REFORMATIO LEGVM ECCLESIASTICARVM, EX AVTHORITAte primum Regis Henrici. 8. inchoata: Deinde per Regem Edouardum 6. prouecta, adaucta (que) in hunc modum, at (que) nunc ad pleniorem ipsarum reformationem in lucem aedita.
LONDINI
Ex officina Johannis Daij Anno salutis humanae, 1571.
Mense Aprili.
AD DOCTVM ET candidum Lectorem. PRAEFATIO.
I. F.
QVVM nihil sit, quod vel ad communē omniū naturā, vel ad priuatam cuiusquè salutem propius pertineat, quam vt in qua (que) reip. societate recta religionis doctrina retineatur, tum ad hāc ipsam optimae religionis institutionem nō parum retulerit, optimarum pariter legum accedere disciplinam: Quarum altera nos ad pietatem informet, altera externam, hominum inter ipsos vitam, mores (que) componat. Quae duae res simul coniunctae, vt plurimum in omni repub. rectè administranda valent, sese (que) mutuoiuuant: ita si diuellātur, perinde ac si nauem seces mediam, haud ita multum video, quid aut haec sine illa, aut vtra (que) pars sine altera, his praesertim temporibus contulerit. Nam vt nulla quantumuis morata ciuitas, aut regnum Cum religione coniungenda morū disciplina. commodè habere possit, si absit, aut aberret religionis regula: sic n̄e (que) religio rursus quantumlibet exculta praestiterit ad absoluendā foelicitatis perfectionem, vbi nec morum cura habetur, nec iudiciorū seruatur seueritas. Vnde non inscite ab Augustino dictum est, qui de dei scribens ciuitate, posse rempub. foelicem esse negat, vbi stantibus quidem moenibus, mores ruinam patiuntur. Idco (que) non abs re à sapientissimis maioribus prospectum arbitror, qui premia pariter cum poenis temperantes, simul (que) cum religione legum colligantes instituta omni reipub. parti consulendum putauerunt, quo videlicet nec bonis deesset, quo ad virtutes, sincerum (que) dei cultum incitari possent: nec malis suppliciorum abessetmetus, quo reuocē tur à flagitio: simul (que) iniuriarum controuersiae, (si quae emergerēt) tolli eodem pacto & finiri possent. Legibus con dendis cautiones adhtbendae.
Coeterū diligēs hic cū primis, & multiplex adhibēda cautio est. Quemadmodū enim non omnis admittenda est in caetus politicos religio, nisi quae ad expressā diuinae volūtatis normā quam simplissi mè respōdeat: Ita & in condēdis legibus prudēti cū primis delectu vtēdum censeo, vt reipub. accommodentur, non quae temerè cuiusuis effundit temeritas, aut tyrannis obtrudit: sed quae ad archetypū [Page] aequi & honesti, atque ad perfectae rationis regulam accedát quamproximè. Prospiciendum deinde, ne aut fisci lucrum oleant, aut pri uatam sapiant vtilitatem, cuiusmodi Epitadae fuisse feruntur, qui cum legem tulisset, vt liberum esset cui (que) sua, cui vellet, relinquere, nihil interim agebat, nisi vt ipse filium, quem odisset, posset exhaeredare Porrò ne crudelitatem spirent, quales erant Draconis, & Phalaridis Agrigentinorum tyranni, quibus & episcopi Romani addas licebit. Profuerit & illud insuper cauere, nelegis immodica superfluitate, ac multitudine scitorum onerent magis, quam ornent rempub.
Quanquam verò longe id praestantissimum fuerat, votis (que) omnibus optandū, eiusmodi omniū esse christianorū mores, vt nōpaucis aut moderatis modo, sed nullis potius omnino opus esset legibus: tantum (que) posse religionis vigorem apud omnes, vt de nobis verè affirmari posset Paulinum illud, Lex iusto posita [...] est. &c. Verum 1. [...]. 1. quando hoc in tanta vitae infirmitate obtinere non datur, nescio etiā an fperare liceat, in inuisibili hac ecclesia, vbi promiscuè cú bonis ita permisti mali sunt, vt amplior plaerum (que) pars vincat meliorem: idcirco legum necessario comparata sunt praesidia, vt quos Legum [...]. ducere religio nequeat, disciplinae saltem, legum (que) retineat coercio. Sine quibus [...] posse humanae societatis gubernationem constare, non modo recentiorum temporum exempla, sed vetustissimae etiam antiquitatis, vbique comprobant historiae: Siue atticam primum siue Spartanam spectemus rempub. Quarum vtra (que) post varias ciuilium conflictationum agitationes, tandem acceptis altera à Solone, altera à Lycurgo legibus, multo dehine pacatior auctior (que) est reddita. Sic enim de Athenis constat, quod cum sine certo aliquo Leges [...]. iure tres simul per id tempus factiones inter se contenderent, eaque dissensio, gliscentibus magis odijs, [...] exitium minaretur, Soloni respub. mandata est. Is leges tulit, quibus libertatem & otium, per quingentos postea annos, ei restituit reipub. Porro vt non puduit Atticos ea tempestate AEgyptias leges quasdam vsucapere, atque in suam transferre rempub. (vt testis est Herodotus) idem & Romanis postea vsu venit, quos cum publica cogeret necessitas leges in ciuitate sua conscribere, missi sunt in Graeciā de cemuiri, qui ex Atticis legibus Solonis, Zaleuci apud Locros, Chacondae apud Thurinos, Lycurgi apud Lacedaemonios, Phoronei apud Argiuos, certas legum formulas colligerent, & de rep. instituenda summos in Graecia homines consulerent. Leges Romana duodecim tabularum.
Atque ex ijs demum leges duodecim tabularum conflatae sunt, quibus tantum tribuit M. Cicero, vt alicubi de optimo ciuitatis statu disputans à natura discedere praedicat, qui à Romanis legibus dissident. Breuiter nulla gens, nulla ciuitas, aut patria tam immanis vnquam, aut barbara suit, quae non leges, etsi non vbi (que) consimiles, [Page] non aliquas tamen habuerit, quibus si non omnia propellerentur vitia, at aliquam saltem morum honestatem retineret. Sic neque Angliae nostrae iam olim sua defuerunt legum decreta sapienter à prudentissimis maioribus constituta. Declarant id Bracthonis nomothetica, Iuae regis, Edouardi senioris, AEthelstani, Leges [...] antiquae. Eadmundi, Edgari, Aluredi, Ethelredi, Canuti, caeterorumque principum auspicijs institutae sanctiones. Quae leges quam diu suā tueri authoritatem potuerunt, viguit aliqua saltem in hoc regno morum disciplina. Tandem non multo post haec descendit in Orchesram Scenicus planè artifex suam saltaturus fabulam vrbis Romae pontifex; qui caeteris paulatim explosis actoribus, solus ipse Pontificiae supremitatis [...]. Scenam occupare, omnes (que) omnium actiones sustinere voluit. Primum (que) prophanis magistratibus ea tantum relinquēs, quae prophana uidebantur, reliquam partem illam de moribus vniuersam ad se populumque suum transtulit ecclesiasticum, callidissimo nimirum commento, dum se fingit Christi in terris vicarium, & Apostolicae cathedrae haereditarium successorem. Quod simulat (que) semel principibus esse persuasum sensisset, hinc illico maiora conandi materiam accipit. Neque porro defuit occasioni audacia. Pergens itaque in coepta fabula mirus hic histrio, postquam exordium sibi tam pul chre videt procedere, ad reliquas similiter actionis partes se parat, quas nihilo etiam segnius tractat. Ac primum ad Reges ipsos, summosque monarchas affectat viam, eorū autoritatem paulatim vellicare, mox & aequare, tum superare etiam, superatam (que) sub iugum mittere pertentat. Hoc vbi etiam succedere intelligit, maiore sumpta fiducia, vlterius adhuc progreditur sese dilatare, ac pennas nido maiores distendere, nihil iam humile aut plebeium de se cogitās. Qui prius humili socco incedebat, nunc alto cóthurno ingreditur, ex pōtifice rex factus planè tragicus. Quin nec amplius subditi iam nomen agnoscit, quí iubetur à Christo, ne dominetur suis. Deni (que) eous (que) intumescit magnitudinis hic Ecclesiarcha, vt qui leges prius ab alijs accipere, at (que) in ordine teneri sit solitus, nunc inuersa rerum scena, leges ipse imponit alijs, ac iura praescribit vniuersis: Quod ius nunc canonicum appellamus. In quo ipso iure [...] pontificium, seu canonicum. ne (que) vllum tamen modum tenetillius impudentia, quin leges legibus, decreta decretis, acijs insuper decretalia, alijs alia, at (que) item alia accumulet, nec vllum penè statuit cumulandi finem, donec tandem suis Clementinis, Sextinis, Intra & Extrauagantibus, Constitutionibus prouincialibus, & Synodalibus, Paleis, Glosulis, Sentē tijs, Capitulis, Summarijs, Rescriptis, Breuiculis, Casibus longis, & breuibus, ac infinitis Rhapsodijs adeo orbem confarcinauit, vt Atlas mons, quo sustineri coelum dicitur, huic (si imponeretur) oneri xix ferendo sufficeret.
At (que) hunc quidem in modum habuit pontificiae huius fabulae epitasis, satis quidem turbulenta, & prodigiosa: In qua mirum quas ille turbas dedit, quos mundo ludos fecit, & quos errores inuoluit, foris nonnullam quidem religionis faciem obtendens, sed ita vt propius intuenti haud difficile esset videre, longe aliud mysteriū in animo eū instituisse, nēpe vt ecclesiasticū imperiū aliquod in hoc Pontisev Gendicat [...] [...]. mūdo eminētiae singularis attolleret. Tū nec his contentus, ius fori sui haud prius destitit hactenus dilatare, quoad totū etiā ciuilē gladium, cum plena potestate in suam traduxisset possessionem: non huc spectans interim, vt morum disciplinam in melius proueheret (quod fortassis nunquam illi serio curae fuit) sed partim vt sedis dignitatem omnibus munitam modis constabiliret, partim vt opes vndecun (que) quam maximas ad explendam ipsius auaritiam conuerteret, haud multum dissimili exemplo, quale de Dyonisio Syracusano commemorat Plutarchus, qui quum insidioso consilio quam plurimas tulisset leges, alias super alias ingerens, tum easdem pari rursus astutia, à populo negligi patiebarur, quo cunctos hac ratione sibi obnoxias redderet. Nec aliud in consilio fuisse huic pōtificij vi Pontificij iuris corruptelae. detur, in tot congerendis legum centonibus, quam vt plurimos canonicis suis articulis irretitos teneret, quo vberior quaestus ei ex dispensationibus & condemnationibus accresceret. At (que) hāc puta catastrophē esse huius choragij. Nam vt veteres olim Comaediae exibant ferè in nuptias, ita pontificis omnes ferè molitiones desinebant in pecunias. Breuiter sub hoc pontifice ita gubernata est res ecclesiastica, vt in peioriloco nec aliâs fuerit vnquam, nec tū esse potuerit: quādo nihil in religione ferè rectū, in moribus nihil sanū nihil in conscientijs liberum, nec in cultu syncerū relinquebatur: nec in legibus quicquam nisi quod ad inutiles quasdam ceremonias, vel absurda dogmata, vel ad ordinis magnificentiam tuendam pertinebat. Etsi in consistorijs ostendebatur nonnulla forsan iustitiae vmbra, & morum inspectio, sic tamen res gerebatur, vt praetio nulli non venalis foret impunitas. Cui & hoc porro accedebat incommodi, quòd quū ab ijs iudicijs procul omnis politica potestas arceretur, interim tota fori tractatio nescio quibus Canonistis, & officialibus patebat, quorū magna pars ex litibus victitans suum magis spectabat compendium, quam virtutis, ac morū rectitudinem. Vt multa hic supprimam modestiae causa, fortassis non praetereunda, si non pudori magis consulere, quam calamo indulgere hocloco libuisset.
Postulabat sanè haec tanta rerum dissipatio necessariam emendationem. Ne (que) sefellit ecclesiam suam diuina prouidentia, cuius singulari beneficio coepit tandem vtcun (que) scintillare, velut è crassa Rex Henricus [...]. nebula, promicans syncerioris religionis aura, regnante auspicatissimae memoriae Rege Henrico octauo: qui regum omniū, in hoc [Page] regno primus, magno reip. bono, pontificis huius nomē cū superbissimis fascibus, prorsus è regni finibus excusserat. Quin nec co contentus cordatus rex, vt nomen, nudos (que) solū titulos à se suis (que) depelleret, nisi & iura, decreta (que) omnia quibus adhuc obstringebatur [...] [...] perregem Henr. 8 reformatio. ecclesia, persringeret: huc quo (que) animū adiecit, vt vniuersam secum remp. in plenam assereret libertatem Quocirca cum ex ipsius, tum ex publico Senatus decreto delecti sunt viri aliquot, vsu & doctrina praestantes, numero triginta duo, qui penitus abolendo pontificio iuri (quod canonicum vocamus) cum omni illa decretorum & decretalium facultate, nouas ipsi leges, quae controuersiarum & morum iudicia regerent, regis nomine & authoritate surrogarent. Id quod ex ipsius regis epistola, quam huic praefiximus libro, constare poterit, quae & seriū ipsius in hac re studium, & piā voluntatem aperiat. Laudandum profecto regis propositū, nec illaudandi fortassis eorum conatus, qui leges tum illas, licet his lōgè dissimiles, conscripserant. Sed nescio quo modo, qua (que) occasione res successu caruit, siue temporum iniquitate, siue nimia eorū cessatione, quibus tunc negotiū committebatur.
Sequitur post haec regis tandem Henrici mors, aequo pulsans pede pauperū tabernas, regū (que) turres: Post quem subijt in regni habenas Rex Edouardus 6. de religionis & [...] plinae cura sollicitus. relictus à patre filius nūquam satis laudati nominis Edouardus sextus. Qui in emendanda primum religione, quam adhuc inchoatam reliquit pater, maiores impetus, ac vires addidit, nec omnino profecit infoeliciter. Quo factū, vt religionis fontes multo, q antea, purgatiores natiuo quodammodo nitori sint restituti. Sed iniquissimi illorū temporum mores, longe à professione dissidentes & religioni labem, & bonis omnibus dolorem non mediocrem asperserunt. In causa creditur, quòd cum doctrina reformata, non item adhibita essent legum idonea repagula, quae effrenem multitudinis impunitatem cohiberent. Durabāt enim adhuc haec ipsa, quae & hodie regnant in curijs, & consistorijs pontificij iuris instituta, & constitutiones prouinciales, quae praeter verbosam ceremoniarū congeriem, nihil ferè habebant, quod corrigendae Christianorū vitae magnopere conduceret. Ne (que) interim hoc nesciebat, pro diuina sua indole Edouardus noster. Ita (que) coacto mox Senatu, indicto (que) frequentissimis comitijs parlamento, non solum in animo habuit, sed diligenter etiam curauit, paternum sequutus exemplū, vt quod Leges [...] per Regem Edo uardum 6. renouatae. ille factum prius voluisset, in rcformandis pontificiorū canonū decretis, id ipse absolutiori expeditione perfectum redderet.
Quid multis? ex communi ordinum omnium suffragio, datum id negotij est viris, si non ijsdem, quibus superius, at pari tamen numero, nec impari excellentia praeditis, triginta videlicet duobus (quod idem etiam ab Henrico prius octauo instituebatur) partim ex Episcopis, partim ex Theologia, partim ex vtrius (que) iuris [Page] prudentia, partim ex communis quo (que) iutis professione, ad octenos, in quatuor classes, ad hoc ipsum designatis, vt ipsorum arbitrio certa quaedam sanctionum capita, in legum formulas redacta figerentur quae in locum suffecta Romanarum constitutionum, reip. & [...] in melius formandis quam maximè salutares proponerentur.
Nec longum erat, quin regis voluntati satisfactum sit. Res enim, tanquam pensam, in varias distributa operas foelicirate non minori, [...] quam [...] confecta est, hoc obseruato ordine: vt Duo hi & triginta (quos diximus) in quatuor classes, aequa proportione ita diuiderentur, vt in singulis octonarijs duo Episcopi, duo item Theologi, rursus (que) duo iuris vtrius (que), similiter & communis iuris consulti totidem continerentur. Inter quos sic deni (que) conuentum est, vt quod in singulis classibus conclusum & definitum esset, id per reliquas classes considerandum at (que) inspiciendū transmitteretur. Quanquam vero ex hoc ipso omni numero, octo potissimū selecta suerunt capita, quibus prima operis praeformatio, quasi (que) materiae praeparatio cōmittebatur, quorū nomina Regisin Edouardi epistola comprehensa videre liceat.
At (que) hoc modo confectae hae quidem leges sunt, siue eas ecclesiasticas, siue politicas appellare libeat. Quarum materia ab optimis vndi (que) legibus petita videtur, non solum ecclesiasticis, sed ciuilibus etiam, veterum (que) Romanarū praecipua antiquitate. Summae negotij Tho. Cranmerus Archiepis. Gualterus Haddonus. praefuit Tho Crāmerus Archiepis. Cant. Orationis lumen & splē dorem addidit Gualterus Haddonus, vir disertus, & in hac ipsa iuris facultate non imperitus. Quin nec satis scio an Ioan. Checi viri singularis eidem negotio adiutrix adfuerit manus. Quo factū est, vt cultiori stylo concinnatae sint istae leges, quàm pro communi caeterarum legum more. At (que) equidem lubens optarim, si quid votis meis proficerem, vt consimili exemplo, nec dissimili etiam oratione ac stylo, prosiliat nunc aliquis, qui in vernaculis nostris legibus perpoliendis idem efficiat, quod in ecclesiasticis istis praestitit clarissimae memoriae hic Haddonus.
Sed haec alioru relinquens perpensioni, ad ecclesiasticas nostras redeo, quae quemadmodū elaboratae fuerint, quibus (que) authoribus conscriptae, iam aperuimus. Restabat nunc de illarum dignitate & aestimatione aliquid porrò mihi differendum. Sed quia nolim meo iudicio caeteris praecurrere, liberam suam cui (que) censuram relinquo. Nobis sat erit, quoniam iampridem in superioribus Monumentis nostris promissa sunt, studiosis lectoribus haec proposuisse, non vt vim illico legū authoritatem (que) induant: sed vt specimc̄ duntaxat rei, velut ad gustū ista lectitare volentibus, exhiberemus, quae vbi perlecta fuerint, pro suo quis (que) captu, quid de ijs statuendū putet, libere secum pensitet. Vt nihil est, nec vnquam fuit, tam foeliciter [Page] humano elucubratū ingenio, cui non aliquid in haesit naeui, ita ne (que) hic fortasse defutura sunt, quae [...] & acriorem lectoris discussionem flagitare nonnullis videbuntur. In quo genere praeter alia quae breuitatis causa transilire cogor, hoc vnum minime, vel praetereundum mihi, vel doctis [...] admittendum videtur, quod lex ista vetat in titulo de diuinis officijs, Cap. 16. ne quicquam omnino praeter praescripta peragatur, & formulas illius libri nostra communi lingua scripti, quem proprium & perfectum omnis diuini cultus magistrum esse statuit, &c. Nos verò perfectū omnis diuini cultus magistrum, solum dei verbum agnoscimus, cum interim in hoc libro non esse nulla cōstat, quae per omnia minus quadrare ad amussim ecclesiasticae reformationis videantur, multo (que) rectius fortasse mutarentur. Sed haec ab alijs rectius perspi ci, quàm à me admoneri poterint.
Interim Illustris. Principis Edouardi nostri tam piā vere (que) christianā sollicitudinem nun (que) satis laudare quco, nec minus praeclarè corum etiam doctorum hominum nauatam diligentiam arbitror, qui congerendis his legibus praefuerunt, quas summa approbatione & applausu illorum tum temporum fuisse receptas constat. Nec dubium quin Parlamentari etiam authoritate eaedem sanctiones istae constabilitae, at (que) in publicum vsum consecratae fuissent, si vita regi paulo longior suppetisset. Quod vt valde tum dolendum est non contigisse, ita nunc vicissim optandum, quod per praematuram mortem regis illius, negatum est ecclesidae foelicitatati, per foeliciora tempora Serenissimae Reginae nostrae Elizabethae suppleatur, accedente publica huius nunc Parlamēti autoritate, simul (que) fauentibus doctorum hominū susfragijs. Quos vt nostram hanc in aedendo audaciam boni consulant, impense rogamus.
REX HENRICVS. Octauus.
HENRICVS Octauus dei gratia, Angliae & Franciae, Rex fidei defensor, et Dominus Hiberniae, ac in terris Anglicanae sub deo caput supremū. Omnibus Archiepiscopis, Episcopis, Abbatibus, Clericis, Ducibus, Marchionibus. Comitibus, Baronibus, Militibus, Generosis, ac alijs cuiuscun (que) generis hominibus, subditis & legijs nostris, per regnum nostrum, & dominia nostra vbilibet commorantibus, salutem & euangelicae veritatis incrementum. Cum vos optimi ciues mei mihi (que) charissimi, me nunc vnum at (que) solum huius Regni principem: in terris (que) secundum deum huius ecclesiae Anglicanae vnicum supremum (que) caput, quemadmodum diuini, at (que) humani iuris ratio postulat, potestatem (que) tam ecclesiasticae quàm mundanae politiae mihi, maioribus (que) meis, ipso iure diuino concessam, (verum multis seculis vnius Romani episcopi malitia, fraude, dolis, at (que) astutia, ereptam) ad me & successores meos pertinere vna voce, vno omnium assensu agnoscitis: non possum indies magis magis (que) [Page] muneris, at (que) officij mei rationem non habere, de (que) illustrāda dei gloria, de christianae pietatis vera doctrina propaganda, de imperij huius incolumitate, & quiete tuēda, summa animi cura, at (que) cogitatione nō esse sollicitus. Occurrūt enim subinde ani mo meo verba illa, quae sapientiae Cap. 7. habētur ad hunc modum. Audite reges, & intelligite, quoniam data est à domino potestas vobis, & virtus ab altissimo, [...] Cap. 7. qui interrogabit opera vestra, & scrutabitur cogitationes, ad vos ergo reges sunt hij sermones mei, vt discatis sapientiam, & ne excidatis. Quienim custodiunt iustitiam, iustè iudicabuntur, & qui didicerunt iusta, inuenient quid respondeant, &c. Hinc facilè perspici potest, exactissimè à regibus potestatis suae reddendam esse rationem, illos (que) grauissimas manere poenas, sinō, vt oportuit, in republica administranda sese gesserint.
Quòd si tanta cura, ac solicitudine quibuscun (que) regibus [...] est, quàm anxios igitur ac sollicitos christianos reges esse debere censendum est, quibus non politia modo ciuilis, sed ecclesiastica etiam potestas data est? Hos enim non tantum quae ad humanam societatem pertinent, sed etiam quae diuinae christianae (que) religioni maximè cōsentanea sunt, curare necesse est: praesentem huius seculi foelicitatem principes christianos ita metiri cōuenit, vt hac potestate sua ad dei cultum dilatandum vtantur, vt in hoc incumbant, vt recta doctrina propagetur, ornetur (que) deigloria.
Cum igitur à christianis regibus iustitiam in imperio, pacis tuendae curam, pietatem, studium iuuā dae & ornandae religionis christianae exigi animaduerterem, nihilmihi potius esse debere iudicabam, quàm vt omnes inirem rationes, quò minus in hoc meo regno baec à me desiderentur, & quoad possem, muneri imposito satisfacerem: Hoc vt facilius expeditius (que) praestare valeam, non ignoratis vos, quā tam curam adhibuerim in illis rebus promouendis, tuendis (que), quae huic negotio maximè conducere at (que) adiumento esse videbantur. Quae contra impedire at (que) obesse visa sunt, quanto studio tollere, ac delere conatus sum, assidue (que) conor. Abundè enim vobis declaratum hactenus fuit, quàm in hac nostra Britania, multis vero seculis, episcopi Romani vis iniusta, ac non ferenda sacrosancto diuino nomini inimica fuit, quantopere religioni christianae, verae doctrinae propagandae aduersata est, quantū huius reipublicae pacem ac tranquilitatē saepissime interturbauit, potestatem (que) regiam diuinitus constitutā labefactando, Diuinam omnium obedientiam, à vero, ac iusto principis sui imperio, contra omne ius diuinum & humanum ad se transferre ausus est. Huius potestatem huic cum diuino munere sublatā esse manifestum est, ne quid superesset, quo non planè fractam illius vim esse constaret, leges omnes, decre ta at (que) instituta, quae ab authore episcopo Romano profecta sunt, prorsus abroganda censuimus. Quorum [Page] loco, vt facilius inposterum dei optimi maximi gloria illustretur, & vera Philosophia christiana, regnū (que) Christi vigere possit, & quo omnia decenter, & ordine in Christi hac ecclesia gerantur: en uobis autoritate nostra editas leges damus, quas à vobis omnibus suscipi, coli, & obseruari volumus, & sub nostrae indignationis poena mandamus, vt vestra in deum pietas, amor erga patriam, principem (que) vestrum obedientia, non sine immensa diuini nominis gloria omnibus conspicua sit, ac vosmetipsos non minus de vestris rationibus sollicitos ostendatis, quàm ego vestra causa de officio fuerim meo, strictè praecipientes, vt his nostris constitutionibus vos omnes, & singuli, tàm in iudicijs, quàm in gymnasiis vtamini, seuerè prohibentes, ne quisquam vestrum alias praeter has, & regni nostri leges admittere praesumat. Valete.
REX EDOVARDVS Sextus.
EDOVARdus sextus, dei gratia, Angliae, Franciae, & Hiniae Rex, fidei defensor, & in terra, ecclesiae Anglicanae, & Hibernicae supremum caput: Reuerendissimo in chri sto patri, Thomae, eadē gratia, Cantuariensi Archiepiscopo, totius Angliae Primati, & Metropolitano: Reuerendo (que) in Christo Patri, Thomae Eliensi episcopo: Ac dilectis nobis in Christo, Richardo Cox, Eleemosinario nostro: Petro Martyr, Sacrae Theologiae professoribus, Willihelmo Maye, Roulando Taylour de Hadley, legum doctoribus: Nec non dilectis, & fidelibus nostris, Iohanni Lucas, & Richardo Gooderike Armigeris, salutem: Cum vos triginta duos viros, ad leges nostras ecclesiasticas perlegendas, & componendas, iuxta vim, formam, & effectum cuiusdam Acti parlamenti, in tertio regni nostri anno, apud Westm. facti breui assignare, & deputare proponimus, & vbi numerus praedictus ad tractatum legum praedictarum, describē darum & componendarum nimius videtur, tametsi [Page] id tum propter consultationem, & iudicium super eo habendum, tum etiam propter perfectionem, & complementum earūdem longe expediens existit, nobis, mouentibus Consiliarijs nostris à secretis, consentaneum magis videtur, huius rei initium, introitum, primam formam, & lineaturam numero octauo, qui doctorum triginta erit porcio, committere: nempe quasi praeparationem quandam grandiori numero futuram.
Quapropter de prudentia, scientia, & diligentia vestris plurimum confidentes, de sententia consilij, nominauimus, & deputauimus vos commissarios nostros, & vobis autoritatem per praesentes impartimus, vt loco, & tempore congruis, & oportunis, celeritate conueniente, qua poteritis maxima, insimul cōueniatis, cursum (que) legum ecclesiasticarum, infra regnum nostrum in vsu existētium, aut antehac vti solitarum, diligenter perlegatis, consideretis, & ponderetis, eo (que) facto, illarum loco & vice, collectionem, compilationem, & ordinem talium legum ecclesiasticarum inueniatis, faciatis, & in scripta redigi faciatis, quales in vsu esse, practicari, & in quibuscun (que) curijs, & iurisdictionibus nostris ecclesiasticis, infra istud regnum nostrum, & alia nostra dominia, proponi & publicari, de scientia, sapientia, & iudicio vestris maximè expediēs fore putaueritis. Habentes considerationem, & respectum debitum, ad tenorem statuti praedicti, pro praeseruatione legum nostrarum communiū, in suo vigore remanentiū, & pro omnibus alijs articulis, & ramis dicti statuti. Et quamprimum leges praedictae per vos adinuentae, formataae, descriptae, & compilatae fiunt, casdem statim nobis exhiberi, & in scriptis tradi volumus, vt eas de consilij nostri sententia, de residuo triginta [Page] duorū, vna vobiscū, pro vlteriore legum praedictarum ecclesiasticarū ratificatione, & perfectione, tā (quam) ecclesiasticarū nostrorū, iuxta formā statuti praedicti, coniunctim nominandorum transmittamus.
Et quamuis vos ca modestia, & sapientia praeditos esse scimus, quòd onus istud humeris vestris cōmissum, & impositū, haud parui esse momenti, & ponderis aestimabitis considerantes tamen, quòd propositū nostrū non est aliud, quàm praeparationis cuiusdam gratia istud à vobis effectū reddi: ita quòd maior numerus ad consultationē, & perfectionem eiusdē, magis certò & ordinatè procedere valeat, certiores vos esse volumus, quòd actiones, & studia vestra in hac parte, cum erunt nobis gratissima, tum aūt benignissima, & maximè fauorabili interpretatione accepta.
Et praeterea volumus, quòd statim post receptionē praesentium vnâ conueniatis, & hac in re, celeritate & expeditione ea vtamini, quam causa exposcit: Mandantes & strictè praecipiētes omnibus & singulis personis, quarum consilio, sententia, & ope, in hac parte, vos opus habebitis, quòd illi per vos requisiti opem praestent, consulant, & iuuent, quemadmodum nobis placere cupiunt In cuius rei testimoniū, has literas nostras fieri fecimus patentes. Teste, me ipso apud Westm.xi.die Nouemb. Anno regni Regis Quinto.
- Folia. 1 DE summa trinitate & fide Catholica.
- 4 De haeresibus.
- 11 De Iudicijs contra haereses.
- 14 De Blasphemia.
- 14 De Sacramentis.
- 16 De Idolatria. &c.
- 17 De concionatoribus.
- 19 De matrimonio.
- 22 De gradibus prohibitis.
- 24 De adulterijs & diuorsijs.
- 28 De admittendis ad ecclesiast. benificia.
- 34 De renunciatione beneficiorū. &c.
- 34 De permutatione beneficiorum.
- 35 De Purgatione.
- 39 De dilapidationibus.
- 40 De alienatione bonorum ecclesiae.
- 41 De electione.
- 41 De Benificijs conferendis.
- 42 De Diuinis officijs.
- 46 De Ecclesia & ministris eius.
- 53 De Ecclesiarum gardianis.
- 57 De Achademijs.
- 58 De Decimis.
- 62 De visitationibus.
- 64 De Testamentis.
- 74 De poenis ecclesiasticis.
- 76 De Suspensione.
- 78 De Sequestratione.
- 79 De Depriuatione.
- 80 De excommunicatione.
- [Page]90 De Iudicijs.
- 91 De Criminibus.
- 92 De Iudicijs.
- 95 De officio Iudicum.
- 100 De litis contestatione.
- 103 De Iuramentis.
- 105 De Iuramento calumniae.
- 107 De probationibus.
- 110 De possessione.
- 110 De fide.
- 112 De Crimine falsi.
- 115 De Testibus.
- 123 De Consuetudine.
- 123 De praescriptionibus.
- 125 De vi contra Clericum.
- 125 De praesumptionibus.
- 127 De diffamationibus.
- 128 De dilationibus.
- 132 De exceptionibus.
- 135 De sententia.
- 140 De appellationibus.
- De regulis iuris.
DE SVMMA TRINITATE ET FIDE CATHOLICA.
¶De fide Christiana ab omnibus amplectenda & profitenda. Cap. 1.
QVoniam Regni potestas, & legum administrandarum ius ad nos ex Deo peruenit, principium nobis ab eodem Deo capiendum erit. De cuius natura cùm rectè fuerit & ordine constitutum, facilior erit reliquarum legū prouisio, quas ad confirmandum in Regno nostro verum Dei cultum, & ad ipsum Ecclesiae statum conseruandum, adhiberi curauimus. Quapropter omnes homines ad quos imperium nostrum vlla ratione pertinet, Christianam religionem suscipere & profiteri, volumus, & iubemus. Contra quam qui cogitationes, aut actiones vllas suscipiunt, impietate sua Deum a se abalienant: nos autem qui diuinae Maiestatis administri sumus, & facultates vniuersas & ipsam deni (que) vitam illis abiudicandam esse statuimus, quicun (que) tam immani se scelere impietatis obligauerint. Et hoc in omnibus valeat nostris subditis, quocun (que) nomine, loco, vel conditione censeantur.
¶De Natura Dei, & beata Trinitate, quid fit credendum. Cap. 2.
OMnes filij Deiper Iesum Christum renati, ex corde puro, conscientia bona, & fide non ficta credant & confiteantur, [Page] vnum esse viuum & verum Deum aeternum, & incorporeum, impassibilem, immensae potentiae, sapientiae & bonitatis, creatorem & conseruatorem omnium rerum tum visibilium tum inuisibilium. Et in vnitate eius diuinae naturae, tres esse personas, eiusdem essentiae ac aeternitatis patrem, filium, & spiritumsanctum. Patrem vero a [...] esse, nec ab alio quoquam vel generari vel procedere: & filium quidem a patre generari. Spiritumsanctum vero & a patre & a filio procedere: nec vllam natur ae diuersitatem aut inaequalitatem in ista personarum distinctione poni, sed quoad substantiam, vel vt dicunt, essentiam diuinam, omnia inter eos paria & aequalia esse.
¶De Christo & mysterijs nostrae redemptionis. Cap. 3.
CRedatur etiam, cùm venisset plenitudo temporis, filium qui est verbum patris, in vtero beatae virginis Mariae, ex ipsius carnis substantia, naturam humanā assumpsisse, ita vt duae naturae, diuina & humana, integrè at (que) perfectè in vnitate personae, fuerint inseparabiliter comunctae: ex quibus vnus est Christus verus Deus & verus homo: qui verè passus est, crucifixus, mortuus & sepultus, descendit ad inferos, ac tertia die resurrexit, nobis (que) per suum sanguinem reconciliauit patrem, sese hostiam offerens illi, non solùm pro culpa originis, verùm etiam pro omnibus peccatis quae homines propria voluntate adiecerunt.
¶De duabus Christi naturis post resurrectionem. Cap. 4.
CRedatur item Dominus noster Iesus Christus, etiam post resurrectionem, duplici natura constare: diuina quidem, immensa, incircumscripta, & infinita, quae vbi (que) sit & [Page 2] omnia impleat: Humana vero, finita & descripta humani corporis terminis ac finibus, qua, postquam peccata nosira perpurgauisset, in coelos ascendit, ibi (que) ita sedet ad dexterā patris, vt non vbi (que) sit, quippe quē oportet in coelo remanere, vs (que) ad tempus restitutionis omniū, cùm ad iudicandum viuos, & mortuos veniet, vt reddat cui (que) iuxta opera sua.
¶De tribus Symbolis. Cap. 5.
ET quoniam omnia fermè, quae ad fidem spectāt Catholicam, tum quoad beatissimā Trinitatem, tum quoad mysteria nostrae redēptionis, tribus Symbolis, hoc est, Apostolico, Niceno, & Athanasii breuiter continentur: idcircò ista tria Symbola, vt fidei nostrae compēdia quaedam, recipimus & amplectimur, quod firmissimis diuinarum & canonicarum Scripturarum testimonijs facilè probari possint.
¶Quae sint canonicae Scripturae, quoad vetus Testamentum. Cap. 6.
VT autem quae sint Scripturae illae canonicae, ex quibus solis religionis & fidei dogmata constare & confirmari debent, non ambigant fideles, illarum catalogum hic a scribendum duximus, secuti in veteri Testamento illum, quo Hebraei vtuntur, ordinem, qui sic habet.
- Libris Moysis quin (que).
- Iosue.
- Iudicum.
- Samuelis. 2.
- Regum. 2.
- Esayas.
- Hieremias.
- Ezechiel.
- Prophetae minores. 12.
- Psalterium
- Iob.
- Prouerbia.
- Daniel sepositis Apocriphis.
- Paralipomenon. 2.
- Canticum Canticorum.
- Ruth.
- Threni.
- Ecclesiastes.
- Hester.
- Esdras, & Nehemias
Omnes istilibri, quos recensuimus, certò sunt canonici.
¶Libri sacri, non tamen canonici. Cap. 7.
LIber verò qui Sapientia Salomonis inscribitur, Ecclesiasticus, Item Iudith, Tobias, Baruch, tertius & quartus Esdrae. Libri Machabeorum, cum Apocryphis Hester & Danielis, leguntur quidem a fidelibus, & in ecclesia recitantur, quòd ad edificationem plebis plurima in illis valeant, quibus tamen non tantum authoritatis tribuitur, vt fidei nostra dogmata ex ipsis solis, & separatim citra alios indubitatae Scripturae locos constitui, constabiliri (que) vel possint, vel debeant. Sunt ergo & cum iudicio, & sobriè isti tum audiendi tum legendi.
¶De libris canonicis noui Testamenti. Cap. 8.
IN nouo autem Testamento pro canonicis libris agnoscit, & admittit ecclesia hos qui sequuntur.
- Mathei.
- Marci.
- Lucae.
- Iohannis.
Acta Apostolica.
- Romanos.
- Corinthios. 2.
- Galatas.
- Ephesios.
- Philippenses.
- Colossenses.
- Thessalonicenses. 2.
- Timotheum. 2.
- Titum.
- Philemonem.
- Hebraeos.
-
[Page 3]
Epistolas Canonicas
- Iacobi. 1.
- Tetri. 2.
- Iohannis. 3.
- Iudae. 1.
Apocalypsim.
¶Omnia credenda ex canonicis haberi Scripturis. Cap. 9.
HAEc igitur generatim est sancta Scriptura, qua omnia creditu ad salutem necessaria, plenè, & perfectè contineri credimus, vs (que) adeo vt quicquid in ea non legitur, nec reperitur, nec deni (que) ex eadem aut consequitur, aut conuincitur, a nemine sit exigendum vt tan (quam) articulus fidei credatur.
¶Suprema est in ecclesia scripturae diuinae authoritas. Cap. 10.
DIuinae Scripturae tanta credatur authoritas, vt [...] creaturae cuiusuis excellentia ipsi vel anteponenda sit vel aequanda.
¶Ecclesia contra Scripturas nil potest constituere, nil (que) praeter easdem obtrudere debet necessariò credendum. Cap. 11.
QVamobrem non licet Ecclesiae quic (quam) constituere, quod verbo Dei scripto aduersetur, ne (que) potest sic vnum locum exponere, vt alteri contradicat. Quan (quam) ergo diuinorum librorum testis sit & custos & conseruatrix ecclesia, haec tamen praerogatiua ei minime concedi debet, vt contra hos libros vel quic (quam) decernat, vel abs (que) herum librorum testimonio vllos fidei articulos condat, eos (que) populo Christiano credendos obtrudat.
¶Ad codices Haebraicos in veteri Testamento recurrendum, ac in nouo ad Graecos. Cap. 12.
CAEterum in lectione diuinarum Scripturarum si qua occurrerint ambigua, vel obscura in veteri Testamento, eorum interpretatio ex sonte Hebraicae veritatis petatur, in nouo autem Graeci codices consulantur.
¶Symbola fidei vtilia sunt ad interpretandam Scripturam. Cap. 13.
SVmma praeterea fidei capita (quae articulos appellamus) e sacris Scripturis clarissimis desumpta, & in Symbolis breuiter comprehensa in exponendo sacras literas ob oculos perpetuo habeantur, ne quid contra ea aliquando interpretamur, aut definiamus.
¶De Concilijs quid sentiendum. Cap. 14.
I Am vero concilijs, potissimum generalibus, tametsi ingē tem honorem libenter deferimus, ea tamen longe omnia infra Scripturarum canonicarum dignitatem ponenda iuàicamus, sed & inter ipsa concilia magnum discrimen ponimus. Nam quaedam illorū, qualia sunt precipua illa quatuor, Nicenū, Constantinopolitanum primum, Ephesinum, & Calcedonense, magna cum reuerentia amplectimur & suscipimus. Quod quidem iudicium de multis alijs quae postea celebrata sunt ferimus, in quibus videmus & confitemur sanctissimos patres de beata & summa Trinitate, De Iesu Christo Domino & seruatore nostro, & humana redemptione per eū procurata, iuxta Scriptur as diuinas multa grauissime & per (quam) sanctè constituisse. Quibus tamen non aliter fidem nostram obligandā esse censemus, nisi quatenus ex Scripturis sanctis confirmari possint. Nam concilia nonnulla interdum errasse, & cōtraria inter sese definiuisse, [Page 4] partim in actionibus iuris, partim etiam in fide, manifestum est. Ita (que) legātur concilia quidem cum honore at (que) Christiana reuerentia, sed interim ad Scripturarum piam certam rectam (que) regulam examinentur.
¶Quae sanctorum patrū authoritas. Cap. 15.
POstremo Orthodoxorum patrum etiam authoritatem minime censemus esse contemnendam: sunt enim per multa ab illis praeclare, & vtiliter dicta: vt tamen ex eorū sententia de sacris literis iudicetur, nō admittimus. Debēt enim sacrae literae nobis omnis Christianae doctrinae, & regulae esse & iudices. Quin & ipsi patres tantum honoris sibi deferri recusarunt, saepius admonentes lectorem, vt tantisper suas admittat sententias & interpretationes, quoad cum sacris literis consentire eas animaduerterit. Maneat ergo illis sua authoritas & reuerentia, sed quae sacrorum librorum sententiae, veritati at (que) authoritati cedat & subijciatur.
¶Epilogus. Cap. 16.
CAEterum quoniam perlongum esset, & plane opus valde laboriosum, omnia nunc distinctè scribere quae Catholica fide sunt credenda, sufficere iudicamus quae breuiter de summa Trinitate, De Iesu Christo Domino nostro, & de salute per eum humano generi parta diximus.
¶Pereunt qui Catholicae fidei aduersantur, vel ab ea deficiunt. Cap. 17.
HOcipsum tamen silentio praeterire nō possumus eos omnes misere perire qui Orthodoxam Catholicam (que) fidem amplecti noiunt & longe grauius eos esse damnandos qui ab ea semel agnita & suscepta defecerunt.
DE HAERESIBVS.
¶Qui sint Haeretici, & qui non sint. Cap. 1.
HAEreticos statuimus omnes, quicun (que) communis nostrae fidei decretum aliquod secus accipiunt, (quam) sacra Scriptura determinatum est, & in errore sic habitant, vt omnino se non sinant ab illo remoueri. Nec illud in hoc genere spectandum est, vtrum aliquis ipse sibi erroris fuerit author, an illum aliunde acceptum ipse sequatur, & defendat. Qui vero non commorantur in haeresi, nonillum defendunt, sed inquirunt veritatem, & cùm a legitimis iudicibus plenè fuerint instructi, suam ipsi culpam agnoscūt, & in eo se corrigi facitè patiuntur, in haereticorum [...] poni non debent.
¶Schismatici, & haeretici quomodo differant. Cap. 2.
SChismaticos pleri (que) cum haereticis confuderunt. Sedtamen magna inter illos est differentia. Nec enim schismatici fidem aliam habent, quàm caeteri: sed a communi illa, quae inter Christianos esse debeat, societate se distinguunt. Ita (que) nonnunquam vsu, venit vt cùm longe a pijs aliorum institutis, & officijs peregrinati sunt, tandem ad aliquam haeresim dilabantur, vt se vehementius a recepta honorum communitate segregent.
¶De hijs qui sacrarum Scripturarum authoritatem reijciunt. Cap. 3.
CApitalis Christiani nominis hestis Satan, ad salutare diuinarum Scripturarum semen in Dei ecclesia sparsum, tam pestilentem [...], quasi loliorum & zizamorum, infundit, [Page 5] vt vniuersae vix enumerari possint hae faces, quibus Ecclesia constagrauit, & adhuc miserabiliter ardet, diabolo maiorem quotidie falsarū opinionum materiam acculante. Nos igitur bijs constitutionibus nostris breuiter per illas haereses praeteruehemur, quarum praesens pestis perniciem religionis nostrorum temporum adhue incubat. In quo genere teterrimi illi sunt, (ita (que), a nobis primum nominabuntur,) qui sacras Scripturas ad insirmorū tantùm hominum debilitatem ablegāt & detrudunt, sibi sic ipsi interim praesidentes, vt earum authoritate se teneri nou putent, sed peculiarem quendam spiritum iactant, a quo sibi omnia suppeditari aiunt quaecun (que) docent & faciunt.
¶De hijs qui vetus Testamentum aut totum reijciunt, aut totum exigunt. Cap. 4.
DEinde quomodò priscis temporibus [...] sordes, valentinianorum & Manicheorum [...], & aliae similes earum multae feces, a quibus vetus Testamentum vt absurdum malum (que), & cum nouo dissidens repudiabatur: sic multinostris tēporibus inueniuntur, inter quos Anabaptistae praecipuè sunt collocādi, ad quos si quis vetus Testamentum alleget, illud pro abrogata iam & obsoleto penitus habēt, omnia quae in illo posita sunt ad prisca maiorum nostrorum tempora referentes. Ita (que) nihil eorum ad nos statuunt peruenire debere. Aliorum autem contrarius est, sed eiusdem impietatis error, qui vs (que) adeo vetus ad Testamentum adhaerescunt, vt ad circumcisionem & a Mose quòndam institutas ceremonias necessas [...] nos reuocent.
¶De duabus naturis Christi. Cap. 5.
CIrca duplicem Christi naturam, perniciosus est & varius error; ex quibus alijsunt ex Arrianorum secta, [Page] Christum ita ponentes hominem, vt Deum negent. Alij eum sic Deum iudicant, vt hominem non agnoscant, & de corpore nugātur de [...] diuinitùs assumpto, & in virginis vterum lapso, quod tanquam in transitu per Mariam quasi per canalem, aut fistulam preterfluxerit. Quidam verbū in carnis naturam conuersum, asserūt, quam, quamprimùm a morte in coelum fuit recepta, rursus volūt in naturā diuinam reuersam & absorptam esse. Quorum illi delyrium imitantur, qui corpori Christi tam latos fines dant, vt illo credāt aut omnes locos simul, aut numeros obsideri: Quod si confiteremur, humanam e Christo naturam eximeremus. Quemadmodum enim Deinatura sibi hoc assumit vt per omnia permeet, sic humanae semper illud attributum est, vt certis locorum finibus circumscripta sit. Quidam corpus ipsum saepe dicunt, & subinde factum esse. Qui errores omnes sacrarum Scripturarum authoritate sic corrigendi sunt, vt Christus meliore natura Deus sempiternus accipiatur, & quidam aequalis sit Dei Patris: humana verò corpus habeat ex tempore factum, ne (que) saepius quàm semèl, ne (que) ex alia materia quàm ex Mariae virginis vera, & sola substantia, ac quemadmodum reliqua humana corpora suis loci finibus circumscriptum.
¶De Spiritusancto. Cap. 6.
QVomodo verò haec putida membra sunt ab Ecclesiae corpore segreganda, quae de Christo capite tam pernersè sentiunt: sicillorum etiam est execrabilis impudentia qui cum Macedonio contra Spiritumsanctum conspirauerunt, illum pro Deo non agnoscentes.
¶De peccato originis, libero arbitrio, & iustificatione. Cap. 7.
IN labe peccati ex ortu nostro contracta, quam vitiū originis appellamus, primùm quidem Pelagianorum, deinde [Page 6] etiam Anabaptistarum nobis vitandus, & submouēdus est error, quorum in eo consensus contra veritatem sacrarum Scripturarum est, quòd peccatum originis in Adamo solo haeserit, & non ad posteros transierit, nec vllam afferat naturae nostrae peruersitatem, nisi quòd ex [...] delicto propositum sit peccandi noxium exemplum, quod homines [...] eandem prauitatem inuitat [...], & vsurpandam. Et similiter nobis contra illos progrediendum est, qui tantum in libero arbitrio roboris, & [...] ponunt, vt [...] solo sine alia speciali Christi gratia rectè ab hominibus vini posse constituant. Deinde nec illi sunt [...], [...] impietas salutarem & in sacris Scripturis [...] instificationis nostrae doctrinam oppugnant, in qua tenendum est, non operum momentis, [...] hominum collocari.
¶De perfectione iustificatorum, & de operibus supererogationis. Cap. 8.
ILlorum etiam superbia legibus nostris est frangenda, qui tantam vitae perfectionem hominibus iustificatis attribuunt, quantam nec imbecillitas nostrae naturae fert, nec quisquam sibipraeter Christum sumere potest, [...] vt omnis peccati sint expertes, si mentem ad rectè [...] [...] instituerint. Et hanc volunt absolutam morum perfectionem in hanc presentem vitam cadere, cùm [...] ipsa sit, & fragilis, & ad omnes virtutis, & officij [...] praeceps, Tum & illorum arrogantia [...], & authoritate legum domanda, qui supererogationis [...] quaedam importaucrunt, quibus existimant non solum [...] Dei legibus, & expletè satisfieri, sed aliquid [...] in illis amplius superesse quàm Dei mandata postulent, [...] & sibi mereri, & alijs merita applicari [...].
¶De casn iustificatorum, & peccato in Spiritumsanctum. Cap. 9.
ETiam illi de iustificatis peruersè sentiunt, qui credunt illos: postquam iusti semel facti sunt, in peccatū non posse incidere, aut si fortè quicquam eorum faciunt quae Dei legibus prohibentur, ca Deum pro peccatis non accipere. Quihus opinione contrarij, sed impietate pares sunt, qui quodcum (que) peccatum mortale quod post baptismum a nobis susceptum voluntate nostra committitur, illud omne contra Spiritumsanctū affirmant gestum esse & remitti non posse.
¶De Missis & Purgatorio. Cap. 10.
QVorundam nimis est curiosa peruersitas, qui veniā quidem peccatorum expectant. Sed hanc morte Christi per solam fidem ad vos accommodatam plenè non credunt & omnibus partibus impleri: quapropter alia conquirunt sacrificia, quibus perpurgari possint, & ad hanc rem Missas exhibent in quibus sacrificium Deo Patri credunt oblatum esse, nimirum corpus & sanguinem Domini nostri Iesu Christiverè, quomodo (que) illi dicunt realiter ad veniam peccatorum impetrandam, & salutem tam mortuorum quam viuorum procurandam, quibus etiam Regium tam latum dant vt illis aliquando minui, nonnunquam omnino tolli Purgatorij tormenta statuant. Qua in re Sacrificium illud vnicum (quod Christus Dei filius in cruce Deo patri representauit & plenissimè exhibuit) largiter imminuūt & sacerdotium quod vnius Christi proprium est, ad miserabilem hominum conditioem deuoluunt. Verum sacrae Scripturae solam Christi mortem nobis & delictorum purgationem [...], nec vllum ponunt aliud Sacrificium quod ad hanc rem valere possit, imo de Purgatorio sane ipsorum ne vna quidem Sillaba sacris in Scripturis inuenitur.
¶De incredulorum & impiorum damnatione. Cap. 11.
HOrribilis est & inanis illorum audacia, qui contendūt in omni Religione vel secta quam homines professi fuerint salutem illis esse sperandam, si tantum ad innocentiam & integritatem [...] pro viribus enitantur iuxta lumen quod illis praelucet a natur a infusum, Authoritate vero sacrarum literarum confixae sunt [...] pestes. Solum enim & vnicum ibi Iesu Christi nomen nobis cōmendatum est, vt omnis ex eo salus ad nos perueniat. Nec minor est illorum amentia, qui periculosam Origenis haeresim in hac aetate nostra rur sus excitant, [...] omnes homines (quantumcun (que) sceleribus se contaminauerint) salutem ad extremum consequnturos cum definito tempore a iustitia diuina poenas de admissis slagitijs luerint: Sed [...] Scriptura damnatos saepe pronunciat imperpetuos cruciatus & aeternas [...] precipitari.
¶De Animarum interitu ve somno & de Resurrectione. Cap 12.
QVidam impiè philosophantur Animas hominum ex hac vita migrantium, quàndo semel ex corporibus excesserūt vs (que) ad supremum vltimi Iudicij tempus, vel somno inuolui, vel prorsus ad nihilum recidere, tum autem cū extremi inditij dies erit, illas rursus vel a somno excitari, vel cum proprijs corporibus ab interitu resurgere. Afsinis est ijs error de resurrectione quam multi (cum hymaeno consentientes & Phileto) perfectam iam esse dicunt, & conclusam quia solum debet ad Animū referri quem Christus ( [...] nobis benefitio suae mortis gratia) prorsus ex morte peccatorum excitauit. Sedhaec illorum abrupta est, & curta do ctrina. Quemadmodum enim ipse Iesus Christus a [...] [Page] ad vitam corpore integro, vero & perfecto reuocatus est est, nec eius interim animus aut interijt, aut dormiuit: Ita nos qui membra sumus Christi post mortem quidem animo viuimus, caput vero nostrum sequuti, cum animis & corporibus ad extremum illud iuditium consurgemus.
¶De Magistratibus. Cap. 13.
QVm & Anabaptistarum proftigendus agrestis stupor qui negant licere Christianis Magistratum gerere, quasi propterea Christus in terras descenderit vt rerum publicarum administrationes aboleret. Imo vero Spiritus sanctus statuit Principes, & Magistratus esse Dei ministros, vt benefactis fauorem suum impartiant, & maleficia supplicijs constringant, quae duo si rebus humanis abessent, maxima sequeretur omnium rerum confusio.
¶De communitate bonorum, & vxorum. Cap. 14.
Excludatur etiam ab eisdem Anabaptistis inducta bonorum, & possessionum communitas, quam tantopere vrgent, vt nemini quicquā relinquāt proprium, & suum: In quo mirabiliter loquntur cum furta prohiberi diuina Scriptura cernant, & aelemosinas in vtro (que) testamento laudari videant, quas ex proprijs facultatibus nostris elargimur, quorum sanè neutrum cōsistere posset, nisi Christianis proprietas bonorum, & possessionum suarum relinqueretur. Emergunt etiam ex Anabaptistarum lacunis quidam Nicolaitae inquinatissimi sanè homines, qui foeminarum, imo & vxorum disputant vsum per omnes promiscuè peruagari debere. Quae faeda illorum & cōscelerata libido: Primum pietati cōtraria est & sacris literis. Deinde cum uniuersa ciuili honestate, & naturali illa incorrupta (que) in mentibus [Page 8] nostris accensa luce vehementer pugnat.
¶De Iuramentis & participatione dominicae Caenae. Cap. 15.
PReterea nec Iuramentorum Anabaptistae legitimum relinqunt vsum, in quo contra Scripturarum sententiam & veteris testamenti, patrum exempla, Pauli etiam Apostoli, imo Christi, imo Dei patris procedunt: quorum Iuramenta saepe sunt in sacris literis repetita, deinde ab Ecclesiae corpore seipsos segregāt, & ad sacrosanctam Domini mensam cum alijs recusant accedere, se (que) dicunt detineri vel ministrorum improbitate, vel aliorum fratrū, quasi prius excommunicatio possit in quoquam intelligi, quàm Ecclesiam sententiam excommunicationis contra illum direxerit, in qua pronunciatur illum non secùs vitandum, quàm Ethnicum & publicanum.
¶De Ministris & Ordinibus. Cap. 16.
SImilis est illorum amentia, qui institutionem ministrorum ab Ecclesia disiungunt, negantes iu certis locis certos doctores, pastores, at (que) ministros collocari debere, nec admittunt legittimas vocationes, nec solemnem manuum impositionem, sed per omnes publicè docendi potestatem diuulgant qui sacris literis vtrun (que) sunt aspersi, & Spiritum sibi vendicant, nec illos solum adhibēt ad docendum, sed etiam ad moderandam Ecclesiam, & distribuenda Sacramenta, quae sanè vniuersa cum scriptis Apostolorum manifestè pugnant.
¶De Sacramentorum natura. Cap. 17.
MAgna quo (que) temeritas illorum est, qui Sacramenta sic extenuant vt ea pro nudis signis, & externis tantum iudicijs capi velintquibus tanquam notis hominum Christianorum [Page] religio possit a ceteris internosci, nec animaduertunt quantum sit scelus, haec sancta instituta, inania & vacua reddere. Quae cum inter nos dispertiūtur, vi diuini spiritus sides cōfirmatur, erigitur conscientia, promissio etiam veniae peccatorum per Christum facta intrinsecus exhibetur, extrinsecus vero istis Sacramentis quasi Sigillo quodā cosignatur. Pretorea verbo Dei quod intercedit & Symbolorum abhibitorum naturis erudiuntur fideles de pretio [...] redemptionis per Christum comparatae, [...] & gratia in mētibus sidelium vlterius instillatur, tum etiam faedus quod per Christum inter Deum, & nos ictum est corroboratur, vt nobis ille proprius sit Deus. Nos illi [...] populus, & astringimus nosipsos ad peccatorū abolitionem, & integritatem vitae suscipiendam. Quae si recte ponderentur necesse est vt obmutescat illorum calumnia qui Sacramentorum inopem volunt, & nudam naturam relinquere.
¶De Baptismo. Cap. 18.
DEinde crudelis illorum impietas in Baptismum irruit quem infantibus impartiri nolunt sed omnino nullaratione. Nec enim minus ad Deum & Ecclesiam pertinent Christianorum infantes, quàm liberi quōdam Hebreorum pertinebāt, quibus in infantia cū circumcisio adhiberetur, nostris etiā infantibus debet baptismus admoueri, quoniā eiusdem promisionis & faederis diuini participes sunt, & a Christo sunt etiam summa cum humanitate suscepti. Plures item ab alijs cumulantur errores in baptismo, quem aliqui sic attoniti spectant, vt ab ipso illo externo credant elemento. Spritumsanctum emergere, vim (que) eius, nomen, & virtutem ex qua recreamur, & gratiam & reliqua ex eo proficiscentia dona in ipsis baptismi fonticulis innatare. In [Page 9] summa totam regenerationem nostram illi sacro puteo deberi volunt, qui in sensus nostros incurrit. Verùm salus animarum, instauratio spiritus, & beneficium adoptionis quo nos Deus pro filijs agnoscit, a misericordia diuina per Christum ad nos dimanante, tùm etiam ex promissione sacrisin Scripturis apparente proueniunt. Illorum etiam impia videri debet scrupulosa superstitio, qui Dei gratiam & spiritum sanctum tantopere cum Sacramentorum elementis colligant, vt planè affirment nullum Christianorum infantem aeternam salutem esse consequuturum, qui prius a morte fuerit occupatus, quàm ad Baptismum adduci potuerit, quod longè secus habere iudicamus. Salus enim illis solum adimitur qui sacrum hunc Baptismi fontem contemnunt, aut superbia quadam ab eo, vel contumatia resiliunt, quae importunitas cum in puerorum aetatem non cadat nihil contra salutem illorum authoritate Scripturarum decerni potest, immo contra cùm illos communis promissio pueros in se comprehendat, optima nobis spes de illorum salute concipienda est.
¶De transubstantiatione in Eucharistia & impanatione vt vocant corporis Christi. Cap. 19.
OBrepsit etiam in Eucharistia periculosissimus error corū qui docent, concionantur, & cōtendunt virtute certorū verborum quae minister ad Symbola huius Sacramenti insusurrat, panem conuerti (vel vt ipsi loquūtur) transubstā tiari in Christi corpus, & itidèm vinum in sanguinē, quod sanè dogma quoniam sacris literis aduersatur, a natura Sacramenti discrepat, & verum Christi corpus ita deprauat, vt vel diuinam in illud inducat naturā omnibus locis diffusam, vel ex eo spectrum aut machinam quandam comminiscatur. [Page] Totum hoc Papistice fecis somnium auferri volumus, & naturā veram panis, & vini in Eucharistia remanētem planè agnosci, quomodo spiritus sanctus apertis verbis attestatur. Ita (que) nec in altum tolli Sacramētum hoc, nec circumferri per agros patimur, nec cōseruari in crastinum nec adorari, deni (que) nullam relinquimus maiorem Eucharistiae venerationē, quàm Baptismi & verbi Dei, Symbola vero panis, & vini nisi pium & institutum a Scripturis vsum communicationis retineant, non maiorem aestimationem habere volumus, quam panis & vinum habent quae quotidiè inter nos in vsu habentur. In eodem luto haerent qui panis & vini substantiam in Eucharistia ponunt, sed vi cōsecrationis per ministrum appositae, corpus & sanguinem Christi verum & naturalem adiungi putant, & cum Symbolorum naturis permisceri, & subter eas subijci, vs (que) adeo vt siue pij sint siue impij, qui ad Domini mēsam se admonēt, verum & naturale Christi corpus, & expressum eius sanguinem vnà cum pane & vino sumant. Verum Symbola Sacramentorum quoniam res quas significāt non intra se clausas realitèr & substantialitèr (vt loquuntur) continent. Deinde cum sacris Scripturis determinatū sit Christum suam in coelum humanam naturam inuexisse, nec cum illa sit in terras ante tempus extremi iuditij discensurus. Preterea cum haec commentitia naturalis corpoporis Christi praesentia nullum habeat maius momentum ad aedificationem nostrae Religionis quàm haec Christi praesentia quae fide praecipitur, imo multas secum afferat questiones inexplicabiles, ac assertiones falsas & portentosas: absurdam hanc doctrinam qua Christi corpus & sanguis naturaliter & substantialiter (vt illi loquuntur) ad Eucharistiam adrepunt, & in eam includuntur prorsus aboleri volumus, peregrinum enim est, & alienum a sacris literis. [Page 10] Deinde contrarium humanae naturae veritati, quam Chrisius assumpsit, & a conditione Sacramentorum longe dissidens: Postremò communis quaedam sentina-super stitionum multarum in Ecclesiam Dei comportarum.
