THESES PHILOSOPHICAE, Quas Auspice & Propitio D. O. M.
Adolescentes Magisterii candidati, IN ACADEMIA MARESCHALLANA, Die 18 Iulii, ANNO 1634.
In publico Clarissimorum Philosophorum Consessu propugnabunt, ab aurora ad meridiem.
PRAESIDE IOANNE SETONO.
Quum sapere, id est, veritatem quaerere, omnibus sit innatum, sapientiam sibi adimunt, qui sine ullo judicio inventa majorum probant; & ab aliis pecudum more ducuntur. Sed hoc eos fallit, quod majorum nomine posito, non putant fieri posse, ut aut ipsi plus sapiant quia minores vocantur: aut illi desipuerint, quia majores nominantur.
ABERDONIAE. Excudebat Edwardus Rabanus, 1634.
Nobilissimo Adolescenti, pietate, virtute, & eruditione Clarissimo, Domino GVLIELMO KETHO, Illustrissimi Comitis MARESCHALLI, KETHAEAE Familiae Principis, D. a KETH, ALTRE, &c. Filio natu Maximo, unicis nostrarum Musarum deliciis, Maecenati nostro ter Munificentissimo & Maximo,
SI Bello parta Marti dicantur (Maecenas Munificentissime) Mari quaesita Neptuno, Cereri Messis, si Mercurio lucra libantur: si item rerum omnium quaedam ad cultum referuntur autotum, cui sua omnia consecrare nostris Mulis fas est? nisi illustri Tuae Nobilitati, Musarum nostrarum, quas omnium virtutum la [...]de conspicui, summisue honoribus functi, Tui genuere Parentes, nutrici unicae, sedulae blandae. Vestra Nobilitas, inclytam hic in celeberrima, antiquissima, multisue nominibus felicissima civitate ABREDONIA, ACADEMIAN, Amplissimis dita [...] redditibus & congiariis instituit, ad perēnem KETHAEI nominis splendorem, aeternam divini Numinis gloriam, clarissimae ABREDONIA felicitatem, gentiumque peregrinarum utilitatem, & aedificationem. Olim Graeciae oculus Athenae, Scotiae hodie vestra benignitate ABREDONIA: nusquam enim ingeniorum felicior proventus, doctrine uberior seges, eruditissimos MARESCHALLANAE ACADE [...] [...], vivos, mortuorumque manes, illustria Europae lu [...] [...]. Nihil pia hac liberalitate DEO gratius, hom [...] [...] [...]ntori gloriosius. Sempiterna haec vestra gloria, cujus [...] habetis neminem, & ex qua, nulla quicquam sibi decerpit nobilitas, cunctis Midae Regis▪ & Croesi caducis ac fluxis opibus, imo ipsius, qui auro fluxisse dicitur Pactoli [Page] anteponenda est. Piae vos munificentiae palmam, toti praeripuistis nobilitati, licet ad munificentiae apicem pervenerit. Non enim par est quempiam, tantam auspicari liberalitatem, & ad eundem, alium respicientem, omnibus numeris perfectam illius virtutem imitari. Nec minus alia Tua dona, quibus raro Numinis favore ornatus splendes, quam avita munificentia, cunctis Te charum & gratum reddunt, Regiam stirpem, affinitatem nobilem, illustris familiae antiquitatem, pie cumulatas opes, caeteraque externa bona, cunctis notissima, uberrimam fastorum, non epistolii materiam tacemus, Praeclaras corporis, animi (que) dotes loquimur. Apta adeo membrorum est proportio, grata coloris lenocinanti illis suavitate, decora corporis proceritas, laeti & illustres oculi, grata oris dignitas, cui non minus autoritatis quam gratiae inest, que (que) ideo perstringat simul & invitet aspectum: ea denique totius corporis lineamenta, ut Ideam natura, solicita meditata videatur. Ex vultu verò, membrorum (que) decore facile colligi potest, quantus te coelestis spiritus intrarit