliothecam, & plurimos Graecos priscos & He­braicos. Qui praesunt, seposuerunt ad numerum 60. optimorum librorum, ne Caesar, aut Caesariani illis auferant. Habent integrum Chrysost. graecum, & alios insignes. Honestus vir promisit mihi se curaturum, vt ipse viderem. Religio Christi haud aliter floret Augustae praesente Caesare, quam tua pronunciatio floruit Cantabrigiae furente Wintono. Gaudent omnes nostri, & ego quo (que) congratulor: Sed vereor ipse, ne Caesar dum praesens cum dolo facilis est in caussa religionis, absens facilius sine suspitione frangat omnes vires politicas, vt, lap­su politiae, corruat etiam religio. Sed est in coelis, qui angelis suis mandabit, nosti reliquum Psal­mi. &c. Hamburgus, Brema & potissimùm Magdeburgus animo, calamo, & gladio religio­nem defendunt. Vidi confessionem Magdeburgen­sem. Argumentum libri hoc est: si superior magi­stratus vim exercet in subditis contraius aut na­turale aut diuinum, licet tū inferiori magistratui resistere. Vrbem Magdeburg. et mentem laudo, hanc [...] tamen ipse non probo. Nam hinc gra­ues motus facilè exorirentur. Hunc librum vi [...] hîc parabilē dono tibi mitto. Et multas alias tract­ationes Intemisticas & adiaphoricas etiam ad te [Page 121] mitterem, nisi sperassem Gipkinum haec omnia tibi curauisse. Wittenberga cum Melancthone, & Lip­sia cum Camerario reprehēduntur hic à multis bo­nis viris, quòd doctrinam intermisticā et adiapho­ricam admittunt. Ioan. Camer. oratione habita Lipsiae proximo superiori anno perfudit animos multorum hoc tempore in religione. Cum aliquid certi siuè ad religionē, siuè ad remp. spectans, ad manus meas peruenerit, fusè tibi perscribam omnia. Nunc quidem in nostro primo aduentu, nec multa, nec magna, nec mira habeo quae scribam. Mirum verò mihi, in hoc toto itinere, nullum tale visum est, quā quomodo D. legatus noster impensarum magnitu­dinem ferre queat. Nam his recentissimis diebus, immensum quantū, & rerū singularū crescunt pre­tia, & Anglica vbi (que) iacet pecunia. Dimensum re­gium noui, expensum diurnum perspexi: prouisio diligens, moderatio cauta adhibetur. Sic tamen su­perant expensa, in hoc multiplici concursu sump­tuū vndi (que) nec opinatò confluentiū, vt facilè vel im­mensā pecuniae vim exhaurire & absorbere possint. Ita (que) nisi abunde huic rei prouideatur, pertimescēdū est, ne breui necessariò exarescat eius liberalitas, foris tandem occlusa non sine aliquareip. reprehen­sione, quae domi semper fuit, reserata cum maxima sua laude. Ne (que) ista [...] in illo solo haerebit, per­tinget etiam ad eos, qui propter parem prudentiam & eruditionem, similia principum negotia deinceps [Page] sunt obituri. Hoc tu facilè iudicio aestimare po­tes, & opportunè etiam in loco consilio iuuare vis. Georgius Wheetlaeus nō ignotus tibi hic propè habi­tat, rerum, & suarū diues, et Germanicarū peritus, Anglorū omniū in hac regione negotijs & cōmodis tam cōmodus, vt eo cōmodè carere non possint. Cu­pit esse seruus regiae M. nec lucri cōpēdium ex An­glia quaerit, sed cōmendationis testimoniū ex patria poscit. Hanc eius postulationem maiori voluntate quā necessitate institutā D. Hobbaeus noui, sedulò illi curabit impetratam iustissimae tamen rationes sunt, quamobrē optarē vt hoc beneficiū ille tibi non alteri deberet. Pridiè illius diei, quo Lōdino D. Le­datus profectus est, eum sermonē in cubiculo tuo Lō ­gini mecum de vera religione et recta studiorū ra­tione instituisti, qui nunquam mihi excidere potest. Uehemēter gaudebam tam familiarē tibi esse De­mosthenem. Cuius & Aeschinis inter se [...] contrarias orationes si tu latinè verte­res, rem tuo loco, studio, ingenio, i [...] dicio, facultati aptissimam susciperes: Demost. & Ciceroni, graecae & latinae linguae, ad praeclaram imitationē maximā lucem adferres. Etiam pronunciatio tua ne diutiùs delitescat in Anglia. Si mitteres ad me exempla­ria, efficerem vt breui in conspectu hominum pro­diret: nec dubito quin opera etiam Joannis Stur­mij vti possim ad eam illustrandam. Si de me quoque aliquid audire vis: profectio haec vehe­menter [Page 122] placet, & in tota hac profectione nihil ma­gis placet, quàm consuetudo haec quotidiana qua cum Domino meo suauissimè vtor. Cuius sunt sermones & eo sale humanitatis sparsi, & hijs prudentiae notis tam insignes, acsi disputatio ali­qua acciderit, contentiones tam argutae cum vi­ribus etiam & n [...]ruis, quibus accedit multiplex rerum scientia, memoriae (que) vis, vt ego non à studijs diuelli, sed in studijs iam demùm viuere videar. Jd quod mult ò veriùs breui dicemus, cum post di­gressum D. Hobbaei, plusculum otij nacti, optimos quosque graecae linguae scriptores nos inter nos iunctis studijs conferem us. Vtor domino ea humanitate et liberalitate, quam tu mihi saepè praedicare soles. Nō dum egui re aliqua, quin multò prior & expeditior ratio fuerit illius in dando beneuolentiae, quàm meae in rogando verecundiae. Et quanquam hoc facit iudicio, sponte, & genio suo, commouet tamen multùm & tua commendatio mei. Quod igitur tua caussa factum est, intelligat quaeso, ali­qua significatione memoriae, id tibi quo (que) gratum esse. Cum Dominus meus videat me vehe­menter delectari secundo versu secundi operis Homeri, facilè pollicetur me non solùm Italiam aditurum, sed eas etiam regiones, quas videndi illum ardorem tu ipse mihi incendisti, cum Eu­terpen et Polymniā Herodoti enarrasti, vt is nul­lo ne (que) laboris ne (que) periculi metu restingui possit. [Page] Ad promptum studium & voluntatem adfero cor­pus nō id robustum quidem, sed laboris, frigoris, ca­loris, satis patiens, quemuis potum & cibum cum salute etiam ferens. Si ad has opportunitates ope tua, ad opes aliquas comparandas abuti potuero, fructū huius itineris tu ipse aliquem perciperes. Nam praeter diligentem priscorum monumentorum con­quisitionem, adferrē ad te, certo quidē meo sermone, praesentem consuetudinem, mores & faciem eorum locorum, quorū admiratione tu semper tenebaris. In Anglia fauent mihinobiles multi, & nosti illud Hesiodi [...]. &c. Non annuū quic­quam, sed praesentem pecuniolam ad hoc iter posco. Illustrissima domina mea, non dubito, multum tri­buet huic petitioni meae, D. Suffolchiensis hoc pro­ximo superiori anno prolixè & largè mihi pollicita est, cum aliquot menses D. Carolum graecis lite­ris institui, & ad pulchram manum formaui. E­ius liberalitatem ad hoc tempus, & hunc vsum reseruaui. Clarissimus etiam dux Suffolchiensis cum mihi fauet, & elegantiam scribendi, qua ille praestat, mihi quoque debet, hanc postulationem meam apud matrem adiuuauit. Largior mihi multum de vtroque Marchione. Sed taceant pe­taces literae, quibus pudor iam pridem silentium iniecisset, nisi eundi cupiditas, erubescendi vere­cundiam & illis & mihi abstersisset. Sed spem mi­hi & tua antiqua in me beneuolentia, & mea pe­tendi [Page 123] non inhonesta ratio auget. Prolixior sum quàm in principio constitui. Si scire possim, te has literas vnà cum confessione Magdeburgensi rece­pisse, paratiùs & alijs quoque temporibus ad te scri­bam. Uale, ornatissime vir, & me, vt facis, ama. Anno Domini. 1550. Nouemb. 11.

R. A. CLARISSIMAE DOMI. Ioan. Graiae.

IN hac longinqua peregrinatione mea, clariss. D. emensus sum grandia locorum spatia, vrbes am­plissimas perspexi, mores hominum multorum vidi, instituta, leges, religionem, disciplinam diuersorum populorū, qua maxima potuerim diligētia aduerti: Nihil tamen in tanta rerū varietate, tā iustā mihi admirationem adfert, quàm quòd hac proxima su­periori aestate offenderim te, tam nobilem virginem, absente optimo praeceptore, in Aula nobiliss. patris, quo tempore reliqui & reliquae venationi et iucun­ditatibus sese dent, offenderim inquam [...] diuinam virginem, diuinum diuini Platonis Phaedonem graecè sedulò perlegentem, hac parte foelicior es iudicanda, quā quòd [...] ex Regibus Reginis (que) genus tuum deducis. Perge porrò, ornatissima virgo, patriae decus, parentibus foelicitatem, tibi gloriam, praeceptori laudem, no­tis tuis congratulationem, omnibus exteris sum­mam [Page] admirationem adferre. O Elmarum meum foeliciss, cui talis contigit discipula, & te multò foeli­ciorem, quae eum praeceptorem nacta es, vtri (que) certè & tibi quae discis, & illi qui docet, & gratulor, & gaudeo. Haec verba Joannis Sturmij sunt ad me de meo munere docendi illustrissmam meam D. Eli­zabetham, sed ad vos duos veriùs traduci possunt, vobis duobus hanc foelicitatem integram cedo, eum ego acerbam offensionem sine omni caussa hinc ex­hauserim, vndè suauem laboris mei fructum optimo iure expectare debuerim. Sed intempestiuè refrico asperitatem doloris mei, qui si non prudentia mea, certè ipso tempore, callum sibi obducere potuisset. Hoc tantùm dico, D. Elizabetham accusare non possum, qua vsus sum semper optima Domina, nec M. Astlaeam quidem, sed si vnquam in Elmarū meum incidero, in eius sinū abundè meos omnes do­lores effusurus sum. Duas res à te peto mi Elm. ( [...]re do enim te has meas legere) vt tuo suasu & horta­tione D. Joanna Graia, ad me quamprimū poterit, Graecas literas scribat. Hoc illa recepit se mihi fa­cturā. Scripsi etiam nuper Joan. St. quòd hoc ipsum ea mihi pollicita sit. Fac literae tuae & illius aduolēt ad nos. Via longinqua est. Joan. Halesius cōmodiss. curabit vt ad me perferantur. Si graecè etiā scribat ad ipsum Joan. St. nec te nec illam poeniteret illius suscepti laboris. Alterū est, quod peto, mi Elmare, vt tu cures quomodo nos inter nos, perpetuam hanc [Page 114] vitam vnà traducamus. Quā liberè, quā suauiter, quàm [...] tum demū viueremus? Quid impediret, quò minùs nos, exoptatiss. Elmare fruere­mur omnibus illis bonis, quae Cicero nūc in ipsa ex­trema conclusione. 3. libri de finibus, huiusmodi viuendi rationi tribuit. Nihil in vtra (que) lingua, ni­hil in omni temporum memoria, aut illa superiori, aut hac praesenti esset, ex quo non aliquid ad suaui­tatē vitae nostrae excerperemus. &c. De nouis▪ quae hic sunt, clarissima Domina, nescio quid scribam. Inanes literae essent, quae inania adferrent, & quod de suis temporibus conqueritur etiam ipse Cicero, paulò grauiorres nulla ad vos referri potest, quae non in via per lectionē releuaretur. Praetereà omnia haec loca, & omnes hos sermones, occupant motus, stre­pitus, & rumores bellici, qui pleri (que), vt sunt aut cum dolo excogitati, aut sine authore disseminati, sic cum inani aut nulla delectatione ad vos perscri­berentur, nec tua multùm interesse puto scire. Generale consilium primo [...], Maij Tridendi in­cepturū: Reginaldū Polū Card. Anglum, vt ferunt, praesidē illius consilij futurum: Praetereà, qui tumul­tus fuerunt hoc anno in Affrica? Quis apparatus belli fiat aduersus Turcam, & quomodo expeditio Caesaris in Hungariam in maxima expectatione sit, cuius belli si non miles, certè comes ipse, Deo volente, futurus sum? Quid attinet scribere de obsessis Magdeburgensibus, & quomodo hij [Page] caeperunt D. Mecleburgensem, & de vniuerso illo motu, qui omnibus modis, hijs temporibus, mise­ram affligit Saxoniam. Haec fusè explicare, quae coarctaui in has angustias, nec otium, nec tu­tum est. In reditu meo, qui non longinquus est, vti spero, integrum mihi erit, coràm de integro haec ea­dem retexere, & singula horum temporum fila lon­giùs opportunè praesente sermone producere. Libe­ralitas tua, nobilissima Ioanna Graia, praesenti mi­hi perquam erat grata, sed ea ipsa mihi absenti longè extitit gratissima. Parentibus tuis nobilis­simis, longam foelicitatem, tibi, quotidianam tui ipsius in literis, in virtute, victoriam: Sorori D. Catharinae, vt tui simillima euadat, & tantùm Elmaro meo [...], quantùm Aschamo suo ex ani­mo quidem exopto. Et nisi vererer grauare tan­tam dominam, pondere leuium mearum salutatio­num, rogarem te vt salutares meo nomine Eli­zabetham Astlaeam, quam, quoniam fratris sui Ioannis, summi amici mei, in omni morum & suauitate & integritate similem esse credo, liben­ter diligo. Saluta quaeso propinquam meam Ma­riam Latin, & vxorem meam Alisiam, cuius di­ctum saepiùs memoro, quàm foeliciùs sequor. Sa­luta etiam nobilissimum Juuenem Garrettum, & Jacobum Haddonum. Vale clarissima domina in Christo. Augustae. 18. Janu. 1551.

R. A. D. Joan. Checo.

S. P. in Christo Iesu. Dubito, an superiores meae literae per Franciscum Tabellarium ad te missae, ad manus tuas venerint. Responsum, clarissi­me vir, nō expecto, nam video te grauioribus rebus distineri, quàm vt tot literas Dom. legati, singulis Hebdomadis summo beneuolentiae studio ad te missas, vel tribus verbis cōpensare possis. Quāquā non est vlla tam praesens amicitiae suauitas, quàm absentis vel defensa salus gratis officijs, vel culta memoria crebris literis. Et contrà nihil acerbius illo hominum genere, de quibus Cicero, cum pro­uinciam procuraret, grauitèr conqueritur, qui ab­senti illi, aut silentio ingrati, aut reprehensione in­iurij extitissent. Non obscuri & humiles, hac parte faeliciores sumus, quia nec dolemus, si praetereamur silentio, nec timemus, ne laedamur inuidia, quos nec [...]; sensus multū mouere, nec [...] aculei acriter pungere solent. Cupio equidem ad te creber­rimas prolixas (que) literas scribere, non facio, & certo consilio et iusta de caussa: Nam res grauissimae, quae hic geruntur, literis Dom. legati, aut priuatis ad te, aut publicis ad consilium perscribuntur. Si ego eas­dem res scriberem, & officium mihi commissum proderem, & laborem cùm mihi inanem, tùm tibi molestum sumerem: Sin alias res, leuiores, quoti­dianas, plateis iactatas, cum mendacio ex cogitatas, [Page] sine authore disseminatas adferrem, tuae dignitatis, prudentiae, iudicij rationem habere non viderer. Praetereà otium mihi minimum suppetit, vt si maximè voluntate id cuperem, minimè tamen fa­cultate praestarem. Nam D. legatus, cum otium à publicis negotijs datum est, in peragranda graeca lingua, quotidianis & maximis itineribus vtitur, in nullo diuersorio quiescit, ad nullum diuerticu­lum deflectiti, & i [...]m incipit percurrere, propedièm spero peruolaturus, vt nihil egisse se existimet, si re­liquos Anglos in hoc cursu superet, nisi ad vos e­tiam aspiret olympiacos, quod facturus est etiamsi caueatis. Ad hunc modum ego tempus traduce: aut studeo, aut cum Domino lego, aut transcribo literas, quas Dominus ipse scribit in Angliam. Rarissimè proficiscor in vrbem, sed omnem meam voluptatem ex domestico meo officio quaero. In omni officij genere, quod Domino meo praestare possum, nam quod non possum, exigere, vti spero, non vult, vniuersam meam operam, diligentiam, obseruantiam, cum summa voluntate, fide, constā ­tia exhibebo. Et quanquam hoc postulat ratio & honestatis meae, & bonitatis illius, te tamen, orna­tissime vir, veluti praesentem spectatorem, factorum meorum omnium, ob oculos quotidiè propono, vt nihil absens committam, quod tibi praesenti non probarem. Et quemadmodum tua vnius opera huc missus sum, sic mea in memoria semper inhae­rebit [Page 126] illa Ciceronis sententia, grauiorem esse spon­sionem alienae honestatis, quam alieni aeris. Neque quicquàm mihi in hac longinquae absentia mea, frequentiùs obuersatur, quàm vt assiduè laborem, vt antiquae tuae in me beneuolentiae aliquis indies nouus cumulus accedat. &c. In graeca lingua di­ligens sum, in Italica aliquis, in Latina nullus. Nam vsum habeo illius legendae infrequentem, lo­quendae insolentiorem, scribendae rarissimum. Ad aliquot menses libentèr viserem Italiam. Quòd scripsi ad te superioribus literis, aliqua vtilitas hu­ius itineris mei ad te praecipuè perueniret. Nam si me liberum, & integrum, non ad varias res di­stractum, ad notationem temporum, locorum, re­rum, & hominum apponerem, nullus esset reipub. motus, religionis status, literarum progressus, morum & disciplinae gradus, vicissitudines, expe­ctationes, aperta consilia, secreta studia, quae vllo modo expiscari potuerim, quin tibi ea omnia per­scriberem. Siope tua, opes mihi ad hanc rem sup­peterent, hoc beneficium, & hoc tempore gratum, & in hac absentia mihi & meis gratissimū habe­retur. Haec postulatio mea, cum vno verbo tuo cō ­iuncta, facilè quod volo, assequeretur. Nō sum tam durus mihi, vt non sentiam, quid & ipse pos­sim, quid etiā aliqui non possūt, quibus eximiae prae­bēdae, vt nominātur, passim, tributae sunt, praefectura [Page] vt tuscis, Bibliothecae regiae mihi cōceditur. Si hāc iacturā alia non compenset cōmoditas, possum ego meā deplorare [...], nō possunt alij suā excusare [...], nisi alter alterum circumuenire in nullo vitio ponendum sit. Multis nominibus amo Bar­thol. Frierum, & faciliùs patiar tam honesti viri caussa, mihi praecludi Bibliothecam, modo aditus mihi pateat, ad aliquam similem coditionem. Si tu, optime vir, indigeres vlla opella mea, opinor nosti, quo animo, quo studio, in id totus incumberē. Sen­tiam & ipse quàm foelicitèr trado & commendo meum negotium tibi. Alium, qui beneuolentia plus velit, aut facultate opportuniùs possit hoc mihi per­ficere, nullum habeo. Clemens Alexandrinus im­primitur Florentiae, [...] li. vnus. [...] li. [...] im­pressus est Romae Theod. [...], & Venetijs nuper Dionis Chrysost. orationes Grae. 80. tractat insignia loca communia, [...] (hanc olim vertit Camerarius) & alia similia, ad vsum ciuilem accommadata: Hunc librum, & re­liquos mitterem libentèr ad te, si commode hinc in Angliam deferri possint. Ioan. Iacobus Fuccarus insignis mercator huius vrbis, curauit sibi ex Jta­lia, ex Gallia, & Germania, transcribi elegantiss. magnū numerū optimorū graecorū librorū. Biblio­thecam nondum vidi. Si videro, diligentèr no­tabo, [Page 127] si quid venerandae antiquitatis illic existat. Musculus, superiori anno dedicauit Ecclesiasticam historiam regiae maiestati. adhuc non intelligit an liber traditus sit. Si tu, Cicellus. & Cocus, virtutis atque literarum caussas in loco tueamini, opinioni omnium, respondebitis. Si in extremis literis tuis ad D. legatum significes, quòd has meas receperis, gratum faceres, sed longè gratissimum, si antiquam beneuolentiam tuam ex optatissimis mihi semper literis tuis agnoscere possim. Vale, clariss. vir. Au­gustae. 1551. 24. Ianuarij.

ORNATISSIMO VIRO D. G. Cecillo.

MAgna cum voluptate, vir ornatissime, cogno­ui ex literis tuis ad D. Mor. quanta animi propensione eniteris, vt me tibi beneficio tuo in per­petuum deuincias. Spes quam proponis, est mihi admodum certa, & res, quam expecto, erit valdè grata sed omninò tua voluntas est longè iucundis­sima, quae ita expedita est ad benè de me merendū, vt omnem in me praecurrat, vel gratias agendi fa­cultatem. Ita (que), cum gratiae, quas tibi referrem, sunt penitùs nullae & quas tibi haberem, sunt eti­am perexiguae, ego superatus re, & destitutus ora­tione referam me ad eam, quae sola mihi reliqua est, compensandi rationem: Subsequar te voluntate, studio, & perpetua mea obseruantia: Cuius propo­siti [Page] mei duos luculentos obsides mitto ad te duos in­signes Caesares, qui vt se tibi praesentes sisterent, ego veritus nec hunc aereum Deum, nec illum aureum Diabolum, vtrum (que) in literis inclusituas. Au­reus Numus minùs erit tibi gratus. Nā quid pes­simo principi, cum optimo viro? Sed quia materies est purissima, & opus praestantissmum, fortassè iu­uabit te intueri illam Tyrannidem & immanita­tem, quae etiam nunc apparet in ipso vultu, & in ipsis faucibus, quomodo in Suetonio etiā scitè descri­bitur. Aereus Numus est valdè insignis, & ita in­signis, vt ex hac mea facultatula nihil habeam, quod tibi, tanto viro, tanto meo patrono pretiosius offerre possim. Superiore mense fui apud Don Die­go di Mendoza, virum literarum amantissimum, & omnis antiquitatis peritissimum. Ostendit mi­hi magnam numorum vim, dedit aliquot, rogat ec­quos haberem? Eduxi hunc aereū quem praesentem habui. Inspecto Numo, respexit ad me, intelligis inquit, quem Nummum habes? Aug. Caesaris, in­quam ego, rectè ait ille: At ex omni temporum & vetustatis memoria, nullus numus insignior isto ad hominum manus peruenit. Legis inquit in Tito Liuio, de templo Iani bis clauso, vniuersa pace con­stituta: Primum regnante Numa, post imperante Augusto, quo anno, Christus nasci voluit. S. P. Q R. imperitus prouidentiae dei referebat hanc vni­uersam pacē ad prouidentiā Augusti, et facto S. C. [Page 128] salutabat eū & DIVVM ET PAT. feriens hūc Numum cum templo Iani clauso, & hoc ver­bo PROVIDENTIA. Interrogabat me vndè haberem, respondebā in oppidulo, secundum Rhe­num sito: Credibile inquit: Namp aulò post Dru­sus & Tiberius, illa loca circumcirca bello infesta­bant. Obtuli ei numū dono, quoniam videbam il­lum eo delectari, sed noluit accipere, addens, dig­num esse, cum in Angliam redirem quem Reg­maiestati offerrē. Sed nimius sum, in re tam leui, praesertim ad talem virum & memor tuae humani­tatis, imprudens oblitus sum authoritatis & oc­cupationum, quibus distineris. Recipies vnà cum hijs literis chartam Mirandulae cum maxima par­te Longobardiae, & longissimo volumine Padi Fluuij. Credo te anteà habere, sed quid impedit duobus locis eandem affligere. Nisi explorata mi­hi esset tua humanitas, & singularis in me bene­uolentia, nec res tam leues, nec literas tam inanes, ad te mittere ausus fuissem. Uale, ornatissime vir, Brux. Julij. 7. Anno. 1553.

D. JOAN. CHECO RO­gerus Aschamus.

JS mihi nuncius logè gratissimus fuit, ornatissime vir, quo te, in Regium senatum coaptari ad nos allatum fuit. Sed quia haec dignitas, [Page] doctrinae, prudentiae, & integritati tuae, omnium hominum voluntate, consensu, & voce tantò anteà debebatur, non eam tibi vni, imo non tantùm tibi eam gratulor, quantùm hijs, quibus, meo iudicio, maior prudentiae laus in te eligendo, quam tibi foe­licitat is pars in conscendēdo ad hunc dignitatis lo­cum accessura est. Gratulor ita (que) vniuerso nomini Brittanico: primum verò & quidem praecipuè, opt. nostro principi, quòd cuius te pueritia vsa est excellentissimo praeceptore, eiusdem iam adolescens virilis, & grandaeua deinceps etas, in longissimos annos eundem te, prudentissimum & fidelissimum habiturasit consiliarium. Quorum alterum, tuae praestanti eruditioni: Alterum insigni probitati et spectaiae prudentiae▪ Vtrumque Regis & Regni no­stri summae foelicitati: totum verò hoc quicquid est, immortalis dei benignitati, qua te, principem, & vniuersam Angliam, vno hoc beneficio beare voluit, libentèr attribuimus. Plurimum enim gratulor nostrae rei et publicae et literariae, & Chri­stianae, quarum trium rerum salus tam tibi semper chara extitit, vt singularis nunc singulorum homi­num tranquillitas, exoptatum studiorum otium, & purioris Religionis quies, in tua iam plurimum vnius authoritate, in excellenti doctrina, in arden­ti erga deū studio, sint deinceps cōquietura. Gratu­lor multum quidem Cantabrigiae, quae te genuit, sed vnicè Collegio D. Jo. quod te docuit. Quia altera [Page 129] te habuit optatissimum alumnum, alterum floren­tissimum discipulum, vtrum (que) nunc te videt vtri­us (que) optimum potentem (que) patronum. Seorsim verò, vltimo in loco gratularer ipse mihi, nisi hominis sui nimiùm amantis hoc esse videretur, gratulor ta­men & impensè gratulor, sed ea ratione, vt aliàs malim opera aliqua mea & obseruantia, cor ipsum ostendere: quàm nunc verbis indicare studium & beneuolentiam. Hanc meam laetitiam, adauget, hominum in his regionibus, & nostrorum exte­rorum laetans certans (que) de hac tua dignitate con­gratulatio: Seperatim verò sermones Thomae Hob­baei, quos mecum creberrimos vsurpat de tua pro­bitate, & sua in te singulari obseruantia. Hic iu­uenis praeclarè ostendit, ex cuius artificis prodierit officina. Frater eius D. Philippus, vir prudentissi­mus, vtitur eo, & vtitur solo ad omnes res pertra­ctandas in hac Caesarea Aula. In qua perfunctione tam opottunè, diligentèr, consideratè, & tacitè se gerit, vt illorum seminum, quae tu in eo puero Can­tabrigiae iecisti, non nascens iam aliqua spes se pro­ferat, sed florens ea (que) insignis maturitas, in eo nunc adolescente facto sic emineat, vt rectè quidem meo iudicio, ipse faceres, si effeceris, vt is intelligat, te non solùm illum in hoc cursu libentèr cum voluptate spectare, sed ipsum tam praeclarè currentem cum aliquo etiam applausu incitare. Quia nullus stimulus ad virtutem aptior adhibetur, quàm lau­dati [Page] viri, laeta collaudatio. Hunc ergo totum tuum, tibi adiungito, & saltem aliqua salutatione, in ali­orum literis, ad maiorē spem excitato. In sinu meo, nonnunquam conqueritur, se plurimas literas ad te scripsisse, se tamen scire non posse, an ad tuas perue­nerint manus. Nos verò vetulos, obscuros, effoetos, & iacentes [...] contēnere potes: Istos autem insigniores adolescentes, natos ad lucē, cres­centes ad laudem, & surgentes ad praeclaram for­tunam, praeterire nō debes. Quanquā nec me qui­dem praeteris, cuius mentionē in literis tuis ad D. Morisinū tam memoritèr, et amantèr, facis. Mi­nùs saepè iam ad te do literas, quia vereor scribere praesertim ad tantum virū, & in re, aut nulla, aut leui. Proptere à metuo, nè istae literae, aut nimiae, aut intēpestiuae sint, cū tibi nec molestus esse, nec ineptus videri vllo modo velim: Superiore tamen mense scripsi ad te per famulum. Dom. Chamberl. Laetor si illae tibi traditae fuerunt, propter duos vetustos numos, alterum C. Caesaris, alterum P. Clodij, quos in eas includebam literas. Literae quas proximé ad me dedisti, traditae mihi fuerunt superiori anno Argentinae, gratissimae quidem illae, sed non adeò, quemadmodum coeterae esse solent, iucundae: iudica­bam enim ipsas valdè amantes, sed opinabar tum quidē eas non nihil esse pungentes: quarum aculei mihi aliquandiu inhaeserunt. Quod ipsum credo mihi accidit, quia nihil abs te profectum lego, cuius [Page 130] non singula pondero verba, singulas (que) appendo sen­tentias, vt ipsum animi tui intimum eruam sen­sum. Et quò pluris te facio, eò magis semper sū solli­citus quid de me, in vlla re existimes. Sed scrupu­lum quem inanis iniecit metus, certum excussit iu­dicium, nec volui committere, vt opinioni meae le­uitèr susceptae, quàm beneuolentiae tuae mihi perspe­ctatissimae plus vllo modo tribuerem. Et hunc me­tum, mihi concedes valdè amanti, & hanc liber­tatem tuae assignabis humanitati, quae facit, vt libe­rè proloquar, etiam ea, quae inanitèr cogito. Si scire cupis, quidnam hîc rerū ago, intelligas me nūc de­scribere certas illas caussas, quamobrem, Parmen­sis Salernitanus, Brandonburgensis, & Saxo. Cae­sarem deseruerunt. Deindè continentem singulo­rum dierum memoriam colligo, quid in Aula Cae­saris contigit, ab Oenopontica fuga, vs (que) ad Me­tensis obsidionis derelictionem: quibus temporibus▪ magnae amicitiarum, dissidiorum, praedationum, bellorum confusiones, mutabiles fortunae varieta­tes, & grauissimae rerum conuersiones extiterunt: quas miseras omnes, [...], dolus, perfidia, li­bido, auaritia, ambitio, tyrannis, & [...], ex­acta libertate, violato iure, foedata religione, con­tempto ipso Deo, permiscuerunt. In hijs rebus, veri­tatem sequor, ornatū non quaero: scribo enim angli­cè, et mihi soli, ac meis socijs problematarijs, et pro­ptereà nō luci, sed nocti, vt harū rerū dulci sermone [Page] & recordatione proximas has hyemales noctes nos inter nos fallamus. Fuit tempus, ornatissime Che­ce, cum talem materiam etiam latinè mediocritèr perpolire potuissem, sed succus ille purioris dictionis, quē ego hausi ex hijs fontibus, quos tu profluentèr quidē mihi, sed foelicissimè alijs mult is aperuisti, totus nunc exaruit: & stylus, quem excellentis ingenij doctrinae (que) tuae cos mihi etiam nonnihil ex­acuerat, nunc omnis est retusus, ad duram hanc meam, et desperatam etiam ex melioribus studijs, meliorem fortunam. At fortunam non deplorare meam, sed tibi gratulari tuam institui. Domi hoc coràm, praesente sermone opportuniùs faciam. No­strum reditum in dies singulos appropinquare spe­ramus, quem vt acceleres etiam atque etiam rogo: id quod facio commotus rerum, non domesticarum stulto desiderio, nec exterarum inconstante fasti­dio, cum magnam capio & voluptatem ex consue­tudine prudentissimi viri, & vtilitatem ab expe­rientia grauissimarum rerum, praeter vsuram rectae conscientiae in perfungendo illo munere, fidelitèr & constantèr, quod tu mihi imposuisti. Ioan. Sturmi­us nuper scripsit ad me, petijt (que) vt ex meis literis ipse intelligeres, illum tui esse & studiosum & per­cupidum. Sed quò plus ille me amat, & melùs de me existimat, eò timidiùs sumo, & parciùs facio quod ipse rogat: Jta (que) reijcio te ad iudiciū duorum optimorū virorū Christophori Montij & Joannis [Page 131] Halesij, qui laudem doctrinae maximā, sed huma­nitatis, prudentiae, vsus, consilij, iudicij, & religionis longè maiorē Sturmio tribuunt. Compendium for­tunae suae, credo, non quaerit, sed suauitatem beneuo­lentiae tuae maximoperè appetit, cum is sit, qui prae­clarè possit in summis versari numis. Attamen ve­hementèr ipse dolerē, si laudem praestantis illius ope­ris, [...] vtrius (que) linguae aut Gallus, aut Polonus optimo nostro principi eriperet. Aureū nu­mū Antonini Pij hijs literis inclusum ad te mitto. Foelix illud seculum propter auri puritatem, et arti­ficij praestantiā, sed longè foelicius propter optimum principē. Hijs priscis monumentis delector, nō solū quia fidem vetustissimae memoriae faciunt, sed quia ad ipsius aeternitatis naturā proximè accedūt. Soli enim numi isti praesertim aurei nulla temporis lon­ginquitate vitiari possunt, cum coeterae res vniuer­sae, tempore consumūtur. Vale, ornatissime vir, et me vt soles, ama: quia nullū beneficiū maius aut gra­tius mihi, ipsa tua beneuolentia, vnquam iudicabo. Bruxell. 7. Julij. 1553.