¶De Matrimonio. Cap. 20.
I Am inde a primis Ecclesiae temporibus magna fuit haereticorum turba, quae Matrimonium auersabatur vt faedā rem, & inquinatam & vel funditus e caetu fidelium auferebāt, vel si semel imbecillitati nostrae premitteretur, tamē illud nullo modo repetendum esse putabant, quorum sententia quoniam a regula pietatis quae sacris in literis lucet vehementer abhorrebat, Ecclesiae censura veteri iam olim explosa est. Sed diabolus pro hac impietate aliam subiecit, nimirum vt omnes qui solitariam vitam profiterētur, aut ad Ecclesiae administrationem agregarentur, Matrimonij contrahendi facultatem in omne tempus amitterent. Quod eorum iniquum institutum quoniam pugnat cum sacris Scriptis aboleri penitùs, & pro nullo volumus haberi.
¶De Romana Ecclesia, & potestate Romani pontificis. Cap. 21.
ETiam illorum insania legum vinculis est cōstringendae, qui Romanam Ecclesiam in huiusmodi petra fundatam esse existimant, vt nec errauerit, nec errare possit, cum & multi possint eius errores ex superiore maiorum memoria repeti, & etiā ex hac nostra proferri, partim in his quibus vita nostra debet informari, partim etiam in his quibus sides debet institui. Quapropter illorum etiam intollerabilis est error, qui totius Christiani orbis vniuersam Ecclesiam solius Episcopi Romani principatu contineri volunt. Nos enim eam quae cerni potest Ecclesiam sic definimus, vt omnium [Page] caetus sit fidelium hominum in quo sacra Scriptura sincerè docetur & Sacramenta (saltem his eorum partibus quae necessariae sunt) iuxta Christi praescriptum administrantur.
¶De Praedestinatione. Cap. 22.
AD extremum in Ecclesia multi feris, & dissolutis moribus viuunt, qui cum re ipsa curiosi sint, differti luxu, & a Christi spiritu prorsus alieni, semper praedestinationem, & reiectionem, vel vt vsitatè loquuntur, reprobationem in sermone iactant, vt cum aeterno consilio Deus vel de salute, vel de interitu aliquid certi constituerit, inde latebram suis maleficijs, & sceleribus, & omnis generis peruersitati querant. Et cùm pastores dissipatam illorū, & flagitiosam vitam coarguunt, in voluntatem Dei criminum suorum culpam conferunt, & hac defensione profligatas admonitorum reprehensiones existimant: ac ita tandem duce diabolo, vel in desperationem, praesentem abijciuntur precipites, vel ad solutam quandam, & mollem vitae securitatem, siue aut poenitentia, aut scelerum conscientia dilabuntur. Quae duo mala disparem naturam, sed finem videntur, eundem habere. Nos verò sacris Scripturis eruditi, talem in hac re doctrinam ponimus, quod diligens, accurata cogitatio, de praedestinatione nostra, & electione suscepta (de quibus Dei voluntate determinatum fuit antequàm mundi fundamenta iacerentur.) Haec ita (que) diligens, & seria quam diximus, his de Rebus cogitatio, piorum hominū animos spiritu Christi afflatos, & carnis, & membrorum subiectionom praesentientes & ad caelestia sursum tendētes, dulcissima quada, & iucundissima consolatione permulcet, quoniam [...] nostram de perpetua salute per Christū ad nos peruentura a confirmet, vehementissimas charitatis in [Page 11] flammas accendit, mirabiliter ad gratias agendas exuscitat, ad bona nos opera propinquissimè adducit, & a peccatis longissimè abducit, quoniam a Deo sumus electi, & filij eius instituti: quae singularis, & eximia conditie summam a nobis sa lubritatem morum, & excellentissimam virtutis perfectionem requirit. Deni (que) nobis arrogantiam minuit, ne viribus nostris geri credamus: quae gratuita Dei beneficentia, & infinita bonitate indulgentur. Preterea neminem ex hoc loco purgationem censemus vitiorum suorum afferre posse, quia Deus nihil vlla in re iniustè cōstituit, nec ad peccata voluntates nostras vnquam inuitas trudit. Quapropter omnes nobis admonendi sunt, vt in actionibus suscipiendis ad decreta praedestinationis se non referāt, sed vniuersam vitae suae rationem ad Dei leges accommodent, cum & promissiones bonis, & minas malis, in sacris Scripturis generaliter propositas contemplentur. Debemus enim ad ad Dei cultum vijs illis ingredi, & in illa Dei voluntate commorari, quam in sacris Scripturis patefactam esse videmus.
¶Epilogus.
POsset magna colluuies aliarum haeresum accumulari, sed hoc tempore illas nominare solum voluimus, quae potissimum hisce nostris temporibus per Ecclesiam diffunduntur: fideles omnes in nomine Dei, & Domini nostri nostri Iesu Christi obtestantes, vt ab his opinionibus pestilentissimis se longissime abducant, & ab illis etiam vehementer contendimus qui rem publicam, & Ecclesiam administrāt, vt ist as haereses ex Regno nostro penitùs euellenàas, & radicitùs extirpandas (quantum in se est) curent.
DE IVDITIIS CONTRA HAERESES.
¶Sub quibus Iudicibus cognoscatur de haeresi. Cap. 1.
IVdicium de haeresibus informatur quatuor rationibus, inquisitione, vel accusatione, vel Euangelica denuntiatione, vel exceptione. Is qui vel accusatione, vel inquisitione, vel Euangelica denuntiatione reus fit, quòd aliquam haeresin, aut affirmauerit, aut defenderit, aut praedicauit aut docuerit, coram Episcopo vel Archiepiscopo causam dicet. Qui vero loci priuilegium habent, & exempti dicuntur, apudillos vel Episcopos vel Archiepiscopos causam dicent intra quorum dioceses illorum exempti loci cō stiterint. Appellatio tamen reo conceditur, ab Episcopo ad Arehiepiscopum, & ab Archiepiscopo, nostram ad regalem personam.
¶Modus procedendi contra haereticos. Cap. 2.
PRimùm autem crimen haeresis quotiès per inquisitianem intentatur, siue fama plenè contra reum comprobata fuerit, siuèreus in eo nullam exceptionem opposuerit, quantuncum (que) postea negauerit illos ad se articulos pertinere, tamen nisi fideiussores idoneos exhibeat quòd iuri stare velit, tantisper in carcere potest ab Episcopo detineri donec lis ad finem peruenerit. Si verò de errore cōfiteatur, & dicat se ab eo paratum esse decedere, dimittendus erit, hae tamen adhibita cautione, vt si, quos, vel sermone vel doctrina offenderit, aut corruperit, illis Ordinarij arbitratu satisfaciat, ne contagio serpat erroris, & foràs ad multitudinem [Page 12] emanet. Preterea qui propter crimen haeresis in iudicium a legitimo iudice vocatus fuerit, si negligat, & animi contumacia non adfuerit in tempore, Primùm in paenam excommunicationis incurrat. Deinde quamprimùm inuestigari potuerit ab ordinario, & prehendi, conijciatur in carcerem, donec locupletes interposuerit fideiussores quòd iuri stare velit. Cū vero crimen haeresis per inquisitionē, aut Euangelicam denuntiationem procedit, summatim tractatur siue solemnirerum ad iuditia pertinentium apparatu.
¶De Haereticis Resipiscentibus. Cap. 3.
CVm (que) omnia fuerint in vtram (que) partem in iudicia disputata, siue reus fuerit conuictus, siue crimen ipse confiteatur, Primùm admonendus est vt ab errore desistat, quòd si facturum se sposponderit, iuramento se ad id astringet. Deinde poenitentiae fructus edet, & ita demùm dimittetur. Hoc tamē prouiso, fratrum vt offensioni (si quae fuerit) quantum in se est, medeatur, & quibus in locis errorem prius disseminauit in eisdem publicè fateatur se in haeresi versatum esse. Quod si suā ad haeresin pertinaciter adhaeserit, amandetur aliquandiu ad homines scientia praeditos qui illum in viam reuocarepossint. Et si illorum persuasum sententia decedat iuramento interposito, quòd haeresin velit relinquere liberari potest, illa semper repetita conditione quam antè posuimus, nimirum vt poenitentiae certa signa det, ac contraria doctrina fratres in illis locis erudiat in quibus eos prius haeresi contaminauerat.
¶De contumacibus haereticis. Cap. 4.
QVivero nec admonitionem, nec doctrinam vlla ratione admittunt sed in haeresi prorsus indurauerunt, Primū haeretici pronuntientur, a iudice deinde legittima feriantur [Page] excommunicationis supplicio. Quae sententia cum lata fuerit, si infra spatium sexdecim dierum ab haeresi resserint. Primum exhibeant publicè manifesta poenitentiae iudicia. Deinde solemniter iurent in illa se nunquam haeresi rursus versaturos. Tertiò contraria doctrina publicè satisfaciant, ac his omnibus impletis absoluantur, sedillis seria, prius & vehemens adhibeatur exhortatio, vt post illud tempus cùm a praesenti errore, tùm etiam ab omnibus alijs haeresibus se longissimè disiungāt: cum verò sic penitus insederit error, & tam altè radices egerit, vt nec sententia quidem excommunicationis ad veritatem reus inflecti possit, tum consumptis omnibus alijs remedijs, ad extremum ad ciuiles Magistratus ablegetur puniendus.
¶De his qui abiurant haeresin. Cap. 5.
QVi vero iuramento se obligauerit ad repudiandam haeresin, primum profiteri debet se ab hac haeresi separatim abhorrere, de qua praesens tractatio sit, deinde contrariam opinionē publicè affirmabit, & apertè testificabitur se tota ea in re hoc sequi, & firmè tenere, quod sancta, & vniuersa Dei Ecclesia sacrarum Scripturarum authoritate sequitur, & tenet, nec in haeresin a quaiam destiterit, vnquā rursus vllo modo relapsurum.
¶Haeresis quomodo probari debeat. Cap. 6.
ET quonians crimen haeresis magnam atrocitatem, & summam contumeliam habet, sola fama plenè conuinci non potest, nec alijs eius generis semiplenis, (vt lex vocat) & curtis probationibus, sed tamen haecipsa tantam vim habent, vt reo necessitatem afferant se purgandi, qua sanè purgatio, si ritè non possit ab eo impleri, condemnari [Page 13] reum in eo ipso statui oportet.
¶Iudicum iniquitas quomodo punienda. Cap. 7.
QVemadmodum haereses ex Regno nostro prorsùs (quantum fieri potest) excludendae sunt, summoperè cauendū est ne quisquam in periculum tàm horribilis, & inuidiosi criminis sine insta causa vocetur. Ita (que) si iudex, siuè quòd oderit quempiam, siuè pecuniam vt eliciat, aut vt illi molestiam exhibeat, iniquè litem hāc haeresis intenderit, & in eo iudicis culpa legittimis probationibus constiterit, arbitrio superioris Iudicis Supplicium de eo sumetur.
¶Quomodo ferenda sententia sit, & quomodo Interrogandi Testes. Cap. 8.
CVm haeresis crimen cognoscetur, Iudices in ferenda sententia Theologorum, & iure consultorum aliquot vtentur consilio, qui prius omnia causae acta diligenter perscrutati fuerint. Et testes qui adhibebuntur, ab ipsis Iudicibus interrogari par est, nisi fortè morbus, aut aliqua iusta causa iudices impediuerint. Qui si ipsi fortè impediuntur, duos substituant pro se viros honestos, quibus hoc Testimoniorum interrogandorum munus tuto committi possit.
¶Cum lis in haeresis causa pendet, & reus sugerit quid sit faciendum. Cap. 9.
SI lis in haeresis controuersia pendet, & interim reus in aliū locū dilabatur, vbì prior iudex in iure dicendo pergere nequeat, Postulabit iudex aut a vicecomite, aut praefecto oppidi (quem maiorē vocant) illius loci in quo reus versatur, vt sibi reum & proprio foro restituendum curet, vicecomes autem, siue maior cum iudicis sententiam intellexeris [Page] in literis iudicis perscriptam, & eius signo communitam, statim prouidebit vt reus apprehendatur eum (que) ad proprium iudicem relegabit, quod si vicecomes, aut Maior facere neglexerit, in eo ipso quod neglexit protinus excommunicatus, & ab Ecclesia seperatus esse iudicabitur.
¶De his qui confessi, aut conuictisint quid statuendum sit. Cap. 10.
QVi de crimine fuerit haeresis confessus, aut qui sic conuictus fuerit vt sententia iudicis contra illum processerit, & pronunciata fuerit, st nec appcllauerit, nec intra tempus appellationi concessum resipuerit, & arbitratu sui iudicis pro crimine satisfecerit, ex illo tempore sit hac ipsa contumacia factus infamis. Nec ad officia publica gerenda, nec ad consilia nec ad testimonium dicendum, vllo tempore assumatur, imò nec Testamētum illi condere fas erit, preterea quodcun (que) negotium illi cum alijs intercesserit, ipse quidem omnibus, illi verò nullus cogatur in iudicio respondere. Crimen enim haeresis publicum esse statuimus, quoniam Dei Religio communis inter omnes cùm violatur, in eo publicè videtur omnibus iniuria fieri.
¶De Ministris Ecclesiae Resipiscentibus. Cap. 11.
SIcontingat Ecclesiae ministros haeresis essereos, & si in eadem conuicti sententiam passi fuerint & pòst deponant errorem, & resipiscant, tamen communi iure suam ad priorem administrationem Ecclesiae non redibūt, quoniam Ecclesiae ministros integra fama esse oportet, non solum apud domesticos, & suos, verum etiam externos. Quod licèt iure communi sic procedere debeat, tamen si huiusmodi temporae inciderint, vt Ecclesia bonis ministris admodum denudaeta [Page 14] sit, aut quietis, & cōcordiae causaid requirat, Ecclesiastico iudici id permittimus, vt quos verè suorum errorum prenituerit, suos ad gradus & Officia redire sinat, vt ita necessitatibus Ecclesiarum succurri possit, ne (que) pax impediatur: in quo tamen hoc tenere volumus, vt ad ampliorem in Ecclesia locum quàm prius habuerint nunquam ascendāt, nisi summa necessitas vrserit, cui non possit vlla alia ratione occurri.
DE BLASPHEMIA.
¶Quibus in rebus versetur Blasphemia. Cap. 1.
EXomni peccatorum genere nullum esse horribilius, nec in quo Dominus Deus noster vehementiùs indignatur, aut maiore afficitur contumelia, nec in quod acerbum vltionis telum citius intorquet, quàm illud blasphemiae scelus quandò vèl superbissimo contemptus propofito Deum auersantes, vèl feruescente furoris impetu, contra illum elati conuitium vel in illum, vel in illa quae ad eius diuinam maiestatem pertinent, euomimus: & haec est inter blasphemiam & haeresin differentia, quòd blasphemia contemptu contumetias in Deum proijcit, & iracundia, sed haerests errore falsas opiniones suscipit, & inscienter.
¶Quomodo punienda sit blasphemia. Cap. 2.
SIt igitur hoc a nobis cōstitatum, vt haec execrabilis blasphemiarum impieras quàm primum de ea ritè constiterit ab Episcopis, nulla ratione tolleretur, sed eodem supplicio [Page] confixa sit quo pertinax haereticorum insania plectitur. Nec immeritò cùm ira Dei contra hunc blasphemiae furorem sic priscis temporibus exarsit, vt ad opprimendum, & obruendum huius criminis reum, populorum, & integrae multitudinis concursus esse voluerit, vt sic publica lapidatione facta, conterreretur. Et ipse Deus inuectas a se publicas saepe calamitates attestatur vt in illis blasphemiae flagitium vlcisceretur.
DE SACRAMENTIS.
¶Quid sit Sacramentum. Cap. 1.
SAcramentum (quomodo nos illud in hoc loco capimus) signum est institutum a Deo quod videri potest, quo gratia Christi promissis, & meritis ad nos profecta, condonatio (que) peccatorum ipsis promissorum expressa cōsignatur, quod duplicem in Animis nostris vim habet. Primùm enim horum externorum sumptio, & attributarum illis propriè virtutum nobis recuperatae salutis nostrae pretium in memoriam reuocat, & id vt apertè profiteamur effecit, deinde fidem acuit, & exuscitat, & illirobur addit. Preterea charitate nos mutua conserit, & in mentibus nostris Dei timorem diffundit. Postremo vitam ad sinceram, & integram extimulat. Ex hoc genere circumcisio priscis temporibus erat. Nūc baptismus, & Eucharistia successerunt.
¶Quid in Sacramento querendum sit. Cap. 2.
AD Sacramenti perfectionem tria cōcurrere debent. Primum euidens est & illustris nota quae manifestè cerni [Page 15] possit. Secundum est Dei promissum quod externo signo nobis representatur, & planè confirmatur. Tertium est Dei praeceptū quo necessitaes nobis imponitur, ista partim faciē di, partim commorandi, quae tria cum authoritate Scripturarum in Baptismo solum occurrant, & Eucharistia: nos haec duo sola pro veris & proprijs noui Testamenti Sacramentis ponimus.
¶Quid sit Baptismus. Cap. 3.
BAptismus est Sacramentum, quo secunda generatio nostra nobis externa consignatur conspersione, venia (que) peccatorum indulgetur, & Spiritus sancti virtus infunditur, quemadmodùm verbis comprehensum est in Baptismo propositis, vt erectior in nobis & perfectior esset sides. Dū autem in aqua demergimur, & rursus ex illis emergimus, Christi mors primùm & sepultura commendatur. Deinde suscitatio quidem illius, & reditus ad vitā vt istius mortis, & vitae monumentis recordemur, & palàm testificemur peccatum in nobis mortuum & sepultum iacere, sed nouum & salutarem Dei spiritum reuiuiscere in nobis, & reflorescere, tincto (que) foràs externis aquis corpore, nostras intùs Animas abstersis peccatorum sordibus, pur as & perpurgatas ad aeternas & coelestes oras se attollere.
¶Quid sit Eucharistia quos fructus habeat. Cap. 4.
EVcharistia Sacramentum est, in quo cibum ex pane sumūt, & potum ex vino, qui conuiuae sedent in sacra Domini mensa: cuius panis inter illos & vini communicatione obsignatur gratia spiritus sancti, veniae (que) peccatorum ad quam ex eo perueniunt quod fide comprehendunt & percipiūt Christi sacrosanctū corpus respectum nostrae salutis ad [Page] crucem fixum, & cruorem pro tollendis fusum nostris peccatis, vt Dei promissa pahìm ipsa loquuntur. Deinde etiam his illustribus signis quae coràm cerni possint, instruuntur & ad confitendum adducuntur, quod Christus illos enutriat, & in illis remaneat: & ipsi vicissim in Christo collati sunt. Preterea discunt summā debere esse suam cum ceteris fidelibus viris omnium officiorum cōiunctionem, quoniam omnes membra sunt ad vnum, & idem Christi corpus agglutinata,cum autem ad haec omnia nec transubstantiatione opus sit, necilla quam fingere solebant reali praesentia Christi. Sed quidem potius haec curiosa hominum inuenta sint. Primum contra naturam humanam a filio Dei nostra causa sumptam, deinde cum Scripturis diuinis pugnent, & preterea cum vniuersa Sacramentorum ratione confligūt, ista tanquam friuola somnia meritò desecanda curauimus, & obliuione obruenda, presertim cum magnum exillis, & perniciosum agmen superstitionum in Ecclesia Dei importatum fuerit.
¶Quisunt admittendiad mensam Domini. Cap. 5.
NEminem admensam Domini volumus admitti, donecfidem in Ecclesia prosessus fuerit.
¶Impositionem manuum esse retinendam. Cap. 6.
IN praesiciendis Ecclesiarum Ministris (quales sunt Diaconi, Presbiteri, & Episcopi ceremoniam manuum imponendarum retineri placet, quoniam illius in sacris Scripturis mentio sit, & perpetuum habuerit vsum in Ecclesia.
¶Nuptias solemniter celebrandas esse. Cap. 7.
NVptiarum solemnes ritus in oculis omnis Ecclesiae suma cum grauitate, & fide collocari statuimus quibus [Page 16] si quicquam absit eorum quae nos nullis sancimus, pre nullis statim haberi placet.
¶Quo tempore confirmatio esse debet. Cap. 8.
EPiscopis nostris diuinis illos confirmandi qui Cathechismum didicerint quod in his temporibus nostris precipuè fieri debet, in quibus infantes baptizati suam ipsi fidem ac voluntatem adhuc profiteri nō possunt. Ita (que) confirmationis corum tempus hanc ad rem aptissimum erit.
¶Pastores visitare debent afflictos. Cap. 9.
PAstores Ecclesiarum debiles, afflictos, & aegros diligenter visitent, & precibus illos ac solationibus quantùm possunt in difficilimis illorum, & periculosissimis temporibus sustentent.
¶Quomodo sit in his procedendum. Cap. 10.
HOrum formulas vniuersorum officiorum inclusimus in vnum librum, qui de ceremonijs propriè tractat Ecclesiarum nostrarum, ex eo volumus rerum administrationem singularem depromi.
DE IDOLATARIA ET ALIIS HVIVSMODI CRIMINIB VS.
¶Quae vitia vitanda sunt in Ecclesia. Cap. 1.
DEuitentur prorsus & exterminentur Idolorū cultus, magia, diuinatio, sortilegium, & superstitiones quibus se criminibus, si quisquam contaminauerit,arbitratu iudicum Ecclesiasticorum, [Page] poenas det, quas si repudiauerit, eijciatur excommunicationis fulmine ex Ecclesia, a quibus vt facilius nos abstineamus, singula seperatim per se collocata definiemus.
¶Quid Idolorum cultus sit. Cap.2.
IDolotaria quomodo vulgò loquimur cultus quidem est in quo, non creator, fed creatura, vel hominis aliquod inuentu adoratur.
¶Quid Magia sit. Cap. 3.
MAgia pactum est, vel faedus cum diabolo percussum, & eius ministris, carminibus, precibus, charecteribus, vel similibus impietatis instrumētis cōflatum, quod vel ad futurorū casuum inuestigationem refertur, vel ad certarū rerum quas expetimus conquestionem.
¶Quid diuinatio sit. Cap. 4.
DIuinatio rerum est secretarum praenūtiatio, mali cuiusdam impij spiritus instinctu proueniens, & ex augurijs coagmentatur auspicijs, & omnibus & reliqua huiusmodi praua leuitate, quam in reprehēsionem illorum etiam incidit curiosum ingenium, qui specie figurarum Astrologiae praeceptis delimatorum vt videri volunt, rerum, vel furto, vel alia ratione quacun (que) summotarum, deinde etiam actionum in omni vita susceptarum vias, & euentus se scire profitentur.
¶Quid sortilegium sit. Cap. 5.
SOrtilegium intelligitur cum per sortes cuiuscun (que) generis abditaeres patefactae sunt, vel futurus praesentium factorum aliquis finis persignificatur.
¶Quid superstitio sit. Cap. 6.
SVperstitio cultus est, ad Deum relatus immenso quodam proficiscens humano studio, vel Animi certa prepensione, [Page 17] quam vulgo bonam intentionem vocant, & ortū semper habet ex hominis ingenio separatim sine Scripturarum diuinarum authoritate.
¶Pastoris in his criminibus officium. Cap. 7.
PAstores diligenter populum commonesaciant vt ab his flagitijs tanquam grauissimis quibusdam Christianae fidei pestibus se longissimè abducant, nec vllorespectu quarū cun (que) rerum (siue lucrum exempli causa sit, siue voluptas, siue sit honor aut sanitas, aut rerum abstrusarū intelligentia, siue quisquam alius in animis obstrepat, aut tumultuetur prauus affectus) vnquàm huiusmodi impulsu vitiosorum motuum diaboli vinculis se teneri patiantur, & suauissima Christiana libertate desistere.
¶Qui propter haec crimina puniendi sint. Cap. 8.
POenas autem grauissimas non solum illis denuntiamus qui curiosis vtuntur, & pestiferis artibus, verumetiam illis qui tam sceleratos artifices de rebus suis interrogant, vel illorum vllam operam, quacum (que) ratione suas ad causas accommodant.
¶Damnum his artibus datum esse compensandum. Cap. 9.
SI quisquam sceleratis istorum artibus damnum vllum in frumento, fructibus, aedificijs, pecoribus, aut quibuscun (que) bonis suis acceperit,id vniuersum plenissimè cogantur restituere.
DE CONCIONA TORIBVS.
¶Concionandi munus quale sit, & quomodo suscipi debeat. Cap. 1.
OVoniam concionandi munus populo Dei maximè necessarium est Ecclesia nūquam destitui debet. Illud tamèn diligentissimè prouidendum est, nè quisquam ad officiū tam praeclarum assumatur, nisi pietatem ad illum locum, & conueniētem doctrinā secum adferat. Quòd vt meliùs sciri possit praesulum authoritatem ad concionatores in Ecclesiis disponendis intercedere volumus. Nec vlli permittimus vt hoc concionandi munus suscipiat, aut in eo seipse collocet, nisi legitima potestate eorum quorum interest, fucrit ad illud aduocatus. In quo tantam Episcoporum diligentiam esse volumus vt temerè non omnes ad sciscant, quicun (que) de spiritu Dei iactāt afflatos, sed illorum vitam, & eruditionem considerent & perpendant, vt ex eo cognosci possit an illorum spiritus a Deo proficiscantur.
¶Concionatoribus errores esse cauendos, & crrorum libros. Cap. 2.
QVibus vero concionandi potestas conceditur, hi vehemē ter aduigilare debent, ne velerrores disseminent in Ecclesia, velinutiles questiones, hominum inuenta & commenta, voces nouas,aut vlla deni (que) superstitionum fermenta: nominatìm autem nec Anabaptistarum libellos authoritate publica toto damanatos in nostro Regno nec aliorum quorumcun (que) quos sectarios vocant, veliam explosa [...] vel quae post hac explodentur, aut vilo modo doceant, [Page 18] aut tradant, aut illorum [...] [...] aut antequàm illius doctrinae, partem confirmandam de qua publicè concionatur.
¶Concionatorum mores & doctrinae quales esse debeant. Cap. 3.
IN concionatoribus, vitae magistris huiusmodi placabilitas, & modestia debet inesse, nunquàm vt acerbè contendāt, necinter se necalter in alterum maledicta intorqueat, quòd si fortè quispiam ex illis sit qui doctrinam impiam in concione peruulgauerit, admoneri debet, vt publicè suum errorem agnoscat, quòd si recusauerit facere, index illum afficiat haeretici paena, nisi de sententia decesserit, & hoc etiam accuretur, vt vbi pernitiosam hanc doctrinam conseuit, ibi sanus & pius aliquis concionator cius haeresin conuincat, ne populus erroris venenum hauriens a vera desciscat & communi fide: Concionatores acriter vitiorum improbitatē obiurgēt, sed in eo sicillis oratio pregrediatur nullius vt hominis occulta maleficia separatim & propriè demonstrent. Nec quenquam nominatim reum coram multitudine citent, nisi tam importunus quispiam fucrit vt Ecclesiasticas admonitiones antegressas contempserit. Euidens etiam & apertus sit concionatorum sermo, non obscurus: nec perplexus, nec verba sponte sic inuoluant, & implicent, vt aequè possint in vtram (que) partem distorqueri.
¶Ad quos propriè concionandi munus pertineat. Cap. 4.
ARcbiepiscopi in hac concionandi munere principatum [...] debent. Succedant Episcopi, Decani & quicun (que) sunt in dignitatibus (vt vocant) constituti: Nec hi solum in hac occupatione sanctissima debent esse, sed pastoribus [Page] etiam & parochis eadem potestas in suis gregibus concedi debet, nisi iustae causae subsint ob quas Episcopi sui silētium illi indixerint.
¶De conuocandis per Episcopum concionatoribus. Cap.5.
ET vt concionum sit vberior fructus, & concionatorum maior consensus, Episcopus omnes concionatores quibus speciale priuilegiū, hoc est precipuam & peculiarem potestatem indulsit latè per vniuersam diocesim suam concionādi certis temporibus ad se singulis Annis congreget, cum illis de concionibus communicet, ac ex illis praediscat quae vitia, quibus in locis maximè frequententur, & quibus remedijs possit illis facillimè occurri, vt communi quadam conspiratione concionatorum improbitas coerceatur, & pietas dilatetur.
¶De his qui interesse debent concionibus. Cap.6.
QV oniam precipuus sabbatorum cultus in praecipienda sacrarum Scripturarum scientia consistit, illos Ecclesiasticis feriri volumus, qui concionibus interesse nolunt, aut negligunt, nisi morbus illos impediat vel necessarium iter, vel alia pietatis exercitia, vel aliqua huiusmodi negotia quae omnino necesse est statim obiri. Et hoc in loco primae partes nobilium, & principum virorum esse debent, vt suo pulcherimo & honoratissimo exemplo, studia plebeiorū, & [...] inuitēt, deinde praecipimus vt propter maiorem huius rei disciplinam sanciendam, magistratus, iusticiarij, praefecti Ciuitatum, & reliqui quocun (que) iurisdictionis nomine censeantur, concionibus intersint, nisi magna illos & omninò non praeter mittenda causa detineat.
¶Quid de his statuendum sit qui in concione obstrepunt. Cap. 7.
SI qui tanta importunitate sint, vt concionatore adhuc ex pulpito loquente, vel interfari, vel obstrepere velint, vel ad illum aliquomodò allatrare, ab Ecclesia segregentur, & communionis sint expertes, donec palàm crimen agnoucrint, & resipuerint. Itidem quicun (que) vel otiose obambulando, vel in tēpestiuè garriendo, vel ex caetu sacro sic emigrā do, concionis vt contemptus in eo vel concionatoris deprehendi possit, vel quacun (que) alia ratione populum ad concionem attentum scientes, & volentes auerterint, aut inter turbauerint, meritas huiusmodi sceleratae leuitatis paenas dabunt, & Ecclesiae in eo satisfacient, quòd eam sub prauissimo exemplo offenderint.
DE MATRIMONIO.
¶Matrimonium quid sit. Cap. 1.
MAtrimonium est legitimus contractus, mutuam & perpetuam viri cum foemina coniunctionem Dei iussu inducens, & perficiens, in quo tradit vter (que) alteri potestatem sui corporis, vèl ad prolem suscipiendam, vèl ad scortationem euitādam, vèl ad vitam mutuis officijs gubernandam. Nam nullis promissis, aut contractibus matrimonium posthàc procedere volumus quotcun (que) verbis, & quibuscun (que) concurrentibus, nisi fuerit hac formula quam hic subijciendam esse curauimus.
¶Matrimonium quomodo contrahatur. Cap. 2.
PRincipio qui minister est Ecclesiae tribus dominicis, aut saltem tribus festis diebus publicè futuras nuptias in in Ecclesia populo dinuntiet. Dcindc sponsus, & sponsa se palàm in Ecclesia collocal unt, & coràm, eas ceremonias & ritus obibunt quae nostrae de rebus diuinis sanctiones in hoc genere postulant, huic autem formulae tātam authoritatem damus, vt quicquid preter cam dictum, gestumue fuerit, quack̄ (que) ratione mairimonium in eo possit existere, sed emnia huiusmodi praeparationes sint, aut praelusiones quaedam ad matrimonium, non autem ipsum matrimoniū in illis inest. Ita (que) liberè solutè (que) sint vtrae (que) personae, nec altera potest ab altera matrimonij ius vllum postulare donèc adhibito legitimo ceremoniarum apparatu mutuam fidem coram Ecclesia certis verbis dederint, & [...].
¶Corruptores mulierum quomodo puniendi. Cap. 3.
`NEc tamen illorum faeda libido graui paena carere debet qui simplicitatem puellarum, & mulierum innocentiam circunueniunt, & illarum castitatem promissis & blanditijs obsiderint, donec turpissimè corporibus earum tandem illudant. Nam cum pudicitiae thesaurum illis detrahunt omnibus reliquis opibus & copijs preciosiorem, in grauiores illos aequum est paenam incidere, quàm fures, quorum in rebus externis peccat improbitas. Ecclesiae igitur illos excommunicationis telo precipimus exturbari. Nec vllum ad eas reditum illis esse nisi velint illas vxores ducere quibus abutebantur prius vt scortis, verùm hoc si fortè fieri non potest, ludices illorum bona agnoscent, & ex eorum diligenti consideratione tertiam partem ad mulieres seuocabunt [Page 20] quae libidine sunt illorum inquinatae. Quòd si bona partitionem hanc non ferant, tamen ad prolem suis impensis sustentandam damnabuntur. Et preterea tantas sibi poenas impositas habebūt, quantas index Ecclesiasticus ad Ecclesiae tollendam offensionem satis esse putabit, si diuulgatū crimen eorum fuerit.
¶Matrimonium sine consensu parentum non valere. Cap. 4.
QVoniam sacrae Scripturae pietati, iusticiae (que) conueniens est, vt matrimonia damnentur, & pro nullis habeantur quae velliberi, vel orphani, nec scientibus, nec consentientibus aut parentibus, aut tutoribus contrahunt. Praecipimus, vt nec liberi, nec orphani vxores ducant aut inibant nisi authoritas illorum intercesserit in quorum potestate sunt, quòd si fecerint tales nuptias omninò non valere sancimus, & ad nihilum recidere. Quod si parentes vel tutores in prouidendis nuptiarum conditionibus nimiū cessauerint, aut in illis proponendis nimium duri, & acerbi extiterint, ad magistratum Ecclesiasticum confugiatur, a quo partes eorum in huiusmodi difficultatibus agi volumus, & eius aequitate totam causam transigi.
¶AEtas, tempus, & locus Matrimonijs quae sint. Cap. 5.
SEquitur, vt certam aetatem ponamus in qua nuptiae concludi possint, & tempora designemus, ad quae reuocari debeāt. Igitur foemina cum ad duodecimū annum plenè peruenerit virum sponsum, vir cum ad annum decimū quartum ascenderit, soeminam sponsam accipere potest. Nec annos hic inferiores vllo modo nuptiarum participes esse sinimus, tempora vero nulla sunt excepta ad celebrandas nuptias modo sint huiusmodi ceremoniae vt admittunt in hac [Page] lege nostra comprehēsae. In loco vel (vt vocant) parecia semper hoc seruari placet, vt is sumatur ad nuptias in quo vèl sponsa vèl sponsus inhabitat. Et si quis minister illos in alio loco matrimonio coniunxerit, poenas excommunicationis incurret.
¶De prohibendis nuptijs. Cap. 6.
CVm in Ecclesia sponsus & sponsa conuenerint vt matrimonio còiungàtur, si se quispiam interposuerit eo tempore causam (que) afferat, aut afferre posse dicat, cur in matrimonio esse non possint, & hanc rem intra mensem proximè cō sequturum, se probaturū esse spondeat, & msi ita faciat satisfacturum se plenè pro [...] apparatu qui fuerat in celebratione nuptiarum futurus, & ad id non solum se, sed etiā pro se fideiussores locupletes obligauerit, tum demum audiatur, & matrimonium totn̄ mensem differatur. Haec tamen dilatio quoniam aliquando dolum malum habere potest, & fraudem, vt interim nouis nuptijs locus esse possit, ad tollendam astutiam omnem, hoc ista lege praecauetur, vt pēdente controuersia, prioris matrimonij totum mensem exitum illius expectent, nec ad vllas interim nouas nuptias diuertāt. Quā constitutionē nostrā si leuitate sua violauerint, nomen omne huiusmodi matrimonij damnamus, & tollimus, & persona quae rea fuerit huius defectionis, excommunicationis poenam sustinebit, donec personae satisfecerit, a qua desciuit.
¶Quae matrimonium impediant. Cap. 7.
QVorum natura perenni aliqua clade sic extenuata est, vt prorsus veneris participes esse non possint, & cōiugem lateat quanquàm consensus mutuus extiterit, & omni reliqua [Page 21] ceremonia matrimonium fuerit progressum, tamen verum in huiusmodi coniunctione matrinsonium subesse non potest, destituiture enim altera persona beneficio suscipiendae prolis, & etiam vsu coniugij caret. Verùm si nota sit vtri (que) peruersitas haec corpor is, & tamen mutuus perduret de matrimonio consensus, nuptiae procedant, quoniam volentibus nulla [...] potest fieri. Par est ratio corporum maleficis artibus excantatoram & eneruatorum in quibus quoniam fructus nuptiarum tollitur, ipsas quo (que) nuptias detrahi necesse est. Preterea matrimonium dissoluetur, si vni personae de altera non constiterit, vèl quae fuerit vèl qua conditione fuerit, conditionem autem hoc in loco capimus vel pro libertatis statu, vel seruitutis.
¶Quae difficultates non impediant matrimonium. Cap. 8.
MVtis, & surdis qui mente consistunt, matrimoniū permittimus quoniā signis inter se voluntatē & consensum testificari possunt furiosi vero nisi quaedā habeant furoris interualla, quibus res suas ratione moderari possint, omninò a nuptijs summouēdi. Cum his qui non sunt Christiana fide, Christianis matrimonium non instituetur. Nam cum liberos Christianos in fide Christiana par sit [...] magnus est metus, ne id nisi vtro (que) Christiano parente, it a esse non possit. Sed si contingat, vt eorum qui iam sunt coniuges diuersa religio fuerit, non temerè distrahentur huiusniodi personae, sed iuxta Pauli doctrinā respectu Christianae charitatis tam diu cohaerebūt, quàm diu persona quae aliena religione est vna viuere, ac cohabitare sustinebit.
¶Omnibus permittendum esse matrimonium. Cap. 9.
QVoniam matrimonium legitimus, & pius vsus est, & turpitudinem multorum flagitiorū excludit, illa quoties [Page] opus erit, modo ritè fiant rcpeti posse volumus. Nec vllas personas cuiuscun (que) sint conditionis, ordinis, aut aetatis a nuptijs abarcemus. Tamen Christianis foeminis quae grandes sunt, & aetate multùm prouectae consilium damus, & illas etiam magnoperè cohortamur, ne se velint cū adolescentibus matrimonio coniungere, tum (que) liberos exillis habere non possunt, tum (que) in illa leuitate, magna sit & multiplex peruersitas.
¶Polygamiam esse vitandam. Cap. 10.
POlygamiam autē profligari legibus nostris volumus, & in eisdem nuptijs solùm ponimus vnum, at (que) adeò vnicū par, sic enim matrimonium fuit a deo primo fundatum. Ita (que) si quis plures vxores acceperit, omnes posteriores amē det, & solum retineat quam sumpsit primam (si maritum velit illum agnoscere) ceteris verò quibus abcundum est, singulis dotem dispertiat, & Ecclesiae preterea satisfaciat, affectus illa poena quam iudex tanto sceleri conuenire existimabit. Tùm mulierum etiam nequitia supplicio castigabitur, si scientes ad eundem se virum contulerint, & si illarum in eo malesicio culpa illa deprehendi possit.
¶Propter contentiones, & rixas non tolli matrimonium. Cap.11.
COncluso iàm matrimonio si tales rixae, contentiones, iniuriae, concertationes, acerbitates, contùmeliae luxus, prauitates multiplicis generis tam vehementer exaestuant, vt in eisdem aedibus coniuges commorari nolunt, nec cetera matrimonij iura sibi mutuò praestare, poenis implicentur Ecclesiasticis & in easdem aedes compellantur, & etiam reuocentur ad pia inter se communicanda matrimonij officia, modo nullitales casus inciderint propter quos ipsoiure diuortium petere liceat.
¶Matrimonia vi, & metu contracta non valent. Cap. 12.
SVmmatìm hoc ad omnia matrimonia pertinere volumus, vt si vis, & metus illa coegerint, modò tanta fuerint vt in viros constantes iuxta iuris ciuilis doctrinam cadere potuerūt, omninò tales violentes nuptiae distrahantur, & pro nullis habeantur. Quan (quam) difficillimè quidem, & vix hae difficultates ad matrimonium irrumpere possunt, si legitimos omnes ritus habeat, & tota perpolitum sit illa forma quā ante posuimus, tamē vis, & metus, si vlla ratione irruerint matrimonium ex illis expressum prorsus dissolui placet.
¶Vt matres proprijs vberibus infantes alant. Cap. 13.
INueter auit in vxorum morìbus nimium mollis, & delicata cōsuetudo, suam vt prolem a proprijs vberibus ablegent, & ad alias nutrices amandent, quae res cum plaerum (que) nullis probabilibus causis nitatur, sed tenera quadam suorum corporum indulgentia, fit vt sibiipsae pareant, & honestos & naturales aeducationis labores subterfugiant, & cum baec inhumana matrum, & degener ignania multorum causam malorū afferat, ad officium concionatorum nostrorum arbitramur pertinere, matres vt cohortentur ne prolem in lucem aeditam inhumanitèr destituant, & beneficium illis vberum suorum negēt, quibus paulo antè beneficiū impartiuerunt suorum vterorum & viscerum.
DE GRADIBVS IN MATRIMONIO PROHIBITIS.
¶Inter personas non legitimas non debere matrimonium esse. Cap. 1.
QVoniam matrimonium est legitima viri cum foemina coniunctio, magna cautio adhiberi debet, ne tales personae contra ius, & fas ad nuptias accedant, & earum vinculo colligentur, quales diuinae leges ad huiusmodi coniunctionis societatem admitti nolunt. Nam id si contigerit, regnum nostrum, & Ecclesias in illo dispositas incestus contaminaret, deinde personas ipsas nefarijs congressibus, turpificatas necesse esset in Dei summum odium incurrere.
¶Consanguinitas & affinitas quid sint. Cap. 2.
MVltiplices cōsanguinitatis, & affinitatis gradus sunt, in quibus matrimonium consistere non potest. Primū autem vt ipsa capita cognoscantur, consanguinitas in illis intelligatur qui maioribus eisdem procreati sunt, quibus nos generati sumus, vel propagatione carnis, & sanguinis descenderunt. Affinitas vero per coniunctionem maris, & foeminae ingreditur, haec autem duo capita consanguinitatis & affinitatis sic comparata sunt, vt primum diuinae leges, deindè ciuiles in vtro (que) genere gradus annotarint, in quos matrimonium intrare nullo modo debet.
¶Diuinum ius in Matrimonio prohibendo quale sit. Cap. 3.
DEus id his gradibus certum ius posuit Leuit. xviij & xx. capite quo iure nos & omnem nostram posteritatem tenere necesse est. Nec enim haec illorum capitum precepta [Page 23] veteris Israelitarum Reipub propria fuerunt (vt quidam somniant) sed idem authoritatis pondus habent quodreligio nostra decalogo tribuit, vt nulla possit humana potestas quic (quam) in illis vllo modo constituere. Ita (que) pontifex Romanus illam impiè sibi facultatem arrogat: & conscientias suas grauiter consauciant quicun (que) vel a pontifice Romano, vel a quocun (que) alio tales in hac causa dispensationes (vt vocant) conquirunt. Hoc tamen in illis Leuitici capitibus diligentèr animaduertendum est, minimè ibi omnes non legitimas personas nominatim explicari. Nam spiritus sanctus illas ibi personas euidentèr, & expresse posuit ex quibus similia spatia reliquorum graduū & differentiae inter se facilè possint coniectari & inueniri. Quem admodum exempli causa, cum filio non datur vxor mater, consequēs est: vt ne filia quidem patris coniunx dari potest. Et si patrui non licet vxorem in matrimonio habere, nec cū auunculi profectò coniuge nobis nuptiae concedi possunt.
¶Regulae obseruandae in Iure Leuitico. Cap. 4.
VT ergo pellantur omnes errores, reliquae nobis enumerandae sunt, & intexendae personae quae paribus graduū finibus cōiunc̄tae sunt cum illis personis quarū sacrae Scripturae mentionem certam faciunt, in quo duas Regulas magnoperè volumus attendi, quarum vna est vt qui loci viris attribuuntur, eosdem sciamus foeminis assignari, paribus semper proportionum & propinquitatum gradibus. Secundaregula est vt vir & vxor vnam & [...] [...] se carnem habere existimentur, & ita quo quis (que) gradu consanguinitatis quem (quam) contingit, eodem ius [...] cōtinget affinitatis gradu, quod etiam in cōtrariam partem eadem ratione valet. Et istis finibus si nos tenebimus plures non inducemus illegitimas personas quam sacrae Scripturae constituunt [Page] & illos gradus [...] & [...] [...] de quibus nobis Deus praecepit.
¶Enumeratio personarum in Letitico prohibitarum. Cap. 5.
IN Leuitico dispositae personae citātur hijs nominibus, mater, nouerca, soror, filia filij, filia filiae, amita, matertera, vxor patrui, nurus, vxor fratris, filia vxoris, filia filij vxoris, filia filiae vxoris, soror vxoris. Personae verò quas praetermittit Leuiticus, hae sunt. Socrus [...] & quae supra ea sunt directa via, quoniā omnes huiusmodi matrum loco nobis esse videntur. Et ex altera parte silia proneptis, & quaecun (que) infra sunt & ex illis procreantur, a quibus quoniàm filiarum similitudinem habeant, nos abstinere debemus. Adijciuntur fratris filia. Sororis filia, & quae recta linea descēdendo ex eis procreātur, vxor filij fratris, vxor filij sororis, filia fratris vxoris, filia sororis vxoris, soror matris vxoris, filius leuiri, filius gloris, maritus sororis patris, maritus sororis matris, maritus filiae fratris, filius priuigni, filius priuignae.
¶Quae consideranda sunt in superiore Catalogo. Cap. 6.
Et hi superioris legis antegressi gradus duplicem considerationem habent. Primum enim non solùm in legitimis matrimonijs talem habent dispositionem qualem iam posuimus, sed eundem in corporum illegitima coniunctione locū habent, filius enim quo iure matrem non potest vxorem sumere, eodem nec patris concubinam babere potest, & pater quomodo filij non debet vxorē contractare: fic ab illa se remouere debet qua filius est abusas. Qua ratione mater [...] [...] filiae marite iungi debet nec etiam cum illo congredi, [Page 24] quae filium oppresserit. Secunda cautio est, non solum istas maritis adhuc superstitibus disiūgi personas quas diximus, sed etiam illis mortuis, idem perpetuò valere. Quemadmodum enim horribile flagitium est in vit a patris, fratris, patrui, aut auunculi, audere illorum vxores violare, sic post mortem illorum matrimonium cum illis contrahere [...] turpitudinem habet.
¶Cognatio spiritualis non impedit nuptias. Cap. 7.
SPiritualis illa quae vulgo dicitur necessitudo cum nec inducta sit sacris Scripturis, nec vllis fulciatur solidis, & firmis rationibus, matrimonij cursum prorsus impedire non debet.
DE ADVLTERIIS ET DIVORTIIS.
¶Adulteria seuerè punienda esse. Cap. 1.
TVrpitudo tam horribilis adulteriorum est, vt apertè decalogi precepto confossa sit, & etiam veteribus diuinis legibus per Mosen latis publica populi lapidatione obruta & consepulta esset: Deni (que) iure [...] [...] capite plecteretur. Rem igitur Deo tam odiosam & a [...] maioribus nostris singulari cruciatu crucifixam, Ecclesiastici iudices nostri non debent sinè grauissima poena dimittere.
¶Ministri de Adulterio conuicti quomodo [...]. Cap. 2.
ORdiamur ab Ecclesiarum ministris, quorum vitae precipua quaedā integritas esse deberet. Ita (que) si quis ex illis adulterij, scortationis, aut incestus conuictus fuerit, si propriā habuerit vxorem, omnes cius opes, & bona deuoluetur ad eam, & ad liberos, si qui sint ex ea, vèl ex aliquo priore matrimonio legitimè nati. Si verò nec suā vxorē nec liberos habeat, omnes cius facultates arbitratu iudicis, vel inter pauperes dispertiētur, vel in alia pietatis officia conferē tur. Deinde si quod illi beneficium fuerit, posta [...] vel incestus, vel scortationis conuictus fuerit, ex co tempore protinùs illud amittat, necilli potestas vllum aliud accipiendi. Pretcrea vel in perpetuum ablegetur exilium, vel ad aeternas carceris tenebras deprimatur.
¶Laicus quomodo puniendus: Cap. 3.
LAicus adulterij [...] vxori suae dotem restituito, Deinde bonorum vniuersorum dimidiam partem eidē vxori concedito. Preterea vel in perpetuum exilium ito, vel aeternae carceris custodiae mancrpator.
¶Vxores siue Ministrorum, siue laicorum quomodo puniendae. Cap. 4.
VXores ex contraria parte, tàm [...] quàm ministrerum, sicrimen adulterij contra illas probatum fuerit, & iudex aduersus illas pronunciauerit, dotibus carebunt, & omnibus emolumentis quae [...] Regni nostri iure, vel consuetudine, vel pacto, vel promisso paterant ex bonis maritorum ad illas descendere, tùm etiam vel in sempiternum exilium eycientur, vel perpetua carceris [...] mandabuntur.
¶Integra persona transit ad nouas nuptias. Cap. 5.
CVm alter coniunx adulterij damnatus est, alteri licebit innocenti nouum ad matrimonium (si volet) progredi Nec enim vs (que) adeò debet integra persona crimine alieno premi caelibatus, vt inuitè possit obtrudi, quapropter integra persona non habebitur adultera, si nouo se matrimonia deuinxerit, quoniā ipse causam adulterij Christus excepit.
¶Reconciliationem esse optandam. Cap. 6.
QVoniam in matrimonio summa coniunctio rerum omnium est, & tantus amor quantus potest maximus cogitari, vehementer optamus vt integra persona damnatae veniam indulgeat. Et illam adse rursus assumat, si credibilis melioris vitae spes ostendatur, quam animi mansuetudinem licet nullae possint externae leges praecipere, tamen Christiana charitas sepe nos ad eam adducere potest. Quod si damnata persona non possit ad superiorem conditionem admitti, nullum illi nouum matrimonium conceditur.
¶Nemo coniugem arbitratu suo potest relinquere. Cap. 7.
MAgna res est & ingentem affert totius familiae perturbationem, cum vxor a viro distrahitur. Quapropter adulterij respectu, nemo suam a se coniugem authoritate propria remoueat, & aliam adsciseat nisi iudex Ecclesiasticus totā causam ritè prius cognouerit & definiuerit. Quod si facere quispiam ausus fuerit, ius omne agendi aduersus coniugem amittat. Iudex autem quoties alterum coniugem adulterij condemnat, alteri sincerae personae libertatem denunciare debet ad nouum matrimonium transeundi, cum [Page] hac tamen exceptione, certum vt tempus assignet in quo superiorem ad coniugem (si velit) redire possit, quod si tēpore iam absumpto recuset facere, tum ad aliud matrimonium descēdere potest. Et hoc tempus quod iudex indulgebit, omninò volumus anni spatio vel sex mensibus definiri.
¶Diuortium propter desertum matrimonium. Cap. 8.
CVm alter ex cōiugibus aufugerit, se (que) abalienarit ab altero si persona absens possit inueniri, consilijs, hortationibus, & poenis cogatur vt ad coniugē se rursus adiungat, & vna cum illo cōueniēter viuat, quā ad rem si nulla ratione potest adduci contumax in eo persona debet accipi, legum (que) diuinarū & humanarū contemptrix: & propterea perpetuae carceris custodiae dedatur, & deserta persona nouarum potestatem nuptiarum ab Ecclesiastico iudice sumet. Cum autem contumax non possit absens inuestigari nec erui, nec locus vllus in hoc crimine leuitati, vel temeritati relinquatur: Primum absentem personā nominatim requiri volumus, illa iuris formula quam vijs, & modis appellant, quo tempore si se nō ostenderit aut eius aliquis vicarius qui causam eius velit agere. Iudex illi biennum vel triennum indulgebit in quo persona possit absens se representare, quo tempore consumpto si se ipse non sistat & iustas afferat absentiae tam diuturnae causas, destituta persona nuptiarum vinculis liberabitur, & nouū sibi cōiugem (si velit) sumat. Desertrix autem persona si iuditio iam peracto nouis (que) consequntis nuptijs, serò, post biennij veltriennij spatium expletum sul potestatem fecerit, in aeternes carceris tenebras detrudatur, & secundum matrimonium plenissimo iure valeat.
¶Diuortium propter nimis longam coniugis absentiam. Cap. 9.
QVando non aufugerit coniunx, sed militiam aut mercaturam aut aliquam habet huiusmodi legitimam, & honestā peregrinationis suae causam, & abfuerit diu domo, nec illius vel de vita vel quic (quam) certò sciatur, [...] alteri coniugi iudices (si quidem hoc abillis requirat) [...] vel triennij spatium in quo mariti reditum expectet. Quo tempore toto si non reuertatur, nec de vita possit illius aliquid esse explorati, cum diligentissimè de ea fuerit interim perquisitum, alteri coniugi nouas concedi nuptias aequum est, cum hac tamen conditione prior vt maritus si tandem se representet, vxor illum rursus ad se recipiat, si quidem ostēdere possit culpa sua factum non esse quod foràstam [...] peregrinatus sit, tantam enim & tam longi temporis absentiam nisi plena magna (que) cum ratione possit excusare, custodiam in perpetuam carceris dimittatur, nullum ad vxorem reditum habeat, & illa secundis in nuptijs ritè permaneat.
¶Inimicitiae Capitales diuortium inducunt. Cap. 10.
INter coniuges si capitales intercedant inimicitiae tam (que) vehementer exarserint, vt alter alterum aut insidijs, aut venenis appetat, aut aliqua vel aperta vi, vel occulta peste, vitam velit eripere, quamprimùm tam horribile crimen probatum fuerit, ritè in iuditio diuortio volumus huiusmodi personas distrahi: maiorem enim coniugi facit iniuriam persona, quae salutem & vitam oppugnat, quam ea que ex consuetudine fe coniugis [...], aut corporis sui potestatem alteri facit. Nec inter illos vllum consortium esse potest inter quos capitale periculum cogitari caepit & metui. Cum [Page] igitur vna possunt esse, iuxta Pauli doctrinam dissolui par est.
¶Malae tractationis crimen tandem diuortium inducit. Cap. 11.
SI vir in vxorem saeuiat, & acerbitatem in ea nimia factorum, & verborum expromat, quam diu spes vlla placabilitatis est, cum illo iudex Ecclesiasticus agat, nimiam ferociam obiurgans, & si non potest monitis & hortationibus profici, pignoribus oblatis, aut fideiussoribus acceptis eum cauere compellat de nulla vehementi coniugi in ferenda iniuria, & de illa tractanda quomodo matrimonij intima coniunctio postulat. Quod si ne pignoribus quidem, aut fideiussoribus coerceri potest maritus, nec asperitatem velit isto modo deponere, tum capitalem illum coniugis inimicū esse existimandum est, & illius vitam infestare. Quapropter diuortij remedio periclitanti succurrendū erit nō minus quàmsi vita manifestè fuisset oppugnata. Nec tamen preterea iuris dempta est potestas coercendi vxores quibus modis opus fuerit. Si rebelles, contumaces, petulantes, acerbae sint & improbae, modo rationis & aequitatis fines mariti non egrediantur. Et cum in hoc, tum in his superioribus delictis hoc teneri placet, vt solutae personae nouas (si velint) nuptiarum conditiones legant, conuictae verò priorum criminum vel exilijs perpetuis, vel aeterna carceris custodia plectātur.
¶Paruae contentiones nisi perpetuae sint diuortium non inducunt. Cap. 12.
SI minores quaedam contentiones, aut offensiones obrepserint in matrimonio, Pauli sententia moderatrix earum esse debet, vt aut vxor marito se reconciliet, quod omnibus poenarum & hortationū ordinarijs, & extra ordinarijs viis [Page 27] procurari debet, aut abs (que) nouo coniugio maneat, id quod & viro pariter faciendum statuimus.
¶Perpetuus morbus non tollit matrimonium. Cap. 13.
SI forte coniugum alteruter perpetuum aliquem [...] contraxerit, cuius nulla leuatio potest inucniri, tamen matrimonium in omnibus huiusmodi difficultatibus perdurabit. Quoniam hoc vnum esset debet precipuum & eximium matrimonii comodum vt multa mala mutuis coniugum officiis sedari, leniri (que) possint.
¶Durante lite quomodo rea persona sustentabitur. Cap. 14.
QVoniam sepe magnam controuersiam habent & longissimi sunt temporis lites adulteriorum, veneficiorum, capitalium insidiarum, & malae tractationis, vir vxorem interim honestis, & conuenientibus impensis sustentet, habita ratione dignitatis & conditionis in qua est.
¶Paena falsae accusationis. Cap. 15.
MVltorum libidines huiusmodi pruritum habent, vt noua subinde matrimonia consectentur, & ad varias vxores deuolare concupiscant. Quapropter falsas innocentibus calumnias struent adulteriorum, & aliorum huius generis criminum, nisi sceleribus illorū suppliciorum acerbitate fuerit occursum. Ita (que) si vir vxorē adulterij, vel veneficij ream fecerit, & post causa cadat, dimidia bonorum pars ad vxorem seuocetur. Nec in illis vendendi, distrahendi, legandi, permutandi, donandi, vel alienandi quacun (que) ratione ius vllum habeat, nisi vxor in id consentiat. Et vxor ex altera parte si maritum adulterij, vel veneficij, capitalis iniuriae vel malae tractationis postulauerit, & litem [Page] amittat, dote primū careat, Deinde orbetur omni emolumento quod iure per maritum debuit ad [...] peruenire, nisi maritus illi sponte voluerit aliquid aspergere. Posiremòmatrimonium inter illos ita vt erat integrum conseruetur.
Si non coniunx coniugem, sed alterum ex his externae quaedam persona reum faciat & in iudicio succubuerit, Ecclesiasticus iudex illum arbitratu suo magna tamen & acri poena feriat, & etiam coniugi satisfaciat cui damnum dedit. Deni (que) calumniatores huiusmodi nec ad Ecclesiam redeant, nec admittantur ad sacramenta nisi famam cius personae quam calumnia & mendatio dedecorauerunt plenè restituerint quantum possint: & poenitentia scelere digna perfuncti fuerint. Et has in hoc genere poenas omnibus siue laicis siue clericis communes esse volumus.
¶Mariti poena suadentis vxori adulterium. Cap. 16.
SI maritus vxori suasor aut author vlla ratione fuerit adulterii committendi, damnabitur illa quidem adulterii, sed & maritus lenocinii reus pronunciabitur, & matrimonii coniunctione neuter liberabitur. Quod & de vxore similiter intelligi volumus.
¶Quae poena sit cum paradulterium est in vtro (que) coniuge. Cap. 17.
SI persona quae fuerit adulterii conuicta crimen in [...] coniuge possit idem ostendere, & ostenderit priusquā coniunx ad nouas nuptias diuerterit, vtrius (que) coniugis culpa par in pares incidet poenas, & prius inter illos firmum [...] matrimonium.
¶Receptatorum & fautorum adulterij, quae poena sit. Cap. 18.
NE illi quidem iudicium Ecclesiasticorum diligentiam subterfugere debent qui receptatores sunt adulteriorum, aut illorum flagitia,ope, opera, vel consilio quacun (que) ratione procurant, quo in genere sunt exempli causa qui domum adulteris scientes expediunt, vel locum qualemcū (que), qui sermonum literarum aut numerum cuiuscun (que) generis sint internuncii. Quapropter omnem huiusmodi fecem quae coenum adulterii quacun (que) parte commouet Ecclesiasticis poenis & arbitrariis etiam iudicis constringendum esse decernimus.
¶Separatio a mensa & Thoro tollitur. Cap. 19.
MEnfae societas & thori solebat in certis criminibus adimi coniugibus. Saluo tamen inter illos reliquo matrimonii iure, quae constitutio cum a sacris literis aliena sit & maximam peruersitatem habeat, & malorum sentinam in matrimonium comportauerit, illud authoritate nostra totum aboleriplacet.
¶Incoestus & Scortationes laicorum quomodo puniuntur. Cap. 20.
INcoeftus, nominatìm autem is qui primum ad gradum ascēdit, afficietur paena sempiterna carceris. Deinde scortationes & vagae litentiosae (que) libidines omnis generis magna suppliciorum acerbitate comprehendatur, vt tandē aliquando radicitùs ex Regno nostro extirpentur. Ecclesiastici igitur iudices diligenter euigilent, vt quascun (que) personas & cuiuscun (que) sexus flagitiosis & impuris libidinum congressibus implicatas in excommunicationem eijciant, nisi [Page] maturē moniti resipuerint. Et licet se ipsi correxerint, tamē publicè cogantur Ecclesiae satisfacere. Preterea decem libras in pauperum cistam Ecclesiae suae propriam imponant, vel si minores illorum facultates sunt, tantum imponant quātum de bonis illorum commodè detrahi potest.
¶Filius non legitimus quomodo sit alendus. Cap.21.
FIlius ex adulterio susceptus, aut ex simplici scortatione quemadmodum appellant, patris impensis alatur, si quidem is inueniri poterit. Qui si non poterit erui, mater suuns ipsa faetum propriis impensis sustentet.
DE ADMITTENDIS AD ECCLESIASTICA BENEFICIA.
Cap. 1.
OVemadmodum Rcipublicae status ruit, cū a stupidis & flagitiosis & ardentibus ambitione viris temperatur, sic Ecclesia Des nostris hisce temporibus grauissimè laborat, quomam illorum curae cōmittitur qui tam praeclarum ad munus obeundum omninò sunt inepti: qua in re multum, & longè longe (que) plurimum ab illis beati Pauli formulis recessum est, de quibus ad Titum, & Timotheum praescripsit. Quapropter [...] tam insigni nostrarum Ecclesiarum cladi maturū aliquod remedium a nobis inueniendum est.
¶Diligenter in Ministros inquirendū. Cap. 2.