habitator, quodque, divite virtutum humanarum, divinarum (que) supellectile ornatus sit animus. Ingenium velox, peracris mens, singularis memoria, alta indoles, niveum pectus, magnae olim fortunae indices spiritus. Porro nullum non officii genus meretur, imo nobis vel ingratissimis extorquet jucundissima Tua, triennii in inclyta Tua nobiscum Academia consuetudo. Philosophiae speculativae, practicae, Tua felicissime operata est nobilitas, quae perpetuo motu, & jugi agitatione gaudens, ut indefessa vertigo Coelum rotat, ut maria aestibus inquieta sunt, & stare Sol nescit, ita continuatis literarum bonarum studiis, honestis (que) exercitiis, Tua origine dignis, sanitatis tuendae corporis (que) roborandi ergo, in se quodam orbe redeuntibus semper exercita est. Nullum arrogantiae, indiscretae felicium pedissequae vestigium in Te apparuit, sed incredibilis in tanta altitudine humanitas, sinceri cultus & observantiae conciliatricula. Eximia Tua in praeceptores observantia, gratitudo, licet Tuis impendiis viventes. Singularis in omnes comitas. Nullius incessus modestior, habitudo cohibitior, familiaris habitus condecentior, ideo (que) cuncti Te studiosi, aliique, aequi divinarum Tuarum virtutum aestimatores admirati, certatim dilexerunt, oculis, animo, complexu tenuerunt. Non Tu pietatis (omnium virtutum animae) larvam & inanem speciem praetulisti, sed expressissimum ejusdem exemplar, singulas conciones sacras ut novissimam; summa cum corporis modestia, debita animi attentione exaudiisti, coelestis amoris, pectori i [...]sixa face, divinis, diu noctuque succrescente alimentis. Tu in corrupta nostra nobilitate, veluti gemmae in hoc adolescentiae lubrico vixtitubasti, adeo non cecidisti, Tua tenerioris aetatis navicula in turbido afféctuum mari, Charybdim [Page] & Scyllam, omnes (que) illaesa & illisa praetervecta est scopulos, peritissimo ad clavum sedente nauclero, D. Magistro Roberto Martino, adolescente doctissimo, prudentissimo, piissimo, magnae juventutis educandae artifice, qui ad formandum ingenium Tuum, divinitus Tibi datus, dulcissimo Te puerū, pietatis & virtutis lacte, folidiore adultum esca nutrivit. O felicissimos Tuos Parentes, quibus largo benignissimi DEI munere obtigit haeres, generis sui decus & gloria, familiae columen, coaevorum flos, commune literatorum gaudium, fatalis Musarum amor, scientiarum quippe ac virtutū Atlas futurus, quem ad magna natales, ad summa iugenium vocat. Felices nos quoque, quibus, tantis virtutibus splendentem nobilem, Patronum asciscere libet & licet, cui cum nihil sit, quod tanta celsitudine dignum, tot nos arctissimis servitutis vinculis obstricti offeramus, quod solum nostrae opis est, gratias agimus immortales, relaturi si possemus. Sed nec tua fortuna desiderat remunerandi vicem, nec nostra suggerit restituendi facultatem: privatorum ista copia est inter se esse munificos. Has interim soli Tui quasi fruges, Tua deponimus in manu, non quod ex Tuo nos aere eximere videri velimus, cujus haud mediocri voluptate afficimur, sed quò aeternum nostrum obsequium testemur, coelitumque parentem, nobis gratificatum, Tuae nos nobilitati debitores constituendo profiteamur, à quo Tuae celsitudini hic pacem & prospera omnia, in Patriam hinc vocato (utinam sero) gloriam, summa votorum nuncupatione deposcimus.