R. ASCHAMVS SVO HVBERTO.

S. P. Multos magno dolore, & me non mediocri affecit, subita illa Metensis obsidionis derelictio, doctissime Huberte: quae impedimento fuit, quomi­nus Heidelbergā accesserim, vbi singularem volup­tatem ex suaui consuetudine▪ & erudito sermone▪ [Page] tuo videlicet, Micylli et Cesneri percepissē. De re­cta nam (que) graecè pronunciādiratione, quomodo in­ter nos constitutum fuit, cōmodè & fusè disputas­semus. Magnum fructum scio ex vestra eruditio­ne, & palmā ipsam, credo, ex meliori caussa domū reportassem. De Huberto meo, hoc est, de summa bonitate tua & multiplici doctrina, & de illa insti­tuta nostra disputatione, saepè multū (que) cogito, et ita cogito, vt id literis, aliqua ex parte, nunc tentem inchoare, quod opportuno sermone, corā, plenè prae­stare potuissē. Ex hac tamen vna re, et mutua scri­bendi ratione duplicem capiemus cōmoditatem: Nam initā nostram amicitiam, literarum crebri­tate stabiliemus, & institutā nostrā disputationē, magna cum voluptate persequemur: persequemur autē eo modo, vt modū literarū nunquam exceda­mus: proptereà, singulis literis nostris, singulā quā ­que graecā literam expediamus: et sic nostrae literae, nunquā nimis lōgae et materies scribendi sēper val­dè copiosa nobis proposita erit. Auspicemur igitur, fauentibus musis, et agnoscite caussā, nam vos tres▪ quos habeo aduersarios, libentèr in hac caussa, pa­tior esse iudices. Prodeat ergo vtra (que) pronunciatio, vestra & nostra pugnent inter se: quibus telis? ra­tionibus: facilè accipio: doctrina: id à vobis doctis­simis expecto, Testibus, & ego quo (que) laudo. Ratio­nes scio nullas babetis, nisi quas subornauit multi­plex vestra doctrina. Sed testes quos? excutiendi e­nim [Page 132] sunt. Testē habetis primum, vsum, quia om­nes pronunciāt vt vos, exceptis nobis Anglis. De­indè producitis ipsam Graeciā, quae hodiè retinet ve­strā pronunciationē, cuius authoritas, longè antepo­nenda est istis diuisis toto orbe Britannis. Si vsum intelligitis priscae illius aetatis cōsuetudinē, cū vixit & scripsit Aristoteles, qui adhuc in libris doctorū hominum cōseruatur et viget, vsum et ego recipio. Sin vsū vultis hunc vulgarem, imperitū, & quoti­dianū, à prisco illo doctissimo vsu longè alienissimū, tot mutationibus corruptū, tot erroribus implicatū, & tēporis lōginquitate exesū, ego verò nō admitto. vsus nisi doctrina & ratione nitatur, praeceps in er­rores semper ruit. Et hinc fit, quod nulla vnquā fu­erit, vel resp. tam rectè gubernata, vel lex tā sanctè posita, quin vnius consuetudinis vitio, sit tādem e­uersa at (que) labefactata. Taceo quos errores, solus vsus in ipsa verissima Christireligione, producit, fouet, et tanquā sus porcellū suum, in foetido sinu amplecti­tur & mordicùs etiānum defendit. Vis corrigere, vis emendare aliquid, quod vitiatū sit? solus vsus repugnat & sese opponit, clamitans, consuetudo consuetudo, à qua vulgus & imperiti homines ae­gerrimè diuelli possunt. Vos ergo duces scientiae videritis, an tātū vsui, omnis erroris authori, et pro pugnatori, in hac caussa tribuēdū sit, praesertim cū nulla res extet, quae quotidianis mutationibꝰ magis [Page] obnoxia sit, quàm verborum sonus & pronuncia­tio. Praetereà cum Graeca lingua diù iam reces­serit ex vsu vulgari & sermone hominum, & sese omninò abdiderit in doctorum libros, taceat er­gò & facessat vsus vester ex hoc iudicio, & prode­ant libri, quos nec Iouis ira, nec ignis, nec aetas om­nis potuit corrumpere. Libri inquam antiquioris illius fidei, quanquam nullius libri vocem & testi­monium reijcio, quem vos tres, dignum et idoneum testem iudicabitis. Ast, libri, dicitis, nō loquuntur, uon possunt exprimere sonum literarum. Scio, tace­bunt omnes libri & literae, & erubescent, de vestra corrupta & vitiata pronunciatione loqui, at de no­stra copiosa & luculenta dicent testimonia. Sin vl­li libri de vestra quicquam loquuntur, producite, nullum reijcio, & ego vicissim libros doctissimos summae authoritatis pro mea in medium adferam, & id iam statim cum ad disceptationem accessero. Alter testis vester, est ipsa Graecia, rectè. Graecia, scilicet quae iam nescit loqui, nouit rectè pronun­ciare. Graecia, quae iam diù amisit suum imperium, gloriam, ingenium, doctrinam, imò nomen suum et linguam, retinet tamen, si dijs placet, ipsam veram pronunciationem. Graecia, tot vrbibus euersis, & ipsa suis pulsa sedibus, & tot barbarorum cedens inuasionibus, pronunciationem tamē puram, inuio­latam, & nulla mutatione iactatam hactenus con­seruauit. Alij profectò testes melioris fati, et fortunae, [Page 133] quàm isti miseri Graeci, vobis quaerendi sunt: Nam non solùm cum vobis tribus, sed cum Graecis ipsis, qui nunc viuunt, libenter pugno, cum graeca lingua, nunc dierum, non magis sit propria graecorum ho­minum, quàm lingua Latina Jtatorum: nisi hoc fortassè dicturi sunt, se aliter quidem, sed meliùs pronunciare, quàm veteres illi doctissimi graeci con­sueuerunt, & tunc pugnabo cum hijs qui ad inuete­ratum aliorum errorem singularem etiam suam adijcient impudentiā. Quisquis ergò in hac caussa contendere vult, praesidio scientiae, non errore con­suetudinis, sese muniat doctorum monumentis, vbi tota iam habitat graeca lingua, non Graeciae olim nunc Barbariae regionibus, vndè omnis exulat do­ctrina, & ipsa etiam lingua, hanc disputationem contineat. Et haec de vniuerso genere pronuncia­tionis, nunc breuissimè de vna litera, vt rationem literarum, non libelli magnitudinem nobis propo­suisse videamur. De α non contendimus, nisi cum coaluerit in diphthōgum [...], sed eum locum reijcie­mus ad nostram de vocalibus disputationem▪ β ergò prodeat. Hic longè discrepamus. Sed audiamus quomodo vos, & quomodo nos efferimus, & penes vos tres iudicium esto, vtri rectiùs pronunciant. Hoc verbum χυβερνω, vos sic effertis chiuerno, in qua vna dictione, tres errores admittitis, in χ, in υ, in β. Latini hoc verbum suum fecerunt, nec solùm vim in significatione, sed etiam veritatem in pro­nunciatione [Page] retinent, solùm mutantes primam lite­ram tenuem χ in suam mediam γ, id quod Graeci veteres saepissimè fecerūt. Ita (que) nos efferimus [...] cum latina lingua cuberno. Sed de χ & υ suo loco: Nunc testes idoneos proferamus, an cum vo­bis dicendum, sit verno, an cum nobis berno. Pro­ducite testes vestros. Conticescunt omnes, excepto mendaci vsu, quem comites sui, error et ignorantia, obtorto collo, & impudenti facie in hunc locum pro­uehunt. Audite nostros testes, quos vos scio non re­ijcietis. Primus est, doctiss. Eustathius, qui sic ex­plicat illū Hom. locum, [...]. &c. [...] inquit est ipsissima vox ouilis. Iam, vtrum vlla ouis effert vi, vt vos, an bee vt nos, iudicetis. An­glae scio omnes oues & Germanae & Jtalae pro nobis faciunt, sed fortassè Graecae oues olim non balabant sed vilabāt. &c. Ast, qualis haec, dicetis, disciplina est, quae petitur ab ouibus. Certè rubore non perfun­dimur discere ab ouibus, cū in simili caussa, ille, cui similem nemo potest nominare, nō erubuerit à cane literā [...] perdiscere. Et discere ab ouibus, est discere ab ipsa natura, quae constans semper et sui simillima existit, nec varietatibus & mutationibus obnoxia est, vt vsus vester, & fluctuans consuetudo. Sed alterum testem proferamus. Ecce Mar. Cicero, qui graecè loquendo, ipsis graecis gloriā, vt ille ait, eripuit, in epistola illa, satis vobis nota, de obscoenis verbis, dicit, cum audit [...] putidum graecum verbum, [Page 134] sonat idem quod bini latinum. Sin bi sonuisset Ci­ceroni vi quemadmodū nunc sonat vobis, mentio­nem vini non bini procul dubio fecisset. Jtaque aut tunc Cicero [...] ▪ non rectè, ant vos nunc malè pronun­ciatis. Tertium testem expectatis? nō leuem, sed in omni caussa grauissimū authorem, D. Aurelium Augustinū producimus, qui planiùs, si quid planiùs dici potest, quàm aut Eustathius, aut Cice. hanc rē decidit. In libris de doctrina Christiana (caput nō occurrit, quia liber non est ad manum) dicit, cum audit nominari herba beta, videtur illi nominari secunda litera graeca, quomodo nos nunc efferimus. Sin verò pronunciasset August. quemadmodū vos, vita. i. anima, non beta herba auribus eius circum­sonuisset. Quartum vultis testem? nisi Epistolae modum mihi proposuissem, & quintum, & de­cimum etiam produxissem. Verùm sequemur illum qui in grauiori caussa dicit, in ore duorum aut trium. &c. Et cui Eustathius, Cicero, & Augustinus non satisfaciunt, illi ego satis­facere non laborabo. Jtaque aut me falsa retu­lisse, aut istos tres non rectè scripsisse, aut nos ve­ram & germanam, & proptereà Germanis ho­minibus aptissimam pronunciationem asseruisse ingenuè fateamini. De pronunciatione reliquarum literarū, reliquis literis nostris deinceps ordine, deo volente, persequemur. Saluta doctissimos viros, [Page] Micyllum, & Cesnerum, quorum literas & tuas de procunciatione auidè expecto. Saluta etiam lite­ris tuis clarissimam illam foeminam Olympiam, quae sola, pro sua singulari eruditione & summo iu­dicio, si patrocinium nostrae pronūciationis suscepe­rit, de vobis reliquis minùs laborabo. Uale opti­me & doctissime Huberte, & me quod facis, ama. Brux. 6. Martij. 1553.

F. ALANO.

TRes sunt res, F. Alane, quae, in rebus humanis, plurimū possunt, fere (que) dominantur: forma, pe­cunia, & honor. Formae, praecipuus voluptatis sen­sus: pecuniae, maximus commoditatis vsus, honori, summus dignitatis locus meritò tribuitur. Hijs enim tribus rebus, tres olim deos, vel imperita ve­tustas propter vsum, vel olim docta poësis, propter prudentiam ingeniosè affinxit. Nam voluptati, ip­sam Venerem, diuitijs, Plutum, dignitati summū louem praeesse voluerunt. Posteà, eisdem rebus ipsae philosophorum scholae, vltimū bonū, & omniū sem­per sapientū sententiae, maximam vim assignârunt. Ita (que) cum ego probè cognosco te, F. Alane, egregiū esse formarum spectatorem: cum te cupio esse ditis­simum: cum te iudico ad dignitatem esse natum, volui tibi hunc librum offerre: in quo vno, tu, quē vnicè amo, his vniuersis tribus rebus foelicissimè po­tieris. [Page 135] Formas enim hic, non has fastidiosas et quo­tidianas, sed lectas & lautas illas, & Caesarea ma­iestate dignas, & liberè sine impedimento, & tutè, sine periculo, et suspitione contemplaberis. Hic vir­ginum & matronarum vultus Venere ipsa venu­stiores, non matres minaces, non mariti truces, non infensi Riuales, non parietes, non serae ab oculis tuis excludent. Diuitias hic porrò, non ipsius Craesi mi­serè collectas gazas, sed illius vniuersi et vrbis et orbis imperij cumulatissimè congestos thesauros accipies: adeò, vt quicquid vel bonorum frugalitas collegerat in pace, vel potentum vis corraserat in bello, vel Tyrannorum libido extorserat in omni tempore hic tibi quietè, tutò, & certo iure possidere liceat. Honor verò et dignitas, quomodo maior tibi proponi potest, siuè ad imitationem, siuè ad admira­tionem, quam Casarum & Augustorum. At (que) vt planè videas, mi Alane, me in hijs tribus rebus co­gitare tibi non sucum sed fidem facere, non inania verba, sed vera ornamenta dare, ecce tibi hae formae huiusmodi sunt, vt nullis vnquā inescare illecebris, sed veris semper delectare voluptatibus scleant: non natura fallaces, non tēpore mutabiles, non soli, nō fe­briculae obnoxiae existunt, sed ingenuae, constantes, integrae, & sanae semper manent. Hae verò diuitiae, nec me, qui illas do, ex haurient, nec te, qui eas reci­pis, corrumpent. Quas, vt ego cedo sine dispendio, sic tu nunc & possidebis sine labore, & seruabis sine [Page] metu, sed veteris sine inuidia. Ad honorem verò et dignitatē, quae proposita tibi est in hoc libro, otiosus abs (que) turba, & tutus sine periculo aditurus es: vt eam perbeatam dignitatē, quam Cicero in initio de oratore summoperè laudat, sed nunquā consequutus est, is tibi liber offerre videatur. Ad has tres supe­riores cōmoditates summas, accedunt duae aliae, Do­ctrina, & Amicitia: Altera huius libri: altera in­ter nos haec arctissima nostra: & quae doctrinae pars maior quā à maximis imperatoribus gestarum re­rum erudita historia, quae, cum ad ciuilem discipli­nam tota referatur, tibi qui te totum ciuili vitae tra­didisti, non iucunda solùm ad legendum, sed optata etiam ad vsum futura est. De amicitia nostra par­cè, & paucis dicam, ne dum te libenter & meritò laudem, meipsum obiter & imprudenter, repre­hendendum exhibeam. Nam quorum voluntates, studia, & in aliqua etiam re, ipsa consentiunt vota, nihil ferè nec laude, nec vitio dignum, inter eos se­paratum esse potest. Beneuolentia verò mihi, om­nium in hac aula, grata: certorum hominum etiā iucunda: sed tua sanè imprimis optata mihi con­tingit. Cuius humanitatem tantam esse erga me, saepè expertus sum, vt nemo sit de quo▪ vel mihi, vel meis, plus polliceri queam. Et cum multa vin­cula studij & amoris, nos inter nos coniungunt, nullum puto, aut reipsa firmius, aut vtrique no­strum optatius esse eo fauore & gratia, qua opt. [Page 136] & humanissimus Praesul vtrunque nostrum, sibi tot meritis arctissimè deuinxit & obligauit. Itaque si forma s [...]e malis illecebris, si diuitiae sine curis, si dignitas sine periculis, si doctrina cum maximo vsu, si amicitia cum pari studio, tibi probanda fuerit, hoc meum, spero, consilium tibi offerendi hunc librum, minimè reprehendes. Deus optimus maximus & te diutissimè incolumem seruet, & v­trum (que) nostrum, vtriusque voti quamprimùu [...] compotem faciat. Vale.

D. Francisco Duareno.

SAlue plurimùm doctissime, humanissime, ama­bilisime, Francisce Duarene. Hanc te ignoti hominis nouam affandi rationē, ratio et meriti tui, & officij mei, meritò postulare videtur. Doctrina enim tua quàm sit eximia, frequenter ex libris tuis aeditis cognoui: humanitatem verò erga omnes, atque singularem in meseorsim amorem, ex sermo­ne ornatissimi viri Thomae Martini, tui studio­sissimi, & mei etiam amantis, saepe quidem, magnaque semper mea cum voluptate intel­lexi. Te igitur de hac tua singulari doctri­na, humanitate, & beneuolentia, mi optatis­sime Francisce Duarene, & imperitus ego si non suspicerem, & inhumanus si non colerem, & per­ingratus si non redamarē, iure videri debeam. Sed [Page] doctrinae tuae deinceps, vt statuo, memoriam, iure videre debeam, & tecum saepè crebris mittendis literis, & mecum quotidiè tuis per­legendis libris, iucundam atque fructuosam vsur­pabo. Humanitatem verò tuam, mutuo ego liben­tèr subsequar studio at (que) grata voluntate: semper laborabo, vt cum tui instituti consuetudinem tan­toperè laudem, tui etiam exempli imitationem à me alienam esse non putem. In amore autē, quan­tus tu cun (que) fueris, tibi nō concedam, vt tu me plus diligas, quàm ego te amem. Nam quamuis ipse ti­bi partes in amando sumpseris priores, ego tamen mihi vindicabo iustiores, cum tis opinione, ego iu­dicio ad hunc amorem accessi. Tu enim vnius epi­stolae satis incultae lectione, vnius (que) hominis, amici admodum quidem, amantis nimiùm fortassè sermone, te ad hominem ignotum at (que) obscurum diligendum tradidisti. Ego non ex literis priuatim scriptis, sed ex libris publicè aeditis, ne (que) ex vnius a­mici erga te studio, sed ex vniuersae doctorū homi­num nationis de te iudicio, ad te amandum me ip­se dedi, adeò vt amor meus certus, tuus caecus esse videatur. Caecum tamen tuum amorem & nunc esse libentèr fero, & imposterum sic permanere ad­modum cupio, ne si oculos recipiat, me deserat, aliò­qùe auolare velit. Verum, vt ingenuè fateor, et Io­annis Sturmij facto, & Thomae Martini sermon [...] plurimum atque libenter debeo, quorum opera ef­fectum [Page 137] est, vt tu de me non vulgaritèr existimes. Nullius enim rei quaestū maioris facio, quàm do­ctorum hominum amicitiae: praesertim cum ea aut virtutis opinione, aut literarum ergô tota suscipi, non praesenti adulationis aucupio, non sordida lucri spe, vllo modo institui videatur. Amaui diu, vidi nunquam Iaen. Sturmium. Sed cum eum Plato­nis, Aristotelis, & Ciceronis doctrina ita excultū esse perspicerem, vt pauci admodum in hijs nostris, ne temporibus quidem longè antè superioribus, mea certè opinione, cum eo conferri possint, illius a­more non calere solùm, sed exardescere caepi. Eadē ratio, easdem faces mihi admouet, quibus incen­dor, vt te persimili modo amem: quem meum erga te animum, mi optatissime Fran. Duarene, si tibi, gratum esse, ex literis tuis intelligam, certè vel cum nostro Th. Martino contendā, vt in omni mutuae beneuolentiae ratione at (que) officiorum genere, licèt me cōmodandi facultate vincat. gratificandi ta­men voluntate, nunquam superaturus sit. Et tamē cū gratiore homine, aut tibi, vt saepè ex eius sermo­ne intelligo, aut mihi, vt indies ex eius humanita­te sentio, aut cuiuis, vt quotidiè ex consentiente ho­minum de illo voce excipio, contendere in vllo hu­manitatis certamine non queo. Et quantū aman­dus est de hac humanitate, tantùm certè congrae­tulandum est ei, quòd ad illius tam gratam natu­ram, tam digna accesserit fortuna, cum ei, ad be­nignè [Page] faciendum omnibus, non voluntas solum pa­rata at (que) proposita, sed facultas etiam & opportuna et ampla tribuatur. Ast ego, non rectè quidem, qui fortunae & cōmuni foelicitati tribuo, quae virtutis praemia, et prudentiae munera et sunt & existimari debent. Et quia haec clarissimi viri recordatiomē ­tem scio vtrius (que) nostrum, & meam in scribendo, et tuam in legendo, magna suauitate perfundit, nō se­des solùm ad quas peruenit, sed gradus ipsos per quos ascendit breuttèr designabo. Cum summa rerū, iu­re haereditario, illustrissimae principi nostrae Mariae veniret, (vt in exordio, cuius (que) principis apud nos de more fit) lustratio ratio (que) habita est externorum hominum, quorum tantus huc confluxerat nume­rus, vt hijs passim vrbs Lond. redundaret. Tho. Martino impositum fuit hoc munus decernēdi, qui­nam ciuitate et patria nostra donandi, et qui ad su­os amandandi essent. Hoc tempore sui, saepè vnà cū Mart. cum ille frequenter at (que) suauitèr arridens, ad me, Aschame inquit, multi Galli hodiè, multum debēt Duareno nostro. Nihil enim prius mihi exi­stit in hoc munere obeūdo, quā beneuolētiam, quam Duareno absenti debeo, hominibus Gal. repraesēta­re, vt vel hoc modo sumi amici iucūdissimam me­moriam suauiter vsurparē. Jn hoc munere, tam mo deratè cum summa fide, et tam circumspectè cum maxima diligentia se gessit, vt haec parua initia, ma iora statim cōsequuta sint. Nā paulo post propter [Page 138] iuris insignem et suam singularem prudētiam, coap­tatus est, in numerum [...], qui vnà cum summo Angliae Cancellario, max. hominum cōtro­uersias cognoscunt & decidunt. Vbi illius, & do­ctrinae praestantia, et rerum vsus, et ingenij modera­tio, primo tempore, tam perspecta probata (que) fuit pru­dentiss. praesuli D. Step. Win. summo Angliae Can­cellario, vt nō solùm in cōmuni illo iudicio, sed in suo etiam priuato domicilio, ad res max. et maturè ex­plicādas, et foelicitèr expediendas, eius solius ferè o­pera vti cōsueuerit propter hoc munus, ab eo tam fi­delitèr gestum, & prudentèr moderate (que) perfunctū, tanta iā de eo excitata est, cū Op. principis nostrae existimatio, tū prudentiss. cōsilij iudiciū tū vniuer­sipopuli expectatio, vt ex hijs gradibꝰ in quibus sua virtus et doctrina, aliorū (que) iudiciū at (que) prudētia eū collocauit, creberrimus iā sermo sit illū breui, ad ali­am deinceps at (que) aliā dignitatis sedē, cū max. omn. voluntate at (que) cōgratulatione aspiraturū. Imò ego, in hac praesenti iam sūspe, vt antequam istae ad te perueniant literae, ad maiora reip. munera peruen­turus sit. Martinus noster, adeò vt noua amici dig­nitas, nouā mihi ad te scribendi opportunitatē et cō modè & breui oblatura sit. Sed ecce, dulcis haec a­miei memoria, ita me mei immemorem facit, vt nec tui rationē habere, nec epistolae modū tenere, tibi vi deri possim. Et te quidē ita de hoc meo facto existi­mare credā, nisi lōgitudo tuarū literarū hāc nimis inuerecūdā meā scribendi prolixitatē excusauerit.

D. GVIL. PETREES REGIAE MA­iestatis Secretario Primario De. Osorio.

PRaeclara res est, vel nobilibus nasci parentibus, vel vetustis inseri familijs, clarissime vir: Qui verò, vnà cum istis bonis, rerum abundantiam, & praestantem animi indolem, secum attulerit, vt non naturae solùm exornetur muneribus, sed fortunae e­tiam cōmuniatur praesidijs, habet hic quidem ad excelsum dignitatis locum, insignem sibi patefa­ctum aditum. Sed, cum hae commoditates omnes, ad maiorum plerum (que) referantur, vel laudem, si e­rant probi, vel laborem, si erant diuites, faciunt illi certè multò prudentiùs, qui non istis alienis solùm nituntur gradibus, sed doctrina crescere ad laudē, & virtute surgere ad gloriam, ac suis pedibus, non suorum vestigijs, ad dignitatis fastigium peruenire elaborant. Hanc verò rectissimam verae nobilitatis viam, cum tu, clarissime vir, ducibus quidem vir­tute ac doctrina, comitibus etiam natura ac fortu­na, & prudentèr ingressus, & foelicitèr secutus sis, hunc librum tibi, de nobilitate ciuili & Christiana offerendum esse duxi. Authorem huius operis, ti­bi, propter materiem, valdè gratum, et propter tra­ctationem periucundum fore existimaui: Ea enim scribit, quae tu facis, & eo modo scribit, quo tu ex­cellis: vt idem vtrius (que) vestrum consilium, illius, in [Page 139] scribēdo hoc opere, tuum, in instituenda vita fuisse videatur. Nam hic liber, non cogitationes solùm, et mentis tuae consilia, sed actiones etiam, et vitae insti­tuta, adeòqùe teipsum tibi, tanquam aliquod illu­stre speculum, ostendet & demonstrabit. Videbis e­tiam quàm commodum semper omni populo fuerit, vt vel principis sese subijciant imperio, vel vt pru­dentū tradant se gubernationi atque consilio: quā contra non formidinē solùm & periculum, sed va­stitatē etiam & exitium, vulgifurores, & Catili­narum libidines, omnibus & regnis & rebuspubli­cis minitantur, prudentèr, fusè, partitè, & disertè narrat. Plebis enim amentiam, et eorum mores at­que consuetudinem, qui magis noti sunt propter sce­lera, quàm nobiles propter virtutem, quiqùe patriae suae, faciem saepè libertatis ostentant, sed faces sem­per furorum, ac licentiam scelerum intentant, stylo suo acritèr pungit, & exagitat. Praetereà, rerūpub­licarum, & crebras cōfusiones propter iniustitiam, & subitas conuersiones propter impietatē, et laetas ac longas foelicitates propter humani diuiniqùe iu­ris conseruationem, infinitasqùe alias permemora­biles res, in quibus prudentiae tuae cōsilia, cogitatio­nes, et curae quotidianae excubant, et exercentur, in hoc opere persequitur, vt hic liber tibi non iucun­dus solùm ad legendū, sed optatus etiam ad vsum, spero, futurus sit. Jn tractanda verò, hac tam prae­clara materia, eam eloquentiae facultatem & vim [Page] adhibet, qua, nemo mea certè opinione, post illa Au­gusti Caesaeris tempora, aut puriore, aut praestantiore; vsus est. Est enim in verbis deligendis, tam peritus; in sententijs cōcinnandis tam politus: ita proprietate castus, ita perspicuitate illustris: ita aptus & vere­cundus in translatis: ita frequens & foelix in cōtra­rijs: suauis vbiqùe, sine fastidio: grauis semper sine molestia: sic fluens, vt nunquam redundet, sic sonans vt nunquam perstrepat, sic plenus, vt nunquam tur­gescat: sic omnibus perfectus numeris, vt nec addi ei aliquid, nec demi quicquam, mea opinione possit. Imò tam praestans artifex est, vt nec Italia in Sado­leto, nec Gallia in Longolio, nec Germania in Ioan­ne Sturmio plus, quàm nunc Hispania in Osorio gloriari possit. Quod eloquentiae flumen, eò salubrius existit, quia illud totum non ad inanes & aniles re­rum leuitates, ac vagantes hominum opiniones re­dundat et excurrit, sed vniuersum, ad veram Chri­sti gloriam praedicandam & certissimam animi immortalitatem propugnandam emanat & placi­dè fluit. Et haec authoris eloquentiae consilijqùe ve­ra laus, quanquam per singulos libros, aequabiliter fusa sit, in extremo tamen, quem contra Nichola­um Machiauelum Florentinum, seorsim scripsit po­tissimùm enitet et elucet. Machiauelus enim magno semper ingenio, sed non sano saepè consilio, Christi optimi maximi religionem, & improbè eleuare, & impiē etiam irridere, multis bonis viris visus est. [Page 140] Hic igitur Osorius tibi, propter libri istius materi­em gratus, propter eloquentiam iucundus, propter institutum etiam valdè pius videbitur: Qui sese, ip­sa re grauem philosophum, tractatione disertum o­ratorem, religionis studio, verum Christianum esse omninò declarat: Et hoc porrò nomine optatus tibi ac percharus esse debet, quia non tam monumenta ingenij sui, quàm ornamenta virtutis tuae, nec tam laudem illius eloquentiae, quàm commendationem tuae prudentiae continere & declarare videatur. Et haec de te, & Osorio: De me verò nihil aliud, nisi quòd dum mea vniuersa spes, tua vnius bonitate mihi se & humanitèr offerente & suauiter polli­cente nitatur, iussi hunc librum, vt sese in conspe­ctum tuum nunquam intruderet, sed aliquando of­ferret, vt esset apud te non flagitator importunus, sed pro me meis qùe rebus postulator pudens atque vere­cundus. Si verò nunc, prudentissime vir, vel propter Dom. Wintoniensis, Dom. Pagetti, & D. Cecilli de me iudicium, vel propter aliquod mediocris meae fa­cultatis specimen, quod ex literis meis, vel priuatim ad te, & publicè pro regia maiestate scriptis, iam potes capere, it a de me existimas vt non omninò ineptus videri possim, qui hoc munus literas scri­bendi subeam, me ad tuam voluntatem, nutum, v­sum, & omnem etiam opportunitatem libenter reser­uabo. Sin verò alitèr sentias in locum nonnulli benefi­cij deputarem, si illud mihi signisicare velis ne nimis [Page] diù hic, et spem alam, et tempus teram, & ipse mi­hi alieno aere grauior, meisqùe diurno sumptu mo­lestior indies fiam▪ Nam viginti libris, non Au­licam sed Londinensem vitam, quomodo integrum amicum, sustinere queam, cum hij proximi quin­que superiores menses, mihi parcè restrictèqùe vi­uenti, quadraginta libras exhauserint. Itaqùe, quemadmodum omninò statui, perpetuam tuae in me beneuolentiae memoriam, perpetuo meo studio, officio et obseruantia colere atque conseruare, sic nonnihil etiam vereor, ne vsum beneficentiae tuae, hic diù expectare non queam. Sed haec cura minùs me solicitat & perturbat, cum cogito, te eum esse, cui ego, fortunaeqùe meae, non tam traditi sumus ne­cessariò, quàm à te libentèr suscepti & beneuolè: Cuius bonitati omnium consensu & voce tantum tribuendum est, vt minimè ego dubitem, quin, qua­rum rerum spe, ad Aulicam vitam me vocasti, ha­rum maturo fructu alacriorem me ad omne offici­um facturus sis: vt quantam nunc voluptatem, ex hac tua peroptata mihi beneuolentia capio, tantam breui commoditatem, ex aliquo tuo grato benefi­cio, percepturus sim. Quam meam spem, in te hoc modo repositam expedies, pro mea verò voluntate, cum qua mora volueris, pro mea autem necessita­te, cum qua maturitate potueris, pro tua deniqùe prudentia et bonitate, cum qua opportunitate com­modissimè esse duxeris. Vale.

DOCTORI COLO, CVM OF­ferret illi Aristeam de Settanta Due interpreti.

TAntùm ego, & communi omnium voci de tuae eruditione, & frequenti Morysini sermoni, de tua humanitate semper tribui, doctissime humanis­sime (que) Cole, vt imperitus ipse si te non colerem, & inhumanus si non amarem, meritò videri possim. Hunc igitur libellum, mei in te studij, & si vis, si (que) id aliquid esset, iudicij etiam testem, tibi libenter offero. Hic author, quia & tempore priscus, & lin­gua graecus, & vsu rarus, & instituto pius, & con­silio prudens existit, gratus tibi & acceptus, atque etiam propter ipsam linguam, in quam nunc foeli­cissimè versus est iucundus, spero, futurus sit. Hoc ita (que) munus, pro mea quidem in te voluntate sanè pusillum, reipsa tamen aliquid si grato animo acce­peris, te mihi pergratam rem fecisse existimabo. Uale.