OMnes quibus aliqua ratione sacerdotium obuenit, diligentissime ritu, & praescripto legum nostrarum explerentur [Page 29] & pernoscantur, ne temerè cuiquam Episcopus manum imponat, & alienorum criminum particeps sit. Nec admittatur vllus ad Ecclesiam administrandam, iusi prius ritè fuerit examinatus.
¶Patronorum officium. Cap. 3.
PRetereà patronis benesiciorum Ecclesiasticorum precipimus, vt omnibus seclusis, vel nccessitudinum, vel quorumcun (que) respectuum affectibus, illorum rationem habeant qui munus hoc sacrum ad quod adhibendi sunt possint, & velint omnibus partibus implere. Nec enim sacerdotia delata sunt ad patronos, vt illa circumciderent, aut de illis depraedarentur, sed vt illorum praesidio & side tutò conquiescerent.
¶Patronorum delinquentium poena. Cap. 4.
VEhementer patronorum interest, ne turpiter & auarè sibi quacun (que) conuentione praecaueant in beneficiorum collationibus, de retinendis aedisiciis, subducendis decimis, aut vllo se cōtaminent flagitioso quaestu. Quorū si quic (que) in hoc genere fuerit cōtra leges nostras quacun (que) ratione conuentū, Patronus collocationis ius illius tēporis amittet. Deinde qui iure fuerat collocationis vsurus, quoniam ad iniquam transactionem suam voluntatem accommodauit, & sacerdotio carebit quod illi designabatur, & ab allis omnibus quae consequi poterat excludetur.
¶Sacerdotia vacua non esse oportere, ne (que) antequā vacuerint conferri. Cap. 5.
SAcerdotia diu vacua iacere non debent. Ita (que) nisi spatio sex mensium postquā vacua facta sunt, patroni nouos illis [Page] lis [...] designauerint ipso beneficio designationis illo quidem tempore carebunt, & tamen in collocandis sacerdotijs [...] properari nolumus, nec patimur vt patroni certam illorum spem cui (quam) vlla scriptorum, aut pignerum, aut pactorum cautione faciant, priusquā vacua sint. Nam [...] conuentiones magnam sccum vim incommodorum asferunt. Ita (que) qui talem vllam sacerdotiorum minimè vacuorum spem faciunt, ius collocationis illius temporis amittent, & qui ad nondum vacua sic adspirauerunt ne ad vacua quidem post assumentur, & etiam ab omnibus alijs submouebuntur.
¶Ius designationis a Patrono ad quos deuoluatur. Cap. 6.
QVoties Patronus designationis ius amittit, illud in Episcopum transire placet, qui spatio sex mensium si neglexerit, in vacuum sacerdotium idoneū aliquem imponere ius in Archiepiscopum transferetur, qui sex mensibus (a quo tempore certior factus est) illo iure si non vtatur, nos illud ipsi nobis sumemus. Et si nobis etiam, ex quo id nouimus, sex menses effluxerint sacerdotium vacuum non collocantibus, ad patronum rursus ius suum deuoluetur, & sic in eodem semper orbe circumferatur illis quas nominauimus personis mutuò sibi succeaetibus, donèc tandem aliquis eorum praescripto tempore ius collocationis exequatur.
¶Cognitores adhibendos esse. Cap. 7.
QVoniam explorandam esse diximus & excutiendam illorum doctrinam, & probitatem qui sacerdotiorū participes erunt. Primum Episcopus ipse certos cognitores eligat. Deinde quoniam haec cura peculiaris Archidiaconorū esse debet, illos in iure suo nolumus interpellare, sed vniuersum [Page 30] hoc cognitionis negotium illis informandum, & pertractandum relinquimus, hoc interim prouiso, collegas vt vocent ad se, quos Episcopus cognitores designauerit, quorū perspecta fuit grauis morum integritas, & in quibus sacrarum Scripturarum scientia cum vsu coniuncta sit & peritia gubernandarum Ecclesiarum. Et etiam Episcopum in primis optabile est ipsum (si fieri potest) in hoc cognitionis negotio versari. Munus enim hoc vnum est ex omnibus summum, & maximum in quo status Ecclesiarum precipuè fundatus est. Quare si minutioribus in plaeris (que) causis Ecclesiarum Episcoporum praesentia flagitatur, eam in hoc sanè principali numere desiderari minimè conuenit.
¶Iuramentum cognitioni praeponendum esse. Cap. 8.
NOlumus ad cognitionem descendi, donec iuramentum a petitore fuerit requisitum, vt verè sincerè (que) respōdeat ad omnia quae fuerint ab illo quaesita modo praesentē ad cognitionem pertineāt. Deinde in omnes vitae partes diligenter inquiretur & in doctrinam penitus intrabitur, ne fortè vel inscitia, vel sciētia peruersa laboret, aut corrupta.
¶In doctrina quid querendum sit. Cap. 9.
QVantum autem ad doctrinam illorum spectat qui sunt ad Ecclesiarum moderationem admouendi, hijs potissimum vijs cognitionem procedere volumus vt corum sententiae de side Catholica peruestigentur, & sacrosancto trinitatis misterio, quantum quidem in illis necessariò credendum, proximo loco de sacrarum Scripturarum libris quos canonicos appellant, qualem (que) credant & quantam sacrarum scripturarum authoritatem. Succedant [...] recentiores nostrorum temporum. In summa [...] membratìm, & per partes explicēt in [...] [...] religionis [Page] capita breuiter decursa sunt.
¶Cognoscendum esse an haeretici sint. Cap. 10.
QVoniam autem planè sciri debet, an vlla sint infecti falsa doctrina, quaerendum ex illis erit quid de materijs vniucrsis sentiant quas in caput de haereticis conijciendas [...]. Et ad has interrogationes qui non conuenienter & rectè responderint, cognitorum iudicio, vel qui sacrarum scripturarum scientiae sint expertes, repudientur. Si verò fuerint haec in illis bene constituta, tum demum ad reliqua pergendum erit.
¶Cognitores quid primum requirent. Cap. 11.
ET primum quidem cognitores ex illo sciscitentur, an ad illa beati Pauli precepta se velit accommodare, quae sint ad Timotheum his verbis, Tu verò vigila, in omnibus labora, opus fac Euangelistae, ministerium tuum imple, vt Ecclesiam suam ad quam apponetur, quantum vires ferent assiduitate semper administret, & deinde suum illi planè & apertè declaretur officium quod in sacerdotio debet exercere.
¶Vnicum esse oportere sacerdotium vnius ministri. Cap. 12.
QVoniam multis sacerdotijs in vnum ministrum concurrentibus singulis munus recte perfectè (que) satisfieri necesse est, & minus viris doctis (qui ad huc egent ne (que) illis prospectum est) consuli potest, percontentur a candidato cognitores an vllum habeat praesens sacerdotium: & si confiteatur habere se, secundum non impetret quod ab illis petit: alioqui prius sacerdotium volumus vacuum fieri, ac si [Page 31] possessor cius obijsset, erit (que) patroni ius & officium loco cius alium quempiam designandi.
¶Priuilegia pluralitatum vt vocant tollenda. Cap. 13.
PRiuilegia quorum authoritate multa sacerdotia possint in vnum ministrum confluere, posthac nemini volumus indulgeri. Attamen his qui hactenùs impetrarunt vt plura sibi permittantur administranda sacerdotia, nostrā hanc legem fraudi esse nolumus, quo minus acquisitis priuilegijs liberè fruantur.
¶Absentiae quae possint esse causae. Cap. 14.
QVicun (que) vel annis fuerit grauis, vel morborum incursione multum extenuatus, vt suo munere fungi non valeat, vel si quācun (que) instam aliam habeat temporariae cuiusdam absentiae causam Episcopo opprobandam, propter quā illum aliquandiu sacerdotio necesse sit abesse, tamen hoc interim perspiciendum erit vt probum, & laudabilem vicarium suo in loco collocet. Et diligenter Episcopi vigilent, ne cuiuscun (que) rei respectu dolose quisquam aut astutè diutius quàm necessitas vrget a sacerdotio suo sinatur abesse.
¶Quo tempore sit adeundum sacerdotium. Cap. 15.
QVoniam hoc a nobis prius constitutum est vt vnusquis (que) suo in sacerdotio permaneat, nisi temporaria quaedam priuilegia nonnullos aliquando liberauerit, hoc etiam adiū ctum sit, vt cùm peracta cognitione quisquam per ordinarij literas ad sacerdotium adhibetur, duorum mensium spatio continuò subsequentium in sacerdotium commeet, nisi morbus aut vehemens necessit as cui parendum sit, illum distineat, quod si secùs fecerit, & sacerdotium praesens illi peribit [Page] & etiam ab alijs omnibus submouebitur.
¶Officium prebendariorum. Cap. 16.
IMmunitatem quandam omnium munerum habere solebant qui benesicijs prius Ecclesiasticis fruebantur, curarum, (vt ipsi interpretati & etiam loquuti sunt) expertibus: Nos autem praedidicimus Ecclesiarū vtilitatibus omnes inseruire debere, quicun (que) viuūt Ecclesiae prouentibus. Igitur tum canonicis tum praebendarijs qui certa sibi non habēt in Ecclesiis dispertita munera, negotium hoc damus, vt Ecclesias docendo, concionando, morbis vel rebus aduersis depressos solando, reliqua (que) pietatis officia communicando subleuent, vel alijs quibuscun (que) vijs legitimis & rectis quas Episcopus & decanus Ecclesiae praescripserint.
¶Quinquennij absentiam prebendarijs indulgeri. Cap. 17.
HOc autem illis indulgemus, qui vel ad praebendas, vel ad canonicatus, vet ad beneficia certorum munerum expertia sunt adserti, quinquennium vt doctrinarum studijs in academijs impendant, hoc adiecto, singulis vt annis literas seribant cùm ad Episcopum tùm ad integram societatem quam capitulum vocant, in quibus fideliter rationem vitae reddant & morum & progressionis in doctrina. Cum autem absumptum est quinquennium, in sua beneficia vel Ecclesiastica munera rursus introire cogantur.
¶De natalibus ministrorum. Cap. 18.
Post quam de vita plenè cognitum est, de religione, de scientia, de voluntate sacerdotium administrandi, & in eo remanendi, tandem etiam ad natales & ortus illorum descendatur. Et quan (que) stupris parentum & adulterijs, filij non premuntur quantum quidem ad immortalitatem vitae [...] futurae pertinet, tamen Deus quoniā immenso quodam [Page 32] & grandi stuprorum & adulteriorum, & flagitiosarū libidinum odio liberos vitio procreatos vehementer interdū affligit, & successores eorum obterit, & propter eandem patrum impuritatem filios in veteri testamento ab Ecclesiae administratione depulit: nos diuinae seueritatis exemplum sequuti, tales vitio generatos filios a contrectatione munerū Ecclesiasticorum abarcemus, nisi forte singulares quidam existant eximijs donis instructi, quae sicin illis luceant, vt priores natalium sordes obscurentur aut virtutum [...] compensentur, aut nisi summa sit in Ecclesia [...] paucitas.
¶Patronorum nothos ab Ecclesiarum cura remouendos effe. Cap. 19.
QVorundam tanta est patronorum impudentia, suos vt liberos ex adulterijs & stupris susceptos in illas Ecclesias intrudāt, quarum ad illos ius designationis pertinet, qui cùm paternarum libidinum intempestiui testes sint, potius quàm Ecclesiarum apti ministri, peccandi (que) quandam authoritatcm afferat tam ingens illorum habita ratio, huiusmodi omnes beneficiorum collocationes prorsus irritas esse volumus, & patronos pro eo tempore collocationis iure priuari.
¶Vitijs quibusuis corporum ministros non arceri a Sacerdotijs. Cap. 20.
OFfensiones corporum, quae prius homines a susceptione munerum Ecclesiasticorum secludebant, tantum posthac momentum non habebunt, vt illis [...] generis fuerint vir doctus & probus ab administrando sacerdotio summoueatur. Illorum tamen diligens erit habenda consideratio qui gerendi muneris Ecclesiastici faculiatem vel [Page] omnino perimunt, vt planè corrumpunt, vt caecitas lectionis officium tollit, ad quod Paulus Timotheū incitat: rursus in ministro si lingua sic titubauerit, vel adhaeserit, vel quacun (que) calamitate tantoperè vitiata fuerit, vt in concione a suis non poterit intelligi, fructum in illo maximum sui muneris interire necesse est. Praeterea si vultu minister sic detorqueatur, spiritum adco tetrum habeat & aspernabilem, vt homines ab illius consuetudine colloquio (que) resiliant, & ita nec publicum nec priuatum, vèl consilium vèl solationem, aliorum necessitatibus impartire possit, desiderari penè omnia in illo videmus, quae suum ad officium pertinēt. Igitur has grandes, & immanes corporum clades qui sic inustas habent, vt sacrarū in illis rerum libera non possit administratio procedere, minimè ad dignitatem sacerdotiorum gubernādorum perueniant: sed minutiores offensiunculae licet inspersae sint, illos a sacerdotijs non distinebunt, nec earum deformitatem pecunia redimere debent.
¶AEtas ministrorum. Cap. 21.
SEquitur aetas quae non est in Ecclesiae ministris negligenda, quoniam annorū maturitas authoritatem affert, & adolescentiae temeritas occupationi sanctissimorum munerum & seueritati vix conuenire potest. Igitur in Episcopis, Decanis Ecclesiarum cathedralium, & Archidiaconis, quorum maxima perfectio morum esse debet, tricesimum annū expectari volumus, in parochijs vt vocāt vicesimum quintum, in prebēdarijs eundem siquidem cura sit illis, vlla certorum hominum commissa quos & concionandi laborem, & sacramentorum communicandorum oportet subire, quotiès vel Episcopi, vel praesides haec illorum curae committunt. Ita (que) volumus illos respectu studiorum ad Academias ablegari, doctrinam enim & omnem reliquam facultatem [Page 33] illos secum oportet adferre prius (quam) ingrediantur ad Ecclesiastica munera.
¶AEtas liberorum praebendariorum. Cap. 22.
IN liberioribus illis & solutioribus praebendis quae certos greges non curant, iuuenes collocari possunt qui vicesimū primū annum impleuerunt, si caetera cognitores in illis animaduerterint rectè comparata, quibus hoc etiam indulgeri potest, vt si diaconi fuerint, addiscēdarum causa sacrarum scripturarum ad Academias aliquandiu diuersentur, sed ille secessus omninò debet quinquenij spatio desiniri, quo exacto nisipresbiterij gradu initientur, & praebenda iam adepta priuabuntur, & ad restituendos fructus superioribus annis ex ea perceptos censuris Ecclesiasticis adigentur.
¶Cognitorum qualis diligentia requiratur. Cap. 23.
COgnitores ipsi magna vigilantia summa (que) debent assiduitate, & integritate suum implere. Quod si quisquam corum preuaricatus fuerit, & vel quaestu vel gratia de iure formularum decesserit, in hac vniuersa cognitione praestitutarum, non solum ea de re Christo summo iudici respondebit, verum etiam Episcopi cum requisitus fuerit cogetur iudicium censuram (que) subire.
¶Forma iuramenti ministrorum. Cap. 24.
EXtremo loco cum finis erit totius cognitionis, si persona videbitur ad suscipiendum sacerdotium apta, iuramento tenebitur ad illa que sequuntur praesianda. Principio se permansurum in recepta fide, vera (que) religione, toto vitae spatio, piorum (que) semper institutorum retinentissimum fore: [Page] Monarchiam & tyrannidem Romani pontificis non agniturum: Regem Angliae culturum, & vener aturum Ecclesiae Anglicanae summū caput in terris post Christum. Deinde reuerentiam, fidem, & summissionem suo exhibiturū Episcopo, quod omnia honesta, & sancta illius mandata nihil de iure diminuturum Ecclesiae sibi commissae, praeterea nec anteà dedisse quic (quam), nec postea daturum, aut de dando pactum intercessisse, vel intercessurum, vel ipso authore, vel alio quocun (que) procuratore, aut vicario, respectu praesentis sacerdotij quod iam sumit & si quisquam illum celans hoc in genere quicquam molitus est, se quamprimum norit Episcopo renunciaturum, & eius arbitrio cessurum parto sacerdotio: tum autem non grauaturū se Ecclesiā suā nouis, aut auctioribus pensionibus: Postremo, si forte sacris ordinibus adhuc imbutus non sit, spatio sex mensium continuè subsequentium, Diaconum, & deinde spatio succedentis anni praesbiterum esse futurum, vel quamprimum vicesimum quintum annum perfecerit, si fortè ante illud ad praebēdam liberiorem (vt supra diximus) admissus fuerit.
¶De ijs qui temerè in beneficia irrumpunt Ecclesiastica. Cap. 25.
ET ne quis praeceps in dignitatem, aut beneficium irruat Ecclesiasticum, volumus vt quicun (que) abs (que) ordinarij authoritate, & literis illius subscripta auctenticis beneficium aliquod Ecclesiasticum occupauerit, non tantum excidit a beneficio quod iniustè inuasit, abs (que)spe vlla illius recuperandi, verumetiam nullum aliud imposterùm consequi poterit, & vt eius contumacia requirit excommunicabitur, & a ministerio Ecclesiastico suspendetur.
DE RENVNTIATIONE VEL DESERTIONE BENEFICIORVM.
Cap. 1.
HViusmodi causae possunt incidere, sacerdotijs vt vel cedi sponte possit, & vt vulgo loquuntur illis renuntiari, veleorum etiam vt permutatio fiat: sed hoc quoties vsu veniet, omnem dolum, & auaritiam, & simoniam non solum crimen sed etiam suspicionem quantum sieri potest abesse praecipimus.
¶In renuntiatione & permutatione, consensus ordinarij necessarius est, & sine illo paciscens, Simoniacus est. Cap. 2.
NVnquam vel cedi placet beneficijs Ecclesiasticis cuiuscun (que) generis fuerint, vel permutatione moueri propter vllam lucri, vel emolumenti spem obiectam, nec vllum in huiusmodi negotijs factum valeat, donec ordinarius illius Ecclesiae proprius totam rem considerauerit, & eam authoritate sua confirmauerit. Quod si quis temerè prouectus ordinarij consensum in hac causa non adhibuerit, aut de lucro pactus fuerit, in eo ipso, Simoniae reus erit, nec vllū dimissi beneficij emolumentum vnquam percipiet.
¶Resignationis negotium non potest inchoari sine authoritate ordinarij. Cap. 3.
ET quoniam vehementer placet omnes non solùm causas, sed occasiones maleficiorum amputari, nullam dimittendorum aut alijs permittendorum beneficiorum mentionem fieri patimur, ex qua pactum possit cum quo (quam) consequi, donec ordinarius hoc potestate sua liberum fecerit. Nec ordinarius ex altera parte rem hanc procedere sinat, nisi ipse qui [Page] beneficio cessurus est iuramentum interponat, nec lucrum in hac re, nec vllam Simoniacae peruer sitatis particulam intercessisse vel intercessurum.
¶Non licet sententiam cessionis mutare. Cap. 4.
SI quis semel beneficio cesserit, & post consilium mutans ad illud reditum habere voluerit, frustrà sit haec illius secunda & sera voluntas, nisi forte talis aliqua subsit causa superiorem vt ordinarius cessionem retexandam, & pro nulla putet habendam.
¶Cedi non posse beneficijs Ecclesiasticis per procuratores. Cap. 5.
ET vt omnia prorsus in hoc negotio sincera sint, procutores excludimus, nec eos vllo modo patimur ad sacerdotiorum dimissionem admitti. Quod si aliquando contra constitutionem hanc nostram obrepserint vel irruperint, frustrasit illorū cessio, vel (vt vulgo loquuntur) resignatio.
DE PERMVTATIONE BENEFICIORVM ECCLESIASTICORVM.
¶Quomodo permutatio procedat. Cap. 1.
ECclesiastica beneficia quocun (que) nomine censeantur, sine patronorum & ordinariorum authoritate permutari nō licebit. Verū quā do locorum & Ecclesiarum ratio postulabit, vt qui vno loco minus vtiles esse videntur [Page 35] alibì se valeant vtilius exercere, potest Episcopus vnum ministrum in alterius locum imponere, si voluntas id ministrorum ferat, & vter (que) locus in ditione sit Episcopi quā diocesim vocant.
¶Quomodo beneficia diuersarum diocesum permutari possint. Cap. 2.
SI quando vero contingat Ecclesiastica beneficia quaecun (que) diuersis in diocesibus poni, de quibus commutandis coeptum est, ad exitum causa non perueniat, donec vtrius (que) ditionis, vel diocesis ordinarius authoritatem suam coniunxerit. Quia in re vt permutationum impensae minuantur, & etiam in toto sit negotio minus molestiae, cuius in ditione minus beneficium inest, Ecclesiasticum is suum ius in alterum ordinarium transferat, qui suam ad propriam alterius delegatam, & quasi fidei commissam potestatem infundens, sua sententia totam permutationis causam concludet.
¶Quae Beneficia possunt in omne tempus permutari. Cap. 3.
ECclesiastica beneficia quae sic comparata sunt vt Ecclesiae vel collegia ius in illis proprietatis habeant, ordinariorum interposita ritè sentētia, permutione possunt in omne tempus ab vna societate in aliam transferri.
¶Permutatio si bona fide non fiat, nulla est. Cap. 4.
QVoniam iniquum est homines in eo circunueniri quod illis pro beneficio ius indulget, presertim cum sanctum est causae genus, & ad Ecclesiam pertinet, instituimus vt quoties beneficijs Ecclesiasticis cessum est, si veros ad dominos [Page] & permutationum authores non perueniant, sed ad alios astutè detorquentur, omnis huiusmodi fraus quae non directis fidei, sed fraudis obliquis vijs incedit, prorsus tollatur, & ad nihilum recidat, tales (que) permutationes ommbus modis pro nullis habeantur.
DE PVRGATIONE.
¶Cur legitima purgatio sit instituta. Cap. 1.
QVoniam omnes leges & instituta debēt ad haec duo capita referri, virtus vt venerationem, & remunerationē habeat, vitium vt contumelia notetur & supplicio, quemadmodū his legibus nostris procuratum est, nimirū malorū vt improbitas poenarum acerbitate deuinciretur, ita nunc tempus est ad secundum vt descendamus, scilicet vt defensionem & praesidium innocentiae comparemus & integritati. Tolerabilius enim est reum praeteriri, (quam) bonum circūueniri, nec diligentius scelera peccatorum, quàm calliditates detractorum, ex repub debent excludi. Primum enim hoc in causa purgationis sit vt si quis in suspitionem Ecclesiastici criminis vencrit, & apud bonos & laudabiles viros publicè infamis esse caeperit, licet planè non possit de crimine constare, tamen arbitratu tudicis infamata persona suam defensionē instruat.
¶Quando purgationi locus est. Cap. 2.
DEfensio, quam vulgò purgationem dicunt, habet propriè duo tempora, quorum alterum est cum aduersus aliquis infamis rumor publicè dimanauit de aliqua persona, prasertim ad honestos, & bene moratos homines, alterū est [Page 36] quando reus aliquis in iudicio factus est, & tamen legitimis probationibus conuinci non potest, sed magnis interim & verisimilibus praeiudicijs vrgetur.
¶Quando purgatio non indicitur. Cap. 3.
MAnifesto crimine nullus est defensioni locus, nec rursus ad purgationem reus tradi debet cum infamia probabilibus causis nō nititur, sed mendacio & calumnia, sed tamen reus ipse, si suae confisus innocentiae cupiat publicos honestatis suae testes in iudicium deducere, aequum est hoc illi concedi.
¶Damnatis in ciuili iuditio non est opus Ecclesiastica purgatione. Cap. 4.
MAgnam indignitatem nobis habere videtur vt Ecclesiasticae personae, cum a ciuilibus nostris legibus capitalis criminis pronunciantur, rursus ad Ecclesiastici fori iudicium relegentur, & purgantur. Nam acies in eo nostrae videtur authoritatis praescindi, & retūdi. Etenim cum omnibus regni nostri ordinibus praeficiamur, & imperitemus, quarè nostra iudicia ab Ecclesiasticis rescinduntur? Quisquis alterius retexit iudiciū, illū oportet maiore esse superiori (que) loco. Nōigitur nostra possunt iudicia foro Ecclesiastico tolli, nisi nostra quo (que) authoritas intelligatur Ecclesiasticis iudicibus subiacere. Proinde ne talis posthàc instituatur purgatio mandamus, quum non solum meo antehac Regali nostrae potestati largiter detrahebatur, verumetiam a iustitia recedebatur, quoniam nulla potest ibi purgationis defensio superesse, certum vbi crimen antegressum est.
¶Quando praemonendus sit reus ante purgationem. Cap. 5.
SI quis aduersa fama fuerit, & quotidiè de illo minimè belli rumores increbrescant, sed tamen admodum suspiciosi, [Page] & is tum suae famae negligens fuerit, Episcopus terrorem Eccicsiasticarum poenarum obijciens, omnibus denunciet qui quie (quam) [...] videntur, vt id proferant. Et si nullus hac ratione potest accusator elici, personam infamatam ipse primum separatim ad officium adhortetur: si non ita perficietur, duos aut tres testes adhibeat, quibus si non potest flecti, publicè cum illo agat: ad extremum si necita potest ad officium duci, illum vel a munere Ecclesiastico submoueat, vel abarceat ab Ecclesiae ingressu, donec legitimam suā infamiam perpurgauerit, ne vlla communis in eo sit offensio Ecclesiae. Si vero peccatum erit atrocius, nimirum periurij vel adulterij, commissum (que) iam ante peccatum dicatur, & magna fuerit in eo Ecclefiae offensio, tum protinus precisa monitorum mora, Index illum ad defensionem vel purgationem adigere potest. Monitorum enim locum in solutiore vita, molliore (que) quàm conuenit habitu & cōsuetudine, ceteris (que) rebus suspiciosis potius quàm malis esse placet. Purgationē vero index praescribere potest, licet solennes legum ritus non antegrediantur, vel certi temporis ad accusandum praeparandi, vel suspiciosae personae criminibus inquirendi.
¶Purgationem legitimam aliquando publica denunciatio procedit. Cap. 6.
CVm defensio vel purgatio personae aduersa fama laborantis instituitur. Index vel propriam eius Ecclesiam, vel aliquam aliam illi maximè familiarem deligat, in qua maxima populi frequentia diuinorum officiorum tempore coram omnibus proponatur, vt si quis institutae defensionis ordinem, aut cursum impedire velit, aut villo modo se in hoc negotio interponere, loco, die, & tempore cōstitutis se ostendat, & ibi quicquid vlla ratione velit in hac causa purgationis afferre, coram iudice ritè & progressu iuris expromat. [Page 37] Et licet index praemittendum existimet huiusmodi proclamationem, tamē is qui aduersa est fama si remedium hoc valde flagitauerit, & suis impensis id procurare velit, illi concedi placet.
¶Quando suspenduntur non dum purgati. Cap. 7.
RElegatio ab Ecclesia, quam suspensionem vocant, nunquam statim ante purgationem distringenda est, nisi sit immane facinus quod in suspitione eft, aut ipsereus cui se defendendo supina fuerit, & dissoluta negligentia.
¶Ratio purgationis. Cap. 8.
HAEc formula purgationis esto. Defensor se crimen non admisisse iurato: defensoris liberatores vel vt vulgo dicunt compurgatores, credere se verum eius Iuramentum fuisse iuramento & ipsi affirmanto.
¶Quales esse debent purgatores. Cap. 9.
PVrgatores omnes (vt vsitatum vocabulum sumamus) optimae sint existimationis & perspectae virtutis, ne periurij cadat in illos vlla suspitio. Et qui pro aliena innocentia, praesertim suspecta, iuramento spondebunt, debent talē cum illo habuisse consuetudinem & vsum, vt illius vitam & conuersationem norint, praesertim a tempore quo crimē commisisse dicitur.
¶Numerus purgantium. Cap. 10.
NVmerus purgatorum ludicis arbitratu constituetur, hoc tamen retento, quod celebrior persona pluribus, obscurior paucioribus vtetur integritatis suae testibus. Et Episcopus aliquos Episcopos, & praesbiter praesbiteros, & similiter omnis defensor ex suo ordine pro se [Page] testem adferat.
¶Nemo debet cogiad alium purgandum. Cap. 11.
QVan (quam) homines in certis causis ad testimonium dicendum inuiti possunt trahi, tamen neminem volumus ad purgandum aliquem nolentem trudi.
¶Quando possit ab indicta purgatione appellari. Cap. 12.
CVm Episcopus plures congregari iubet purgantes liberatores, (quam) aequitas aut defensoris conditio fert, potest appellatione ludicis acerbitatem declinare.
¶Quomodo purgandi sint infames. Cap. 13.
QVi superiorum criminum conuicti iure fuerint infames effecti, quoniam ad iurandum adhiberi non possunt, iuramento non liberabuntur, sed illa ratione quae iudici videbitur optima.
¶Ritè purgatus per Iudicem famae bonae restituatur. Cap. 14.
CVm is qui reus sit criminis factus legitimè se liberauerit, Iudex debet illum integrum & innocentem publicè pronuntiare, communem vt hominum improborum, & licentiosam dicacitatem authoritate solemnis sententiae refutet. Ita (que) cum persona quae rea fuit iudicio plane satisfecerit, diploma Iudex conficiat muneris sui signo conclusum, in quo satisfactio reae personae continebitur. Et cum reus hoc postulauerit, Iudex primo quo (que) commodo tempore tradendum curet.
¶Occasiones criminum prohibendae sunt. Cap. 15.
QVoniam ad maxima scelera gradibus quibusdam ascenditur, Iudex hos ipsos gradus incidat, & causas amputet, quibus flagitia proficisci solent: Nominatim qui suspectus est adulterij, Iudex domo omni vsu interdicat, quae possit cum huiusmodi foemina intercedere, quod Iudicis mandatum si neglectum fuerit, poenam a se prius institutam sine vllo fauore contemptori infligat.
¶Poena se non rite purgantis. Cap. 16.
SI defensor purgationem omnibus partibus implere non possit, conuictus existimetur eius criminis cuius ante quaestio fuit.
¶Poenarum varietas. Cap. 17.
CVm reus accusatione conuincitur, illum grauis poena subsequatur, sed inquisitione si reus est euictus nonnihil illi debet parci, & magis etiam adhuc impensius (que) indulgeatur cum plenè se non potuit purgare. Quanquàm enim in his omnibus culpa deprehenditur, tamen vt peccaterum, ita poenarum gradus constitui debet.
¶Quantum efficiat purgatio. Cap. 18.
QVi purgationem inchoatam & curtam adducit, si causa sit haeresis, non statim illum ad ciuiles magistratus oportct abripi, quoniam buiusmodi destitutio, praesumptio aut praeiudicium potius quam iudicium est, & nō directam veritatem, sed obliquam habet probabilitatem.
¶Defensor quando sit beneficio priuandus. Cap. 19.
SI quis ex Ecclesiastica secta cum aduersa fama laboret se purgare debet, Ecclesiastico beneficio non excludatur, donec defensionem instituerit. In ea vero si defecerit, tum demum illi beneficium eripi potest, si peccati magnitudo tantam poenam requirat.
¶Iudex purgantibus se potest aliquando subuenire. Cap. 20.
CVm pauper, obseura, velignota persona non potest satis copiose defensionem instruere, Iudex & hominis & causae conditione perspecta, potest illum subleuare. Nam aut pauciores viros aut foeminas Iudex si velit admittit, aut etiam solo rei iur amen to contentus esse poterit.
¶Superstitiosas purgationes non valere. Cap. 21.
QVoniam quantum licet veritatem consectamur, illa prisca defensionis remedia non admittimus, quae ratione & probabilitate nō nitūtur, sed in omnes partes aequè propendent, & insontes plerun (que) condemnant, ac sontes absoluunt, qualia sunt singularia certamina, flammae, ferrum cadens, vel efferuescens aqua. Nam isto modo primum Dei tentabatur omnipotentia, deinde non certitudinis haec aut veritatis iudicia sed casus erant, & fortunae ludibria. Omnis igitur huiusmodi pellatur anilis & superstitiosa defensio, quam si quis posthac attulerit, arbitratu iudicis ab illo poena sumetur. Et tamen legitimam idem defensionis formulam post adhibere cogetur.
DE DILAPIDATIONIBVS.
¶In proprijs Ecclesijs proprietarij debent vicario domum prouidere. Cap. 1.
ECclesia quae certum aliquem habet ac haereditarium possessorem, si nec aedes habeat in quibus se vicarius collocare possit, nec conuenientem aream in qua domus ante posita fuerit, si haereditarius possessor vel aedibus alijs, vel praedijs quibuscun (que) fuerit instructus ad ius Ecclesiae pertinentibus, vel ipsas aedes vel solum in quo domus aedificari possit, Episcopus ad vicarium authoritate sua seuocet, prouidens in hoc vt vicarius omni ex parte satis aptè commode (que) habitabit. Et haec quidē habitatio vicarij procedat impensis haereditarij possessoris Ecclesiae, vt intra triēnium postquam ab Episcopo admonitus fuerit perfectè extruatur. In quo si possessorem Episcopus repugnare viderit, & durae tractationis causam esse crediderit, vel Ecclesiae fructus ab illo destineri curet, vel poenis illum Ecclesiasticis deuinciat. Quod si fortè nec proprius Episcopus satis ipse vigilauerit, primarius Episcopus, quem Metropolitanum vocāt, hanc causam cum ad se perferetur, cognoscet ac diiudicabit.
¶Quomodo ruinosae domus sunt reficiendae. Cap. 2.
QVibus autem in paroecijs domus pastoribus aut eorum vicarijs praeparatae aliquando fuerint, sed priorum ministrorum vel negligentia vel nuditate aut planè ruerint ad terram, aut diuturnitate temporis non sit reliquum quo refici possint, Episcopus septimam annui portionem emolumenti apud sequestros faciet seponi, donec aut domus [Page] noua omnibus ministri necessitatibus apta denuo construatur, aut ruinosae aedes sartetectae fiant.
¶Qui filuas Ecclesiarum vastant quomodo corrigendi sunt. Cap. 3.
SI quis arbores,arbusta, lucos, nemora, siluas, saltus, fruticeta, vel huiusmodi quascun (que) lignorum oportunitates vllius ad se beneficij Ecclesiastici iure pertinentes, licentiosiùs quam necessitas tulerit sine consensu proprij illius ditionis Episcopi vēdiderit, succiderit, amputarit, asportarit, aut quocun (que) modo corruperit & vastarit, precium is vniuersum, & aestimationē omnium huiusmodi lignorum distractorum & euersorum in cistam pauperum attributam plenè conferet: Praeterea tātum in hac re successori satisfaciet, quantum Episcopus aequum esse putabit: & prorsus talis erit huius causae ratio qualis priùs aedificiorum reficiendorum a nobis posita est.
¶Deillis qui morientes aedificia relinquunt ruinosa, aut euersa. Cap. 4.
ITidem qui praesens est Ecclesiae praefectus cum migrate vita, sisuperiorem templi partem quam Cancellam vocant, aut alias quascun (que) domos ad Ecclesiae ius spectantes, ruinosas aut vitiosas reliquerit, aut prorsus euersas, successori licebit vel haeredes vel bonorum administratores quocun (que) nomine censeantur propter damna ruinarum & vitiorum iure conuenire. Spatium tamen possessionis erit considerandum. Quod si totum annum non impleuerit, nihil postulabitur: quantum autem anno fuerit amplius, ad id aequitas Iudicis Ecclesiastici satisfaciēdi rationē accommodabit. Deni (que) si quic (quam) in talium aedificiorum impensas quacun (que) ratione collatum fuerit, & id nunquam in eo minister [Page 40] collocarit, haeredes vel administratores annumerent Successori, vt is in tam bona causa superioris fidem liberarepossit.
¶Ruinae aedificiorum ad Ecclesias Cathedrales, collegia, & xendochia pertinentium, quomodo resarciendae sunt. Cap. 5.
EAdem quo (que) sit lex de reaedificandis, & reparādis domibus quae assignantur illis Ecclesiarum beneficiarijs, quos vulgo Decanos, praebendarios, magistros collegiorum, aut hospitalium vocant, siue in vrbibus, siue ruri sitae fuerint: Illos tamen ad aedificia ruri sita, vel denuo extruenda vel reficienda astringi nolumus, quae citra viginti recentissimos annos inhabitata non fuerint.
DE ALIENATIONE ET ELOCATIONE BONORVM ECCLESIASTICORVM.
¶Nihil alienari posse ab Ecclesia sine consensu ordinarij, & patroni. Cap. 1.
QVigubernandis Ecclesiis admoti sunt, nec domos, nec agros, nec vllas Ecclesiarum possessiones aut fructus vendent, permutabunt, donabunt, aut quocun (que) genere contractus vel conuentionis in omne tempus abalienabunt, nisi suum patronus & Episcopus consensum interposuerint.
¶Elocatio quēadmodū fieri debeat. Cap. 2.
OMnis emolumentorum Ecclesiasticorum locatio consistat intra decem annos, vel vltra decennium non excurrat, [Page] nec Successorum tempus occupet. Nam experientia sepissimè tales locationes coarguit, quod successorum in illis ius apertè violatur ab his qui priores in illo munere versati sunt, nisi forte necessaria fuit vel vtilis locandi causa propter aedium ruinas, aut agrorum sterilitatem, & conductores se obligauerint ad domos reficiendas, & agros excolendos. Et interim integrum Ecclesiae pendāt annuum vectigal quod superioribus temporibus representari solebat. Sed nec ista quidem vllo modo procedant, nisi patronus in illis & Episcopus consenserint.
¶Quatuor alienationis causae. Cap. 3.
NOlumus ad alienationem bonorum Ecclesiasticorum descendi nisi subiecta sit aliqua causa quae necessitatem alienationis afferat. Prima tum intelligetur, cum Ecclesia sic obruitur aere alieno, legitimis vt vectigalibus annuis se ipsam sustentare non possit. Deinde si grandis & euidens vtilitas inuitabit, statum annuum Ecclesiarum meliorem fieri facile patimur. Pietatis etiam accedit tertia causa, liberandorum & seruitute Christianorum populorum cum in potestatem hostium nostrae Religionis inciderint. Quarta ponatur alienationis & vltima ratio, cū aliquid desecatur huiusmodi in quo premebatur Ecclesia potius (quam) adiuuabatur. Ne (que) tamen ex his ipsis causis alienationem Ecclesiae bonorum sequi placet, nisi sententiam Episcopus suam & patronus ad causam accommodauerint.
¶Poena contra leges alienātium. Cap. 4.
QVoties autem permutatio, locatio, vel alienatio [...] Ecclesiae secùs instituitur, quàm his legibus nostris constitutum est, Primum ipsas conuentiones vniuersas ad nihilum recidere volumus, deinde Clericos ipsos huiusmodi [Page 41] conuentionum vlla ratione participes sacerdotijs excludi placet.
DE ELECTIONE.
ELectionum vel in principibus Ecclesiis quas Cathedrales vocant, vel in collegijs & scholasticorum coetibus institutorum, prorsus eadem formula sit quae domesticis singulorū collegiorum institutis sancita est, nisi forte quicquam illis reperiatur, quod reformatae in hoc Regno nostro religioni, aut his nostris constitutionibus Ecclesiasticis repugnet.
DE BENEFICIIS ECCLESIASTICIS SINE DIMINVTIONE CONFERENDIS.
¶Nullae debentesse mercaturae Ecclesiasticorum munerum. Cap. 1.
FRustra legum est omnis praestantia, nisi flagitiosa quorundam & immanis auaritia iuris salubritatem ad sua commoda detorquentium, certis poenarum vinculis cohibeatur. Etenim cùm hoc a maioribus nostris praeclarè cōstitutum fuerit, vt Ecclesiarum ministris vberes, & illorum conditioni conuenientes fructus suppeditarentur, ex illis locis ad quorum moderationem appositi fuerint, recentioribus hisce temporibus multorum tanta cupiditas patronorum inuenitur, opes vndi (que) [Page] colligendi, beneficijs vt ex suis cum illa collocant, aliquam vel ad se vel ad suos particulam seuocent.
¶Quotuplex, sit mercatura munerum Ecclesiasticorum. Cap. 2.
QVidem fructus beneficiorum ipsi colligunt vniuersos, & eorum omnia emolumenta, vel sibi vel suis ex pacto reseruantur, Ecclesiae ministris pensiones certas quasdā aspergentes, & illas multo minores quàm ratio beneficiorum postulat: alij paulo mitius agentes, solam huiusmodi terram sibi pacto seponūt quae censeri potest & vulgo gleba dicitur: Nonnulli domos accipiunt & aedificia quae solebāt ministris concedi: Reliqui pene omnes a misellis ministris vel annuā pensionem comportant, vel quas ipsa ratione debent decimas deducunt, vel aliquam certis beneficijs illorum plagam vel apertam vel occultā inijciunt, vs (que) adeo propemodum vt nulli sint qui beneficia integra & illibata cum vniuerso iure commodorum omnium gratis in ministros Ecclesiarum conferant.
¶Pacta in muneribus sacris interposita non valere. Cap. 3.
SVperiorum igitur difficultatum vt aliqua possit esse leuatio, volumus & iubemus vt siue beneficia, siue quaecun (que) sint aliae dignitates Ecclesiasticae, gratis condonentur, nec quic (quam) in illis sit vlla ratione praecisum: et quicquid illo modo pactum aut conuentum fuerit inter patronos ipsos, & illos quorum futura beneficia vel dignitates sunt, siue sit inter illos solos actum, siue per alios irrepserit, vtrin (que) suā ad id operam interponentes, omnia huiusmodi pacta & connenta vel ab ipsis vel ab alijs illorum respectu quacun (que) ratione vel iam instituta, vel quae posthac instituentur, praesentis [Page 42] authoritate legis tolli praecipimus & ad nihilum recidere.
¶Inquisitio pactorum qualis esse debeat. Cap. 4.
PLacet etiam quoties aliquis ordinario se repraesentat, vt priusquam ab illo fuerit ad vllam dignitatem Ecclesiasticam admissus, in illum ordinarius inquirat, & quantam potest odoretur & peruestiget, an vlla fuerint pacta vel conuenta huiusmodi qualia prius posita sunt, et in illo volumus ab ordinario requiri iuramentum eius qui admitti postulat, & non eius solum, sed quorumcun (que) aliorum quos aliquid in hoc negotio credit intelligere, ne solis iuramentis ordinarius sed alijs omnibus vijs rectis & legitimis veritatem hac in re persequatur.
¶Ordinarius ex probabilibus coniecturis purgationem iudicet. Cap. 5.
QVum ordinarius ad plenam & perfectam probationem ministrorum pactorum peruenire non potest, & tamen ex negotij progressu velipse per se probabiliter suspicatur illa subesse, vel id ex credibilibus aliorum sermonibus coniectat, personam se offerentem non admittat donec Canonum praescriptis se rite perpurgauerit.
¶Poena paciscentium qualis sit. Cap. 6.
ORdinarius si certò cognouerit vlla ratione quód quisquam vel benesicium vel quamcun (que) dignitatem Ecclesiasticam iniquis pollicitationibus redemerit, Primum euocabit ad se tam patronum aut patroni vicarium, (quam) ipsum qui vel beneficio vel dignitate sit donatus Ecclesiastica: Deinde cùm illorum mercaturam manifestis argumentis coarguerit & conuicerit, personam donatam beneficio vel [Page] dignitate statim de loco eijciat ad quē deuijs & peruersis itineribus obrepserat, quoniā quum symoniae labem in se cōceperit in sacris rebus preciū interponens, non solum praesente conditione per scelus occupata carere debet, sed etiam nullius ex tēpore illo beneficij, vel dignitatis vel muneris Ecclesiastici particeps erit.
DE DI VINIS OFFICIIS.
¶De temporibus diuinorum officiorum in Cathedralibus Ecclesijs, & collegijs celebrandorum. Cap. 1.
IN principalibus Ecclesiis, quas Cathedrales vocant, & in collegijs, diuina volumus officia quotidiè peragi, quemadmodum ratio dierum postulabit, vel profestorum vel festorum. Quapropter antemeridiano quopiam conuenienti tempore preces quas appellant matutinas recitari placet, appositis etiam illis quae pro communionis officio praescripta sunt. Et intercurrat in singulis diebus Mercurij & veneris illa solemnis supplicatio quae litania nominata est. Similiter tempore pomeridiano vespertinae preces adhibeantur.
¶Qui diuinis officijs interesse debeant. Cap. 2.
OMnes quos Canonicos vocant & Clericos, qui quidem Ecclesiarum impensis sustentantur, ad statas preces conueniant, tàm matutini quàm pomeridiani temporis, & illis indies intersint, nisi iustam absentiae possint excusationem [Page 43] afferre. Ceteri vero si non comparuerint, arbitratu decanorum, vel illis absentibus suorum vicariorū, certa pecuniae summa plectantur, sed tamen diebus profestis illorū sanè studijs parcimus qui doctrinae causa se collocauerunt in Academiarum collegijs, quos tamen & ipsos in omnibus ferijs vniuersos in sacris officijs adesse praecipimus nisi ob concionandi munus abfuerint.
¶De sacra communione administranda in dominicis, & festis diebus. Cap. 3.
DIebus dominicis & festis Ecclesiarum quas Cathedrales vocant, hunc in diuinis officijs ordinem esse iubemus, vt absolutis precibus matutinis, & decursa supplicatione quam appellant litaniam, Communio succedat: in qua facilius vt procedi possit, in nomine Dei cohortamur, & per eius gloriā vehementer obtestamur, primum Episcopus ipse si fieri potest vt adsit, deinde Decanus & Archidiaconus cum ipsis Canonicis & reliquis omnibus Clericis qui participes sunt bonorum illius Ecclesiae pariter ad communionem cum ministro se congregent, tum vt exemplo suo ceteros ad idem officium inuitent, tum vt in hac nota sciri possit, quod ipsi viua vera (que) sint Christi & Ecclesiae mēbra.
¶De sacrarū concionum tempore. Cap. 4.
COnciones autem in his Ecclesiis antemeridianis sanè omnes tollimus, ne quis (que) illarum occasione legitimè desit suae Ecclesiae: pomeridiani vero temporis hora secunda concionibus vs (que) ad tertiam seruiat, & statim ad vespertinas preces descendatur.
¶De sacrarum lectionum pronuntiatione, & psalmorum cantu. Cap. 5.
IN diuinis capitibus recitandis, & Psalmis concinendis, ministri & clerici diligenter hoc cogitare debent, non solum [Page] a se Deum laudari oportere, sed alios etiam hortatu & exemplo & obseruatione illorum ad eundem cultum adducendos esse. Quapropter partitè voces & distinctè pronuntient, & cantus sit illorum clarus & aptus, vt ad auditorum omnia sensum, & inteligentiam proueniant, Ita (que) vibratam illam & operosam musicam, quae figurata dicitur, auferri placet, quae sic in multitudinis auribus tumultuatur, vt saepe linguam non possit ipsam loquētem intelligere. Tum auditores etiam ipsi sint in opere simul cum clericis, & ministris certas diuinorum officiorum particulas canentes, in quibus Psalmi primum erunt, annumerabitur fidei Symbolum, & gloria in excelsis, decem solemnia praecepta, cetera (que) huiusmodi praecipua religionis capita, quae maximum in communi fide nostra pondus habēt, hijs enim pijs diuini cultus exercitationibus, & inuitamentis populus seipsum eriget, ac sensum quendā habebit orādi, quorum si nullae nisi ascultandi partes sint, ita friget & iacet mens, vt nullam de rebus diuinis vehementem & seriam cogitationem suscipere possit.
¶Ordo seruandus in parochijs vrbanis. Cap. 6.
EAdem parochiarum in vrbibus constitutarum erit omnis ratio, festis & dominicis diebus, quae prius collegijs & Cathedralibus Ecclesiis (vt vocant) attributa fuit, nisi quòd concionandi partes antemeridiano tempore si fieri potest obibuntur, aut homilia saltem concionis locum occupabit, deinde coena Domini sumetur. Temporibus autem pomeridianis concio solis in Cathedralibus Ecclesiis instituetur, aut huiusmodi conuenientibus locis, ad quam ab omnibus vndi (que) concurri volumus. Ita (que) manè parochiarum ministri suum populum commonefaciant vt ad id se praeparent. [Page 44] Sed in frequentissimis & celeberrimis vrbibus, vbi magnus est parochiarum numerus, & immensum inter eas interuallum, & spissae populorum cateruae, pomeridianis concionibus propter parochiarum situs & hominum abundantiam locum concedimus.
¶De coena Domini sumenda. Cap. 7.
HOc erit omnium Ecclesiarum commune, quod nisi grauis aliqua causa postulet, coenam Domini solum in dominicis diebus & ad aliquam Domini propriam memoriam spectantibus sumetur: & nec eo quidem tempore procedi sinimus donec legitimus numerus se obtulerit illorum qui Domini coenae participes erunt. Qui vero communionē accepturi sunt, pridiè debent in praesentia ministri se collocare, tempus vt sumere possit ad excutiendas illorum conscientias, & cum illis vt agat, si quid ab illis improbè vel superstitiose gestum fuerit, in quo Ecclesiae communis aliqua fuerit offensio: Deinde fidem etiam illorū exploret, vt vel inscitiam illorū corrigat, vel cōtumaciā terreat, vel dubitationē cōfirmet. Nam ad sacrosanctam domini mensam nemo debet assumi, cuius fides omnibus partibus perfecta non sit. Ita (que) si quis ex illis qui se ad Domini mensam praeparant, in aliqua religionis parte vacillet, aut conscientia sauciata sit, liberum aditum ad ministrum habeat, & ab illo consolationem & leuationem aegritudinis capiat, & si plenè se ministro probauerit si opus fuerit, soluatur.
¶Deficiente coena Domini quid faciendum. Cap. 8.
SI mensae Domini legitimis conuiuarum numerus defuerit, nullam potius (quam) solitariam esse volumus: sed minister ingratam & impiam populi negligentiam acriter obiurgabit, [Page] quòd ab vsu saluberrimi pretiosissimi (que) Sacramē ti se remoueant, nec vllo modo conuenire solus vt in [...] propter multos instituto sedeat, sed has a Domino singulares animorum delicias ad Christianam quādam omnium communitatem piorum relictas fuisse docebit, quòd si diuinissimum hoc mentis pabulum immani scelere contemnant, vel horribili ingratitudine deserant, suam nullam, seà illorum maximam & flagitiosam esse improbitatem, a se quidem omnia suppeditata esse coelestis vt iste cibus expediretur, angi (que) se vehementer quòd illorum barbarus, & prophanus vel stupor, vel fastus aepulas tam pias & necessarias distulerit, & se ab illis maximopere contendere proximum ne diem dominicum vllo modo praetermittendum existiment. Praeterea pauperum illis causam diligenter commendet, vt illorum necessitates subleuent.
¶Pomeridiano tempore quid faciendum sit. Cap. 9.
POmeridiani temporis horam primam minister explicando Catechismo tribuat, & in ea re vel integram horam ponat, vel aliquid eo amplius si videbitur, modò concioni non sit impedimento quam in Ecclesia cathedrali populus expectabit, omnino enim illum praeteriri non placet aut destitui, Catechismum pertractet vel ipse parochus, vel cius vicarius, & magnam in eo diligētiam adhibeat, summam enim vtilitatem & praestantem vsum habet in Ecclesia Dei frequens inculcatio Catechismi, quem non solum a pueris edisci sed etiam ab adolescentibus attendi volumus, vt in summa religionis crudiantur, & puerorum piam assiduitatem sua praesentia cohonestent. Catechismo concluso, statim succedat baptismus, si qui fuerint ad id praeparati pueri.
¶Precibus vespertinis ratio collationum & disciplina succedunt Cap. 10.
COnfectis precibus vespertinis, ad quas ab omnibus post concionem in proprijs Ecclesiis attendendas concursus erit, principalis minister quem parochum vocant, & diaconus si fortè praesentes fuerint, vel absentibus illis, ministri vicarius & seniores cum populo rationem pecuniarum ineāt ad pios vsus sepositarum, quomodo possit rectissimè collocari, & ad idem tempus disciplina reseruetur: quorum enim publica fuit aliqua peruersitas, quae communnem in Ecclesia offensionem incurrerit, ad peccatorum cognitionē reuocentur, & eorum poenas publicè dent, vt Ecclesia illorum salutari correctione, conformetur. Deinde minister cū senioribus nonnullis secedens consilium capiet, quomodo caeteri quorum praui mores esse dicuntur, & flagitiosa vita deprehenditur, primum fraterna quadam charitate iuxta Christi praescriptum in Euāgelio conueniantur a sobrijs & frugi viris: quorum monitis si se ipsi correxerint, Deo gratia diligenter est habenda: quod si perrexerint in scelere, poenarum ea sunt acerbitate comprehendēdi, quā Euangelio videmus illorum contumaciae praeparatam esse.
¶Excommunicatio quomodo sit exercenda. Cap. 11.
QVum autem excommunicationis fulmen vrbādum erit, primum Episcopus adeatur, & eius intelligatur sententia: qui si consenserit, & authoritatem suam apposuerit, excommunicationis formula coram vniuersa peragatur Ecclesia, disciplinam vt in co veterem quantum fieri potest introducamus.
¶Ecclesiarum rusticanarū ritus. Cap. 12.
IN Ecclesiis rusticanis festorum dierum matutinis temporibus homiliam in communionem intexi volumus, pomeridiano [Page] tempore descendetur ad Catechismum, ad quem ab illis etiam qui grandiores sunt attendi placet, & explicacationem Catechismi relegamus ad vicarium. Principalis autem minister quem parochum dicimus, post conclusum Catechismum statim ad populum concionabitur, & illa finita preces vespertinae succedant, & ad extremum adijcientur disciplinae & procurationes nummorum publicè collectorum.
¶In sacellis sacra non sunt tractanda. Cap. 13.
NOlumus in sacellis, nisi singularis quaedam necessitas vrserit, administrari Sacramenta, nec reliquam in illis adhiberi sacrorum officiorum rationem, quoniam ita futurum esset vt proprias homines Ecclesias destituerent, & in solitudine relinquerent. Conuenientissimum autem est fidei nostrae communitati, singulas oues ad proprios pastores seuocari, separatim (que) ab illis omnia pietatis & diuini cultus adiumenta requiri.
¶In Priuatis domibus communio non celebrabitur. Cap. 14.
COmmunionis officium in domibus separatim non instituetur. Nam saepe fit vt in angulis priuatarum aedium errores & pestilentes opiniones insusurrentur, & ita saepenumerò contingit, vt sacrosancta Dei coena quae singularis est per se amoris, coniunctionis, & charitatis testis & nota, quum in secessus priuatarum aedium distrahatur, non solum omnem propriam amittat & insitam vim, sed etiam hominum immani scelere degeneret in litis occasionem & discordiae.
¶Quid in aegrotis & familijs nobilium teneri debeat. Cap. 15.
AEGrotantibus tamē & vehementer debilitatis, coenam Domini flagitantibus negari nolumus. Principibus etiam & honoratis personis, quorum affluens in aedibus & copiosa multitudo, quibus (que) non licet ipsis occupatione publica distractis in communibus Ecclesiis versari, coenam dominicam domi percipere licebit, & omnem ibi reliquam sacrorum officiorum rationem cum domestico ministro pertractare. Prouiso quod hoc priuilegium nullam communis Ecclesiae pastoris vtilitatem impediat.
¶Quae communiter in omnibus Ecclesijs obseruanda sunt. Cap. 16.
DIligens autem inprimis cautio semper adhibeatur in Ecclesiarum omni genere, tum etiam in nobilium hominum familijs, deni (que) locis vniuersis in quibus sacra peraguntur officia, ne quic (quam) contra praeseripta procedat, & formulas illius libri nostra communi lingua scripti quem proprium & perfectum omnis diuini cultus iudicem & magistrum esse iussimus: qua in re quicun (que) peccauerit, Ecclesiasticorum iudicum arbitratu poenas culpae magnitudine pares sustinebunt. Si quae vero alia incurrent vacua tempora, praeter haec quae nos posuimus diuini cultus, visitatione & consolatione debilium, aegrotarum, & afflictarum personarum cuiuscun (que) generis, & reliquis huiusmodi charitatis muneribus ea consumantur. Adhaec accedat institutio domesticorum, disciplinae labor, & opera lectionis, & omnino talis in summa festorum temporum partitio sit, vt vniuersa meditatione tractatione (que) rerum sacrarum & diuinarum abeant.
DE ECCLESIA, ET MINISTRIS EIVS, ILLORVMQVE OFFICIIS.
¶De AEdituis. Cap. 1.
AEdituus parochiarum alatur stipendio: Huius erit pueritiam omnem parochiae suae sibi oblatam in Alphabeto & Catechismo vulgari lingua informare, vt pueri cognoscere incipiant & quid sit credendum, ac quomodo orandum, ac bene beate (que) viuendum. Qui autem id facere recusauerit, & per duos menses officium hoc suum neglexerit, per Episcopum aut loci illius ordinarium, semel at (que) iterum admonitus, amoueatur. Porrò si parochiani cō suetum stipēdium vel substractū vel imminutum detineāt, censura Ecclesiastica ad id praestandum per Episcopum aut loci illius ordinariū cogātur. Sin autē stipendij summa videbitur Episcopo nimium exigua, eius erit pro arbitratu suo, amplitudinis parochiae ratione habita, ex parochianorū sumptibus facere auctiorem. Et huius etiā munus est tēpla purgata cōseruare, Biblia sacra, & Paraphrasin, ac reliquos libros Ecclesiae, ne vel lacerentur vel corrūpantur, diligē ter curare: cāpanas, quibus populus vel ad conciones vel ad preces publicas euocantur, vel quando pro agente animam orandum est, vel grauis alioqui ratio aut necessitas humanorum casuum vrget apto tempore pulsare: vestes, & pocula, & alia quaeuis ornamenta sacris vsibus assignata, vt pura, & nitida sint prospicere: & si quid sit vel vetustate confectum, vel casu detritum, vel necessitate aliqua immutandum, Gardianos eius rei in tempore admonere: aquam ad Baptismum adhibere: panē & vinum ad sacrosanctā coenam Domini celebrandam praeparare, ac pastori tam in cō iugij [Page 47] celebrando, quam in cura & visitationis & funeris, & reliquis sacris functionibus omnibus, continentèr ministrare, & studiose inseruire. Quibus in officijs tuēdis si parum diligens deprehēdatur, parochi & gardianorum erit, eum ad munus suum aut reuocare, aut alium cum semel at (que) iterum admonitus fuerit in eius locum substituere. Et ad eosdem, parochum in (quam) & gardianos pertinebit, cum munus huiusmodi vacauerit, idoneum ad illud assumere. Quae electione si consenserint, ipsorum iudicio res definiatur.
¶De aeconomis siue gardianis Ecclesiarum & sacellorum. Cap. 2.
REs omnes in templo necessarias aeconomi parochianorū sumptibus parabunt: sic aedituo tradent, vt omnino prouisum sit ne quid detrimenti Ecclesiae bonis adferatur: populum Dei sic in ordinem redigent, vt cum aut precationes publicae aut conciones verbi Domini, aut lectiones sacrae in Ecclesia fiant, vt (que) dum aut iniūctiones nostrae, siue Episcopi, aut statuta aut mandata quaecun (que) recitentur, aut sacramenta Domini ministrentur, prorsus nullus audiatur in coetu obambulantium, altiùs legentium, precantium vel loquentium, aut quoquo modo aliter obstrepentium, tumultus. Quod si quispiam concionatori in Ecclesia obstrepere, aut praesbitero ministranti obsistere, aut ordinem quemcū (que) a nobis in Ecclesia institutum impedire ausit, gardianorū erit eum ab Ecclesia extrudere, nec illi redditus ad Ecclesiam nisi per Episcopum concedetur. Episcopi vero debent censura quauis Ecclesiastica tan (quam) freno iniecto, praefractos eiusmodi maiorem ad morum grauitatem & modestiā contorquere, & gardianos nisi id fecerint Ecclesiasticis poenis deuincire. Gardiani a parochianorum maiori parte eligentur, ac singulis annis circa festum Natalis Domini rationē pastori, ac parochianis acceptorum, & expensorum reddēt. [Page] Et quoniam penes se detinent Ecclesiae supellectilem, quae (que) ipsi ab alijs qui ante se fuerunt in eo munere acceperunt, integra & illibata successoribus consignata relinquant. Et cō fectis rationibus si quicquam apud illos aeris Ecclesiastici resideat, per censuras Ecclesiasticas id omne citra festum Paschae proximè futurum cogantur restituere. Gardianorū officium per parochianos impositum qui recusauerit, primo quo (que) tempore decem solidos, secundo viginti, tertio quadraginta, ad Ecclesiae operas persoluet. Ad visitationē ordinariam quamcun (que) vocati si non accesserint & officium suum praestiterint, arbitratu visitatoris punientur.
¶De Diaconis. Cap. 3.
DIaconus erit patronus pauperum, vt languidos confirmet, soletur vinctos, inopes iuuet, erit (que) pater orphanis, patronus viduis, & solatium afflictis & miseris, quantum in illo est, omnibus. Nomina etiam pauperum parocho diligenter deferet, vt eius suasu Ecclesia tota permota necessitatibus illorum prospiciat, ne mendicantes latè fratres obambulent eodem & coelesti patre nati & precio redempti. Pastoribus suis a quibus adsciti fuerint in sacris precationibus, & officijs perpetuò adsint. Lectiones ex verbo Domini quotidianas populo recitabunt, et si quando necessitas incū bat, concionabuntur, & Sacramenta (modo id Episcopi aut Ordinarij permissione faciant) administrabunt. His officijs nisi diligēter eos inuigilasse per praesbyteros Ecclesiae demō stratum sit, Episcopi illos ad altiorem gradum non promoueant.