- ADAMVS
- ALEXANDER
- ALEXANDER
- ALEXANDER
- DVNCANVS
- IACOBVS
- IACOBVS
- IACOBVS
- IACOBVS
- IACOBVS
- IACOBVS
- IOANNES
- IOANNES
- ROBERTVS
- ROGERVS
- ANDERSONVS,
- BRVNAEVS,
- CHYNAEVS,
- MAIRTINVS,
- LIDDELVS,
- CHYNAEVS,
- DOVNAEVS,
- GORDONVS,
- GREIGAEVS,
- MVRCORVS,
- RAIVS,
- ALEXANDER,
- BLACKAEVS,
- GRAIVS,
- PATTONVS.
THESES LOGICAE. THESES I.
IN Definitione generis explicatur, non natura realis, nec intentio secunda, nec quicquam ex utroque conflatum, sed illa, hac vestita.
II. Essentialis, per genus superiùs tradita definitio, generi nequaquam repugnat: nec inde in infinitum progressus colligi potest.
III. De individuis genus, ut & species, rectè vereue enunciari potest: illud ut totum potentiale, haec ut actuale.
IV. Genus, specierum subjectarum totum potentiale & universale rectè nominatur, cum eas in se non actu, sed potentia contineat.
V. Quaelibet species, genus suum totum actu continet.
VI. Nulla generi individua, immediatè substernuntur, de quibus, nullo medio praedicari possit.
VII. Specierum, aliae praedicabiles sunt tantùm, subjicibiles tantùm aliae: utramue aliae rationem subeunt.
VIII. Speciei ad genus relatae universalitas, semper nobis chymaerica visa est (utut species subjicibilis, ab omni conditione singulari abstrahatur) cum omne universale, multa inferiora respiciat.
IX. Tota generis perfectio propria & essentialis, in una specie, speciei, in uno individuo conservari potest.
[Page] X. Perfectio, quam generi addunt species, pluriume specierum consortium, una non sufficiente, postulat
XI. Species, in uno individuo, omni perfectione specifica ornata reperitur [...] at varia variorum individuorum perfectio, non nisi in diversis singularibus invenitur.
XII. A genere ad speciem, affirmatè non arguimus: determinatum ex specie individuum inferre nihil vetat.
XIII. Quaecunque de superioribus dicantur, de inferioribus praedicentur necesse est.
XIV. Vniversalium pluralitatem, nullo rationis momento fultam propugnent alii, eorundem nos dualitatem, firmissimae innixam basi tuebimur.
XV. Omne genus, propriae differentiae, nobilitate impar est, cum quilibet actus, quam perficit & determinat potentiam, dignitate excedat.
XVI. Gradus generis & differentiae, sola ratione distincti, compositum reale, per compositionem realem, constituere nequeunt.
XVII. Differentiae de sua specie praedicatio, universalis non est, cum omne universale, ad plura ordinem dicat: speciem utpote communem multis, ad terminandam differentiae universalitatem ad ipsam sufficere, ineptum est delirantium effugium.
XVIII. Accidentia cuncta propria, sunt necessaria: non omnes tamen formae accidentales, necessitatis vinculo cum subjecto cobaerentes, sunt propriae, ut Grammatica, Musica.
XIX. Accidentium propriorum alia, à subjecto separari impossibile est, aliorum separatio realis, repugnantiam non involvit.
XX. Ignis ad calorem suscipiendum aptitudo, solis ad lucem propensio, sunt utrique non communia, sed propria accidentia, illa igni, haec soli.
XXI. Ab accidente, proprium rectè distinguit Porphyrius; quod hoc de specie primo, eaue mediante de individuis dicatur, illud vero immediate de individuis, eorum (que) benificio de specie praedicetur.
XXII. Nulla est proprii ad speciem relati universalitas.
XXIII. Porphyriana accidentis communis definitio, nondum [Page] satis intellecta, Philosophos jamdiu exercuit, aliis abstractionem mentalem simplicem, aliis compositam intelligentibus: nec mirum, castissimam & intemeratam hanc virginem veritatem, illis procis, pulcherrimam ipsius faciem, crassissimo errorum coeno deturpantibus, morosam sese & velatam exhibere, quae tamen nobis, pacis & veritatis amantissimis, se amplectendam velo (que) amoto conspiciendam praebuit, de cujus gremio, hunc definitionis sensum hausimus: accidens commune suo inhaesionis subjecto adesse, & abesse realiter, & naturaliter potest, citra omnem non Metaphysicum modo & essentialem, sed & Physicum, & existentiae interitum.
