A BOOKE Of Epitaphes made vpon the death of the Right worshipfull Sir VVILLIAM BVTTES Knight: VVho deceased the third day of September, Anno 1583.
Imprinted at London by Henrie Midleton.
VIRO ORNATISsimo spectatissimó (que) Magistro THOMAE BVTTES Armigero, Maecenati suo lońgè optimo, R. D. summam salutem in hoc saeculo, vitam aeternam in futuro, &c.
INCIDERVNT mihi in manus literatissimorum hominū Epicoedia quaedam (Maecenas optime) in mortem D. Guilielmi Butti, viri inprimis venerabilis, germani tui, mira quadā facilitate nec facultate minori, haud ita pridem conscripta. Qui si sibi otium concessum fuisset, & per negotia licuisset grauiora: credo multò plura, satscio longè praestantiora (vt his interim debitam suam laudem reseruemus) ad immortalem fratris tui famam propagandam, & nominis perpetuam memoriam in medium protulissent. Vt vt est, haec quae iam habemus in manibus, in ordinem digesta, in fasciculum congesta, & in publicum edita esse volui, ne vel eruditissimorum [Page] hominum labores aequa sua laude iniquè fraudarentur, atque ita, tum ipsi operam & oleum (vt dicitur) perderent, tum ipsorum opera defluerent prorsus, & illaudata conticescerent: vel singularis illa & nunquam [...]is dignè laudata Butti virtus, defaecata religio, pietas in patriam, charitas in frat rem, bonitas in suos, iustitia in omnes, aut temporum intercessione, & iniqua intercapedine, aut hominum turpi obliuione obliteraretur. Quae enim magis ingrata inhumanitas excogitari potest, quàm si is, qui diu multum (que) studuerat vt prodesset omnibus, tam cito ex animis omnium elaberetur? Quid fingi turpius, quam si is, qui ex rebus gestis, & summa virtute, summā nobilitatē generi suo (prius paterna virtute nobilitato satis) addidit, is totus vt ignobilis & inglorius sepeliretur? Fuit, fuit ille Buttus propter literas admirādus, propter mores diligēdus, propter pietatē reuerendus, propter sapientiā venerandus: Fuit, vti in bello fortis, ita in pace prudēs; vti sūma cum laude lenis, ita sine labe iustus; vti cum iuuenis Martis, ita cum senex, Musarum almus alūnus: tum in otio secum, tū in negotio cum alijs, sē per admirabilis, ne (que) in adolescentia voluptatū illecebris irretitus, ne (que) in senectute diuitiarum laqueis inuolutus. Qui non vnus inter multos, sed primus ante omnes, summum semper ius in homines profligatos & nefarios exercuit, ne illi viuentes ad libitū & libidinē suam, regnarent ad ruinam ciuium, florerent ad ariditatem vrbis, consenescerent ad vniuersae reipub. siccitatem. Quare nunquam horti vberiores fructus, nec agri superbiores segetes, nec diuitiae ampliora foenora, nec consilia celebriorem applausum sunt consecuta: quàm Buttus hic noster tum domi clarus, tum foris Equestri ordine insignitus, apud exteros iuuenis, senior apud nos, in Scotia gloriam immortalem armatus, in Anglia honorem haud minorem togatus, est adeptus. Dignus meherculè in cuius laudem, honoris pyramides extruamus: Dignus (nisi fortè volumus sapientum consilia tanquam flores deflorescere, instituta maiorum tanquam arbores exarescere, diuina hominum praecepta tanquam picarum cantilenas sordescere) Dignus est inquam cuius consilia, instituta, [Page] praecepta, omni hominum posteritati in perpetuū commendentur. Haec vbi ego in memoriam reuoco (reuoco autem quàm saepissimè) cogor vel inuitus in sermonem alibi à me habitum, saepius incidere: Buttum scilicet virum esse, quē sic amant omnes vt probent, sic probant vt laudent, sic laudant vt admirentur, sic admirantur vt cum optimis conferāt, & his etiam longè multum (que) praeferāt.
Reddidiiam tibi (vir ornatissime) causas scriptionis; cessationis verò nostrae neque pauciores neque minus iustae reddi possunt. Non conferam culpam in occupationes priuatas, ne fortassis criticis quibusdam hominibus putida videatur & peruulgata causatio. Non causabor aduersae fortunae supercilium, & reluctantes necessitatis procellas, quae me a portu in quo libentissimè delitui, pepulere: est & illa obijciet, aliquis triuialis & triobolaris excusatio. Non dicam quòd Musae nostrae iam diu peregrinari imò & feriari cogantur: erit & haec defensio sat scio aliquibus subrustica prorsus & peruulgaris. Huiuscemodi sunt Momorum mores & morsus, qui cùm caput petere & vitam adimere nequeant, sandalium saltem aliquod reprehendent nasutiisti homunculi (quibus velim collisum nasū) quò existimationi nostrae obtrectare possint & maledicere. Quorū ego praepeditus iniurijs & calūnijs ne (que) tam facilè ne (que) tam foeliciter (in vtro (que) enim claudicatū est) operi inchoato extremā manum attexere poteram. Siquidem in varias & ancipites cogitationes distractus animus, stetit diu dubius inconstans sibi, hoc praesertim dilemmate tortuoso circumseptus, ne vel scribendo graue temeritatis vitium, vel silendo grauissimam ingratitudinis labem subirem. Recollegi meipsum tamen, at (que) (cùm è duobus malis minus sit eligendum) statui ineptus potiùs quàm inhumanus, temerarius & audax quàm omnino leuis & inconstans videri. Quòd autem tibi opus hoc qualecunque dedicare contendam (vir ornatissime) optimis illis quidem & maximis sum rationibus adductus. Primò quòd scriptionis huiusce causa & occasio à dignitate tua sit profecta. Tum quòd locupletissimus, oculatus, intimus & verè domesticus sis fratri testis, quàm ille operam, studium, fidem, patriae, [Page] Ecclesiae, reipub. semper nauauerit.
Tua verò summa & singularis beneficentia, qua me pereuntem seruabas, & cadentem erigebas, suppressum planè & penè depressum paupertatis telo: tua (inquam) haud vulgaris clementia, qua me, aduersae fortunae instabili rota fluctuantem, & naufragium studiorum meorum facientem, in humanitatis tuae portum & asylum recipiebas: me inuitum certe & reluctantem ad hoc pensum qualecunque impellere videbatur. Quare neque tibi refragari debeo sine summa ingratitudinis ignominia, neque possum susceptum onus reijcere sine singulari scelere & turpissima perfidia. Quòd si impositum pensum non pertulero, si succubuero (Maecenas optime) tu culpam & poenam praestabis, quòd artificem elegeris & parum otiosum & minus literatum. Sed desinam tibi aures diutius obtundere. Quod vnum iam est reliquum (nihil enim nisi vota supersunt) à Deo opt. max. obnixè peto, vt te vnicum (iam) Buttum quam diutissimè reddat superstitem: vt reipub. ornamento, Ecclesiae praesidio, mihi auxilio esse possis.