¶De Praesbyteris. Cap. 4.
IN Presbitero mores eluceant a D. Paulo descripti ad Timo. 3. & ad Titum primo. Gregem Dei sibi comissuns verbo vitae subinde nutriant, & ad sinceram tum [...] [Page 48] tum Magistratui ac in dignitate positis obedientiam assiduè eliciant, & ad beneuolentiam mutuam Christianos omnes sedulo inuitent. Non sint compotores, nō aleatores, non aucupes, non venatores, non sycophantae, non otiosi, aut supini, sed sacrarum literarum studys & praedicationi verbi & orationibus pro Ecclesia ad Dominum diligenter incū bant. Nullus expers coniugij mulierem sexaginta annis nasu minorem in aedibus sinat diuersari, nisi sit eius mater, aut amita, aut matertera, aut soror. Praesbiter quiuis Biblia sacra habeat propria, non Anglicè modo, verumetiam Latinè: vestis sit decens, & grauis, quae ministrum deceat, non militem, iuxta arbitrium Episcopi.
¶De Archipraesbiteris siue decanis ruralibus. Cap. 5.
DEcanatus quilibet Archipraesbiterum rusticanum habeat, vel ab Episcopo vel Ecclesiae Ordinario praeficiendum. Munus autem eius erit annuum. Hic tan (quam) in specula praesbiteris, diaconis, gardianis, & aedituis, vt singuli quae ad eorum munus attinent praestent, perpetuo inuigilabit. De Idololatris, & haereticis, de Symoniacis, de lenonibus, & meretricibus, de adulteris & fornicatoribus, de his qui duas vxores simul habent at (que) maritos duos, de magis & veneficis, de calumniatoribus & blasphemis, de sodomiticis, & ebriosis, de vltimarum voluntatum corruptelis & periurijs, de iniunctionum aut nostrarū aut Episcopi violatoribus, inquirat. Et vocandi ad se, examinandi horum scelerum suspectos authoritatem habeat. Omnem accusationis ortum, siue per famam publicam, siue deferentium testimonio probatum, vel suspectum, Episcopo aut eius loci ordinarioinfra decem dies in scriptis prodet. Qui autem venire ad eum recusauerit, per apparitorem vocatus tanquam cō tumax [Page] Episcopi voluntatem omnibus eius Deconatus Ecclestis sibi per literas significatam, quanta poterit celeritate subinde exponi curabit: alioqui subibit supplicium contemptus. Officij sui sexto quolibet mense Episcopum aut loci ordinarium certiorem faciet, quot in eius decanatum cō ciones eo temporis spatio fuerint habitae.
¶De Archidiaconis. Cap. 6.
ARchidiaconus sit proximus post Episcopum & eius vicariū minister Domini, saluo tamen iure decani quod ad Cathedralē Ecclesiam spectat. Ac propterea sit praesbiter, & in perpetuis excubijs, vt qui in functionibus sunt inferioribus diligenter suum officium faciant. Sint ita (que) oculi Episcopi. In Archidiaconatum resideant, concionentur, pascant, visitent. Quae si non praestiterint, nisi instam Episcopo reddiderint causam, ab eo censuris & poenis Ecclesiasticis ad huiusmodi trudantur officia. Annis autem singulis bis, aut ad minimum semel Archidiaconatū suum perlustrabit.
Archipraesbyteros, & inferiores reliquos ministros omnes non solum suorum admonebit officiorum, sed rationem etiā ab eis repetet, & de templorum ac aedificiorum ruinis, & de thesauri pauperum distributione, & de bonorum Ecclesiae vel accessione vel decessione. Quod autem siue in his rebus, fiue in illis quae ad Archipresbyteri explorationem referuntur peccatum erit, per censuras Ecclesiasticas corrigetur. Ipse si se recte non gerat, ab Episcopo castigandus pro meritorum ratione est: Archidiaconus etiam ante viginti dies post visitationem eius absolutam, omnes populi querelas, omnes offensiones, omnes inferiorum ministrorum errores, omnē deni (que) actionum suarum seriem Episcopo deferet, vt per eum tan (quam) per oculi organum, quid recte, quid secus, per vniuersam diocesin geratur Episcopus videat. Et inter caetera [Page 49] illius erit Episcopo diligenter significare quaenam in diocesi parochiae sint, vbi miseris, egenis, & aegrotis nō subueniatur, prout in Parliamenti constitutionibus nuper decretum est: vt ad officium sedulò ac diligentius faciendum, cùm ordinarij, tùm concionatorum monitionibus acriùs incitari possint.
¶De Ecclesijs Cathedralibus. Cap. 7.
ECclesia Cathedralis sit sedes Episcopi. Fundatorum statutaiam abhinc antea recepta retinebunt pura & integra, quemadmodum verbo Dei non aduersantur, & nostris cō stitutionibus dereligione vel editis vel edendis non repugnant. Hic Episcopum visitare, morum vitia emendare, stagitiosos punire, & apertè reluctātes de loco deijcere, fas esto.
¶De decanis. Cap. 8.
DEcani quo (que) cum in clero amplam dignitatem & locum honoratum in Ecclesia sortiantur, praesbiteri sunto, viri graues, docti, & magna prudentia insignes: Cathedrales Ecclesias [...] illarum constitutiones regant: collegio tum canonicorum tum aliorum Clericorum Ecclesiae maioris praesint, ne (que) disciplinā labi sināt: prouideant (que) summa diligētia vt in sua Ecclesia sacri ritus ordine ac tusta ratione peragantur, vt (que) omnia ordine ac conuenienti grauitate ad fratrū vtilitatem siant: vt Archidiaconi foras, sic illi domi, hoc est in Ecclesia Cathedrali & eius Canonicis & clericis, Episcopo sint adiumento, quasi duo eius membra vtilissima & necessaria. Quare ne (que) decani abesse debent a sua ecclesia, sine maxima & vrgentissima causa per proprium Episcopum approbanda.
¶De Praebendarijs. Cap. 9.
PRaebendariorū erit nō modo sacris Ecclesiae Cathedralìs interesse, ac ea vicissim iuxta [...] collegij peragere, [Page] sed etiam efficere vt in suo collegio per doctum virum & peritum theologum sacrarum literarum interpretatio suscipiatur, at (que) id ter in hebdomada frequentetur. Hoc vero munus ipsi per se obeant, aut si quem ad id conduxerint, viginti libras annuatim suppeditent, siue ex communibus collegij prouentibus, siue ex fructibus singularum praebendarum, aut si commodius hoc videatur certā quādam praebendam huic muneri addictam perpetuo habeant. Decanus item, & praebendarij, concionem habeant in Ecclesia Cathedrali singulis dominicis diebus, nec ab ea ne (que) a Theologica lectione licebit cui (quam) Ecclesiae Cathedralis clerico (si domi fuerit) abesse. Si vero absit, stipendij vnius mulcta feriatur, nisi Decano, vel si absit, cius vicario, causam absentiae suae probauerit.
¶De Episcoporum gradu, ac dignitate in Ecclesia. Cap. 10.
EPiscopi, quoniam inter caeteros Ecclesiae ministros locum principem tenent, ideo sana doctrina, graui authoritate, at (que) prouido consilio, debent inferiores ordines cleri, vniuersum (que) populum Dei, regere ac pascere, non sane vt dominē tur eorum fidei, sed vt seipsos verè seruos seruorum Dei exhibeant, sciant (que) authoritatem & iurisdictionem Ecclesiasticam nō alia de causa sibi praecipuè creditam esse, nisi vt suo ministerio & assiduitate homines (quam) plurimi Christo iungātur, qui (que) iam Christi sunt, in eo crescāt & exaedificentur, at (que) si nonnulli deficiant, ad pastorem Christum Dominum reducantur, & per salutarem poenitentiam instaurentur.
¶De obediētia Episcopis exhibēda. Cap. 11.
OMnes in Ecclesia cum pacem sectari debeant, & ad concordiam quantum licet incumbere, Episcopo qui Ecclesiae [Page 50] praeficitur, non solum Decanus, archidiaconus, archipraesbyter, & reliqui minisu i parebunt, sed omnia ettam Christi membra cius curae commissa sic ad eius se volūtatem accomodabūt, vt & in his quae iuxta verbum Dei praecipiūt, & in illis etiam quae mandabunt ad Christianam disciplinam, & ad nostras Ecclesiasticas leges pertinentia, paratissime morem gerant.
¶De varijs & multiplicibus Episcopi muneribus. Cap. 12.
VErbi Dei sanam doctrinam cumprimis tum per seipsum, tum per alios, Episcopus tradat in sua Ecclesia, quanta diligentia & sedulitate fieri potest: sacros ordines oportuno tempore conferat: sed nemini, vel mercede conductus, vel temerè manus imponat: idoneos ministros ad Ecclesiastica beneficia instituat: indignos vero, vbi graues causae ac morum peruersitas id requisierint, [...] & ab Ecclesiae administratione deijciat: Ecclesiae testimonia & querelas de suis pastoribus audiat: rixas inter ministros & Ecclesias subortas componat: vitia, & contaminatos mores, censuris Ecclesiasticis corrigat: edicta ad meliorem viuendi formā praescribat: eos qui pertinaciter & obstinate reluctantur, excommunicet: poenitentes vero in gratiam recipiat: diocesim totā, tam in locis exemptis quàm nō, tertio quo (que) anno visitet, & consuetas procurationes accipiat: vt vero alijs temporibus, quoties visum fuerit, visitet propter nouos casus qui incidere possint, ei liberum esto, modo suis impensis id faciat, & noua onera stipendiorū aut procurationū ab ecclesiis non exigat: statis temporibus annuatim synodos habeat: Illi quo (que) sit curae vt in Catechismo instructos certo anni tempore confirmet: testamenta quo (que) approbet. Et demum omnia & singula Episcopis curae sunto, quae [Page] ad eos ex Dei praescripto spectant, & nostrae leges ecclesiasticae illorum cognitioni & iudicijs commiserunt.
¶De familia Episcopi. Cap. 13.
QVemadmodum necessarium est vt Episcopus sit grauibus & sanctis moribus ornatus, ita quo (que) familiam eius grauem, modestam & sanctam esse oportet, & quātum officia domestica patiuntur verbi Dei studiosam, quoniam potest Ecclesiae Dei ad varias oportunitates esse vtilis: nam ex illius domo, tan (quam) ex thesauro, sunt depromendi viri qui muneribus ecclesiasticis praeficiantur. Et certe apud Episcopum (si fuerit is qui decet esse) dogmata fidei probè ac solidè cognoscere poterunt, & Ecclesiae regendae illius exemplo magnam scientiam colligere. Caueat autem ne otiosos, vanos, impudicos, aut aleatores nutriat. Alioquin si domui suae praeesse non nouit, quomodo ecclesiam Dei curabit? Et [...] habeat circa se concionatores, qui non tantum sacram Scripturam disseminent, rusticanorū negligentiam & cessationem explentes, sed qui etiam ad illud munus obeundum alios ex familia, quantum ingenio quis (que) contendere potest, instituant. Haec sane vnaest ratio inter alios subueniendi tantae inopiae bonorum at (que) fidelium ecclesiae ministrorum. Sic instituta fuit Augustini domus, & caeterorum patrum qui populo Christi sanctè praefuerunt. Sint adhaec vxores episcoporum nequa (quam) leues, otiosae, voluptatibus implicatae, ne preciose nimis exornentur. Nam bis rebus pij homines mirum in modū offendūtur, & impij Euangelicae doctrinae insolenter insultant. Et quod est positum in vxoribus, ad filios etiā & ad filias attinet. Quae vero cōprehendimus isto praesenti decreto de vxore, liberis, & familia Episcopi, pertinere volumus eadem aequabiliter ad decanos, archidiaconos, canonicos, parochos, & caeteros [Page 51] ecclesiae ministros. Et in summa vetent omnem superbiam, fastum, luxum, & inaeptias omnis generis, quibus eorū praedicatio & authoritas minui possit.
¶De collegijs Episcoporum curae in Academia commissis. Cap. 14.
ADhaec nonnulli Episcopi habent aliqua collegia scholasticorum defensioni at (que) tutelae suae commissa. Ideo necessarium est, vt ea quàm diligentissimè curent, nam ibi quo (que) ecclesia habet suorum ministrorum alterum seminarium. Videant igitur diligēter, vt praefecti [...] in sacra scriptura, & sincerae doctrinae retinentes sint, eam (que) inter socios collegij sui dilatent, hostes maximè pertinaces, reprimendo, & coercendo. Nam si hoc faciant, & ex altera parte studiosos cuangelicae pietatis tueantur, subleuent, & iuuent, breui spatio tēporis collegia perpurgabuntur. Non sinat Episcopus in huiusmodi collegijs lectionem theologicā, si qua ibi sit, intermitti. Ne (que) ad illā patiatur admitti praelectorem, quh aut alienam doctrinam profiteatur, aut sit nutantis & incertae sententiae. Exploret an iustus numerus theologorum in collegio seruetur. Inspiciat interdum qui eorum proficiant, qui sint ignaui, vt sciat quos & quot ministros possit habere paratos cum necessitas ecclesiae postularit.
¶De residentia Episcoporum. Cap. 15.
`NEc etiam vllo modo Episcopi a suis diocesibus aut ecclesiis debent abesse, nisi causa ecclesiastica eos abducat, vel maxima reipub necessitas. Et vbi in Cathedrali ecclesia consederint, parū conuenit vt dominicis diebus in suis sacellis officia sacra tractent, vel ipsis intersint. Potius eant ad Cathedralem ecclesiam, ibi vel ipsi concionentur, aut concionantem audiant, & sacramenta in communione [Page] vel ipsi ministrent vel cum alijs percipiant. Sic enim coram eis res grauius gerentur, & conuentum sacrum praesentia sua ornabunt.
¶De coadiutoribus dandis. Cap. 16.
QVemadmodum Episcopi ministris inferioribus, cum iano vel propter morbum desperatum, vel propter senectntem, ecclesiam ministrare diutius non possint, adiutores apponere debent: sic etiam illis ob easdem causas ab Archiepiscopo dabuntur, modò noster consensus interueniat. Et sicut ipsi possunt in sua diocesi ministros prauos, grauibus causis id postulantibus loco mouere, ita ipsi sciant se, si corruptam doctrinā tradiderint, ac pertinaciter defenderint, aut Ecclesiam flagitiosis & dissolutis moribus offenderint, ne (que) moniti resipuerint, authoritate nostra deponendos fore, & ab Ecclesia submouendos.
¶De Archiepiscopis. Cap. 17.
OMnia quae de episcopis cōstituta sunt, ad se pertinere archiepiscopi quo (que) ipsi agnoscāt, & praeter illa munus eorū est in sua prouincia episcopos collocare, cum a nobis electi fuerint. Vt (que) totius prouinciae suae statū melius intelligat archiepiscopus, semel prouinciam suam vniuersam, si possit, ambiet & visitabit, et quoties contigerit aliquos vacare sedes Episcopales, episcoporum locos non modo in visitatione, sed etiam in beneficiorum collocatione, & omnibus alijs functionibus Ecclesiasticis, implebit. Quin & vbi Episcopi sunt, si eos animaduertat in suis muneribus curandis, & praesertim in corrigendis vitijs tardiores & negligentiores esse, quàm in gregis Domini praefectis ferri possit, primum illos paternè monebit, quod si monitione non profuerit, illi ius esto alios in illerum loco collocare. Appellantium etiam [Page 52] ad se querelas causas (que) audiat & iudicabit. Episcopi suae prouinciae, si qua de reinter se contenderint aut litigarint, iudex & finitor inter eos esto archiepiscopus. Adhaee audiet & iudicabit accusationes contra Episcopos suae prouinciae: Ac deni (que) si vllae contentiones aut lites inter Episcopum & Archiepiscopum ortae fuerint, nostro iudicio cognoscentur, & definientur. Archiepiscopi quo (que) munus esto synodos prouinciales nostro iussu conuocare.
¶De Synodis. Cap. 18.
SI contigerit in Ecclesia grauem aliquando exoriri causam, quae sine multorum consilio Episcoporum haud facilè possit finiri, tum Archiepiscopus ad cuius prouinciam ea causa pertinet, suos Episcopos ad prouinciale consilium euocabit. Nec eorum quis (quam) recusabit venire, modo valetudine aduersa non impediatur, quod si morbo grauatus fuerit, alium pro se mittat, qui & suam excuset absentiam, & de his quae tractabūtur pro se respondeat & definiat. Verum consilia haec prouincialia sine nostra voluntate ac iussu nunquam conuocentur.
¶De Synodo cuiuslibet Episcopi in sua diocesi. Cap. 19.
QVilibet Episcopus in sua diocesi habeat Synodum, in qua cum suis praesbiteris, parochis, vicarijs, & clericis, de his agat rebus quae pro tempore vel constituenda sunt vel emendanda. Etenim aptissima profecto medicina synodus est ad castigādam negligentiā, & tollendos errores qui subinde in Ecclesiis per diabolum & malos homines disseminantur, fiet (que) vt per huiusmodi synodos coniunctio & charitas inter Episcopum, & clerum augeatur & seruetur. Nam ille suos Clericos proprius cognoscet & alloquetur, at (que) illi vicissim coràm cum audient, & quando rei natura [Page] postulabit interrogabunt.
¶De tempore & loco Synodi Episcopalis. Cap. 20.
SIngulo quo (que) anno synodus ab Episcopo indicatur, curet (que) diem condictam omnibus pastoribus qui sunt in agro per decanos ruri sparsos indicari, sua vero in ciuitate, per concionatorem ecclesiae Cathedralis, & schaedas foribus affixas, diem huiusmodi peruulgari mandabit, toto mense priusquam synodum instituat. Liberum verò ei sit quemcun (que) diem voluèrit ad id accipere post dominicam secundam quadragesimae. Et nihilominus praeuideat vt parochi & vicarij tam maturè possint redire, vt die dominica palmarum a suo populo non absint. Locum vero in diocesi deliget sibi Episcopus quem omnibus qui accessuri sunt iudicauerit esse commodissimū. A synodo vero nulli ex clericīs abesse licebit, nisi cuius excusationem Episcopus ipse approbauerit. Et ipse cum primis praesens adesto Episcopus, & (quemadmodum par est) synodo praesit: quem si grauissima causa fortassis abesse coegerit, eius loco synodo praesit Archidiaconus.
¶De forma habendae Synodi. Cap. 21.
AD locum quem Episcopus assignauerit die condicta clerus adsit, & manè hora septima ad templum conueniat, primum (que) in medio templo preces que Letaniae vocantur solemni ritu docantabuntur. Deinde Archidiaconus, vel Episcopus ipse, si adsit, concionabitur, id (que) lingua materna, nisi aliter causa legitima suaserit. Conciane vero absoluta, communio celebrabitur, qua peracta, Episcopus ad locum aliquem interiorem cum toto clero migrabit, exclusis omnibus laicis, hijs exceptis quos ipse manere iusserit, omnibus (que) [Page 53] ordine considentibus maxima cum grauitate summa (que) pace de his agetur, quae maximè necessaria visa fuerint.
¶De rebus in synodo episcopali tractandis. Cap. 22.
SI qua corruptio verae doctrinae obrepserit, coarguatur. In scripturis quae cum animarum offensione perperàm exponuntur, iuxta fidei orthodoxae conuenientiam explicentur & quae fortassis non intellecta conscientias perturbant, fideliter excutiantur, & declarentur. Ceremoniae impiae & superstitiosae si quae illapsae sint, auferantur. Ecclesiasticae querelae at (que) controuersiae audiantur, & quantum tempus feret, definiantur. Et inquiratur quàm diligentissime an ritus omnium sacrorum officiorum iuxta formam a nostris legibus praescriptam in ecclestis instituantur. Et in summa quaecun (que) ad vtilitatem populi Dei visa fuerint pertinere, integra fide, ac singulari diligentia tractentur. Ibi de quaestionibus rerum controuersarum interrogabuntur singuli praesbyteri. Episcopus vero doctiorum sententias patienter colliget, ne (que) dicentes, quoad finem fecerint, ab vllo assdētium sinat temere interturbari: nam (vt inquit Apostolus) Deus non est confusionis Deus, sed pacis.
¶De synodo concludenda. Cap. 23.
NOn permittat Episcopus ad multos dies perferri synodum, sed illi (quam) primum fieri possit finem imponat, quia ne (que) pastoribus ne (que) gregibus conducit vt a se diu vtrin (que) disiungantur. Sententiam ita (que) feret de litibus & querelis quae illo breui spatio temporis definiri poterunt. Aliàs quae cognitione longiori opus habent, aut alio tempore ad suum tribunal iudicabit, aut per archidiaconum cum Septembri mense ad visitandum diocesim proficiscetur, [Page] quid decreuerit, significabit. De quaestionibus quae ad doctrinam & ceremonias spectant canones partim tunc publicè proponet, partim archidiacono visitaturo publicè proponendos committet. Decreta vero illius & sententias vel in synodo per ipsum, vel per archidiaconū in visitatione diuulgatas, inferiores ministri vt validas, & firmas retinebunt. Quod si quid in eis vel iniustum, vel absurdum contineri arbitrati fuerint, id ad archiepiscopum deferant, cuius erit, ab episcopo constitutum, decretum, aut sententiam vel confirmare vel emendare, ita tamen vt qua parte illae non correxerit archiepiscopus, vigorem suum & robur retineant. Episcopus ita (que) in synodo suis promulgatis decretis at (que) sententijs, ad curam & solicitudinem commissi gregis clerum adhortabitur, & cum pace & spiritu Domini [...] quem (que) ad suas ecclesias reuerti iubebit.
¶DE ECCLESIARVM GARDIANIS.
GArdianorum munera haec sunto, nempe ecclesiarum bona, iura, debita & legata petere & administrare: adulteros, scortatores, incoestuosos, obloquutores, diuinatores, haereticos, simoniacos, periuros, & alios graui infamia notatos in parochia morantes vel delinquētes, ac in ecclesia vel coemiterio rixantes, siue pugnantes, necnon eos qui diuinis precibus, cultui sacro, vel diuinis mysterijs, diebus dominicis & festiuis, nullis propediti legitimis impedimentis, interesse noluerint, loci ordinario denunciare: alios vero inter diuina in ecclesia tumultuantes, & confabulatione vel strepitu sacra mysteria perturbantes, duabus vicibus vt sileans [Page 54] adhortari. Quod si eorum, velvnius eorum hortatibus non quieuerint, infra mensem id loci ordinario, vel per seipsos, vel per liter as, aut a rectore aut a vicario subscriptas, significari curabunt. Quae crimina si per gardianos delata & legitimis modis probata, poenis ordinariorum iudicio infligendis puniri volumus abs (que) dilatione.
Praeterea aà gardianos spectabit cancellae, mansionum & domorum ad rectorem, vicarium, praebendarium, collegij vel hospitalis magistrum, spectantium ruinas, & caeterarum rerum dilapidationes, defectus, & curatorum seu ministrorum negligentias, & errores loci ordinario significare: Necnon ecclesiae parochialis nauem, turrim, campanas, libros, & alia ecclesiae ornamenta, ac sacrae scripturae sententias parietibus inscribendas, de pecunijs ecclesiae quoties opus fuerit reparare, vel vt fiant procurare: Necnon coemiterium clausura decenti cingere. Et si ecclesiae pecuniae ad praemissa perficiēda sufficere non valeant, licebit eis, cum consensu quatuor grauiorum parochianorum per eos ad hoc deligendorum, collectam singulis parochianis, modo seipsos antc alios ad iustam portionem soluendam obligent, pro ratione facultatum imponere. Quod si parochiani collectā huiusmodi ad diem per eos constitutum soluere distulerint, seu contumaciter recusauerint, & per gardianos loci ordinario dilati fuexint, ad soluendam collectam huiusmodi cum expensis moderatis per censuras ecclesiasticas erunt per ordinarium competlendi.
Pecunia in pauperum cista piorum largitione reposita, ad festa Natiuitatis Domini & Pentecostes, ac alijs temporibus si necessitas postulauerit, per gardianos praedictos, de consilio rectoris, vicarij, vel parochi, & aliorum quatuor ex primoribus parochiae per eos ad haec vocandorum, inter pauperes parochiae aut in alios pios vsus prout necessitas postulat [Page] fideliter distribuatur. Gardiani ad ordinariorum visitationes, synodos, & capitula vocati, vt suarum administrationum rationem reddant si necesse fuerit, & peccata in parochijs in quibus degunt commissa referant, per se ipsos comparare non detrectent.
Si vero gardiani in denuntiandis, vel reparandis praemissis, vel in aliquibus alijs faciendis quae ad ipsorum officium spectabunt, negligentes extiterint, & loci ordinario per facti euidentiam, famam publicam, vel alicuius fide digni relationem constiterit aliquid in parochia corrigendum esse aut reformandum, id (mulctatis ante omnia gardianis negligentibus poena pecuniaria arbitratu suo pauperum cistae parochiae illius persoluenda) ordinarius ipse ratione sui officij, licet a nullo instigetur, si voluerit corrigere, & reformare poterit.
In capellis vero vltra vnum milliare ab ecclesia parochiali distantibus, codem modo & forma gardianos eligi & creari volumus at (que) fit in parochijs, parem (que) per omnia potestatem exercere valeant, & poenis similibus subiacebunt. Capellas vero ab ecclesiis parochialibus vltra vnum milliare non distantes (nisi incolae per inundationem aquarum ecclesiam parochialem multoties adire non valeant) penitus sublatas esse volumus, & ad ecclesiarum parochialium vsum omnia illorum bona conuerti.
¶De parochiarum limitatione.
SI in foro ecclesiastico de finibus parochiarum sit contentio, ea per iudicem ecclesiasticum, testibus & alijs probationibus legitimis terminabitur. Et quo magis parochiarū limites omnibus semper innotescant, decernimus vt singulis annis minister ecclesiae cum gardianis & alijs quatuor viris per gardianos nominandis, in hebdomada Pentecostis [Page 55] totam parochiam circumeant, limites (que) & terminos peruideant, obseruent (que) praesentes antiquos singularum parochiarum fines, in libro (que) conscribi faciant quem in ecclesiae cista tutò reponent. Et si minister vel alius ex praedictis, huic nostro decreto contumax & inobediens vn (quam) reperiatur, simulat (que) de eiusmodi inobedientia visitatori aut alij iudici cuicun (que) idoneo constiterit, in decem libris mulctabitur communi ecclesiae scrinio persoluendis: ecclesiae quae per fructuum exilitatem idoneum ministrum sustentare nequeant, per locorum episcopos de consensu patronorum (saluis nobis decimis per ecclesiam cui fuerit adiuncta annuatim soluendis) vicinioribus ecclesiis vniri, & annecti permittimus. Quod si patronus ecclesiae annectendae praedidictae vnioni consentire noluerit, tantum de suo patrimonio impartiat ecclesiae indigenti, quantum ad sufficientem sustentationem idonei rectoris, vel vicarij sufficere videatur, & ad id per loci ordinarium compellatur, latas insuper & spatiosas parochias, in quibus magna parochianorū pars vltra quatuor miliaria ab ecclesia parachiali distare dinoscitur, diuidi & separari per locorum ordinarios volumus, & inter diuersos rectores, vel vicarios distribui, vt magis expedire visum fuerit, saluis semper nobis ecclesiae decimis prius taxatis, ac patroni ecclesiae iure conseruato.
¶De scholis habendis in ecclesiis cathedralibus. Cap. 1.
VT verbi Dei cognitio retineatur in ecclesia, quod abs (que) linguarum peritia vix fieri potest, vt inscitia inter nostros homines, & praesertim ministros ecclesiae non regnet, doctrina deinde quae donum spiritus sancti est vt quàm latissimè propagetur, & deni (que) vt feliciora ingenia literarū institutione nutriantur & crescant, volumus vt quaelibet [Page] ecclesia cathedralis per vniuersum nostrū regnum schelam habeat, vt pueri qui prima iam elementa praeceptorum labore perdidicerunt in scholis publicis deinceps erudiantur. At (que) decano & capitulo erit curae, vt vel ex communibus ecclesiae redditibus, vel ex proprijs fructibus praebendarum, singulo quo (que) anno viginti librae numerentur ludimagistro, aut si hoc fieri non possit, certa aliqua praebenda ad hoc destinetur, vt integri eius fructus scholae praeceptori cedant: qui licet a suis discipulis nullam mercedem capiat, non tamen prohibebitur a ditioribus accipere si quid obtulerint, a pauperioribus nihil omnino sumet, cum maxime ad eorum inopiam subleuandam in ecclesiis hoc institutum seruari decreuimus.
¶A quo, scholae praeceptor sit deligendus. Cap. 2.
EXaminatio & admissio ludimagistri ad episcopum pertineat, quamuis in aliquibus ecclesiis fortassis aliter fuerit hactenus constitutum. In eo vero probando haec inprimis obseruentur. Sit in Euangelica doctrina sincerus, moribus integris, vita grauis, grammatices & humanarum literarum peritus, at (que) valitudine tam firmus vt docendi labores ferre valeat. Quae si deesse viderit episcopus, aut si prius quidem ad tempus affuerint, postea vitiata esse & corrupta intellexit, oblatum sibi ad munus docendi non admittet, aut iam admissum summouebit.
¶De visitatione scholae. Cap. 3.
BIs vnoquo (que) anno loci ordinarius puerorū progressus in studijs explor abit at (que) tunc ingenia quae videbuntur ad literas nimis inepta, excludet, libros parum idoneos doceri non sinet, sed vtiliores praescribet, praeceptorem vero ignaniae [Page 56] aut nimiae cessationis suspectum coram decano, [...] absente, vicedecano, & duobus praebendarijs, arguet. Quod si bis frustra fecerit, tertio delinquentem loco mouebit.
¶Quae in arbitrio sunt ludimagistri quoad scholam regendam. Cap. 4.
RAtionem docendi seruabit praeceptor quā ad ingenium & indolem puerorū iudicabit esse commodissimā, tot lectiones habebit quot esse vtiles existimauerit, pro conditione ac progressione scholasticorum distinguet classes. Reliqua vero docendi, interrogandi, repetendi, stylum exercendi, tempora sic dispartiet, quemadmodum ratio videbitur illorum eruditionis, & ingenij postulare.
¶Quae institutio grammatices retinenda sit. Cap. 5.
MAndamus etiam, vt in singulis scholis non alia ratio grammatices in vsum assumatur, (quam) quae iam olim a nobis proposita fuit & approbata.
¶De Cathechismo ante omnia tractando. Cap. 6.
STatim post primorū perceptionem rudimētorum, singuli discipuli Catechismū Latinum discant, ne (que) ad sedes prius transferantur sublimiores, (quam) ad Catechismi quaestiones respondere valeant.
¶Quid in schola sit agendum in primo ingressu matutino, & postremo egressu vespertino. Cap. 7.
QVamprimum hypodidasculus aut ludimagister ingreditur manè in scholam, recitabunt omnes discipuli simul clara voce lingua vernacula duodecim capita fidei, [...] dominicam, & decem praecepta legis, & ad finem [Page] cuius (que) proecepti dicent domine miferere & haec nostris suggere cordibus, at (que) hoc itidem sub noctem facient prius (quam) scholam egrediantur.
¶De cura in discipulos diebus festis. Cap. 8.
DOminicis autem & festis diebus conueniāt pueri mane ad scholam, at (que) inde a ludimagistro ad templum deducātur, ac illic sub eius custodia maneāt, quoad sacra fuerint absoluta: idem (que) pomeridiano tempore fiet, quando vel ad Catechismum, vel ad vespertinas preces eundum erit: sic enim cauebitur ne pueri temere a sacris absint, neue in templo strepant, aut discurrant dum sacra peraguntur.
¶De aetate puerorum admittendorum in scholam. Cap. 9.
CVm pueri sunt in scholam recipiendi, non sint minores octo annis, ne (que) natu maiores quatuordecim.
¶De conditionibus admittendorum discipulorum. Cap. 10.
NVllus puer in scbolam recipiatur, qui nō possit Anglicè apprimè legere, at (que) Catechismum Anglicè editū memoriter recitare, at (que) suum nomen propria manu scribere. Puer item qui non habet nouum Testamentum Anglicum ne admittatur. Nam ludimagister curare debet, vt dominicis diebus in eo se pueri ad annum exerceant. Quod idem fiet post annum in nouo Testamento Latinè conscripto. Caetera verò de ludimagistris & puerorum institutione a statutis ecclesiae cathedralis petantur, si qua ibi sint, modo his nostris legibus non repugnent.
DE ACADEMIIS, ET PRIMVM DE PRAEFECTIS COLLEGIORVM.
CAP. 1.
CVrent fundatores vt praefecti posthac sint praesbyteri, veram (que) religionem colant, & sanam doctrinam omnibus modis amplificent, & vnoquo (que) anno singuli praefectorū in ecclesia academiae propria aliquando concionentur.
¶De iusto scholasticorum numero in Collegijs retinendo. Cap. 2.
SCholasticorum praescriptus numerus a statutis non imminuatur: qui tamen si quando vel annonae nimia difficultate, vel alia quapiam necessitate maxima retineri non poterit, attamen in theologica facultate omnino plenus & integer seruetur.
¶Scholasticorum negligentia coerceatur. Cap. 3.
QVi Theologiae aut alijs generibus doctrinarum sunt addicti, si lectiones ad suam facultatem pertinentes tum publicas, tum sui collegii priuatas neglexerint, parte sui annui stipendij ad arbitrium praefecti collegij mulctentur, nisi valetudine aduersa impediantur.
¶De Theologis admittendis ad gradus. Cap. 4.
QVando scholastici, Theologi, vel Baccularei, vel doctores creabuntur, de capitibus in religione controuersis diligenter interrogentur, ne (que) ad hos gradus admittantur, nisi legitimam veram (que) inteligentiam in capitibus propositis [Page] & sermone & subscriptione velint agnoscere.
¶Vt in Academijs non commorentur qui habent sacerdotia. Cap. 5.
IN Academijs & collegijs non remaneant, qui sacerdotia sunt assecuti quibus animarum cura coniuncta est, cum illorum ad pascendum gregem sibi commissum, praesentia requiratur. Quia tamen primitiae ab eis soluendae sunt, primi anni respectu cum fuerint socij collegiorum inde tantum emolumenti accipiant, quantum eis daretur ad anni totius impensas sustentandas, si in collegijs adessent. Qui vero praebendas nacti fuerint abs (que) cura animarum, si primitias cogantur soluere, primo anno impensis collegij sui viuere poterunt, deinde suis ecclesiis inseruire cogantur, nisi fortasse ab episcopo, & capitulo suo potestatem impetrauerint commorandi ad aliquod tempus in Academia, vt in capitibus de admittēdis ad ecclesiastica beneficia, & de praebendarijs antea cautum est, quo tempore suis ipsorum viuent impensis, ne (que) a collegijs impensas accipient cum illis aliunde prospectum sit.
¶ [...] scholasticis pauperibus. Cap. 6.
PRouidendum est etiam vt ex legatis ad pias causas, & ex aelemosinis extraordinarijs aliquid subinde scholasticis pauperibus distribuatur, his praesertim qui operam suam ecclesiastico ministerio addixerunt & praeter sui collegij stipendium nihil habent, quod est saepenumero admodùm tenue, quoniam si rationibus his non foueantur, & excitentur illorum studia, facile suas voluntates ad alia detorquebunt, & ecclesia ministris aptis destituetur.
DE DECIMIS.
¶Decimas esse soluendas. Cap. 1.
QVoniam Dominus noster Iesus Christus hanc ipse legem sanciuit, vt qui doctrinam inter homines Euangelij conferunt, ex docendi labore praesidia vitae metant, & eiusdem Domini nostri testificatione, digni sunt mercede quicun (que) sunt in opere, porro diuinum ius scriptum boui trituranti cùm os obligarinon sinat, nobis exemplum diuinae clementiae repetendum est, & valide videndum ne vel nimia nostrorum hominum auaritia, vel negligentia fiat, vt ecclesiarum nostrarum ministris iusti, & conuenientes fructus ex sanctissimorum occupatione munerum non suppeditentur.
¶Decimae praediales quomodo solui debent. Cap. 2.
IGitur authoritate nostra constitutum sit, vt omnes singuli (que) subditi nostri, locis & temporibus designatis & legitimis, decimas omnium rerum ex praedijs prouenientium ministris seponāt, siue foenum, sint siue fruges qualescun (que) quorumcun (que) locorum, siue crocum, siue canabis, siue linū, siue sint olera, vel arborum fructus, vel aliae cuiuscun (que) generis ex fundis vtilitates exortae, semper enim quamcun (que) rationem aut conditionem hae commoditates habeant, decimas vniuersorum integrè & expletè rebus ex ipsis exemptas, eadem specie qua prius ex fundis colligebantur, ministris repraesentari placet, exceptis robustis & proceris arboribus quae vicesimum ad annum excreuerint, & aedificijs aut melioribus reseruatae propositis, ad focum non praeparā tur. Ex molēdinorum fructibus, ex coespitibus, carbonibus effossis, ex lapidicinis, & alijs omnibus huius generis oportunitatibus [Page] decimae, seuocentur ad ministros. Similiter ex pascuis, vel caeteris quibuscun (que) terris, decimae ministris eximantur, in quas equi, iuuenci, boues, & effoeta quaecū (que) animalia sunt missa. Decimae deriuētur etiam ex foecundorum animalium quibuscun (que) foetibus aut fructibus: & in hoc numero sunt, Exempli causa, vaccae, sues, oues, equae, cigni, gallinae, anseres, colūbae, cuniculi, damae, pisces, apes, & alia paris cōditionis animalia. Fructus ex ijsdem animalibus, butirum, caseus, lac consyderatū sua natura, cum nec in butirū nec caseum infunditur, lana, vel cera, quibus quidem ex fructibus vniuersis, non minus (quam) ex ipsis foetibus decimas plenè & particulatim, nullo nec dolo nec astutia, volumus ad ministrorum vtilitatem secerni.
Deni (que) totum ius decimarum ex omnibus & ex singulis praediorum commodis, & oportunitatibus percipiendarum ad rationem, & formam in Parliamento praescriptam quod anno secundo & tertio Regni nostri celebratum est determinari volumus, & ijsdem modis & poenis procedere, quae definita sunt in nominati Parliamenti tertio decimo capite. Quod Parliamenti decretum, & eius singula verba, ac sententiae praesentem ad concludendam decimarum causam authoritatem firmam, & prorsus inuiolatam habebūt, non minus (quam) si fuissent huc infusa, nisi forte sit in illis aliquid huiusmodi quod cum praesentibus his legibus nostris manifestè pugnet: verum illa Parliamenti decreta quoniam omnes decimarum repraesentandarum formulas in se non comprehendunt, & multae dubitationes in hanc quotidie causam decimarum incidunt, de quibus in Parliamento nihil determinatum fuit, ad minuendas quaestiones ista curauimus intexi quae sunt ordine consequutura.
¶Animalium decima annua quomodo iuxta numeri rationem soluatur. Cap. 3.
SIcui (quam) obuenerint tantum sex vituli, vel pauciores sex, pro singulis vitulis duos denarios respectu decimae ministro pendat: si septem erunt, vnum ministro segregabit, & minister vicissim sex denarios aequalitatis constituendae causa, personae refundet a qua vitulum accepit. Eodem modo cum octo vituli fuerint, vnus eximetur ministro: sed ille rursus cum quatuor denarijs exuberantem decimam compensabit. Si vero nouem vituli reperiantur, vitulum accipiens, duos tantum denarios minister exhibebit. Quod si decimarum malit plenum beneficium minister expectare, nec suo iure velit vti, donec legitimus decem vitulorum numerus expletus sit, commodum dilationis, vt multis in rebus iure Ciuili constitutum est, aliqua ex parte feret, hoc est cum tempus legitimi numeri venerit, vno aut duobus exceptis, ex reliquis sumet decem vitulis quem voluerit. Et eandem illos rationem sequi volumus in pullis equinis, & consimilibus. De agnis vero, cignis, & alijs animalibus quibuscun (que) quorum similis est aestimatio, pro singulo quo (que) denarius vltro citro (que) dabitur cum pauciora (quam) decem fuerint. In caeteris autem minutioribus animalculis quae tam exile momentum habent vt illorum decimae certa ratione non possint iniri, consuetudine locorum stari debet. Qui tales animantes alienauerit prius (quam) ab illis decimae percipiantur, decimam pretij partem ministro concedat. Cum autem possessor vel ad vsum illa familiae suae peremerit, vel amiserit casu, tantum pro decimis minister feret quantum loci consuetudo postulabit.
¶Diuisio decimarum qualis sit. Cap. 4.
SI forte contingat vt equi, boues, & illius generis animalia quae ius decimarum superioribus nostris legibus efficiunt [Page] ab vnius paroeciae pascuis in alia dimigrent, aequabilem decimarum partitionem inter illorum locorum ministros esse volumus, in quibus animalia se pabulo sustētauerunt, inita temporum in vtrius (que) pascuis consumptorum iusta ratione. Sed in hoc partitionis iure nolumus ex ouibus quic (quam) pro decima exigi a pastore, nisi triginta dies in illius parochia restiterint. Quod si fines ac limites parochiarum in quibus oberrāt animalia incertisunt, & liquere nō possit quem ad locum ius decimarū infundi debeat, aut tem pore colligendarum decimarum, non constet alteriparochiae iuste satisfactum fuisse in qua prius fuerint, illius loci ministro decimas adiudicari placet, in quo deprehensa sunt animalia legitimo decimarū tempore. Cum autem cōmuniae duabus aut pluribus parochijs pascua sunt, in quibus sparsim animalia degūt, aut si terrae vastae sint & publicū vsum habentes, quas nostro sermone dicimus wast groundes, in quibus nullum sit proprietatis ius vllius certae paroecie, aut quando talis est vicinarum paroeciarum inter se pascuorum communicatio, mutuis vt vicibus in illis pascuorum ius obambulet, certis anni temporibus humano quodā & commodo suae propinquitatis respectu, tum segregetur ad illum locum decimarum ius in quo possessor animalium inhabitat.
¶Decima rerum alienatorum quomodo recuperetur. Cap. 5.
MVlti decimarum vitandarum & eludēdarum causa, vitulos, agnos, oues, & caeterorum rerum fructus inter liberos, cognatos, & necessarios sparguni, prius (quam) legitimum tempus decimarum aduenerit. Quorum astutia quoniam ecclesiarum nostrarum ministros iniquum est circumueniri, libertatem illis damus in huiusmodi decimarum iniustae [Page 60] diuisione vel a diuisoribus ipsis decimas integras iure repetendi, vel ab his qui fructus ab illis acceperunt.
¶De commodis quae proueniunt a sacris ritibus. Cap. 6.
OMnes oblationes, fructus, & vtilitates quae solent ex ritibus matrimoniorum, leuatarum puerperarum, funerum, & bonis defunctorū, & alijs quibuscun (que) religiosis officijs, ad ministros ecclesiae Anglicanae venire, nō aduersante consuetudine locorum, & praescripta cōstitutione a nobis prius ad has res accommodata, maxima side volumus ad ministros affundi: qui (que) deliquerint in hoc genere satisfactionis, illorum ab ordinario plectatur auaritia, donec officium plenè praestiterint.
¶De iure vicariorum. Cap. 7.
VIcarius quoniam habitat in paroecia, & in illius curam sedulo incumbit, decimas, oblationes, pensiones, iura, fructus ecclesiasticos, omnis generis quae vel a primo illius muneris fundamento, vel ex pacto, consuetudine, veltemporis beneficio, quod praescriptionem vocāt, iure vendicari potest, accipiat. Et illi praeterea generatim omnia largimur, quae spatio decem annorum ante nostrarum diuulgationem istarum legum sine contentione percepit & controuersia. Nec vel pastor, nec quis (quam), alius, illum ab illorum possessione depellet. Deinde terras exaret, si quas ad arandum aptas habet, nec decimas ex illis vllas repraesentabit, siue pastori ipsi, siue cuicun (que) alteri.
¶Quando minister ecclesiae ex prouentibus ecclesiae ali non potest. Cap. 8.
PAstor cum exilitate fructuum necessitates suas commo dè sustentare non potest, siue contingat illorum scelerata [Page] cupiditate qui decimas illi subtrahunt, aut praecidunt, siue quod tam minutae sunt decimae & fructus vt etiamsi iustè persoluerentur, minime illum possent alere, suam in huiusmodi pastorum difficultatibus pietatem episcopus & authoritatem interponat, vt illis & illorū familijs possit conueniēter prospici. Quod expediri sic poterit, si vel episcopus omnibus necessitatem imponat pastoribus in causa decimarū, & aliorum fructuum iustè satisfaciendi, quod si adhuc satis nō fuerit, hominibus paroeciae suadeat pro viribus vt e facultatibus quae suppetunt praeter decimas tantū sponte attribuant, quantum necessarium esse videbitur. At (que) hijs vijs si non proficitur, tertia reperiatur minutorum aliquot sacerdotiorum quae sunt in propinquis locis in vnum corpus, & vnam ecclesiam coniungendi, quo pastor rem suam familiarem bene alere, & nutrire possit. Sin verò ministri qui eguerint, vicarij fuerint, tum episcopus illos adhortetur qui quacun (que) causa fructus ecclesiarum possident, viam vt aliquam reperiant, inopem vicarium, ac eius familiam quantum satis erit subleuandi.
¶De decimis colligendis in aliena parochia. Cap. 9.
SI quis aliena paroecia certum locum ad decimas colligendas, aut certam decimarum portionem sibi praescriptione legitima vendicat, ei praecipimus, ne vllo praetextu alium quempiam locum ad [...] decimas, neue alias decimas in illa paroecia, vsurpare audeat.
¶Paroeciae soluendas decimas, non sacello. Cap. 10.
SI forte sacellum aliquod in parochia situm fuerit, oblationes, decimae, caeteri (que) fructus ecclesiastici non deriuabuntur [Page 61] in sacellum, sed in paroeciam confluent. Si tamen quicquam secus rite conuenerit, aequum est vt fides pactorum seruetur.
¶De locis qui sunt a decimis liberi. Cap. 11.
PRoagris, fundis, & loco quocun (que) siue haereditario iure, siue quauis alia iusta ratione possideatur, decimus persoluere nemo cogatur, si loca huiusmodi per leges, constitutiones huius Regni, legitima priuilegia, seu praescriptionem, & iusta pacta a decimis libera & immunia fuerint, modo ea dere fides ecclesiastico iudici euidenter fiat.
¶Consuetudo compensationis tenenda. Cap. 12.
QVibus locis consuetudo fuit vt pro decimis aliae res subministrarentur, eandem post hac teneri placet, si equalis pro decimis compensatio fiat.
¶Decimae praediales, & personales quibus soluendae. Cap. 13.
DEcimae praediorum, hoc est quae ratione praediórum aut fundorum debentur, in illas paroecias immigrabunt, in quarum finibus praedia vel fundi cōstiterint. Decimae vero personarum hoc est, quae personarum ratione sumi debent, & [...] omnes, in illas paroecias comeabunt, in quibus personae decimas conferentes inhabitant, & rerum diuinarum, & sacramentorum participes fiunt, nisi vel priuilegio, vel longi temporis consuetudine secus obseruatum fuerit. Cum autem de praediorum finibus ambigitur, quae ad paroeciam propriè spectent, episcopus ad illam ecclesiam fructus conuertat decimarum, ad quam aequitate credit eas & iure pertinere.
¶Soluendas esse decimas personales, iuxta consuetudinem vrbis London. Cap. 14.
MAgnam indignitatem habet a tenuibus & laboriosis agricolis decimas annuas ecclesiarum ministris suppeditari, mercatores autem opibus affluentes, & viros scientiarum & artificiorum copijs abundantes, nihil ferme ad ministrorū necessitates conferre, praesertim cum illis ministrorum officio nō minus opus sit, (quam) colonis. Quapropter, vt ex pari labore par consequatur merces, constituimus vt mercatores, pannorum confectores, & artifices reliqui cuiuscun (que) generis, ac omnes qui scientia vel peritia qualecū (que) lucrum percipiunt, hoc modo decimas persoluant: pro domibus nimirum at (que) terris quibus vtuntur & illarum ratione decimas praediales non soluunt, quolibet anno dabunt annuae pensionis decimam partem.
¶Proprietarij quomodo decimas soluent. Cap. 15.
QVod si mercator, aut artifex aut qualiscun (que) negotiator, aut scientia vel peritia se sustentans, proprietatis ius vel in aedibus habet in quibus inhabitat, vel in terris circumfusis, quibus ad mercaturam, artificium vel peritiam vtitur, hanc cum illis rationem iniri volumus, vt ex vna parte minister, & ex altera parte possessor, singuli singulos arbitros sumant, & arbitrisumpti definiant quanti domus & terrae sint, & quo pretio locari possunt, & illius pretij decimam a possessore minister accipiet. Et inter duos arbitros si forte conuenire non possit, ordinarius illius ecclesiae proprius tertium assignet virum grauem, & huiusmodi controuersiarum callentem, & quod illi videbitur id in hoc negocio teneri placet.
¶Decimas vtrius (que) generis soluendas esse. Cap. 16.
MErcatores autem, artifices, & reliquae personae quas diximus, cum decimas personales contulerint ea forma [Page 62] (quam) ante posuimus, illas tamen prioris generis quas praediales vocant adijcient. Nam si domini sint agrorum, ouiū vaccarum, aut aliorum huiusmodi commodorum quae superioribus nostris legibus decimarum ius efficiūt, pro illorū respectu ministris plene volumus satisfieri.
¶Causa decimarum inter ipsos ministros non progredietur. Cap. 17.
QVoniam ecclesiarum ministri summa debent inter se charitate coniungi, pacatam (que) vitam & tranquillam degere, magnum habet dedecus vt propter decimarum fructus turpissimis altercationibus, & immanibus etiam impensis inter se conflictentur. Vt igitur huiusmodi morum labes, & perniciosa discordiarum exempla tollantur & exterminentur, hanc decimarum causam nullo modo patimur inter ministros ipsos consistere, nec vnus illorum ab altero decimas vllorum respectu ecclesiasticorum fructuum excipiat.
¶Consuetudo non soluendi decimas inualida sit. Cap. 18.
CVm decimae omni humano iure sine aliqua diminutione soluendae sint, & saluatoris nostri Christi pastoribus vbi (que) terrarum debeantur. Et cum pluribus in locis propter nō solutas decimas animarum curam habentibus, adeo exiguū pretium vt ex eo nequeant congrue sustentari, relinquatur, ita (que) fiat vt pauci inueniantur pastores qui vllam & modicam habent peritiam sacrarum literarum, cum (que) inter caetera que ad salutem populi Christiani spectant, pabulum verbi Dei maxime noscatur esse necessarium, os (que) bouis ligari non debeat triturantis, sed qui altari seruit, de altari viuere debeat: statuimus, vt consuetudine qualibet non obstante, integrae cuius (que) rei decimae soluantur, omneni (que) contrariam consuetudinem irritam esse decernimus.
¶De pensionibus. Cap. 19.
QVoniam pensiones quae ad illos deferuntur qui alijs suis cedunt sacerdotijs, solēt ignauiam illorum & auaritiā nutrire, qui laboris expertes lucri participes esse volunt, huiusmodi fucos aliorum sudores depascere nō feremus. Ita (que) nullum cui (quam) censum huiusmodi annuum relinquimus, nisi cuius vel propter morbum, vel propter senectutem habenda sit ratio: quae cum occurrunt impedimenta, proprius illorū locorum episcopus adeatur, is tantum constituet pensionem quantā aequam esse putabit, quam summa fide successor persoluet. Sed aetas & valetudo quamdiu ferent, omnino nullū a sacerdotio ministrum discedere patimur, alioqui nullū ex relicto sacerdotio fructum cuiuscun (que) generis iure vēdicabit. Vicarij, quoniā in laboribus paroecie assiduè versantur, & tenues prouentus ad se alendos & familiam plaerun (que) habent, par est vt omni genere pēsionum soluendarum eximantur. Statuimus ita (que) vt nullus pastor, patronus, aut quiuis alius ab eis posthac nomine pensionis annuae quic (quam) omnino exigat.
DE VISITATIONIBVS.
¶Cur ecclesiae visitandae sunt. Cap. 1.
ARchiepiscopi, episcopi, archidiaconi, deni (que) reliqui quorum interest, & qui ius ecclesiasticum dicere possunt, ecclesias suas visitent, & considerent, & solemnes ac visitatos in illis coetus in tempore celebrent, vt populus illorum cur ae commissus salubriter [Page 63] a pastoribus & ordine gubernetur, & vt assiduis ac pijs ministrorum officijs ecclesiarum ipsarum status rectè consernetur.
¶Quae sunt in visitationibus quaerenda. Cap. 2.
HAEc autem in statis huiusmodi congressibus potissimum quaerantur: an sacrae scripturae diligenter & sincerè pertractentur: an apta sit & recta sacramentorum administratio: deinde disciplina qualis ecclesiarum sit, & quātum habeat roboris: ac postremò formulae publicarum supplicationum an recte & tempestiuè conseruentur: & an caetera rite peragantur vniuersa, quibus ecclesiarum procuratio continetur.
¶Forma visitationis. Cap. 3.
I Am vt ista facilius procedāt, vniuer sa multitudo quemadmodum vsitate fieri solet, maxime (que) videbitur conuenire, in vnum aliquem locum congregetur, & interpositis syndicorum, & aliorum iuramentis solennium testium, crimina diligentissime peruestigentur personarum omnis generis, quae ad ius pertinēt ecclesiasticum, & cum plene fuerint intellecta, iustas legibus poenas dent & acerbum ab illis supplicium capiatur.
¶Quae sint, & a quibus prestanda. Cap. 4.
DEinde prouidendum erit, vt qui benesicijs ecclesiasticis vtuntur, omnes domos ad se pertinentes emendent, & reconcinnent, hoc excepto, quòd superiorum in ecclestis locorum quae cancella vocantur instaurationem & refectionē non ad vicarios deuolui, sed ad rectores ipsos perpetuo referri volumus: Reliquae vero templorum partes his qui in paroecia habitant, tuendae corrigendae (que) relinquentur: praeterea [Page] coemiterijs vndi (que) communiendis, vasis & instrumentis omnibus ecclesiasticis perpurgandis, & suo in loco collocandis inuigilabunt.
¶Punienda in syndicis negligentia. Cap. 5.
VIdendum etiam erit an in rebus fidei suae commissis iustè sint & diligenter versati. Qui (que) non paruerint, aut officio functi non fuerint in omnibus illis causis quas ante posuimus, in excommunicationis poenam incidant, aut ordinarij puniantur arbitratu.
¶Soluendum visitationibus iustam mercedem. Cap. 6.
QVoniam autem labor praemio carere non debet, archiepiscopus si prouinciam, vel episcopus diocesim, vel archidiaconus proprias sui muneris ecclesias, aut alij fuas quocun (que) praefectorum ecclesiasticorum nomine censeantur, visitent & perlustrent, & caetus ibi solemnes & vsitates habeant, reliquos (que) visitationis legitimos ritus adhibeant, omnibus fruantur emolumentis, quae pertinent ad communem huiusmodi negociorum administrationem. Nec in hoc genere quicquam minuatur illorum quae vel consensu, vel cō suetudine, vel quacun (que) legitima ratione solebant ad illos deferri. Et vt hac in re facilior sit progressio, si qui negligant, aut nolint huiusmodi mercedem expedire qualem visitationis munus postulat, potestas erit his qui visitandi labores obeunt, beneficiorum fructus segregare, reliquam (que) omnem impedire vtilitatem, imo vero poenas etiam alias ecclesiasticas expromere, donec sibi fuerit ab illis satisfactum.
¶Priuilegia locorum exemptorum moderanda. Cap. 7.
QVoniam libertates & immunitates ecclesiasticas licentiosam videmus sepenumero afferre peccandi securitatem, volumus vt episcopis liceat in omnia collegia, societates, & caetus, quae quidem in diocesibus illorum constiterint, quantumcun (que) priuilegijs praemuniantur, inspectare, poenas (que) peccatis illorum assignare, non solum communibus visitationum, sed omnibus alijs temporibus cum magnitudo criminum postulabit, & eandem archiepiscopus in sua prouincia potestatem habebit.
¶Poena peccatorum in collegijs, & huiusmodi coetibus vnde proficisci debeat. Cap. 8.
CVicun (que) tamen hoc peculiare ius tribuitur, quod praerogatiuum vocatur, vt in aliquo collegio, vel certo cuiuscun (que) generis caetu separatim iuris dicendi potestatem habeat, & in coercendis maleficijs sit fas ei iure suo vti, ita tamen vt disciplinā vel archiepiscopi, vel episcopi non impediat. Quapropter hanc rem ita moderamur, vt si primum ille de suorum criminibus indicauerit, eius sit omnis illorum castigatio, nisi reus illam appellatione vitauerit. Si vero peccata prius ad episcopum vel archiepiscopum perferantur, & illi coeperint causam cognoscere, illorum iudicio stari placet. Et hanc sane cautionem in solis criminum controuersiis dijudicandis ita teneri placet, vt caetera immunitatis iura & consuetudines inuiolata & salua remaneant.
DE TESTAMENTIS.
¶Quid sit Testamentum. Cap. 1.
TEstamentum est nostrae voluntatis, & perfectae mentis definita sententia de rerum nostrarum postmortem collocatione, quod nominat, & instituit certum haeredem qui nunc executor vulgo dicitur. Testamenta vero quisquis vel vniuersa retexit, vel vllam illorum partem quacun (que) ratione sciens violat, anathemate percutiatur, & ex communitate Christianae societatis exturbetur.
¶De testibus adhibendis. Cap. 2.
TEstamentum legitimis testibus communitum sit, & hij nominatim ponantur, ipse minister, & ecclesiae syndici quos gardianos appellant, aut duo veltres assistantur viri spectatae probitatis, & exploratae fidei, aut deni (que) Testamentum ipsum manu testatoris, & duorum veltrium testium.
¶De testamento nuncupatiuo. Cap. 3.
SI quis ex vita subito migrauerit, trium probatae fidei testium consensus accipietur, licet testamentum scriptis mandatum non sit. Et in vtro (que) testamenti genere, tam scripto, (quam) sermone testatoris excepto, quod nuncupatiuum vocant, satis erit si testamenti sui testator haeredem nominauerit.
¶Quod testamentum valere debeat. Cap. 4.
SEmper hoc teneri placet, vt omnis authoritas ad postremum Testamentum accommodetur, & quaecun (que) sunt antegressa pro nullis habeantur, nisi certarum in illis positarum rerum testator aperte insserit in postremo testamēto [Page 65] rationem haberi. Quod si contigerit, illae solum res consistent, de quibus separatim testator cauit.
¶De Codicillis. Cap. 5.
QVoniam saepe contingit vt perfecto concluso (que) testamēto, multa testatori veniant in mentem de quibus in testamento non praecauerit, & quae vehementer ad illud apponi velit, propterea concedimus vt ista posteriora non minus habeant roboris, quàm ca quae sunt in testamēto collocata, si literis illa custodiri prouiderit, aut a praesentibus duobus aut tribus probatae fidei testibus petat, vt illa velint attestari.
¶Quo tempore liceat contra testamentum agere. Cap. 6.
SI quis contra testamentum in iudicio quic (quam) afferre velit, velid interponat cum tempus est comprobandi testamenti, vel anni spatio tempus hoc consequentis. Si vero longius expectat, excludatur causa, nisi forte velaetatis excusationē, vel longinquae peregrinationis vt de testamento nihil audierit, afferre & probare possit. Has autem excusationes ita volumus definiri, primum quibus aetas est impedimento, tum demum illos audiri placet, cum grandes erunt & ad agēdum maturi. Primum autem aetatis legitimae sument annum: quem si praetermiserint, agendi [...] vniuer sum amittant. Qui vero mare transmiserunt, hijs post reuersionem sex menses indulgemus: cuius beneficio tēporis si non vtantur, illis etiam actio nulla relinquetur.
¶Quibus liceat velnon liceat testamentum facere. Cap. 7.
OMnes cuiuscun (que) sexus vel conditionis sint, potestatem habebunt testamentorum instituendorum, nisi fuerit in his aliquid, quod praesentibus his legibus nostris aduersetur. [Page] Illos autem principio summouemus, qui sui iuris non sunt, sed in aliena potestate detinentur, quales sunt nominatim vxor, seruus, liberi minores annis quatuordecim, deinde furiosos non admittimus, nec mente captos, nisi fortè sanitatis huiusmodi tempora quaedam intercurrant, in quibus ratione res suas moderari possunt. Arceantur praeterea qui nec fari ipsi possunt, nec aliorum sermones intelligere, nec cogitationes suas literis mandare, nisi nutibus & signis vtantur tam euidentibus & perspiscuis, idonei testes afferri possint illorum certae voluntatis & indubitatae sententiae. Porro nec haereticis testamentorum libertatem concedimus, nec his qui mortis vel exilij perpetui, vel sempiternorum vinculorum sententiam acceperunt. Careant etiam hoc beneficio qui concubinas ante extrema non dimiserint tempora. Foeminarum (que) ex altera parte similis sit poena, quoties similis est causa quas ad personas annumerē tur, qui duas vxores eodem tempore comprehenderint, vel foeminae duos maritos sumentes, nisi legitimum in priore persona diuortium antegressum, posterioris ius conditionis firmum effecerit. Ablegentur etiam quicun (que) famosorum damnati sunt scriptorum quomodocun (que) compositorum, qui meretriciam vel lenoniā exercitarint, nisi publicas publicorum criminum poenas subierint. Ad extremum & foeneratores, aut (vt crassissimè vulgari modo loquamur) v surarij, fortè vel vsuras refuderint, vel refundendis plenè cauerint, aut propter illas aliqua ratione alia integrè satisfecerint. His igitur omnibus positis personis, nec testamenti componendi, nec haeredem instituendi ius erit. Et generatim hoc intelligendum erit testatorum illam esse conditionem excutiendam & sequendam quae iam morientium, non quae longe ante testantium fuerit.