D. WINTONIENSI.

OBitus Eduardi opt. nostri principis, vitalis qui­dem illi, luctuosus verò mihi, & meis rebus per­quàm calamitosus extitit, optime praesul. Ita (que) cum mens mea moeroribus confecta, & fortunae meae cu­ris, inopia, & solitudine valdè implicitae impeditae (que) fuissent, non laetus ego, sed totus gemens, literas illas meas superiores, anglicè scriptas minimè lautas, sed [Page] omninò lugubres tibi offerebam. At verò cum ea [...] ipsas literas, sermone barbaras, scriptione incultas▪ prolixitate molestas, importune (que) petaces, tanta hu­manitate, nō solū ipse legeris▪ sed alijs etiā ostēderis: cōmittere certè nolui, quin et mentē et manū exci­tarē, vt has nouas laetiori loquentes voce, & lautiori indutas veste, at (que) gratiori institutas ratione, ampli tudini tuae offerrē. Jntellexi enim & ex aliorū ser­mone, & ex tuo, nō solù vultu sed voce excepi, quàm praesenti retines memoria, mea postulata: et quā pa­rata animi propensione eniteris vt me tibi, beneficio tuo, in perpetuū deuincias: A quo nexu tātū abest▪ vt me expedire velim, vt in ea ipsa vincula arctiùs me induere, omni labore, fide, officio, & obseruantia mea, perpetuò laboraturus sim. Et quāquā spes, quā ipse mihi proponis, est admodū certa, et res, quā ego abs te expecto, erit valdè grata: voluntas, tamē illa tua, qua me tuendū suscipis, est omniū lōgè iucūdiss. nec tua voluntas ita expedita est, et sic quasi euolat, ad benè de me merendū, vt non solū eam vllo meo officio consequendispē, sed omnē etiā agendi gratias praecurrat facultatē. Et cū gratiae, quas tibi merito tuo referrē ▪ sunt penitùs nullae: & quas tibi iā habeo maximas, sunt illae etiā meo iudicio non satis dignae, ego ita (que) superatus re, et derelictus, destitutus (que) or [...] tione, subsequar te certè▪ grata vicissim voluntate, parato officio, & perpetua obseruantia, & sic con­feram me ad eam, quae sola mihi reliqua est, com­pensandi [Page 142] rationem. Non est enim mos horū tempo­rum, clariss. praesul, non cōsuetudo horū hominū, non tui loci & dignitatis, sic descendere ad vsum homi­nis mei ordinis: imò non est humanitatis, sed diuinae cuiusdam naturae, tam esse paratum, sic esse proposi­tum, ad benefaciendū omnibus, at (que) id etiā hijs, qui nullo suo officio, nec anteà promereri, nec posteà com­pensare tantā tuā beneuolētiam queunt: & hoc est qnod antea dixi, mihi proponi quidē certā spem, & expectari etiam gratam rem, sed tuā mihi beneuo­lentiam, longè omniū esse iucundiss qua tua beneuo­lentia, nullū ne tuū beneficiū quidē, mihi gratius esse poterit. Et tamen vt ingenuè dicam, non tantū gra­tulor mihi, illā ipsam tuā beneuolentiā, quantū tibi gratulor, eam tam praeclarā benefaciendi naturam: imò non tibi tantū talē tuam naturā, quantū vni­uersae Angliae suam foelicitatē, cuius rem, et publicā in Curia, & literariam in Academia, multis iam iactatam modis, varijs (que) diù afflictatam miserijs, consilio nunc tuo iuuare, eruditione promouere, tan­topere conaris. Quarum rerum salus, tibi tam sem per chara extitit, vt iam spes tandem affulserit sin­gularem nunc singulorum hominum tranquillita­tem, exoptatum studiorum otium, totius (que) reip­quietem, in tua iam plurimùm vnius authoritate▪ in excellenti doctrina, in ardenti erga remp. studio, deinceps conquietura. Et cum prudentissima no­stra princeps maximam harum rerum curam, [Page] tuae vnius aequitati, doctrinae, & moderationi cre­didit at (que) commendauit, nonnihil & ipse laetor, tria illa mea postulata illiusmodi esse, vt siuè otium stu­dendi in Academia, siuè negotium scribendi in Aula, siuè laborem peregrinandi in aliena regione, tua gratia & fauore sortitus fuero, omnes vitae mea rationes, hijs rebus omninò inseruire necesse sit, qui­bus tua prudentia praeest et moderatur. Nam si o­tium in Academia, ex sententia mihi concessum fuerit, quod imprimis opto, omne illud dico otium, non languidum ad inertiam, sed quietum ad ala­critatem, eo incumbet & excubabit, vt linguae & literae, nonnihil ad meum fructum, plus ad aliorum vsum, potissimùm verò ad tuam laudem, quarum tu iam antistes es, colantur & efflorescant. Sin pe­regrè profectus fuero, vt vel mea excolam studia, vel reip. inseruiam commodo, bone deus, quàm fre­quentes & prolixas literas, singulis & aptas perso­nis, & accommodatas rebus, & distinctas locis, & partitas temporibus, atque omnia quidem, fideliter, cautè, & consideratè ad te perscriberem. Vsum etiam non nullum ad hanc functionem adferre pos­sim. Nam istius proximi superioris, & Mauritani motus, & belli Galli temporibus interfui: in qui­bus magnae amicitiarum, dissidiorū, praedationum bellorum confusiones: mutabiles Fortunae varieta­tes: & grauissimae rerum conuersiones extiterunt: Vbi praesens oculis meis perspexi, quantū [...], [Page 143] dolus, perfidia, libido, ambitio, [...], has mise­ras res humanas permiscent & conturbant. Fuit tempus, eruditissime Praesul. cum talem materiam, etiam scriptione perpolire mediocriter potuissem: Sed succus ille purioris dictionis, quem ego hausi ex optimis vtriusque linguae fontibus, totus iam ex­aruit: & stylus, quem mihi spes sita in Eduardo Principe, nonnihil exacuerat, nunc vehementer ist retusus, ad duram hanc meam, & absque te fuisset, planè desperatam inopiam & solitudinem. At verò si aura fauoris & gratiae tuae, mihi quomo­do spero, aspirauerit, ita me excitabo ad nouam spem, & comparabo me ad tuum sensum & volun­tatem, vt te nunquam poeniteat, hoc in me contulisse beneficium. Tertium meum postulatum fuit, vt ad literas Reginae maiestatis latinè conscribendas po­nar, quod mihi officium Eduar. Rex benignè assig­nauit. Ad hoc munus, quanquam non ingeniū nec artem, fidem tamen & diligentiam, atque nonnul­lum cùm mentis tùm manus vsum, in simile per­functione, adferre possum. Quae tres res, ductu pru­dentiae tuae gubernatae, si non laudem mereri, repre­hensionem certè vitare queunt. Itaque, siuè in Aca­demia, siuè in Aula, siuè peregrè viuam, ego & omnes vitae meae rationes, in tua voluntate, gratia, & authoritate conquiescemus. Et has tres meas petitiones, hijs etiam literis repetere statui, ne non te rerum mearum, sed me meijpsius immemorem [Page] esse ostenderem. Hoc ab humanitate tua summe­perè impetrare cupio, vt sciam Academiae ne, Aulae, an peregrinationi me destinare velis, vt ad illud vitae institutum me intereà comparem. Hos enim mihi nimis graues sumptus vereor vt diù pos­sim sustinere: Pensionem, quam mihi liberaliter concessit Hen. 8. & benignè confirmauit Edu. 6. nullo modo dubito, quin confirmaturae etiam sit nobilissima nostra Regina: Jta (que) literas, quas Pa­tentes vocant, mihi scribi curaui, vt gratia & au­thoritate tua, Manu & Sigillo R. Maiestatis de more obsignentur. D. noster Iesus Christus, te, rei­publicae, literariae, & Christianae, aequissimum iudi­cem, Optimum Patronum, & doctissimum praesu­lem diutissimè seruet incolumem. Octobris. An. Dom. 1553.

EIDEM: CVM OFFERRET illi Apollinarium.

EST hic libellus, ornatissime praesul, re, tracta­tione, lingua, insignis: Psalmos enim Dauidis, eleganti carmine, eo (que) graeco, complectitur. Res & lingua, altera vitae, altera studio tuo aptissimè conuenit: Et quàm carmine etiam delectaris, scio; cuius condendi vsu, & suauitate, illam superio­rum temporum, & castigare insolentiam, & le­nire [Page 144] acerbitatem frequenter consueuisti. Hinc certam facio coniecturam, simillimorum homi­num, simile esse studium consilium par, & eun­dem ferè sensum. Te optime Prasul intelligo, & Socratem Atheniensem: vterque enim po­tenti calumina, simili de caussa, integrae iussu Patriae, in custodiam datus est. Utrique ve­strum in tanta, & hominum iniuria, & tem­porum tristitia, & indignitate loci, aequalis fortitudo, constantia par, idemque etiam rela­xandae mentis propositum suit consilium. Vterque enim illigando in carmen, ille vt Plato narrat fabellas. Aesopi, tu grandiores res, sollicitam carceris solitudinem, soliti estis mitigare. Reli­qua omnia paria, dispar fuit sola fortuna: Vi­tam enim illi, ingrata abstulit Patria, tibi penè, restituit gratiosissima Regina. Carmen igitur, quod tum in deposita iacentique fortu­na fuit gratum, in erecta iam atque florenti erit periucundum. Tale praesertim carmen, quod rem optimam, optima explicatam lingua continet. Nonnus infaciliori versatus materia, versu, mea opinione, magis impedito magisque obscuro vsus est. Itaque hunc libellum tibi offer­re volui, vt esset, study atque obseruantiae meae ali­quis testis, et pro me meisque etiam rebus apud prudentiam tuam, licèt non flagitator importunus. [Page] postulator tamen non satis fortassè verecundus. De fortunulis meis constituendis, minùs iam laboro, cum tu me tuendum tibi suscepisti: vereor tamen nonnihil, ne perpetuam potiùs beneuolentiae tuae memoriam colere, quàm fructū beneficētiae tuae diù expectare queam. Tenuitas enim mea, me iam iam Londino abiget, & officium compellat nunc, breui etiam Cantabrigiam coget, nè exigua, non mea, sed temporis transgressio facilè mihi eripiat, quod mul­ti anni, longa (que) studia & vix & diù collegerant. Et quanquam non dubito, quin ego tuae authorita­tis praesidio munitus, tuae (que) prudentiae ductu guber­natus, possim licèt non ingenio & facultate, fide ta­men et diligentia, et taciturnitate, munus illud scri­bendi literas latinè sustinere, ad eum tamen locum solicitus accedo, cum sic in Aulam principis ex schola Biantis prodiero, vt non solummodo mea, sed nonnihil etiam alieni, mecum apportaturus sim. Sed haec me cura minùs perturbat, quoties co­gito: cuius mea, & spes bonitate nititur, & res au­thoritate constituetur. Deus. &c.

D. Petrees Regio Secretario.

EX sermone D Cecilli cognoui, & ex nostro inter nos mutuo colloquio perspexi, Ornatissime vir, quàm parata voluntatis inclinatione propendes, vt me tibi, tuo beneficio, in perpetuū deuinci [...]s. A quo [Page 130] beneuolentiae nexu, tantum abest, vt me expedire velim: vt in illa ipsa vincula, me arctiùs induere, omni diligentia, fide, officio, & obseruantia mea perpetua, perpetuò laboraturus sim. Laborabo enim sedulò, me sic totum ad tuum sensum & voluntatē comparare, vt nihil exoptem priùs, quàm vt omnes vitae meae rationes, in tuo vnius fauore, gratia, & authoritate conquiescere queant. Ad munus verò illud literas latinè conscribendi, quanquam non in­genium & artem, fidem tamen & diligentiam, & taciturnitatem, atque nonnullum cùm mentis, tùm manus in scribendo vsum, mecum ex Academia in Aulam apportabo. Magnam eloquentiae vim non consequutus, sed ne secutus quidem vnquam sum. Hoc enim in scribendo cōsilium, tantum mihi pro­pono, vt proprietatem in verbis, vt perspicuitatem in sententijs, semper tuear & conseruem, vt appositè ad singulas personas, vt accōmodatè ad quamque rem, vt partitè & distinctè cogitata mentis, siuè meae, siuè alterius explicare queam. Istae faculta­tes, per se quidem tenues & exiguae, prudentiae ta­men tuae praesidio adiutae, et consilij tui ductu guber­natae, si non laudem mereri, reprehensionem certè vitare, spero, poterunt. Si tuo satisfecero iudicio, de reliquis meis rebus minùs laborabo: imprimis verò sollicitus sum de aliquo loco commodo, vbi res mihi impositas & commendatas, & opportunè cu­rare & tutò conseruare queam: ad hanc commo­ditatem [Page] mihi obtinendam, siuè inter Aulae parie­tes, siuè in alicuius nobilis familia, dum res meae me­liùs constitutae fuerint, quodammodo mihi polliceor gratiam tuam & authoritatem. Omne enim otiū, quod mihi reliquum erit, ab officij mei perfunctione libētissimè ponerem in perlegendo vniuersam vtri­usque linguae historiā, & eò libentiùs id facerem, si is meus labor, alteri, qui eodem gaudet studio, vsui esse possit. Spero, prudentissime vir, non te proptereà minùs benè de me existimare, quòd illas, quas vo­cant, Praebendas non admodū mihi expetam. Sa­tis multi sunt nimisque multi, qui ista extraordi­naria cuiusuis vtilitatis aucupia, nimis auidè con­sectantur. Istorum hominum consilium, non ego im­pedire, nec multùm reprehendere statui, eorundem tamen nec consuetudinem sequi, nec numerum in Aula augere, vnquam in animo habui. Neque ta­men sic durus & iniquus mihi ipse sum, vt com­moditates meas aut negligam, aut alijs tradere ve­lim: Sed vehementer laetatus sum, cum superiore die, in cubiculo tuo, pensionem illam Petri Vanni, & dimidiam praesentem mihi beneuolè promiseris, & reliquam etiam integram breui mihi, praeclara spe, sposponderis. Sed hanc rem, & reliquas omnes fortunas meas tuae prudentiae constituendas relin­quo: Ego verò paratus sum, vt iureiurando de mo­re, fidem meam & obseruantiam astringam. D. Iesus prudentiam tuam diutiss. seruet incolumem.

D. HIERONYMO FROBENIO nobili Basiliensi Typographo.

S. P. in Christo Iesu. Eruditum te, ex tuis scriptis, Hieronyme Frob. humanū at (que) bonum ex alio­rū sermonibus esse intellexi: & eò faciliùs patiebar me adduci rogatu doctiss. viri & vtrius (que) nostrum valdè amantis Hiero. Wolfij, vt imprimis tibi sig­nificarē, literis meis, illos D. Erasmi Antibarba­rorū libros diu desideratos, et olim Romae Richardo Pacaeo surreptos, adhuc in Anglia reseruari▪ Liber ad me proximo superiore anno adferebatur, et eo v­tebar Cātabrigiae aliquot mensibus. Integri nè libri sint, an [...] planè ignoro. Egi cum illo, in cuius manus deuenerunt, vt in lucē apparerēt, quod ille facilè mihi concedebat. At (que) cum mihi, ab in­eunte aetate, perspecta sit, illa multorū officiorū et be­neuolentiae coniunctio, quae vestrae Frob. familiae, cū Erasmo intercessit, hanc rē tibi cōmunicare, cōsiliū fuit, vt, si tu ita vis, mea opera vtaris ad id, quod ti­bide hac re tuo (que) iudicio cōsultissimū esse videatur. Jta (que) expecto literas tuas, sequor Aulam Caesaris, si miseris literas tuas Argentinā, ad Ioan. Sturmiū, vbicun (que) fuero, curabit ille, vt ad me cōmodè perfe­rātur. Vidi ego Graecā Bibliothecā Iaco. Fuggeri, & habeo indicē scriptorū librorū. Multi libri sunt, nondū in lucē diuulgati. Quantò maior laus esset huius viri, si tot praeclaris authoribus, nō ciuitatē, vt potens consul, sed mūdū et vitā, vt aliquis deus, [Page] daret, quàm compingens eos in perpetuas tenebras [...] meritò quidē habe­ri. Vtinam hic vir ad hanc & priuatam gloriam, & communem vtilitatem excitari possit. E Bri­tannia decedens, & nobilem Basileam visere, & fortem Heluetiorum gentem peragrare sperabam. Sed vereor, vt mea negotia, hijs temporibus, hoc me patiantur facere. Religionis verae cursum, litera­rum cultum & progressum, populi mores, & loco­rum illorum opportunitates auidè perspexissem. Nunc reliquum est, vt quem fructum ipse praesens ex contemplatione harum rerum percepissem, eun­dem ex tuis ad me longis gratissimis (que) literis expe­ctem. Si vlla officij ratio, à me, aut in hac Aula, aut in Anglia, tibi proficisci possit, quantum eniti na­uare (que) possum, libenter praestabo, & si coeteris re­bus minùs queo, amore certègratiqùe animi sig­nificatione & literarum etiam crebritate tibi re­spondebo. Vale in Christo Iesu. Augustae. 10. Iunij.

D. PAGETTO.

MIra mihi silendi necessitas imposita fuit in v­tra (que) tua fortuna, honoratissime D. cum nec in spoliata, dolorem meum ostēdere, sine offensione: nec in recuperata, gratulatione vti, sine adulandi suspicione, potuerim. Gratulandi tandem vicit vo­luntas, literas (que) Bruxellis tibi scripsi: quas cum [Page 132] antiqui officij monitu, nouique gaudij impetu para­uissem: eas tamen, pudoris suasu, apud meretinui et suppressi: nè, non rationem officij, sed ostentationem studij: non beneuolentiam tuam, sed vsum meum: non rectam opportunitatem, sed praesens tempus se­qui tibi viderer. Sed, cum istis proximis superiori­bus diebus, vetera tua in me collocata beneficia, non solùm mihi retenta & conseruata, sed per te etiam, adaucta & conduplicata esse voluisti: atque id, eo modo, multò gratior esset, beneuolentia tua, prop­ter humanitatem, quàm beneficium tuum, propter commoditatem: nolui committere, vt licèt, à com­pensandi facultate, sim reuera▪ inops, à gratifican­di etiam studio & significatione, habear itidem alienus. Gratissimus igitur tibi, & nunc cupio vi­deri, & perpetuò volo esse. Sed cum gratias tibi pos­sim, referre quidem nullas, agere verò perexiguas: & quas tibi nunc habeo maximas, et illae beneficijs tuis impares sint & indignae: hanc officij partem, amicissimis meis, Sturmio & Nannio imponam: qui, vti spero, non minùs ostendent se tibi laetos & gratos in explicata mea fortuna & cōstituta, quàm anteà erant soliciti pro me, ac fortassè tibi molesti, in eadem impedita at (que) dubia. Scribendum mihi quidem est necessariò, illis viris: at scribam nunc libenter, non solùm propter officium illis debitum, sed propter materiam abs te mihidatam. Jllis duo­bus multùm sanè debeo: quorum, ad te scribendi [Page] pro me studium, quia sunt amicissimi, & iudicium, quia sunt prudentissimi, plurimi quidem facio, de te verò, non ad te, sed ad illos scribam. Et quanquam soleo libentèr praedicare, te natum esse, fatali qua­dam prouidentia, qui solus velis, solus (que) soleas rebus meis adesse: tamen, cum nunc tua et D. Cancellarij in me iuuando, coniuncta sint studia, ego post hac vestras non separabo laudes: quorum duorum pru­dentia, humanitate, et moderatione, non mea solùm, sed reliquorum ferè omnium, & hominum et rerum salus constituitur. Hoc tempore, hunc librum de Gloria tibi offerre volui: munus tibi valdè consen­taneum. Si enim Gloria nihil aliud est, quā incor­rupta rectè iudicantium vox, et consentiens bonorū hominum laus, de excellenti alicuius virtute, et in­signi probitate, nō alia res offertur à me in hoc libro, quam omnes homines certatim deferunt ad te suo sermone at (que) iudicio. In vniuerso tamen choro, lau­dum tuarum ingenij, doctrinae, vsus, industriae, con­silij, prudentiae, moderationis, abstinentiae, morum (que) suauitatis facillimae, nulla virtus tua altiùs emicat, quàm ea, quae cum hominis maximè propria sit, humanitas appellatur. Haec virtus, nomen quidem ab homine, sed officium quidem à deo sortita est, cu­ius bonitatē potissimùm referre videatur. Et cum te semper perspexi, cùm natura propendere, tùm vo­luntate cōparatum, esse, ad benigne faciendum vni­uersis: hanc laudem in te non humanitatis, sed [Page 133] diuinae cuiusdam naturae semper esse iudicaui: Cum tanta igitur in tua & natura voluntas, et authori­tate facultas, & in istis etiam temporibus, materies benefaciendi tibi proposita sit: perge, honoratissime vir, quod semper fecisti, perpetuò facere, hoc est: be­neficijs iuuare quàm plurimos, & bene promereri de vniuersis. Et cum in hoc laudis cursu, neminem habes, quicum, maiore contentione certare debes, aut gloriosiore cum victoria superare potes, quàm teipsum, age porrò, hanc laudis palmā alijs praereptā, teipsum etiam vincendo ampliorem reddere. Sed quorsum ego haec, qui non hortantis personā induere, sed gratificantis partes suscipere volui: nec monen­tis consilium, sed collaudantis officium sequi insti­tui: quanquam mihi semper placuit, dulcissimum illud suauissimi Poëtae carmen.

Qui monet vr facias, quod iam facis, ipse monendo
Laudat, et hortatu comprobat acta suo.

Attamen hoc modo ad te scribere ausus non fuis­sem, nisi quantū debeam tuae bonitati, tantum eti­am faueam honori tuo & laudi. Et haec de te, pau­cis ac parcè: De Osorio verò authore huius libri, sic planè existimo, neminem extitisse, post illa M. T. Ciceronis, foeliciora tempora, qui puriore et pru­dentiore oratione, aut maiore eloquentia quicquam scripsit, quàm hic hanc gloriae materiem ornauit & perpoliuit. Est enim in verbis deligendis tam prudens, & in sententijs concinnandis [Page] tam peritus: ita aptus & verecundus in transla­tis: ita frequens & foelix in contrarijs: ita proprie­tate castus, ita perspicuitate illustris: suauis vbi (que) sine fastidio: grauis semper sine molestia: sic flu­ens vt nunquam redundet: sic sonans vt nunquam perstrepat: sic plenus vt nunquam turgescat: sic omnibus modis perfectus, vt nec addi aliquid, nec demi quicquam ei, mea quidē sententia possit. Nec video iā, cur plus aut Italia in Bembo et Sadoleto: aut Gallia in Long. & Perionio, aut Germania in Erasmo & Ioan. Sturmio, quàm Lusitania nunc in vno Osorio gloriari possit. Si hanc meam opi­nionem, inter legendum, iudicio etiam tuo, com­probaueris, vehementèr gaudebo. Leges enim, cre­do, et libētèr leges hunc Osorij librum, qui nō magis monumenta ipsius ingenij at (que) doctrinae, quā orna­menta virtutis & vitae tuae: nec tam laudē eloquē ­tiae illius, quàm cōmendationem tuae prudentiae cō ­tinet & declarat. Vale honoratissime D. & me, vt facis, ama at (que) tuere, Londini. 14. Nouēb. 1553.

Clarissimae foeminae D. Clark.

INsignis iste in te, clarissima foemina, & virtutis amor, & literarum cultus, cum tanto ingenio & industria coniunctus, laudem, magnam quidem per se, maiorem quia foemina es, maximam, quia in Aulae viuis commeretur. Aliae enim solent esse, [Page 134] cùm huius sexus occupationes praeter literas, tùm huius loci deliciae, praeter virtutes. Hāc duplicē lau­dem tuam, auget etiam geminum illud exemplum, quod tibi, & proposuisti prudentèr, et secuta es fide­litèr: quorum alterum, haec Aula, alterum tua fa­milia elargita est. Illustrissimam intelligo nostram Reginam Mariam, & nobilem illum Auum tu­um, Tho. Morum, quo viro vno vniuersa Anglia exteris Gentibus nobilior est habita. Ab hac prin­cipe nostra, industriam ad virtutem, ab illo Auo tuo, ingenium ad doctrinam, ab vtro (que) vtrius (que) fa­cultatis laudem summam consecuta es. Cum tu igitur hijs quos memoraui, Ducibus, hunc praecla­rum virtutis & literarum cursum, tam auspicatò ingressa es, vt insignem vtrius (que) victoriā, virtutis, Foemina viris, doctrina, Aulica Academicis, vi­dearis praeripere, ego certè summa tui admiratione commotus, hijs literis tibi, non hortator capescendi noui laboris, sed applausor perfruendae iam partae laudis, esse volui: Sed nimis fortassè haec fidentèr e­gotam ignotus, at libentèr sanè ad te tam nobilem: & hoc etiam nomine, valdè confidentèr, cum iudi­carem ab hoc comitatu tot diuinarum in te virtu­tum humanitatem abesse non posse: & hoc consi­lium meum scribendi ad te, non illud totum ab ad­miratione tui profectum, sed à mea voluntate non­nihil, & à ratione etiam officij, mei plurimùm susceptum est. Is enim ego sum, quem ante aliquot [Page] annos, mater tua Margareta Ropera foemina & illo tanto Patre, & te tali filia dignissima, ex A­cademia Cantabrigiensi accersiuit ad se, ad aedes D. Aegidij Alingtoni necessarij vestri: rogauit (que) vt te reliquos (que) suos liberos graeca latina (que) lingua instituerem. Sed tū ego nullis conditionibus ab A­cademia diuelli me patiebar. Hanc matris tuae tū postulati memoriam mihi periucūdam, libētèr nūc apud te reuoco, & eiusdem si non perfectionē, cona­tum tamen aliquem iam in Aula tibi offerrem, nisi ipsa sic & praestares per te doctrina, et abunda­res etiam opere, cum opus est, duorum doctissimo­rum virorum, Coli, et Christofor soni, vt mea opera non indigeas. Sin hijs perpetuò praesentibus vti non poteris, me aliquando voles, & quoties voles abu­têris. Et hoc scribo ad te, non propter facultatem vllam, quae in me omnis perexigua est, sed propter voluntatem, quae in me maxima est, & propter op­portunitatē, quae mihi iam peroptata, data est. Am­pliss. enim Praesulis D. Steph. Wintonien. volunta­te, gratia, & authoritate accersitus sum ex Acade­mia, vt illustriss. nostrae Reginae seruiā in Aula & seruiā in eo loco, vbi eadē ipsa mihi sequēda est vi­uendi ratio, propter officiū, quae à me suscepta fuit in Academia propter studium. Munus enim literas pro Regina, latinè scribendi mihi impositum est. Quam prouinciam, si non ingenio & facultate cum aliqua laude, fide tamē et diligentia, sine mag­na [Page 135] reprehensione, spero, sustinebo. Sed dum meam tibi & gratulandi occasionem, et gratificandi vo­luntatem at (que) opportunitatem significem, vereor nè importunitate etiā scribendi, tibi nimius et mole­stus fiā. Sed admiratione quadā, et amore etiā vir­tut is tuae, longiùs prouectus sum, quàm institui. Te enim, tam insigne, cùm tui sexus, tùm huius Aulae ornamentum, et imperitus, si non suspicerem, et in­humanus, si non colerem, videri meritò potui. Et proptereà ego hoc nobile institutū tuū, veram laudē ex virtutis studio, et literarū cultu adipiscendi, si nō ipse opera iuuare, gratulatione tamen prosequi, et applausis incitare volui. Sin verò ad id, quod tua spōte, et indole ad altissimas cogitationes, erecta fa­cis: quod exēplo Principis & parentis suscipis: quod cōsilio doctiss. virorum instituis, mea etiā aut ma­nu aliquando vti velis, ad tuum vsum, voluntatem & sensum, libentèr me comparabo. Vale ornatissi­ma Foemina. Ian. 15. 1554.

ORNATIS. PRAESVLI D. STEPH. Episcopo VVinton▪ magno Ang. Cancellario.

SCribo, saepè quidē, et libētèr sēper ad te, Ampliss. praesul timidè tamē et valdè sollicitè hoc facio: nè literae meae: si aliquid negotij adferant, permolestae, sin nihil cōtineāt, nō necessariae in hoc multiplici ne­gotiorum publicorum cōcursu esse videantur. Tibi enim, cum tot sustineas ac tanta negotia solus, si quantulum cunqùe scribam, nimius sin nulla de re; ineptus facilè videri possum. Sed quià nimis [Page] saepè importunus esse, quàm nimis valdè ingratus haberi maluerim, hoc tempore certè, nullam ratio­nē potiùs tuorum negotiorum habuisse, quàm nul­lam memoriam tantorum in me beneficiorum re­tinuisse, videri volui. Scribo tamen hoc tēpore non­nihil confidentiùs, quàm soleo: quia non negotio­rum tuorum turbam augere, sed dulcem tantùm tuorum in me beneficiorum memoriā repetere sta­tui. Proximis meis superioribus literis, Anglicè scriptis, hoc sum conatus efficere: at veritus ego, nè turbarum vndae, quibus in singulas penè horas ob­rueris, illas literas absorpserint, idem officium iam resumere volui, sed nunc paucis ac parcè: & re po­tiùs, quàm ratione, exigua quidem illa, sed ad id quod volo, exquisita & perapposita. Superioribus meis literis, me, hoc est, mea omnia, officia, studia, fidem, & obseruantiam, ad tuum sensum, volunta­tem & nutum, arctissimo quasi nexu alligaui: hijs literis, promissi mei, veluti Arram aliquam reprae­sentare volui: hunc Aureum Numum intelligo, quem animo quidem grato, omine verò faustissimo, tibi offero. Altera parte insculpta est, optima post hominum memoria Foemina, HELENA AV­GVST A: altera parte, dulciss. foelicissimae Princi­pis, & foelicissimorum temporum vox, SECVRI­T AS REIPVB. O Foeminam orbis imperio dignam, cui nihil tam fuit cordi, nihil tam altè in­sederat animo, quàm SECVRIT AS REIPVB. [Page 136] Haec est illa Helena, quae maximam gloriam ex inuestigatione Crucis, maiorem ex sedatione cala­mitatum Crucis, quibus Christianum nomen, ni­mis tā saeuè & crudeliter exercebatur, reportauit. Accipe igitur, doctissime Praesul, & grato animo et fausto omine, hunc Numum, nō tam illorum tem­porum insigne monumentum, quam tuarum re­rum, tuorum (que), & studiorum, & consiliorum in repub. praesens at (que) expressum iudicium. Hoc mo­numentum mihi, propter materiem, opus, Personā tempus, [...] diù fuit gratum, charū etiā, cū propter locum vbi inuentū est, tū propter ami­cum, à quo datum est: & nunc quo (que) iucundum mihi & peropportunum propter te, ad quem mis­sum est. Ne (que) hoc munus credo, quia exiguum est▪ aspernaberis, sed illius diuini potiùs Poëtae iudiciū, & amplectêris propter humanitatem, & probabis propter doctrinam, qui in omni beneuolentiae ratio­ne, toties laudat & inculcat [...]. Su­periori anno, Treuerim veni: incidi in Secretarium reuerendissimi Electoris, quicum mihi anteà, Au­gustae, in Aula Caesaris, multus vsus, & intima fa­miliaritas fuit. Multa ab eo tum percontatus sum de Treueri, celebri olim Academia, & nunc rui­nosa vrbe, quam cognoueram D. Hieronymi testi­monio, qui eò se studendi gratia receperat, nobili­tatam esse. Multa etiam de Helena & Constanti­no Magno, quorum in ea vrbe, & corpora condi, et [Page] vestigia apparere, & monumenta multa & culta & conseruata esse intellexi. Cum singula meis, non auribus solùm, sed oculis etiam exposuisset, ecce, hunc Numum Aureum promit, mihi (que) dat, quem illius vrbis, illorum principum, eius erga me studij, at (que) beneuolentiae gratum [...] esse voluit: Quare, si gratius mihi quicquam suppeteret, tibi, cui gratissimus esse debeo, oblaturus essem. Cum vi­derim hunc Numum esse Foeminae, & Reginae, & illius, quae non solùm Crucem Christianis in lucem reuexit, sed securitatem etiam reipublicae restituit, Illustrissimae nostrae Reginae Mariae, cum breuissi­ma epistola offerre in animo habui. Quia eadem vtrius (que) Patria consimilis Imperij dignitas: par in vita Sanctimonia, & aequalis in Republica con­stituenda voluntas fuit. At hoc consilium, cum ve­rebar, ne videretur esse hominis, non satis pruden­tis, sed nimis sese ingerentis, libentèr mutaui, & te mihi proposui, cui, propter idem studium, eandem in Rempublicam voluntatem, aptissimum munus esse iudicaui: vt in hoc numulo, dum alterius laudem admiraris, tuam interim recognoscas quam natu­ra, doctrina bonitate & humanitate, omnium bo­norum iudicio cōsequutus es: Sed harum rerum ta­cita apud te potiùs meditatione, quàm aperta mea praedicatione, te frui malo: At nimius ego, ad tan­tum virū, in re praesertim nulla D. Guil. Petrees, te credo breui, vti ait, conuenturus est, de me, in Au­lico [Page 137] meo officio cōstituendo: sed quia illa res, nō ma­gis iam mea est, quā tua, cuius vnius gratia & au­thoritate, ex otio literario, ad negotia Aulica ac­cersitus sum. Spero, eandem, & tuae voluntatis, & meae vtilitatis rationē habitū iri, hoc est, tuā boni­tatē, nisi perfecta re, rebusqùe meis ritè constitutis, nunquā de me benemerendo conquieturā. Hac spe confidentiùs ad Aulā accedo, vbi, si mens, aut ma­nus mea, rebus tuis inseruire possit, me, meaqùe om­nia ad tuā voluntatē, sensū, & nutū cōparabo. D. IESVS Amplitudinē tuam, diutissimè seruet in­columem. Lond. Calendis Janu. An. Do. 1554.