XXIV. DEVM Ter Opt. Max. à substantiae praedicamento excludit infinita ejusdem perfectio, cui omnis generis & differentiae conceptus repugnat.
XXV. Eadem ejusdem, nullis limitibus circumscripta perfectio, ad substantiae Categoriam DEVM reducentium errorem, clarissime redarguit.
XXVI. Intelligentiae, utut actus puri, omnisue corruptionis expertes, in eodem cum corruptibilibus praedicamento collocandae sunt: Cum, aequa, supremum genus de illis & hisce, ratione praedicetar.
xxvij. Idem de corporibus coelestibus, ex genere quippe & differentia conflatis, judicium esto.
xxviij. Substantiae in primam & secundam partitio, generis in species nō est, altero divisionis membro omne genus exhauriente, nec analogi in sua analogata, ut recentioribus haud paucis placet, cū de suis divisum membris, una eademque ratione praedicetur, sed est subjecti in accidentia realia divisio.
Xxix. Omnis substantia, infinita, finita, completa, incompleta, subjecti fulcientis opem respuit.
xxx. Substantia substantiae contraria non est, quamvis se ab eodem vicissim expellant.
xxxj. Veterum Philosophorum, opinionem quampiam stabilientium authoritas (cui plurimum nos tribuendum censemus) quominùs contraria sententia vera, fidem inveniat▪ obesse nequit: omnem idcirco qualitatis intensionem, & remissionem, ut inane subtiliter [Page] nimis Philosophantium commentum, nulli rationis fulcro innixam, ex saniore Philosophia explodi cupimus, donec copico saltem id argumento quodam (quod ad Graecas Kalendas fiet) confirmetur.
xxxij. Gradualem substantiae intensionem & remissonem, qualem qualitatibus, Philosophorum vulgus tribuit, Doctorum quorundam aures ferre nequeunt, quam tamen nos doctrinam (rationem autoritate potiorem ducentes) Philosophiae utpote puriori, in recta ratione fundatae congruam (apage inane substantiae completae, incompletae, Categoricae, & non Categoricae effugium) propugnaturi amplectimur, sententiam, ratione superati mutaturi.
xxxiij. Suar. Ruv. aliiue, rerum absolutarum complementum (haud alias indocti) essentiale, relationes censent v. g. accidentis, potentiae, habitus, materiae, ad subjectum, objectum, formam, quorum fundamentum cum apud nos parum, autoritas minùs valeat, omnem relationem (apage transcendentalis & Categoricae distinctionem) absolutis accidentalem asserimus.
xxxiv. Abstracta substantiarum superiora, de inferioribus rectè enunciari nequeunt: abstracti de abstracto in accidentibus praedicatio, Dialecticae amussi non repugnat.
xxxv. Vnus potentiarum cognoscitivarum intellectus, entia rationis formare potest; suam idcirco hircocervus, chymaera, aliaque phantasiae in somnis, morbisve apparentia monstra, realitatem obtinent.
xxxvj. Cuncta intellectui divino clarissime patent, nec ullae, illi tenebrae offundi possunt; rationis tamen entia, citra omnem imperfectionem formare non posse DEVM, hinc minimè colligi potest, cum suam Ens rationis existentiam objectivam, à divino intellecta cognitum sortiatur.
xxxvij. Sexta substantiae proprietas, nimirum quod eadem numero manens, sit contrariorum susceptiva, omni, soli semper substantiae finitae, completae, incompletae, primae, secundae convenit.
xxxviij. Propriam quantitatis essentiam Suarez, in ejusdem extensione impenetrabili collocat, praeter quam, extensionem aliam entitativam comminiscitur substantiae, omni quantitate destitutae v. g. materiae, quae tota toti loco, partique pars respondeat: quam nos [Page] extensionem entitativam, subtile inanis ejusdem cerebri commentum judicamus, cum, sola extensionem omnem quantitas tribuat.
xxxix. Relationem à fundamento, ex natura rei distinguentium opinio, fundamento caret: non enim similitudo Aristotelis, aliud est ab ipsa ejusdem albedine, sed eadem, Platonis albedinem ut terminum respiciens.