¶Quomodo qui communi iure testamentum condere non possunt, tamen ad pias causas legata relinquunt. Cap. 8.
AD extremum vitae tempus qui concubinam asseruant, vel duas retinent vxores, itidem mulieres quarum similis prauitas est, ad pias causas bona sua possunt accommodare. Similiter qui meretriciam vel lenoniam publicè exercuerint, aut foeneratores fuerint, nec ad bonā frugem vn (quam) se reuocauerint, tamen si pijs officijs extrema voluntate sua quic (quam) impendant, honestas has, etiam in malis personis cogitationes valere placet.
¶Quae sint piae causae. Cap. 9.
AD pias autem causas hae annumerantur, quum aliquid ad vinctorum leuationem, ad pauperum recreationem, orphanorum, viduarum & afflictarum omnis generis personarum sustentationem confertur, nominatim & maxime quum ad puellarum tenuium nuptias, ad scholasticorū in Academijs degentium nuditatem propellendam, ad publicarum viarum refectionem quippiam testamento designatur. Quum autem quic (quam) superstitiose potius quàm piè legatum fuerit, episcopus authoritatem suam interponat, vt legatum pias in causas distribuatur.
¶Qualis distributio bonorum esse debeat, vel ex Testamento, vel ab intestato. Cap. 10.
BOnorum vel Testamento collocandorum, vel sine testamento relictorum, huiusmodi partitio sit. Qui coniugem & liberis habet, tertiam bonorum partem ad vxorem segreget, liberos deinde suam tertiam assignet, & adbuc tertiam que superest portionem arbitratu suo collocet. Quod st decesserit sine testamento, suas aequales tertias habebunt [Page] vxor primum, deinde liberi, reti (quam) vero solam administratores tertiam partem dispartiēt. Quòd si proles testatori defuerit, apud vxorem dimidia bonorum pars resideat, & quod erit reliqui, quomodo voluerit de eo constituat. Et si moriens testamento destitutus fuerit, hoc idem reliquum in administratorum potestate solum erit, vxoris salua semper & illibata sorte. Si vero testator sobolē ex vxore susceperit, & vxor, illa superstite, sit mortua, tum ad hanc ipsam sobolem dimidium placet omnium bonorum reuocari, residuum autem ad voluntatem referatur testatoris, quem si forte mors sine testamento deprehenderit, iure sobolis inuiolato, quod relinquetur ad authoritatem deuoluatur administratorum. Fortunarum autem talis ratio debet iniri, semper vt aes alienum, & omnes funeris impensae deducantur. Liberorum vero ius quoniam propter variam corum multitudinem incertum esse potest, aequalitatis perpetuaregula definiatur, vt quotcū (que) sint suam quis (que) propriam habeat pro facultatum ratione particulam, nisi forte pater in testamento nominatim aliquid secùs posuerit. Et quum tenuior erit parentum conditio, licebit filijs in tertia bonorum parte cuius integrum ius habent, tantum parentes subleuare quantum illis videbitur. Quae res vt faciliùs possit progredi, reliquas portiones quas vxoribus & liberis reseruauimus, si locus eorum vacuus fuerit, ad parentes collocupletandos infundi posse placet. Deni (que) si testatores vel cum Testamento, vel sine testamento morientis filium etiam mors oppresserit, & is filius liberos habeat, quantum ex aui bonis ad filium erat descensurum ad nepotes proueniat, vt latissime legum nostrarum humanitas dimanare possit.
¶Qui filij portione legitima carere possint. Cap. 11.
NVllus filius in testamento patris praetermitti debet, nisi quē prius vel ante cōclusum testamentū, vel in ipso testamēti condendi tempore disertis verbis pater exhaeredauerit. Abdicatio tamen ipsa non valebit nisi iustam aliquā habuerit causam appositam: quas, vt plane cognoscerentur, hic ordine subiecimus. Ita (que) primum & grauissimum est, si filius patri manum iniecerit, deinde si graui aliqua & insigni iniuria volens & sciens violauerit, si criminis in foro coarguerit non Reipub. causa, sed vel malicia vel odio intestino, si cum incantatoribus illi vel maleficis vsus fuerit, si patris aut matris saluti tetenderit insidias, si cum nouerca vel patris concubina incoestum commiserit, si calumnia famam patris oppugnauerit, aut eius facultates obtriuerit, si pro patre requirente vel fideiussor esse, vel vadimonium obire negauerit, si patri sit impedimento ne vel testamentum instituat, vel quacun (que) ratione corrigat. Filia vero testamenti beneficio careat si meretricijs institutis vixerit, vel corpus perrulgauerit, cum interim pater honestam nuptiarum conditionem obtulerit. Nam pater si. 25. annum in filia neglexerit, & matrimonium non praeparauit, negligentia patris culpa filiam exoluet, aut [...] quam ipse tam grandem suo vitio virginem apud se detinuerit, eam nec familia nec testamento potest excludere. Plectetur etiam exheraeditationis poena filiorum ingratitudo, qui patres vel furiosos, vel mente captos non (quantum res illorum ferent) sustentauerint, vel si captiuos aliquam non reperirint liberandi viam, si prolabantur in haeresim & in ea permanserint: si lenonijs vel meretricijs artibus vsi fuerint.
¶Parentes ctiam pauperes, cur a filijs in testamento praeteriri possint. Cap. 12.
PArentes ex altera parte si turpiter liberos destituant, aut execrabili quodā & immani odio a se proijciant, vel in magnum vitae periculum eijciant, ab illis in testamento praeteriri possunt. Si venenis aut artibus quibuscun (que) magicis salutis damnum filijs inferre moliantur, aut vxoris pudicitiam expugnent: itidem si filijs testamentorum libertatem instituendorum interceperint, si furiosos illos non curauerint, si conuicti fuerint haeresis & ab ea nolint remoueri, causis omnibus hijs filij possunt ad parentes in testamēto praetereundos vti, prouiso semper in hijs duobus capitibus quod nomine patris etiam mater intelligatur.
¶Cur vxores praeterire liceat in testamento. Cap. 13.
SEmper etiam vxorum in testamentis mariti rationem habere debent, nisi iusta possit offensionis causa proferri, quam nec ipsam admitti volumus nisi firmis argumentis nitatur. Nec enim illis per calumniam ius suum eripi debet, quam & in filiorum, & in tenuium parentum causis aequitatem teneri volumus, ne vlla iniuria ius suum amittant. Vxores autem mariti propter haec excludere possunt, si vi in illos incurrerint, si quicquam ad eorum perniciem machinatae sint, si maleficis aut magicis artibus se [...] si prudens & sciens vxor famam aut fortunas mariti calumnia, vel accusatione falsa peruerterit, si viro fuerit impedimento ne testamentum vel perficeret vel emē daret, aut quacun (que) ratione commutaret, vel illum fi furiosum, delyrum, aut implicatum graui morbo non fouerit, si salutem eius prodiderit vlla, nisi reipub. causa, si captiuum vel pecunia vel aliqua ratione non recuper [...] quanium [Page 68] quidem in se fuerit, si arripiat haeresim nec ab ea dimoueri velit, sifiliam vel quamcun (que) domesticam quorumcun (que) libidini patefecerit aut obiecerit, deni (que) si digressa fuerit a viro nec adillum reuocari possit.
¶Qui nec [...] institui, nec legatorum participes esse possunt. Cap. 14.
NEc haredes instituentur, nec vllo beneficio vtentur testamentorum, qui pertinaces sunt haeretici, nec qui mortis sententiam acceperunt aut exilij perpetui vel aeterni carceris, nec qui concubinatu se polluunt, nec duas qui coniuges vno tempore contra omne ius & fas conseruant, nec foeminae quarum in crimine pari par est culpa, annumerabuntur huc qui procuratorum vllo modo vel sparsorum damnati sunt scriptorum infamium, quae lex ciuilis famosa vocat, qui lenonijs vel meretricijs institutis palam vtuntur, pellentur etiam foeneratores ab omnibus testamētorum emolumentis. Tempus autem illud minime spectetur in quo testamētum est institutum, vel in quo testator est ipse mortuus, sed in illo tempore personarum mores excuti placet, in quo vel haereditas ab illis est adeunda, vel legata eius incipiunt deberi.
¶De iniqua vel impossibili conditione legati. Cap. 15.
SIquis rem certam in testamento cui (quam) leget, conditionem iniquam vel impiam apponens, legatarius rem amittet, nisi fidem suam interposuerit se conditionē repudiaturum: Ad quod si nolit adduci, legata res episcopi arbitratu in piū aliquod institutum impendatur: si vero talis fuerit conditio quae non possit praestari, frustra debet addita videri, quapropter huiusmodi conditiones nec haeredum iura nec legaturiorum impedient, praesertim hoc si ostenderint se [Page] qutdem quantum in ipsis positum esset elaborauisse conditiones vt procederēt, nec illorum diligentiae quic (quam) abfuisse.
¶Quando haeredes bona testatoris capere possunt. Cap. 16.
HAEredibus ad bona mortuorū aditus non erit, nisi commentarium vt quendam eorum conficiant, quem indicem vocant, & tantum vt sumant quantum funeris impensis satis erit, donec testamenta vel episcopo, vel eius ditionis proprio iudici, quem ordinarium saepissime communi nomine dicimus, plene probata fuerint, & donec ab haeredibus apud ordinarium syngrapha obligatoria praecautum fuerit, se toto in hoc negotio commissorum sibi bonorum integrè & sincere progressuros, & rationem illi redituros suae fidei cum eam ordinarius poposcerit, & ipsum ordinarium omni ratione saluum & quietum semper praestituros. Nam episcoporum est proprium testamenta confirmare, bonorum administrationem etiam designare, si testamenta mortuorum non extiterint. Ita (que) nolumus hoc illorum ius loco mouere, nisi singulare priuilegium intercurrerit, aut aliquo consensu legitimo secus constitutum fuerit, vel aliqua consuetudo recta, vel spatium temporis iure definitum (quam praescriptionē vocant) hanc authoritatem ad alios aut homines aut locos deducat.
¶De mercede iudicis & ministrorum. Cap. 17.
QVum bona testatorum summam quin (que) librarum non transcendunt, nihil vel iudici vel eius administris pro confirmatione testamentorum rependetur: scriba tantum sex denarios percipiet, quòd iudicis sententiam & testamenti exemplar in acta retulerit. Iudex eutem huiusmedi testamentum, quamdo [...] & [...] esse statuit, apposito [Page 69] signo gratis muniet: membranae vero, cerae, scripturae (que) sumptus ad illos aequum est deuolui ad quos ex eisdem vtilitas perueniet. Si vero testatorum facultates vltra quin (que) libras ascendant, & tamen intra quadraginta libras subsistant, ad iudicem & ministros quadraginta denarij seponentur, ex quibus duodecim eximentur scribae, reliquum iudici remanebit & suis administris. Cum autem res testatoris pretium quadraginta librarum superant, ad iudicem & ministros quin (que) solidi corriuabuntur, de quo dimidium ad scribam perueniet: at in eo si non acquiescet, hanc conditionem sumet, vt pro decimo quo (que) testamenti versu denarium percipiat, prouiso quòd singuli versus decem pollicum latitudinem exaequent.
¶Quòd haeredes & administratores rationem reddent bonorum. Cap. 18.
NVlli priuilegio tantum tribui volumus, vt heredes bonorum (quos executores vocant) vel administratores a reddenda legatorum ratione abducat, quam in omnibus qui vel cum testamento, vel sine testamento moriuntur constare placet. Quapropter qui talibus priuilegijs praemuniti sunt, eorum nisi beneficium deponant & repudient, nolumus illos vllum in tractandorum bonorum negotio ius habere, nec ad eorum administrationem quacun (que) ratione adhiberi.
¶De sigillo defuncti. Cap. 19.
QVoniam multa solēt astutè sieri quando signum hominis mortui interceptū est, iubemus vt quamprimū aliquis excesserit e vita, signum eius qualecun (que) sit quod ad scripta solebat affigere, quandam in arculam vel crumenam seponatur, vbi tutò conseruari possit, & praeterea trium signis honestarum personarum illa crumena vel arcula obsirmeturx [Page] vt ita signum testatoris saluum ad iudicem primo quoquam tempore deducatur. Quum vero vel haeredes vel executores signum ad iudicem deportauerint, ille statim imaginem & formam signi peruertat, & deleat, materiam vero illis restituat, nec vllo modo sibi reseruet.
¶De bonorum indicibus conficiendis. Cap. 20.
HAEredes vel administratores duos cuocabunt ad se, qui vel aliquid testatori debebant, vel nonnihil ex eius testamento percipient, aut hij si vel omnino affuerint negauerint ve, duos existimationis honestae qui defuncto necessarij fuerint, vel omnibus hijs absentibus duos cuiuscun (que) cōditionis modò probos & integros, & hij rationes omnium rerum scriptis mandandas curent plenè & perfectè, quorū scriptorum vel vt vulgo dicunt inuentariorum sibi reseruent vnum exemplar, alterum iudicis fidei committent, qui cum iuramentum ab illis de scriptorum fide & sinceritate poposcerit & acceperit, ipsa scripta prompte sumet, comprobabit, & in tuto loco conseruabit, nam & testamentorum & indicium vel inuentariorum (vt vocant) exemplaria diligenter a iudice vel a iudicis administris custodiri praecipimus, vt hij quorum intererit quoties illa requisiuerint praestò esse possint, quum autem haec scripta postulabuntur statim illa placet & alacriter exhiberi, & merces hijs rebus transcribendis illa sit quam ante posuimus, aut, ita si scriba sibi voluerit satisfieri, numerum sequutus versuum pro decimo quoquam singulos denarios excipiat, & illa versibus longitudo constet quam ante praescripsimus. Quod si vel iudicis vel administrorum auaritia plus ad se deriuauerit quam nos assignauimus, & merces primum omnis ipsa detrahatur, deinde iactura ferientur decem librarum, de [Page 70] quibus dimidium in cistam pauperum secedet, reliquum ad eum perueniet cuius negotium fuit, si reos facere velit & causam iure persequi.
¶Haeredes vel administratores solum indicium fidem sequi debere. Cap. 21.
AEQuum non est vt vel haeredes vel bonorum administratores plus exhibere cogantur, quàm in illis scriptis reperitur, quos indices dicimus, si tamen ipsis indicibus plene fides constiterit.
¶Dubitatio cum incurrit de testamento vel haeredibus, quid sequendum sit. Cap. 22.
QVum nec de testamenti pondere, nec de personis qui bonorum ad moderationem adhibendi sint in ecclesiastico foro iure possit constare, iudex, vt interim de facultatibus nihil intercidat, illas fidorum sequestrorum custodiae committet, donec aliquid in hijs rebus certi possit intelligi. Haeres autem si tempus ad cogitandum sumpserit, nec statim credat negotium tam implicatum debere suscipi, literas as ordinarius illi curet confici, quarum authoritate dissipatas testatoris facultates recolligere possit, modo scriptis legitimè cautum sit, vt haeres sex mensium spatio proxime cōsequuturorum, rationem omniū rerum reddat vllo iure testatoris a se conquisitarum, nec secus ad opes testatoris contrectandas intret, nisi perfecto bonorum omnium incorrupto vero (que) indice co modo quo paulo ante est praescriptum. Hanc etiam rationem administratores sequentur, qui sine testamentis ad hominum facultates admouentur.
¶Poena recusantium haeredum quae sit. Cap. 23.
QVi nominatim in testamento constituuntur haeredes, quum ordinarius illos admonuerit & certum tempus posuerit in quo debent testamenti tractationem suscipere, vel ordinarij monita licet non intercesserint, nec is quicquam in hac re cum illis egerit, si totos sex menses effluere sinant mortem testatoris excipientes, & ad testamenti pertractationem se non adiungant, nec causam afferant iustam qua cogantur ab illo abesse, statim ordinarius illos a testamento discludat, nec quic (quam) ex co patiatur ad illos emolumenti peruenire. Restituant autem & reponant plenè & integrè si quic (quam) prius in testamento delibauerint: & mortui propinquis hoc negotium a iudice committatur.
¶De distributione bonorum inter haeredes vel administratores. Cap. 24.
QVum plures haeredes vel administratores fuerint, aequas sibi bonorum particulas sument, vt alter ab altero quum iniuriose tractabitur, singulis ad suum ius recuperandum via esse possit. Ordinarius igitur hoc vehementer prouidebit, vt haec inter illos bonorum aequalitas semper cō seruetur, nisi forte secus ipsi inter se pacti fuerint, aut propter viduam & filiorum causam consilium ordinarius capiendum esse putet.
¶Quae legantur pijs causis, quando soluenda sunt. Cap. 25.
QVamprimum aes alienum fuerit dissolutum, statim hoc in pias causas collocetur quod illis testator impendit, in qua re si illi quorum interest vltra sex menses a testamenti approbatione tardauerint, episcopus aut ordinarius [Page 71] ecclesiasticarum authoritate censurarum vniuersam non solum sortem, sed accessiones etiam quascun (que) comportari curet, & adtestatoris voluntatem accommodari, nisi tempus soluendorum legatorum in testamento disertè sit expressum.
¶Moriens legatarius quando legatum transmittit ad haeredem. Cap. 26.
POstaquam res legata deberi coepit, si legatarius e vita prius excedat quam haereditas adita fuerit, in legati ius haeres legatarij succedet. Sed res legata tradi non potest, donec testamentum per iudicem confirmetur.
¶Quando legatum ab haerede non soluitur. Cap. 27.
HAEres necessitate soluendae rei legatae nō tenetur, quum ea donatione legatario primum obueniens aut vlla lucrosa causa, post in eiusdem legatarij possessione collocetur, nec enim bis in eodē beneficio quisquam adiuuari debet, sed quam rem legatarius ante pretio comparauerit, eam si dempto pretio testator donauerit, eius beneuolentiam emptio non impedit, quoniam in ea non lucrum sed onus inesse videtur.
¶Quando legata non valent. Cap. 28.
LEgata valere non possunt nec praestari debent, quum legatarius a testatoris proposito recedit, aut si conditio non extiterit ad quam legatum referebatur, aut ipsa si legata quocun (que) casu vel fortuita calamitate prius effluant, & colliquescant, quàm haereditas adeatur, aut si legata fuerint quae aedificijs sunt coniuncta nisi vel corruant vel diruantur aedificia.
¶Quando legata minui possunt. Cap. 29.
QVum haereditas sic extenuata fuerit vt omnia legata plene si representarentur, vel vxori vel liberis suum nō possit ius integrum relinqui, tantum ex ea volumus decerpi, quantum ad explendam vxoris & liberorum sortem satis erit.
¶Quid a legatarijs promittendum sit. Cap. 30.
CVicun (que) quicquam expresse legatum est, id illi non tradatur nisi legitimè praecauerit se restituturum quod acceperit, si certa fuerit haereditas, & onera sustentare non possit.
¶De fidei commissis. Cap. 31.
QVoties vel haereditas vel legata in testamento cuiuscun (que) personae fidei committuntur, hoc est, illi sic ad tempus mandantur vt eadem post voluntate testatoris alio transferantur, fidei commissarij nec ad haereditates vllo modo, nec ad legata admitti debent, donec vel fideiussionibus idoneis vel etiam pignoribus cauerint, se saluas haereditates & inuiolata legata prorsus eisdem conditionibus esse representaturos, quas testator in suprema voluntate sua legitime vel significauit vel expressit.
¶Quomodo sit vtendum mortui bonis. Cap. 32.
HAEredes ex bonis testatoris nihil ad se vel pretio seuocent, velinter se mutua donatione spargant, aut alio respectu cuiuscū (que) generis inuadant, & quasi proprium assumant nisi quod vel in testamento fuerit illis aperte attributum, vel pro quo iustum pretium numeranerint coram [Page 72] idoneis testibus, qua formula bonorum etiam administratores vti placet.
¶Sine consensu nihil esse alienandum. Cap. 33.
DIstrahi nihil aut alienari patimur ex facultatibus testatoris cuiuscun (que) generis res aut possessio sit, nec scriptis quicquam acceptum ferri, vel vt vulgo loguuntur acquietantiam vllam dari vel ab haeredibus vel a bonorum administratoribus nisi communis sit omnium in eo consensus, qui iuramento se prius obligauerint. Et qui secus fecerint illos excommunicationis poena coerceri volumus.
¶Testamentum annuo spatio impleri debet. Cap. 34.
HAEredes vel administratores cum ad testamentorum collocationē semel admoti sunt, intra spatium proximi succedentis anni, vel vt planius loquamur intra duodecim menses ex tempore quo testamentorum administrationem susceperunt, omnes rerum legatarum particulas emetientur, & quantum testatoris voluntas ac haereditatis ratio ferent, totum hoc negotium illis commissum plenissime conficient, quod si definito tempore munus hoc suum non concludant, cum ordinarius illorum diligentiam excitarit, si illi poscenti iustam non ostenderint causam suae cessationis, ecclesiasticis supplicijs comprehendantur, & ctiā omnibus careant fructibus qui fuerant ad illos ex testamentis peruenturi.
¶Quando separatim haeredes in testamento versari possint. Cap. 35.
SI complures fuerint haeredes vel administratores codem iure constituti, contingat (que) quempiam ex illis vel morte [Page] tolli, vel necessaria nostra causa peregrinari, vel sic impediri vt intra sex menses aut nolit aut non possit operam cum alijs suam communicare, reliquis licebit totum pertractare testamentum, & omnes res ad exitum perducere, nec enim tutum aut aequum est testatorum voluntatem ex vno religatam diu suspendi, & res eius incertas relinqui.
¶De successoribus haeredum & administratorum. Cap. 36.
QVum solitaria mulier (quam viduam appellamus) vel haeres vel bonorū administratrix instituta sit, & eadem post virum sumpserit, vir, siue mortua siue superstite coniuge, per iudicem qui administrationem vel exequutionem illam commisit, trudetur ad omnem testatoris implendam voluntatem. Et hoc adeo in omnibus legitimis haeredum [...] teneri volumus, & quaecū (que) priores onera testamentorum agnoscebant, eadem intelligant posteriores ad se pertinere, quantum quidem hoc angustia bonorum & haereditatum fieri sinet ad se quacun (que) ratione perlatorum.
¶Haeredes diuersarum diocesium quomodo iure conuenientur. Cap. 37.
QVum plures haeredes ad vnum testamentum confluxerint, licet in oris diuersis & diocesibus vt vocant dissiti sint, tamen ad illum iudicem reuocabuntur qui testamētum confirmauit, & eius authoritate suscipient omnia munera, quaecun (que) ad haeredum fidem & officiū pertinent, quod etiā de bonorum administratoribus intelligi volumus.
¶Quomodo ratio sit ab haeredibus reddenda. Cap. 38.
ORdinarij vel alij quicun (que) iudices, quibus confirmare licet ac consignare testamenta, quibus bonorum sine testamento [Page 73] relictorum commissa est authoritas, administrationis restituendae post annum ab haeredibus & administratoribus sui muneris gesti rationem flagitare possunt & debēt. In quo si vident integrè illos & incorrupte versatos esse, prorsus illos in omne tempus dimittant. Hoc tamen excipimus vt si forte quic (quam) ex mortui fortunis nō fuerit vt oportet distributum quod adhuc collatum non sit, vel ad eos deferatur qui in eo ius habent, vel haeredes aut administratores arbitratu iudicis id ad sanctum aliquod propositum accommodent.
¶Poena eorum qui testamenta violant. Cap. 39.
TEstamentarij qui falsa testamenta subiecerint aut obligauerint, vel testamentum per se verum vlla ratione peruerterint, vel addendo, vel demendo, vel mutando, vel interlineando vel quocun (que) genere fraudis aut deprauationis vtendo, si tam atrocis slagitij manifeste conuincantur, pellantur tan (quam) falsarij omnibus in iure concessis muneribus, & omni careant emolumento corruptorum testamentorum.
¶Qui sunt sine testamento. Cap. 40.
TEstamentum non dicuntur relinquere, primum qui scriptis non mandāt, nisi subitanea irruat mors: deinde qui nominatim haeredem aliquem non ponunt, vel si negant haeredes qui relinquuntur & suscipere nolunt, aut huiusmodi sint vt suscipere non possint: Et sine testamento iudicandi sunt esse quum testamentum tam male comparatum est, vt a iudice legitimo confirmari non possit.
¶Testamentum vitiosum impleri debet. Cap. 41.
QVando testamentum pro nullo capitur & facultates distribuendae sunt ab administratoribus, hoc a iudice debet summè prouideri tantam vt testatoris habeat voluntatis rationem quanta omnino maxima esse potest. Quanquam enim legitimum non fuerit testamentum, tamen legum ciuilium humanitatem libenter sequimur, vt in proprijs bonis vltimas hominum voluntates & iudicia nunquam ad se reditura (quantum fieri potest) firma & inuiolata conseruemus.
¶Quibus administratio bonorum committenda sit, & quid mercedis habere debeant. Cap. 42.
QVoties aliquis sine testamento moritur ad bonorum eius administrationem vxor primo loco sumatur, secundo qui cognatione fuerint propinquissima, vel si iudex censebit vnà potest illos in hoc munere cum vxore coniungere, hoc tamen perpetuò stet, vt quibuscun (que) fuerit munus administrationis attributum, fideiussores afferant prius, aut etiam pignora deponant quibus plene possit & legitime praecaueri quod in hoc negotio sincere sint & sine vlla fraude processuri, quod ordinarij omnibus partibus incolumitatem praestabunt, postremo quòd rerum gestarum rationem reddet quandocun (que) iudex eam legitime poposcerit. Quod si forte nōnun (quam) euenerit vt propter aequalem cognationis propinquitatem multorum ad facultates administrandas concursus sit, quoniam in illorum pari causa par videtur ius requiri, tum iudex tan (quam) honorarius arbiter litem determinet, suo (que) arbitratu munus hoc administrationis aut vni illorum aut pluribus collocet. Cum autem in pari multorum [Page 74] cognatione aliquis vnus existit qui beneficium administrationis petit, vel in dispari cognatione si multi cupiunt ad hoc negatium assumi, iudex vxorem mortui potest & vel illum singularem virum si velit in hoc munere copulare, vel ex caeteris quoslibet designare suo arbitratu, modo merces in hac re nulla interueniat. Nec iudici ex administratorum designatione lucri quicquam debet esse, nisi bona supra quin (que) libras ascenderint, scriba etiam in hijs fortunis quae ad quin (que) libras non perueniunt sex denarios accipiet. Quod si facultates quin (que) librarum aestimationem vincant, & tamen quadraginta libris angustiores sint, ad iudicem & eius administros triginta denarij confluent.
¶Quae desunt huic capiti vnde petenda sunt. Cap. 43.
QVoniam acerui dubitationum & controuersiarum in hoc testamentorum caput comportari solent, dum infinita virorum auaritia mortuorum voluntatem circumuenire molitur, omnibus partibus illorum peruersitati placet occurri. Quapropter quarum rerum in hijs constitutionibus medicina vel leuatio non potest inueniri, de illis ad iuris Caesarei authoritatem confugiendum erit, cum hac tamen exceptione nihil vt inde sumatur huiusmodi quod vel cum decretis hisce nostris ecclesiasticis pugnet, vel a municipali iure regni nostri dissideat.
DE POENIS ECCLESIASTICIS.
¶Poena culpae par esse debet. Cap. 1.
QVoniam poena culpae par esse debet ecclesiastici iudices diligentissimam cautionem adhibeant vt in criminibus plectendis, locum, personam, tempus & caeter as omnes flagitiorum circumstantias considerent, & aequitatis regula supplicij magnitudinem definiant.
¶Idem crimen non debet bis puniri. Cap. 2.
AE Quum non est vt in idem crimen bis animaduertatur. Ita (que) qui semel peccati poenam his legibus nostris dedit non debet ab vllo iudice ecclesiastico, quocun (que) nomine appelletur, rursus ad supplicium vocari, nisi forte rursus ad eandem peccandi licentiam deuoluatur, tum enim noua culpa nouam poenam requirit.
¶Clerici quomodo puniendi. Cap. 3.
QVi sunt ex ordine ecclesiastico, quos vulgo clericos dicunt, si de suis ipsi criminibus confiteantur, aut in illis legitime conuincantur, illorum proprij iudices cum personarum omnes & causarum circumstantias perquisiuerint, vel temporarijs vel perpetuis vinculis illos arbitratu suo mandare posse concedimus.
¶AEtati nulli parcendum esse. Cap. 4.
IMpunitas delicti propter aetatem non detur, si quis ea sit aetate in quam crimen quod intenditur cadere potest.
¶Poena debet authorem sequi. Cap. 5.
POena semper authorem sequatur, & in illo terminetur, vt non vlterius progrediatur metus quàm inueniatur delictum.
¶Iudices in veneratione esse debere. Cap. 6.
QVicun (que) iudicum dignitatem, sermone, facto, vel actione violat, aut quicun (que) de illorum aestimatione decerpit, ipsorum iudicum arbitratu contumaciae poenas & impudentiae dent.
¶Grauidis foeminis parcendum ad tempus. Cap. 7.
GRauidarum mulierum vteris parci volumus, qui donec subsidant, nec graue supplicium ab illis sumatur, nec ad tribunal it a pertrahantur, vt vllum ex eo foetui periculum creari possit.
¶Vbi legitima deest, ibi sit arbitraria poena. Cap. 8.
SI quorum huiusmodi peccata fuerint vt hijs legibus nostris certae poenae non constituātur, arbitratu iudicis supplicium ab illis sumatur.
¶Poena minui potius quam augeri debet. Cap. 9.
INterpretatio legum poenas minuere debet potius quam augere, benignissimam vt etiam in hac re iuris ciuilis regulam sequamur, quae dubijs in causis clementiorem sententiam eligit.
¶Institutio carceris qualis sit. Cap. 10.
QVoniam homines ad peccandum facile solent accedere, carcerem vnum aut alterum, vel plures etiam sires poposcerit, in propria ditione quam diocesim vocant episcopus habeat, vt eò dimittantur qui se vitijs in hijs legibus positis obstrinxerint, vel contumeliose aut irreuerentes contra iudicem pro tribunali sedentem se gesserint.
¶Pecuniaria poena quomodo admitti possit. Cap. 11.
POenitentias ecclesiasticas nolumus in poenas mutari pecuniarias, nisi aliqua grauis intercesserit & necessaria causa. Quoties autem ita fiat, omnes rei nummos quibus crimen eius plectitur in communem thesaurum quem cistam pauperum vocant comportari placet, & eos ibi deponi vbi habitat, aut vbi crimen commissum est. Id (que) testatius vt esse possit, aedituis vel syndicis praesentibus geratur, & tempus sumatur celebrationis diuinorum officiorum, & pecunias ibi manibus ipsi suis collocet qui peccauit, & dies quidem sit festus, vt plures reus testes facti sui colligat. Et is sit dies quem iudex illi praescripserit, vel ordinarius reo certas constituat pias causas in quibus pecunia omnis expromi possit. Si quis autem culpam eandem geminauerit, nullum illi praesidium in pecunia relinquimus.
DE SVSPENSIONE.
¶Suspensionis varietas. Cap. 1.
PRincipio genus ipsum suspensionis ad vtrun (que) ordinem pertinebit, ecclesiasticum, & popularem, vel (vtres notior cōmunibus vocabulis esse possit) ad ecclesiasticos & laicos, et huius poenae moderationis varietas erit vt aliquando rei prorsus in ecclesiam non introeant, nisi forte velint ad comminationem subauscultare, nonnun (quam) vt ab vsu sacramentorum abarceantur, & interdum ab administratione sacramentorum excludantur. Cum igitur varia sunt suspensionis genera, iudex nominatim & expresse dicet cum hac poena ream personam afficit, quam ex hijs potissimum velit intelligi. Nunquam tamen a familiari hominum commertio arcet suspensio.
¶Quae causae sunt suspensionis. Cap. 2.
QVidam suis vitijs in poenam suspensionis incurrūt, cum ad bonam frugem se ipsi reuocant, aut impositas sibi criminum poenas suscipiunt. Hij donec omnem explerint integre iudicis voluntatem & ecclesiae satisfecerint, si peccati magnitudo satisfactionem requirit, in hoc supplicio detinentur. Aliquando pertinacia vel negligentia reorum hanc a rebus sacris relegationem pati cogitur, cum iudex in minore delicto fulmen excommunicationis vibrandi nō portat, & saepe contingit vt licet crimina non possunt ipsa deprehendi, tamen suspitiones, praesertim atrocium peccatorum, si modo longo tempore inueteraueriut, & infamiam attulerint, ab ecclesiis amandandae sunt, quoniam magna sequeretur bonorum perturbatio si cum huiusmodi personis [Page] infamibus sacramenta communicarent.
¶Quomodo terminatur suspensio. Cap. 3.
QVum homines ad tēpus a sacris ablegantur vel vt crassissime loquamur cū talis est ratio suspensionis, vt certum tempus habeāt reditus ad ecclesiā, quamprimum aduenerit, abs (que) vlla relaxatione vel absolutione reus liber erit. Sed tempus si nō fuerit constitutum, sed institutum aliquid quod reus suscipere debeat, nullo modo reum mitti placet, donec ordinarius ex eo perfecte intellexerit omnia rite & ordine a se gesta esse, quae illi mandata sunt. Quam rem si iudici plene probauerit, tum demum culpa illum euolui patimur. Cuius autem in quaestionem bona fama vocatur, is tātisper haereat in iudicio, donec legitimè suspensiones amolitus sit, quibus oppugnatur.
¶Suspensus totum annum excommunicetur. Cap. 4.
SI quis a sacris relegatus adeo iudicis sententiam contemnat vt relegatus annum integrum maneat, pellatur coetu christianorum, & in horribile supplicium excommunicationis detrudatur, & sacerdotio si quod habuerit, excludatur.
¶Quomodo puniri debent qui iudicis sententiam violant. Cap. 5.
SI quando minister ecclesiae vel loco motus ab episcopo, vel in formulam suspensionis prolapsus fuerit, & quic (que) corum audeat facere quae sunt illi negata, nec se mature corrigat, cum episcopus illum officij admonet, & excommunicationis poena plectetur & desecrationis acerbitate vel degradationis vt vulgo loquuntur, vt omnibus exuatur [Page 77] ornamentis status ecclesiastici. Si vero minister non fuerit, sed ex ordine laico, excommunicatione ferietur.
¶Poena illorum qui suspensis aut excommunicatis contra leges fauent. Cap. 6.
QVicun (que) publicas preces, sacramenta, aut ceremonias ecclesiasticas vel ipsi administrant, vel alijs administrandi authores fuerint, coram hijs qui poena vel suspensionis vel excommunicationis correpti sunt, aut illos in ecclesia quicun (que) retentant, cum a ministris legitime admonentur, nisi a ministro reprehensi temeritate destiterint, excommunicationis & ipsi supplicio reprehendantur.
¶Poena suspensorum & excommunicatorum si pertinaciter templum exire recusent. Cap. 7.
QVivero ab ecclesia religati, vel quibus ecclesia prorsus est interdictum, aut vt vsitate loquamur qui suspensi vel excommunicati sunt, si (quando supplicij ratio postulet) se ab ecclesia non abalienant, isto modo contra illorum pertinaciam procedi iubemus: si sunt ex ordine ecclesiastico & beneficia habeant vlla ecclesiastica, illorum emolumentis ad tempus denudentur ordinarij arbitratu. Si fructus ad illos ex ecclesia nullus redeat, omnes actiones ecclesiasticorum munerum erūt eis interdictae: & licet prioribus vinculis liberentur suspensionis vel excommunicationis, tamen integrum annum in hac munerum ecclesiasticorum intermissione permaneant. Qui vero sunt ordine laico si talis pertinaciae rei fuerint, arbitratu iudicis grauissimè puniantur.
¶Quomodo ferenda suspensionis & communicationis sententia. Cap. 8.
CVi (qui plus est) excommunicare licet, illi (quod minus est) suspendere licebit, sed nullus harum poenarum sententiam publicè recitabit nisi literis comprehensam & iudicis legitimo signo munitam.
¶In morte sacramenta sunt concedenda. Cap. 9.
QVi criminum ecclesiasticorum rei sunt, licet ab ecclesiae sacramētis remoueantur, tamē ex hac vita si forte migraturi sint, & verae poenitentiae signa dederint, christianae charitatis est sacramentorum illis vsum exibere. Qui vero mortis sententiam acceperunt, si in carcere detenti coenae domini participes esse non possunt, diligenter ab aliquo pio viro instrui debent Christū sacramentis alligatum nō esse, sed ab illo sacramentorum authoritatem & vim proficisci: quapropter ad illum si mentem sursum erigant, & in illius mortem stabili ac immota fide dirigant, Christi carnē manducauerunt, & eius sanguinem conbiberunt. Qua in re vt melius confirmari possint, aliquem pium & doctum siae ministrum ad eos adhiberi mandamus, qui vnum vel duos dies ad illorum fidem confirmādam & exaedificandā sumat, prius (quam) ad mortem trudantur, vt alacrioribus animis ex hac vita decedant, & patientiā ac solatium ex sacris scripturis colligentes, scelerum desperatione sublata, fidenter ac certa spe ad Deum misericordiae patrem & Christum nostrae salutem authorem pergant.
DE FRVCTWM DIDVCTIONE VEL SEQVESTRATIONE, VT WLGO DICITVR, PROPTER VARIAS CAVSAS.
¶Ratio sequestrationis qualis effe debeat. Cap. 1.
QVicun (que) beneficijs ecclesiasticis fruuntur, superiorem templi partem, quam cancellam vocāt, sartetectam conseruare debent, & ceterorum etiam aedificiorum conuenientē rationem habere quaesuā ad ecclesiā pertinent. Praeterea quaecū (que) impensae ad illorum curā referuntur ecclesiae respectu, illas debēt omnes facultatibus suis facere & sustentare, siue ius ita scriptum postulet, siue legitima loci consuetudo. Quod si recusent facere, deducantur ecclesiae fructus, & ab illis tantisper detineantur, donec integre suum officium & expletè praestiterint & cumulentur alijs etiam ecclesiasticis poenis, si iudicibus id illos promereri videbitur. Quo in loco nullum vt illis profugium relinquatur, fructus ecclesiarum [...] volumus, siue proprietarius eos, siue colonus, siue quis illos alius aut perceperit aut percepturus sit. Cum autem haec fructuum erit deductio (quam vulgo sequestrationem vocant) illi quorum fidei fructus committuntur, vel illorum legitimi vicarij, possunt eos distrahere, & pecuniam ita collocare quomodo necessaria postulat ecclesiae ratio. Et hoc etiam prouideant fructuum distractores, vt omnia interim ecclesiae diuina suppeditentur officia. Tandem verò cum omnibus legitimis impēsis abundè satisfactum est, fructus ad priorem dominum reuoluantur. Colonus autem, vel conductor, de vectigali annuo tantum ad se deriuabit, quantū potest cum omni deductorum fructuum damno compensari, [Page] quantumcun (que) scriptis locator de mercede integra sibi praecauerit.
¶Sequestratio locum habet in litigioso beneficio. Cap. 2.
SIius incertū sit ecclesiastici beneficij nec adhuc cum vacuum sit constare possit ad quem beneficium peruenire debeat, quamdiu controuersum est fructus de beneficio deduci per iudicem ecclesiasticum debent, & quamprimum causa legibus determinata fuerit, statim ad legitimum dominum pariter cum omnibus emolumētis beneficium commeet, exceptis impensis quibus ecclesiae necessitatibus interim subseruitum est. Si quis autem ex litigatoribus beneficium praeoccupauerit & possederit, & pòst sententia iudicis contra illum possessorem proferatur, ille vero sententiae plagam appellationis remedio declinauerit, huiusmodi beneficij fructus quātumcun (que) possessi iure videntur deduci posse, etiam appellatione adhuc pendente, & minime terminata. Quan (quam) enim legum authoritas ciuilium multa possessoribus indulget, tamen ea contra iudicis sententiam in causa ancipiti valere non placet.
¶De sequestratione mulierum in causa nuptiarum. Cap. 3.
CVm de matrimonio lis incidit, & mulier loci vel incolarum difficultatibus oppressa, metu, vel mercede, vel aliqua praua causa videtur nonnihil subticere aut occulere, potest ecclesiastici iudicis authoritate nouas in aedes, aut aliud in oppidum transmoueri, donec de toto negotio conclusum sit.
¶Poena delinquentium contra sequestrationem. Cap. 4.
SIquisquam sequestratione rite facta se interponat, aut contra legum in hac re constitutionem quocun (que) modo tumultuetur, ecclesiasticis poenis eius importunitatem constringi oportet.
¶De sequestratione fructuum post mortem possessoris. Cap. 5.
QVoties vacuum fuerit beneficiū ecclesiasticum, iudex legitimus efficiet vt omnes vacui beneficij fructus deducantur, & ad tempus in tuto loco seponantur, quos vniuersos plenè & integrè reddet is, in cuius custodia conquieuerunt: & quantum illis aberit, tantum & amplius etiam duabus partibus restituet quae simul omnia nouum ad dominum statim, nulla nisi necessaria interposita mora, comportabūtur. Illas tamē impensas iudex aestimet, quibus legitima praesidia cuiuscū (que) generis ecclesiae subminisirata sunt, siue ius illa constituit, siue legitima consuetudo recepit.
DE DEPRIVATIONE.
¶Depriuatio flagitijs atrocibus conuenit. Cap. 1.
DEiectio de dignitate, vel vt vulgo loquuntur depriuatio, quoniam singularem quandam inter poenas ecclesiasticis legibus constitutas acerbitatem habet, maximis & teterrimis vitijs est reseruanda. Quapropter ista securis in homicidis, adulteris, & huiusmodi consceleratis personis [Page] defigatur, cum manifestis iudicis depraehensa fuerit illorum immanitas.
¶Depriuatio qualis sit in episcopo. Cap. 2.
CVm episcopus in amittendi status sui periculum venit, archiepiscopum & duos episcopos alios arbitratu nostro sumi volumus, moribus & doctrina praestantes viros, qui iudicium hoc exercebunt: & hij totam rem diligenter inspectam & consideratam prudentia & pietate sua definiāt.
¶Depriuatio qualis sit in dignitate vel beneficio. Cap. 3.
QVando cuiquam vel diripi dignitas, vel eripi beneficiū ecclesiasticum formula depriuationis debet, principio proprius illum episcopus ad se rite euocet: deinde ad reliquum omne negotium pertractandum episcopus adsit, & duos ad se doctos & integros praesbyteros asciscat, quorum authoritate & decreto stari placet.
¶Nunquam iudex depriuationis sententiam pronunciet, nisi re apertissima. Cap. 4.
SEntentia depriuationis, quoniam cruenta est, & totum hominem conficit, tam horribile telum nec in venerandum episcopi statum intorqueatur, nec in sanctum ordinem quarumcun (que) personarum ecclesiasticarum mittatur, nisi reus vel trium vocibus idoneorum & locupletum testium conuincatur, vel se ipse iudicet, vel re tam euidenti & perspicua coarguatur, vt nullam omnino dubitationem habere possit.
DE EXCOMMV NICATIONE.
¶Quid sit Excommunicatio. Cap. 1.
EXcommunicatio (melius est enim parum latinè quam parum aptè loqui) potestas est & authoritaes ad ecclesiam a deo profecta, quae facinorosas personas, vel de religione nostra corruptè sentientes, & ad suam improbitatem adhaerescentes a perceptione sacramentorum, & etiam Christianorum fratrum vsu, tantisper sommouet, donec sensus sanos recollegerint, & salutarium cogitationum [...] signa dederint, & poenas etiam ecclesiasticas adierint, quibus ferocia carnis comprimitur, vt spiritus saluus fiat.
¶Quibus excommunicatio committitur. Cap. 2.
ECclesia claues accepit a Christo, quibus, ligandi potestas & soluendi continetur. Quoniam autem ad haec rectè debet & ordine procedi, queadmodum administratio sacramentorum, & ex sacris scripturis concionandi munus, certis viris deferuntur: ita potestas excommunicationis in ministris & gubernatoribus ecclesiarum consedit, vt illi sacrarum scripturarum sentētia & regula disciplinam in sacrosancta domini coena sanciant, & dijudicent quae personae mensa pellendae diuina, quae sint ad eam assumendae: nominatim verò moderatores & ecclesiarum duces sunt archiepiscopi, episcopi, archidiaconi, decani, deni (que) quicun (que) sunt ab ecclesia ad hoc munus adhibiti.
¶Quibus in causis excommunicatio debet adhiberi. Cap. 3.
NOn debet excommunicatio minutis in delictis versari, sed ad horribilium criminum atrocitatem admouenda [Page] est, in quibus ecclesia grauissimam infamiam sustinet, vel quòd illis euertatur religio, vel quòd boni mores peruertuntur. Illius autem generis sunt de quibus Paulus dicit, qui talia faciunt in regnum Dei non introibunt, vel regni Dei non erunt haeredes, vel quòd propter haec venit ira Dei in filios incredulos. Haec immania facinora telo debēt excommunicationis confringi, vt qui sunt illorum rei, in hoc supplicium incurrant, nisi maturè bonam ad frugem se reuocauerint, & cum arguuntur, se ab huiusmodi sceleribus quamprimum alienant, ac etiam plene velint omne damnum luere, quod ecclesia in illorum peccatis passa est. Etenim excommunicationis acerbitas nun (quam) expromi debet, nisi cum homines in sceleribus obduruerunt: quod duobus modis cuenit, vel cum a salubribus se monitis auertunt & vocati se non ostendunt, vel si praesto sint & iudicum decretis stare nolint.
¶Excommunicanda persona debet ante sententiam admoneri. Cap. 4.
NVllus iudex excommunicatione quem (quam) percutiet, nisi semel at (que) iterum, & etiam tertiò si res id requirit, illum praemonuerit, vt se ipse si fieri potest tempestiue corrigat. Tum etiā rco certum tempus ad deliberationem relinquatur, in quo secum ipse constituat vtrum sanis consilijs obsequuturus sit. Sed qui rite fuerit euocatus, si tempore suo nō adfuerit, huius pertinacia statim in excommunicationem incidat.
¶Vniuersitas aut collegium non potest excommunicari. Cap. 5.
INtegri coetus, quos vniuersitates vel collegia vocant, excommunicationis poena comprehendi non debent. Cum enim ibi varietas magna sit personarum cuius (que) generis, [Page 81] aliquorum innocentia violaretur: nostra verò clementiae potius malis parcit quàm bonos plectit. Ita (que) soli poenis plectentur quicun (que) in huiusmodi coetu soli peccauerunt.
¶Excommunicatio prudenter & deliberate debet institui. Cap. 6.
QVoniam expoenis omnibus ecclesiasticis acerbissimam ponimus excommunicationem, acutissimum eius mucronem sine magna matura (que) deliberatione distringi nolumus. Vt autem in hac re vitiossissimos superiorum temporū ritus emendare possimus, primū in nulla permittimus vna persona potestatem excommunicationis collocari. Totius autē ecclesiae consensus quan (quam) inprimis esset optabilis, tamē quoniam difficillimè colligi potest & conquiri, sic excommunicatio procedat, vt archiepiscopus vel episcopus vel alius quicun (que) legitimus iudex ecclesiasticus, vnum ad se publicae pacis nostrae custodem, quem vulgo iustitiarium vocant, aggreget, ac proprium illius ecclesiae ministrum in qua reus inhabitat, vel aliquem cui minister suas vices committat: deinde sumantur etiam duo vel tres, arbitratuiudicis, docti bene (que) morati praesbyteri, quorum in praesentia, cum res ipsa diligentissime tractata grauissime (que) ponderata fuerit, tandem ad decernendam excōmunicationem discendatur.
¶De excommunicatione scriptis mandata. Cap. 7.
SEntentia non valeat excommunicationis, nisi scriptis mandata fuerit: cuius exemplum incorruptè sincere (que) transcriptum iudex reo tradat, quo id tempore postulauerit, at (que) adeo intra sex dies sine vlla exceptione scriptum hoc reo requirenti concedatur.
¶Poena iudicis non legitime excommunicantis. Cap. 8.
QVicun (que) iudex vel reum non praemonuerit, vel caeter as cautiones non adhibuerit, quas nos in hanc causam contulimus, primum in ecclesiam toto mensis spatio non introcat, nisi sacrae communionis percipiendae causa, deinde iudex superior a quo petenti reo succurretur, priorem contra leges progressam excommunicationem vniuersam retexet, excommunicationis authorem ad soluendas omnes impensas iniustae litis damnabit, & etiam alias poenas arbitratu suo cumulabit, vt metu iudices conterreantur, ne tam magnam in calamitatem homines sine grauissimis causis detrudant. Cum autem iudex intellexerit quod caecus & preceps in illo iudicio serebatur, & propterea sententiam vel temere latam ipse per se tollere, priusquam ad superiorem iudicem reus digressus fuerit, nec tamen is assentiri velit qui procurauit excommunicationem, nisi reus illi satissaciat, & ad hoc auxilium superioris iudicis imploret, iudex inferior hanc eius duram & acerbam appellationem negligens, sui potius commodi memorem quam communis inter Christianos charitatis, sententiam suam dissoluat, in qua manifestum animaduertit priorum suum errorem. Nam si addubitauerit, pignoribus a reo datis quod sentētiae & decreto superioris iudicis quem appellauit obediet, ita tandem iudex indictam a se prius excommunicationē rescindat & [...]. Quae cum omnia rite fecerit, omni se legum nostrarum poena liberabit.
¶Excommunicatorum denuntiatio. Cap. 9.
QVum legitimus iudex excommunicationis sententiam pronūciauerit, statim id significet ecclesiae in qua reus [Page 82] inhabitat, vt omnes ab illo tan (quam) a putri & proiecto membro se abstineant. Nec vna tantum rei propria ecclesia rei gestae certior sit, sed disseminetur & emanet ad vicinos ministros & ecclesias, vt maiore sentiat ille pudore se vndi (que) exclusum & destitutū. Minister autem ecclesiae propriae, cum hijs qui legitimè sunt ad hoc negotium adhibiti, cōsequente dominico die, formula qua illi prescriptum est, euangelio recitato, protinus excommunicationem quibus verbis praescriptum est aptè & publicè coram ecclesia expediat & legat, & populum condocefaciāt excommunicationis fulmine perstrictam personam ex ecclesia quasi cadauer eijci debere, nec coenae domini participem, nec diuinorum officiorum, nec Christianae societatis, sed a sinu communis Christianorum matris ecclesiae reuulsam, & abruptam a corpore Christi, coelo simul & terra esse exturbatam, diabolo & eius consceleratis ministris mancipatā, & sempiternis flammarum cruciatibus addictam, nisi maturè suam salutē sathanicis ex vinculis expediat, vitā suam salubribus institutis ad probitatē reuocet, maximū ex superioribus peccatis dolorem capiat, & quantum in se est omne damnū illius flagitijs ecclesiae datum noua innocentia & integritate compenset. Donec igitur Deo recōciliatus & ecclesiae fuerit, èa formula quam post subijciemus pro Christiano fratre non accipiatur, sed tan (quam) extorris & naufragus & aduena ignoti orbis obambulet, expers coenae Domini & sacramentorū & diuinorum quorumcun (que) officiorum: Idem in alijs fiet ecclesiis ad quas mandatum iudicis perueniet.
¶Excommunicatorum poena. Cap. 10.
CVm excommunicato non resipiscente nec in Domini mensa scienter communicandum est, nec in vllis cum illo diuinis officijs versandum. At (que) ista quidem poena nullam [Page] exceptionē habeat. Deinde ne cibum quidē aut potum unà cum illo capere, vel osculari, vel salutare, vel ad aedes tuas inuitare fas erit. In quo tamē debet indulgeri, nā reus licet in aedes alienas commeare non debet, tamen propria eius domus solitaria non relinquetur, nec a pactis ciuilibus excludetur & vsitatis negotijs quibus necessariae res humanae vitae suppeditantur: & si quis illum admonendi [...] visitauerit & ad probitatem reflectendi, non debet in officio tam pio impediri. Nec illos ad ecclesiastica beneficia sumi fas est, quos ad mensam vel ad colloquium adhibere nefas existimatur. Et beneficiorum authores illius temporis ius amittant. Quod si reus ipse, priusquam legitime liberatus fuerit, ad sacramenta vel communicanda vel administranda irrumpere audeat, si ex ordine ecclesiastico clericus fuerit, beneficio careat & officio deijciatur: si ex promiscuo populo, & vt vulgo dicitur laicus, arbitratu legitimi iudicis grauissimè puniatur.
¶Poena communicantium cum excom-mun catis. Cap. 11.
QVicun (que) cum excommunicatis non resipiscentibus in vllis actionibus se commiscet nisi quas excipiebamus, poenam cum illis communem habebit, si semel admonitus ab illis non deflexerit.
¶Quamdiu vitandi sunt excommunicati. Cap. 12.
QVi excommunicatione fuerint ab ecclesia dimoti, tam diu ad societatem Christianorum fratrum non admittentur, quamdiu ecclesiae quantum possunt non satisfecerint, & beneficiorū liberationes a legitimo iudiee impetrauerint, aut ad minimum, fidem iudici obstrinxerint suam, legitimis se illius mandatis obtemperaturos.
¶Quid obstinatis debeat excommunicatis fieri. Cap. 13.
QVum in excommunicationis acerbissima solitudine quadraginta dies reus iacuerit, & nullam [...] honestam & piam rationem exquisiuerit, ordinarius qui prius excommunicationi praesuit, literas nostro munitas ecclesiasticarum causarum proprio signo nostrum ad forum aequitatis transmittas, quod vulgo cancellariam vocant, in quibus more regni nostri pertinacia reae personae [...] Nos autem, quamprimum literas nostraes, vt in huiusmodi causis sieri solet, ad ministros legitimos, nimirum vicecomites & balliuos vt vocant perferri volumus, qui spatio quindecim dierum sireos non eruerint, cōprehenderint, & in carcerem cōdiderint, sed illis vel auare propter [...] vel iniuste propter gratiam pepercerint, & ius longius indulserint quàm huius ratio decreti nostri fert, si fuerint apud legitimum iudicem in hac re cōuicti, triplum expensarum omnium in excommunicationis vniuerso negotie collocatarum exoluent, & in illum ecclesiae thesaurum quem vulgo cistam pauperum vocant illud deponent, quem ordinarius hoc beneficio dignissimum esse iudicauerit. Quod si per alios quindecim dies [...] ministrorum nostrorum culpa, cessatum fuerit, illud triplum quod foluere debent,conduplicabunt. Deinde si prebensos reos & in carcere inclusos, nulla interueniente nostrarum literarum authoritate, vicomites aut custodes liberauerint, aut elabi permiserint ante (quam) episcopo excommunicati se submiserint, & superioribus impensis plectentur, & decem addēt alias libras arbitratu iudicis in cistam pauperum infundendas. Si vero negent aut differant has ita pecunias [...], quomodo nos hoc decreto nostro [...], custodes publicae [Page] nostrae pacis inuacati statim opem ferant, nisi nostrae velint authoritatis contemptares haberi: quibus si ita visum fuerit in bona licebit & possessiones eorum intrare, & illa seponere & segregare, donec plene sit ab illis omni ratione satisfactum.
¶Excommunicatus non liberatur nisi resipuerit. Cap. 14.
CVm ratio sacris in scripturis proposita, cōsuetudo (que) sanctorum patrum, ab authoritate Scripturarum repetita nō permittat excommunicatos liberari poenarum suarum vinculis, donec violatam ecclesiae pacem & integritatem quantum in se est emendarint, & priori statui restituerint (nec enim aequum est illos in ecclesiae corpus inseri, donec peccata formulis ecclesiasticis eluerint, nec salus ab ecclesia vn (quam) ostenditur nisi prius ad probitatem se ipse reus reuocauerit) haec igitur cum ita sint, iudex cum plane cognarit reum in ecclesiae disciplina mansuete & clemēter acquieturum, & si quem priuatim offenderit, illi plene satisfacturum, tum demum ad ministrum proprium curet reum remitti ministrum (que) certiorem faciat quomodo reus in loco suo rursus collocari possit, postquam ecclesiae se rite summiserit, ad extremum omni cum officio perfunctus sit, in ecclesiam reus inducatur, & ibi rite a legitimo ministro dimittatur, & ad veram Christianae charitatis omnem societatem adhibeatur, nisi forte simulatio sit aliqua rei in hoc negotio deprehensa, planè (que) de eo constet quod non syncerè sed fucatè se gerat. Minister autem inprimis curet vt ad legitimum iudicem totam rem perscribat quomodo tractata sit, & reus iam liber ipse nouae nuntius suae fortunae, se quamprimum ad iudicem conferat: vel [...] ministrum (que) certiorum faciat de ritu & forma poenitentiae, & de tempore [Page 84] quo reus astrictus sit ecclesiam quam malo exemplo offenderit emendare. Minister vero & syndici, aut praestantes aliquot parochiae viri, imprimis curent vt ad legitimum iudicem bona fide & mature rescribant an reus mandatam a iudice poenam summissè & plenè luerit, & externo corporis habitu animi verè poenitentis signa declarauerit, an sic se gesserit vt aut contumaciae aut simulationis [...] aliquas palam oftenderit.* Iudex vero cum reum omni officio praescripto persunctum essecognouerit, illum a vinculis excommunicationis liberabit, curabit (que) vt ministri omnes qui excommunicatunt declararunt iam rursus liberatum & ecclesiae reconciliatum esse populo diuulgent. H aec vero semper ita procedant, nisi mortis periculum in excommunicatione reum deprehenderit, tum enim illum statim dimitti placet, si promissis pignoribus cauerit si integrè satisfacturum omni ratione si fuerit saluti restitutus. Cum autem conualuerit, si mutauerit sententiam, & nolit ecclesiae disciplinam subire, rursus illius in excommunicationem perfidia relabatur.
¶Cum appellatur ab excommunicante quid fiat. Cap. 15.
PRonunciata semel excommunicationis sententia, non potest a quoquam nisi ab ipso illo authore rescindi, vel eius legitimo vicario, nisi reus appellationis vsus remedio causam superiorem ad iudicem transmouerit. Tum autem si reus vel iniuria se dicat excommunicatum, vel iniustè ab ecclesia quam omnibus officijs legitime conquisterit, author excommnicationis accersetur, & nisi is quindecim dierum spatio [...] ad causam dicendam euocatus fuerit, aperte [...] ostendere [...] [...] & iustè contra reum processum fuerit eius prior sententia [...] iniqua reijcietur, & ad nihilum [Page] recidet. Verum author excommunicationis si superiori iudici suam sententiam probauerit, rursus in eius potestate reus erit, pignoribus tamen ab illo interim prouidebitur vt impensae praestentur, & vt omnibus qui violati fuerūt aut affecti iniuria, satisfaciat, sed dum haeret in iudicio haec excōmunicationis causa, [...] authoritate superioris iudicis excommunicationis sapplicia patest eximi. Sed si post reus litem amiserit, & in indicio succubuerit, vel ipse sibi diffisus deseruerit appellationem, [...] [...] spatio viginti dierum posteriorem damnationem vel relictam appellationem consequentium, omnia faciat perfecte & abundanter quae superiori sententia peragère inssus est, aut si [...] rursus in luto prioris excommunicationis baereat.
¶De reis qui mortis sententiam acceperunt. Cap. 16.
CVm ciuilis magistratus aliquis slagitiosos [...] [...] non excommunicatos praeoccuparit, in carcerem abduxerit, [...] si pòst sententiam mortis acceperint, & nos illis postea pepercerimus, nolumus tum indulgentia nostra ecclesiae disciplinam impediri. Iudex igitur ecclesiasticus illos satisfactionis & [...] officiorum commonefaciat: quae si non omnia rite perficiant, excommunicationis virga [...] [...] donec salubriores cogitationes [...]
Formula reconciliationis excommunicatorum.