D. SECRETARIO BVRIS. CVM OF­ferret illi libellū, qui continebat senten­tias ex Cicerone et Poetis priscis collectas.

ORnatissime vir, cum libris multùm delecteris, cumque multos, nec in itinere commodè cir­cumferre, nec in Aula per negotia legere possis: Hunc vnum, instar multorum, libentèr, tibi mit­to. Jn vnum enim libellum hunc quicquid pru­dentis eloquentiae ex ipso Ciceron. colligi: quic­quid suauis & sanae voluptatis, ex optimis poëtis decerpi potuerat, erudito delectu, & exquisito or­dine illigatur. Itaque si grato animo, hunc libellum mei in te cultus & obseruantiae testem, accipias: efficies, vt aliquid aliquando maius quod non tantū alieni ingenij, sed laborē meae etiā industriae referat, [Page] tibi confidentèr offeram. E memoria enim mea excidere non potest, quod prudentia tua de huius­modi instituto semel mecum egit. Qui meus labor, quia magna ex parte cum magna laude ex­perientiae, moderationis, & fidei tuae singularis, in illustrissimā principem nostram coniunctus esset, leuis mihi & periucundus foret. Sed de hac re, op­portuniùs coràm & sermone. Deus te principi fi­delissimum consiliarium, mihi optimum patronum, diutissimè seruet incolumem. Londini. 28. Au­gusti. 1554.

SCRIPSIT HANC PRO CAPTIVIS & vinctis in porta Luddensi in aduen­tum Philippi Regis.

JNter tot hodiè in hac vrbe praeclara spectacu­la, quae oculos tuos oblectant: inter tot laetas con­gratulationes, quae aures tuas demulcent: ecce vo­cem & gemitum pauperum, quae animum tuum, vt speramus, etiam commouebunt: vocem quidem laetitiae: gemitum verò miseriae. Libentèr enim lae­tamur omnes, propter optatissimum aduentum in hoc regnum tuae maiestatis: necessariò autem nos seorsim congemiscimus, ob miseram sortem nostrae infoelicitatis. Miseri enim nos sumus, & in ipsam (vt vides) inclusi miseriā. Sed quia fortuna, nōsce­lere miseri, & aliorum magis iniuria, quàm nostrae culpa calamitosi sumus, cōfidētèr ad tuae maiestatis [Page 153] clementiam, accedimus quidem minimè, quia non possumus: Sed voce et gemitu, & scripto quod hoc tempore, et hoc in loco solùm facere valemus, diuinā tuam & inuocamus clementiā, & imploramus opē & bonitatem. Hic locus, prudentissime princeps, nō sceleratorum carcer, sed miserorū custodia & est, et nominatur. Et in hāc custodiā, nos non intrudimur ab alijs, sed ipsi cōfugimus. Et huc confugimus, non metu supplicij, sed spe melioris fortunae: Fortuna enim sola nos in hanc miseriam detrusit. Nam ci­ues sumus Londinenses, qui, vitam antè & satis af­fluent em inter nostros, & valdè, vt speramus, pro­batam inter vicinos traduximus. Sed nunc quòd saepè accidit mercatorum sorti et fortunae, vel crebra pecuniae nostrae deprauatione, vel varijs Gallorū in mari latrocinijs: vel tempestatū iactationibus at (que) naufragijs, vel creditorū valdè grauibus vsuris, vel debitorum nimis leui perfidia & dolis, in eam mi­seriam collapsi sumus eo (que) tam graui aere alieno ob­stringimur, vt nisi ab eodem aere, diuina tua ope & bonitate leuemur at (que) liberemur, in hijs duris vin­culis at (que) foedis carceribus vitam miserrimè simus consumpturi. Et quod nostra ne (que) libidine ne (que) in­solentia, hoc aes alienum contraximus, sed aut ma­ris tempestate, aut hostium vi, aut debitorum fraude, in has rerum angustias deuenimus, te­stes non magis idoneos proferre possumus, quàm ipsos creditores nostros: Qui cum probè intelli­gant [Page] nos, non studio faciendae iniuriae, sed communi quadam mercatorum sorte at (que) infortunio, in hunc locum confugisse, memores humanae conditionis at (que) vicissitudinis, ita faciles, itaque bonos sese nobis prae­bent, vt cum nos, qui triginta numero hic sumus, decem millia librorum & eo plus, eis debemus: duobus millibus contenti, quod reliquum est, con­donaturi sint. Per tuam igitur optime princeps di­uinam bonitatem: per hunc tuum, & in hoc reg­num, & in hanc vrbem foelicissimum ingressum, per spem non tuam vnius, sed vniuersae Angliae op­tatissimae tuae sobolis, maiestatem tuam rogamus, vt hanc nostram tam deploratam tam (que) depositam fortunam, amplissima tua munificentia benignè con­solari, atque in integrum erigere velis. Deus opt. maximus ita conuertat mentem maiestatis tuae, ad eam commiserationem nostrae miseriae, vt cum Da­uide verè cantare, primùm deo, proximè tibi possi­mus, propter vocem & gemitum pauperum, nunc exurgam dicit Dominus. Spem ita (que), voti nostri consequendi, eandem nobis promittimus, quā, in hoc fausto die, abs te foelicissimo principe, expectare de­bemus: Deus maiestati tuae, annorum & libero­rum longiss. numerum, in hac Britannia floren­tissimum Regnum, in ipso orbe vniuersum imperiū benignè & citò concedat, foeliciter & perpetuò con­seruet, Ecustodia & vinculis. 18. Aug. 1554.

Petro Nannio pro D. Pagetto.

S. P. simul mihi traditi fuerūt libri tui, humaniss. Petre Nanni, & ego proficiscebar legatus orator in Brabantiam ad Caesareā maies. Qua nostra su­bita profectione factū est, quò minus ego tum, libros eos, ea, qua cupiebā opportunitate, ijs quibus desti­nati sunt, tradere ipse at (que) cōmēdare potuerim. Hoc tamen negotium dedi offerendi libros tuos, alteri ex primarijs secretarijs: Qui, ad id praestandum, cum esset non solū facultate valdè idoneus, sed voluntate etiā admodum paratus, subita tamen et repentinae infirmitate, ita fuit ab omni officio obeundo exclu­sus, vt libros tuos non redditos, sed ad reditum meū reseruatos, ipse ad Aulā reuersus offenderē. Quos ego primo quo (que) tēpore, ita cōmode, ita (que) et ex arbi­tratu meo, et ex sentētia tua, ijs, quibꝰ cupiebas, tra didi at (que) cōmendaui, vt nō solū eos laeto vultu et lu­bēti animo, sed cū magna tua laude, tuae (que) doctrinae praedicatione acciperent at (que) perlegerent. Ita (que), ex hijs laboribus tuis fructū, & laudis in praesenti ma­gnū, et vtilitatis imposterū aliquē, vti spero, percep­turus es. Orationē tuā, qua horū superiorū proxi­morū tēporū apud nos turbas at (que) tumultus expli­cas, diligenter perlegi. Cōsiliū tuū valdè laudo, et stu diū etiā erga hoc regnū vehementer probo: Tracta­tio ipsa pererudita: sed materies omnis, nō ea fide, ad te cōparata est, quam res ipsa postulat. Ita (que) nè hoc tuum laudabile institutum careret ea laude, quae [Page] Prima est cuiusuis Historiae, Calamum ipse sumam, et certis quibusdam in locis, vt res feret, addam ali­quid & immutabo, si tu ita vis, aut si tu non aliter sis per literas mihi significaturus. Quòd te non ac­cerserem, cum proximè essem in Brabantia, non tui obliuione id feci, sed temporis angustia, & rerum quibus distinebar, magnitudine impediebar. Po­stridiè enim illius diei, quo Bruxellas veni, & salue & vale Caesari dixi: perendiè in Angliam, nam sic me totum occupabant cum istîc essem negotia pub­lica, vt nec priuata meorum, nec mea, ne (que) me cu­randi facultas vel leuissima, mihi tum temporis concessa fuerit. Sin aliter nihil mihi certè prius fu­isset, aut optatius tua doctrinae & humauitatis ple­na consuetudine atque familiaritate, de qua saepè & crebris literis R. Brandislaeus, multùm & frequen­ti sermone R. Ascha. libenter prolixèque mecum egit. Itaque mi Nanni, tibi de me, meoque in te studio atque adeò iudicio polliceri potes, vt quic­quid vel tibi gratum, vel tuis rebus commodum facere queā, id quando voles, paratiss. semper praesti­turus sim. Vale. Ex Regia Westm. 10. Feb. 1555.

IOANNI ET DOMINICO, Vachanis fratribus, et Mabelle Vachane illorum sorori lectissime Virgini. et. c.

OPtimorum parentum, foelicissimi saluete liberi: Non obliuione vestri, non neglectione officij mes [Page 155] factum est, quòd ad literas vestras, multis nomini­bus mihi periucundas, nihil hactenùs responderim. Scribendi materies ampla, mittendi facultas oppor­tuna, & quotidiana mihi oblata fuit: Ego solus, hijs cōmoditatibus defui: non quia alienior à vobis, sed quia offensior nonnihil omnibus musis, hijs superio­ribus mensibus, mihi ipse esse videbar. Sed iā denuò repositus in gratiam cum literis, arrepto calamo, praeteriti silentij mei si non culpam omnem excusa­re, saltem veniam, aliquam à vobis impetrare cogi­tabam. Culpam silentij fateor magnam, iudicij verò sinistri mei de vobis, de quo me sic accusatis, penitùs agnosco nullam. Omnes enim mihi musae in perpe­tuum irascantur, si aliter vnquam existimaui de vobis, quàm de rarissimis non solùm nostrae aetatis, sed longè superioris memoriae, virtutis & literarum exemplis. Mirabar equidem, & non iniuria mira­bar, vos puellos in hac aetate, te virginē in hoc sexu, intra domesticos parietes, sub quotidiana matris indulgentia, in praesenti hac vrbana licentia et luxu aspirare potuisse ad eam literarum praestantiam, quam sequuti multi, assequuti sunt admodum pau­ci, et id quidem, facti iam viri, in ipsis Academijs, sub durissima disciplina, vbi, ad literarum impedi­mentum, nihil, ad incrementum, omnia, comparata esse videantur. Fallimini igitur, si putatis, meam admirationē, ad vllam dubitationem de vestra fa­cultate, & non ad summam cōmendationē vestri [Page] ingenij, doctrinae & educationis omninò referri de­beri. Has enim tres res, ingenij vestri vim, doctri­nae rationem, & educationis consilium supra mo­dum admirabar. Laus ingenij tota, quoniam eo sic vtimini ad virtutem, solummodò vestra est: doctri­nae, cum praeceptore communis: Educationis ad pa­rentes referenda. Nam (que) in vestro ingenio raram indolem, paratissimam voluntatem, & constantem industriam semper perspexi. In praeceptore cùm fa­cultatem, cùm diligentiam tùm fidem probaui. In parentibus & prudentiam et bonitatem summope­re cōmendaui, prudentiam propter consilium, quod de vobis sic educandis. sapientissimam susceperunt: bonitatem propter sumptus, quos maximos in vobis ita instituendis sustinuerunt, in illis inesse praecipuā animaduerti. Et his rationibus adductus ego, in initio literarum mearum, vos rectè optimorum pa­rentum foelicissimos nominabam liberos: Quam foelicitatem, & vobis, & vestris parentibus ex ani­mo congratulor: vobis, propter summum vsum, pa­rentibus, propter maximam laetitiam, quam illi, ex vestra eruditione & studijs, vos, ex illorum boni­tate atque consilijs capietis. Itaque, quod ad me attinet, ero perpetuò, quomodo hactenus semper fui, & libens spectator vestri cursus, assiduus hortator vestrae industriae, & praecipuus commendator at­qùe admirator vestrae virtutis, imò etiam, pro meo de vobis iudicio, ero quoqùe certus expctator illius [Page 156] honoris, quem talis cursus, tanta industria, tam prae­clara virtus, iure commereri videantur. Ex hoc e­nim cursu tam prudentèr instituto, ex hac industria tam constantèr collocata, ex hac virtute tam foeli­citèr iam comparatá, nihl certè ego, nisi rarum, nisi amplum expectare queo. Jd quod vt contingat, vt­qùe breui etiam contingat, ille absqùe dubio, qui omnis est, & fons prudentiae, & author industriae, et largitor foelicitatis effecturus est. Qui vos vestra (que) studia indies promoueat, & optimorum vestrorum parentum de vobis spem multo laeto & longo gau­dio perimpleat. Deus. &c.

PRO D. JO AN. B. AD A. filium.

S. P. Acceptae mihi fuerunt literae tuae, Antoni fi­li: fuissent quoqùe pergratae, si illae gratiae tuae quas pro vestitu agis, paulò maturiùs ad nos venissent: venerunt enim tardiores, quàm nostra de ea re ex­pectatio, aut tui erga nos officij ratio postulabat. Si­lentium hoc tuum, aliquam solicitudinem mihi, magnum moerorē matri apportauit. Quomodo [...]ge res, quid faceres, vbi esses, omninò ignoramus. Cogi­tabamus ambo, et id quidē anxiè, potuisse fieri, vt tu, vel morbo correptus, vel ab Academia, et studijs absēs, vel (quod nos magis cōmouebat) negligēs tuae [Page] erga nos obseruantiae, vel obliuiscens nostrae in te be­neuolentiae, nihil ad nos tanto tempore scriberes: ita vt tu culpam, vel officij negligentèr a te praete­riti, vel pietatis erga nos parentes ingratè violatae effugere non potueris. Sed bono animo sis, Anto. fili, hanc enim culpam facillimè redimes, facile (que), et quando & quam primùm volueris, in gratiam me­cum redieris. Si in tuis ad me literis post hac, scri­bendis crebritatem, mittendis opportunitatem, se­dulò studueris adhibere. De matre, credo, minùs sollicitus es: hanc enim in te offensionem, antè illa deposuit, quam suscepit: & tu proptereà artem te­nes matrem tractandi pro tuo arbitratu. Hîc, do­ctior es, quàm vellem, aut quàm par est, si negligen­tiam amas in discendo, permitto tibi, vt negligen­tior sis, quàm soles, in hac discendi arte. Sed iam à delicto, quod commiseris, in neglectione officij, ad certa quaedam errata, quae admiseris, in scriptione literarum, accedo. Errores quidem sunt, non delicta & errores etiam leues: sed quia leues, eo etiam no­mine, grauiori animaduersione sunt castigādi. Hos enim errores, non ignoratio, sed negligentia pepe­rit. At (que) in literarum studijs, ignoratio saepè, negli­gentia nunquam excusari potest. Fateri ignoratio­nem, laudem, in loco, habet modestiae: prae se ferre negligentiā, omnem virtuti aditū, omnem doctrinae viam obstruit, & sibi ipsi nullum veniae, nullū ex­cusationi, locū relinquit. Sed hos etiam errores tibi [Page 157] libenter, Anto. Fili, sub pare tamen conditione, quam tibi ego antè in notatione neglecti officij tui perscripsi: Et quia te vnicè amo, & perpetuò a­mare volo, errores autē omnes, omnē (que) negligentiā ex animo semper odi, statui, nō te virga, sed errores tuos veru quāprimū verberādos at (que) iugulādos esse Remitto igitur tibi, primùm, omnes tuas & culpas & errores, deinde ipsas literas tuas, tui accusatrices, vt illas ipse ex animi tui sententia castiges in ex­tremis literis tuis, quòd scribis, te, cum nouis vesti­bus nouum induere studendi studium, tam mihi gratum optatum (que) fuit, vt omnes superiores, et cul­pas tuas, & literarum tuarum errores, penitùs ex animo meo eripuerit▪ Isthîc tene Anto: fili. hac e­nim via, & ferè sola hac via, summas commodita­tes tibi, maximas nobis parentibus tuis laetitias cu­mulabis. Praetereà, si in hoc studiorum cursu, con­stantèr progrediaris, potest fieri, vt tu aliquando, non solùm illi Academiae decori, sed patriae tuae or­namento esse possis. Ad quam rem perficiendam, si tu voluntatem & constantiam in studijs adhi­bueris, nos parentes tui, opem & opes nostras, assi­duas (que) ad deum preces cum istis tuis conatibus li­bentèr coniungemus. Uides, quàm longas literas in hoc concursu publicorum negotiorum ad te scripsi: videre etiam tu debes, vt ego videam, & vt alij in­telligant, has literas, ab amante parente, ad memo­rem & obedientem filium peruenisse. Deus te, vt [Page] annis, sic pietate, virtute, et doctrina adaugeat. Ex Regia ad D. Jacob. 22. semptembris. 1557.

HANC SCRIPSIT PRO F. K. CVI­dam amico extero.

S. P. Ornatiss. vir, amice charissime. Literae tuae, Francofordiae, Calend. Octob. datae pergratae mi­hi, multis nominibus fuerūt: ex hijs enim libentèr intellexi, meas literas, & oportunè à te receptas, & tibi valdè quo (que) acceptas fuisse▪ Oblectauit me, mi­rum in modum, tam expressa declaratio tot tuorū officiorum, singularis studij in me, beneuolentiae in meos, humanitatis in omnes Anglos, cōgratulatio­nis de fortuna, & priuata mea, & publica, cū Reg­ni, tùm principis nostrae illustrissimae: vt taceam de gaudio, quod immensum concipis, de pura Chri­sti religione, non solùm auspicatò reuirescente, sed foeliciss. iam florente, per omnes et Angliae partes, & Anglorū animos: cuius rei certa passim & ex­plorata iudicia, magis ac magis indies ostēdunt se­se at (que) proferunt. Hanc tuam beneuolentiae, huma­nitatis, gratulationis, ac pietatis rationem omnem, nos vicissim, memore semper animo, mutuo in om­ni re studio, & omni quo possumus officio, libenter subsequêmur. Nam licèt te de hoc tanto amore tuo valdè amē, istud tamen tibi non cōcedam, vt quia tu, ac tui, et imprimis ornatis. filius tuus, in isto hu­manitatis certamine, opportunitate & tempore ipso fueritis priores, proptereà, voluntate, memoria, & gratificandi, studio, sitis futuri quo (que) superiores: quē [Page 151] animi nostri sensū, nō nunc scriptura, sed iam pridē re declarassemus, si facultas nostra, nostrae volun­tati par esse potuisset. Jntereà, dū opportunit as tibi ac tuis gratificādi mihi dabitur, cuius quaerendae nullā nō viā ipse persequar, grata colā memoria, fre quenti vsurpabo sermone, et illustriss. nostrae princi­pi, capta ad eā rē iusta occasione, omnes tuas gratas humanitates, eximia in nos et nostros officia, pia er­ga deum, et religionē instituta, plenè fusè (que) declara­bo. De statu religionis apud nos audiēdi, cū intelli­gam te percupidū esse, in nulla certè re, curae omnes serenissimae nostrae principis magis excubant, quàm vt per hoc Angliae Regnū, repurgatis primū in cul­tu religionis, omnibus foedis erroribus, emendatis deinde in vsu vitae, temporū et morū vitijs, purū il­lud vnicū Euangelij tandē semen in animos nostro­rū hominū perspergatur, vnde salutares Christianae vitae fructus, certè et solidé efflorescant. De vicinis nostris Scotis, quoniā tu tā libentèr cōmemoras, nō inuitus ipse quo (que) aliquid de illis scribā: id quod, li­cèt ad audiendū, nō ita tibi futurū est iucūdū, ad te tamē, de praesenti istic motu, certiorē faciēdū admo­dū erit appositū. Galli, cōsilia sua, multos iā annos, vires omnes hoc tēpore, huc cōferūt, vt religionis in Scotiā nūc nascētis occasus, legū omniū ac priscae ii­bertatis interitus, & vniuersae demū reip. vastitas, agatur feraturqùe in eo Regno: speramus tamen Deum qui exurgere consueuit ad gemitum paupe­rum, vt ipse disertè promittit & dissipaturum [Page] istorum impia consilia, & factorum omnes eorun­dem crudeles cruentos (que) conatus: & haec spes eò certiùs nobis affulget, quò iā est exploratius, omniū hominū iudicio, vniuersam pacē, per hanc praesen­tem Christiani nominis vniuersitatem, vbi (que) gen­tium, optatissimè, falicissime (que), fore iam constitu­tam, abs (que) hac turbulenta natione Gallica esset. Par ita (que) est, vt communes omnium bonorum pre­ces, cōtra tam apertos Christiani nominis inimicos fundātur: Et credibile sanè est, Deum, praesentem opem suam, cōtra tam insolentem eminentem (que) ho­minum audaciam, promptè oportunè (que) exerturum: Jntelligo me nimis longè esse prouectum, sed abun­dantia amoris mei erga te facit, vt non illibentèr sim prolixus, vel saltem hoc nomine vt tuas longis­simas eliciam literas: qua re, nihil mihi gratius esse potest. Precor tibi omnia & laeta & foelicia, ex animi tui sententia, & tuo itidem humanissimo filio, meo (que) optimo amico: quem vt offic iocissimè sae­lutes meo nomine volo. Uale. Ex regia Londini. 28. December. 1559.

VALENTINO ERYTHRAEO LIN­dauiensi.

EA ingenij, doctrinae, iudicij (que) praestantia mihi semper in Ioan. Sturmio elucere visa est, doctis­sime Erythraee, vt non cum nostrae aetatis homini­bus conferri, sed in neorum umero potiùs reponi de­beat, [Page 159] quos deus in vtraque vrbe vtriusque linguae principes & praeceptores ad omnis posteritatis et summū vsum et maximam admirationem excita­uit. Et quantum consentiens eruditorum vox huic excellenti viro tribuit, quod pro summa ingenij sui luce disserendi dicendique doctrinam foeliciss. par­tiendo tradiderit, tātum vniuersae literarum scho­lae & tibi quoque mi Erythraee debent, qui praecla­ro studio, industria, ingenio & iudicio oratorum partitionū perfectissimos [...] confeceris. Atque cum ipse casu, his superioribus diebus, in huius laboris tui & mentionem & laudem apud honestissimum iuuenem Mathaeum Negelinum inciderim, & is statim mihi singularē eruditionē tuam, morum & humanitatis tuae maximam sua­uitatem declarauerit, vix credibile esse potest, quas subitò faces ad te perpetuò diligendum admouerit mihi, eximia illa probitatis tuae vis, quae in Ne­gelini sermone iucundissimaque commemoratione tui, tanquam in speculo aliquo mirificè elucebat. Hic verò labor tuus, sic omnium iudicio compro­batus est, vt nihil potiùs optemus quàm vt eun­dem laborem, in Rhetorica Aristotelis ad Theo­decten, Joan. Sturmij praestanti ingenio explicata susciperes. Mathaeus Negelinus ostendit mihi quā industrius artifex sis in coniungendis oratorum exemplis cum Rhetorum praeceptis. Nihil est quod maiorem aut lucem literis, aut commoditatem stu­dijs [Page] adfert. Hoc docet vnus ille locus apud Cice­ronem in Partitionibus Oratorijs de conuersa ora­tione atque mutata, tam illustri exemplorum ap­positione à Ioanne Sturmio explicatus, vt has tres Paginas integris aliorum commentarijs facilè an­teponerem. Vtinam sibi amputarent reliquos la­bores, & in congerendis exemplis vbi nimis parci & restricti sunt diligenti animaduersione, delectu, & iudicio adhibito, quantumuis prolixi & largi esse velint. Luculentè explicat praeceptum, qui ap­tum adiungit exemplum, tu hortatione mea non eges vt hoc facias, nisi fortassè consilium suauissimi Poëtae sequeris dicentis.

Qui monet vr facias, quod iam facis, ipse monendo
Laudat, et hortatu comprobat acta suo.

Quòd tam audacter ad te scribo, nō multùm curo, si prudentiam in me desideres, quoniam solius bene­uolentiae ratio hoc tempore mihi omninò proposita fuit. Et hoc Amicitiae constituendae initium, quod nulla lucri sordida suspitio, sed eruditionis atque humanitatis commendatio sola excitauit, aut ta­citus silentio improbabis, aut mutuum tuum in amore respondendi studium, literis tuis libentèr declarabo. Vale in Christo Ihesu. Anno Domi­ni. 1559. Aprilis.

MAGISTRO AC SOCIIS ET SCHO­laribus Collegii D. Ioan.

QVantum celeberrimo isti Collegio, Celeberimi viri, & inclitae vestrae cōsociationi debeo, sua­ui ipse indies recolo memoria, frequenti (que) apud om­nes meo saepè commemoro sermone. Et quò libentiùs me, mea (que) omnia, vobis debeo, eò plus deinceps me velle quo (que) debere, ingenuè piè me fero. Nā vt an­teà, non voluntate solùm & studio, sed officio atque merito, isti nostro Collegio, ego, si quisquam alius, erā, at (que) sum, semper (que) sum futurus addictissimus, ita nunc vobis, vestro seorsim beneficio, communi iure, priuato nexu, mancipatus esse cupio. Cupio e­nim ego ille olim Alumnus vester, vester iam fieri villicus, & fundum vestrum Bromchallensem, pro­pè hic à regia Windesoria situm pro anniuersa­ria de more pensione, et pro consueto indè vobis per­cipiendo fructu, mihi, meis (que) ad certos annos cōdu­ctum de vobis habere. Haec mea omnis petitio, pru dentiss. vtri, nō perindè ad vtilitatē rei, quā vt ad cōmoditatē loci à me instituta est. Nā quò oppor­tuniùs et meliùs istic habitetur, ipse meis non parcā sumptibus cū aedes illae, iam, vt nunc sunt, siuè villi­corū incuria neglectae, siuè temporū vetustate exesae, malè materiatae et valdè ruinosae existunt. De con­ditionibus nō ambigemus. Accipiā enim quae offe­rētur. Si quid vltra etiam requiritis, vel ad publi­cum augēdum aerariū, vel ad cōmunē et mihi olim [Page] dulcissimum vestrum ornandum conuictum, nec ad commodandum vniuersis, nec ad gratifican­dum singulis, vllum meum pro vestro arbitratu, praetermittetur officium. Ad hanc porrò rem vr­gendam, non extraordinariam aliquam gratiam, non ascitam cuiusquam authoritatem (quae res mi­hi non ita difficilis fuisset) sed vestram solum­modò beneuolentiam libentèr adhibeo: vo­bis enim non alijs debere hoc benefi­cium volo. Si qua in re ipse, aut Collegij seruire dignitati, aut cuiusque vestrum vel vtilitati con­sulere, vel ornamento prospicere queam, non vestras morari expectatio­nes, sed omnes persequi op­portunitates, studiosè et diligentèr laborabo. Deus. &c. 1563. Jan. 18.

FINIS.

EIVSDEM RO­GERI ASCHAMI, PAVCA QVAEDAM POEMATA.

AD POTENTISSIMVM PRIN­cipem Henricum Octauum, Angliae, Francie, et Hibernie Regem.

SIngula priscorum virtus fuit inclita Regum,
Illustris singlis singula laus (que) fuit.
Jmperij quoddam decus exornauit Atridem,
Extulit Aeacidem forma manus (que) trucem.
Hostes prudenter cautus praeuertit Ulysses,
Consilium fluxit Nestoris ore graue.
Sunt qui diuitias iactant, vt Croesus opum vim,
Fortuna Caesar nixus vbi (que) sua.
Aethiopes nullum Regem signare volebant,
Insigni qui non corpore clarus erat.
Haec Henrice tibi natura inseuerat vni
In te vim cunctam fuderit illa suam.
Jmperio digna est maiestas, allinit ora
Digna Venus regno, forma (que) digna Deo.
Consilio superas maturo quos (que) Lycurgos,
Hostes perfregit aurea virga tuos.
Siregem, monstret praestantia corporis, vnum,
Aethiopes altrum non maluêre ducem.
Fortunae nullus locus hîc, for [...] exulat omnis,
Hîc clauum virtus inclita sola tenet.
[Page]Post Christum in terris numen nō sanctius vllum
Dignatum humanum est visere triste genus.
Auspicijs huius fusa est Babilonica pestis,
Quae tua vastârat, Anglia, regna diù.
Pontificis fracta est Romani dira potestas.
Pulsa perfidiâ, perdite Papa peris.
Perdite Papa peris, tua vinclarepellimus omnes,
Exhorret nomen Anglia tota tuum,
Huius & auspicijs Christi sunt reddita sacra
Biblia, quae tenebris delituêre diù.
Hinc rectum (que), fides (que) patent, hinc munera quaeuis
Quid Rex, quid Christus, singula quid (que) sient.
Nunc sileant prisci, mauortia facta, Tiranni
Alcides, Bacchus, caetera turba Ducum.
Alcides Iouis est, seruit tua dextera Christo,
Auspice sunt Christo cuncta peracta tibi.
His, tantum praestant nostri stratagemata regis,
Quantum tu praestas optime Christe Joui.
Jmperium (que) tuum Christus, tibi singula Christus,
In gladio Christus, Christus in ore sedet.
Ergò diù viuas decus & tutela Britanni
Nominis, ô princeps, praesidiumque soli.
Uiuas & Catharina diù, tu diua virago,
Et videat Pylij secula vterque senis.
Uiuat & Eduardus princeps spes altera regni
Henrici patris pignora summa sui.
Haec nos, haec Henrice [...]bi, gens tota precatur.
Hoc studium populi suscipe quaeso tui.

JN ANNIVERSARIVM NA­talem diem Eduardi Principis.

1
Ut gliscit mens mea,
Sumere noua gaudia,
Promere noua cantica,
Laetis carminibus.
2
Philyris mea tempora,
Citharis mea pectora,
Sint lepidis omnia,
Plena veneribus.
3
Prophani cedite,
Procul hinc iam neniae,
Procul hinc querimoniae,
Luctus & odia.
4
Salibus & ioculis,
Fabulis & poculis,
Dapibus & epulis,
Sint plena omnia,
5
Eduardi principis,
Natalis nobilis,
Reductus annuis,
Solis reflexubus.
6
Renouat noua tempora,
Reparat noua gaudia,
Abstergens tristia,
Nostris pectoribus.
7
Sub te nunc principe,
O Princeps inclyte
Eduarde maxime,
Floreat tranquillitas.
8
Redeunt iam tempora,
Aureaque secula,
Jam Anglis splendida
Redit foelicitas.
9
Romana bestia,
Et faex Dogmatica,
Procul hinc procul omnia
Facessant impia.
10
Quies, & Pax inclyta,
Salus, & mens consona,
Sua iam tabernacula
Ponunt in Anglia.
11
O decus Angliae,
O metus Scotiae,
O terror Galliae,
O princeps maxime.
12
Sis patri, sis patriae
Henrico, & Angliae,
Longo solamini,
O princeps optime.
13
Sis fautor literis,
Sis author studijs,
Musarum otijs,
Et Cantabrigiae
14
Sic pater sic est tuus
Henricus optimus
Princeps nobilissimus
Consuetus facere.
15
Ospes, ô pignora,
O patris ô patriae
O salus vnica
Tuis temporibus.
16
Floreas diù prosperè,
Decus & spes patriae
Uiuas diù integrè
Seclis perennibus.
17
Oremus precibus.
Ad coelum manibus
Et votis omnibus
Vt Angliae Solem.
18
Qui trinus et vnus est
Qui solus qui bonus est
Seruet, qui potens est
Eduardū principem.

DIALOGVS [...] IN OBI­tum Clarissimi viri Antonij Dennaei.