XL. Celebris, Thomae cum Scoto controversia est, eadem ne numero relatio, ad diversos numero terminos terminetur. Divi (hominis hic infirmi) I homae affirmantis castra, succumbentis quippe, (Athletae alias insignis) deferentes, Scoti victoris vexillum sequimur.
XLI. Est actio res, effectui superaddita, non autem ipse effectus ut ab agente, hoc est, quatenus virtute agentis existit, in quo, praeter relationem, nulla alia res modusve involvatur.
XLII. Propositionum de futuris contingentibus veritas est determinata.
XLIII. Futura hypothetica, seu conditionata libera, pari passu cum absolutis futuris, quoad veritatis & falsitatis determinationem incedunt.
XLIV. Scientia media, seu futurorum hypotheticorum praecognitio, actuum libertatem non minuit, nec quicquam incommedi invebit; qua tamē sublata, aut falli omniscientē, aut varios verè liberos actus necessario (non ex Divinae voluntatis hypothesi tantum, sed & causae proximae executivae ratione) productum iri, concedendum fuerit.
XLV. Haec futura praecognoscit DEVS, certo, infallibiliter, evidenter, non decreti alicujus aut praedeterminationis Physicae virtute, nec in ipsorum causa proxima, & immediata; sed ipsos effectus (suo quemque tempore) futuros intuendo.
XLVj. Enunciationes de futuris contingentibus conditionatis, illativae non sunt, cum, sua effectum causa, liberë producat.
XLVij. Quaelibet intellectus cognitio, potentiae ad opus efficiendum directiva, actus est Practicus, [...]itus opus liberum, an necessarium, errori obnexium, an extra omnem defectus aleam positum, possibile tantum, an futurum nihil interest.
[Page] XLViij. Haud minùs claudo, quam illaeso, ad numeros saltandi inest cognitio Practica.
XLIX. Actus, natura sua Practicus, nequit esse speculativus, nec hic Practicus, ob perpetuam objectorum repugnantiam.
L. Conclusionem continet in se Syllogismus, non ut effectum, sed partem intimè eidem inclusam.
LI. Verum vero non repugnat, ideoque in Philosophia conclusio vera, rationique consentanea, in Theologia, falsa & fidei contraria esse nequit.
LII. Nectericorum quorundam ex altera propositione contingente demonstrationem, ut Aristoteli ac puriori Dialecticae contrariam, graviore orthodoxorum censura dignam censemus.
LIII. Ex nulla demonstratione, effectus causa innotescere potest, quin simul effectus ipse, ejusdemue existentia, ex eadem cognoscatur.
LIV. Ex principio cognita conclusio, suum demonstrat principium: ex effectu innotescens causa, suum notificat effectum, citra ullum in vera Philosophia errorem, quae idcireo mutua demonstrandi ratio, ut à veritate aliena, repudianda non est.
THESES PHYSICAE. THESIS I.
SVbstantia finita, in passum à se realiter distinctum, immediatè, nallius agentis actione media, effectivè influere potest.
2 Nullus motus naturalis velocior est in fine quam in principio.
3 Coelum empyreum est primum mobile.
4 Tempus & mundus eodē instante coepere.
5 Duratio mundo coaeva fuit, sine qua omnis entis productio impossibilis est.
[Page] 6 Tempus discretum, nulla mundi pars vel uno durationis instante antecessit.
7 Successivum & continuum tempus, motus nimirum duratio, eodem quo mundus instante incepit: motumne fuerit an quieverit a mundi primordio Coelum, aliudve corpus, parum refert.