[...] omni [...] [...] [...] ab ordinario constitutum fuerit, reus ad ecclesiam accedens coram foribus [...], illo prorsus omni corparis habitu quem legitimus [...] [...] [...] autem ex [...] [...] [...], [...] illum in Ecclesia [...] [...] sic [...]. [...] [...] [Page 85] N. in Christo charissime peccatum coram Deo tuum & in huius ecclesiae conspectu confiteri, detestari (que), tandem vt animum intelligamus a prauitate qua prius tenebaris abalienatum esse, te (que) vt rursus ad ecclesiae nostrae societatem aggregemus, à qua prius singulari peruersitate tua reuulsus eras: & subijciat reus, valde volo, me (que) quamprimum ad superiorem meam conditionem, vnde turpiter & miserabiliter excidi, Dei beneficio & vestro reuocari vehemēter postulo. Tum pastor eum in templum introducat, & ad omnem circumfusam multitudinem hanc orationem habeat. Viri fratres adduximus ante oculos vestros, & in vestra praesentia collocauimus, quemadmodum muneris nostri ratio fert, reum hunc fratrem nostrum, qui suos vt plane nobis probet emendatos sensus, & correctam morum labem, peccati sui deformitatem qua Dominum communem nostrum Deum, & sacrosanctam hanc eius ecclesiam offendit, publicè coram vobis paratus est agnoscere quae res licèt pudorem illi nonnullum allatura sit, tamen Dei gloriam & ecclesiae nostrae statum vehementer amplificabit. Ad hoc igitur praebet se, vobiscum vt rursus coram Deo coniungatur, & fraternam recens intermissam vt iterum necessitudinem colat: in quo meae partes sunt vt ex sacris apud vos scripturis repetam primum quod separatim ac propriè de praesentis rei crimine statui debeat, deinde quae communis omnibus nobis de communi fragilitate nostra cogitatio suscipienda sit. Principio sacrarum scriptur arum authoritas duo nos de peccato docet: alterum est quod omnes sine vlla exceptione peccatorum in carcerem detrudimur. Alterum quod ad hunc sinem vincula nostra referuntur, non vt semper in illis iaceremus, sed vt ex illis immensam & infinitam Dei patris misericordiam propter Christum explicaremus: quibus rebus facile possumus intelligere quid [Page] psi de nostris, deinde de aliorum criminibus cogitare possumus, & quis in illis nostri sensus esse debeat. Communitas enim illa peccandi quae prius ad omnes pertinere dicebatur, in eo nos erudit, naturam sane nostram vniuersam ipsam per se semper ad omne flagitiorum genus ferri. Quapropter, offensiones aliorum miserabiles nobis videri debent, nec fratres decet in officijs vel claudicantes, vel ruentes aut atrociter accusare aut superbè despicere: sed hoc potius Christianae cōiunctionis est, vt non minor nobis in fratrum ruinis quatumcun (que) magnis & capitalibus dolor accideret, quàm si nos ipsi concidissemus. Imo vero fratrū in nostrorū occasu, nostram ipsi debilitationē & praecipitationem contemplemur, & de illa flebiliter communi voce corā Deo patre nostro conqueramur. Nam illud si verè nobiscū cogitamus, quòd omnium hominum natura peccati dedecus concipit, in co minus acerbè nun (quam) alios insectabimur in quo nos teneri videmus, imo potius mansuete & summisse gratias agemus `quòd in tam grande crimen ipsi non sumus prolapsi, nostrae (que) constantiam innocentiae vehementissimis adeo & ardentissimis votis flagitemus. Et quoniam quidem omnes peccatorum mancipia sunt illis in miserabilem seruitutem dedita, illa nos inuicem resipiscentibus & supplicibus condonemus. Nam si secus faceremus, ipsi contra nos testimonium diceremus, in eo fraternam improbitatem accusantes, in quo nostra prauitas similiter delinquit, Cum autem in coeno peccatorum omnes ita volutemur, vt nulla nostrorum operum perfectione vel excellentia possimus ex illo extrahi, sed ex sola Dei patris propter Christū & gratuita misericordia nobis leuatio sit, vt eius ex eo nomen in summa celebritate versetur, & sempiterna gloria, maturus nobis ad pietatem & officium reditus esse debeat, & tempestiuus ad singularem Dei misericordiam respectus, [Page 86] qui nos in charissimo filio & haerede Christo tam arcte complexus est vt omnem peccatorum nostrorum poenam in illum àeriuauerit, & acerbissimis eius tormentis condonauerit, si nos in sceleribus nostris ipsi coarguamus, nec flagitiorum nostrorum excusationem quaerentes culpam in Deum, & diuinarum legum acerbitatem deflectamus, sed potius ad illos clementiae the sauros confugiamus quos Deus pater in filio Iesu Christo condidit, & ad illam perpetuo solam adhaerescentes, salutarem eius & propitium fauorem vno consensu animorum firmè & sincerè postulemus. Ne (que) vero lautus est in hijs rebus aut delicatus dominus & pater noster Deus vt ad misericordiam eliciendam aut emendicandum fauorem pompa nobis & apparatu verborum opus sit, animum enim expandit, verba non numerat, si nos intimis mētium fibris veram & saeuam conquestionem deprompserimus, ac optima fide cōtra nequitiam nostram ipsi constiterimus, & cum ea dimicauerimus, & ad eius gratiam recolligendam certa spe vota fecerimus, praesto statim est Deus, etiam ante (quam) inuocetur, ad amplexus se nostros offert, & voces anteuertit priusquam illas vlla ratione moliri possimus. Imo vero salubrem hanc & necessariam peccatorum agnitionem animis nostris infundit, & hac disciplina condocefactos ipse suis humeris imponit, & ad beatissimum ouile suum deuehit, & magis exultat in vnica persona tandem ad sanitatem reuocata quae vera peccatorum agnitione, & morum emendatione se recuperauerit, quàm in nonaginta nouem iustis & perfectis viris quos prius regni sui participes habuit. Haecigitur cum ita sint fratres charissimi: & collocatus hoc tempore sit in conspectu vestro reus frater qui peccati sui turpitudinem coram vobis agnoscere, poenam (que) illius a Domino Deo communi patre nostro deprecari velit, vestra in praesentia quam veluti sanctissimam [Page] Dei veneratur & reuerctur ecclesiam, & suppliciter [...] vt hac summissa sui deiectione viam ad coetum vestrum inuenire possit, & ad superiorem suum inter vos ordinis fraterni locum peruenire, christianae vos ex vestra parte mansuetudinis recordari debetis, & vestra delicta cum huius praesentis rei fratris nostri peccatis coniungere, perpetuam (que) quandam, & similem nostrarum affectionum consuetudinem esse statuere, sed & arrogantiam nostram & spiritus frangat, & cōtumaciam minuat huius abiectio nostri fratris, & sui despicientia, qui se quemadmodum ipse quodammodo deserit, & fugit pudore vitiorum confusus & perculsus, eadem vestra sit coram Deo scelerum memoria vestrorum, & verecundia. Deinde cum ad huius rei publicam & apertam criminum confessionem attendentes, & illam optima fide propositam existimaueritis, exemplo Domini Dei patris illum in humeros vestros inijciatis, fracta (que) & quassata grauissimis peccatorum ruinis, eius membra clementi fraternae charitatis lenitate sustentetis, sic enim misericordiae mutuis officijs peccatorum nostrorum onera subleuantes, legem illam Christi nouam & auream faciendae charitatis inter nos praeclarè conseruabimus, & proficiscantur ad Deum patrem cum huius rei precibus vestrae preces, pergant cum eius lachrimis etiam vestri fletus, & ita demum certam diuini fauoris fiduciam animo suscipietis, quòd propter Christum immensam nobis & infinitam misericordiam impartire velit, omnes vna cum hoc reo fratre nostro veniam peccatorum expectemus, & id ipsi reum ad nos fratrem piè & officiose suscipientes, nostris quomodo possumus studijs contestemur. Quae maiore vt in luce versentur, & facilius cerni possint, reum hunc charissimum fratrem, interposita mei muneris ratione, membrum assumamus & agnoscamus communis in Christo nostri corporis. [Page 87] Et intimus vt noster affectus in hoc corporis nostri recuperato membro testatior sit, publicis illū & precibus & gratulationibus, & ad extremum etiam osculis consignemus. Tu vero mi frater primum & ante omnia in te ipse discende, ac tuum ipsius animum testem & iudicem adhibens, Deum omnibus partibus perscrutare, cogitato coram Deo cōsistere, non coram hominibus solum apparere, nec in hoc saeculo tantum haec cum hominibus te tractare puta, sed in coelo praecipuè coram Domino patre nostro. Quapropter diligētissimè tibi circumspicienda sunt omnia, ne religione mei muneris ad illudendum Deo & spiritusancto turpiter abutare. Certè quidē (mi frater,) vtcū (que) nos tumultuamur miseri, Deus nos erudiet. Ita (que) vehementer, & iterum at (que) iterū prouide, ne quicquam in hoc negotio sanctissimo, veteratoriè, vel dissimulāter feceris. Nos externi testes sumus summissionis tuae, quam cōtemplati sumus, sed Deus in secretos, & penitus abstrusos mentis tuae secessus intrat, & vlciscetur grauissimè si quicquam in te perfidiae deprehēderit. Quapropter amplica mi frater, quantum in te est, Dei gloriam, quod vberrimè facies, si tuorum vitiorum sordes vehementèr & serio detestatus fueris, & prorsus eorum omnem memoriam abhorreas. Is enim maximus est diuinae gloriae splēdor, vt nos ipsi auersantes & abijcientes, Dei fauorem per Christi filij sanctissimum nomen imploremus. Et hoc vnum est excellens diuinae bonitatis lumen, vt spretis omnibus alijs & conculcatis, sola Dei patris & gratuitae misericordia conseruemur, quam tibi salutem, & nobis etiam omnibus, largiatur Deus pater, cui cum filio sit & spiritui sancto, sempiternus honos. Amen: hanc orationem cum pastor explicuerit, reus in oculis & auribus ecclesiae circumfusae, verba quae sequuntur, clarè distinctè (que) pronunciabit AEterne Deus, omniū rerum author, & parens, [Page] tu coelum, & terram, & quaecun (que) collucentia sunt in illis ornamenta, iam inde ab initio tui nominis ad gloriam & vsum vitae nostrae praeparauisti, tui nos vt honoris, & laudis, maximam semper rationem haberemus, & ad sanctissimam voluntatem tuam, omnes actiones nostras dirigeremus. Verum ego teterrimus inter omnes & aerūnosissimus peccator, ab hoc tuo tam sancto salubri (que) consilio resiliens, tuam diuinissimam maiestatem, immani peruersitate mea, grauissime violaui, summo (que) meo damno, & periculo, purissimam illam innocentiae vestem, qua me baptismi sacramēto per Christū seruatorem nostrum cooperuer as, labe scelerum infeci, & pollui. Deinde ad extremum, a me perditè prorsus abieci, me (que) ab ecclesia, cui, per baptismum infundebar, perfidiose disiunxi. Quo factum est, vt in miserabilem peccatorum seruitutem detrusus fuerim, & a tua maiestate nihil pr aeter horribilem poenam & sempiternum exitium expectare possim. Sed tamen ingenti promissorum tuorum fiducia, quibus fauorem & veniam omnibus denuntias, quantumcun (que) scelestis & flagitiosis, qui Christi merita certa fide prensantes, & ad illam semper incubantes, acrem & magnum ex suis criminibus dolorem accipiunt, & in illorum recordatione gemunt & lugent: peccatum coram te meum (mi pater) & coram his fratribus meis, in hac ecclesia pr aesenti tua collocatis, libenter profiteor, agnosco, detestor, & execror. Quapropter parce mihi, Domine Deus, miserere meae prorsus miserabilis et afflictae conditionis, tuam appello misericordiam infinitam, immensam. Teterrimus peccator, appello tuam cogitationem, superiorem misericordiam, O Deus pater, propter filium tuum, et seruatorem meum Iesum Christum, qui pro communibus [...] peccatis, incredibili quodam humani generis amore ad atrocem, et infamem crucis mortem, trusus est, miserere [Page 88] mei, mei inquam abiectissimi, et luctuosissimi, et facinorocissimi peccatoris, miserere. Tu (que) posthac tantum robur mihi spiritus infunde, tuum vt semper nomen, perpetua beneficiorum tuorum memoria colam, & clementiae tuae laudem, actionum, & officiorum, constanti integritate, priuatim, & publicè, testificare, dilatare (que) possim.
¶Cum haec recitarit, erectus astet, in altiorem aliquem locum translatus, ex quo facilè videri possit, & audiri, clarè dicat, ea que sequuntur & apertè.
FAteor ô viri fratres, fateor me, grauissimis sceleribus meis, & Deum meū imprimis, deinde vos etiam omnes incredibiliter offendisse, me (que) adeò fateor omnibus modis indignissimū, vt ad ecclesiam vestram rursus assumar, ac ad membra preciosissimi corporis Christi annumerer, quoniam sanctissima coelestis mei patris mandata flagitiosissiniè scelestissimè (que) proieci & conculcaui, & Christi seruatoris mei, sacrosanctum sanguinem, quo sum ex faucibus inferni ereptus, quantum in me fuit, immani flagitio prophanaui. Vobis (que) fratres, peccandi licentiam, & impietatis exemplum, subministraui.
¶Deinde suum intexat peccatum cuius reus estfactus, & eo exposito, sic instituto sermone pergat.
IN hac igitur me a tam inquinata viuendi ratione, mihi ipse sum grauis, & maleficij mei labes est ea quidem omnibus modis mihi intollerabilis, at (que) adeo vos omnes, per Deum immortalem obtestor, ne meo corruptissimo quisquam exemplo maleficiū ad hoc pr aesens meum, aut huiusmodi aliud adducatur. Imo terreri potius miseria vos mea [Page] decet, ne simili vos dedecore contaminetis. Deinde suppliciter a vobis peto, per immensam Domini nostri Iesu Christi charitatem, per eius acerbissimam mortis in cruce perpessionem, qua totum genus humanum a diaboli vinculis liberauit, vt praesens hoc crimen meum condonetis, in quo praeclarissimam ecclesiae vestrae societatem turpiter inquinaui. Deinde vos etiam magnoperè rogo, me rursus vt ad coetum vestrum quantacun (que) peruersitate fuerim, clementer aggregetis.
¶Tum pastor, circumfusam ecclesiam sic interroget.
VVltis (viri fratres) huic reo resipiscenti, suam condonare culpam, qua coetum hunc vestrum offendit, & eius causam communibus vestris precibus Deo patri commendare, suam vt illi misericordiam impartiat, & quod nos hic in terris facimus, ille velit idem in coelo confirmare? Respondeat populus, volumus.
¶Rursus pastor sic interroget.
VVltis nè reum hunc in vestrum coetum recipere, charissimorum (que) posthac in numero fratrum habere? Respondeat populus, volumus.
¶Tum pastor reum in genua inclinatum, sic alloquatur.
CHarissime frater, quoniam in conspectu totius ecclesiae, professus es maximum & summum te tuo ex flagitio dolorem cepisse, & intimis propter illud sensibus commotum fuisse, praeterea cùm ecclesiasticae disciplinae tranquille, & summisse subieris, deinde cùm a Deo criminis veniam depoposceris, & tandem a fratribus demissè & suppliciter requisiueris, vehementer ab illis contendens, ne tuo [Page 89] exemplo, ad delinquendum abutantur, sed potius fruantut ad recte viuendum: deni (que) cum illorum tibi charitas veniam concesserit, & ad suam societatem rursus apposuerit.
(¶Hic pastor, rei capite contracto, ita pergat.)
EGo te coram hac ecclesia, cuius mihi administratio commissa est, te tuorum poena delictorum, & excommunicationis exoluo vinculis, per authoritatem Dei, potestatem Iesu Christi, & spiritussancti, consentientibus huius ecclesiae praesentibus membris, & etiam ordinario suffragante, tibi (que) rursus pristinum in ecclesia tuum locum, & plenum ius, restituo.
¶His rebus conclusis pastor reum complectatur & osculo sancto fratrem agnoscat, eum (que) manibus attollat, & medio templo propè mensam deducat, communioni praeparatam, accinens interim, Te Deum, vel, gloria in excelsis, vel, vt maximè conuenire videbitur, & chorus in alternis versibus perpetuo succedat, ad finem pastor addat. Sit nomen Domini laude affectum, Respondeat populus, Ex hoc tempore vs (que) ad omnem aeternitatem. Sequatur hijs verbis oratio.
AGimus tibi gratias (clemētissime pater) quòd hūc fratrem nostrū a lata via quae sempiternum ad exitiū descendit, maturè tua singulari misericordiareuocaueris, & salutarem resipiscendi spiritum illi suppeditaueris, qui dux ad vitam aeternam est, vt ex pestiferis diaboli paludibus emergens, in dulcissima Iesu Christi seruatoris nostri pascuae commigrauit, ac proprium se receperit ad gregem, a quo, periculofissimè iam antè peregrinabatur. Ita (que) tuum in perpetuo sit honore nomen, tua semper laus, perpetua commemoratione [Page] ostra dilatetur, tua nobis gloria continuis officiorum nostrorū sermonibus vsurpetur, & frequentetur, cúm in omni reliqua insinita bonitate tua, túm in hoc particulatìm fratre nostro, quem nostra communi laeticia & exultatione reduxisti in viam, vt ex eius parte, recuperata salute, maximum gaudium caperemus: qui sua prius calamitosissima ruina, summum nobis dolorem afferebat. Quapropter quaesumus, vt haec ad te, pro fratre nostro fusa vota perueniant, & in illis, ipse pondus & firmitatem esse velis, vt ille nobiscum, & nos vna cum illo, timore, fide, spe, dilectione reliquorum, comprehensione tuorum mandatorum ad tuam voluntatem vitam omnem nostram conformemus, & in perpetua veneratione tui nominis semper acquiescamus. Animaduerte Deus pater, animaduerte, nobis (que) spiritum tuum, tuis famulis largire, propter Iesum Christum, qui tecum viuit & regnat, in vnitate spiritus sancti Deus. Quum pastor extremam hanc orationem terminauerit, ad reum iam planè reconciliatum se conuertat, & cum illo vehementer agat, ne rursus ad peccandi licentiam recidat, ostendens quàm periculosae sint secundae ruinae, quibus authoritate scripturarum, extrema necesse prioribus esse deteriora, de (que) ea re publicam requirat professionem, [...] firmè secum ipse constituerit, quemadmodum a deo se postulat & sperat adiuuari, diligentissimam & summam adhibere cautionem, ne Dei posthac in iram incurrat, & a sanctissimis eius mandatis tam longe peregrinetur vt rursus publico fidelium coetu sit illi merito carendum. Deinde & Deum ipse rogabit, & ad id communes ecclesiae preces postulabit, vt suum Deus hoc institutum constabiliat, & in Christo Iesu corroboret. Quoties aliquis excommunicatione, propter peccatorum magnitudinem eiectus ex ecclesia, proprium authoritate iudicium ad hoc adhibita, rursus in suum coetum [Page 90] hac quae anteprogressa est formula, receptus fuerit, & crimine solutus, curet vt ad certum tempus sibi praescriptū, ordinarius suae reconciliationis certior fiat, & illam singrapha subscribat primum ipse pastor, vel eius vicarius, & aliquot ex grauissimis & integerrimis in ecclesia viris, qui rei gestae interfuerint, partìm vt ipsa reconciliatio testatior esse possit, partìm vt ordinarius cum actum fuerit, intelligat, & in eo quod piè Christianè (que) factum est, communem cum alijs laeticiam percipiat.
¶DE IVDICIIS, ET VBI QVIS AGERE VEL CONVENIRI DEBEAT.
¶Quid iudicium. Cap. 1.
IVdicium est actus legitimus, ritè ac ordine peruestigandi & decidendi, quae in controuersia apud iudicem producuntur.
¶De iudicijs ordinarijs. Cap. 2.
ORdinaria iudicia sunt in quibus ea omnia requiruntur quae in legitima causarum cognitione obseruari debent.
¶Ordine omnis iuris non seruato, processus redditur nullus, si iudicium fuerit ordinarium. Cap. 3.
INIudicijs ordinarijs ciuilibus, ad pronunciandum summam sufficiat plena cognitio causae. Verum in criminalibus propter periculum, acerrima indagatio adhibeatur, ne (que) in illis pronuncietur nisi cognitio causae habeatur plenissima, [Page] & probationes fuerint ipsa luce clariores.
¶De iudicijs extraordinarijs. Cap. 4.
IN extraordinarijs iudicijs procedendi ordo non obseruatur, quo ad omnia. Describuntur autem iudicia summaria de plano, & sine strepitu, & sine forma, & figura indicy.
¶De iudicijs summarijs. Cap. 5.
IN summarijs iudicijs, lites abs (que) exacta probatione possunt definiri, vt si actio sit ad exhibendum, & quo ad omnes alias quaestiones quae circa indagationem principalis causae emergunt, modò tales fuerint vt earum definitio non pariat praeiudicium litigantibus, quo minus ius suum alio iudicio prosequi possunt. Illa quo (que) summaria sunt iudicia in quibus probationes aduersus absentem admittuntur.
¶Processus de plano, & sine strepitu iudicij. Cap. 6.
QVando (que) de plano, vel (vt dicitur) sine strepitu procedi potest, quando a iudice extra locum ordinarium, dum pro tribunali non sedet, & ferijs non obseruatis iudicium agitatur, recipiendo libellum actionis, aut literas appellationum, & quicquid est eorum quae parti aduersae non pariunt praeiudicium. Quan (quam) & integras causas nonnunquam de plano cognosci posse volumus: vt cum leuia delicta sunt punienda, in quo tamen iudicij genere caeter as obseruationes iuridicialis processus non volumus prorsus emitti.
¶Processus abs (que) forma & figura iudicij. Cap. 7.
PRocessus abs (que) forma & figura iudicij, tunc sit, quando eatantum quae sunt iuris naturalis in processu conseruantur, & citatio legitimarum personaruns, qua mandatū exhibeant, qui postulare quippiam nomine alterius velint, petitio, defensio & alia huiusmodi. Ea vero quae solius iuris ciuilis & positiui sunt recitātur, vt libellus fieri ob necessitatem hominum constitutae litis contestatio & similia.
¶Quando procedere licet summariè & de plano, & sine strepitu, ac forma iudicij. Cap. 8.
IVdexin cognitione causae nequa (quam) pro suo arbitrio summatim de plano & abs (que) figura & forma iudicij procedat, sed tantum cum id ei nominatìm a legibus nostris permittitur. In causis beneficialibus, matrimonialibus, testamentarijs, nec non decimarum, & vsurariarum, ac eas quoquo modo tangentibus simpliciter, ac de plano, & sine strepitu & figura iudicij processus fiat. In alijs autem ciuilibus iudicijs, & criminalibus non notorijs, ordinem iudiciorum obseruari volumus, nisi ex consensu partium aliud statuasur, vel ex commissione nostra regali rescribatur.
DE CRIMINIBVS.
CAP. 1.
CRiminalia iudicia tunc agi dicantur, quando in iudicio ipso de crimine agitur, vel animaduer sione iuridicia puniantur, quod interdum fiat per accusatores, quando (que) per denunciatores qui ad iudicem de co referant. Nonnunquam index ex officio [Page] suo inquìrat, non existente accusatore aut denunciatere. Aliquando verò per exceptiones inter litigantes obiectas. An vero in hijs criminalibus iudex ordinariè vel extraordinariè procedere debeat, partim ex legibus, partim ex verbis commissionis factae sibi, a nobis, intelligat.
¶De criminibus notorijs. Cap. 2.
QVando crimen est notorium, non requiritur obseruatio iudiciarij ordinis, sed euidentia. Cum iam constet a quo crimine sit commissum, satis esto citari obnoxium ad audiendum sententiā, vt si quas habeat, probabiles afferat causas, propter quas, ad hanc vel ad illam poenam condemnari non debeat. Et si crimen sit notorium, nulla tamen legitima sui defensio neganda est, cum de crimine constet summariè seu citatus veniat, seu non veniat, contra eum summariè procedatur.
¶De crimine non notorio. Cap. 3.
DE crimine si qua dubitatio fuerit, cum eam probationibus tolli sit necessarium, & quidem luce clarioribus, iudiciarium ordinem seuerissimè seruari volumus. Etenim error in his non potest esse nisi nocentissimus.
¶De criminali accusatione. Cap. 4.
AD accusandum criminaliter nemo admittatur, nisi prius astrinxerit ad seribendum poenam, cui accusatus victus, subijci debuerat, si succumbat in iudicio, & nisi fideiussores dederit quibus de lite prosequenda [...].
DE IVDICIIS.
¶Iudex non suus ex consensu fit suus. Cap. 1.
IVrisdictio cuiuslibet iudicis non sui qui tribunali praeest, vel aliam iurisdictionem habet, ex partium litigantium consensu prorogari possit, at priuatorum consensus iudicem eum non facit qui nulli praeest iurisdictioni, nec quod eis statuit rei iudicatae continet authoritatem. Non solum expressè sed etiam tacitè prorogatio fieri possit. Nam si litigatores iudicem non suum scienter admiserint, iurisdictionem illius prorogare intelliguntur. Si quis in aliquem iudicem coram ipso & cum suo aduersario consentit, quòd ob certam aliquam causam non potest in ea illum declinare, non videtur in iudicem consensisse, qui [...] sibi genus apud eundem iudicem desiderat actionis.
¶De iudicijs delegatis. Cap. 2.
CVm iudex ordinarius vnum expluribus delegatis iudicare vetat, coeteris id committere videtur.
¶Qui iudices nequeunt esse. Cap. 3.
NOn omnes homines indiscriminatim iudices esse possunt. Quidam enim natura impediuntur, vt surdus, mutus, & perpetuo furiosus, quia iudicio carent. Quidam lege impediuntur, vt infames, quidam moribus vt foeminae & serui, non quia iudicium non habent, sed quia receptum, est vt ciuilibus non fungantur officijs. Quidam vt impubes, & minor octodecim annis, tales enim iudices esse non permittimus, etiam si ex consensu litigantium postulentur.
¶De recusatione iudicis. Cap. 4.
IVdex etiam ordinarius potest recusari ex omni causa qua verisimiliter in fauorem alterius partis inclinare praesumitur. Sed qui recusat, causas debet exponere ac verisimiles ostendere. Si alter ex litigatoribus iudicem solum haeredem, vel ex parte executorem fecerit, alius iudex necessariò sumendus est, quia iniquū est aliquem suae rei iudicem fieri. Obseruandum est ne is iudex detur, quem alter a pars nominatim petit, id enim iniqui exempli esse iudicamus, nisi hoc specialiter a nobis ob dignitatem iudicis petiti permittatur.
¶Succedens iudex supplere potest quod praecedens non praestiterat. Mortuo iudice, succedens in eius locum potest procedere iuxta formam retroactam, prout ille potuit, in cuius locum successit.
SI iudex, cui certa tempora praestita erant, decesserit, & alius in eius locum datus fuerit, tanta ex integro in persona eius praestita intelligemus, quamuis delegans nominatim hoc in sequenti datione non expresserit, quanta prior iudex, qui decessit, praestiterat: ita tamen, vt legitima tempora non excedant. Qui iudex est in iudicio possessorio, idem esse debet in petitorio, ne causae, continentia [...]
¶Tres iudicij partes.
TRes partes habet iudicium: principium vs (que) ad litis contestationem: medium vs (que) ad conclusionem in causa, & finem per sententiam.
¶De citatione.
PEr citationem inchoatur iudicium, & iurisdictio perpetuatur, eum qui in ius vocandus est, non tribus aedictis, [Page 93] sed vno peremptorio pro omnibus (vt circuitus euitetur) vocari placuit.
¶Quando partes, procuratores mittere possunt.
IVris esse ambiguum non videtur, iudicem ordinarium siue delegatum iubere non posse alterutram partium coram se personaliter comparere, nisi causa fuerit correctionis, vel nisi pro veritate dicenda, vel pro iuramento calumniae faciendo, aut alia iuris necessitas partes coram eo exigeret personaliter praesentari. Principales personae non procuratores, aut aduocatos, super facto in iudicio proposito, sed pro se ipsis respondere debent, si iudex eas interrogandas vel examinandas fore duxerit.
¶Citatus comparere debet coram iudice etiam non suo.
SI quis ex aliena iurisdictione ad iudicem vocetur, debet venire, iudicis enim est existimare an sua sit iurisdictio, vocati autem est non contemnere authoritatem iudicis. Nam & priuilegiati in ea sunt causa, vt in ius vocati veniant priuilegia sua allegantur.
¶Mutatio loci post citationem non sufficit ad declinationem fori.
SI quis, posteaquam in ius vocatus est, alterius fori esse coeperit, exceptio illius fori non obstabit, quod ab alio sit iam praeuentus.
¶Citatis tutus sit ad iudicem accessus, & recessus.
AD iudicium ecclesiasticum vocatus per iudicem secrlarem, cuiuscun (que) sit priuilegij, eundo, stando, velredeundo [Page] non molestetur, vel realiter capiatur, sub poena decem librarum amplicandarum cistae pauperum.
¶De soluendis impensis.
SI reus vocatus ad iudicium comparuerit, & actor nihil obiecerit, reus exhibita copia citationis, & fide facta super diem comparationis, vna cum expensis dimittatur. Eum quem temerè aduersarium suum in iudicium vocasse constiterit, viatica litis (que) sumptus aduersario suo reddere oportebit, victum victori iudex condemnabit in expensis, nisi iusta causa ei qui succumbit subueniat. Expensas litis iudicis est, post sententiam, in executione taxare, & deinde iuramentum super veritate earundem, parti vincenti deferre.
¶De foro iudiciali.
IVris ordo est, vt actor rei, & non reus actoris forum sequatur, rei quatuor, rationibus, forum sortiuntur, in titulo de officio in iurisdictione omnium iudicum & ibi exponantur. Cum reus potest conueniri in pluribus locis, tunc est in arbitrio actoris positum, vbi velit eum conuenire. Clericus in foro ciuili, si quempiam conuenerit, in eodem potest ab aduersario suo reconueniri, ac ibidem iudicabitur, non tamen quoad criminalia, vbi coeptum est semel, ibi & finem accipere debet.
¶Quatuor modis potest reus forum sortiri.
REi quatuor rationibus forum sortiuntur. Aut propter domicilium (a iudice quippe loci [...] quis habitat est iudicandus) aut ob delictum commissim (ibi enim quis iudicatur, vbi peccatum admisit, & deprehensus fuerit,) Aut [Page 94] ob locum vbi sita res fuerit, de qua contenditur. Nam si de beneficio ecclesiastico, aut de decimis agrorum, aut domuum litigetur, iudex loci earū rerū est adeundus. Aut propter locū contractus: siquidem vbi quis contraxit, plaerum (que) de contractu est litigandum.
¶Ordinarius iudex non potest mutare locum consuetum.
ORdinarius iudex in loco maiorum ius reddere, & in eodem sententiam proferre debet, nisi de consensu partium alius locus deputetur.
¶De libello.
ACtionem in libello actor non tenetur exprimere, sed factum ipsum, & rei veritatem pure, & simpliciter, vt ex eoius agēdi colligatur, narrare sufficit Iudex quādocun (que) de ineptitudine libelli ei constiterit, reum absoluere debet: ita tamen, quod si actor aptum & congruentem libellum porrexerit, reus nihilominus respondere teneatur.
¶Iudicium quando soluitur.
IVdicium soluitur vetante eo, qui iudicare iusserat, vel etiam eo, qui maius imperium in eadem iurisdictione habet, vel etiam si ipse iudex eiusdem imperij esse coeperit, cuius est, qui iudicare iussit. Si vnus ex litigatoribus habens procuratorem post litem contestatam decesserit, iudicium non soluitur. Nam iudex contra procuratorem tanḡ Dominum litis, vs (que) sententiam inclusiuè procedere poterit: executio tamen contra executorem, seu bonorum administratorem demortui, et non contra procuratorem fiet.
¶De causis incidentibus.
QVoties in causa, et lite pendente, corā iudice, aliqua causa incidens, seu emergens concurrit, nihil prohibet, quin [Page] apud eundem iudicem huiusmodi causa terminetur, licet principaliter super eandem cognoscere non possit. Iudicium valet super emergenti, etiam super quo iudex non pronunciat, sed vltra processit.
¶Infra annum causae omnes terminentur.
CVm nonnunquam lites plus iusto, per superfluas allegationes, et dilationes protelentur, ideo causas ecclesiasticas omnes, post litem contestatā, infra annum terminare vo lumus, alias peribit instantia. Si iudex negligens causā, infra annum sua culpa non finierit, poena viginti librarum, fisco nostro soluēda, vltra interesse partium, punietur: et partes nihilominus, nisi inter se concordarint, pergāt caepta processus forma, litem prosequi. Si causa infra statuta tempora, propter vnius litigantium negligentiam non terminetur, tum iudex partem negligentem in expensis, et damnis, aduersario restituendis, ac in poena decem librarū, fisco nostro soluenda, condemnabit, et partes nisi interse concordarint, coepta forma processus litem prosequentur.
¶De officio Iudicis.
JVdici in causa instantionata, cuius instantia elapsa fuerit, testes, et instrumenta recipere, ex suo officio, vt tollatur omnis suspitio, non permittitur. Iudices oportet inprimis rei qualitatem plena inquisitione discutere, et tunc vtram (que) partem interogare saepius, numquid noui addi desiderent: ac deinde tā in alegationibus facti, quàm iuris pensatis, suam sententiam difinitiuam in scriptis proferre. De qua re cognouerit iudex, de ea quo (que) pronunciare, per superiorem cogendus est.
Iudex post conclusionem, in causa non potest ex suo officio, [Page 95] [...] facere, nisi super prius actitatis, si fuerint obscura.
¶Poena Iudicis, scienter ferentes sententiam iniustam.
IVdex parti adinteresse tenetur, si euidentèr arguatur eius sententia, vel gratia, vel inimicitia, vel etiam sordibus lata: tunc volumus, vt veram aestimationem litis praestare cogatur.
¶Absens contumacitèr non est audiendus, si appellet.
SCiendum est ex peremptorio absentem condemnatum si appellet, non esse audiendum, si modo per contumaciam defuerit, sin minus audietur.
¶De nondum adultis.
CVm qui ad aetatem adultam peruenerit & a tutoribus liberatores sui iuris esse coeperit, per se, aut per procuratorem, iudicium suscipere posse certi iuris est. At infra id tempus, pro se agere, aut defendere non poterit, sed per [...] eius lites (cum inciderint) agitabuntur.
DE OFFICIO ET IVRISDICTIONE OMNIVM IVDICVM.
¶Iurisdictio ordinaria & delegata.
INter iurisdictionem ordinariam, & delegatam, hoc interest, quòd ordinaria vellege, vel priuilegio, compositione aut consuetudine: delegata vero ab homine datur & conceditur.
¶Iurisdictio Regis.
REx tā in archiepis, episcopos, clericos, et alios ministros, (quam) in laicos infra sua regna, & dominia plenissimā iurisdictionem, tam ciuilem, quàm ecclesiasticam habet, & exercere potest, cum omnis iurisdictio & ecclesiastica, & secularis ab eo tan (quam) ex vno & eodem fonte diriuantur.
¶Iurisdictio archiepiscopi, episcoporum, archidiacanorum & aliorum.
ARchiepiscopi, episcopi, infra suas dioceses, & capitulum, sede vacante, iurisdictionem ordinariam ex lege: archidiaconi vero ac caeteri ecclesiarum praelati solum ex priuilegio, compositione, aut consuetudine praescripta acquirunt & habent.
Iurisdictionem ordinariam ex priuilegio, compositione, vel consuetudine praescripta, ante has leges nostras ecclesiasticas, per quemcun (que) ecclesiae praelatum acquisitam, in suo robore (vbi hijs legibus nostris non aduersatur) permansuram fore iudicamus.
Iurisdictionem ex priuilegio, compositione, vel consuetudine praescripta, per archiepiscopos, antehac infra suas prouincias vsitatam (si hijs legibus nostris non repugnet) non solum consistere, sed etiam per eosdem in futurum exercere posse placuit.
¶Iudicis officium.
COngruit bono & graui iudici, ex officio suo, curare, vt pacata, & quicta & ad pietatem dedita iurisdictio sit, quam regit, quod non difficilè obtinebit, si sollicitè de malis hominibus conquirat, & prout quis (que) deliquerit, in eum animaduertat, at (que) fama, vel iudicijs potest iudex descendere ad inquisitionem.
¶Iurisdictio delegata.
CVi iurisdictio data est, ea quo (que) concessa esse videtur, sine quibus iurisdictio explicari non potuit, & ideo potest delegatus partes citare, & contumaces seueritate ecclesiastica coercere etiamsi literae commissionis id non contineant.
¶Iurisdictio episcoporum & praelatorum.
HAbeant episcopi in suis diocesibus, & alij ecclesiarum praelati, in suis iurisdictionibus, liberam potestatem de adulterijs, & sceleribus, quae ad suum forum pertinēt, inquirendi, vlciscendi, & iudicandi, abs (que) impedimento alicuius. Et cum opus fuerit, iudicium conuocent seculare.
¶De loco iudicij.
PLacuit, vt episcopus in quolibet loco suae dioc. & archidiaconus, & alij praelati iurisdictionē habentes in locis solitis, per se, vel per alium, sedere pro tribunali, causas ecclesiasticas audire, delinquentium excessus corrigere, & caetera, quae ad officium spectant, liberè exercere possūt. Nemo tamen pro tribunali, in quorumcun (que) loco, sedere de consensu ordinarij loci, prohibeatur.
¶Archiepiscopi priuilegium.
ARchiepiscopus potest eligi in iudicem a subditis suffraganeorum, licet suffraganei ignorent.
¶Poena in contumaces.
IVdices ecclesiastici in contumaces, & non obedientes, poenas ecclesiasticas proferant, at (que) ecclesiasticae iurisdictionis contemptores huiusmodi poenis coerceant.
Cancellarius.
VIcarius episcopi iudex est ordinarius, ne (que) iurisdictionem habet subdelegatam.
Vicarij iurisdictio, eo mortuo, qui eum fecit vicarium desinit.
AEtas iudicis.
IVdex non deputetur minor viginti quin (que) annis.
Quando impunè non paretur iudici.
EXtra territorum ius dicenti impunè non paretur, idem est, etsi supra iurisdictionem suam velit ius dicere.
De delegatione iurisdictionis.
MOre maiorum ita comparatum est, vt is demum iurisdictionem mandare possit, qui eam suo iure, non alieno beneficio, habet. Cui aliqua causa est delegata, illam alteri subdelegare non potest, nisi a nostra regia maiestate causa fuerit ei commissa. Nam tunc non solum delegare potest, sed etiam alios cogere ad causam acceptandam, quam ipsis delegauerit, si tamen industria personae eius in commissione causae deprehendatur elector, ipsam totam delegare non poterit. Delegatus tamen nostrae maiestatis subdelegato suo non potest dare facultatem subdelegandi. Delegatus etiam maiestatis nostrae non potest subdelegare, adijciendo hane clausulam, appellatione remota, licet ipse cum ea fuerit delegatus.
Solui mandatum non dubitatur, si is mandauerit, iurisdictionem, decesserit, ante (quam) res, ab eo cui mandata est, geri coeperit. Potest iudex ordinarius suam iurisdictionem mandare, et aut omnem mandat, aut speciem vnam. Nam et is, cui mandata iurisdictio est, fungitur vice eius, qui [Page 97] mandauit non sua. Delegatus regius vices nostras gerit, vnde in causa illa superior est et maior illis, quorum causam suscepit terminandam. Ideò si quis litigantium rebellis, et contumax fuerit, secundum qualitatem facti, poterit a iudice delegato per censuras ecclesiasticas coerceri. Delegatus potestatem habet non solum in partes principales, sed etiam in alios qui suam iurisdictionem impediant, ac eos districtione ecclesiastica, coerceri poterit. Delegatio facta dignitati, non expressa nomine personae, ad successorem transit, nisi fortasse in commissione fiat mentio anteactae vitae, doctrinae, aut acuminis, et similium, quae personam, non dignitatem describunt. Sin verò fiat per nomen proprium, morte delegati expirat.
Delegatio causae illis quo (que) personis fieri potest, quae fuerunt inferiores partibus litigantibus. Si duobus causa committitur, etiamsi non inferitur, vt vnus sine altero procedat in ea, nihilominus vnus ex ipsis siue suo coniudici, siue alij, vices suas committere potest.
Si causa tribus committitur, cum clausula, quòd si omnes interesse nequiuerint, duo eam nihilominus exequantur, priusquam de impotentia tertij appareat, duo nihil in causa agere valeant: sed si aliquis ex ipsis cum possit, noluerit interesse, tunc duo in causa procedant, licet tertius sit arguendus, pro eo quòd mandatum superioris subterfugiat, aut contemnat, idem quo (que) per omnia dicimus obseruandū, in causa quae committitur duobus, [...] opposito, vt si ambo interesse nequiuerint, alter nihilominus exequatur.
Iurisdictio pluribus delegata, sine conditione, si non omnes interesse possint, qui valeant adesse, procedant, vno eorū mortuoexpirat.
Si plures iudices delegati fuerint, omnes oportet actis interesse, nisi expressum sit in commissione, aliquo, vel aliquibus [Page] eorum non valentibus adesse, reliquos debere in causa procedere: Quotamen casu, collega siue collegae debent a reliquis requiri, an possunt an velint adesse.
Licet Delegatus ordinarij inferioris a principe subdelegare non possit, tamen vnam speciem, siue aliquam partem eiusdem causae committere licitum existat. Delegatum ordinarij inferioris a principe, ad vniuersitatem causarum, subdelegare posse non dubitatur, cum ordinarius, & delegaetus ad vniuersitatem causarum in iure propemodum assimulantur. Delegatus si sit de iurisdictione delegantis, onus commissionis in se suscipere tenetur sub poena contemptus.
¶Iurisdictio delegati re integra morte mandantis expirat
SI quis se asserat esse delegatum principis, vel cum mandatis secretis missum, sciant omnes ei, cuiuscun (que) sit dignitatis non esse credendum, nisi id scriptis probauerit. Si delegatus pronunciauerit se iurisdictionem non habere, ipsam etiam de consensu partium, non reassumat.
Subdelegatus post (quam) coepit causam cognoscere, non potest per delegantem remoueri. Vicarius autem episcopi remoueri potest quandocun (que) voluerit Episcopus, quia non est eius delegatus. Subdelegatui inferioris a principe aliquem articulum causae potest subdelegare, et actum (vt appellant) non iurisdictionem quemadmodum est citatio, et similia.
Causa potest alicui delegari, hoc mandato, ne ad eius decisionem procedatur, nisi adhibito consilio, vel delegantis, vel nominati alicuius prudentis viri, quòd si fiat, necessariū erit, subdelegatum prius (quam) sententiam ferat, consilium audire iuxta mandatum: non tamen cogetur, iuxta illud, ferre sententiam. Possit enim fieri, vt esset iniustum, & contrarium ordini iuris, et sententiam tum secundum conscientiam [Page 98] tum secundum iura ferenda est.
Illi, cui commissum fuerit excommunicare, vel absoluere aliquos, vel pro delictis poenitentias iniungere, liceat hoc demandare, quia non sibi iurisdictio, sed certum ministerium potius committitur: et tamen excommunicare potest, impedientes eum exercere suum ministerium iniunctum, ne illusoria, & sine exitu esset talis commissio.
A delegato ad delegantem appellari debere non ambigitur. Est receptum vt si maior, vel aequalis subijciat se iurisdictioni alterius, possit et pro eo, & aduersus eum ius dici.
Audiat iudex tantum ea quae suae sunt iurisdictionis.
PRimùm debet iudex, quando auditur, id explorare, an iurisdictio earum rerum, personarum, aut criminum, quae in iudicio proponuntur, ad se pertineat: cum (que) illi constiterit ea suae iurisdictionis esse, iudicandi munus aggrediatur: sin vero animaduertit ad suam iurisdictionē non pertinere, causam remittat ad proprium iudicem, reum ab obseruatioue sui tribunalis absoluat, et actorem in expensis, si quae intercesserint, condemnabit.
¶De foro competenti.
CLerici litigaturi suum Episcopum, seu etus vicarium adeant, et abs (que) illius consensu, & voluntate in nullum aliū iudicem consentiant. De criminibus merè ecclesiasticis nemo quen (quam), nisi apud iudicem ecclesiasticum conueniat.
Causae Ecclesiasticae.
HAE sunt verò causae subsequentes iurisdictionis ecclesiasticae, beneficiales, matrimoniales; & diuortij, causae testamentariae, & bonorum administrationis defunctorum, substractionis legatorum, mortuariorum, decimarum, oblationum, [Page] & aliorun iurium ecclesiasticorum, necnon & vsurarum, & haeresium, incoestus adulterij, fornicationis, sacrilegij, periurij, blasphemiae, fidei laesionis, diffamationis, et con uicij, iniectionis manuum violentarum in clericum, perturbationis diuinorū morū, correctionis, & reformationis com putus ecclesiarum, & oeconomorum, causae (que) debiti ecclesijs carum (que) ministris, reparationis, & dilapidationis ecclesiae, coemiterij, ac aliorum aedificiorum ecclesiasticorum. In hijs, nam (que) causis cum suis incidentibus, emergentibus, dependentibus, & connexis quibuscun (que), at (que) in omnibus alijs causis, quod ad correctionem peccati spectat, iudex ecclesiasticus, & nullus alius se intromittat, cognoscat, aut iudicet.
¶De recusatione iudicis.
ORdinarius iudex, quando vt suspectus recusatus fuerit, expeditum, & consultum, id est, vt sine mora causam alicui deleget, in quem partes, tan (quam) in non suspectum consentiant. Quod si iusta aliqua ratione motus facere nolit, causas suspitionis a recusante, corā se iubeat assignari, de quibus an iustae sint, cognoscent, & pronunciabūt arbitri, vel a litigantibus, vel a iudice, & reo (si nullus fuerit actor) electi, et ne res diutius pertrahatur, terminus arbitris est praefigendus, quo de causa suspitionis constituant, an iustae vel iniustae videātur, qui si non concordarint, vna pars vnum, & altera alterum delegat, qui intra certum terminum pronuncient. At si non consenserint, ad se tertium aduocent, & quod duo decreuerint, id esto iudicatum. Et si diffinitum fuerit suspicionis causas non esse iustas, [...] ordinarius munere suo fungatur. Sin vero pronuncientur iustae, ordinarius, aut litigantes transmittat ad superiorem iudicem, vel det illis delegatum, in quem tan (quam) in non suspectum consentiant. Cum vero iudex ordinarius fuerit vicarius Episcopi,s [Page 99] aut inferior episcopo, tum episcopus ipse de causis suspitionis iudicabit, ne (que) arbitros adhibere opus erit, nisi episcopus fortè extra dioecesin fuerit, aut in loco multo distanti agat, nam tunc arbitri prout dictum est, eligentur.
¶Causae recusationis.
CAusae, quibus iudex recusaripotest, permultae sunt, vt si recusans cum iudice, tan (quam) cum priuato, causam habeat: si iudex cum recusantis dignitate causam habeat: si iudex noluit recusantem admittere ad osculum pacis, vel ea exhibere illi officia, quae hijs praestare mos est, qui sunt paris aut consimilis gradus. Si iudex minatus fuerit parti, se velle illi nocere, si praebeatur occasio: si noluerit eum salutare, vt antea consueuerat: si iudex cum inimicis recusantis frequentèr versatur: si mortem aut grauia damna conatus est inferre, si accusauit eum criminaliter: si iudex sit dominus partis aduersae: si sit eius vasallus: si sit eius suffraganeus si consanguineus: si fuit aduocatus partis aduersae in eadem causa: si iudex habet cum alio consimilem causam, potest deni (que) iudex recusari, si partis sit socius, aut si cōcanonicus, aeut si simul habitet, aut si partis fuerit Doctor, aut discipulus, & si quae aliae inueniuntur causae harum similes.
A iudice iustè recusato potest appellari.
IVdex suspectus, qui recusatus fuerit iustè, ac secundum formam nostrarum legum, si recusationem non admiserit, ab eo appelletur.
Episcopus non delegat causam extra dioe cesin.
ORdinarius non deleget causas ad se pertmentes ad locum extra dioecesin, nisi fortasse partes tum temporis ibi commorentur.
Episcopos negligentes Archiepiscopus corripiet.
SI Episcopus fuerit negligens in administranda iusticia, pertinet ad eius Archiepiscopum ipsum compellere ad ius dicendum, illi (que) terminum praescribet, quem si non obseruauerint abs (que) legitimo impedimento, non modo censuris eccle siasticis puniet verùm & in aestimationem iustam litis dam nabit.
De delegatione ad tempus.
INstantia elapsa, iudex in causa nihil vlterius aget. Quae prius tamen acta fuerunt non peribunt, sed ad litem prosequendam, sub altero iudice, inseruient: Si qua tamen post instantiam fiant, pro cassis & irritis habebuntur. De causis quae infra certum tempus decidendae committuntur statutum est, quòd nisi dies praefixus de communi consensu partium prorogetur, transactum mandatum expirat.
Iudex non habenti aduocatum prouidere potest.
QVoniam litigando pars compelli non potest ad respondendum, nisi aduocatum habeat, ad officium iudicis non pertinebit aduocatum illi parti prouidere, quae aduocatum habere nō potest, & si videatur, suum domesticum dare poterit. Potest etiam cogere quem voluerit alium aduocatum, ad patrocinandum indigenti pro congrua mercede, quam potest ei soluere, & si omnino soluere non possit, ad gratis patrocinandum.
Iudex fugientem repetere potest à iudice loci ad quem fugiat.
QVando graue delictum commissum fuerit, iudex eius loci potest petere à iudice loci, quo reus fugiat, vt illum ad se mittat.
Iudices mutuo opem ferre debent.
SEntentia lata à iudice loci, vbi delinquitur, vel vbi domicilium habetur à reo, executioni mandetur (si oportuerit) à iudice, in cuius ditione rei sita sunt bona, modo à iudice, qui sententiam tulit, id requiratur: quandoquidem iudex vnius dioceseos non potest excqui in alia diocesi.
Iudex alijs excommunicatum absoluendi ius committere potest.
IV dici, qui absoluere ab excōmunicatione potest, alijs huiusmodi absolutionem committere liceat.
Poena arbitraria.
VBi certa poena in iure non reperitur, iudex ordinarius, siue delegatus arbitrariam imponere potest.
Iudex appellationis non probabittestamentum, ne (que) bonorum administrationem concedet.
SI quaestio super viribus testamenti, siue super administratione bonorum defuncti concedenda, coram iudice ordina rio fuerit, & in causa illa appellatio ad superiorem interposita extiterit, iudex ille superior super iustitiae causa pronū ciare habent, & is ordinarius, ad quem pertinet, debet testamentum probare, seu administrationem concedere, ac alia requisita & ea necessaria in ea parte facere, in quibus iudex appellationis nullo modo, sine expresso consensu ordinarij, se intromittat.
De prorogatione iurisdictionis iudicis delegati.
PEr procuratorem non habentem mandatum, iurisdictio delegati, de re ad rem, prorogari non potest, cum procurator [Page] ad illa solummodo intelligatur constitutus, quae in commissionis literis inueniuntur expressa, nisi dominus hoc scit & patitur.
Excommunicatus ab vno ab alio absolui non potest.
EXcommunicatus à suo iudice ab alijs est vitandus, nec iudex alter eum absoluere possit, nisi sit superior, qui per viam appellationis, vel querelae aditus fuerit.
De Litis contestatione. Litis contestatio quid sit.
LItis contestatio est fundamentum iudicij, ex ea enim verè demum lis existit, & in ea versatur, oritur (que) ex congruo responso rei, seu ad libellum, seu ad petitiones, vel in scriptis datas, vel in scripta iussu iudicis, redactas: ne (que) respicit litis contestatio incidentia, vel emergentia, sed principale caput controuersiae. Et quando in forma, & figura iudicij procedēdum est, si omissa fuerit inanibus laboribus & sumptibus vexantur litigantes.
¶De confessione.
CVm libello iam oblato reus confitetur, ex illius confessione, lis est contestata, si quidem iudex ea habita, potest ad sententiam ferendam progredi: Sin vero confessio praecedat oblationem libelli, ex ea non fit litis contestatio, ne (que) sententia fertur, sed tantum iudex reo praecipere debet, vt intra certum tempus, quod debuerit, persoluat. Si quis ad libellum vel ad petitiones respondeat, praemittendo protestationem, qua se affirmat per illas responsiones in animo non habere, vt litem contestetur, lis non erit contestata.
Contestatio litis non requirit praesentiam actoris.
COntestatio litis etiam absente actore, sieri potest, modo libellus datus, aut petitiones in scripta redactae, quas iudex reo proponere possit ad respondendum in iudicio. Nam si sequatur responsum, quo vel affirmetur, vel negetur petita, siue protestatione alieni animi à lite contestanda, lis (quamvis actor absit) erit contestata.
In responsione, quae requiritur ad litis contestationem, minime refert, siue per verba credulitatis, siue per verba veritatis, respondeatur à reo.
¶Quare fit litis contestatio.
LItis contestatio in causis idcirco exigitur, vt inde liquere possit, quaenam sit inter litigantes, de principali negotio, controuersia, quòd nisi planis & perspicuis verbis, cum petatur, tum respondeatur, fieri non poterit. Ideo à iudice omnes ambiguitates, & obscuritates hinc remoueri volumus.
Reus in litis contestatione certum dabit responsum.
SI reus ad petitiones responderit, se illas ne (que) fateri, ne (que) negare, quoniam perinde est, ac si nihil respondisset, ad certum aliquod responsum vrgeri debet.
Reus ad singulas petitiones seorsim respondebit.
CVm in libello multa petuntur, non est permittendum, vt vna responsione reus omnia simul in vniuersum neget. Sic enim facile iudicium eluderetur, nec de lite, inter actorem, & reum, constaret: ne (que) iudex posset litem iusta sentē tia dirimere. Nam saepe contingit, vt ex multis petitionibus, [Page] aliquae verae sint, aliquae falsae, ad quas cum vna eadem (que) responsione satisfieri non possit, volumus, vt reus de singulis seorsim respondeat.
Contumax contra se ipsum praeiudicium facit.
PEr contumaciam non comparentis, minime fit litis contestatio. Verum contumax habebitur, vel pro confitente, vel pro negante, prout magis in eius praeiudicium vergit.
Exceptiones dilatoriae litis contestationem impediunt.
DIlatoriae exceptiones litem prorsus non contestātur, imo si probatae fuerint (saltem ad tempus) vetant ne lis contestetur, quia circa principale negotium controuersiae nō versantur, de quo propriè fieri debet litis contestatio.
Similiter exceptiones peremptoriae.
QVaedam exceptiones peremptoriae litem, ne contestetur, impediunt, vt exceptio transactionis rei iudicatae, & litis finitae. Quare iudex de exceptionibus dilatorijs, & hijs peremptorijs, quae litis contestationem impediunt, ab initio causae cognoscere, & pronunciare debet. Aliae autem exceptiones praeter enumeratas, litis contestationem (si obijciantur) non prohibent.
¶Testes ante litis contestationem non admittuntur, ad probandum causam principalem, sed ad probandum exceptiones dilatorias, & peremptorias.
TEstes ante litis contestationem, possunt admitti, non sanè quo ad principale totius causae caput, sed ad probandas, vel improbandas exceptiones dilatorias, & peremptorias, [Page 102] quae litis contestationem impediunt.
Testes ad perpetuam rei memoriam ante litis contestationem admitti possunt.
QVamuis communi regula, testes ante litis contestationem recipi non debeant, attamen, si de morte illorum timeatur, aut absentia diutina, siue periculum fuerit, (quando negotium perplexum est, & immolatum) ne rerum gestarū, & ordinis obliuiscantur, ad testādum recipientur senes valetudinarij, & quorum vel diuturna absentia, vel obliuio su specta est, & cum lis non adhuc fuerit contestata praemissa nihilominus partis citatione, quae si haberi praesens non possit, actorem oportebit suum conuenire aduer sarium, tempore, quod iudex illi assignabit, computando à die, quo primū conueniri poterit, vel illi saltem (cum possibile fuerit) huiusmodi testium admissionem renuntiare, quod si facere neglexerit, recepta testimonia non valebunt.
¶In quibus causis testes admittantur, de principali causa, ante litis contestationem.
POterunt etiam de principali capite negotij, admitti testes, abs (que) litis cōtestatione, cum agitur de electione praelatorum, de postulationibus, prouisionibus, dignitatibus, personatibus, officijs, canonicatibus, praebendis, seu quibusvis beneficijs ecclesiasticis, decimis, vsuris, & notorijs, quibus addimus etiam matrimoniales causas. In hijs enim simpliciter de plano, abs (que) forma & figura iudicij, procedi permittimus. In criminalibus actionibus, quando crimen est notorium, testes recipiendi non sunt, nisi lis fuerit contestata, cum is, cuius agitur causa, in ijs grauissime periclitatur.
Quando non requiritur litis contestatio.
NOn requiritur contestatio litis, vbi non agitur contra certam personam, sed tantum iudici concluditur: quā vis aliorum vtcun (que) vtilitas, & praeiudicium attingatur. Item vbi causa merè spiritualis fuerit, quae abs (que) alicuius incommodo tractetur, in sententijs interlocutorijs, & sententijs censurae, nec non quaestionibus emergentibus, in omnibus notorijs, & summarijs processibus. At (que) cum ius agē di ad publicum commodum dirigitur. In inquisitione criminum si eam quispiam impetrauit, & eius prosequutor fuerit, litis contestatio adhibeatur: sed si iudex, ex officio suo, sponte moueatur, litis contestatione minime opus erit. V bi litis contestatio non requiritur, volumus, vt primus actus, qui post litem contestatam fieri solet (vt est receptio testium, & id genus alia) exceptiones dilatorias, quas ipsa litis contestatio excludere solebat, penitus excludat, vim (que) & effectum ipsius litis contestationis, etiam in caeteris omnino habeat.
Vel de litis contestatione sic scribatur.
QVandoquidem in causis ad forum nostrum ecclesiasticum pertinentibus quibuscun (que), nullus libellus sed petitio duntaxat simplex in actis redacta, requiratur, statuimus, quòd nec litis contestatio in praefatis causis, quouismodo exigatur, sed abs (que) ea ad finem vs (que) causarum, omnino procedatur. Volumus autem, quòd primus actus, qui post litem contestatam fieri solet (vt testium receptio & id genus alia) exceptiones dilatorias, quas ipsa litis contestatio excludere solebat, penitus excludat, vim (que), & effectum ipsius litis contestationis etiam in caeteris omnibus habeat, & obtineat.
DE IVRAMENTIS ET PERIVRIIS.
De differentia iuramentorum. Cap. 1.
QVemadmodum iuramenta, quae ad dei gloriam, vel ad fratrum vtilitatem aliquid afferūt, Christianis concessa sunt (modo suscipiantur in iudicio, iustitia, & veritate) sic illa iurandi leuitas, ex animis & sermonibus nostris exterminari debet, quae familiaribus & quotidianis in colloquijs nostris volitat. Posterioribus enimistis dei reuerentia minuitur, & in periuria facile incurritur. Quare qui peruersa iurandi consuetudine contaminati sunt, & moniti ab ea, absterreri non possunt, illos (quoniam dei nominis contemptores sunt & diuinarum rerum) iusto supplicio coerceri oportet.
De poena temerarij iuramenti. Cap. 2.
QVitemere iurātem audierit, aut sine iusta causa, quamcun (que) personam statim eam admoneat, vt duodecim denarios proximo die dominico cōferat in communem thesaurum, quem cistam pauperum vocant, & in illius loci cista pecuniam deponat, in quo iurandi crimen est admissum. Et hoc si facere persona rea neglexerit, nomen eius ab illo, qui audierit, ad Ordinarium deferatur, is ad se personam euocabit, & illi culpae poenam publicè implendam praescribet, nec tamen à mulcta duodecim denariorum liberabitur.
Forma publicae poenae. Cap. 3.
PVblica poena temerè iurantis haec erit, vt nudo capite astet ante suggestum, & altiore loco quàm sunt caeteri, tā tisper donec homilia die dominico recitatur, & illa terminata, [Page] statim in eodem loco confiteatur, se temeritatis suae vehementer paenitere, qua, sine causa, iurando dei sacrosancto nomine sit abnsus.
Forma legitimi iuramenti. Cap. 4.
LEgitimum autem iuramentum, ijs verbis, & nullis alijs, suscipi volumus: Ita me deus, per dominum nostrum lesum Christum, adiuuet.
Periurium quid sit. Cap. 5.
VT facilius à scelere periuriorū abesse possimus, primum explicanda nobis erit eius natura, deinde patefaciendum Periurium quid sit. quàm grauis in eo sit dei offensio. Periurium autem est mendacium iuramento confirmatum, vel iur amenti liciti violatio. Periurus autem is habetur, qui sciens, & proposito fallendi iuramēto quemquam dolose circumuenit, aut qui volens iuramentum licitum violat, aut qui iurans verba tam perplexèinuoluit, vt iuramenti sensus non percipiatur, contra quam fraudem, hanc regulam semper tenere volumus, vt id iurasse credatur, quod is, ad quem iuramentum referebatur, communi loquentium more intelligit.
De iudicibus iuramentum postulantibus. Cap. 6.
GRauissimum est periurij crimen, primum enim contra dei praeceptum est, deinde deus in eo rei falsae testis adhibetur. Postremo iuramentum, quo veritas, res humanae societati maxime necessaria, confirmari debet, ad suffulciē da mendacia, detorquetur. Cumigitur tam vehementer in periurijs peccetur, iudices in postulandis iuramentis, non sunt faciles, praesertim cum ex iuramentis, periuria consequutura non obscure conijciunt.
De peierantium poena. Cap. 7.
CLerici, qui scientes & volentes iuramenta de rebus licitis, & honestis interposuerint, si fidem post fefellerint, quam seruare poterant, aut si iuramēto confirmauerint, quae cum iurarent, ipsi falsa esse sciebant, primum ordinis gradu pellantur, in quo sunt: deinde beneficijs, vt vocant, excludantur, & non solum praesentibus careant, sed etiam ab hijs omnibus, quae forte consequi poterant, perpetuo summoueantur. Laicus, qui fuerit in crimine periurij conuictus, si facultates iudici videbuntur hoc ferre posse, decem libras in cistam conferct pauperum eius loci, in quo periurium est admissum, & publica confessione, coram ecclesia, suam sibi culpam displicere contestabitur, si vero rei conuicti non sint tantae opes, vt mulcta possit ad decem libras peruenire, tum in ecclesiae conspectu, publicè crimen suum agnoscat, & ante suggestum astet capite & pedibus nudis, toto tempore, quo vel homilia periurium tractans recitatur, vel concio peragitur, at (que) haec vniuersa patiatur, isto modo, tribus diebus dominicis continue succedentibus, & in cistam pauperum conferet, quantum cius facultates iudicabuntur ferre posse. Iudici tamen ecclesiastico potestas erit, vt pro circumstantiarum ratione, sua sapientia, vel demat de praescripta poena, vel ad eam addat. Interim hoc ipsis iudicibus nostris ve hementer imperamus vt in hoc horribili crimine periurij, cuiusnullum modum, aut finem homines inueniunt, non conniueant. Nam si quicquam eorum neglexerint, quae à nobis in hoc genere proposita sunt, iam antea denuntiamus, illis hanc illorum flagitiosam socordiam, in summū incursurū nostrum odiū Quin & hoc aequissimè videtur à nobis adijciendum esse, vt quicun (que) causam periurio scientes dederint, eisdem poenis comprehendantur, quibus periurij [...] ante subiecerimus. Hoc autem summatim ad omnes [Page] pertineat, in quibus crimen periurij conuincitur, vt infames sint, nec ad testimonium dicendum admittantur, nec vnquam post tempus periurij, iur amentum illis deferatur, nisi forte oneris iuramentum sit, in quo suam ipsi causam deteriorem faciant. Deni (que) quicun (que) periurio alteri damnū dederit, cogatur illi plenè pro damno satisfacere.