Interlocutores
  • [...].
  • [...].
[...].

[...];

[...].

[...].

[...].

[...].

[...].

[...].

[...].

[...];

[...].

[...].

[...].

[...];

[...].

[...].

[...].

[...].

[...].

[...]

[...].
[Page]

[...]

[...].

[...].

[...].

[...]

[...].

[...]

[...].

[...],

[...].
[...]
[...].

[...];

[...].
[...]
[...].

[...];

[...].
[...]
[...].

[...];

[...].

[...]

[...].

[...];

[...].
[...].
[...].

[...];

[...]:
[...].
[...].

[...];

[...].
[...].

Carmen carmini redditum latinè.

  • Hospes.
  • Anglia.
Hosp.

Quae tristis haec est veste pulla foemina?

Ang.

Olim beata nunc miserrima Anglia.

Hosp.

Meliora dij.

A.

Sic est.

H.

Refer caussam mihi.

Ang.

Grauiter premit me caelitùs missū malū.

Hosp.

Famesne?

A.

minimè.

H.

Pestis?

A.

Haud illud quidē

H.

At Mars?

A.

nequaquā.

H.

Grauius his nullū est ma

Ang.

Ah grauius vt propheta memorat et Plato.

Hosp.

Tandē quid est?

A.
Quando optimos tollit deus lū.
Viros, id offensissimum arguit deum.
Hosp.

Quem sustulit?

A.
me miserū, eheu nuper perit
Uir optimus, quos sol vidit, vir optimus.
Antonius Dennaeus Angliae decus.
Hosp.

Qualis fuit?

A.
Patriam colens, colens Deum,
Menti probatae sermo consonus fuit,
Nummis superîor, abstinens, purus mali,
Alijs quibusuis multa comparans bona,
Soli sibi prodesse tardus & pudens.
Hosp.

Quid nunc agis?

A.

Ter maximum precor deū:

Hosp.

Primum petens quid?

A.
Commori illi mortuo,
Eius beatae facta sortis particeps.
Hosp.

Quid proximum?

A.
Vt superstes ille denuò
Remigret in lucem, quod optat Anglia.
Hosp.

Quid intimis petis tuis?

A.
Erga deum,
Eius fidem, erga principem, mentem integram,
In publicam rem, curam: Amicis posteris,
Mores suaues, mortuis, talem exitum.

DIALOGVS [...] IN OBI­tum lectisimae mulieris Mariae Cecil­lae, vxoris, clarissimi viri Guiliel­mi Cecilli, & Ioannis Checi sororis.

Interlocutores
  • Vita.
  • Mors.
  • Maria Cecilla.
Vita.
QVid sic iaces suspensa dubio pectore,
Vtrum eligenda vita sit, velmors tibi?
Hanc pelle curam, dirimam hanc litem breui.
Ego beata, cuncta mors miscet mala,
Ego laeta, suauis, mors grauis, trux horrida:
Aetas ne sic florens abibit? sic decus
Formae peribit splendidae? quin respicis
Ad me potiùs, & disce quanta commoda
Ex me capesces. Longa primum tempora
Et larga rerum te beabit copia.
Latus (que) dulcis turma cinget liberûm.
Vir qualis Aemon fuerat Antigonae suae,
Talis tibi est: fraterque doctorum chorum
Sic vincit, vt minora, luna, sydera.
Uiget parens veneranda, germanae vigent.
Cum tanta me sequuntur ergo commoda,
Ne tu relinquas tanta, si sapis, bona.
Mors.
[Page]
Quae pollicetur vita non dabit tibi:
Quid vmbra, puluis, bulla, quid fumus daret?
Incerta quae sit, certa praestaret bona?
Quae vana sunt, caduca, fluxa, perfida,
Vires, voluptas, forma, lucra, gloria,
Vita hac fluunt ac refluunt, instar maris,
Quod ventus ater voluit imo gurgite:
Fortuna, spes, fraus, cura, solliciti metus,
Humana cuncta agunt ferunt que tempora.
His vita ducibus vsa, gressus labiles
Semper ciet, semper vagatur lubrica.
Quo, vita plures voluit amorum vices.
Hoc grauius animos turbat hominum miserijs,
Seges malorum crescit indies noua.
Ergo sapiens Menander. Hic curae est Deo
Quem prima dulci lux sinu matris rapit.
Fallacis igitur ac fugacis aurulae
Vsura, naturae parenti reddita,
Netua fatiget amplius praecordia.
En certa mors quae certa largior bona,
Adsum tuis finem daturamiserijs.
Grauium laborum meta, gratus vltim [...]
Portus quietis, ordo fatalis viae,
Quam pedibus aequis cuncta calcabit caro,
Extremus omnis medicus aegritudinis,
Vitae fugacis finis, aeternae gradus,
Clauis salutis, quae, recluso carcere
[Page]Mortis perennis, Christus omnium salus
Iter salutis pandit omnibus pijs.
Ergo bonis & incertis certa praeferas
Vitae cadentis fluxa linques commoda:
Et me capesces laeta, nam (que) ego breui
Vitam dabo, quam vita non dabit tibi.
Maria Cecilla respondet.
Utrin (que) satis dictum est: silete, viuitur,
Satis, places mors, vita non placet mihi.
Nam vita non est vita, vita quae fuit,
Sed bulla in aures lapsa flatilis leues.
Quae vita dat, vires, opes, anni, decus,
Fallacis aeui moera sunt ludibria.
Mihi vita solus Christus est, hic omnia,
Hic vir, parens, frater, sorores, liberi,
Vt Christe sinu istaec relinquam singula.
Sic viuere iuuat, grande sic lucrum mors.
Nec me fugacis cura vitae detinet,
Vixi satis, quod Christe sat vixi tibi.

GVILIELMO BILLO SODA­li suo candidissimo.

OBille belle [...] mi bellissime.
Cum sol capri niuosa linquit cornua,
Vda (que) vultum spargit vnda splendidum,
Circumque de integro retexens annuum
Mos est vetust is deuolutus seculis,
[Page]Uel inter ipsos perpetuatus rusticos,
Mittendo mutua humanitatis symbola▪
Icta reuocare charitatis foedera.
Nos ergo Bille belle mi bellissime,
Quos inter arcta vincla stringunt pectora:
Quos inter eadem mens, voluntas consona,
Nos ista sacra nos sinamus orgia,
Ab vsque prisco deglomerata tempore,
Sic spreta nobis, sic iacere sordida?
Hoc Bille faciant, quos iuuat discors Dea,
Quos mens amens edaxque liuor distrahit,
Quae turba nimium crescit indies mala,
Heu facinus ingens, heu malum auditu graue,
Quos Christus vnit, hos separet discordia?
Quos literae ornent, foedet hos mens fellea?
Nos fata nos meliora Bille ducimus.
Uterque nostrum Pieridum gaudet Chor [...],
Deae latinae nos Deae Pernasides
Fouent, amant & indies iuuant magis.
Uterque Checum, vtrunque Checus diligit:
Quod in bonis summis ego locauerim.
Nos ergo quos tam firma iungunt vincula,
Summique amoris summa nectunt foedera.
Sic vs (que) firmiùs adglutinemus pectora.
Quae fundit ergo nostra musa Carmina
Incompta, rudia, vasta, dura, exanguia,
Sunt certa nostri Bille amoris pignora.
Quae si serena fronte capias, vt soles,
Nil petimus aliud, sic habemus omnia.
O Bille Belle mi vale bellissme.

R. A. IN DOMINVM BVCE­rum commigran tem ex hoc vitae exilio in veram patriam.

Aemula Teutonicae cum inuiderat Anglia genti,
Bucerum abducit: Caelum indignatur, iniquum
Exclamans factum, meus est, rapit, auolat: omnes
Nunc omnes stupidi frendant (que) fremant (que) papistae,
Omnibus inuitis furijs, Bucerus ab isto
Exilio liber, demumque solutus in altum
Sublimis, patriam veram, petit aethera, cuius
Caelestis factus, Christo regnare cohaeres.

IN EVNDEM.

DVm mens nostra graui carnis depressa gemiscit
Mole hac: dum mūdi fulmina dira fremūt:
Dum fraudes tēdit Satanas, dum vincla minatur,
Non patria est, non vrbs, non domus vlla pijs.
Quicquid delirant ventres, stolidique papistae,
Haec vox Paule tua est, vita Bucere tua est.
Desinat exilium Babilonica carpere turba,
An ciuis quisquis, non priùs exulerit?
Ciuis erit coeli nemo, qui haud exulat ante:
O gratum exilium cum dare tanta soles.
Exilio cedat patria ergo, vitaque morti,
Quae patria, & vita haec non dabit, illa dabunt.
Exilium grata tulit ergo mente Bucerus,
Optatam patriam cum dedit exilium.

AD DIVAM ELIZABETAM, Pro insequentis anni foe­lici auspicio.

SAlue Diua, tuae patriae decus, optima Salue
Princeps Elizabetha, tuis dea magna Britānis:
Pande tuis iam fausta noui noua tempora secli
Ciuibus: imperium placidū, mundum (que) benignum,
Laeta (que) temporibus nostris da tempora Diua.
Tu Britonum tu sola salus, tu sola columna,
Doctrinae verae Christi, sanctaeque magistra
Uitae, tu vitae lex intemerata pudicae.
Tu propugnatrix belli, tu pacis Alumna
Perpetuae, morum moderatrix, regula legum.
Principe nam sub te, sic sacrosancta potestas
Legum cuncta regit, nunc vt dominetur vbique
Consilium, non vis, ratio, non caeca voluntas.
Nec vis dura premit legum, nec gratia crimen
Laxat, proiecti sceleris tolerantia nulla est.
Sic medijque modique tamen rarissima cultrix,
Vt mage sis Jurisue tenax, vel amantior aequi,
Sit dubium, tanto moderamine cuncta tueris.
Ensis nec iustis metus est, sed terror iniquis.
Nec ciues vrges odio, sed ducis amore,
Quo (que) metus minor est, tantò est reuerētia maior.
Te (que) tui metuunt & a [...]ant, pariter (que) timeris
Diligerisque simul: nec tu diffidis amari
Nec cupis vt facias, facit ut vis dira tyranni.
[Page]Et licèt ad summum rerum tua summa potestas
Peruenit, maiora tamen, quàm maxima quae sunt
Conditor omnipotens rerum tibi contulit vni.
Munera fortunae, naturae munera vincunt,
Omnia sed virtus superat, fateantur vt omnes
Te dignam esse cui, vasti moderamina mundi
Cunctarum & rerum commendarentur habenae.
Sceptraque quid stulti mirantur mascula Regum?
Gallica quid posthac iactent sua foedera Galli?
Rex alijs Mars mas, nobis tu foemina Pallas,
Praesideas, praesisque diù tu docta Minerua.
Anglia si multas similes ferat, Anglia posthac
Sollicito repetat cur sceptra virilia voto.
Regnat vis vbi vir regnat. Reges que propinqui
Et Suecus & Danus, gens Belgica, Gallus, Iberus,
Sunt testes, qui nil aliud, cogitantue studentue,
Quàm misero miserum populum consumere bello.
Mascula nam virtus, magnorū & turba virorum,
Magnanimi, fortes, animosi, lumina Regum.
Cyrus, Alexander, Pompeius, Caesar, & omnes,
Fulmina sunt belli, tristis sunt pondera mundi.
Enres humanas misero qui turbine voluunt
Jmperiumque virile & mascula sceptra sequuntur
Exilia, & spolia, & tristis confusio rerum.
Ferrum, flamma, fames, sanguis, caedisque cruentae,
Jntestinorum series & longa malorum.
Quae saepé & tulit, & vidit flens Anglia: sed tu
Uirgineus flos, foemineum decus, optima princeps
[Page]Aurea Saturnireuocas iam tempora prisci:
Uirgineo (que) tuo ductu clarissima virgo,
Uirgineae redeunt virtutes, prima (que) virtus
Publica iusticia est regni tutissima custos:
Hanc sequitur bonitas, sequitur clementia laeta
Casta (que) temperies castae comes optima vitae.
Jmperium (que) tuum ducibus virtutibus istis,
Sic grato populi studio, sic plebis amore
Firmas, firmatum (que) tenes, vt nulla potestas,
Siuè erit ingratus ciuis, siuè exterus hostis,
Te regnante queat nobis infligere damnum.
Uirginea haec aetas seclo collata priori,
Praesens praeteritis tantò est praestantior aetas,
Annos si repetas animo bis mille peractos,
Anglia quando fuit regno subiecta virili,
Foemineae vt laudi tantum laus mascula cedat,
Et princeps praesens tantum nostra vnica multos
Uirgo viros superet, quantum sol lumina vincit.
Caetera, vel quantum luces tu luna minores.
Omnia tuta domi, foris & vis nulla timetur.
Ast heu fando nefas, alios, pia viscera nostra,
Nostros vicinos, Christi quos foedera, quos (que)
Una fides, quos vna salus, quos dira pericla
Coniungunt nobis, nimium furor impius vrget.
Sus Romana furit, rabies Babilonica saeuit,
Sànguineas que minas spirat, sua vota cruore
Jam sperat saturare pio, sanguis (que) piorum
Uindictam votisque pijs precibus (que) reposcit.
[Page]Unà & cōspirant Olophernus & impius Hāmon,
Jā Cacus et Geryon, tristis monstra horrida mūdi,
Consilium, vires, fraudes, atque omnia iungunt,
Ut, quicunque suum nomen tibi Christe dedêre,
Omnes è medio tollantur, vt omnia mundi,
Ut reges cogant Papae iuga dura subire.
At (que) vt perficiant scelera haec, scelera omnia tētāt.
Tristia quàm nunc sunt passim pia vota piorum,
Quos tot circumstant grauium discrimina rerum
Circumcirca volat tristis fax horrida belli.
Ardent vicini, nec res, sed vita piorum
Nunc agitur, rabiesque pios sese armat in omnes:
Réque licèt petat hos, at spe iam deuorat omnes.
Omnes, quos verae fidei pia foedera iungunt.
Leges naturae violant, & foedera sacri
Coniugij rumpunt: iuris iura omnia soluunt.
Hic propriam sobolem tollit, necat illa maritum,
Non parcunt proprijs, alijs hij parcere possunt?
Et nondum natos tollunt, iam iam morituros
Obtrudunt morti: nec est veneranda senectus,
Nec tenera est aetas, tutum quae reddere possit.
O tristem rerum faciem: mors ipsa stupore
Aspicit hanc rerum faciem, facieque reflexa
Respicit horribilem hāc indignabūda Tyrannim.
Ardent vicini: quid nos spectamus inertes.
Nunc spectatores, actores forte futuri.
Huc volitat fumus, dubiū ne an flamma sequatur.
Alterius si non, propriae sed cura salutis
[Page]Nos moueat tantos rerum non temnere motus.
Nam misero hoc motu, misero hoc discrimine rerū,
Quo, totus diris odijs discinditur orbis,
Non rex, non populus, non gens, non natio, non est,
Non vrbs, non priuata domus, nō foemina, non vir,
Non sexus, non aetas, quin discordibus omnes
Distractis (que) animis studia in diuersa trahantur.
Sed quorsum tandem tanta haec discordia tendit?
Hoc in temporibus solùm contenditur istis,
Aut Papa, impietas, vis, ira, furór (que) malorum:
Aut Christus, pietas, & vita salus (que) bonorum
Sunt possessuri iam iam moderamina rerum.
Nil videt is, qui non videt haec, sed caecutit ipse
Cernens, & tenebras rebus praetendit apertis.
Qui (que) secus sentit, nil sentit, vel malè sentit.
Hostis non ciuis, licèt is pia nomina ciuis
Jactet, qui clam sub specioso nomine pacis
Voce gerit pacem, voto fremit horrida bella:
Optat spe turbas, voluat licèt ore quietem.
Nec facies vna est scelerum, simpléxue malorum:
Mille manus, & mille pedes, & mille nocendi
Artes improbitas habet haec: tantum nec aperta
Uis nocet, inuolucris quantum fraus tecta dolosis.
Cogere si ferrum nequeat, fraus adhibet aurum.
Bestia, septenis munitum collibus antrum
Quae tenet, & mundi meretrix Babilonica reges
Quae sibi subiecit, quae iam sic territat orbem,
Quae iam cunctorum soluit sua claustra malorum
[Page]Auri praesidio, quod nunc gens impia mittit
India, tu seclo, tunon audita priori,
O si temporibus non esses cognita nostris:
O tua quàm multos inopes opulentia reddit,
Quam multos miseros facit & tua copia rerum▪
Auri namque tui nimia est fraus, decipit orbem▪
Si quid sit rectum, si quid siet vtile, vires
Vel tollit, vel diminuit, vel distrahit aurum.
Fidus si quis sit, si quis coniunctior altro,
Tolli si nequeat ferro, violabitur auro,
Aurum si violare potest: maiora (que) tentat:
Publica consilia, & priuata cubicula regum.
Aulae magnatum, quid non diuenditur auro,
Aurum quò penetrare potest? O Regia foelix,
In qua non aurum regnat, nec decipit, in qua
Vsibus humanis Regina pecunia seruit.
Ast nimis haec aetas praesens nimis aurea haec est,
Terrea sique esset, melior & tutior esset,
Nunc nimium nimiū (que) potest: nunc omnia turbat▪
Publica sollicitis permiscet tempora curis,
Omnia priuatae tollit bona gaudia vitae,
Corda (que) multorum miseris cruciatibus opplet.
At quo nostra ruis nimium querebunda camaena,
Has tristes voces alieno tempore fundens?
Laeta ast sunt laetis tribuenda haec tempora rebus.
Haec mens, hoc studiū nostrū fuit, optima princeps
Ut suscepta piè pia nostra & iusta querela.
[Page]Non tibi tristitiam moueat, sed suscitet iram▪
Ut dura haec facies, & fata haec tristia mundi
Sint tibi virtutum stimuli, sint semina laudis,
Perpetuum & nomen pariant famam (que) perēnem.
Nam quae laus maior, (quam) si pia vota piorum.
Soleris, monitis foelix, vel viribus vltrix,
Consilio pacans, vel frangens viribus hostes?
Haec sola haec nostri solaminis vltima spes est:
In (que) hac spe sola, spem nostram condimus omnem.

Haec carmina, paucis ante mortem diebus, inchoauit. 1568. mense Decembris, quae in initium noui anni insequentis praeparauerat: sed in hisce condendis, morbo correptus, di­em obiit, & sic ea imperfecta reliquit.

FINIS.

Ad adolescentulos latinae linguae studiosos Ed. Grantae oratio, de vita & obitu Rogeri As­chami, ac eius scriptionis laudibus, cum adhortatione ad dictionis puritatem, eiusdem Rogeri As­chami exemplo.

PRoditum est memoriae, stu­diosi adolescentes, Octauium Augustum imperatorem Romanum, & artibus ex­cultum, & rerum gestarum gloria florentem, egregi­um illud & memorabile, Pub. Virg. Maronis AEnei­dos opus, ad poetae perennem famam, ad literariae reip­summum fructum, & ad sui nominis perpetuam celebri­tatem, ab igni & flamma conseruasse. Moriens enim, vt probè meministis, Pub. Maro, testamento iussit, vt illud opus nondum ad finem perductum, igni consumeretur. Sed putauit pruden tiss. princeps, poetae nomini consultius, & omni posteritati salubrius fore, vt tot labores ab igne conseruaret, quam legum seueritati & supremae Maro­nis voluntati, ad summum literarum detrimentum, ad poetae perpetuam ohliuionem, indulgeret. Quamobrem, subductis vtrinque rationibus, & operis vtilitate cōmo­tus, & versuum cremandorum dispendio perterritus, in haec verba prorupisse dicitur.

[Page]
Frangatur potius legum veneranda potestas,
Quàm tot congestos noctesque diesque labores
Hauserit vna dies, viuat Maro, doctus vbique,
Ingratusque sibi studiorumque inuidus orbi,
Laudetur, vigeat, placeat, relegatur, ametur.

In referè simili, diuersa tamem ratione excubue­runt omnes cogitationes meae, omnes curae, omne studium. Rogerus Aschamus, quem ego ornandum impraesentia­rum suscepi, nullum huiusmodi opus in manibus habebat inchoatum: Reliquit haec scripta, sed multis chartulis di­spersa, non in vnum fasciculum congesta: hîc & illîc disseminata, non collecta nec ordine disposita: non ius­sit haec cōcremari testamento, quae ego collegi meo studio. Non ab ignibus, sed à blattis & tineis reseruaui: non ad meam Laudem, cui nulla debetur, sed ad Aschami pe­rennem gloriam, quam obnixè eius nomini parare conor, in lucem & hominum oculos produxi. Haec inprimis ad meam vtilitatem & nonnullam fortassè delectationem, situ serè obducta tenebris (que) squallida collegi: non ad ali­quam hinc aucupandam inanem gloriolam, quam va­nam & futilem iudico, sed ad doctissimi viri perpetu­am celebrandam memoriam, quam semper florentissi­mam esse cupio, diuulgaui. Attamen si hisce fortasse meam non adhibuissem diligentiam, ac in illis scriptis & conseruandis & colligendis studium & operam non posuissem, hoc sine omni inani gloriola verè praedicare possum, vos has R. A. pereruditas elucubrationes, quibus nunc mea opera, ad vestram, scio, expectationem, & fru­ctum, spero, nonnullum fruemini, nunquam perlegissetis. Ego ne vnquam vllius existimationis tam sitiens, vel Aschami laisdis tam inuidens, vel meae tenuitatis tam insolens praedicator, vel summae Rogeri Aschami erudi­tionis [Page] tam parcus & restrictus aestimator fuerim, vt vel me in hominum vocilas, ad inanem quandam & fumosam quaerendam laudem cōmittere vellem, vel ad Aschami famam, meo studio perpetuò concelebran­dam, nomen meum ad grauissimos casus extremosque ignominiae scopulos impingere nollem. Qui sic sentiunt, profectò de meo satis pudenti pudore, nimis impuden­ter sentiunt: & quibus rationibus commotus, caussis­que adductus haec euulgauerim, non satis prudenter intelligunt. Videmus complurimos hoc factitasse: con­iuemur multo▪ talibus rationibus prolectatos, huius­modi operam in amicorum scriptis colligendis, pur­gandis, & euentilandis contulisse. Quid impedi­et, quò minus ego idem, ad meam vtilitatem, ad me­orum fructum, ad nonnullorum explendam auidam ex­pectationem, in Rogeri Aschami scriptis colligendis, & ex tenebris in lucem proferendis, quae alioqui perijs­sent, faeliciter pertentem? An aliquid de hijs, quae in Rogero Aschamo summa fuerunt, detractum erit, si ego, in quo omnia sunt vix mediocria, adlaudem nulla, ad eruditionem perexigua, hanc suscipiam pro­uinciam, quam alij (qui meliùs praestare potuissent) nec attingere propter horum scriptorum penuriam, nec adornare, propter laboriosam huiusmodi epistolae­rum conquisitionem potuerunt? Atque quemadmo­dum nunquam eram vel excellentis Rogeri Aschami laudis & ingenij tam ignarus, quin vehementer ex­optarem vt alij hoc facerent, nec eminentis aliorum eruditionis tam inuidens, aut mei obliuiscens, vt non semper cognoscerem complurimos & propè enumerabi­les vtrius (que) Academiae alumnos, huiusmodi laborum con­ficientissimos, & ad haec praestanda munera longè aptis­simos: Sic profectò stultum nimis, puerile, et à cōmuni vtilitate abhorrens fuisset, tam durum in meipsum, [Page] [...]am difficilem erga alios, tam auersum à literaria rep▪ es­se, vt putarem me omnino esse ad hoc munus ineptum▪ aut nactus haec scripta ad aliorum fructum proferre in lucem non deberem, aut, conquiescentibus alijs, hunc labo­rem, communis vtilitatis gratia, subterfugerem. Ad hu­ius igitur muneris susceptionem, non aliqua laudis ex­pectatio, quam ex Pub. Virgil. Maronis praeclaro opere adeptus est Octauius, me impulit, sed voluntas mea ad literas paratissima, studiosorumque adolescentulorum prouehenda studia satis propensa commouit. Res gra­ues & pernecessariae attrahere me potuissent, vtpote sum­mus meus erga Rogerū Aschamū amor, egregia hominis laus, excellentis doctrinae admiratio, tacitae studiosorum de eius ingenio & eloquentia cogitationes, quae omnia ego nō neglexerim▪ sed priuatae meorum studiorum rationes, & animi delectatio, quae mihi in eius legendis chartulis ob­repserit, vt hunc potissimum laborem susciperem, in pri­mis adduxerunt, In hijs enim legendis, scribendi suauita­te valdè delectabar: in literis perlectitandis, orationi [...] alliciebar lenocinijs: in sententijs diligentiùs appendendis, totus in eius ingenij & doctrinae admirationem rapiebar: In verborū copia, ornatu & structura intuenda, mira per­fundebar voluptate. Transcripsi statim omnia, & va­rij [...] locis dispersa, in vnum fasciculum redegi. Ex quo consilio meo operaque in hanc rem collocata, si vlla ad ve­stra studia vtilitas emanare potuerit, tùm satis me laudis parauisse, vberemque laboris mei fructum perce­pisse; arbitrabor. Nec hoc à me arrogantr fa­ctum existimari velim, si de Aschamo meo illud car­men valdè fortassis amanter praedicem, vt ordine vlti­mum, sic mea sententia, dignitate primum, & huic meo proposito aptū, quod de suo Virgilio Octauius valdè lau­dabiliter vsurpauit. ‘Laudetur, vigeat, placeat, relegatur, ametur.’ [Page] Sed de Aschamo meo longior mihi vobiscum institu­endus est sermo, ingenui adolescentes: Et de Aschamo quidem, & Aschami laudibus et scriptis, multa dicenda videntur. Veruntamen, vt ego rectiús mihi dicendi de eo cursum instituam, et vos meliús et faciliús, quae à me rudi quodā modo et ieiuna oratione dicentur percipiatis, statui tripliciter de Aschamo dicere: primum de tota vita & obitu: Deinde de eius scriptione & dicendi generibus pauca: postremò vos adhortabor, licèt mea non indigeatis admonitione, vt haec diligēter perlegatis: Et quò citiùs vos hinc fructum aliquem capere possitis, ostēdam quibus mo­dis & vijs ad hanc, quam ille adeptus est, scriptionis elegā ­tiam, & dictionis puritatem facillimè peruenire possitis. Et licet sus Mineruam docuerit, malui tamen meam ineptitudinem prodere, & infantiam propalam patefacere, vt mei saltem discipuli hinc aliquid addiscant, quàm offi­cium in hac re meum imprudenter deserere, aut laborem, iusta data occasione, negligenter recusare. Nihil fictum aut falsum eius laudibus affigam, nihil vanum aut non necessariū introducam, nihil inutile, licet vobis for­san notum & cognitum, in medium proferam, vt vestros animos, satis ad studia propensos, ad haec imitanda scripta alliciam. Ea tantum de Aschamo dicam, quae vel olim à praeceptore meo Ioan. Racstero, erudito quidem et honesto viro, eiusdem Collegij eo tempore alumno, saepissimè au­diuerim, vel a R. A. amicis et notis complurimis, praecipuè à perdilecto amico meo Guilielmo Irlando, eiusdem R. A olim pupillo, alijsque praestantibus viris summa dignitate constitutis diligenti perquisitione didicerim, vel quae potis­simùm ex eius scriptis et literis vel Anglicè vel Latinè exaratis hauserim et eruerim. Praebete quaeso mihi vestras aettentissimas aures, dum haec á me proposita tenuiter per­tractata fuerint.