8 Senis, alii febricitantes, somniantes alii, duodenis horis, tenebras lucem antecessisse ferunt, cum, nulla tenebrae hora, illa priores fuerint, perfecta quippe solis luce, tenebris coaeva, in primo conditi mundi instante producta.
9 Clarissima luce, primo die, non in sole, nube sed alio corpore caduco, uniformiter difformiter producta, priores tenebrae, non subito sed sensim, interposita morula evanuere.
10 Aquas elementares, orbi lunari Coeloue Aethereo eminere, inficias complures eunt, non tam rationis momento ducti, quam cataractarum solutionem (ut nobis videtur) veriti: quo inani neglecto metu, suum illis illic domicilium, ab omnipotente rerum parente fixum credimus. Contrario, vero patrum torrenti, coelestibus aquae nostrae ripis exitium minanti, firmissima claustra, contrariam aliorum patrum sententiam, insuperabilemque sacrae autoritatis obicem opponimus.
11 Sol, Luna, caeterique planetae, quarto producta die dicuntur, non substantiali, materiae, & formae, ex nihilo creatione, nec formae de materiae potentia eductione, nec harum Coeli partium rarefactione, aliarum condensatione, nec ob qualitatis cujusdam intrinsecae & perficientis accessum, sed ob solum formae accidentalis extrinsecae appulsum.
12 Sol, quarto primum die in orbem cieri coepit: an quod tardior istius orbis intelligentia motrix, an futuram laboriosi operis lassitudinem verita, an quod prior motus superfluus fuisset (quae nobis ratio unicè arridet) doctioribus indagandum relinquimus.
13 Diei noctis (que) discrimen, a Sole, quarto demum die factum recte dicitur.
14 Non omnes rerum species, ab optimo rerum parente DEO, sex dierum spacio creatae fuere, aliis ex putri materia, aliis per adulterinam quasi maris & foeminae generationem postea productis.
[Page] 15 Omnes ex aqua avet, non aëre vel terra ortae sunt.
16 Coeli, ab omni corruptione naturaliter remoti, in ultimo conflagrationis die, non accidentalis tantùm innovatio exspectanda, sed substantialis, nova in materiam forma substantiali, per generationem introducta.
17 Non Philosophicis hic carceribus egressi, Theologiae nietam attingimus, nec sutores ultra crepidam, ni prudentissimorum Philosophorum exemplo fortè decepti.
18 Multorum, inanimato, animatum producendi virtutem principalem denegantium sententia, sale ne foeteat condienda est, pulcherrimis in nostro Philosophico horto floribus, plantisque, à Sole ut causa principali, hoc anno genitus.
19 Multa multi de accretione subtiliter (ut ipsis videtur) disceptantes, ex introsumpto alimento, inque viventis, nondum justam quantitatem adepti substantiam, caloris naturalis virtute converso, augeri vivens autumant: accretione tamen (nisi recta nos ratio deserit) prorsus impossibili. Spinosas idcirco de hac chynaera quaestiunculas, quibus hominum ingenia lacerentur, desinant deinceps nectere Philosophi.
20 Plurimos hodie Philosophos, spinosae de mixtione quaestiones, haud parum torquent, quarum nos spinas, hac distinctionis falce praecidimus: mixtio substantialis duplex est, realis, & chymaerica, in sola, illa, Ʋtopia, haec passim reperitur.
21 Nullum accidens, substantiae productionem, virtute propria nec substantia principalis agentis attingere potest.
22 Peripateticam de multis rebus naturalibus sententiam, ipsissimam licet veritatem, temerario coeci judicio, fabulam ducunt, ipsique Philosopho, igni summum, aeri mediocrem calorem, extremum aquae frigus, terrae temperatum assignanti, malignum infigere dentem gaudent.
23 Mirari utique libet quorundam doctiorum ingenium, qui mutuam elementorum transmutationem, in dubium vocare (Philosophica quaeque in epochen desinere rati) soleant, firmissimae licet rationi innixam.
24 Pleros (que) Philosophos, Platonicos evasisse dixeris, numeris