De legitimis iuramentis non detrectandis. Cap. 8.
NEc tamen ijs periurij poenis homines, ab omni genere iuramentorum abalienari volumus. Ita (que) si quis, authoritatem legitima iurare, vel iuramento interposito respondere iussus sit, iudici hoc ritè postulanti non negabit, & si forte negare voluerit, in eo contumax censebitur, & excōmunicationis poenam sustinebit, si maior sit quatuordecim annis, & mente integra.
De fide laesa. Cap. 9.
FIrmissimum est vinculum, humanae societatis fides, qua propter in ea custodiēda, legibus homines constringi debent. Ita (que) si parta vel promissa non consistant, nec impleantur, in quae vel à iuratis vel non iuratis consensum est, vel seriò tantum affirmantibus, illos qui fidem huiusmodi suam fefellerint, primum arbitrarijs poenis, à iudicibus ecclesiasticis, affici volumus: deinde cogantur, vt illis personis plenè satisfaciant, quae sunt illorum perfidia deceptae.
Exceptiones in periurij & fidei laesae culpis, quae sint. Cap. 10.
VErum superiores hae leges duas exceptiones habere debēt. Altera est, illos nō debere periuros videri, nec fidei laesores, qui cum omnia summa fecerint, vt iuramentum & fidem [Page 105] seruarent, tamē aliqua sūt huiusmodi ratione impediti, quam vitare non poterant. Istis enim satis erit, iudicibus probare suam voluntatem & operam: secundo loco, nec illi sunt fidei laesores, aut periuri censendi, quibus exciderunt subito, nec cogitantibus, nec opinantibus, promissa rerum iniquarum, inhonestarum, aut quae fieri non possunt, vel si primum recta fuerint, & progressu temporis in hanc absurditatem degenerauerint. Hoc tamen posito, & retento, quòd volens & sciens, qui rem inhonestam, iniustam, aut quae fieri non possit, iurauerit, aut promiserit, illum quidem hoc crimine non teneri, si iurata non praestet. Sed tamen ecclesiastico iudici iustas temeritatis suae poenas daturum esse.
Generalia iuramenta, & promissa qualia esse debent. Cap. 11.
QVi summatim iurat, vel promittit statuta, vel consuetudines ecclesiarum, capitulorum, vniuersitatem, vel huiusmodi quoruncun (que) locorum, vel societatum, se conseruaturum esse, non potest talis iuramenti, vel promissi authoritate compelli, res vt iniquas suscipiat, aut eas, quae fieri non possunt. Nec enim iurantis vel promittentis animis vllum honestum, ad talem peruersitatem respectum habere potest. Quapropter in conclusionibus talium iuramentorum, & promissorum, hoc attexi placet. Haec omnibus partibus seruabo, quibus cum sacra scriptura, cum legibus ciuilibus, & ecclesiasticis huius regni consentient, & quātum vires meae patientur.
DE IVRAMENTO CALVMNIAE.
Tam actor, quàm reus initio litis, praestet iuramentum calumniae. Cap. 1.
QVoniam calumniantes odimus, & summo studio & cura auersamur, libidinem eorum, qui facilè ac temerè ad litigandum procederent, reprimere summopere cupientes, necessarium duximus & praesentem legem ponere, per quam sancimus, quòd non aliter ne (que) actor, ne (que) reus in quibusuis causis ecclesiasticis, (nam & in ijs frequenter calumniari solet) ad litis certami na admittatur, quàm si in ipso litis exordio, iusiurandum calumniae subeat vter (que).
¶Iudex cum primum ad munus admittitur, praestet iuramentum de calumnia. Cap. 7.
IVdex licet de calumnia in singulis causis non iuret, tamē hoc iuramenti genus, quoad omnes causas, in vniuersum à se tractandas, ab initio cum suscipit, iudicandi munus praestare debet.
Forma iuramenti calumniae. Cap. 3.
TAm actor, quàm reus, cum de calumnia iurant, haec precipuè testentur, se putare iustam habere causam, nolle in vniuersa actione (quae subsequutura est) quicquam calumniari, nil (que) largitos esse, aut largituros, aut per se, aut per alios, vel ad iudicem vel ad alios corrumpendos, per quos iudicium administratur: nolle tergeuersari, aut dolos in pro bationibus nectere, ne (que) dilationes, vel in fraudem aduersarij, vel ad protrahendam litem, petere, & deni (que), se fideliter esse [...] his omnibus, quae in iudicio (modo ad causam pertineant) ab ipsis requirentur.
Iuramentum malitiae. Cap. 4.
LIcet iuramentum calumniae semel exigatur quoàd totam causam, post litis contestationem: attamen iuramentum malitiae, in omnibus litis partibus exigi potest, cum iudici visum fuerit, ne (que) manifestum periurium timetur.
Discrimen inter iuramentum maliciae & iuramentum calumniae. Cap. 5.
IVramentum maliciae à iuramento calumniae hoc differt, quòd hoc iuramentum (non vt illud) ad totam litem refertur sed ad illud tantum, quod tunc maliciosè agi praesumitur, debet (que) is, à quo exigitur, iurare, se non esse conscium sibi vllius maliciae, cut fraudis, qua studeat, in eo quod proponit, aut agit, aduersarium circumuenire. Potest (que) hoc iuramenti genus, & ante litis contestationem, & postea exigi, non solum à dominis litis, sedetiam ab eorum procuratoribus, & substitutis, vt dictum est, quoties praesumptio est, maliciose agi.
Iuramentum aut per dominum litis fiat, aut per procuratorem. Cap. 6.
DOminus causae de calumnia iurare debet, quando facilè haberi potect, alioqui iuramentum sufficiet procuratoris, modo speciale mandatum habeat ad iurādum in ea causa de calumnia. Attamen si à domino fuit, ante discessum, vniuersalis constitutus procurator negotiorum eius, non erit opus speciali mandato. Si domini litis de calumnia iurarunt, & deinde suos procuratores instituerint, ad litem prosequendam, procuratores etiam de calumnia iurare debebunt, sed ad hoc speciali mandato non opus erit.
Iurans debet non leuem habere causae notitiam. Cap. 7.
OEConomum, seu procuratorem, aut syndicum, qui ad iurandum de calumnia est admittendus, iustam, & non leuem causae notitiam habere oportet.
Mortua altera parte, successor idem praestabit iuramentum. Cap. 8.
QVando is qui litem instituerit, mortuus fuerit, haeres, aut successor eius, qui litem est prosequuturus, iuramentum calumniae praestare debet, licet qui mortuus est iurauerit.
In appellatione iurandum. Cap. 9.
IN appellationis quo (que) causa de calumnia iurandum est, quamuis ab initio institutae litis iuratum fuerit.
Recusans iuramentum calumniae causa cadat. Cap. 10.
IS à quo iuramentum calumniae, seu malitiae requiritur, si recuset ipsum praestare, causa cadet, siue reus fuerit, siue actor.
Iuramentum calumniae non est omittendum. Cap. 11.
SEd quia veremur, ne forsitan partes collusione quadam vtentes remittant sibi inuicem huiusmodi sacramentum, & vel pacto sanctionem nostram deludant, praecipimus (quandoquidem non pro commodo priuatorum tantummodo verumetiam pro communi vtilitate, praesentem legem posuimus) quòd iudices minime patiantur iusiurandum istud, nedum expressè, sed ne tacitè quidem remitti, sed illud (vt praemittitur) omnino exigant, & nullo modo praetermittant. [Page 107] Est enim hoc iuramentum calumniae, inter legitimas obseruationes iudiciorum numeratum. Quod si iudex neglexerit, praesertim à parte monitus, sententia cius iure cassabitur.
De probationibus.
Probatio quid sit. Cap. 1.
PRobatio est rei dubiae, per legitima documenta, ostensio.
Reo confitente, non est opus probatione. Cap. 2.
QVid est opus causam in examen trahere, quam reus suae confessione certam facit, & indubitatam? Proinde nō est quaerenda probatio, cum reus id quod contra eum principaliter propositum est, fatetur. Probationis facultas amplianda potius, quàm restringenda est, vt veritas in omnibus causis elucescat.
Species probationis. Cap. 3.
SIue igitur per testes, instrumneta, praesumptiones, iudiciae aut famam, probationes offerantur, prudens iudex, cui multum quoad hoc tribuendum esse iudicamus, facile exiistimabit, (pensatis rerum & personarum circumstantijs) quatenus cui (que) credendum sit. Ne (que) enim ad vnam probationis speciem iudex sese alligare debet, sed ex iusta animi sui sententia aestimabit, quid aut credat, aut parum probatum sibi videatur, cum intelligat, multa saepe coniunctimeuincere, seorsim verò accepta nequaquam fidem facere.
Probatio non est admittenda, nisi reo praesente, aut per contumaciam absente. Cap. 4.
QVanquam verò iudici, & non parti, fides facienda sit, volumus tamen aliquod probationis genus aduersus aliquem admitti, vel exhiberi, nisi ipso aut praesens fuerit, aut per contumaciam absens.
Probatio facienda est in iudicio coram iudice. Cap. 5.
PRobatio recipienda est coram iudice, & in iudicio, non extra iudicium, ne (que) coram notario aut tabellione.
Actori non reo interest probare. Cap. 6.
ACtore non probante, reus etiam si nihil [...] absoluendus est, nisi tantae aduersus ipsum praesumptiones insurgant, vt in eum probationes [...] Alioqui enim nō conuenit vt, actore [...] [...] se profitenti se probare non posse [...] [...] [...] monstrandi contrarium [...] [...] naturam factum negantis nulla [...] tamen, coarctatis loco & tempore, [...] [...] probandi obseruari volumus.
Contrariae probationes.
SI ab vna & eademparte, contrariae probationes aliquando producantur inuicem sibi ipsis & merito derogare debent. At si à diuersis partibus contraria fortassis allegantur, & proponentibus huiusinodi probationes adhibitae fuerint, fortiori probatione adhaerendum erit. Sed si de ea non constet, fauendum est reo, nisi fauor reipublicae, salus animarum, aut natura causae aliud suaserit.
In communibus iudicijs tam reo, quàm actori incumbit probatio. Cap. 8.
IN communibus iudicijs, tam actor, quàm reus probationibus onerantur, is (que) vincet, qui meliores, & efficatiores probationes attulerit: Sed si omnia huiusmodi aequalia sint, pro possessore iudicabitur, nisi fauor causae aliud suaserit.
Post publicationem, non licet contrarias probationes afferre. Cap. 9.
SI de impedimento aliquo, [...] in causa matrimoniali, probationes aliquae publicatae sunt, non licebit alteri parti contrarias probationes aliquando inferre, vel producere.
In omni actu iudiciali adesse oportet aut notarium, aut duos testes. Cap. 10.
IN recipiendis probationibus, at (que) in omnibus alijs actibus iudicialibus, iudex debet publicum notarium, aut duos, loco illius, honestos viros adhibere, per quos cuncta quae aguntur fideliter scribi mandamus, vt si quae postea super actitatis oriatur controuersia, ea penitus per ipsa originalia publica & communia tollatur.
Affirmanti incumbit probatio, non neganti. Cap. 11.
VT creditor, qui pecuniam petit, numeratum probare cogitur, ita rursus debitor, qui solutam affirmat, eius rei probationem praestare debet. Ei enim incumbit probatio, qui asfirmat, non qui negat.
Aliena à causa nihil probant. Cap. 12.
PRobationes verò, vel necessario, vel praesumptiuè inferre [Page] debent, id, de quo agitur. Quae verò aliena sunt à causa, seu controuersia, nihil probant.
Accusatores in iudicium deferre non debent rem, quae probari possit. Cap. 13.
SCiant cuncti accusatores, eam serem deferre in publicam notitionem debere, quae munita sit idoneis testibus, vel instructa apertissimis documentis, veliudicijs ad probationem indubitatis, & luce clarioribus expedita.
Testes Synodales. Cap. 14.
TEstibus tamen synodalibus, ac alijs probationibus, ex ex magnis & vehementioribus suspitionibus exortis, antequam vim, veterem (que) authoritatem reseruamus.
Officium iniunctum quis (que) probare tenetur se impleuisse. Cap. 15.
QVotiescun (que) aliquis ex officio sibi iniuncto, aliquid facere tenetur. Ipse semper probare debet, quod officium su um husmodi, ac onus iniunctum fideliter adimpleuit, vel per eum non stetit, quo minus adimpleuit.
Monumenta publica. Cap. 16.
CEnsus & monumenta publica potiora testibus esse censemus.
Reus potest probandi onus in se suscipere. Cap. 17.
POtest reus onus probādi in se assumere, & docere de iure suo, licet ad hoc nullo iure astringatur.
Reus exceptiones suas probare debet. Ca. 18.
QVi dolo aliquid factum esse dicit, seu excipit, ipse de dolo [Page 109] docere debet. In exceptionibus quo (que) omnibusreus actoris partes sustinebit, ipsam (que) exceptionem (vt actor suam intentionem) implere cogetur, qui mutatam [...] dicit, probare hoc necesse habet.
Ad probandum ea quae nihil causam [...], nemo admittatur. Cap. 19.
AD probationem illius rci, nemo admitti debet, quae etiam probata nihil releuaret, ne & partes inambus expensis onerentur, & lites plus iusto differantur.
Quando confessio omnibus probationibus sit praeferenda. Cap. 20.
PRobationes omnes confessioni partis merito cedere debent. Siue igitur contra instrumenta, testes, aut sententiam, in fauorem suum introductam, siue latam, aliquid confitetur, locum semper obtinebit, contrarijs probationibus nō obsistentibus, nisi animae periculum in causa vertatur, aut leges confessioni huiusmodi resistant, & nisi confessio pro causa confitentis faciat.
Probationes valent, etiam nullo designato termino ad probandum. Cap. 21.
PRobationes non censentur reprobatae, licet sine assignatione alicuius termini, aut nulla ad probandum concessa dilatione, factae reperiantur.
Probationes iuductae ad vnum effectum valent ad alium. Cap. 22.
PRobationes inductas ad vnum effectum facere fidem ad alium effectum inter easdem personas aequum esse [...].
Alleganti statuti ignorantiam non facile creditur. Cap. 23.
ALleganti constitutionis, aut statuti ignorantiam, non est credendum, nisi probationem suae ignorātiae adducat, aut praesumptiones verisimiles, quibus iudex (consideratis rei & personae circumstantijs) possit in plenam probationem alleganti ignorationem iuramentum differre.
Probatio per iuramentum. Cap. 24.
QVando aliquid ad conscientiam solam pertinet, per iuramentum admittitur probatio.
Aliquando negatiua probanda est. Cap. 25.
ABea parte quae dicit aduersarium suum ab aliquo iure prohibitum esse, speciali lege, vel constitutione id probari oportet. Idem respondendum est, si quis neget aliquid recte factum, ipsam praestare debere probationem.
Antiquitatis probatio. Cap. 26.
IN finibus ac rebus antiquis probandis, fama, ac testes de auditu, libri (que) antiqui, sine suspitione aliqua confecti, custoditi, & reperti possunt iudicem ad credulitatem adducere, vt rectè, pro sic probante, sententiam ferat, nisi aduersae partis fortiores probationes aliud requirant.
Acta iudicij fideliter custodienda. Cap. 27.
ACta iudicij plenam inducunt probationem, volumusigitur eadem omnia & singula fideliter descripta, ac more solito, clausa transmitti ad iudices appellationis, illud requirentes, seu exigentes, vt ex illis colligant, an per inferiorem iudicem recte iudicatum existat.
DE POSSESSIONE.
Cap. 1.
POssessori non incumbit onus probandi, res [...] ad se pertinere, cum actore in probatione deficiēte, dominium apud possessorem manere debeat. In possesssionis iure is superior, & victor existimabitur, qui de antiquiore possessione, fidem facere possit, maximè si illa aliquo titulo iustificata sit, nisi altera pars meliores & efficaciores probationes introduxerit, possessionem suam iustificantes.
Res alienas possidens, licet iustam causam tenendi fortassis non habeat, non nisi intentionem suam implenti restituere cogitur.
Sifraude, vel violentia, possessionem rei alienae aliquis nactus fuerit, illa possessio non solum illi non proderit, sed eum fortiori probatione aggrauat, si ipse rem ipsam, vel suā, vel sibi debitam postea affirmet.
DE FIDE.
De fide instrumentorum. Cap. 1.
IN persequendis litibus, eandem vim obtineant fides instrumentorum, & depositiones testium.
Instrumenta publica. Cap. 2.
INstrumentorum alia sunt publica, alia priuata. Publica quae à notario nostra authoritate creato, cum subscriptione testium fiunt. Quae autem nostri, alicuiusvè archiepiscopi, episcopi, archidiaconi ciusvè commissarij, seu officialis, [Page] aut alterius cuiuscun (que), publicum gerentis officium sigilli appensione muniuntur, autentica rectè nuncupentur.
Instrumenta priuata. Cap. 3.
SCripta priuata dicimus, quae à priuatis personis conficiuntur, nec aliquo publicò, seu autentico sigillo coadiuuantur, quae nisi ex Archiuo publico causam in se complectētia, proferantur, vel alij probata fuerint, fidem facere nolumus.
Priuata scripta non valent, nisi trium testium subscriptione firmentur. Cap. 4.
PRiuata scripta, quibus inter aliqu as personas contrahitur, tum in iudicio valida sunto, & robur habento, si trium testium subscriptione firmentur, ne manus ambiguitate, at (que) charecterum collatione, cum vtrius (que) partis periculo sit laborandum, nevè perfidè negandi, quae acta sunt, detur occasio.
Libri mercatorum. Cap. 5.
EXemplo perniciosum est, vt ei scripturae credatur, qua vnusquis (que) annotatione propria debitorem sibi aliquem constituit, vnde neminem ex suis subnotationibus, debiti probationem praebere posse oportet, mercatorum tamen & aliorum artem aliquam approbatam exercentium, libris, & rationibus, cum alijs adminiculis, plenam fidem adhiberi volumus.
Modus conficiendi instrumenta. Cap. 6.
IN conficiendo instrumento, hanc scriem obseruari volumus, vt scriba cum primis à dei nomine auspicietur, annum domini subdat, regis nomen, titulum, & regni annum posthac mensem, & diem eius, & nomen loci, vbi contractus initur. Deinde narrentur, quae sunt exponenda, testes [Page 111] adscribantur, aut subscribant. Notarij quo (que) obsignatio, cum subscriptione, ac proprio signo, in fine adijciatur, scriptura cum alieno sigillo minuta non minorem facit fidem, quàm si proprio esset obsignata, si hoc ipsum, & causa in eadem exprimatur.
Scripturarum comparatio. Cap. 7.
SCripturae legitimo modo comparatae semiplenam faciant probationem.
Instrumenta ipsa in iudicio exhibenda sunt. Cap. 8.
INstrumento publico causam suam probaturus, ipsum exhibeat in iudicio, exemplaria nempe nihil faciant, nisi cō grui iudicis authoritate descripta fuerint. Instrumento semel in iudicio producto, viso, ac praelecto, sufficiat verum ipsius exemplum, fideliter cum originali authoritate iudicis collatum actis iudicij esse insertum.
Instrumenta quando exhibenda sunt. Cap. 9.
VNusquis (que) instrumenta, vs (que) ad conclusionem in causa, vel in causis, in quibus non concluditur, vs (que) ad secundam termini, ad audiendam sententiam, assignationem exhibendi facultatem habeat. Et non potest, nisi iudici, qui de causa cognoscit, ex insta causa aliter visum fuerit.
Contraria scripta. Cap. 10.
SIbi imputet, qui contrarias inter se scripturas, in iudicio protulerit, fidem sibi inuicem derogantes, cum in ipsius fuerit potestate quam maluerit non proferre.
Instrumenta publica valent mortuis testibus. Cap. 11.
SCripta publica, propter mortem testium in eisdem descriptorum, [Page] deficere nulla ratio permittit.
De exustis aut amissis instrumentis. Cap. 12.
SIcut iniquum est, instrumentis vi ignis consumptis, debitores renucre solutionem, ita non statim casum conquerentibus facile credendum est. Intelligere ita (que) debetis, non existentibus instrumentis, alijs argumentis probare debere fidem petitionibus adesse. Apud eos, qui rem gestam ignorauerunt, amissorum instrumentorum habita testatio, nihil ad probationem veritatis prodesse potest.
De instrumentis suspectis. Cap. 13.
INstrumentum, si in loco minus suspecto sit abrasum, per hoc non censetur vitiosum, nec corruit ex fractura sigilli. Si loco suspecto, instrumētum, vel rasuram, vel lituram habeat, aut aliud aliquod notabile vitium, corruptum quidem est, & improbatur. Verum non in vniuersum, sed solummodo quoad illud caput, vbi vitium est deprehensum. Quo verò ad alia capita, post fidem facere secus tamen statuimus, cū aliqua sua parte, instrumentum falsum conuincitur, quoniam tunc totum suspectum redditur, & vt falsum improbari potest. Si sculptura sigilli, eius dignitati vel officio, qui imposuisse dicitur minus conueniat, instrumentum redditur suspectum. Cum chartam scriptura multo vetustiorem, vel dissimilitudinem in cera videas, instrumentum non immerito suspectum habeas. Instrumenti fides, in quo vna litera, vel syllaba alterius loco apponitur, vel deest, si de sensulique re possit, per hoc non vacillat. Propter falsum latinum, ex vnius literae, vel syllabae appositione, loco alterius, aut literarum transpositione, vel similibus resultans instrumentum corruere nolumus.
Instrumenti improbatio. Cap. 14.
SI aliquod instrumentum, quasi falsum improbare in iudicio quis voluerit, primum iuramento se obstringat, quo se nil calumniandi causa esse ducturum testetur, alioqui non audiatur.
Ad aliquod instrumentum improbandum, quatuor aut quin (que) testes ad minimum exigantur, qui sint probatae fidei, & iudici omnino videantur idonei.
De Instrumentorum custodia. Cap. 15.
SI de tabulis testamenti, vel alijs instrumentis communibus deponendis agatur, & dubitetur, apud quem ea deponi oporteat, semper seniorem iuniori, & amplioris honoris inferiori, & marem foeminae praeferemus.
Instrumentum à diuersis tabellionibus factum. Cap. 16.
INstrumentum ab aliquo tabellione inceptum, nec dum vel propter subitaneam fortasse mortem, vel propter diuturnum impedimentum perfectum, [...] ordinarij, & ijs requirentibus, quorum interest, potest à quouis alio tabellione perfici, perpetuam vt habeat fidem.
Descriptio vetusti instrumenti. Cap. 17.
SI instrumentum propter vetustatem vel aliam iustam causam describi petatur, congruo iudici offeratur, qui si diligenter inspectum in nulla sui parte vitiatum repererit, per publicam personam praecipiat describi, eandem authoritatem per hoc cum originali habiturum.
Antiquitatis probatio. Cap. 18.
IN factis antiquis, & quae hominis [...] memoriam, libro; antiquos; & id genus alias priuatas scripturas in [Page] Archiuo publico aliâs fideliter custoditas plenam fidem [...] statuimus.
Scripturis autenticis detrahitur fides, si vnus ex testibus contradixerit. Cap. 19.
SIgillis autenticis, ac instrumentis, quibus ipsa appenduntur, seu adhibentur, consuetam fidem volumus adhibere, donec per probationes contrarias reprobentur, merito (que) fides illius instrumenti vacillabit, cui vel vnus testis in eodem descriptus contradixerit.
Aduersarius non est cogendus in medium proferre quod contra sefaciat. Cap. 20.
ACtori deliberandum est antequam agat, quibus probationibus vti voluerit, frustra expectaturus, vt aduersarius suus cogatur aliquid, quod contra sefaciat, in medium proferre. Ciuilium tamen legum dispositioni, quoad instrumentorum editionē, per hanc legem nolumus derogari.
De rationibus defuncti. Cap. 21.
RAtiones defuncti, quae in bonis eius inueniūtur, ad probationem sibi debitae quantitatis, solae sufficere non possunt, nec etiam si in vltima voluntate, defunctus certam pecuniae quantitatem, aut etiam res certas sibi deleri significauit.
De crimine falsi.
Crimen falsum quid sit, & quando committatur. Cap. 1.
CRimen falsi, veritatis est immutatio, quae dolo ma lo sit, & cum iactura fratris coniungitur, & cum [Page 113] in verbis tum in scriptis committitur: deni (que) in omnibus quae in iudicio, & vsu publico rata & firma esse debēt, principio in hoc crimen incidunt, qui falsa testimonia dicunt. Deinde qui mercede etiam adducuntur, vel vt testimonium non ferant, velvt ferant.
In eodem crimine sunt, qui testamenta supremas hominum voluntates, codicillos, acta, instrumenta, syngraphas, vel alia eius generis quascun (que) probationes, ex quibus in iudicijs fides fieri possit, nuntiauerint, vel vlla ratione peruerterint, vel ad opprimendam, vel occulenda ista celauerint, diffregerint, cobusserint, aut sponte summouerint, aut quoruncun (que) scriptorum huius generis signa corruperint, seu ipsa scripta deleuerint, seu quocun (que) modo interleuerint, nec solum authores ipsi sunt rei, verumetiam & illi tenentur, qui scripta vel adulterata, vel vllo modo depriuata descripserint, obsignauerint, recitauerint, & induxerint, allegauerint ad iudicium, vel qui talia scripta fieri pronunciauerint aut consenserint vt fierent, modo sciētes, haec egerint, & dolo malo. Tenentur etiam, qui citationes, inhibitiones, decreta, edicta, acta, vel scripta siue ciuilis fori, siue ecclesiastici, malitia violauerint quocun (que) modo, vel eorum obsignationes, & signa seu corruperint, seu pro veris falsa subiecerint. Hoc falsi crimen etiam in illis haeret, qui nomina [...] in scriptis absentium, quasi praesentes fuissent, vel ipsa nomina distorquent, peruertunt, aut immutant dolo malo. Itidem, qui fals as literas, vel edicta falsa, in nomine iudicum, tam ciuilium, quàm ecclesiasticorum mittunt aut diuulgant. Ad illos etiam crimē falsi pertinet, qui signis quomodocun (que) detractis, aut dimotis, alienas literas patefaciunt, licet sint fortè priuatorum hominum, & eas velipsi legunt, vel aduersario eius, à quo sunt scriptae, legendas vllo [Page] medo curant, aut permittant: illo semper prouiso, quòd scientes & dolo malo faciant: huius etiam criminis rei sunt, qui apud se deposita quaecun (que) instrumenta, cum illis, qui contrarias etiam partes tuentur, communicant, nisi iudicis assensu fecerint, aut illius, qui instrumenta deposuit, & cui subseruiunt. Eadem est illorū causa, & par culpa, qui testamentum clausum, aut quomodocun (que) inuolutū explicant, & euoluunt, si fraus suberat, & si nullum, in patefaciendo, ius habebant, vt id iustè possent facere, quod eodem modo valet in his, qui codices rationarios, praesertim mercatorum, quacun (que) ratione corrumpunt, vel folia ex illis aliqua eximunt. Participes sunt huius criminis ipsi etiam notarij, & scribae, cum testes scriptorum adhibent rerum omnium quae tractantur, ignaros, si scientes hoc, & dolo malo fecerint. Similiter peccant, qui supplicando, aut petendo quippiam à principibus, metuuntur, seu veritatem ad rem praesentem necessariam tacent.
Omnis igitur ad principes talis obrepsio iustissimum habere videtur hoc supplicium, vt illis omnibus careant, ad quae non veritate, sed mēdatio, & simulatione peruenerint. Deinde inuoluuntur omnes in hoc crimen, qui literas, instrumenta, syngraphas & huius generis alia quaecun (que) scripta, cum illa sciant vitiata, vel depriuata esse, tamen eadem apud se detinent, & illa nec rumpunt, nec exurunt, nec vllo modo abolent Immo ne notam quidem apponūt vllam, quae secerni possint. Nam damnum ex illis, ad posteros saepe descendit. Deni (que) illos etiam aequum est huc annumerari, quorum tam insatiabilis & hians cupiditas est vt eandem rem solidam & integram, diuersis pactis distrahant, & diuersis hominibus diuendant.
Huius criminis rei & suspecti quomodo conueniuntur. Cap. 2.
HOs igitur ac eorū similes, contra quos falsi crimen obijci potest, iudex istis quatuor rationibus conueniet, per inquisitionem nimirū, aut accusationem, vel exceptionem, vel denuntiationem. Qui verò falsi non obscurè suspectus fuerit, eum iudex apprehendi curabit, & apprehensum non liberabit, donec illi de veritate planè constituerit.
Conuictorum poenae. Cap. 3.
QVi verò accusati fuerint, & legitime conuicti, si conquivipossint, & inueniri, poenas ecclesiasticas subibunt iudicum arbitrio ritè pronunciatas. Deinde fructibus carebunt, & emolumentis quae fuerant ex scripturis corruptis, aut vlla ratione peruer sis, ad se peruentura, & illis etiam, quaeiam peruenerint. Praeterea cogentur, quantum facultates sinent, illis omnibus plenè satisfacere, quorum conditio illorum fraude, vlla in re, deterior facta est. Infames etiam erunt, officijs, & beneficijs, si quae sunt, remouebuntur, & pellentur, & nec officiorum, nec beneficiorum vnquam capaces erunt, ex eo tempore, quo in hoc genere criminis conuicti damnati (que) sunt. Et si ministri fuerint, munere quo fun guntur in ecclesia, eos excludi oportet.
De scriptis corruptis quid statuendum sit. Cap. 4.
QVoniam diximus falsarijs quid saciendum sit, consequens est vt videamus, quid de scriptis ipsis statuendū sit, quae quoniam corrupta deprauata (que) sunt, nullius illa mo menti, aut ponderis esse volumus, nec in indicium introduci, quin & illud praecautum sit, vt sententia si fuerit à iudicius aliqua, vel falsorum testium, vel scripturarum violatarum [Page] authoritate, perlata, reuocetur eadem, & retaxatur, & omnino pro nulla sit, & alia noua pronuncietur, qua conueniens sit regulae veritatis & iustitiae.
Fraus & dolus malus spectantur in crimine falsi. Cap. 5.
INterdum euenire potest, vt aliquis non dolo malo, nec sciens, sed ignorans, & ipse deceptus ab alio, falsum instrumentum pro vero sumat, & eo vtatur, quòd si accidat, & is qui scripto sit vsus, innocentiam in hac re suam iudici probare possit, illū omnino volumus hoc crimine liberari, quod nunquam consistere potest, nisifraus, & dolus malus ibi concurrerint.
Scribae vitium negligentia inductum quomodò puniatur. Cap. 6.
ACcidit etiam, vt cum ex Archetypo, vel (vt vulgo nominant) originali describitur aliquod instrumentum, scriba negligens, & non satis animaduertens erret, ac aliquid secus ponat, quod in originali collocatum est. Quòd si nulla fraude factum esse, nec dolo malo, scriba defenderit, & obtinuerit, falsi quidem non damnabitur, sed tamen negligē tiae poenam dabit, quam iudex assignauerit. Etenim illum oportet in eo vigilare, vt suam scripturam, ad primum exemplum diligenter accommodaret, scriptum autem ipsum in quo sic aberratum est, nullū omnino fidem habere potest.
Sigilla vniuersitatum & societatum sine consensu praefecti, & maioris partis vniuersitatis non valent. Cap. 7.
SIgilla capitulorum, ecclesiarum, vniuersitatum, hospitalium, & aliarum id genus societatum, non apponentur, ad vllum diploma vel scriptum quodcū (que), nisi praesens sit, aut [Page 105] consentiat qui in societate praefectus est caeteris, & nisi cum praefecto conspiret, etiam maior pars canonicorum, vel sociorum, vel collegarum, vel eius cuiuscun (que) vniuersitatis, [...] quam eo tempore rerum gerendarū authoritas est. Qua inre qui secus fecerint, aut fieri procurauerint, acerbè iudicum ecclesiasticorum arbitratu puniantur, & instrumenta vel diplomata, vel scripta cuiuscun (que) generis secus obsignata, quàm praecepimus, vt falsa remoueri volumus, & pre nullis haberi. Et si fortè per illa quicquam damni fuerit, cuiusquā rebus illatū, pro illo plenè satisfiet ab hijs, qui vel ipsi consignarunt, vel effecerunt, vel consenserunt, vt consignarētur scripta secus, quàm à nobis prius est cōstitutum.
DE TESTIBVS, EORVMQVE DICTIS.
Quando testes examinandi sunt ante litem contestatam. Cap. 1.
COnsiderandum est, an probatio per testes sienda sit in causa principali, an in causa accessoria, & emer genti. Si in causa incidenti, & accessoria (cuiusmodi sunt, quae oriuntur ex oppositis exceptionibus dilatorijs, & declinatorijs iudicij, at (que) etiam peremptorijs quibusdam, vt est exceptio transactionis rei iudicatae, litis [...] per iusiurandū) nō estopus vt expectetur litis cōtestatio, quia tales controuersiae obstant, quo minus fieri iudicium de prin cipali quaestione possit, nisi de illis prius constet id quod constare non potest, si non offerantur probationes. Necesse est ita (que) testes, ad probandas tales exceptiones, ante litis contestationem in principali causa factam admitti. In causa verò principali regulariter non admittitur testium probatio, [Page] nisi lis contestata sit, quia ante litis contestationem constitui non potest, quae sit inter litigantes principalis controuersia. Ineptus ita (que) esset iudex, qui admitteret eius rei probationem fieri, de cuius controuersia nondum ei satis constaret. Nonnunquam tamen & principalis negotij testes recipiuntur ante litis contestationem, sed hoc fit certis solum ex causis, & ex beneficio quodam iuris, vt si quis diuturnam absentiam, aut mortem metuat eorum, quibus compertum sit negotium, quod in controuersiam venire possit, curare potest, vt ad aeternam memoriam publico instrumento eorum testimonia describantur, vel si lis iam nota sit, vt à iudice examinentur, lite nondum contestata. Vbieun (que) autem id fuerit factum, necesse est vt depositiones testium consignē tur, & quamprimum fieri possit, denuncientur illis, quos metuat, quis sibi futuros aduersarios ea in re, nec publicentur, donec elapsus sit annus post receptionem talium testiū, aut lis sit contestata, ne fraudi sit illis ignorasse, ea de re, receptos esse testes.
Dilatio ad producendum testes. Cap. 2.
EA pars cui incumbit probatio, potest petere sibi dari dilationem à iudice, ad producendum testes, quam ei dare iudex tenetur, adhibita competenti moderatione temporis, secundum spatia, quibus distat testium habitatio à iudicis domicilio. Et dum durat tempus datae dilationis, potest producens vel vna, vel terna vice, ad iudicem nomina eorum, quos producturus est testes, referre, quarta vice hoc ei conceditur, nisi iuret de calumnia.
Articuli probationis. Cap. 3.
RElatis ad iudicem nominibus testium, simul exhibenda sunt capita dicendi testimonij.
Testium citatio. Cap. 4.
PRoducens verò testes curet eos à iudice citari, & eis certum constitui tempus deponendi suum testimonium. Suspecti enim habentur testes, qui se vltrò obtrudunt iudici, ad perhibendum testimonium. Ad fidem tamen rei gestae etiam non rogati testes sufficiunt.
Aduersae partis citatio. Cap. 5.
NOn solum autem testes, sed & pars, contra quam illi producuntur, vocanda est ad audiendum, & videndū testes produci, generali clausula citationū adiecta, quod siue venturus sit, siue non, tamen iudicem processurum in causa, quantum de iure possit. Est (que) simul ei facienda copia articulorum, quos ille, qui testes produxit, iudici exhibuit, vt si ei libeat, interponere possit suas interrogationes.
Interrogationes. Cap. 6.
INterrogari autem potest & de personae fide, & de negotij circumstantijs. Ad personae fidem spectant explorandam studia, mores, voluntates, fortunae, aetas, cognatio, totius (que) vitae conditio. Ad negotij verò circumstantias pertinent quomodo in eius rei notitiam test is peruenerit, an ipsi negotio interfuerit, an ab alijs acceperit, & quare factum quod (que) sit, quo tempore, quo loco, qua spe, quo consilio.
Dilatio ad interrogationes concipiendas. Cap. 7.
AD has autem interrogationes concipiendas, itidem potest peti dilatio à parte, contra quam testes producuntur. Non autem debet iudex interrogationum copiam facere parti producenti testes, ne eos ex his ad respondendum [...] [...] [...].
Protestatio in exhibitione interrogationum. Cap. 8.
POtest quo (que) pars in exhibitione interrogationum, protestari, quòd eatenùs velit admittere testes productos, vt sibi saluum maneat ius reprobandi eorum personas, & dicta, per alios testes. Ni si enim quis ante publicationem testimoniorum, de reprobatione testium, protestatus fuerit, postea non auditur, nisi iuret se nulla malitia, nec dolo ad pro trahendam litem, ad faciendum talem reprobationem, induci, & nunc primum se id reperisse, quod testibus obiecturus sit.
Iuramentum testium. Cap. 9.
REquiritur autem, vt testes iuramentum praestent, antequàm quicquam deponatur, quia testi non iurato, quantumuis religiosus ille fuerit, non creditur in alterius praeiudicium. Iurabunt autem totam dicturos veritatem, quam norunt, de re super qua iurant, nec vllam admixturos falsitatem, quòd pro vtra (que) parte dicent veritatem, quam sciunt ad negotium pertinere, etiam non interrogati, & quòd nec pretio, nec amore, aut odio, nec timore, aut commodo quocū que dicent testimonium. Nihilominus partibus inuice renuentibus vt non iurent testes, creditur etiam non iuratis. Iuramentum testium extendere volumus ad omnem causam, & etiam interrogatoria quaecun (que) legitimae rei, nisi [...] super vno articulo producantur.
Diebus feriatis non iuretur. Ca. 10.
TEstes diebus feriatis iuramentum ne praestent, cum [...] processu iuris sit, & actus iudicialis. Examinari [...] testes iurati quocun (que) tempore possunt, quia examinatio testium non est iudicialis actus, sed seorsim, & secreto loco sit [Page 117] vt liberiores sint testes, ad dicendum testimonium. Nam testimonium habetur pro nullo, quod palam omnibus dictum est.
Deligatio examinationis. Cap. 11.
POtest autem iudex, vel ipse testes examinare, vel id munus alteri committere, verum is, qui commiserit testium examinationem, non potest porrò alij delegare, quia eius industria videtur esse electa.
Reiectio testium quando fienda. Cap. 12.
TEstes admitti volumus ad dicendum testimonium, etiā si contra eorum personas obiectum sit, nisi obiecta sit eis excommunicatio, aut apponens afferat promptam suae oppositionis probationem.
Testes per iudicem cogendi sunt, si venire recusant. Cap. 13.
SI qui testes requisiti venire recusauerint, hi iudicis autho ritate compellendi sunt, cum non minus ferè delinquat is, qui veritatem supprimere conatur, quam qui falso deposuerit.
Qui in testimonium venire cogi non possunt. Cap. 14.
TEstes non temerè euocandi sunt per longum iter multo (que) minus milites à suis signis vocandi sunt, perhibendi testimonij causa.
Ad nobiles & debiles eundum est, pro illorum examinatione. Cap. 15.
SItestes in maiori aliqua dignitate constituti fuerint, aut aliquo naturali ineuitabilivè impedimento detenti, vt ad [Page] udicium congruè & commodè venire non possunt, tunc iudex aut ad eosdem descendat, aut examinationem illorum bono viro committat.
Officium testium. Cap. 16.
OFficium testis in hoc maxime versatur, vt de rebus sibi bene notis veritatem exponat. Prohibemus igitur, ne qui testes cuiuscun (que) status, conditionis, seu nominis existant, iudicandi officium in se assumant, ne (que) de criminibus aliquibus aliquid statuant, nec etiam inquirant, nisi ad mandatum illius iudicis, qui cognitionem ipsius causae in qua aliquid agere conantur, habere dinoscatur, sub poena contemptus.
Qui à testimonio repellendi sunt. Cap. 17.
REpelli volumus à testimonio, omnes de crimine aliquo famoso cōdemnatos, inimicos capitales domesticos, quibus imperari potest ratione patriae vel dominicae potestatis, parentes etiam, & eos qui loco parentum sunt impuberes, ac mente captos, palam quaestum facientes, proxenetas & causarum sollicitatores in illis causis, quas sollicitasse noscuntur (nisi vtra (que) pars consentiat.) Nec non eos, qui in re sua testimonium dicere conantur, à testimonio penitus arceantur. De criminibus autem suspecti mercenarij (aliâs probi, & honesti) amici, mulieres, consanguinei, cum quibus matrimonium de iure diuino non prohibetur, qui ante alteram partem testimonium dixerint, ad testimonium admitti possunt. Sed bonus iudex ex fide, dignitate, moribus, grauitate constantia (que) illorum, ac rei, de qua controuertitur, mole, facilè existimare poterit, quid aut credat, aut parum per ipsos probatum opinari debeat.
Quorundam testimonia repellenda sunt. Cap. 18.
QVi falsò, vel varia testimonia dixerint, vel vtri (que) parti causam prodiderint, qui (que) ob testimonium dicendū, vel non dicendum, pecuniam recipisse iudicati fuerint, non solum fide omni carebunt, sed etiam à iudicibus condignè punientur, & parti laesae satisfaciant.
Qui à testimonio repellendi sunt. Cap. 19.
PArticeps criminis, minor (que) viginti annis, in criminalibus causis, testimonium reddere non debent. Nec is etiam qui ante in simili causa testimonium in eum dixisse probabitur. Procuratores, aduocati, caeteri (que) negocia alicuius ge rentes ad testimonium pro dominis suis non admittantur. At si aduersa pars eorum testimonijs vti voluerit, veritatem, quam nouerint, post depositū officium, dicere cogentur.
Testes de vniuersitate. Cap. 20.
SInguli de vniuersitate aliqua possunt esse testes, in causa ipsius vniuersitatis, si non principaliter de iure ipsius testis agatur, aut de singulari suo, & non vniuersitatis commodo, agatur.
Testes domestici quando adhiberi possunt. Cap. 21.
VSu compertum est, nonnullos siue taedio prioris coniugij affectos, siue spe secundi magis prosperi matrimonij ductos, crimen adulterij coniugibus suis impingere. Sit igitur iudex in hac parte prudēs, nec facilè sibi imponi permittat, nec quibuscun (que) credat, qui suspitione aliqua laborent, quivè dictorum suorum probabilem aliquam, & concludētem rationem non attulerint, Sed quando de natura istius actus [Page] non solent testes adhiberi, domesticis (aliás honestis, & fide dignis) credi potest, nisi partis accusate bona fama, & inculpata vita conuersatio (que) honesta praeponderet.
Qui semel approbat personam testis, semper videtur approbare, nisi noua emerserit exceptio. Cap. 22.
QVi approbat personam testis, in vno actu, approbat eam in omni alio, nisi noua infirmandi causa superuenerit. Ideo contra personam testis, quem quis semel produxerit, nō potest apponere, nisi causa de nouo emerserit, contra eius tamen dicta licebit opponere.
In aliena causa plures testes ex eadem familia adhiberi possunt. Cap. 23.
NIl obstat, quo minus plures etiam testes, ex eadem familia, alieno negotio semper possunt adhiberi.
Testis alicuius scripti propter crimen postea commissum aut patefactum reijci non debet. Cap. 24.
SI quis ex testibus, testamenti quidem, aut alterius cuiusquam instrumenti, confectionis tempore (in quo ipse testis describitur) liber, aut ab omni crimine alienus communi hominum aestimatione, & opinione habebatur, testimonium ipsius ex crimine aliquo latenti, seu ex delicto aliquo postea detecto, patefacto, seu commisso, infici non debet, nec quicquam fidei illius detrahendum est, nisi testator, per tres menses, à crimine huiusmodi patefacto superuixerit, nec alium loco illius submittendum curauerit.
Qui poenitentiam egerunt, ad testimonij fidem restitui possunt. Cap. 25.
CAeterum cum nos semper, pro pietate nostra, in subditos nostros magis cupiamus eos semper lucrari, quam in desperationem adigere, si quis criminosus crimini suo penitus renunciauerit, ac condignam poenitentiam ecclesiae iudicio, pro eodem peregerit, ac ad frugaliorem vitam redierit, testimonij tunc dicendi facultatem illi restituēdam duximus.
Quibus testibus fides sit habenda. Cap. 26.
TEstibus iuratis, & non testimonijs conuenit fidem adhibere, illis tamen testibus credendum est, qui [...] aut pr aesumptiuè, rem, de qua agitur, approbant.
Super eisdem aut contrarijs articulis non licet saepius testes producere. Cap. 27.
QVicun (que) semel, aut plures testes aliquos produxerit, ac testificata tractauerit, aut quoquo modo eadem didicecerit, nou habebit ipse licentiam, vel eosdem, vel alios super eisdem, vel directo contrarijs articulis, producendi.
Quando testes repeti possunt. Cap. 28.
TEstes plenè examinandi sunt, nec à suis negotijs saepe auocandi, si tamen aut dolo iudicis, aut negligentia, debito modo examinati non sunt, id parti rectè libellanti, seu articulos proponenti nocere non debet, quin eidem testes repeti possunt. Caeterum si partis culpa, aut negligentia, defectus aliquis in testium dictis deprehendatur, illi nusquam succurretur, nec ipsi testes postea repetiti, siue ex officio, siue ad eius instantiam aliquid sibi prodesse poterunt.
Poena testium peiurantium. Cap. 29.
SI quis posthac adeò officij sui immemor fuerit, vt aliquae affectione ductus falsa, aut multa varia reddidisse deprehendatur testimonia, is extraordinariè, pro arbitrio iudicis, quem in hac parte offenderit, punietur. Volumus (que) omnes ministros nostros, in executione poenarum, huiusmodi falsis testibus inflictarum, siue infligendarum, ad requisitionem dictorum iudicum, promptos ac paratos semper esse, sub poena contemptus.
Quando testis rationem sui dicti reddere teneatur. Cap. 30.
TEstis in actis omnibus, sensu corporeo perceptilibus, debet reddere rationem dicti sui, per illum sensum, ita demum si fuerit interrogatus. At in rebus sensibus huiusmodi non subiectis, debet rationē reddere non interrogatus.
De testibus extra iudicial bus. Cap. 31.
DIctum testis iudiciale non tollitur, per dictum suum extraiudiciale contrarium, sed nisi aliquam iustam rationem, quòd tam varia aut repugnantia protulerit testimonia, reddere idem testis poterit, multū fidei illius detrahetur
Testibus expensae sunt soluendae. Cap. 32.
QVotiescun (que) testes à suis negotijs, pro ferendo testimonio, auocātur, id sieri volumus expensis partis eos producentis, qui expensas illorum, tempore accepti itineris, dones iterum ad habitationes suas reuersi fuerint, sustinebit.
Reprobatorij testes non sunt per alios reprobandi. Cap. 33.
REprobatorij reprobatoriorū testium admittendi nō sunt, ne si producendi quartos, contra tertios, & sic deinceps [Page 120] icentia tribueretur, negotium longius quàm par est, protelari contingeret.
Dicta testium interpretanda sunt, secundum loquendi consuetudinem. Cap. 34.
TEstium dicta non cauillanda, sed potius benignè interpretanda sunt, maximè verò secundum communem vsum, ac ipsius testis loquendi consuetudinem.
Quando dictum vnius testis suppletur per dictum alterius. Cap. 35.
DIctum quo (que) vnius testis suppletur, per dictum alterius testis, plenius deponentis, interpretationem (que) à pleniori illo dicto meritò recipiet, si modo constet, quòd de vno, & eodem facto deponere conentur.
Testis inconstantia. Cap. 36.
TEstes, qui aduersus fidem testationis suae, vacillant, audiendi non sunt.
Pars intentionem suam obscuram interpretari potest. Cap. 37.
SI testes clarè de re aliqua testificantur, quae obscurè fortassis à parte proponebatur, potest tamen pars suam intentionem interpretari, vt dicta testium illi prosint.
Testes pro vtra (que) parte deponere debent, si requiratur. Cap. 38.
TEstes pro vtra (que) parte deponere debent, si requirantur, vel à iudice, vel a parte non producente, licet à parte prin cipaliter producente expensas recipiunt.
Examinatio testium. Cap. 39.
NOtarij opera, & nō [...] in examinatione testiū vi detur electa, ideò ad mandatū iudicis debēt scribere dicta testiū, etiam extensiuè, prout vnusquis (que) loquutus fuerit [Page] cum in verbis omissis plus aliquando efficacìae reperìtur, quàm in hijs, quae a notarijs quibusdam describuntur.
Testes singulares. Cap. 40.
TEstes singulares nihil probant, adeo vt veteres non permittebant iuramentum, etiam in defectu probationis, tales testes producenti, deferre, nisi huiusmodi singularitas tendat ad vnum, & eūdem finem quod & nos approbamus.
Variatio testium. Cap. 41.
SI qui tamen testes deponant, de aliqua summa debita, aliqui de maiori, aliqui rursus de minori, ac in vna aliqua summa, numerus sufficiens concordat, potest illis iudex fidē adhibere, si nihil aliud est, quod illorum fidei detrahat.
Testimonia de scire & credere. Cap. 42.
LIcet testes saepe adeò rudes sunt, & ignari, vt nihil distinguant inter verba veritatis assertiua (vt scio) ac illa, quae nihil necessario ponūt (vt credo videtur, & recordatur) tamē nolumus fidē huiusmodi testibus adhiberi, si ipsi de natura horum verborum, à iudicibus nostris admoniti, (quod semper fieri volumus) congrua non reddiderint testimonia. In casibus tamen illis, in quibus veteres leges [...] buiusmodi testimonijs adhiberi voluerunt, idem obseruandum duximus.
De testibus examinatis coram arbitris. Cap. 43.
TEstibus examinatis coram arbitris, non tenetur quis stare, coram iudice, si viuunt, sed potest petere eos iterū examinari, si velit. Sed si sunt mortui, non requiritur vlterior examinatio, sed standū erit eis, sicut si corā iudice fuissent recepti, saluo tamen iur [...] obijciēdi contra personas & dicta.
Quomodo iudex de multis testibus iudicabit. Cap. 44.
SI testes omnes eiusdem honestatis, & existimationis sunt, & negotij qualitas, ac iudicis etiam motus, cumijs concurrat, sequenda sunt omnia testimonia. Si verò ex his quidam illorum aliud dixerint, licet impari numero, credendū est, quòd naturae negotij conuenit, & quod inimicitiae aut gratiae suspitione careat, confirmabit (que) iudex motum animi sui ex argumentis, & testimonijs, quae & rei aptiora, & vero proximiora esse compererit, ne (que) enim ad multitudinem respici oportet, sed ad sinceram testimoniorum fidem, & testimonia, quibus potius lux veritatis assiscit.
Variatio testium quando non noceat. Cap. 45.
SI testes in circumstantijs non necessarijs (ad quas simplices homines non solent magnopere respicere) varij aliquā do inueniuntur, in rei tamen, de qua agitur, substantia, cō ueniant, plena fides illis adhibenda est. Ne (que) enim omnis va rietas reprobata est, sed ea tantū, quae contrarietatem [...] & incompassibilitatem in se contineat, nihil (que) nocet narrandi diuersitas, cum eadem dicuntur.
Praeferendi sunttestes qui absoluunt, his qui condemnāt. Cap. 46.
CVm ad absoluendum potius quàm ad condemnandum promptiora sunt iura nostra, volumus, quòd si testes aliqui faciant pro bona fama, seu innocentia alicuius, ac rursus alij pro mala fama, seu noxa, quòd praeferantur hi qui pro innocentia fecerint, modo aliâs ipsi testes inter se aequales fuerint.
De numero testium. Cap. 47.
QVanquam quibusdam legibus amplissimis numerus testium definitus sit, tamen hanc licentiam ad sufficientem numerum coarctamus, vt iudices tamen moderentur, & cum solum numerum, quem necessariū esse putauerint, euocari patiantur, ne effrenata potestate ad vexandos homines superflua testium multitudo protrahatur. At vbi numerus testium non requiritur, duo testes probabunt.
Iudex testibus iubere potest silentium, & mutare articulorum ordinem in examinatione. Cap. 48.
IVdicis est cuncta rimari, & varìetatem plena inquisitione discutere, ideò ei permittimus vt iungat testibus, iuramenti religione, ne dicta sua contestibus, aut alijs quibusuis propalent, ac vt testes (non obseruato ordine articulorum) super omnibus examinare possit, prout ei videbitur expedire.
In animae periculo iuramentum exigi potest. Cap. 49.
SI acta nihil probauerint, iudex iur amentum exigere potest à parte principali, vbicun (que) animae periculum vertitur.
Testimoniorum copia partibus non est neganda. Cap. 50.
IVdex post testium publicationem, testimoniorum copiam faciat partibus petentibus, ipso retinente originale. Et iudicis est illis constituere terminum, intra quem publicata testimonia euertant, aut tencantur, cum hac interminatione, [Page 122] quòd si istud facere neglexerint, deinceps non sit admissurus, vt id faciat.
Testimoniorum publicatio. Cap. 51.
EXaminatis testibus, ea pars cui maximè interest testimonia esse nota, petere potest à iudice, vt ea publicentur. Id verò vt rite fiat, necesse est partes citari ad audiendum testimonia publicari. Ita vero fiet publicatio, si aut ipse iudex, aut publicus notarius praesentibus partibus palam testimonia recitat, aut coram exhibeat chartam, in qua ea discripta sunt, & clara voce testetur in ea contineri depositiones testium productorum fideliter annotatas, quas sua exhibitione publicatas velit. Postea iudex partibus constituet terminum, intra quem, accepturi sunt exempla testimoniorum, & alium terminum, intra quem disputaturi sint, si velint.
Testium productio post testimoniorum publicationem. Cap. 52.
QVamuis partibus non regulariter permittatur, vt post testimoniorum publicationem, denuò alios testes producant. Iudex tamen ratione sui officij, non solum potest post testimoniorum receptionem, sed & postquam in causa conclusum est, testes examinatos potest denuo interrogare de re, quam sua depositione non satis declarasse videtur, si eius no titia necessaria, aut vtilis appareat ad causae cognitionem. Etsi iudex ex scripto hoc non faciat, possunt partes petere à iudice, vt id fiat.
Quando admittitur probatio post testium publicationem. Cap. 53.
RVrsus si post testium publicationem, quisquam probare aliquid voluerit, quod in prioribus suis articulis, quoad [Page] necessitatem facti & probationis, inesse dinoscatur, id ei nullatenus permittatur. Sed si quid inopinatum, & de quo quis facile cogitare non poterat, ab diuersa parte probatum fuerit, quod causae alterius magnopere noceat, non incongru um esse putamus, id à parte laesa (si potest) reprobatum iri publicatione testium non obstante. In causis etiam matrimonialibus, fauore animarum olim constitutum erat, vt testiū publicatio, aliorum testium productioni non obstaret, quòd nos moder antes ita temperamus, vt publicatio in his causis non noceat. Si testes illi post publicationem producendi omni exceptione maiores fuerint, ac tales, qui omni careant suspitione, ac quibus meritò credendum est, alioqui iudex eos vel non admittat, vel fidem, quam voluerit, illis adhibere poterit.
Neque testes, neque dicta testium refelli possunt, post primam assignationem ad audiendum sententiam. Cap. 54.
SI quid in dictis testium à veritate alienum deprehēditur, aut persona illius reprobari aliquando possit, id vs (que) ad primam assignationem ad audiendum sententiam proponi permittimus, siue quis protestatus fuerit contra eos, siue non est protestatus.
Officium iudicis in examinandis testibus. Cap. 55.
PErtinet autem peculiariter ad officium iudicis, diligenter testes examinare de singulis negotij circumstantijs, vt quod per partes, vel earum aduocatos omissum fortè sit, in articulis, & interrogatorijs concipiendis, illud ipse suppleat.
De consuetudine.
Consuetudo quid sit. Cap. 1.
COnsuetudo est ius quoddam moribus institutum, quod pro lege suscipitur cum deficit lex, seu ius quoddam moribus, seu vsibus populi totius, vel maioris partis, ratione initiatum, continuatum, & constitutum, legis habens authoritatem. Ex non scripto enim ius ve nit, quod vsus approbauit. Nam diuturni mores cōsensu vtentium comprobati legem imitantur.
Consuetudo non valet contra rationem, autlegem. Cap. 2.
QVanuis consuetudinis, vsus (que) longaeui non sit vilis authoritas, veruntamen non est vs (que) adeo valitura, vt aut rationem vincat, aut legem, seu iuri positiuo praeiudiciū generare debeat.
Consuetudo non valet contra ius diuinum, aut naturale. Cap. 3.
CVm peccata tantò sint grauiora, quantò diutius infoelicē animam detinent alligatam, nemo sanae mentis intelligit iuri diuino, aut naturali (cuius transgressio periculum salutis inducit) quacū (que) cōsuetudine (quae dicenda est verius in hac parte corruptela) possit aliquatenus derogari. Quaelibeenim consuetudo, quantumuis vetusta, quātumuis vulgata, veritati omnino est postponenda, & vsus, qui veritati est contrarius, est abolendus.
Statuta & consuetudines ecclesiae cathedralis non sunt mutandae, sine Episcopi & capituli consensu. Cap. 4.
QVia nouitates saepenumero pariūt discordiā, nō immerito statuendū videtur, ne quis episcopus abs (que) cōsensu ca pituli, statuta, aut cōsuetudines ecclesiae cathedralis antiquas [Page] immutare, aut nouas facere possit. Itidem nec capitulum, sine Episcopo. Quòd si aliter facta fuerint, decernantur irrita, nisi statuta, & consuetudines huiusmodi priores verbo dei, aut ecclesiae edificationi repugnent.
De Praescriptionibus.
Praescriptio quid sit. Cap. 1.
PRaescriptio est ius quoddā, ex tempore congruēs, authoritate legū vim capiens, poenā negligentibus inferens, & finē litibus imponēs. Quòd nō in totum à naturali iure recedit, nec per omnia ei seruit. Quemadmodum enim natura aequum est, neminē debere locupletari cum alterius iactura: ita naturali rationi congruum est, & negligentibus poenam inferri, & finem litibus imponi.
Praescriptio decimarum in aliena parochia. Cap. 2.
SIvna ecclesia decimas in alterius parochia, quadraginta annos possederit, volumus de iure meliorem conditionem fieri possidentis: quia quadragenalis praescriptio omnē prorsus actionem excludit.
Malae fidei possessor praescribere non potest. Cap. 3.
NVlla antiqua dierum possessio iuuat aliquem malae fidei professorem, nisi resipuerit, postquam si aliena nouerit possidere, cum bonae fidei professor dici non potest. Derogandum enim erit omni constitutioni; at (que) consuetudini quae abs (que) mortali peccato non potest obseruari. Oportet igitur eum, qui praescribit, vt in nulla temporis parte, rei habeat [Page 124] conscientiam alienae, sit (que) in bona fide constitutus, sine qua nulla valet praescriptio ecclesiastica.
Interruptio tollit praescriptionem. Cap. 4.
SI de praescriptione, & interruptione, mota fuerit quaestio cum receptis testibus, seu probationibus (quae recipi debēt ab vtra (que) parte) probata fuerit interruptio, praescriptio non [...].
Contra visitantes nemo praescribere potest. Cap. 5.
QVia secundum Apostolum, qui spiritualia seminat, non est magnum, si metat carnalia (cum nemo suis stipendijs, militare cogatur) statuimus, ne subditus contra superiorem visitationem, aut procurationem ratione visitationis debitam, in seipso praescribere possit. Allegantes igitur se non meminisse procurationem soluisse, aut petitam fuisse, audiendos non fore decernimus. Sed negantes poena condigna afficiendos, nec non ad condignam satisfactionem compellendos, quacun (que) praescriptione temporis nō obstante, statuimus
Praescriptio Ecclesiarum vel decimarum in aliena dioecesi. Cap. 6.
EPiscopum qui ecclesias, & decimas in aliena dioecesi se legitimè praescripsisse proponit, oportet huiusmodi praescriptionis titulum allegare, & (cum ius commune contra ipsum faciat) probare. Nam licet ei, qui rem praescribit ecclesiasticam, si sibi non est contrarium ius commune, vel con tra eum praesumptio non habetur, sufficiat bona fides. [...] tamen estei ius commune contrarium, vel habetur praesumptio contra ipsum, bona fides, non sufficit, sed est [...] titulus, qui possessori causam tribuat, praescribe [...] [...] [Page] temporis allegetur praescriptio, cuius contraria memoria non existit.
Praescriptio vel interrumpi potest, vel cessare, vel impediri. Cap. 7.