[Page]ROGERVS ASCH. Kyrbiwiskae▪ vt fertur, in agro Ebora­censi, honesta & generosa familia natus est, circa Annū D. 1515. Pater illi Ioannes Asch. fuit, nobiliss. viri D. Scroupi familiae Oeconomꝰ: Qui ea vitae integritate, ea mo rum grauitate, honestate, et in rebus gerendis prudentia et modestia floruit, vt non cum vulgari genere homi­num illius regionis aequandus, sed cum optimis sui loci at­que ordinis viris iure comparandus esset. Mater erat Margareta Aschama, honestissima et castissima faemi­na▪ multis generosis viris cognatione et sanguine propin­quissima. Hi cum tres filios, Thomam, Antonium, & hunc Rogerum Aschamos, filiatque procre [...]ssent, et ijs disciplinis▪ literis, & moribus, quibus puerilis aetas imbui solet, summa cura effingēdos & informādos curassit, quadragintaque sep tem annos coniunct ssimè coniuges vixissent, vna die & eadem ferè hora, vnà ad Christū morte etiam ipsa iugati commigrârunt. Hic Rogerus à patre dimissus, in clarissima Wing feldiana samilia, ornatissimi viri D. Antonij Wīg­feldi sempiternae memoriae viri impensis, pueritiam suam honestissimè sustentatam transegit. Cuius etiam singulari benefica (que) prouisione vná cum eiusdem. D. Ant. filijs, sub. R. Bondo cōmuni praeceptore, quē patris in loco perpetuò habuit & vnicé coluit, prima literarum a­deo (que) virtutis omnis non infaelicia nec poenitenda funda­menta iecit. Puer acri ingenio & singulari industria erat, magno quodam literarum desiderio inflāmatus, libris anglicis, á quo semel literarum elimenta didicisset, perlec­titandis mirificè deditus. Quod quidē quasi apertū quod­dam omne fuit▪ futurae diligentiae & amoris, in peruoluen­dis & graecis & latinis libris▪ ex quibus herbescente iam aetate & maturescēte, suauiss. eruditionis succos exhause­rit. Cum sic sub R. B. in ea familiae tyrocinium posuisset, & cùm praeceptoris industria, tùm sui ipsius ingenio & ad [Page] literas▪ ppensione ad eā eruditionis maturitatē peruenisset, vt ad clariora doctrinae domicilia esset promouēdꝰ, sūma eiusdē D. Ant. Wing feldi prudentia, cōsilio, o [...]e, & auxilio in grauissimū literatissimorum virorum nobilissimi Diui. Ioan, Euang. Collegii Cantabrig. caetū ascriptus est, cir­ca Annum D. 1530. Hunc D. Antoniū W. semper in omnibꝰ vitae suae rationibus, angustissimis (que) rerū acerbita tibus tā propensū adiutorē, tam benignū & liberalem pa­tronū expertus est, vt quocū (que) animo & cogitatione con­uerteret, videbat, vt de se dixit, promerita eius veluti den­sa quaedā apum examina, sic vndi (que) memoriā suā circum­sepire, vt illis referendis nūquàm se parem futurū praesa­giret. In hoc nobili Collegio tutor illi erat Hugo Fitzher­bertus eiusdem Collegii socius, doctrina, virtute, & mo­destia praestans. & Roberto Pembero intima familiarita­te coniunctus, Quem Pemberum summa charitate com­plexus est Fitzh▪ & ad omnem honestatem, sacrae (que) scrip­turae lectionem melliflua oratione saepissimè vocauit, & amicissimè instruxit. Hic etiam Rogerum, ob egregias a­nimi dotes, vnicè dilexit, et bonis literis, virtute, et pietate instituit. Erant eo tempore, quo R. A. huic collegio fuit e­mancipatus, in hac Academia omnium liberalium artium doctores & magistri egregii: Imo in hoc vno Collegio ( (que) ea aetate singula totius orbis literarum domicilia, & doctissimorum Theologornm numero, eruditiss. Philoso­phorū turba, eloquentissimorum oratorum multitudine, vel iustè adaequaret, vel longé superaret) erant complurimi homines omni politiori literatura, & linguarum cognitio­ne praestantissimi. Quorum ille prouocatus exemplis, & literarum imbibendarum ardore incensus, breui, propter admirabilem ingenii vim, & indefessam in studiis indus­triam, tantos in graecis latinis (que) literis progressus fecit, vt omnes aequales longè superaret. Eo, inquam, tempore Cantabrigiā venit, quo literae & graecae et latinae efflores­cere, & praeclara studia in ea Academia herbescere, et ad [Page] summum huius regni ornamētum maturescere caeperunt▪ Ea aetate pocteà floruit, qua Georg. Daius, Ioan. Redman­nus, R Pemberus. Thomas Smithus, Ioan. Checus, Nicho­laus Ridleus, Ed. Grindallus, T. Watsonus, Gualterꝰ Had­donus, Iacobus Pilkintonus, R. Hornus, Ioan. Christopher­sonus, Th. Wilsonus. Ioan. Setonus, & infiniti alij excellen­ti doctrina praediti, & perspecta vitae morúmque probi­tate ornati magna Academiae eo tempore lumina, maxi­ma posteà totius reip. ornamenta, viguerunt. Hii enim & ex hiis praecipuè T. Smithus Academiae splendor, & Ioan. Checus Cantabrigiae decus, suo exemplo eruditione, diligen­tia, constantia, consilio, non studendi solùm, sed rectè viuendi ordine, ad praeclara studia omnes adduxerunt, & concitarunt, qui ab eo tempore ad hanc vsqué diem in Cātabrigia succreuerunt, & ad eminētē doctrinā surrexe­rūt. Erāt in hoc puero▪ praeter praeclaras ingenii dotes, a­nimi virtutes, literarū auidū desideriū, quaedā etiam incre dibilis modestia, pudor singularis, et grauitas quaedā (vt PEM [...]VS dicere solebat) maior, quàm quae ab illa puerili aeta [...] [...]xpectāda esset. Magnum multis de suo acri ingenio, ra [...]ndole, & magna in literis delibandis indu­stria spem concitabat, praecipuè R. PEMB. homini graecae linguae admirabili facultate ornatissimo: Is enim praedice­re solebat, Aschamum puerum iam iam propediem inter viros excellentes & vtriusqùe linguae peritissimos collo­candum fore, vel apud morosos & iniquos iudices▪ Multis & magnis viris statim à primo aduentus anno, acceptiss. doctis & eruditis gratissimus, à Ioanne Checo dilectus, eiquè graecae linguae studio posteà coniunctus, Thomae Smitho valdè familiaris, Ioan. Redmanno magna amicitia copulatus, Ridlaeo, Daio, & reliquis huius notae viris cha­rissimus, a sui similibus valdè amatus. Hunc Robert. PEMBERVS vnicè amabat, amplexabatur, in manibus habebat, laudabat, ad maiora indies [Page] & praesens sermone & absens literis excitabat. A pueritia graecis literis valdé delectabatur, eas assidué meditabatur, & cum latinis ad suam vtilitatem quotidie coniūgebat. E [...] quo citiùs ad graecarum literarū cognitionem perueniret, ipse puer pueros graecas literas docebat, quod PEM­BERO. maximum videbatur argumentum admirabilis cuiusdam in eo futurae eruditionis. Hortabatur eum PEMB. vt hoc assiduè faceret ad suam augendam & locupletandam in ea lingua facultatē. Laudabat in hac re co natū, industriā indies ad eum persequendū cursum exacu­ebat, & virtus certè laudata crescit. Excitabat etiā in hoc puero PEM. magnū desideriū pulsandi lyram, musarum, vt ipse putauit, cultoribus aptissimam, & Aschamo, quòd musicam vocalem probè callebat, facillimam. Is quadam in Epistola ad R. A. hisce verbis vtitur. Rogere chariss. ‘Ago tibi gratias pro Epistola tua graeca, quae vel A­thenis vidaeri poterat scripta, adeo, ad vnguem [...] obseruasti: & est elegantissimè depicta, quod in te perpetuum est. Dousaeū & Pilsonum faelices putas, sed tu adhuc adolescentulus & penè puer, vtrumqùe longissimo super as interuallo, siué id studio, siuè naturae debes, aut vtriqùe potius. Sum literarum tu­arum cupidissimus, quae me mirificè delectant, vel scripti­onis elegantia vel ipsarum praestantia: Da operam, vt sis perfectus non Stoicus [...] hoc est, vt belle pulses lyram, Perlege, vt facis, graecum aliquid pueris plus vtilitatis allatura est tibi vnica fa­bella Aesopi perlecta abs te, quàm si audisses totam Iliada latinè à doctissimo enarratam. Plinium lege, in quo re­rū cognitio est maxima, & latinae linguae opes floridis­sime. Haec Pemberus.’ Praetereà admirabilem prorsus in pingendo gratiam assequebatur, quotidieqùe eam bellio­rem picturatiorem (que) vsu efficiebat. Caepit iam, maturescen­te aetate, vtriusqùe linguae authores assiduè legere, priuatis exercitijs iudulgere, assidere dialecticis disputa­tionis [Page] [...]onibus & domi & foris interesse, praelectionibus & priuatis & publicis adesse, philosophiae & eloquentiae amore exardescere, in literis humanioribus tēpꝰ cōterere, histori­arum suauitate capi & delectari. In quibus cum aliquot annos ad suam maximam vtilitatem, ad aliorum magn [...] admirationem versatus suisset, & eius ing [...]nium & eru­ditio non solùm domi eminere, sed foris in publicis scho­lis elucescere, & in quoddam quasi ingenii theatrum pro­dire caepisset, erat tandem, iuxta morem & consuetudinem Academiae, summo totius Academiae assensis, in Bacca­laureatus gradum, tanquam primum industriae & doc­trinae suae praemium & sertum coop [...]atus, Anno. Domi. 1534. Febuarii 18 aetatis suae agens annum decimū octauū: & pautò post in die electionis soc [...]orū proxime se­quēte, martii 23. erat opera & clandestino auxilio Nicolai Medcalfi, Collegii Diui Io. eo tempore magistri, in sociorū coetum cooptatus, qui dies omnium in vita iucundissmus, & quasi dies natalis, ei visus fuit. Nec hoc nouo honore elatꝰ studia d [...]seruit, sed hoc tāquàm virtutis & eruditio­nis ornamento incitatus magis ac magis in studia incu­buit, & in musaeum se omnino abdidit. Ciceronem sibi, Pla­tonem, Aristotelē penitùs peruolutandos proposuit Cicero­nis diligentissimus cultor, maximus amator prudentissimus imitator: Hunc & vnicè amplexus, & ad stuporem vs (que) admiratus est. Huius limpidissimis fontibus suos ri [...]los adauxit: hinc dulcissimos purioris dictionis succos exhausit Hinc sisauissimas cultioris orationis aquas ad su­am immensam laudem, ad pupillorum, quos iam habuit, praeclarum vberem (que) fructum, ad totius Academiae maxi­mum ornamentum profluenter exuxit. Hunc [...]uthorem si quis alius, & constanter peruoluit, prudenter imita­tus est, & suis scriptis & exercitationibus, cùm publicis, tùm priuatis optimè expressit. Si quid posteà in dictionis [...] ­ritate, scribēdi (que) praeclara facultate excelluit vt praeclariss [...] ­mè [Page] quidem excelluit, id omne M. T. Ciceroni, & C. Caesa­ri acceptum ferre debet. Maluit enim ex ipsis fontibus plenissimè haurire, quàm riuulos inde deductos consec­tari. Platonem totius Graeciae lumen, Athenarum splendidissimam gemmam & voluebat saepissimè, & eius praec [...]ptis animum vtilissimè excoluit. Nec frigidè aut supinè legebat, sed ad maximum fructum, & di­cendi iudicandiquè facultatem perlegebat. Ex Aristo­tele philosophorum principe, abditarum rerum cognitio­nem, & praeclaros sapientiae thesauros diligentissimè excerpsit. Thucididem & Herodotum optimos Hi­storiographos, Demosthenem & Isocratem suauissimos oratores priuatim discipulis praelegebat. Varios phi­losophos, oratores, poetas aut publicé in Collegio, aut priuatim in cubiculo docebat. Ex quibus stu­diis & exercita [...]ionibus, tantam & eruditionis accessi­onem, & tam plenam vtriusque linguae facultatem est adeptus, vt nomen eius magis atquè magis enituit. Et iam praeterlapsis, in hisce studiis & exercitiis, trium annorum curriculis, maximo totius Academiae ap­plausu, in celeberrimis comitiis Cantabrigiae habi­tis, Anno Domini 1537. die martis post festum Diui Petri & Pauli, artium magister inauguratus est, annum aetatis suae agens vigesimum primum: cum iam clariss [...]mae memoriae princeps Henricus octauus, viginti no­uem annos regnasset, & Eduardum nobilissimum fi­lium ex vxore Ioanna Semeria Regina progemisset. Erat moribus faciliimis, animo aperto & simplici, natura lenis & mitis, comitate affabilis, amicis fidelissimus, vita honestus, homo ad amicitias cum bonis & eruditis copulandas natus. Amicos sum­ma fide, maximo studio, & quibus potuit of­ficiis, amplexus est, coluit, obseruauit. Nem [...] [Page] maiore diligentia, maiore cura pupillos instituebat. Ne­mo maiore fide, arctiore amicitia suos discipulos diligebat. Vix crederes quo studio, animo, contentione eorum saluti et vtilitati consuluerit. Et non solùm literis graecis & la­tinis prudentér excoluit▪ sed bonis moribus, optimis prae­ceptis, virtute, pietate, valdè laudabiliter inst [...]uxit. Eo­rum studia partim hortatione, partim suo exemplo com­mouit et incitauit, ac ad optimos quos (que) vtrius (que) linguae authores eorum studiis excolendos mirificè accendit et inflammauit. Huius pupillus fuit G. Grindallus iuuenis laudatissimus, praeclaris eruditionis laudibus ornatissi­mus, quem a paruulo inter parietes cubiculi sui, septem ferè annos literis graecis latinis (que) instituit. Is enim Grin­dallus, graecis literis ita fuit excultus, vt nemini in ea A­cademia, vel ipsius R. A. iudicio, post Ioan. Checum & Thom. Smithum, concederet: Ita eruditione et philosophiae instructus, vt omnes in eo Collegio aequales superaret. Qui posteà ex Academia, tutoris sui opera, in Aulam vocatus a D. Ioan. Checo, breui post tempore doctor ad instituendam illustriss. D. Elizabetham adhibebatur. Ad quem R. Pemberus sic scripsit in quibusdam carminibus ad eum missis, antequam ab Academia commigraret. Quae, quoniam sunt quasi certum hominis testimonium, non pigebit repetere.

Ad me quos dederas iunenis doctissime nuper
Versiculos legi terquè quater que tuos,
Illis te mirabiliter Grindalle profecto,
Pemberum credas exhilerasse tuum.
Dictio tam facilis tua erat, bene tamque latina,
Tam dulces numeri tam lepidique tui:
Vt multos aut iam versus fecisse per annos,
Ad Musas natus vel videare mihi:
Ad Musas natus qui talia carmina pangis
Iudicio appares docte Guilhelme meo.
[Page]Hūc quo te natura vocat ducitque benigna,
Ingenij vires tu quoque flecte tui.
Non doctos sed nos dociles natura benigna,
Produxit, doctos cura laborque facit.
Naturae dotes industria perficit, illa
Si defit, foelix nil valet iugenium.
Contigit ingenium multis naturaque foelix,
Ast in perpaucis cura laborque vigent.
Inter perpaucos illos Grindalle videris,
Tu quoque conspicuum velle tenere locum.

Huius etiam pupilli fuerunt praeter alios, quorum non occurrunt mihi nomina, Ioan. Tomsonus, Eduardus Ra­uenus, & Guilielmus Irlandus, ita literis graecis lati­nisque instructi ita moribus suauer, ita liberalium ar­tu [...]m splendore conspicui, vt R. A. discipulos facilè pos­sis agnoscere. Rogerus Aschamus iam iuuenis, magnis ingenij ornamentis adiutus, maximis naturae praesidijs ornatus, summis diligentiae & literarum beneficijs prae­ditus, ad Graecam linguam publicè in scholis, Academiae nomine, to tius Academiae suffragijs, cum satis luculen­to stipendio erat ascitus, antequā munificentissimus prin­ceps Henricus octauus, lectionem suam Graecam in Can­tabrigia instituisset. Ex quo tempore etiam Graecam linguam quotidiè in Collegij D. Ioan. vbi socius fuit, lon­go tempore praelegebat. Hic inprimis nouam Graecae lin­guae pronuntiationem, ab ornatissimis viris, totius A­cademiae luminibus, Tho. Smitho, & Ioan. Checo faeli­cissimè introductam, imitari & amplecti aspernebatur, & ob eam caussā in initio, cum Poneto iuuene ingenioso & diserto, Reginei Collegij socio velitabatur: sed in eum grauiter ac apertè inuehi propter Checi & Smithi au­thoritatem non audebat, quos suos ornatissimos ami­cos, doctissimos [...]praeceptores semper agnoscebat. Cuius pronuntiationis vestigia paulo post mente sua im­pressit, [Page] & ad extremum vsque spiritum acerrimè pro­pugnauit, vt in quadam ad Hubertum epistola, virum Graecae linguae cognitione instructissimū, Comiti Palatino Rheno á secretis, 3. lib. dilucidè apparet. Honestas oblecta­tiones, honesta exercitia, vtpote quae erant docto homine digna, amabat plurimū: sed ea potissimū, quae & corporis prodessent sanitati, & animi robur & firmitatē augerēt. Sagi [...]tādo se multū exercuit, & quanta peritia exercuit, liber à se doctissimè conscriptus, & Henrico Octauo an­te profectionem in Galliam ad expugnandam Bononi­am oblatus, anno Domini 1544. testificari potest. De quo Rogeri Aschami libro R. Pemberus haec du [...] carmina lusit.

Non minꝰ hic arcu est quam lingua clarꝰ, vtraque Sic ornat patriam, sic iuuat ille suam.

Nec defuerunt, qui ei hanc sagittandi oblectationem vitio vertebant: qui▪ si eos cum Aschamo comparares, aut prudentia, linguarum peritia, ingenio, rerum vsu, scribendo, excogitando, honestè viuendo, pupillos diligen­ter instituendo, plane frigescerent. Honesta exerci­tia honestam & studiosam decent vitam, nec in vita honestè agenda, sunt negligendae honestae oblecta­tiones. Etenim honesta oblectatio molesti­am à seuerioribus negotijs collectam fugat, & ho­mines laboribus reparat & restaurat. Quam rem, vt tanquam licitam & legitimam, semperque omni homi­num generi concessam comprobem, necesse est, vt pau­lulum ex suis limitibus expatietur oratio mea, dum o­stenderit Rogero Aschamo probè licuisse, ad animi re­laxationem, honestis exercitjs vti, & maximè ad con­seruandam corporis sanitatem, debuisse talibus indulge­re delectationibus. Licet ille ipse hanc rem, in ini­tio primi libri de arte sagittaria doctissimè tractaue­rie, [Page] vnde defensio satis honesta, & responsum satis ap­tum peti possit, tamen quoniam tempus postulat, & occasio oblata dicēdi materiam subministrat, non graua­bor, pace quod fiat vestra, rem eandem, licet non eis­dem viribus, communire, & exemplis rationibus­que clarissimè illustrare. Legimus Scipionem & Lae­lium, par verae amicitiae clarissimum, vt Valerij max­imi verbis vtar, honestis oblectationibus sese dedisse. Qui rure feriātes puerilibus ludis animum relaxabant, & ad Coietam (portum Campaniae) Lucrinumque (lacum Campaniae) conchas (▪1. duriores testas pisci­um, vt purpurae, muricis, ostrearum) & vmbilicos (▪1. rotundos calculos, nitidos, politos in speciem nostri vm­belici) puerorum more colligere, & ad omnem anima remissionem ludumque descendere solebant. Hoc relaxa­tionis genus in otiosis viris & inertibus turpe: In Sci­pione verò Africano minore, & Caio Laelio sapiente summa amicitia (teste Cicero:) coniunctis, omnium vir­tutum inter se societate (vt Valerius maximus refert) copulatis, videtur fuisse honestissimum. Nesciunt hij homines nimis iniqui rerum aestimatores, Quintum Scae­uolam Crassi socerum, ac Caij Laelij generum, forensibus negotijs ministerijsque defatigatum, alea & calculis, in­terdum pila lusisse. Ignorant hi tetrici & seueri iudi­ces, Catonem minorem, aleae & potationibus indul­sisse: Socratem more puerorum arundinem ascendisse: Amasim Aegipti regem cōpotationibus se dedisse, ioco (que) morionē et scurram egisse, post (quam) fori negotia curasset et serijs occupationibus se defatigasset. Qui cum esset ab Aegiptijs eo nomine accusatus, quòd rem regi non con­uenientem faceret, sapienter respondit: Arcus si semper intenti sunt, ruptum iri: ità si homines assiduo labori, continuis studijs se dedant, nec vlla parte ad lusum vti velint, fore, vt pedetentim aut mente capti fiant, aut mē ­bris. vnde praeclarè Ouidius.

[Page]Quod caret alterna requie, durabile non est.

Optimè Plutarchus ociū appellauit condimentū labori [...]. Moderatis enim & honestis exercitijs corpora exercent studiosi, vt ad studendum & labores in studijs perferen­dos alacriora & vegetiora reddant. Quemadmodum nimia intensio frangit arcum: ita perpetuò deditum es­se literarum studijs, nec vnquam animum honestis lax­are oblectationibus, facit, vt animus humanus nequeat diū durare in serijs studijs & laboribus. Crassus apud Ciceronem, 2. de oratore, Catuli sententiam optime re­fellit: Dicit Gymnasia non animi, sed corporis gratia inuenta & extructa fuisse: & affirmat ocij fructum non esse animi contentionem, sed relaxationem. In hac illustranda sententia, vtitur inprimis exemplo Scipionis & Laelij, quo ego suprà sum vsus: qui ferè rusticari & incredibiliter re [...]uerascere solebant, cū rus ex vrbe tan­quam ex vinculis euolassent. Deinde aliud sumit ar­gumentum à sunilitudine auium, quae huic confirmandae sententiae bellè congruit. Quemadmodum, inquit, volu­cres videmus procreationis atque vtilitatis suae caussa fin­gere & construere nidos, easdem autem, cum aliquid ef­fecerint, leuandi laboris sui caussa, passim ac liberè solu­tas opere volitare: sic nostri animi forensihus nego­tijs atque vrbano opere (addam etiam grauiss. studia) defessi, gestiunt ac volitare cupiunt, vacui cura atque la­bore. Amaena hercule similitudo, & quae huiusmodi ho­minum errorem & nimis seueram censuram optimè re­futare videtur. Nimio enim studio ingenium obtundi­tur: moderato exercitio reficitur: continuis studijs cor­poris vires eneruantur: honestis laboribus iucundissi­mè refocillantur: Continua quies (vel Galeno teste) maximum est malum ad corporis custodiam: Ac mode­rata corporis motio (ipso Galeno iudice) maximum bo­num. Ob hanc caussam Graeci in vsu habuerunt certa­mina [Page] Gymnica, venationes saltationes, nec non alia, qui­bus quasi voluntarijs exercitijs ad veros & necessarios belli labores iuuentutem acuebant, ne otio torpescerent. Sic studiosi, ne studendo sine intermissione, ingenium ob­ruerent, aut corporis vigorem labefactarent, habuerunt sua oblectamenta, musicam aut Athleticam, aut alia hu­iusmodi, quibus animus studendo fatigatus, bellissimè re­focillaretur. Quamobrem si honesta exercitia molestians fugēt, & nos laboribꝰ restaurent: si Scipio & Laelius gra­uissimi & sapientissimi viri, conchas & vmbelicos pu­erorum more collegerint: si Q. Scaeuola pila luserit, Cato aleae indulserit, Socrates arundinem ascenderit, A­masis morionem egerit: si honestae exercitationes corpora ad sustinendos labores vegetiora reddant, si Crassus a­pud Cice. hocidem confirmet, si aues, cum nidos construx­erint, leuandi laboris caussa, labore vacuae liberè volitent: si corpora continuis studijs eneruentur, honestis exerci­tijs reficiantur: si moderatae corporis motiones corporis sa­nitatem conseruent, quies verò corporis viribus nocea [...] Si Graeci gymnicis certaminibus alijsque huiusmodi se exercuerint: si denique studiosi semper animos studijs defessos, aut musica recrearint, aut corpora arte athle­tica refocillarint, non video quid impediret, quò minùs Rogerus Aschamus sua haberet honesta oblectamenta. arcu vteretur, aut [...] interesset. Haec ideo à me obiter sunt in mediū producta vt omni vani­tatis suspitione hominem constantem, studiosum, ho­nestis & laudabilibus exercitijs oblectatum liberem, & nimis curiosam aliorum vanitatem erroremque omni­bus deridendum propinem, qui cum ipsum virtute & literis adaequare non possent, inuidere tamen, & ob ho­nesta haec exercitia reprehendere non cessabant. Valdè delectabatur sagittando (nec de se hoc tacuit) cum Can­tabrigiae esset, & nonnunquam studijs oppressus, eo [Page] ei exercitio indulgebat. Sed haec sagittandi cupiditas e­um à libris nunquam auocabat, sed ingenium ad l [...]te­ras alacrius & vegetius, voluntatemque ad studia recolenda paratiorem reddebat. Multi enim dantur ad studia reditus, à quibus necesse est, vt fiat saepennme­rò intermissio. Corpus habebat valetudinarium, mul­tis morbis afflictatum, cui si nunquam pepercisset, et honestis laboribus refecisset, in suo statu diù durare non valuisset [...]. Iam, vnde digressa est, cōuertat se oratio nostra. Scripsit literas om­nes, quas Academia ad Regiam maiestatem, aut quos­cunque alios henoratos viros, multorum annorum spa­tio, dederit: & tanta diligentia, tanta elegantia de­pinxit, vt nihil accuratius fieri, nihil elegantius de­pingi potuerit. Politissimè quidem depinxit▪ venu­stè exarauit, hacque optima exercitatione omnes sui temporis studiosos & literatos longè superauit. Si latinè literas depingeret, nihil admirabilius: Si graecé Scri­beret, manu eius nihil pulc [...]rius: Si Anglicè literas exararet, valdè eleganter. Hac exercitatione posted docuit nobilissimum principem Eduardum sextum, il­lustrissimam D. Elizabetham, honoratissinos fratret Henricum & Carolum Suffolciae duces, multosque ali­os & viros & foeminas. Et quod omnium praestantis­simum eique aptissimum fuit, frequens senatus Acade­mie, eum in Ioan. Checi locum (qui anno Dom. 1544. Iulij 10. ab Academia ad docendum illustrissimum prin­cipem Eduard à nobilissimo patre Henrico 8. erat auo­catus) vnanimi consensu oratorem Academiae designa­uit. Quod munus nouem ferè annos & praesens & ab sens retinuit: ac tanta diligentia, tanta dignitate, tanta admiratione, tanta denique scribendi dicendique commoderatione eo est perfunctus, vt à nemine meli­us aut praeclarius adornari potuerit. Cuius suauitatem [Page] ita multi admirari solebant, vt nihil planè fuerit, quod eos ad politioris literaturae studium magis incitauerit. Cuius in oratione grauitas ea fuit, vt animos audienti­um non ad prudentiam solùm erudire, verum etiam ita promouere potuit. vt quò vellet, facilè impelleret. Cuius Musae etiam in scribendo tam elegantes fuerunt, vt suauitas ne sermonis, qui tam concinnè, artificio­se, ornatéque constructus fuit, an prudentia in senten­tijs, que tam crebrae erant in oratione positae, magis ob­lectauerit, planè nescirent. Potui huius rei locupletis­simos testes adferre, sed non est necessarium in re tam certa & perspicua. Vt aetate & tempore sic doctrina, in­genio, linguarum peritia, humanioribus literis & hi­storijs accreuit, vt illius nomen non vnius Collegij pa­rietibus concludi, non in obscuri cubiculi angulis ab­scondi posset, sed longè latéque disseminatum, per mul­torum voculas dispersum fuit, & in apertum existi­mationis quasi campum irrupit. Nobilibus viris, illu­striss foeminis, Doctiss. Episcopis innotuit. Quorum multorum gratiam aucupabatur, plurimorum beneuo­lentiam conciliabat, nonnullorum beneficam & libera­lem naturam sentiebat. Inprimis autem Eduard. Laeo Archiepiscopo Eboracensi notissimus fuit: Qui eum & amauit plurimum, & multis beneficijs annuaque pen­sione liberalissimè adornauit: Duci Suffolciensi lectissi­mae faemine, & eius nobilissimis filijs Henri. & Car. Nobilissinae faeminae Annae illustrissimi comitis Pem­brochiensis vxori, nobilissimique D. Marchionis North­amptoniensis sorori: Sanctissimo viro D. M. Bucero (defū ­cto iam H. octa. anno D. 1546, circa finē Ianua. & patri succedente Ed filio ad religionē instaurandā nato) qui ex Germania ampliss▪ praemijs ab Ed. Reg. erat accersitus, vt Cantabrigiae Theologiam regio stipendio profiteretur. Quis Bucero erat R. Aschamo charior? Quem maiore [Page] amore complectebatur Rogerus Aschamus? Quem ma­iore fide, obseruantia, studio venerabatur, colebat, obser­uabat Aschamus? Hunc & aetate, prudentia, consilio patrem, & doctrina, moribus, vitae sanctitate praecep­torem semper habuit diúque coluit. Postremò innotuit omnium adolescentularum phoenici, generosissimae D. E­lizabethae, Hen. 8. filiae, Eduardi Regis sorori, quae ei (prop­ter Guilielmum Grindallum Ro. Ascham. pupillum, qui eandem D. Eliza. tum Ioan. Checi opera docebat) pluri­mum fauebat. A qua, post G. Grindalli obitum, cum iam R. A. octodecim ferè annos in Academia faelicissimè stud­uisset, & inter illius memoriae viros floruisset, aetatis suae annum agens. 32. à literario otio, ad literarium negoti­um, ab Academia Chestoniam, vbi illa tunc temporis (vt fertur) commorabatur, accersitus fuit anno D. 1548. circa mensem Februarij, impetrata à magistro & socijs absentiae venia, vt eam doctrinae imaginem, quam in ea Guilielmus Grindallus inchoauerat, omnibus linea­mentis, coloribus, formis & perpoliret, & politissima arte perficeret. Illam ille tanta diligetia, tanta experientia & studio duos annos docuit, & illa illum tanta constantia, labore, amore, voluptate audiuit, vt ille ne maiore quidem cū iucunditate et volūtate praelegerit, an illa lubētiore a­nimo didicerit, non possum quidem facile statuere. Vnum hoc dicam, ab eo libentissimè nos omnes discere, quem magni facimus: Et magnum certè ad nostros in li­teris progressus momentum adfert, si magnificè de prae­ceptore sentiamus. Graecas literas auido quodam desiderio degustabat, latinas indefesso studio arripiebat. In quibus quantum profecerit, aliorum sit iudicium, qui & eam latinae Graecaeque loquentē audierunt, & ad stuporem vsque admirati sunt. Perlegebat secū integrum ferè Ciceronem: magnam partem Titi Liuij: selectiores [Page] orationes Isocratis, Sophoclis tragoedias, graecum Testamē ­tum, locos communes P. Melanch cum aliis huiusmodi in­signioris notae authoribus. Quo amore, toto hoc tempore, & qua beneuolentia vnica haec faeminarum phaenix. R. A. praeceptorem prosecuta est, & qua obseruantia, studio, of­ficio ille eam coluit, malui ego tacitè in tantae principis opi­nione relinquere, quàm ineptè & frigidè aliis commemo­rare. Haec omnia apertè ostendebat ille inuitus ab illa, non satis consideratus, vt ille posteà sassus est, discessus, quum D. sua E. inuitissima, Cantabrigiam, ad recolenda & cele­branda vetera studia reuerteretur. Nec aliquid vnquàm magis eum dolore afflixit, quàm quòd, illa inuita, ab illa discederet, à qua max. sui laboris fructum expectaret, vt posteà foelicissimè contigit, cum D. Elizabetha ad rerum gubernacula euecta suit. Vbi Aulica turba sic liberatus, & veteris otii literarii suauitate restitutus, Cantabrigiam re­diisset (vbi antiquum in Collegio D. Ioan. locum posside­bat, Graecas literas docebat, oratoris munere perfungeba­tur, satisqué honestam conditionem Regis Eduardi benifi­centia obtinebat) nolo dicere, quanta hic voluptate perfun­debatur▪ cum ad vetera recurrenda ingenii curricula, ad veteres redintegrandas amicitias, ad fidelissimos amplex­andos amicos, ad sanctissimū visendum patrem D. Eucerū, ad gratissimos intuendos pupillos, ad iuuenū inspicienda & promouenda studia reuerteretur. Sed hic sua fortuna, siué, vt verissimè dicam, deus eum non est passus pedem figere, & vitae quasi tabernaculum ponere, ad illustriora pera­genda munia natum, & ad maiores res in rep. conficiendas aptum & habilem. Anno D. 1550. aestatis tempore, a­micos suos in agro Eboracensi visit: vbi cum paruo tēporis spatio commoratus fuisset, erat indestatim praeclarissimi e­quitis Ioan. Checi literis ad Aulam accitus, vt cum orna­tissimo viro D. Richardo Morysino, ad Carolum quintum Regio legato, in Germaniā proficisceretur. Quo nihil potuit [Page] ei gratius accidere: nam magno quodam tenebatur deside­rio, exteras nationes peragrandi, aliorum populorum mo­res cognoscendi, vrbes inuisendi, Academias inspiciendi, regionum ritus, monum enta, instituta perlustrandi. Nec volo hoc loco praetermittere, quod ille iucunda subinde re­cordatione recolebat, quomodo in via, iter ab agro Ebora­censi ad Aulam faciens, deflexerit Lecestriam, vt illustriss, adolescentulam Ianam Greiam, nobilissimi Marchionis Dorcetēsis filiā viseret, cui anteà in aula valdè fuit famili­aris: vbi, cum in eius cubiculum esset admissus, inuenit illā solam legentem Graecè Phaedonem Platonis. Sed ea, qu [...] cum illa habuit colloquia, non est opus hic repetere, quoni­am ille ipse pulcherrimè in suo praeceptore Anglicè cōscrip­to, ea partim expresserit. Cum ad Aulam peruenisset, & de suo itinere cum D. Ioan. Checo egisset, infrá paucos dies, cū ornatissimo viro D. R. Morysino Regiae maiestatis legato, in Germaniam, quam antea inuisere animus gliscebat, iter instituit, & Thamesin 20 Septem. 1550. conscendit. In quo itinere, vir summae eruditionis, loca omnia diligenter per­quisiuit, hominum mores accuratè didicit, Templa, monu­menta, portus, monasteria, Bibliothecas, fora, muros, castel­la prudenter animaduertit: doctorum virorum notitiam si­bi peperit, amorem conciliauit, multorum amcitiam sibi arctissimis vinculis copulauit, & ita continuis laboribus omnia cognitu necessaria, indefessa (que) industria ciuitatum situs, & oppidorū structuras studiose notauit, vt pulcherri­marum rerum experientiam magno studio collectam, do­mum reportaret. Et is, qui in Anglia nuper complurimis valdè charus & probatus ex titerat, nunc in Germania multis charissimus, in Italia pluribus familiaritate cōiun­ctiss [...]mus vixit. Taceo Ioan. Sturmium, quem anteà literis ex Anglia salutauerat, quē diu amauit, nunquam vidit, licet semel visit Argentinam, & suum Sturmium domi no [...] reperit. Quam charus alter alteri fuit, liber primus [Page] Epistolarum ad Ioannem Sturmium conscriptus indicat. Et ipse Ioannes Sturmius in multis ad eum & alios lite­ris; hoc testatur. Non erit superuacaneum hîc verba adfi­gere, quae, in quadam ad Dominum Pagettum Epistola, i­dem Ioannes Sturmius scripserit. ‘Ego Aschamum, in­quit, amo, quia me ab eo amari sentio ex suis ad me stu­diosissimè scriptis literis, quae mihi semper fuerunt gra­tissimae: Deinde ob similitudinem studiorum: vt non so­lùm idem apud authores intelligere: verùm idem velle videamur: Tùm propter doctrinam, quae nisi magna es­set, non posset ita ad me scribere, vt scribit. Et in alia epis­tola ad eundem: incredibile est: quàm ego diligam & a­mem Aschamum. Motus eius literis, prudentia & doc­trina, quorum vtrun (que) ex literis intelligo, quae mihi sēper extiterunt suauissimae. Haec Sturmius.’ Augustae Vindel. in multorum doctorum mutuam amicitiam incidit, sed cum Hieronymo Wolfio praecipuè magna necessitudine & fa­miliaritate vixit. Ita charus fuit multis Germaniae prin­cipibus & ciuitatibus (vt Ioannes Sturmius optimè in quadam, ad Dominum Pagettum, epistola est testifica­tus) propter prudentiam, humanitatem, elegantiam, doc­trinam suauitatem, quas virtutes ex se habuit: Deinde propter amicorum commendationes, quas eius virtus me­rita est, ita inquam gratus & charus fuit: vt dignus videretur, qui in perpetuis esset legationibus: sed ita doctus, ita studiosus, ita idoneus ad literarum studia: vt Ioannes Sturmius optaret, eum perpetuò esse in scholis doctorum hominum. Dominus Richardus Morysinus le­gatus Regius eum ad omnia sua consilia, ad omnes delibe­rationes, quas de maximis grauissimisque rebus in Ger­mania habuit, propter prudentiam & rerum vsū semper adhibebat: Et tantum etiam eius fidei, ingenio, & prudentiae singulari tribuebat, vt omnes curas & cogita­tiones suas ei libentissimè impertiret. Quem adeò [Page] studiosum, honestum, industrium, officiosum, literatum cō ­perit, vt eius consortio valdè delectaretur. Et quamuis na­tura inflammatus, magna tenebatur res foris in Germania gestas videndi cupiditate, tamen magna constantia & vo­luptate, officio suo erga D. legatum domi perfungi cupiebat. Proponam vobis magnam hominis industriam, quam in varijs literis Anglicè scriptis, ex Germania in Angliam perspicio, Dicetis R. Aschamum in Germania non fuisse otiosum, nec, communi peregrè proficiscentium in alias re­giones more, tempus incassùm contriuisse, qui saepissime ne­quiores, ac quandoque stultiores etiam redeunt, quàm exi [...] ­rant. Praelegebat D. legato Augustç totum Herodotum, 5. tragoedias Sophoclis, aliquot Euripidis. 23. Orationes De­mosthenis, ab eius aduentu in Germaniam Oct. 12. 1550. vs (que) ad 12. Augusti. 1551. Singulis diebus legebat bis, & hoc faciebat quatuor vnius cuius (que) septimanae diebus: tem­pore antemeridiano, tres aut quatuor paginas Herodoti interpretabatur: pomeridiano tempore. 212. aut 213. ver­sus Sophoclis aut Euripidis explicabat. Reliquis tribus Heb­domadae diebus transcribebat literas, quae erant a D. legato in Angliam missae. Non miramini hominis diligentiam, industriam, studium, qui sic continuis premebatur occupa­tionibus, & tamen omnia elegamia & suauitate summa praestabat? Quod tempus iam quieti, traquillitati, amicorum confabulationibus scribendis in Angliam ad amicos literis relictum? Nocturno tempore hoc factitabat: nocturno tem­pore, Diario suo res auditas, factas aut visas mandabat. Si aliqua vacui temporis portiuncula a reliquis negotijs & studijs concedebatur▪ id tempus libentissimè singula oppida (vbi cum D. legato commorabatur) videndo, doctos adeūdo, mores & instituta vrbiū intelligendo, noua audiendo, totū consumebat. Ad manus eius varia noua peruenerunt, Tur­cica, Asiatica, Aphricana, Papistica, Germanica, Caesariana, quae quidem omnia diligentissimè notabat, nihilominus ta­men [Page] illae literae, quas a Ioan Sturmio reciperet, pleniss▪ eru­ditione, elegantia, eloquentia, humanitate, multo maiore vo­luptate perfuderunt. In omnibus literis è Germania missis ad amicos Cantabrigienses, Ioannenses vt ille vocabat, sem­per precibus valdè contendebat, vt in eius absentia Col­legij D. Ioan. alumni in literis Graecis & virtutib us indies proficerent, vt bonos mores & pietatem cum doctrina im­biberent, vt oratoris munus, cuius ille absens fructum per­cipiebat, diligenter suppleretur. Vix crederes, quo studio & contentione hoc postulabat in varijs literis Anglicè scrip­tis, quas ipse humanissimè amplector, & diligentissime ser­uo. Quidam etiam a me contenderunt, vt has aederem, cùm ob suauitatem linguae, in qua sunt scriptae, tùm ob senten­tiarum splendorem quo sunt perpolitae. Sunt apud me huius­modi complures, quarum ego inuitatus iucunditate, ad me­am priuatam exercitationem, ex Anglico sermone multas in latinum transtuli: sed hae a me conuersae lucem ferre nunquam dignabuntur. Si alias posthac eiusdem generis vllo modo comparare potuero, [...]ut ab alijs extorquere, suis splendidis ornatae vestibus in lucem fortassis apparebūt. Sed quid haec? Cum Oenoponti & Halae in Italiae finibus com­moraretur, generale concilium Tridenti habitum Maij pri­mo, visendi tenebatur desiderio, vt illic illius generalis con­cilij. & Synodi statum, morem, & tractationem apertè dis­ceret, & studiose annotaret, sed nec facultas nec facultates ei ad hanc rem suppeterent. Quod tantum potuit, id omni diligentia praestitit. Nomina eorum omnia, qui ei concilio interfuerunt, a Ioan. Sleidano (qui pro Argentina orator Tridenti fuit) summo amico suo, & literas etiam ab eodem recepit de earum rerum veritate, quae in eo concilio tracta­bantur. Quas in Angliam ad amicos misit, vt, quoniam ip­se ei consilio interesse non potuerit, illos saltem de rebus il­lic gestis certiores faceret. Di [...]i vix potest, qua sedulitate, omnia in illis regionibus oppida perlustrare, quo animo eti­am [Page] omnes omnium ciuitatum consuetudines auebat scire. Attamen in tota hac peregrinatione, in longa hac volup­tate, qua persunde batur, in exteras regiones peragrando, externorū mores & populi ritus perlustrando, vitae liberè in studijs Cantabrigiae actae, nullam vitam, licet splendida appareret, nec in rep. Anglicana cum dignitate, nec in pe­regrinis nationibus cum multarum rerum experientia & voluptate, comparandam esse iudicauit. Dulces illîc fottasse putabat esse studiorum comites, dulcia colloquia, tutas & sine periculo suaues obambulationes, dulcissimas Musas, fidelissimos amicos, intimos omnium consiliorum socios, quos idem amor, idem erga literas ardor, eadem studia arctissimis & quasi adamantinis amicitiae vinculis copu­labant. Est enim ea verissima amicitia, quam virtus con­glutinat, non voluptas aut vtilitas coniungit: Quae vbi se­mel hominum animis recepta fuerit, ibiqué radices egerit & coaluerit, nunquam extinguitur, etiamsi amici loco­rum interuallis seiungantur per literas vel per nuncios, aut alio modo amicitias studiose retinent, & firmissimè conseruant. Optimè Cicero, vt semper solet, mihi dixisse videtur: omnium societatum, nulla praestantior est, nulla fir­mior, quam cum viri boni moribus similes, sunt familiari­tate coniuncti: nihil enim amabilius nec copulatius, quam morum similitudo bonorū. Praeferebat hanc vitam R. A. omni splendori, omni dignitati, omnibus in repub. splendi­dis muneribus. Et quam aliam ob causam praeferebat, nisi vt quietè se Musis totū dederet, animum continuò literis excoleret, Graecam linguam, qua mire capiebatur, Canta­brigiae doceret, & Demosthenis (quem ille studiosè sem­per, studiosissimè autem, cum in Germania esset, voluebat) snccum, vim suauitatē phrasim, veneres omnibus graecae lingue studiosis enuclearet & exprimeret. Solebat dicere eos homines & res humanas nescire, & iucūdè actae vitae delectum penitꝰ ignorare, qui non sequebātur vnā ex illis [Page] rationibꝰ, quas M. T. Cicero in prima primi de oratore sen­tentia commendauit, nunquam assecutus est: hoc est per­beatos illos esse, qui eum vitae cursum tenere potuerunt, v [...] vel in negotio sine periculo, vel in otio cum dignitate esse possent: Cum iam in multis Germaniae ciuitatibus, & ali­quibus etiam Italiae vrbibus: cū magna & videndi volup­tate, & desiderij explēdi cupiditate, maximo (que) experientiae fructu, ab anno D. 1550. Septē. 20. vs (que) ad annum 1553. commoratus fuisset, Iulij 6. nobilissimus princeps Ed. sex­tus, immatura morte, ad huius regni maximum detrimē ­tum, ad piorum omnium immensum dolorem, ad omnium Anglorum ingens malum, & R. A. magnam calamitatem diē obijt. Quo pessimo fato exanimatus A, quo dolore penè confectus, & curis, inopia, solicitudine valdè implicitus, ꝙ rex cecidisset, quod sortunulae suae perijssent, quòd amici omnes (euecta iam ad rerū gubernacula regina Maria▪) a pristina dignitate deiecti essent, reditum festinauit, & circa finem mensis Sep. a Germania in Angliam iter prae­parauit. Magno gaudio pèr [...]usus Germaniam adijt, sūm [...] moerore confectissimus domum est reuersus. Erat iam om­nibus exutus praesidijs, annuo stipendio spoliatus, amici [...] destitutus omnibus. Verùm verè testante Seneca,

Ima permutat breuis hora summis.
Et praeclarè scribente Ouidio,
Passibus ambiguis fortuna volubilis erat.
Ac eruditè docente Iuuenale,
Ex humili magna ad fastigia rerum
Extollit, quoties voluit fortuna iocari.

Aspicite enim, vos quaeso, varium fortunae euentum▪ Nam Rex clarissimae memoriae Henricus octauus, pro libro suo de re sagittaria, quem ei dedicouerat, annua pen­sione, opera ornatissimi viri D. P., locupletauit sed [...]ū Rex [...] ▪ diē obiret, Ascha. pensione priuatus est. Nobilissimus [Page] princeps Ed. sextus insigni bonitate, eiusdem D. Pagetti er­ga Aschamum amore, illud stipendium a patre concessum, patris (que) sublatum morte renouauit, liberalitate auxit, autho­ritate confirmauit, & magno Angliae sigillo (sed cum haec acerba clausula, DVRANTE VOLVNTATE) communiuit: mortuo Eduardo, nullum ei relictum stipen­dium: nulla ad studia in Cantabrigia sustentanda, praemia nec praedia. Quarum rerum cogitatio, vnà cum acerbissimae Regis Ed. munificentissimi sui Domini morte, in anxiferas curas eum coniecit. Sed ecce in durissimis hisce temporibus magna ei iam domum reuerso dei bonitas eluxit. Nam cum omnia amis [...]sset, nec aliquid aut expectaret aut speraret (omnibus chariss. amicis a summa dignitate iam depressis) erat subitó ab Academia (ad quam post reditum ex Ger­mania se contulit) ad regium consilium, benificio Wintoni­ensis et D. Pagetti, qui ei valdé fauebāt, accersitus, et sancto, corā regio consilio, adhibito iuramēto, Secretarius pro lin­gua latina designatus. Quod quidem munus anteá ei, reg­nante Eduardo, rogatu optimi & ornatissimi viri D. G. Ce­cilli, regi Eduardo a secretis, concessum erat, cum absens in Germania peregrinaretur. Hoc omnium in vita splendi­dissimum, quód (cum in summa rerum desperatione esset) regium consilium eum, ex omni doctiss. hominum copia, de­legerit, cuius, in conscribendis latinis epistolis, opera & in­genio Regia maiestas vteretur. Quod officium apud An­glie principes longé honestiss. semper fuerit. Literae, vt vo­cant, patentes, pro Toxophilo ab Eduardo rege concessae, nunc amissae & irritae, rursus Wintoniensis opera & D. Pagetistudio, & erga eum humanitate redintegrantur, & annuum stipendium decem librarum, aliarum decem ac­cessione augetur. Hoc munus tāta diligentia, studio, scriben­di facultate, pingendi (que) elegantia exercuit, tanta etiam fide & constantia exercuit, duabus (que) Reginis, Mariae in primis, & suae deinde charissimae, amplissimae (que) D. Elizabethae sic [Page] satisfecit, vt nemo, omnium iudicio, in nostra memoria, aut maiore elegantia, aut ornatiore stylo, aut puriore dic­tione hoc munus obire potuerit. Mirum est recensere, qua industria, quo indefesso labore, qua scribendi▪ assiduitate omnia conficiebat, qua diligētia literas depingebat, quo in­genio excogitabat, quo artifiicio perpoliebat. In initio regni Philippi & Mariae, in tribus solùm diebus, 47 diuersas epistolas, ad 47 diuersos principes, quorum infimi erant Cardinales, & excogitabat ornatè, & depingebat politissi­mè. Si cui hoc mirum videatur, aut si quis me fingere putet, obsignatis eiusdem Ascha. tabulis cum eo possum a­gere, qui hoc idem, in literis ad Eduard▪ Rauenum, Diui Ioan. Collegij socium, anglicè scriptis, cum summa [...]ss [...]ue­ratione affirmat. In hac iam dignitate constitutus, hoc ho­norato loco adornatus, ex priore miserìa ad hunc honoris gradum euectus, & locum in Collegio D. Ioan. (vbi adhuc, in toto peregrinationis tempore, socius fuit, & oratoris e­tiam munus in Academia, feré ad festum natiuitatis Ioa. Bap. 1554. regiae maiestatis & Winton. opera retinebat. Iunij primo, 1554. duxit vxorem, Margaretam Howam, honestam & castam adolescentu [...]am, generosa familia natam, parentum consilio in matrimonium ei tradi­tam. De cuius nuptijs, cum Ioan. Stur. audiuisset, in qua­dam Epistola, ad cum 24. Iunij, 1554. missa, sic scribit: Sed quid ego audio? sponsus ne factus id nos celare vis? vt ne tibi aliquod Epithalmium mittamus Germanicum? Audio sponsam tuam Domini R. Walopi Ginensis olim, cum ego Caleti essem, praefecti vxorem habere materte­ram. Deus bone, quàm pulchram & venustam mulierem, quàm honestam matronam? Sisit: hoc est, si vxorem ha­bere illam vis, aut si quae est alia tibi desponsata: quaeso fac me certiorem: & scribe mihi quo sint die futurae: vt si ipse non adesse queam: mittam Thalassium: qui pro me tuos amores ornet. &c. Haec Ioannes Sturmi­us [Page] sua virtute & diligentia multos & magnos sibi parauit amicos. Wintoniensis qui eo tempore pluri­mum authoritate valuit, multis eum affecit bene­ficijs, magno amore complexus est. Cuius ingenio & scribendi facultati, cuius etiam fidei & honestati tantum tribuit, vt praeclarè semper de Aschamo senti­ret. Quem, licet religione prorsus à se discrepantem in­telligeret, tamen ob eius egregiam in literis conscriben­dis facultatem, prudentiam, taciturnitatem, noluit aut loco dimouere, aut obtrectatorum malitiosis calumnijs fi­dem vllo modo habere. Vix enim credibile est, quantis & quam grauibus accusationibus, ob religionem (quam semper ille confidentèr profitebatur,) coram Wintoni­ensi, Aschamus ab eo, qui de Anglico campo nomē habet. onerabatur. Quibus, homo scelestissimorum errorum artifex, & vanarum superstitionum faecibus corruptissi­mus nitebatur, Winton▪ voluntatem ab Aschamo abalie­nare. Sed ad huius accusationes Winton. semper aures obtur auit, & hominem illum, nimis inuidiosum, saepius redarguit, plus Aschami excellentibus donis tribuens, quam alterius (qui Aschamum hereseos accusabat) cre­bris reprehensionibus vnquā acquiescens. Hunc Ascha­mus ab authoritatem reuerebatur, ob humanitatem, quàm ille plus alijs sensit, diligebat, ob prudentiam sus­pi [...]bat: sed religione ab eo prorsus dissentiebat: nec hoc latuit Wintoniensem. Scripsit ad eum multas epistolas, in quibus Winton. eximiam erga eum benignitatem prae­dicauit. Ecce enim hominis gratitudinem, qui noluit vel in hominem superstitios [...]ssimum ingratus haberi: qui po­tius maluit hunc suum patronum contrario erga puram religionem animo affectum, ob humanitatem in eum & prudentiam laudare, quam inhumanè, ad summum suum dedecus beneficia accepta silentio, praeterire, & [Page] [...]rpissim [...] obliuione penitùs inuoluere. Nec Aschamus assentaciunculis vllis Wintoniensis gratiam aucupar [...] tentabat▪ Sed Wintoniènsis sua sponte Rogerum Ascha­mum multis beneficijs, etiam in durissimis illis Aschami temporibus, sibi deuinctissimum reddidit. Quid? Homi­nem de se optimé meritum conuitijs conueller et? Episco­pum ad summum honoris gradum co tempore [...]uectum▪ benignissimum Maecenatem suum, maledictis conscinde­ret? Summum Angliae Cancellarium (qui [...]um fortunu­lis amicis (que) priuatum, stipendioquè spoliatum, in honorato loco collocarat, stipendium auxerat, gratia & fauore principis constituerat) apertis flagitijs conuinceret, tur­pissima religione condemnaret? Hoccine hominis diserti, purioris (que) religionis opinionibus imbuti officium? Quis iure potest hoc ei crimini dare, quòd Wintoniensem, vanissimis licet superstitionis opinionibus addictum) lau­darit, a quo tantis meritis suerit ornatus, tantis benefici­orum cumulis locupletatus, tantis vitae praesidijs commu­nitus? Quis Aschamo hoc tanquam vitium meritò ob­ijciat? Quis vllam inconstantiae notam, aut vanae adula­tionis maculam ei iustè inurat quòd singularem suum a­micum amârit, quòd hominem ei benignissimum laudi­bus ornârit, quòd ob beneficia recepta praeconijs extule­rit? Vbi laudat, parcè laudat, et si ab eo summum amici­tiae fructum non percepisset, nunquam, meo iudicio, lau­dasset. At seruiuit (inquiunt quidā) tempori, & sese ad rerum vicissitudinem accommodauit. Equidem Rogerus Aschamus inuitissimè ab Academia (vbi cupiebat ca­put abscondere, & in musaei angulis latitare) ad inser­uiendum principi accersitus, non tantum tempori, quàm principi parere, & Reipublicae inseruire cogebatur. Et hoc idem (cuiuscunque carmen sit) apertissimé suasit▪

[Page]
Temporibus semper cautus seruire memento,
Nec reflare velis aduersum flamina venti.

Sed certum est, eum potiùs coactum temporibus paruis­se, quam hominum moribus & superstitioni lubens vllo modo acquieuisse. Non destitit tamen in illius temporis mores inuehi, hominum illius aetatis superstitionem irri­dere, caecitatem reprehendere. Idcirco dicemus eum reli­gione inconstantem, quòd principi paruerit? Vitio hoc ei vertemus, quòd homines erroribus obcaecatos (a quibus, propter animi virtutes & ingenij dotes, vnicè amabatur) laudibus celebrârit? Appellabimus eum opinione vacil­lantem, qui tempori, reipub. & principi eo tempore inui­tus seruirît? Sed quid tam multa? Vt Aschamum profec­tò omni inconstantiae & vanitatis vel minima suspitio­ne liberem: qui ab istiusmodi nugis et vana illius tempo­ris superstitione fuit īmunis, qui summa diligentia Reginae suae paruit, qui inconstantia antiquos mores non mutauit. Aschamus semper religione idem, honestate idem, fide erga amicos idem, pietate idem, constantia, industria, se­dulitate erga duas Reginas idem. Praetereà Cardinali Polo valdéfuit familiaris, qui Aschamo (contra cōmunem su­perborum Cardinalium solitam elationem & arroganti­am) coniunctissimé & familiarissimé est vsus. Hic plus Aschamicae dictionis puritati, quā suiipsius eminenti scri­bendi sacultati, qui latinissimè quidem ornatissimè (que) scrip­sit, plus tribuisse fertur. Est penes me Card. Poli oratio, Anglicè apud concilium Parlamentarium, (cùm à pontifice Romano, huc legatus fuit missus) habita, elegan­tissimè ab eodem. R. A. eiusdem Poli rogatu, latinitate donata, & ad pontificem Romanum posteà á▪ Car. Polo missa: qua, quantum ad dicendi suauitatem verborum (que) ornatum attinet, nihil est pictius, nihil ornatius, nihil latinius. Eam etiam diuulgassem, si materia, quae tractatur, [Page] nimis odiosa, versionis eleganti [...] & ornatui, quo expolitur, respondisset. Et cui non fuit familiaris eo tempore Ascha­mus? Quis non honorificè de Aschamo sensit? Apud Regi­nam Mariam magno fauore floruit, cuius liberalitatem saepissimè expertus est. Qua, post quin (que) annorum, 5. mē ­sium, & vndecim dierum imperium, mortua, 17 nouemb. 1558. & nobilissima Elizabetha, munificentiss. sua Domi­na, ad summum Anglorum solatium, ad immensum. R. A gaudium, in Reginae Mariae vices eodem die suffecta, eun­dem locum, idem munus retinet & faelicissimè obit▪ quod antea, regnante Maria, occupârat. Apud Mariam, vt su­pra dixi, magna fide, magno etiam fauore viguit, sed apud hanc suam amplissimam Dominam, munificentissimam principem, doctissimam discipulam, praecipuè sic authorita­te & gratia valuit, vt nūquam ferè ab eius latere descede­ret: quotidiè praesers cum ea fuit, assiduè aliquid aut grae­cè aut latinè ei praelegebat: cum ea saepissime colloqueba­tur: talis aut tesseris, aut aliquo huiusmodi lusu cum ea tempus dissipabat. Eius consortio & sermone faceto, ac in nulla re rudi, valdè delectabatur serenissima nostra R. Elizabetha. Sēper ad eā admittebatur Aschamus, nullus interclusus aditus, a nullo vnquam prohibitus. Hoc fauore principis, hac gratia & praesentia suae serenissimae D. Eliz. facilimè & ad maiorem dignitatem euehi, & facultates multò auctiores reddere potuerit, si aut ambitione (a qua semper animus alieniss. fuit) praeceps, aut diuitiarum cu­piditate dignitatisué splendore accensus fuisset. Sed ab ō ­ni ambitione sic alienus, ab omni aspirandi amore sic re­motus, ab omni petendi desiderio sic abhorrens fuit (quod hac aetate, hijs hominum moribus magis admirandum quam imitandum est) vt nihil vnquam ab illustrissi­ma liberalissimaque Regina Elizabetha peti [...]erit. Na­tura a petendo adeó auersus, vt nulla vnquam opportu­nitas ad petendum audacem reddiderit, nec vlla necessi­tas [Page] ad aliquid rogādū impellere potuerit: nec natura im­pudetē, nec pecunia molestū, nec rerū inopia petacē vn (que) effecit. Quae haec hominis industria? quae honoris et digni­tatis contēptio? quae diuitiarū & opum neglectio? Mino­re dolore afficiebatur, cum ipse indigeret, quàm gaudio perfundebatur, cum suam alijs conditionē lugeret. Ma­iore tenebatur desiderio, voluntate, fide, constantia, indus­tria, officioso (que) seruitio suae principi satisfacere, quam au­dacibus & molestis rogatibus eidem molestiam parere. Hoc vulgo praedicare, & amicis saepé commemorare so­lebat, se nunquam in tot pulcherimis diebus in suae prin­cipis praesentia consumptis, os ad aliquid rogandum a­peruisse, quo se & suos ditaret, & locupletiores redderet: ita vt nobilissimum virum Marchionem Wintoniensē summum eo tempore Angliae Thesaurarium, amicum Aschami perdilectum, saepissimè eum obiurgasse praedi­cant, quòd tam pudens & insolens in petendo esset. As­chame, inquit, te oportet munus tuum minus officiosè ob­ire, & plura audaciùs a Regina petere. Multi praetereà solebant ei nimis pudentem pudorem suum in non peten­do obijcere. Quid non petis Aschame, inquiunt? Quid non regiam maiestatem rogatibus solicitas? Si careas peccatum est in te, qui petere recusas, non in tua libera­lissima D [...]quae largiri complurima cupit. Malui, respondit ille, mea diligentia & officio benè de mea principe mere­ri, quam praeclaris muneribus immeritò adornari. Nihil­ominus tamen Regalis M. multis eum & magnis bene­ficijs e sua munifica bonitate adaugebat. Sed ab illa sem­per priùs dabantur, quàm ab illo petebantur. Tanta eras huius hominis ab omni largitione & muneribus accipiē ­dis abstinentia, vt cū pro eo honorato loco, quo fungeba­tur, pro ea gratia & fauore, quo apud suam principem florebat, multa & praeclara munera, et vt Homerus vo­cat, [...] ad cum mitterentur, ea omnia magno cum fastidio repudiabat, aspernabatur, remitte­bat: [Page] saepissimè dictitans, Deū ei linguā venalē non dedisse, vt aut muneribus corrumperetur, aut apertè pecunia op­pugnaretur. Maluit parcé & duriter vitam degere, quā faedissimis largitionis foecibus mentē polluere. Ingraues­cēte iam aetate, a nocturnis & pomeridianis studijs ab­horrebat: antelucanis et matutinis tēporibꝰ legebat, com­mētabatur, studebat, scribebat. Erat corpore imbecillis et valetudinarius, multis morbis fractꝰ, cōtinētibꝰ febribus correptus, varijs aegrotationibꝰ afflictꝰ: quae paucis ante mortem annis, eū in hecticā febrim cōiecerunt, quo ip̄e. de eius salute desperatum fuit. Sed, ea fuit Dei erga illū bonitas, tandē medicorū ope, ex ea cōualuit. Omnia aduer sa aequo ferebat aīo: nec duris calamitatū difficultatibus animo cōsternari, nec prosperis rerū successibꝰ insolesce­re solebat. Angoribꝰ sese nōnūquā dedidit, & ob quorū ­dā inhumanitatē, qui fidelissimo infidi fuerunt, vehemē ­ter se excruciauit. Tēpꝰ ꝙ a matutinis studijs aut regiae ma iestati priuatis negotijs suꝑerat, id totū aut honestis ex­ercitijs et oblectationibꝰ, ante à me cōmemoratis, aut a­micorū mutuis confabulationibꝰ, aut colloquijs cū ꝑegri­nis hoībꝰ tradidit. Magna in victu tēꝑātia et abstinētia fuit: á piscibꝰ natura abhorruit: et ob eā ipsā causā, regnā ­te Ed. ab archiepis. Cantua. licentia ei a pisciū esu cōcessa fuit: et imperiū tenente R. Maria, alijs vti rationibus co­gebatur, ad conseruādā corporis sanitatem: nūquā studio­sorū rogatibus, opera, cōsilio, labore defuit: pauperibꝰ scho­lasticis plurima dona est elargitus: familiaribus amicis▪ mul ta dedit: eorū necessitati saepiss. subuenit. Nullū carmē ei magis placuit, aut ꝙ probauit magis, quam hoc Mart.

Extra fortunam est quicquid donatur amicis,
Quas solas dederis semper habebis opes.

Et sic eruditione excellens, sic vitae integritate, praestans▪ sic purioris religionis studio spectatus, complurimis (que) per­charus, magno studio colebat Deum, omnium bonorum largitorem, omnium virtutum sontem vberrimum [Page] Sermones pij & honesti erant, qui Dei gloriam maximè illustrabant, & priuatim domise diuino cultui quotidiè dedebat, peccata sua assiduè agnoscebat, misericordiam di­uinam vehementer implorabat, veniam submissè depre­cabatur. Colloquia soris cum amicis de Deo, de humana miscria, iniquitate, maleuolentia, inuidia, de max. Dei beneficijs in humanum genus collatis, de mirabili Dei bo­nitate in creando, redimendo, reparando, sanctificando, vocando, religendo, nos miserrimos homines semper insti­tuebantur. Homines fide dignissimi, qui eo familiariter sunt vsi, ferunt illum fuisse, & domi apud suos maximé pi­um, in colloquijs modestissimum, erga principem fidelissi­mum, amicorum amantissimum, literarum auidissimum, in ambulationibus aut itineribus assiduè Dei erga homi­nes beneficia commemorantem. Et haec de eius sanctissima & intergerrima vita à me dicta sufficiant: Reliquum est, vt de ei▪ ex vita discessupauca dicam. Vt vita pia, honesta, integra, a vitijs abhorrens, virtutibus & studijs dedita, praeclaris actionibus relucens, nemini nocens, nulli inimica extitit: Sic eius obitus christianus & verè pius, vitae per omnia similis fuit. Nec vitam honestissimè & pijssimè actam potest sequi mala mors. Qui pie viuunt, piè etiam moriuntur. Erat, vt supra dixi, multis febribus afflictatatus, quae & vires per se imbecilles multos an­nos comminuerant & mirificè afflixerant: proximis au­tem superioribus ante mortem annis hectica febre labo­rabat, ex qua licet aliquantulum conualuisset, quasdem ta­men faeces reliquit, quae prae nimio quodam studio in ver­sibus ad regalem maiestatem (pro insequentis noui an­ni auspicio) condendis excitatae & incensae, ingrauescere caeperunt. Cū enim in illis cōtexendis versibus, ingenij vi­res valdè occupasset, & ex nimio studio noctes multas in­ [...]ōnes produxisset, frigus cō [...]raxit, quo correpius, in grauem morbū incidit Decēb. 23. An. D. 1568. Huic aegrotāti soepè [Page] adsuit, vir ornatiss. Theologus doctiss. Alexander Now­ [...]llus, Paulinae ecclesiae digniss. Decanus, qui eum conso­labatur, qui piè & sanctè saluberimis verbis, huius vi­tae taedia, huius mundi miserias ante oculos posuit, & di­uinissimis sonis animam pauit: Ita vt post illius san­ctiss. viri digressum, idem R. A. cum quadam exultati­one praedicabat, Alexādrum Nowellum, pium hominem, integerrimae vitae virum, animam suam nunquam peri­turis cibis pauisse. Caepit morbus magis ac magis eum af­fligere, nullo tempore quiescere aut dormire permisit. Fa­mulorum manibus nonnunquam sursum deorsum fe­rebatur, & cunabulis, ad prouocandum somnum, praepa­ratis, infantium more voluebatur. Sed haec somnum ocu­lis inducere non potuerunt. Foelici memoria multa repe­tebat eidem colendissimo Decano, alijsque astantibus a­micis diuinitus de Deo, & eius misericordia, amore, be­nificijs in humanum genus collocatis. Et quis tum sancti­ùs, quis diuiniùs, quis christianiùs loqui aut cogitare po tuerit? valdè illud mihi laudabile videtur, quod de eo idem vir sanctiss. A. N. commemorat: se nunquam vi­disse aut audiuisse vllum hominem, aut honestiùs vix­isse, aut expirasse christianiùs. Cuius verbis & fidei ego tantum tribuo, vt putem illum nec posse, propter pieta­tem, fingere▪ nec velle propter prudentiam & integrita­tem, nisi verissima pro certo affirmare. Fuit enim R. A. vitae morum (que) testis locupletiss. summa familiaritate ei coniunctiss. mortis etiam occulatiss. testis. Posteà vxori commendabat sua omnia, maximè verò suauissimos li­beros: rogabat vt pro suo arbitrio omnia dirigeret, vt materno animo eorum educationi consuleret, vt virtu­te▪ pietate, literis, bonis moribus instituendos curaret. Adfuit etiam huic iamiam morituro, vir honestate & eruditione praestans D. Grauettus, sancti Sepulchri dig­n [...]s vicarius, qui eam ob causam venit, vt eundem Ro­grauiter [Page] aegrotantem viseret, consolaretur, officio­que ei debito fungeretur: Non veni (inquit) vt te do­ [...]eam Domin. Aschame (noui enim te esse vndique co­ [...]endissimi viri Alexandri Nowelli verbis, & iuijpsius memoria instructissimum) sed vt te consoler, & officium meum praestem. respondit Aschamus magno ego cruci­or dolore, graui opprimor morbo, haec mea est confes­sio, haec fides, haec preca [...]io, hoc totum est quod volo: CVPIO DISSOLVI ET ESSE CVM CHRISTO. Quā diuinam & coelestem Diui Pau­li sententiam, multoties anteà Alexandro Nowello re­petiuerat. Cum hoc tanquam Cigneam cantionem, & po­strema verba proiulisset, obmutuit, & hora à meridie fere decima, animam suam, quae antea cum deo essae toti­es concupiuit, Deo, maximis astantium ploratibus & ge­mitibus reddidit. Cum huius mortis verus rumor Aulae penetralia penetrasset, & ad serenissimae Reginae aures peruenisset, dici vix potest, quo illa subito percellebatur dolore, cum de suo mortuo A. intelligeret: fama refert, &, opinor, ea verissima, Diuam Elizabethā tum dixis­se: se malle decem librarum millia in mare proiecisse, quàm suum A. sic amisisse.

Doluit eius morte princeps, doluit populus, doluit Eli­za. doluit tota Aula. Quanto verò dolore haec R. A. mors Argentinam afflixerit, sed in ea praecipuè Io. Stur. & re­liquos doctiss. viros R. A. familiaritate coniunctiss praestat in eorum animis relinquere, qui & summum dolorem senserint, & huius obitum grauissimè tulerint, quàm fa­ma & auditione frigidè & exiliter repetere. Obijt Decēb. 30. anno 1568. aetatis suae annum agens 53. Sepultus est sine vlla funeris pompa, Ianuarij 4, in aede sancto Sepul­chro sacra, extra carcerem, quae noua porta à Londinen. appellatur. Habita est eo die in eo templo, à colendissimo viro A. N. doctiss. & pijssima concio, in maxima homi­num. [Page] frequentia. In qua homo disertissimus, suauissima, vt semper solet, lingua, eloquentissimi hominis & perdile­cti amici dolendum funus sic adornauit, vt neque hone­ [...]tissimi cuiusquam vita, vberioribus laudibus condeco­rari, nec acerbissima alicuius mors dolentiùs & amari­ùs deplorari potuisse existimaretur. Deus faxit, vt nos, qui superstites sumus, integerrimae eius vitae et Christi­anissimae mortis vestigijs insistentes similiter viuamus, similiter etiam, cum nostranos fata tulerint, moria­mur.

Scriptionis laudes.

A vita et obitu, ad scriptionis laudes, et dictionis purita­tem meum nunc conuertam sermonem. Tantum ego tri­buo semper (que) tribui A. iudicio et eius scriptorum suaui­tati, quantum ei tribuendum est, qui in linguarum arti­um (que) cognitione, in philosophiae praeceptis, dicendi scriben­di (que) facultate, sacrarum literarum mysterijs, non tam discendo, quàm agendo exercitando (que) magna cum laude est versatus. Ne (que) enim erudita solùm sunt eius scripta & suauia, sed pia etiam & christiana: vnde apparet, e­um & spectasse verum studiorum finem, & assecutum eum esse: vt cum eruditione singulari & dicendi scri­bendi (que) admirabili facultate, virtutem, pietatem, morum suauitatem, erga amicos fidē & maximum amorem cō ­iungeret. Quoties igitur has pereruditas eius episto­lasiam solùm diuulgatas, & alias elucubrationes The­ologicas, quas breui diuulgaturus sum, lego (quod saepis­simè quidem facere soleo, & materia illectus, & optimis dicendi luminibus permotus) toties et eum admiror, & illustriss nostrae Reginae, quae eo praecep. est vsa, toti (que) An­gllae gratulor, cui tātū honorē apud exteros, propter erudi­tionē, [Page] comportauit, tantum (que) apud suos vtilitatis, propter pru­dentiam, rerum vsum, & principis institutionem attulit, quantum adferre & vir optimus, subiectus fidelissimus, & homo doctiss▪ potuerit. Quicquid scripsit, politè scripsit, & legentes omnes summa perfudit iucunditate. Dici vix potest, quantopere viri summa eruditione praestantes, magna eloquentia ornatissimi laudârint in Aschami scriptis ciuilitatem, modestiam, humanitatem, & chari­tes enumerabiles, suauitatem in sententijs, elegantiam in verbis, moderationem in numeris, cōcinnitatem in rebus contexendis, lucem in omnibus, nihil non in eo exquisi­tum. Sed tamen nihil affectatum, vires insignes sine im­manitate, dulcedinem summam sine ignauia, breuitatem cum succulentia, rursus prolixitatem sine luxuria, rotun­dum quiddam & crispum, sed sine aeterna micatione, qua seculum Plinij laborabat: castigatam & enucleatam di­ctionē sed [...]ine anxietate scrupulosa, qua Ciceroniani no­stro aeuo sese emaciant, & quasi compedibus reuinciunt. Ioan. Stur. testatur in elocutione & dicendi generibus nihil se vidisse R. A. scriptis acutius. Sic enim in qua­dam ait epistola: ‘literae tuae non solùm suaues, verùm e­tiam elegantes sunt: tanta enim in illis est flexibilitas verborum, & ad acutas comitatis & ad graues Phi­losophiae sententias: talis in collocando ordo: vt tùm scriptionis suauitatem admirer: tùm etiam intelligam à te accuratè esse compositas: nisi à te nihil proficiscatur incompositum: quantumuis subitò scriptum.’

Hieronymus Osorius Lusitanus, Syluensis Episcopus, homo laudibus eloquentiae ornatissimus, qui R. A. magno amore complexus est, nihil putauit esse vberius, nihil in hoc genere aptius. Petrus Nan [...]ius Alcmarianus, in Collegio Buslidiano apud Louanienses Latinus professor, dixit nihil esse disertius, nihil politius. Aschami literis. Michaelus Toxites Rhaetus laureatus poeta, iudicauit [Page] esse nihil suauiꝰ, nihil eruditius. Hieronymus Wolfius Oeti [...] gēsis, nihil cōcinnius esse cēsuit. Multi (que) alij eloquctiae, eru­ditionis, & dicendi virtutibus perpoliti, domi foris (que) ce­lebres, optimè semper de R. A. scriptione & dictionis pu­ritate existimârunt. Taceo nostrates, Cardinalem Po­lum, Step. Winton. Ioan. Checum, Th. Smithum, duo pro­pugnacula, duo ornamenta eruditionis, literarum, Acade­miae, Angliae: R. Pemb. Richar. Brandisbaeum, Ioan. Chri­stophorsonum, Guili. Billum, Gualterum Haddonum, Ia. Pilkintonum, Tho. Wilsonum, N. Carrum, & alios com­plurimos, qui summa doctrina eluxerunt, & de Aschamo semper praeclarè senserunt. Hic si se totum ad scriben­dum tradidisset, & ea quae à Cicerone▪ Plat. Aristot. De­mosth. Isocrate, Thucidide, & Herodoto didicisset, tracta­re volusset, quis Bembus ornatiùs, quis Sadoletus diserti­ùs, quis Longolius politiùs, quis Manutius praeclariùs & artificiosiùs scribendi genus perpolire, quā R. A. potuisset.

Duo tantùm libri, Toxophilus & Praeceptor, cum par­uo quodātracta [...], de rebus in Germania gestis, anglico sermone conscripti in hominū versātur manibus, qui & ipsi magnam eius eruditionem redolent, & suauem scri­bendi elegantiam ostendunt: quos si romano amictu cō ­uestire voluisset, nihil in eo genere illustrius, nihil copi­osius, nihil ornatius fuisset. Praetereà has epistolas va­rijs dispersas locis reliquit, quas cum alijs scriptis (quae breui sum aeditur [...]s) ad vestram vtilitarem collegi quae certè non obscurè octendunt, ex cuius artificis officina prodierint. In quibus praeclarum habebitis imitandi ex­emplum adquod, s [...] vestrum vos scribendi epistolas cur­sū direxeritis, & puram dictionem, & eximiam scribē ­di facultatem vobis comparabitis. Quam scribendi & eloquendi prae [...]tantiam, vt faciliùs consequamini, ego, pro mea ieiuna & exili facultatula, pauca de eloquentia dicam, & viam, qua ad scribendi dicendi (que) elegantiam [Page] peruenire possitis, ante oculos vestros dilucidè ponā: in qu [...] re, tertia institutionis meae portiuncula collocabitur.

Adhortatio ad eloquen­tiam, et dicendi scribendi­que elegantiam.

Magnum est hoc quod suscepi, magisque arduum & difficile, quam vt perexiguae ingenij mei vires ferre pos­se videantur: Nam dicendum mihi est de summa ac diuina virtute, quae eloquentia nominatur, cuius lau­di ac praestantiae parem orationem vix posse inueni­rifacilè animaduerto. Sed si vestras aures attenta [...] praebueritis, & haec, quae à me arido quodam oratio­nis genere proferentur, humaniter & amicè perlege­ritis, efficiam profectò, vt verba mea non solùm iu­cunda vobis existant, sed etiam vt intelligatis, nihil vobis tam esse expetendum in hac vita, quàm dicendi copiam, nihilque adolescentulis studiosis magis dignum, quam sapientem atque ornatam orationem, puram & enucleatam dictionem.

Quamobrem totam hanc orationem meam sic insti­tuam, vt partim ad laudem & praestantiam eloquen­tiae, de qua dicere mihi proposui, dirigatur: par­tim verò in excitandis animis vestris ad illius studi­um, Rogeri Aschami exemplo, tota sit occupata. Quanquam in prima parte non multùm mihi elabo­randum esse puto: Eloquendi enim elegantia passim eloquentissimorum virorum encomijs ac laudibus est celebrata: atque multorum literis ac sermone ita il­lustrata, vt nihil sit quod aut vobis nouum, aut cui­quam inauditum à me adferriqueat. Idcirco leuiter & strictim attingam.

[Page]Ect certè vna ex maximis virtutibus eloquentia, quae ab eloquendo nomen accepit: quòd is, qui ea instru­ctus & ornatus sit, sapienter & ornatè eloqui possit om­nia ea, quae animo suo comprehensa habet. Qua re ni­hil praestantius, nihil praeclarius, nihil diuinius dici aut excogitari potest. Etenim cum inter Deum & belluam homo quasi medius interiectus sit, hinc Deum rationis & orationis praestantia attingens, illinc vel voluptatis titillatione in sensus influente. vel affectionum immani­tate in imperium rationis irruente, inter belluas repen [...], est illud profectò doctrinae genus studijs nostris aptissi­mum, & hominibus etiam dignissimum, quo non corporis sensuum (que) curatio suscipiatur, sed quo sermo ad disertè loquendum, ratio ad diuinitùs intelligēdū prouehatur. & quāquā coeterarū artium, sed illius inprimispreclara laus sit, quae morbos depellere, & corpus vitam (que) nostrā sci­enter continere potest, tamen cum ad hoc praestandum infinitae belluae, & cautiores ne laedantur, & peritiore [...] vt curentur, repertae sint, illam sanè doctrinam licet vitae nostrae perutilē, vt nimis tamē cū belluis cōmunem, cum dicendi intelligendi (que) praestanti facultate, qua sola nota à belluis discrepamus, quo solo insigne diuinitatis partici­pes sumꝰ, cōparare nō audeo. Ita (que) nihil homini vel ad v­sū vtiliꝰ, vel ad laudē praeclariꝰ, vel ad immortalitatem stabiliꝰ video, nec aliquid, vel adolescētiū studijs dignius aut accommodatius puto, quàm sermonem ad orna­tè dicendum excolendo, rationem ad prudenter intel­ligendum instruend, diuinam illam vim eloquentiae consectari: ad quam, cum eius omnis adipiscendae spem omnem adimat nobis Antonius apud Ciceronem, quàm proxime tamen aspicere & aspirare omni studio & diligentia est elaborandum. Qua profectò eloquentia (praeter (que) quod nihil cum bestijs cōmune habeat, sed to­ta ex ipsa [...]iuinitate hausta & delibata, & ita cum [Page] ea implicata & cohaerenssit, vt haec tria apud Latino [...] sermo, ratio & Deus, apud Platonem tantum [...] ap­pellatione includantur, quod verbum nos eloquentiā ap­tissimè dicere possumus) non certè ego video, quid & ho­mini ad spem optabilius, ad cognitionem iucundius, ad vsum melius, ad gloriam maius, ad potentiam amplius, ad similitudinem diuinae menti propius excogitari potest. Sine qua caeterae artes non modo suos fines non tueri, sed mutae, inutiles, nimisque sordidae esse solent. Vt enim hominis decus ingenium, sic illius ingenij lumen est e­loquentia. Huc accedit, quod hominum animos fle­ctere: quò velit impellere: vnde autem velit deducere sola oratione homo sapiens & eloquens potest. haec admodum laudabilis, haec praeclara & latissimè pa­tens, haec vna, teste Cicerone, in omni libero populo dum in hominum genere fuit, perhonesta, & mira­bilis est visa, maxime (que) in pacatis tranquillis (que) ciuitati­bus, semper floruit semper (que) dominata est. Nō ignoro hāc dicendi exercitationē, quibusdam rem valdè molestam ac laboriosam videri: ideoque illos difficulter adduci posse, vt se huic rei penitùs dedant, atque in ea com­paranda summo studio elaborent. Sed qui magnarum rerum gloriam adamârint: illos neque difficultas, quae huic rei inesse videtur, absterrere: neque labor frangere: neque desperatio auocare vllo modo poterit. Sed hij potiùs fructus vberrimos, honores amplissimos, gloriam sempiternam, quae inde paratur, ob oculos sibi semper p [...]s [...]tam habebunt. Non enim tantae rei adeptionem difficultate, labore, & fastidio, quae mo­mentanea sunt, sed honore, gloria, ac voluptate, quae perpetuò durant, metiri debent. Cum autem homines natur a ita comparati sunt, vt vtilitate rei plurimùm moueantur: ac ante omnia quid expediat, spectare soleant: non prorsus erit superuacaneum dicendi rati­onis [Page] vtilitatem hoc loco breuiter attingere. Equidem ex copia dicendi fructus copiosissimi, atque infinite com­moditates proueniunt, non tantùm ad eos, qui eam sibi vendicant: sed etiam ad remp. vniuersam. Illi enim ha­bent, quo se & vitam suam contrà insidias inimicorum defendere ac tueri possint: haec verò, subsidio & auxiiio illius praestantissimae virtutis faciliùs & gubernari & amplificari & conseruari potest: prudentis enim orato­ris moderatione ac sapientia perditi & scelerati homi­nes è ciuitate pelluntur: boni & salutares reip. ciues in ea retinentur: nocentes plectuntur: innocentes au­tem conseruantur: ac vt plura, quae sunt penè innu­merabilia, breuiter comprehendam, salus totius reip. hac dicendi facultate continetur. Restat nunc, vt de necessitate aliquid dicam. Sic igitur statuere debe­mus, sapientiam dicendi, ad retinendam religionem, ad conseruandam libertatem, ad tuendas leges, ad pra­uas & falsas animis hominum insitas opiniones euel­lendas, ad afflictos excitandos, ad amicos periculis li­berandos, ad literarum monumenta posteritati man­danda, ad amicitias comparandas, ad confirmandam eiuium tranquillitatem summopere necessariam esse. Sine qua non solism hij, qui ad reipublicae gubernaculae accedunt, sed etiam Theologi, atque illi qui iura profi­tentur, locum suum admodum difficulter tueri pos­sunt. Sed quoniam quibusdam haec res maximam in se difficultatem habere videri queat, praesertim illis, qu [...] viam & rationem, qua illam consequi possint, ignorant: idcirco viam quandam breuem, certam, atque com­pendiariam commonstrabo, vt, si eam ingressi fueritis. ad eam dicendi scribendique facultatem, quam Roge­rus Aschamus faeliciter est assecutus, peruenire que­ [...]tis. Quinque igitur numero sunt, quibus omnis di­cendi scribendique ratio continetur, perficitur, absolui­tur: [Page] natura, doctrina, cognitio rerum, imitatio disertor [...] & probatissimorum authorum, vsus seu exercitatio. E­quidem vt à natura principium faciam, nemo vestrum est, qui ingenio vel natura mediocrinon valet, & natu­ra satis bona si non optima, sit praeditus. Sed hanc naturae bonitatem quae saepè exigua videtur, industria ac dili­gentia excitari oportet: Saepenumerò enim fit, vt etiā op­tima ingenia socordia at (que) desidia corrūpantur ac depra­uentur. Hoc ita statutū sit, fūdamēta semina (que) artis dicē ­di iecisse & inchoasse ipsam naturā. Quoniam verò na­tura saepè ordine caret, et se ex difficilibꝰ▪ controuersys ex­plicare non potest▪ rectè accedunt rhetoricae artis praecep­ta, quae etiā erudiunt, ac viam ostendunt, modū (que) dant, quē sequi oporteat: haec bonam naturam reddunt meliorem, et vagā moderantur, faciunt (que) oratorē, vt ab eo, ꝙ propo­suerit, minus aberret: haec sermonem grauibus sententijs illustrant: haec orationē lectissimis verbis expoliunt: haec hominū animos potentiùs, eò quò velit orator, impellere docent. Sine hijs nemo ne (que) benè dicere, ne (que) ornate scri­bere potest. Haec, inquam, artis rhetoricae praecepta, ex op­timorum rhetoricorum libris discenda sunt. Huc accedat rerū cognitio, sine qua praecepta illa inania ac prorsus nul lius momēti sūt. Quomodo hoc fieri potest, non à me sed à Cice. audietis: qui in eolibro, qui Orator ad Brutū in­scribitur, praecepta & vias ad arcem eloquentiae proximè ferentes optimè [...]radit. Cice. haec quamuis non verba ipsa, tamen mens est, omnem eloquentiam ex duabus rebꝰ ma­teria et tractione efflorescere. Materies in rebus et ver­bis cernitur. Res ex historia Ethicorū ▪ phisicorū, Politico­rum (que) libris, qui rerum copiam cognitionem (que) satis mag­nam suppeditant, hauriendae sunt: verba, cum haec pro­pria, illa translata esse debent, vel à Cice. si latinè, vel à Pla. Demost. Iso. si graecè malueris, vel ab horum similli­ [...]is sun. enda. Tractatio partim ex dialectica disputan­di [Page] ratione, partim ex rhetorica amplificandi facultate cō ­paratur. Ex hijs fontibus totum illud eloquentiae flumen effluit, cuius cursu vniuersi sensus at (que) animi hominum rapi cōuehi (que) solent. Ita (que) quisquis ille est, qui prudēter cogitare, & cogitata aptè explicare cupit, ab historia (modò Cicero aliquid videt) ad physicam & Ethicen, & ita ad ipsam diuinam eloquentiae vim, quasi iter quod­dam affectare debet. Adhaec eloquentissimorum hominum scripta nobis proponuntur, vt ad illa, tanquam ad regu­lam atque idaeam, compositionem nostram referamus: Ita enim consilium & mens authoris ostenditur, eius­que tractatio atque compositio, vt etiam simile aliquid effingere non admodum dfficile videatur. Nihil igitur est quod nobis difficile videri queat. nihil quo ignauiae nostrae excusationem praetexere possimus: Nihil deni­que quo non summo studio ad tantam adipiscendam & dicendi & scribendi facultatem contendere debeamus. Tantum adhuc superest, vt hijs, de quibus dictum est, vsus & quotidiana exercitatio adiungatur sine qua om­nia mutila & manca existunt. Haec promptum facit ho­minem, haec perfectum reddit, haec caetera consummat & perficit omnia. Vim aut artis, aut imitationis, aut vsus nulla in re planiùs vel euidentius videre possumus, quā in hijs sordibus & rebus mechani [...]is, quarum rerum ex­perti, cum omnem in eisdem vitam suam conterunt, ip­sa rei veritate persuasi, trito illo & omnibus in ore ia­ctato prouerbio affirmant, Vsum facere artifices. Qui verò in arte imbibenda, & eius abstrusissima cognoscen­do omnem suam operam ponunt, nec vllam vsus exerci­tatio nisque curam habent si fortè patrocinium cuiusuis suscipiant, adeò frigidi exangues, eneruatique apparent, vt meritò ab omnibus explodi & exhibilari iudicentur. Id quod olim accidisse constat Hermogeni & Quin­ [...]iliano, dicendi artificio instructissimis. Porro qui aliorū [Page] imitatione semper nituntur, & nunquam se scribendi dicendóue exercent, perinde miseri & infaelices sunt, ac si quis nec cernere, nec audire, nec incedere potest, nisi cùm à pro ximo oculos, aures, & pedes mutuatur. Nec quantum in omnibus rebus vsus possit (videlice [...] quonam modo pluuiarum guttulae dura ac horrida saxa crebro dilabendi vsu cauant) nec quomodo ferre [...] vomerer vel leuiusculo terrae mollis attritu consumun­tur, nec ingentem vsus potentiam in rebus inanimis nunc declarabo, sed solùm quantum in humana sorte conditioneque potest, commonstrabo. Cum multa, mul­torum iuxta opinionem, in infantia nostra, nobis à na­tura beneficia tribuuntur, ego vel ea omnia vel certè meliorem eorundem partem, ab vsu consuetudineque peruenire contenderem. Nam vt maximè, quae maxima sunt, persequar, putemusne ipsam fandi facultatem, qua coeteris praestamus animantibus, à natura nobis con­cessam, vel vsu & consuetudine potiùs comparatam fuisse? fateor, (vt ante commemini) naturam semi­na iecisse, at maturasse vsum, inchoasse naturam, at per­fecisse consuetudinem. Nam quis vel vnam voculam, quae rem aliquam significat, exprimere queat, quam non crebra consuetaque auditione ab alijs acceperit? Sepo­namus puerum statim natum ab humano confortio, quod­nam idiôma vsurpabit? quales aedet sonos? annon vel vlulabit, vel rugiet? cesset ergo natura tantùm sibi ap­plaudere propter hoc donum, quod nisi vsus perficit ab­soluitque, rude, horridum, incultum, cumque alijs animan­tibus commune erit. Adeò enim vsus nulla in re à na­tura separatur, adeoque mutua inter se iunctura co­pulantur, vt meritò à M. T. Ci. altera natura vocitetur. In liberalibus verò scientijs, vsus vim potiùs admirari, quam vllis verbis exprimere cuiquam obuium est. In Grammatica, copiam ac verborum suppellectilem pa­rat. [Page] In dialectica, inueniendi acumen excitat, indicandi prudentiam acuit: In rhetorica, quibuscun (que) affectibus concutere▪ in quamcun (que) vis animi concitationem rapere, facilè dabit vsus. Quid in coeteris moror, cum M. T. Ci. vocet vsum optimum dicendi magistrum? Quid quod eti­ānum multa sunt, quae nec naturae, nec artis, ne (que) imitati­onis adminiculo, sed solùm vsu & consuetudine peragun­tur. Nam Milo ille Crotoniates Athleta fortiss. ne (que) vllius artis praeceptione instructus, nec quouis imitationis exem plo adiutus, nec vllo raro naturae beneficio imbutus, sed assiduo quotidiano (que) ferendi vsu corroboratus, vitulum illum quantūuis grandem, in montem Olimpum asporta­uit. Huc Demosthenem in medium adducerē, nisi illa hi­storia nimis trita, nimisquè decantata fuisset: Qui si vlla politiore literatura ornatus erat, vt era [...] ornatissimus, id totum praecipuè exercitationi acceptum referre debuit. Et quēadmodū ingenium quantumuis ex­imium aut praestabile, nisi diligenti vsu exerceatur ex­colaturque, multa obfuscatur rubigine: ita quantumuis ta [...]dum hebes (que) ingenium, impigra exercitatione solers, sagax, valde (que) splendescens esse possit. Ex hijs omnibus scire licet, nibil esse tam arduum aut df [...]ficile, quod vsus & exercitatio non superet ac deuincat. Haec exercitatio varijs modis suscipitur, audiendo, discendo, legendo, me­ditando, scribendo, conuertendo, imitando, declamando▪ Sed potissimum in hijs tribus versatur, vt vel subitò, vel sumpto spatio ad cogitandum aliquid dicamus: vel sty­lo ac scribendi consuetudine illud idem efficiamus. Sty­lo Cicero primas partes attribuit: commentationi secun­das: subitae verò dictioni postremas: proptereà quòd su­bita dicendi consuetudo institui non possit vtiliter & cum fructu, nisi diligens scribendi exercitatio anteces­serit. In eloquentia enim comparanda caput est quàm plurimum scribere atque ob eam caussam Cice. stylum, effectorem, & vt anteà dixi, magistrum dicendi, ap­pellare [Page] non dubitauit. Nam & omnes locos, qui modò in ea re inessent, de qua scribimus, ostendere se no­bis atque occurrere: omnesque sententias graues, at­que verba maximè illustria sub styli acumen subire: tùm ipsam collocationem, concordiam, confirmatio­nēque verborum in saepè scribendo perfici, constanter affirmauit. Hisce exercitationibus Roger. Ascham. se saepè multùmquè exercuit: & natura habilis, artis prae­ceptionibus potens, rerum cognitione excultus, Ci­ceronis imitatione adiutus, vsu & quotidiana ali­quid scribendi exercitatione corroboratus, ad tantam & tam eximiam scribendi dicendique elegantiam, quam, si quis alius, faelicissimé est adeptus, facilimè perue­nit. Quare cum exercitatio styli, & scribendi assidui­tas, tot ac tantas commoditates habeat, tantamque lau­dem ab eo, qui parens & quasi torrens omnis eloquen­tiae dicitur, mereatur: atque cùm Rogerus Ascha­mus, cuius vos iam mea opera suauissimis scriptis fru [...] ▪ mini, hisce quinque rebus tantam scribendi suauitatem ass [...]quutus fuerit, sed vsu & exercitatione potissimum confirmauerit, & quasi callum illis obduxerit: vos oro studiosi adolescentes, & si adhortardi locus detur, vos adhortor, vt in hanc rem diù multùmque incumbatis: & scribendi crebritate vos sic exerceatis, vt cum su­bitò dicendum sit, ea quae dicuntur, similima scriptis es­se videantur. Quae res summam admirationem, max­imam laudem, ac sempiternam gloriam merebitur. Quapropter, cum neminem remoretur difficultas, sed alliciat facilitas, moueat dignitas, hortetur vtilitas, vrgeat necessitas, vos iterum hortor, ingenui adoles­centes, vt eam virtutem, quam summus honor, glo­ria, ac praeclarae laudes comitantur, vobis longe vsu, ac diuturna exercitatione admodum vobis reddatis fa­miliarem. [Page] Sic enim fiet, vt vobis atque vestris hono­ri, reipublicae autem & patriae emolumento esse possi­tis: quae praeclara dignitatis praemia, & eximia pa­triae ornamenta, ad maximum suum decus, ad reipublicae summam vtilitatem, Rogernm Aschamum consecutum es­se animaduertistis.

FINIS.

Grauiora errata, quae imperiti typo­graphi incuria, & ipsius collectoris absentia commissa sunt sic corrigenda.

Fol. pag. linea, pro, le ge. 7. 1. 12. ex, & 10. 2. 6. An­geleus Bargieus, Angelius Bargaeus. 13. 2. 6. scitè, in­scitè. 14. 2. 15. quidem, quidam. eodem 27. studio, stu­dia. 17. 1. 1. vitae, vita. 18. 2. 14. studium verae religi­onis & optimum literarum acerrimum, leg. ac errimum ve­rae religionis & optimarum literarum studium. 27. 1. 8. bo­nis, bonus. 28. 2. 1. grammaticam, gratiam. 29. 1. 10. post multos, deest hoc verbum annos. eodem 2. 26. Spixae Spirae & sic aliis locis. 34. 2. 12. ciuile, ciuilem. 36. 2. 26. videndi, viuendi. 42. 2. 12. ahuc, adhuc. ibidem linea. 25. pro & lege ex. 43. 1. 11. rog. rogo. 44. 1. 7. diffesseris. discesseris. 46. 2. 12. necessitudinis, necessitudines. eodem. 13. deest me. 47. 1. 11. quia, qui á 51. 1. 19. videbantur, videbun­tur. eod. 2. 13 aestt, aestate. ibi. li. 23. religendi lege relegēdi. 52. 2. 6. grauissimā, grauissimū. 53. 2. 13. lindanēsi, laudauensi. 58. 1. 17. paratissimè, paratissimus. 59. 1. 16. sempernitatem, sempiternitatem. 60. 1. 13. paratos, parato. 62. 1. 17. minus, ni­mis. 66. 1. 11. te, se. eod. 12. abalienatur, abalienauerunt. 67. 2. 18. &, ex. ib. 23. sede, fide. 68. 1. 4. obligat, obligabat. ib. 26. excepto, expeto. ib. 2. 6. tribuissem, tribuisses. 70. 1. 11. Gindal­lo, Grindallo. ibi. 25. distructam, distractam. 71. 2. 17. Raueng, Rauenus. 74. 2. 1. Academiā, Academia. 76. 2. 18. in animū abdidit. mihi animum addidit. 79. 1. 22. studiorum, studiosorū. ib. 2. 3. consequicur, con̄sequêtur. 81. 2. 16. imminet, eminet. ib. 25. Dom. Diuus Eduard. 82. 1. 8. primo, praemio, ibi. 10. vera, verò. ib. 17. clarissime, clarissima. 82. 2. 1. praefeci, praefici. 83. 2. 25. congratuationem, congratulationem. 94. 2. 8. efflo­ruerunt, effloruerat. 100. 1. 17. vllius, vllus. 109. 1. 26. occupa­tionibus, occupantibus. 113. 1. 19. concessuri, conscensuri. 114 1. 9. venicè, vnicè. 125. 1. 14 non, nos. 126. 2. 6. Frierū, Trihernū 127. 2. 4. li teris, literas. 130. 1. 22. miseras, miserias. 135. 2. 1. veteris, vtêris. 136. 2. 2. dele haec verba: (iure viderc debeā) 140. 2. 5. amicum, annum. 144. 1. 6. integrae, ingratae. 148. 1. 16 doctrina, doctrinae. 154. 1. 26. comparata, comportata. 156. 1. 22. ignoramus, ignorauimus. ibi. 2. 28. post haec verba (er­rores tibi:) deest condono. 158. 1. 25. Scotiam, Scotia. ib. 2. 1. factorum, fracturum ib. 2. 27. in neorum, numero in eorū nu­mero. 159. 1. 9. oratorum, oratoriarum. eod. 2. 18. decla­rabo, declarabis. 160. 1. 8. piè, prae.

Lectori.

ORandus es mihi, hu­manissime lector, vt haec errata inter im­primendū elapsa, tuo studio corrigas, an­tequam ad legendum accedas. Factum est e­nim imperitissimi typographi, qui R. A. epistolas & poemata impresserit, non qui mea typis excuderit, incuria, vt hic erratorum cumulus irrepserit. Mea ne­gotia me non siuerunt, vt praelo interes­sem, & praesentis typographi caecitas eū coegit, vt haec faedissima errata cōmitte­ret. Admonendus etiam es, vt epistolam illam, in tertio libro, ad Frobenium mis­sam, typographi etiam indiligentia, in a­lienum locum sese intrusisse cogites, & illam ad Alanum epistolam, eius sedem propriam occupasse. Sunt hae duae sup­posititiae: & altera occupat locū alteri­us. Caetera tu facilimè pro tuo candore nobis condonabis. Vale.

Index eorum, ad quos sunt missae epistolae.

A
Annae comiti Penbrochi­ensi.
82. 83.
Antonio Denneio.
78
B
Barnabae Fitzpatrik:
81.
Brandisbaeo.
54
C
Cordinglaeo.
59
Cumberfordo.
60
Cuidam amico Ebora­censi.
50. 57
Cuidam amico.
53
Cuidam cognato.
56
D
Doctori Tailero.
57
Doctori Colo:
141
Dominae Elizabethae:
72 82. 85
Dominae Clarkae:
133
Domino Essexiae.
75
E
Eduardo Laeo Archiepis­copo Ebor:
46. 48. 51 52
Eduardo Raueno.
113. 114. 116
F
Francisco Alano.
134
Francisco Duareno.
130
G
Georgio Daio Cicestr. E. Episcopo.
104
Guilielmo Cecillo.
93. 127
Guilielmo Grindallo.
70 71
Guilielmo Irlando,
88
Guilielmo Pagetto. Re­gio fecretario.
73. 131. 83
Gulielmo Petrees Pri­mario secretario.
138 144
H
Hieronymo Frobenio.
13 [...]
Huberto, Comiti Rheno à secretis.
131.
I
Ioanni Astlaeo.
82. 84
Ioanni Checo.
60. 87. 91. 94. 102. 112. 119. 125. 128
Ioannae Graiae.
123
Ioanni Redmanno.
96.
Ioanni Setono.
69.
Ioanni Sturmio.
1. 12. 20 24. 26. 28. 30. 33. 36. 39. 44
Ioanni Whitnaeo.
81
Ioanni & Dominico Vac­hanis.
154.
M
Magistro & sociis Colle­gii Ioan.
160
Martino Bucero.
117.
N
Nobilissimo viro D. Mountioio.
95
O
Ornatissimo cuidam a­mico.
81. 90.
P
Pro captiuis in porta Luddenfi.
15 [...]
Pro Co upero suo.
67
Pro F. K. cuidam extero.
157
Pro Ioan B. ad Anto. fili­um.
156
Praesuli Landauensi.
53.
Petro Nannio.
154
Poneto suo.
109
R
Railto no.
95
Roberto Landaff. Epis.
48
S
Secretario Burno.
1 [...]
T
Thomae Cantuariensi Archiepis.
105. 110
Thomae Smitho.
131
Thomae Wriothesleio Angliae Cancell.
75
V
Valentino Erythraeo.
158
Vuigorniensi Episcopo.
77
Vuintoniensi Episcopo.
78. 82. 141. 143. 135.
FINIS.

This keyboarded and encoded edition of the work described above is co-owned by the institutions providing financial support to the Text Creation Partnership. This Phase I text is available for reuse, according to the terms of Creative Commons 0 1.0 Universal. The text can be copied, modified, distributed and performed, even for commercial purposes, all without asking permission.