PRaescriptio aliquando cessat, aliquando interrumpitur, sed non idem aestimandum, quando cessat, & quando rū pitur. Cessare praescriptio dicitur, quando propter aliquod priuilegium personae cuius res est, aut cōditionem ipsius rei, non habet locum praescriptio. Similis huic cessationi videri potest impeditio, quando praescriptio quasi intersistit, vt cum propter publicum aliquem motum iudicia exercere, & ius suum requirere non licet, vt in tempore belli, vel quando in loco ius non redditur, & defectu iudicis, vel reip. at (que) tempore pestis. In quibus casibus & similibus, praescriptio nō prorsus intermoritur, sed vi quadam impedita interquieseit, & praesertim cum actoris protestatio intercedit. Interrumpi verò naturaliter praescripto dicitur, cum coepta retra hitur, ne progredi possit. Id verò fit, cum possessio nobis non vi legitima, quam vocant compulsiua, sed violenta eripitur. Et ratio est, quia sine possessione praescriptio non procedit. Est autem in naturali interruptione hoc regulare, quòd ea prodest omnibus, qui habentius in re. Rumpitur etiā praescriptio, quando is, cuius res est, illam contestata lite, in iudicio repetit, quanuis litem non perficiat. Item per alluuionem maris, aut fluminis, per solutionem pensionis, aut partis debiti, per secundam cautionem à debitore factam. Impeditur ad haec praescriptio, ne currat, quando is, cuius res est, illam non potest repetere vt sunt impuberes, qui (que) adhuc sub aliena potestate continentur, & furiosi, quibus etiam adnumeres excommunicatos: Nam dum ita sunt, non audiūtur sua repetentes. Praescriptioni coniunctae cum bona fide, nemo [Page 125] per suum pactum potest renunciare, cum praescriptio sit propter bonum publicum inuenta, ne scilicet dominia rerum sint incerta, & ius publicum pacto priuatorum nōremittatur. Ad praescribendum in rebus corporalibus, vt est seruitus praedij, iurisdictio, & consimilia, non requiritur possessio, sed scientia, & patientia aduersarij. Interrumpitur quo (que) praescriptio, ne currat protestatione coram iudice, vel si eius copia non fiat coram notario, & testibus, quo protestationis genere principes inter se vtuntur, ad impediundā praescriptionem, cum sese non possint conuenire sub iudice, qui sit vtri (que) parti communis.
Quietè dicitur quis possidere, quando non vocatur in iudicio, sincere autem quando cum bona fide: bona autem fides in dubio praesumitur, & quando non habetur notitia rci alienae. Mala verò probatur varijs modis, primò per confessionem propriam possidentis: Secundò per famam, quae erat in vicinia. Tertio per denunciationem factam tempore contractus. Deni (que) per incidentes coniecturas, & si contra ius fuit acquisita, & non obseruata iuris solennitate. Praescriptio contra bona ecclesiae, vel pia legata, non currit minor quadragenaria, post quam elapsam, potest ecclesia in integrum restitui: si tamen restitutio intra quadrennium petita fuerit. Nam post hoc tempus non audictur. Mala fides praescriptionem impedit, priusquā terminus eius elabatur. Ac cum perfecta fuerit praescriptio, bonam habens fidem coniunctam, si postea res praescripta noscatur fuisse aliena, minimè cogitur, qui praescripsit eam, restituere. Nam quan do nouit alterius eam fuisse, iam non alienam, sed suam coeperat possidere. Nam leges & iura ei addixerunt. Qui alieno nomine possidet, nonpraescribit vsu capionis, trium annorum spatium assignatur: praescriptionis autem, quoad praesentes [Page] decem, quoad absentes viginti, longior est triginta, longissima verò 40, annorum, vt (que) vsucapio ad res mobiles pertinet, ita praescriptio ad immobiles.
DE VIOLENTA PERCVSSIONE CLERICORVM.
Vis contra clericum quibus poenis afficiatur. Cap. 1.
QVicun (que) manus violentas in clericum sciēs iniecerit, nisi voluerit arbitratu iudicum ecclesiasticorum ei satisfacere, poenitentiam (que) subire tam atroci scelere dignam, in excommunicationem ruet. A qua nullo modo patimur illum subleuari, donec poenitentia plenè sit perfunctus, ordinarij sui arbitratu indicenda.
Quae sunt exceptiones in hac causa. Ca.2.
QVoniam omnis honesta ratio relinqui debet, expediendae salutis, si quis selegitimè defendens, aut iustitiae seruiens, ad vim contra clericum progressus sit, si coram Ordinario suo patefecerit vim, his causis profectam esse, quas posuimus, omnino illum liberari volumus, & sine poena dimitti. Esto quo (que) par clericorum poena, si violentas manus in laicos homines iniecerint.
De Praesumptionibus.
Presumptio quid sit. Cap. 1.
PRaesumptio est alicuius rei, ex varijs circumstantijs collecta coniectura.
Praesumptio temeraria & probabilis. Ca.2.
TEmeraria praesumptio ex mera suspitione proficiscitur, & nulli vestigio rei gestae incūbit. Probabilis verò rei ve [Page 126] stigijs inhaeret, licet per seipsam, non tollit dubitationē, sed tantum credulitatem inducat.
Probabilis praesumptio, vel [...] testis assertione, aut aliqua semiplena probatione adiuta, plenam sidem facit. Temeraria verò prorsus est reijcienda.
Praesumptio violenta. Cap. 3.
VIolenta praesumptio est, quae iudicijs adeò apertis inititur, vt id quod esse contenditur, inde quodammodo necessariò sequi videatur. Iudex non ad vnam speciem probationis animum suum coarctabit. Et ideo in causis, quae de sui natura directè probari nequeunt, praesumptionibus ad serē dam sententiam, adduci poterit. Ex violenta praesumptione iudicem posse ferre sententiā exemplo regis Salomonis docemur, qui causam inter duas mulieres audiens, at (que) naturali vnius amore, alterius (que) odio erga infantem, veram matrem discernens, eundem mulieri, quae diuisionem abhorrebat, adiudicauit. Curet attamen iudex, vt violenta praesumptio qua motus est ad ferendam sententiam, scripta extet in actis, quò appareat sententiae latae fundamentum.
Probatio carnalis copulae per praesumptiones. Cap. 4.
VIolenta praesumptione probari carnalem commistionem nullus dubitet, veluti si masculus & foemina, solus cum sola, nudus cum nuda, in codem lecto iacentes deprehensi fuerint. In probanda commixtione maris, & foeminae, sufsiciat probatio actuum propinquorum ad eam, dum tamen testium accedat credulitas. [...] cui maritus non abs re denunciabit, ne cum co, quem suspectum habuerit, colloqueretur, secretouè consortio vteretur, si mariti denunciationem spernat, adultera censeatur.
Quis sit habendus pro patre. Cap. 5.
EIus filius esse praesumitur, in cuius [...] & cuius ex vxo re quis nascitur, licet vxor forsitā tempore conceptionis [Page] cum alio concuberit, nisi mariti diuturna absentia [...] valetudo, aut alia iusta causa, aliud suadeat.
Praesumptio mali animi. Cap. 6.
IS, qui contra legum interdicta, quicquam molitur, malā fidem semper habere praesumatur. Deprehensi in delicto semper praesumitur malus animus. Ita (que) qui cū nocuisset alicui ioco se id fecisse dicit, tanquam obnoxius tenetur, nisi suam probet innocentiam.
Praesumptio boni animi. Cap. 7.
PEr exteriora, quae intus sunt praesumatur. Quemcun (que) igitur studere virtutibus, praesertim simplicitati, & modestiae videris, huius bonum & rectum esse animum intelligas. Ex transacta cuiuslibet vita dinoscere possumus, quid de subsequenti eius conuersatione praesumamus. Quia praeteritorum consideratio nos instruit de futuris.
Qui ad obiecta crimina tacet suspectus est. Cap. 8.
SI quis ad crimina, quae sibi fuerint obiecta, vel proposita in iudicio ad respondendum, taceat, praesumptionem haud leuem praebet defensionem se non habere.
Qui subterfugia quaerit, malam causam habere praesumitur. Cap. 9.
QVisquis dilationibus iudicium subterfugere conatur, is malam causam semper fouere praesumatur.
Quando ignorantia non est praesumenda. Cap. 10.
EA quae publicè aguntur, & quae quis indagare debet, nemo ignorare censetur.
Latere non potest vicinos, quod ad nos in longinquo [...] vicinis enim cum res praesumantur, notiores esse, quā remotis, illis cum primis creditur.
De fama. Cap. 11.
COmmunis & peruulgata fama de aliquo grauem inducit praesumptionem.
Praesumptio continentiae. Cap. 12.
NOn praesumitur incontinens in senili aetate, qui in [...] continuit: at (que) id maximè si diuinarum literarum studijs incumbit, & eo genere doctrinae apprimè fuerit ornatus.
Praesumptio ex habitu. Cap. 13.
TAlis quis (que) praesumitur in quali habitu reperitur.
Praesumitur neminē velle prodere sua. Ca. 14
PRaesumitur neminem esse, qui sua bona velit aut prodigere, aut perdere.
Praesumitur non mutari voluntatem, nisi probetur. Cap. 15.
QVilibet praesumitur manere in eadem voluntate, qua semel fuisse constat. Proinde qui mutatam asserit volum tatem, probare debet.
Iudicis sententia praesumitur bona. Cap. 16.
PRopter religionem iudicantis, semper pro eius sententia est praesumendum, nisi per appellationem fuerit suspensa.
Praesumitur pro scripto. Cap. 17.
PRaesumitur pro scriptura, nisi aliud actum, aliuduè scriptum esse probetur.
Praesumptio iuris, & de iure. Cap. 18.
PRaesumptio non est tanti momenti, quin contraria probatione elidatur, nisi sit praesumptio iuris, & de iure, quam sola eius confessione, de cuius commodo agitur, tolli posse putamus.
Pares praesumptiones se mutuò conficiunt. Cap. 19.
DVae praesumptiones paris potentiae inuicem se collidunt, & maior minorem vincit, prorsus (que) eneruat.
Praesumptio infirmitatis tollitur per actum. Cap. 20.
PRaesumptionem infirmitatis tolli per exercitium actus non compassibilis cum infirmitate, manifesti iuris est.
Iudex ex circumstantijs iudicabit. Cap. 21.
SI probationes rei, & actoris, tantum praesumptiuè concludant, iudicis est, ex diligenti circumstantiarum consideratione iudicare. Vt cum vir se sponsam suam cognouisse affirmat, illa verò illud negat, matronae (que) aliquae, quae corpus inspiciebant cum illa consentiant, iudex considerata oportunitate cognoscendi, mora, & diutina conuersatione, & aetate vtrius (que) & matronarum fide, & peritia, quid sequendum sit iudicabit.
De diffamationibus.
Obtrectatores legibus esse puniēdos. Ca. 1.
OVoniā omnes christiani mutua charitate veros se debēt Christi discipulos esse ostēdere, coercēda quo rundā improborū maleuolentia est, qui fratres odio tam capitali prosequuntur, vt illos falsis criminibus calumniosè [Page 128] velint opprimere. Quo fit vt legum fraena illorum licentiae sentiamus inij cienda, quorū mentes Christiana cha ritas, quae prorsus illis abest, mollire non potest, & quos ipsū per se non mouet officium, illos iuris acerbitate denūciemus.
Obtrectatores quando & quomodo puniantur. Cap. 2.
PRimū igitur hoc constitutū sit, vt quicun (que) malitiosa vo luntate, ac dolo malo famā cuiusquā crimine conficto, ae emētito violauerint, aut vllo modo vt violaretur effecerint, aut sermone contumelioso contra quenquā vtūtur, aut libellū famosum vel ipsi componūt, aut scribūt, vel ab alijs cōpasitū, aut scriptū cum inuenerint, non cōtinuo rumpūt, aut ig nibus cremāt, sed diuulgāt aut in lucē proferūt, aut proferē dū curāt, primum quidem ab co cui haec facta est iniuria (si modo velit iniuriam prosequi) deducātur ad ecclesiae pastorē, & seniores, qui taliū obtrectatorū importunitatē vehementi (que) sermone perterrefaciāt. In quorū authoritate si acquiescere velint, & hominis existimationem quam ante calūnijs oppugnauerāt, recoliigere parati sint, quantum in se est, & recuperare, in eo ipso causa terminetur: Necille, qui calūnijs fuerit appetitus, vllā suis obtrectatoribus exhibebit aliā molestiam, nec illos ad iudices Ordinarios trahet. Nam praecipua semper ratio salutis animarum esse debet, & sumptus non necessarij, quantū licet, sunt amputandi. Verū huiusmodi calumniatores, & obtrectatores, si nolunt salutaribus pastorum, & seniorum praeceptis inflecti, tum demum ad ipsos iudices ecclesiasticos illorum nomina deferantur, apud quos (cum manifestis probationibus, de calumnijs illorum, & obtrectationibus plenè constiterit) damnentur sententia iudicum ad illas pecuniarum summas in cistas pauperū infundendas, quae suarum ecclesiarum propriae sunt, [Page] quas illorum opes commodè videbuntur ferre posse, & etiā excommunicationis poena plectantur, à qua nullo modo volumus illos liberari, donec arbitratu iudicis ecclesiastici satisfactum est illi, cui iniuria facta est, & etiam ea perfuncti sint poenitentia, quae tanto crimini conuenire videbitur.
Qui probant crimen obiectum, non puniantur. Cap. 3.
QVoniam reipublicae vehementer interest, vt crimina sup plicijs coerceantur, & sua cui (que) iusta defensio reseruetur, constituimus, vt si quis aliquem reum fecerit accusatione, deuunciatione, vel exceptione, vel alia quacun (que) ratione legitima, & solenni, iudici (que) criminis obiecti fidem fecerit, illum (quoniam non calumniam, sed veritatem sequutus sit) omnium legis istius poena liberari debere. Si verò, qui accusauerit, fuerit causa deiectus, poenis legis teneatur, nisi possit ostendere, quòd non proposito male dicendi, nec calum niandi voluntate, sed aliqua iusta ratione fuerit ad hoc institutum adductus.
De dilationibus.
Dilatio quid sit. Cap. 1.
DIlatio est agendi facultas, infra tempus, vel à legibus, velex conuentione partium praescriptum.
Dilationū species. Cap. 2.
DIlationum alia est legalis, quae à legibus definitur. Ad appellandum enim, & petendum restitutionem in integrum, & similia tempus à legibus praescribitur. Iudicialis, quae datur arbitrio iudicis. Conuentinalis, quae terminum [Page 129] habet ex conuentione partium. Ex dilationibus iudicialibus citatoria datur à iudice, ad comparendum. Deliberatoria ob lato libello datur ad deliberandum de his, quae petuntur, vel de caedendo, vel de lite suspicienda. Recusatoria terminū concedit, ad proponendas exceptiones omnes, & ad declinandū, seu differendum iudicium. Probatoria datur ad probandū, & allegandum in causa. Definitoria datur ad [...] definiendum. Iudicatoria datur condemnatis ad patiendū, vel soluendum iudicata. Appellatoria datur ad appellandum.
Dilationes quantum fieri potest, amputandae sunt. Cap. 3.
MAterias dilationum vbi (que) amputare volumus, & [...] ratione iudicibus non concedimus dandae dilationis, quoties voluerint, facultatem, sed quatenus rerū vrgentissima ratio, & necessitas desideratae instructionis exegerit. Idcirco non nisi iusta de causa petenti, bona (que) fide imploranti dilatio concedi debet. Proinde si morandae solutionis gratia, à debitore falsi crimen obijcitur, nihilominus, salua executione criminis, debitorem ad solutionem compelli volumus. Et idem in consimilibus faciendum existimamus.
Certa dilationum spatia. Cap. 4.
QVanuis iure antiquo receptum sit, vt quaelibet citatio spatium decem dierum concedat, & dentur ad deliberandum vigintidies, pro testibus, & instrumentis producendis, quando fuerint in prouincia tres menses: quando in locis prouinciae contiguis, sex. Quando in transmarinis regionibus, nouem. Actori verò contumaci triginta dies, Istas nihilominus dilationes iudicum arbitrio (ratione habita personarum, locorum & causarum) magis minusuè cō trahi volumus. Prorogari verò nullo modo. Cum (que) iudex eas [Page] multum contraxerit, causas exprimat, quae in actis inserantur vt appellandi materia praecidatur. Appellatoria tamen dilatio iudicis arbitrio non mutabitur. Semper enim erit quindecim dierum, qui ne (que) contrahentur, ne (que) ampliabuntur.
Dilationes quae ad causae cognitionem pertinent, iudice sedente, & parte aduersa praesente, fiant. Cap. 5.
DIlationes citatoriae, at (que) deliberatoriae, licet à iudice non sedente, sed ambulante in loco iudicij, cōcedi possint. Attamen quae causae cognitionem requirunt à iudice sedente dari volumus, & dum aduer saria pars adest, vt si reclamet, & de dilationibus huiusmodi quaestio emergat, sentētia iudicis lis dirimatur.
Si iudex tempore probationum praescripto ius non dicat, pars ad tempus amissum restituetur. Cap. 6.
SI tamen non stat per partem, quò minus facere possit suas probationes in dilatione ei data, sed stat per iudicem, quia non reddit ius in illo die, tunc non est danda noua dilatio. Sed volumus partem eandem restitui ad tempus amissum.
Terminus dilationis vtri (que) parti communis sit. Cap. 7.
VBicun (que) à iudice data erit dilatio, statuimus, vt idem terminus sit communis vtri (que) parti. Ita vt vtra (que) possit in illo probare. Sed si is, cui data est dilatio, re integra, renunciauerit dilationi, aduersarium ratione eiusdem dilationis posse probare volumus.
Dilatio certum tempus praescribere habet. Cap. 8.
VOlumus dilationem à iudice partibus datam, certam esse, vel per numerationem dierum, vel ad certum tempus
Data dilatione cessat iudicis officium, dum durat dilatio. Cap. 9.
DAta dilatione, iudicis officium conquiescere decernimus, donec petiti temporis defluxerint curricula, ferijs illi tē pori non excludendis, sed connumerandis.
Qui prodiderit acta, ad aliam probationem non admittetur. Cap. 10.
SI quis probauerit intentionem suam per testes, vel per aliud simile, & postea prodiderit acta, etiam si casum possit probare, nullam esse ei amplius dandam dilationem volumus.
Libellus si in citatione inseratur, excludit dilationem ad deliberandum. Cap. 11.
CVm in citando, exemplum libelli reo transmittitur, vocatur (que) ad respondendum, deliberatoriae dilationes ei non dabuntur, modò citatio aequum, & decentem contineat terminum, alioqui dilationes ad deliberandum habebit.
In causae initio non dabitur actori tempus, ad deliberandum. Cap. 12.
DEliberatoriae dilationes abinitio causae actori non concedūtur. (existimatur enim venire instructus) Attamē, si reus excipiat, vel illum reconueniat, dilationem aliquam ad deliberandum iure habebit.
Mutatio libelli non semper requirit nouam dilationem, ad respondendum. Cap. 13.
SI libellus mutatur in eo, quòd non alterat primam petitionem, quo minus de ea certus esse possit reus, non erunt no uae dilationes deliberatoriae concedendae. Nam cum plenè quis potuit instrui per primum libellum, licet aliquid addatur, quod non mutat naturam negotij, nouae non erunt impartiendae dilationes.
Prorogatio dilationis. Cap. 14.
PLures dilationes quàm leges nostrae permittunt, nolumus alicui dari, tamen decernimns eas posse prorogari ex causa, & illae non erunt nouae dilationes, sed priores prorogatae. Prorogatio enim debet fieri antequàm primū tempus dilationis sit finitum, tempore autem toto finito, nolumus tunc posse habere locum prorogationem, sed erit noua dilatio.
Secunda dilatio ex causa dari potest. Cap. 15.
SEcundam dilationem ex causa dandam esse statuimus, & hoc solummodo respectu temporis, in quo impeditus fuit aliquis, & respectu eius rei, in qua fuit impeditus. Et ideò si aliquis impeditus fuerit, producere vnum testem, & procurauit quantum potuit, in prima dilatione eundem producere, dabitur noua dilatio ad producendum illum testem, & nō alios, quos nō procurauit in prima dilatione producēdos.
Dilatio potest quando reuocari. Cap. 16.
DIlatio, quae de partium consensu data est, altera parte inuita, non debet sine causa reuocari, sed quando iudex ex [Page 131] officio suo dilationem praefixit, si causa tollatur, quae illum mouit, eam potest reuocare.
Dilatio data reo ad iurandum intelligenda est dari actori ad probandum. Cap. 17.
DEcernimus dilationem datam reo ad iurandum, etiam intelligi debere datam actori, ad probandum per testes, velinstrumenta.
Dilatio quando reus opponit exceptiones. Cap. 18.
VTri (que) parti dilationem dari debere de iuribus suis decernimus, quando reus opponit exceptiones.
Dilatio ad consulendum. Cap. 19.
POtest à principio dilatio peti ad illos consulendos, quorū consiliū arduitas causae requirit. Et quos aliqua ex parte negotium tangit, vt ab cis, is qui citatus est, informetur. Si pendente causa, super quopiam emergente, positiones offerā tur dandae sunt induciae procuratori, vt dominū suum cōsulere possit, si tale sit emergens, vt probabiliter nihil ab initio de hoc scire potuerit, dominus constituens. Nam si ab initio praeuideri potuisset, & à causa principali perspicuam dependentiam haberet, tempus ei vt dominum suum consulat, nō dabitur. Est enim quòd dominus sibi imputet, quare ab initio, vt debuit, procuratorem suum plenè non instruxerit.
Citatio peremptoria. Cap. 20.
CItationi peremptoriae nimis breuis terminus non affigatur, nisi maxima necessitas id suggerat. Alioqui parti sic vocatae licebit appellare.
Propter iniustas dilationes licet appellare. Cap. 21.
SI iudex abs (que) causa, & iniustè, dilationes vel contrahat, vel ampliet, ab eo licet appellare.
Citatio terna. Cap. 22.
CItatoriae dilationes aut sunto tres, aut vna esto peremptoriè inscripta, sed quae spatium temporis id concedat, quod tribus aequari, & congruere possit.
Praeter citatoriam primam, & secundam dilationem, aliae sunto peremptoriae, licet fortasse non sic inscribantur. Ca. 23.
Absens reipublicae causa à iudicio excusabitur.
ABsens reipub causa tantisper à terminis in iudicio sibi praefixis excusatur, quamdiu causa absentiae durat.
De remoto ab administratione. Ca. 24.
DE lapidatione suspectus, & ob id ab administratione remotus, quanuis nondum sit restitutus, in iudicio respō dere cogitur, ne (que) restituetur, nisi causa cognita absoluatur.
Puando idem terminus duobus actis praescribi potest. Ca. 25.
LIcebit eundem terminum duobus actibus praefigere, quā do simul, & in idem tempus possunt concurrere, vt ad producendum testes probatorios, & ad producendum reprobatorios. Nihil enim vetat iudicem testes admittere simul, super principali, & reprobatorios. At si actus ordine successiuo sint explicandi, eundem terminum communem habere non poterunt. Iudici licet dilationem dando, vel adhuc pendente, quae iam data est, terminum ad alium actum, successiuè explicandum statuere, tam eidē quàm alteri parti: quoniam [Page 132] sic dilationi iam concessae, nullum fit praeiudicium vt si decem dies, ad instrumenta producenda, & quin (que) ad testes assignētur, non enim hij se mutuo actus impediunt. At si vnus actus pendet ab altero, id facere non conuenit. Malè quippe darentur decem dies, ad positiones producendas, & decem ad intentionem probandam, quia positiones fortasse tam erunt clarae, vt probatione non egeant, vel adeo erunt ineptae, vt omnino sint repudiandae.
Iudex vni parti parcere non potest,in alterius partis praeiudicium. Cap. 26.
TAmetsi iudex propitius nonnihil potest reo contumaci parcere (vnum scilicet aut alterum diem illum, post terminum peremptorium, expectando) id tamen in praeiudicium partis nè faciat, ne (que) ita vt impensas non iubeat recompensari.
Diebus feriatis iudicia non fiant. Cap. 27.
FErijs institutis ad honorem dei, vt sunt omnes festi dies, à litibus, & iudicijs abstineri volumus, ne (que) testes his tē poribus dicent testimonia, at (que) processus tunc facti, & sententia lata non valebit.
Repentinae feriae, quae iussu nostrae Regiae maiestatis indicuntur, vel ob res foeliciter gestas, vel propter inaugurationem regni, vel publicas supplicationes, ferijs institutis ad honorem dei sunto pares, & eiusdem rationis, vt (que) illis contendere non licet in iudicio, (etiam volentibus partibus) ita in istis non concedatur.
Quae in ferijs liceant. Cap. 28.
INferijs, quae ad pacem & concordiam pertinent, fieri permittimus, vt iuramenta, facta, transactiones. Licebit etiam his diebus miserabilium personarum causas agere.
Citationes non fiant diebus feriatis. Cap. 29.
CItationes, quae fiant die feriato, non valent, & cū nominatim diem feriatum praefigunt ad comparendum, sunt temerariae. Proinde citet iudex ad certum diem, & adijciat, quòd si dies is fuerit feriatus, proximo venias.
De messe & Vindemia. Cap. 30.
HIs ferijs, quae ad hominum vtilitatem sunt institutae, vt messis, & vindemiarum, partes pro suo arbitrio renū siare possint. Quòd si faciant, & processus iudicialis, & sententia lata valebit. Testes tamen compelli non possunt, vt his diebus testificentur, si nolint,
Ferijs hominum causa institutis, non solum partes renū tiare queunt, sed certis de causis cogi possunt, vt ad iudiciū veniant, vt si res tempore sit peritura, nec patiatur moram.
Ad haec, sententia, quae ante has ferias lata fuit, per eas mandari potest executioni, & grauia in deum scelera cognosci possunt, & puniri.
De certis ferijs. Cap. 31.
TO to quadragesimae tempore, septem diebus post resurrectionis festum, & septem diebus ante natalem domini, quiescant iudicia.
DE EXCEPTIONIBVS.
Exceptio quid sit. Cap. 1.
EXceptio est defensio, qua conuentus in iudicio [...] agentem à se depellere, at (que) ab actione, vel eius effectu excludere.
Exceptiones peremptoriae & dilatoriae. Cap. 2.
PEremptoriae exceptiones, si probentur, susceptas actiones seu lites penitus tollunt. Dilatoriae verò illas tantum differunt. Et inter dilatorias, aliquae appellantur declinatoriae, sumuntur (que) ab obseruatione iudiciorum, à ratione personarum, loci, & temporis, ac rescripti, & iudicium conantur declinare.
Exceptiones reales & personales. Cap. 3.
REales exceptiones itarebus, de quibus agitur, cohaerēt, vt ad omnes illos deuoluantur, ad quos res extenduntur, de quibus agitur. Exceptio enim, quae conuenit reo, conuenit etiam eius fideiussori. Personales autem sic certè alicui personae sunt propriae, vt ad alios non transeant.
Exceptiones peremptoriae semper possunt obijci. Cap. 4.
EXceptiones peremptoriae sunt perpetuae. Nam semper obstant agentibus, ne (que) illis praescribitur, quo minus in omni parte iudicij, actori obijci valeant.
Quae exceptiones sint temporariae. Cap. 5.
DIlatoriae, at (que) declinatoriae exceptiones temporariae sunt. Nam illis qui vtuntur, causari solent tempus, aut solutioni condictum (aut intra quod leges agere prohibent) nō dum elapsum esse, vel conditionem appositam nondum extare, veliudicem nō esse competentem, & alia id genus. Exceptiones huiusmodi actorem in perpetuum nō vetant, quin agat, sed ob mutationem rerum, & temporum facile potest contingere, vt amplius locum non habeant. Sunt etiā ea de causa temporariae, quoniam si quis eis non vtatur tempore, [Page] àiure praescripto, illis deinceps vti non poterit.
Declinatoriae exceptiones quando sint opponendae, & quando probandae. Cap. 6.
Omnes exceptiones declinatorias (cum processū iudicij impediant non autem causam perimant) ante litis contestationem, vel primum causae actum, si lis non sit contestanda, proponi volumus. Et si quis ante litem contestatam, vel primum actum, eas proponere omiserit, illis postea non vtatur: Quoniam eas praetereundo actis videtur consensisse. At (que) huiusmodi exceptiones cum obiectae fuerint, probari à reo volumus, priusquam vel ad litis contestationem, vel ad primum causae actum veniatur.
Exceptiones dilatoriae quando proponendae, & probandae. Cap. 7.
DIlatoriae verò exceptiones (quibus non processus iudicij sed actoris intentio impeditur) cum ad negotium, & rem, quae agitur, pertineant, & ipsae proponantur ante litis contestationem, sed eas probare nullus reus cogatur, antequàm ipse actor suam intentionem probare coeperit. Attamen etiam si post litis contestationem proponantur, non erunt repellendae à iudicio.
Declinatoria exceptio contraiudicem ante omnes alias proponenda. Cap. 8.
EXceptio declinatoria, quae contra iudicem est, non solum ante litis contestationem debet proponi, sed ante omnes alias, siue dilatorias, siue declinatorias. Nam si de alijs incipiat reus respondere in iudicio, iudicē videbitur vt suum approbare.
Terminum esse proponendum à iudice ante litis contestationem, ad omnes dilatorias exceptiones proponendas. Cap. 9.
NE dilatorijs exceptionibus lites malitiosè protrahātur, iudici mandamus, vt ante litis contestationem, certum aliquem terminum praescribat, intra quem si reus omnes dilatorias non opponat, deinceps de ijs non audiatur, nisi fortassis aliqua ex tempore oriatur inter agendum, aut si prius fuit, reo non erit cognita, aut si fuit cognita, tunc non habuit, ex quo illam probaret, quod postea illi occurrit. Qua de re priusquam audiatur, iuramento malitiae interponat.
Tempus proponendarum exceptionum peremptoriarum. Cap. 10.
PEremptoriae exceptiones, quae iudicium impediunt, & causam perimunt, vt exceptio rei iudicatae, transactionis & litis finitae, possunt & ante, & post litis contestationem opponi. Quae verò solum causam, & negotium perimunt, vt est exceptio pacti de non petendo, & similia, rectè opponuntur lite demum contestata.
Quae exceptiones per totam causam obijci possunt. Cap. 11.
EXceptiones excommunicationis, & falsi procuratoris per totam causam obijci possunt.
Exceptio excommunicationis infra octo dies est post probanda. Cap. 12.
VT verò lites plus iusto non protelētur, praecipimus, vt is qui excōmunicationem obijcit, speciē illius, & nomē excōmunicatoris exprimat, sciturus eā rem se deferre debere in [Page] publicam notionem, quam intra octo dierum spatium (die in quo proponitur minimè computato) probare valeat apertissimis documentis. Quòd si non probauerit iudex, in causa procedere non omittat, reum in expensis, quas actor ob hoc, diebus illis se fecisse docuerit, praehabita taxatione condemnans.
De exceptionibus mixtis. Cap. 13.
EXceptiones mixtae, quae sic dicuntur, vt partim dilatoriae sunt, & partim peremptoriae, si post litis contestationem proponantur, vim dilatoriarum non habebunt, sed tantum peremptoriae censebuntur.
Dilatoria iudicij processum impediens omissa in prima instantia in appellatione non poterit obiici. Cap. 14.
EXceptio dilatoria, quae iudicij processum impedit, in causa principali nō opposita, in appellatione obijci nō poterit.
Peremptoriae omissae in prima instantia possunt in appellatione obijci. Cap. 15.
SI peremptoriae exceptiones in instantia omissae fuerint, & quidem non exmalitia, ne (que) ad vexandum aduersarium, in appellatione produci poterunt. Non autem declinatoriae, aut dilatoriae illae exceptiones, quae iudicij processum elidūt, sed illas tantum licebit obijcere quae negotium ipsum, & reisummam spectant, modò priùs ex malitia non fuerint omissae.
Quid sit replicatio & quando sit probanda. Cap. 16.
AD reorum exceptiones, actores replicationes adhibere solent, quae nihil aliud sunt, quàm allegationes actorū, [Page 135] per quas exceptio soluitur: ne (que) actor cogi debet ad suam replicationem probandam, nisi prius reus probauerit exceptionem.
An iudex de replicationibus pronunciare debeat. Cap. 17.
VT iudex de replicationibus pronunciet, non est necessarium: quia vires earum satis intelligi poterunt, cum iudex de ipsis exceptionibus constituerit, an admittendae, vel repudiandae sint.
Quantum possit replicatio paris criminis. Cap. 18.
REplicatio paris criminis repellit excipientem. Nam exceptio alicuius criminis ab illo non debet opponi, qui eodem laborare conuincitur.
Nea (que) excipiens, nea (que) replicans omnia fatetur, quae dicit excipiendo, vel replicando. Cap. 19.
EXcipiēs non est cēsendus fateri omnia, quae in eius exceptione includuntur, quemadmodum & actor non omnia iudicabitur fateri, quae in replicatione continentur.
De exceptione contra testes, cuiuscemodi sit, & quamdiu valeat. Cap. 20.
EXceptio contra testes cum non sit dilatoria, indirectè, & obliquè est peremptoria: Nam ea spectat vt probationē tollat, qua sublata ius actoris eliditur. Ea verò duplex est, nam vel contra personas testium excipitur, cum criminosi dicuntur, vel aliqua alia ratione non idonei, vel contra testium dicta, vt cum falsi [...]. Exceptio igitur contra personas testium vs (que) ad sententiam potest obijci, & probari [Page] Postea verò non audietur, nisi ad appellationem ventū fuerit. lbi enim poterit obijci. Si verò excipiatur testes falsum dixisse, vs (que) ad viginti annos locum habet exceptio, ne dum in appellatione, quod tamen accipi volumus cum in agendo non fuit proposita. Nam si tunc obiecta est, & non probata, minimè valebit eius vis ad annos viginti, sed tantum in appellatione repeti poterit.
De exceptione contra testes, & replicatione testium. Cap. 21.
TEstis contra quem excipitur de crimine, si contra excipientem de eodem crimine replicet, ob id non admittetur adtestimonium. Quia non relatione criminis reus purgatur, sed si se innocentem ostenderit.
DE SENTENTIA ET RE IVDICATA.
Iudex quando allegata & probata sequi potest contra conscientiam. Cap. 1.
VTile est, quòd à doctis & sapientibus praecipitur, ne quis in iudicando sequatur aliquam suam cogitationem, quam secum domo attulerit in iudicium, sed secundum allegata & probata pronunciet. Sed haec regula locum habere debet, quando iudex leuibus quibusdā argumentis ductus existimat aliter se rem habere quàm probatū sit. Nam isto casu potius sequi debet allegata & probata, quàm suam opinionem & conscientiam, ex quadam imaginatione conceptam. Si verò iudex habet conscientiam rei indubitatam, tunc nullo modo debet aliquid statuere, contra eam, propter allegata & probata. Sed & in hoc casu rursum distingui debet. Nam si iudex habeat conscientiam reum & tamen in actis reus probatur [Page 136] innocens, tum propter suam conscientiam, qua scit [...] innocentem, condemnare eum non debet, sed illum, secundū id quod probatum est, absoluere. Quia etiamsi hoc faciat, nō tamen potest dici eum contra conscientiam fecisse, cum reum non vt innocentem, sed ab instantia iudicij tantum absoluat. Si verò iudex habeat conscientiam proreo, contra allegata & probata, tum non debet contra indubitatam conscientiam Videtur redundare. in causa decernere.* Quia iudici credendum est, qui allegat consciētiam in praeiudicium alterius, si eam probare possit.
Quoniam iudex non potest supplere omissa in facto, operaepretium est iudicare, quonam modo possit conscientiam suam proreo contra allegata & probata adducere, vt non impingat in constitutiones, quibus prohibetur aliquid supplere in facto. In tali igitur casu iudex per consultationem superiori iudici declaret suam conscientiam. Petat igitur à parte vrgente, ac precibus instet, vt det sibi spatium consulendi superiorem iudicem, cui suam, cum exposuit conscientiam, potestatem facit, vt sitanquam veritatis testem audiat, ac deinceps iuxta allegata & probata sententiam pronū ciet, ne (que) vt iudex factum supplet, sed vt minister iustitiae cauet in eius culpa innocentia proximi oneretur.
Iudex primum certam exquirere debet facti notitiam. Cap. 2.
IVdex in hoc potissimum incūbat, vt ante omnia cersus sit de facto, & praecipuè in criminalibus quosuis audiat, inno centiam cuiusuis probaturos, donec in plenā causae cognitionē veniat. Nam in iudicijs ordinarijs iudices iubentur plenae inquisitione rei qualitatem discutere. In criminalibus verò iudicijs tam clara requiritur facti notitia, vt non permittatur iur amenti dilatio, in defectu apertarum probationum, sicut in causis ciuilibus.
Deinde exquitat quod in facto ius sit. Cap. 3.
POst certam facti cognitionem, proximum est vt sententia, qua declaraturus est ius, facto probato sit conueniēs, & iuri at (que) consuetudini, quibus quae (que) regio, aut ciuitas in ea specie facti vtitur. Si verò ne (que) ex lege, ne (que) ex consuetudine manifesta, iudici constare possit, quid in casu proposito pro iure habendum sit, procedendum illi est, de similibus ad similia iura, donec argumento aliquo ex vsitato iure ducto, constituere possit quid eum sequi in pronunciando oporteat.
Si ambigat fauendum est reo. Cap. 4.
SI verò ne (que) id quidem consequi sua inuestigatione, aut peritorum consultatione possit, tum in dubio iuris potius pro reo, quàm pro actore pronunciandum est, nisi actor foueat causam fauor abiliorem.
Quid sit sententia. Cap. 5.
HActenus traditum est, quae sunt iudici consideranda, antequam ad ferendam sententiā progrediatur. Statuendum nunc est de ipsa sententia, vt intelligi possit, quae pronunciatio iudicis mereatur dici sententia, ea solū pronūciatio iudicis meretur dici sententia, qua finis imponitur controuersiae, legitima disceptatione in iudicium ductae.
Quomodo sententia recte feratur. Cap. 6.
ST atuimus igitur, vt in obseruatione solennitas circa ferendas sentētias, partes ad sententiam audiendam citentur. Alioqui (cum maximi praeiudicij sit sententia) cam, partibus non citatis, pro nulla haberi volumus. Deinde statuimus, vt praesentibus partibus, vel alter a contumaciter, absente, sententia à iudice pro tribunali, vel alio loco honesto [Page 137] vel publico sedente, promulgetur quod (que) sententia concepta ex breuiculo, in quo est descripta, per iudicem aut tabellarium recitetur, iudice clarè attestante, se iuxta recitata ex scripto, de causa pronunciare, nisi talis sit casus, de quo verbo tenus, abs (que) breuiculo, liceat pronunciare.
Si lis debeat per sententiam dirimi inter contendentes, Alias exegeticam. necesse est eius orationem non esse exegentiam, sed definitiuam, & decisoriam. Porrò non sufficit sententiam esse absolutoriam, vel condemnatoriam, nisi in ea etiam disertè res exprimantur, ad quas prae standas, aut ferendas, reum condemnet, aut à quibus eum liberet. Est enim iudici omnino conandum, vt quam fieri possit, sententiam ferat certam, & praecipuè secundum libelli petitionem, dirigenda est certitudo sententiae.
Vitandum quo (que) est ratione certitudinis, quae in causarū decisione requiritur, ne sententia sub conditione feratur. Operaepretium non est vt causa, quae iudicem mouet, vt sententiam ferat, in sententia exprimatur. Verùm si propter ineptitudinem libelli lata sit sententia, tunc necesse est vt causa ineptitudinis sententiae inseratur, qua reus ab instantia iudicij absoluatur. Sed tamen est necessarium in causa approbationis, vt iudex ad quē appellatum est, semper inserat causam in sententia. Nam iudicare eū oportet, quare latam sententiam ab inferioriiudice, vel approbet, vel improbet.
Sententiarum species. Cap. 7.
FOrma sententiarum generali absoluta, tandem ad sententiarum species est descendendum, & primum de interloquutoria est decernendum, quia ad eam ordine procedendi in causis prius peruenitur.
De sententia interloquutoria. Cap. 8.
SEntētiam igitur interloquutoriam eam esse decernimus, [Page] qua aditus ad principalis causae cognitionē paratur. Id verò duobus fit modis, aut enim iudex simpliciter aliquid imperat [...] vt faciant, aut remor as exceptionum (quas vtrin (que) [...]) sua pronunciatione aufert, vt abs (que) obstaculis ad decisionem principalis causae venire possit. Vnde eam sic [...] volumus. Inter loquutoria sententia est, quae inter loquutoria, & finem causae fertur, super ijs quae incidunt, vel emergunt, citra principalis causae cognitionē. Talis igitur sententiae non sit tanta vis, quanta in definitiua. Nam ea lata semper potest reuocari per iudicem, nisi per eam iusserit partem alteri aliquid restituere, vel dare. Tunc [...] iudex eam reuocare non potest, quia definitiuae speciem habet, vt cum propter aliquam contumaciam, aliqua pars alteri condemnatur in expensis soluendis, aut si iusserit expoliatum restitui in possessionem, priusquam procedatur in petitorio. Idem [...] est de omnibus exceptionibus percmptorijs. Nisi enim lata de eis sententia firma haberetur, at iudici liceret, quoties illi visum esset, eam reuocare, tum incerta admodam esset progressio ad principalis causae decisionem.
De sententia definitiua. Cap 9.
IMpensius verò in sententia definitiua (qua de principali causa prenunciatur) operam nauari decernimus. Nam si quid ex illis, quae circa actus, aut quae in ipsa forma orationis obseruanda esse iudicauimus, omissum sit, tanquam illegitimam eam reijciendam esse volumus.
Sententia definitiua retractari non potest nisi contraius diuinum feratur. Cap. 10.
POrrò si nihil talium in sententia definitiua desideretur, vt tāquam illegitimo modo lata, pro nulla haberi possit, [Page 138] nec ab ea intra spatium, quo appellari permissa est, appellatum sit, tunc eam in rem iudicatam transire volumus, hoc est, talem consequi authoritatem, vt cōtravenire nemo possit: nec iudici quidem liccat eam reuocare, mutare, aut aliquam eius partem tollere, vel emendare, siue bene, siue male suo officio in ea parte ferenda functus sit. Sed in hacregula magnopere obseruandum, quòd sententia contra ius litigan tium male lata transeat in rem iudicatam, modò ab ea appellatum non sit. Sed secus esse statuimus, si sententia contra ius diuinum, aut naturale lata sit. Nam sententia manifestam iniquitatem continēs est ipso iure nulla, nec debet quis iure cogi, vt ei stet, etiamsi ab ea appellare sit prohibitus. Proinde sententia, quae sine peccato mortali seruari non potest, rectè à iudice reuocatur, & à litigantibus tanquam nulla negligitur, quia transire in rem iudicatam non potest, propter offensionem conscientiae, licitè etiam iudex mutabil sententiam, si viderit eam obesse reipublicae.
Iudici quando liceat sententiam mutare, addere, & minuere. Cap. 11.
VItium grammaticum, si quod est in verbis sententiae, illud per iudicem tolli liceat. Porrò iudex sententiam desinitiuam latam non solum mutare, sed & supplere in pronunciando, de accessionibus & immunitionibus actionum, si tamen eadem die, qua ferat sententiam, id ab eo siat, & antequam pronuncietur in actis id petitum sit. Nephas enim videtur, peracto semeliudicio, iterum permittere, vt ex sopita lite, noua lis de actionibus & immunitionibus actionum Alias immutationibus. moueatur.
De impugnatione sententiae. Cap. 12.
POrrò nobis nunc pergendum est, vt de impugnatione sē tentiae interloquutoriae, & definitiuae decernamus. Cum procliue admodum sit falsam sententiam ferre, operaepretiū est modos quosdam tenere, quibus occurri ei possit, ne nobis fraudi sit illius ratihabitio, aut nostra in ea admittenda supinitas. Caeterum antequàm quis conetur sententiam impugnare, videre debet, an secundum allegata, & probata, & vt exigant iura & consuetudo, at (que) legitima forma, cum obseruatione solennitatum lata sit. Nam si tale quid circa eam non obseruatum esse appareat, non est opus eam impugnare, quia ipso iure illam pro nullo haberi volumus, quae manifestum iuris crrorem continet, [...] vt nec in rem iudicatam transeat, etiamsi ab ea appellatum non sit, aut prouocatio ab ea facta deserta sit. Igitur contra quem talis sententia lata est, defendere se nullitatis exceptione potest, si ex ea conueniatur, & talis exceptio competit illi perpetuò, hoc est, quadraginta annis, quibus omnis actio, & obligatio tollitur.
In casibus, quibus iudex sententiam suam reuocare potest, sententiae eius emendationem simpliciter petitam esse sufficiat. Quia in talibus casibus, aut euidens est causa eius reuocandae, aut solennitas processus iudicari nō requiritur. Sed si ratione nullitatis petatur mutari, aut corrigi sententia, necesse est errorem, aut fraudem iudicis legitimis documentis declarari, vt causa, propter quam contenditur, fiat manifesta. Et probandum erit, si quid eorum, quae [...] legitimam necessariò requiruntur, à iudice neglectū fuerit, vt si amissa sit citatio partiū, aut nō oblatus libellus, aut lis non contestata, aut de calumnia nō iuratum, aut sententia non sit lata secundum legitimam formam, quae supra [Page 139] est descripta, tunc ea debet dici nulla. Quia ea iudiciorum rectè constituendorum causa obseruari iubentur, vt iudex rectè & ordine peruenire in causae notitiam possit.
Quoties vero exigit casus, vt de nullitate sententiae,pronuncietur,non apud alium iudicem superiorem, sicut in appellationibus, sed apud eundem, qui de causa principali iudicauit causa agenda est. Sed hoc tunc solum fit, quando coram Ordinario causa agitata est, non cum apud deligatum iudicem. Nam eius iurisdictio extinguitur, cum ab eo male iudicatum est, quoad sentētiam definitiuā & nō interloquutoriam, reuocare potest, ne (que) propter illam officio suo est functus: verum si definitiua sententia male iudicauit, potest ab eo ad delegantē appellari, [...], vt aut ipse causam cognoscat, aut alteri eam cognoscendam demandet.
Subsidium impugnationis sententiae. Cap. 13.
REliquum est vt de subsidio impugnandae sententiae aliquid decernamus, quod huc videtur referendū, nempè quaerela falsi. Nam & illud subsidium generaliter omnibus competit, qui falsorum instrumētorum, aut testium authoritate, & subornatione, se iudicio succubuisse ostendere possunt: si in peruestigatione causae, cognitum de crimine falsi non sit, & apparet iudicem specie talium probationum deceptum esse, tunc propter odium eius criminis, non solum iubemus sententiam rescindi, antequ àm ab ea appellatū sit: sed volumus, vt postquam ea transierit in rem iudicatam, laesus per eam in integrum restituatur, vt denuò experiri iudicium possit. Ac si quid secundum eam solutum sit, licet ei illud repetere.
De re iudicata. Cap. 14.
DEcisio litis estres iudicans, sed illud quod in ea decisione [Page] statuitur, sitres iudicata, siearitè & legitimè facta sit, ita vt tanquam nulla impugnari possit, nec ab ea appellatum sit.
Quando res inter quosdam iudicata praeiudicat alijs. Cap. 15.
ET cum tanta sit vis rei iudicatae, obiter consider andum venit, an illis solum ea praeiudicet, inter quos iudicatum est, an illis etiam, quos controuersia, de qua iudicatum est, velratione communis rei, vel contractus contingat. Videndum igitur quàm latè ius sententiae se extendat, ad nocendum alijs, vel eos [...]. Est generalis regula, quòdres inter quosdam gesta non nocet alijs. Et habet haec regula locum, siue in iudicio, siue extra iudicium aliquid actum sit. In re autem in iudicio acta, hoc addendum est regulae: quòd ne tum quidem nobis praeiudicent acta aliorum, si nostro nomine quid fecerint, si id siue nostro mandato, aut ratihabitatione factum sit. Licet autem haec regula sit generalis, attamen si quid fiat (me sciente, & non prohibente) ab eo, qui commune ius, in ea re, de qua actum est, mecū habeat, cum potuerim cum prohibere, tum sententia contra cum lata mihi praeiudiciū parit: secus est, si eius molitionē nescierim, ne (que) potestatem eum prohibendi habuerim.
Sunt (que) casus, in quibus sententia simpliciter omnibus praeiudicat, quorum interest non esse ita iudicatum, si ea in rem iudicatam transijt: vt si quaerela inofficiosi testamēti, resciscum sit test amentum, ea, quae ex eius dispositione, nomine legatorum debita fuissent, si contra illud non fuisset iudicatum, peti non possunt, imò etiam soluta repetuntur. Cum vbi maius est periculum, ibi cautius est agendum, aeterni (que) tribunal iudicis illum reum non habere certum sit, quem iniustè iudex condemnat, maximoperè cauendum est ecclesiasticis iudicibus, at (que) prudenter attendendū, vt in cau sarum, quibuscun (que) processibus nihil vendicet odium, vel [Page 140] fauor vsurpet, sed timor exulet, praemium aut expectatio praemij iustitiam non euertat: sed stateram in manibus gestent acceptationem personarum non habentes, lances pro libramine appendentes, vt in omnibus, quae in causis agenda fuerint (praesertim in concipiendis sententijs & ferendis) prae oculis habeant solum deum, illius imitantes exemplum, qui querelas populi (tabernaculum ingressus) ad dominum referebat vt secundum [...] imperium indicaret. Quisquis enim iudex ordinarius siue etiam delegatus, famae siue prodigus, & proprij persecutor honoris, contra conscientiam & contra iustitiam, in grauamen alterius partis quicquam, per gratiam, vel per sordes in iudicio fecerit, per annum ab executione officij, nouerit se remotum, ad aestimationem litis, parti, quam be serit, nihilominus condemnandus.
De Appellationibus.
Appellatio quid sit. Cap. 1.
APpellatio (vt à definitione incipiamus) est à minore ad maiorem prouocatio, & per eam le gitimè interpositam, & pronūciatam, & iurisdictio iudicis quo ad illam causam suspēditur, & ipsius cognitio, & examē ad supertorē trāssertur. Distinguitur aūt in iudicialē, & extraiudicialē.
De appellatione iudiciali. Cap. 2.
APpellatio iudicialis est, cum in iudicio prouocatur ad superiorem iudicem à definitiua: ab interloquutoria, vel à grauaminibus, quae in agendo causam quando (que) partibus instiguntur. Cum (que) appellatur à definitiua sententia sufficit dixisse, ab iniqua hac sententia appello. Sed quādo ab interloquutoria, vel grauamine aliquo prouocatur, cansa omnino assignanda est, quae vera sit, iusta, & expressa. [Page] Et si propriè loqui velimus, appellatio non est, nisi in [...]. Quae verò fit extra iudicium, prouocatio dici poterit.
De appellatione extraiudiciali. Cap. 3.
EXtraiudicialis appellatio est à praesenti, seu verisimiliter futuro grauamine, ad superiorem prouocatio, antequàm ad iudicium veniatur, in qua probabilis, & verisimilis ratio debet assignari, quae si reddita fuerit, causam ad superiorem iudicem transfert. Et appellatione huiusmodi pendente, nil in appellantis praeiudicium tentari potest à iudice, à quo est appellatum.
Appellare licet etiam in causis extraiudicialibus. Cap. 4.
IN actis extraiudicialibus appellare licet, vt ab electionibus, postulationibus, prouisionibus, & caeteris huiusmodi. Sed interponere oportet appellationem infra dies decē, à notitia, qua quis grauari se intellexit. Nam elapsis decem diebus, per viam appellationis non amplius audietur: sed per alia remedia iuris petere poterit, vt integrum restituatur, & reuocetur grauamen.
Quae sit vis appellationis extraiudicialis. Cap. 5.
APpellatio extraiudicialis, si interponatur ex probabilibus & verisimilibus causis, adeò deuoluit causam ad superiorem, vt actus gestus contra eam sit nullus. Vnde si quis appellauerit, ne possessione molestetur, cum se molestandum verisimiliter suspicetur, si ea spoliatur, restituitur ante omnia in statum, in quo erat tempore appellationis emissae.
In extraiudiciali appellatione, si appellans, & eius aduer sarius diuersos habeant iudices, licebit appellanti ad eum [Page 141] reuocare, qui sibi ordine competit, & valida erit eius appellatio.
In iudicio non licet appellare à futuro grauamine. Cap. 6.
IN iudicio nō potest appellari à grauamine futuro etiā sub cōditione: vt si ne grauauer is, appelles, sed debet prius expectari grauamen, & postea appellare, vt enim à futuro grauamine appelletur, solum extra iudicium conceditur.
Si appellatio scripta porrigatur iudici, satis est, nec requiritur vt coram eo legatur. Cap. 7.
APpellatio in scriptis iudici porrecta non potest, quòd coram eo lecta non fuerit, legitimè impugnari.
Quid agendum sit, si iustus metus impediat ab appellando. Cap. 8.
SI iustus metus vel iudicis, vel aduersarij, vel municipalis legis, quae prohibeat ab aliquibus causis appellari, for tasse impediat quenquam ab appellando, excusabitur: & esse volumus ac si appellauerit, modo coram iudice protestetur, à quo grauatur, de metu si audeat, & fieri possit, vel eius copiam habeat. Quòd si non est ausus, & copiam illius non habuit, si fieri possit coram iudice, ad quem decernit appellare, suam interponat appellationem. Quòd si non succedat, satis ei tunc esto, coram vno aut pluribus viris bonis, notorio adhibito, ac testibus, de hoc metu protestari, appellare, & causas, propter quas appellarit exprimere: at (que) ab eo, vel ab eis, apostolos obtinere, coram quibus appellat. Curandum tamen est, vt iudici appellatio huiusmodi quoquo modo, intimetur iutra decem dies, à grauamine, vel à sententia. Alioqui si ad [Page] vlteriora, in causa procederet, quae ageret non essent inualida. Aduersarij verò praesentia, dum sic appellatur, non est necessaria. Sufficit enim vt ei fiat intimatio. Cum verò ne (que) iustus metus obstat, & iudicis copia potest haberi, semper corā eo tam iudicialis, quàm extraiudicialis appellatio fieri debet, at (que) in scriptis porrigi nisi à definitiua sententia statim, vt distum est, vnica voce sit appellatum.
Qu bus casibus appellare non licet, aut frustra appellatur Cap. 9.
NE (que) à correctione, ne (que) ab executione licet appellare, nisi modus excedatur, at (que) tunc causa, & ea quidē vera exprimenda est. In notarijs etiam prohibemus appellationem, à poena quo (que) iuris non licet appellare: sed à sententia iudicis appellatur, qua pronunciauit litigantem, in poenam iuris incidisse. In omnibus, in quibus iura prohibent appellationem, iudex non cogitur ei deferre, cum interponitur, nisi causa disertè exprimatur, at (que) isto casu appellando, à desinitina sententia, causam exprimere necessarium est, cum aliás non requiratur. Ad haec in his, quae dilationem temporis non admittunt, appellatio non recipiatur. Si appellatio est manifestè friuola, iudex eam admittendo nonrecte agit. Tertio appellare ab eodem articulo, vel ab eadem sententia, non licet: Ab arbitrio appellare etiam non licet, ne (que) in enormi, & graui scelere. Qui appellat, post decem dies, non audiatur per viam appellationis, quanuis conqueri possit, & alia ratione agere, vt in integrū restituatur. In ciuilibus vnus pro alio non appellat, nisi eius intersit. Cum quis in iudicio confessus fuerit, non admittitur eius appellatio, modo per scipsum, non per procuratorem sit confessus, ne (que) confessio pertormenta, aut eorum metum sit extorta: imò etiam id requiritur, vt de eo, quod est confessus, in iudicio sit conuictus, [Page 142] & appellationi fouenti aliquam iniustitiam, vel iniquitatem nunquam est deferendum: ne (que) recipietur appellatio, quādo à nostra regia Maiestate causa subdelegata est, sub conditione, vt inde non appelletur.
Quando ante sententiam definitiuam liceat appellare iu causis ecclesiasticis. Cap. 10.
IN causis ecclesiasticis, ante sententiam definitiuam appellare, siue querelare prohibemus, nisi à sententia censurarum, aut correctionis, vbi modus excedatur: aut vbicun (que) damnum, aut grauamen illatum per appellationem, à definitiua non est reparabile. In quibus casibus appellare, & etiam querelare ante sententiam definitiuam licebit.
Quo ordine appellandum sit. Cap. 11.
AB Archiadiaconis, decanis, & his, qui sunt intra pontificiam dignitatem, & iurisdictionem ecclesiasticam habent, ad episcopum liceat appellare, ab episcopo ad archiepiscopum, ab archiepiscopo verò ad nostram maiestatē. Quò cum fuerit causa deuoluta, eam vel concilio prouinciali definire volumus, si grauis sit causa, vel à tribus [...] episcopis, à nobis ad id constituendis. Quibus rationibus cū res fuerit definita, & indicata, per appellationem amplius cognosci non poterit. Obseruari tamen praeter haec volumus, vt si causa fuerit subdelegata, semper ad subdelegantem appelletur, à quo si rursus fuerit appellandum, ordo iam descriptus conseruetur.
Quomodo a pluribus iudicibus appelletur. Cap. 12.
SI plures iudices suerint lata ab eis sententia, vel grauamine aliquo [...], cum omnes simul haberi [Page] non possint, coram maiori parte illorum appellare licebit, & Apostoli peti seorsim ab eis poterint. Sed tamen appellatio ipsa, delatio ad certum iudicem, & praefixus terminus aduersario, si non adfuerit, sunt intimanda.
Qui per appellationem in vna causa liberatur, a suo iudice in alijs tamen ei debet respondere. Cap. 13.
PEndens appellatio non est sufficiens, & idonea causa, vt iudex, à quo appellatū est, in alijs causis repudietur. Vnde cum quis duas, diuer sas (que) causas habet sub eodem iudice, licet quoad vnam earum appellauerit, de altera tamen cogetur iudici respondere à quo appellauit.
Non obstat prior appellatio deserta, quando propter nouum grauamen rursus appellari possit ab eodem iudice. Cap. 14.
QVIappellauit, & appellationem deseruit, redijt (que) ad iudicem, à quo appellauit, si rursus ab eo grauetur, denuò poterit appellare.
In causa communi plurium, vnius appellatio alios etiam iuuat. Cap. 15.
SI ex pluribus vna sententia condemnatis, qui communi interesse iure iubentur, idem (que) habeant negotium, & eandem causam defensionis, vnus appellauerit, eius victoria proderit alijs. Et si fortasse is vnus qui appellauit, caeteris tacentibus & scientibus appellationem deseruerit, quiuis alius ex illis eam prosequi poterit.
An iuramentum interpositum prohibeat appellationem. Cap. 16.
SI quis iurauerit se staturum iudicatis, & definitis in aliquo [Page 143] iudicio, quoniam iuramenta semper ad causas honestas contrahenda sunt, & verisimiliter cogitatas, ideò si eueniat, vt sententia, vel mandatum iudicis, & honestatis, & iustitiae limites excedat, licitè qui iurauit inde potest appellare, cum iuramentum ijs casibus non vrgeat. Verum si hoc non accidat, sua ipsius promissione astringitur, vt non appellet.
Ob suspectum locum licet appellare. Cap. 17.
LOcus iudicij exercendi, ad quem iudex citauerit, debet esse tutus domino & omnibus his, qui pro eo interueniunt, vt ad locum possint ire securè. Aliàs proposita exceptione de loco suspecto liberè licet appellare.
Tam in maioribus, quàm in minoribus causis licet appellare. Cap. 18.
ET in maioribus, & in minoribus causis, appellandi facultas non denegetur. Nec enim iudex iniuriam sibi sieri debet existimare, eo quòd litigator appellat. Quia quantitas causae non facit, quarè sit appellandum, sed iniquum grauamen.
Qualis causa reddenda sit in appellationibus. Cap. 19.
QVum sit extra iudicium appellatio, causa potest assignari, quae sit generalis, & incerta, respectu personarum, seu grauaminis, cum fiat saepissime de futuro, quod minime potest determinatè sciri. Sed in appellatione iudiciali, quando reddenda est causa, illam & certam, & specialem esse oportet, cū semper fermè sit vel de praesenti, vel de praeterito grauamine. Praeterea in iudicio, causa appellandi debet esse [Page] vera. Sed extra iudicium satis est, quòd causa sit verisimilis & probabilis, vtputà verisimiliter timui grauari in possessione alterius rei, licet adhuc non sum grauatus, tamen extra iudicium possum appellare.
Cum appellatur à definitiua licet aliter agere, quam in alijs appellationibus permittatur. Cap. 20.
IN appellatione à definitiua sententia, cum non sit necessarium causam exprimere, appellans, cum vnam causam exposuerit in agendo, aliam poterit prosequi, & post eam, aliam, quoad ei suppetent. Sed in alijs appellationibus, cum debeat causa exprimi, non poterit oitra expressam, alia tractari in prosecutione.
Coram quo iudice appellationis causa sit proponenda, & coram quo iustificanda. Ca. 21.
CAusa appellationis, cum est exprimenda coram iudice, à quo appellatum est, proponetur, nisi metus obest, & si copia eius haberi potest: sed coram iudice, ad quem appellatum, iustificabitur.
Si exceptiones legitimae cum probationibus offerantur iudici, si rectae fuerint, & licitae, appellatur, & iustificatur appellatio. Cap. 22.
EXceptiones legitimae, & earum probationes, quando iudici oblatae fuerint, si ab eo non admittantur, iusta causa praebetur appellādi, quin & appellatio coram iudice, ad quē prouocatum est, propter hoc iustificabitur, licet veritas exceptionis non probetur. Non tamen volumus sufficere appellanti, si dicat se materiam siue exceptionem legitimam, & veram proposuisse, & appellasse, nisi doceat propter exceptionem non admissam, appellasse.
Iustificata appellatione, non est probata obiter exceptio. Cap. 23.
COnstituimus praeterea, vt talis oblatio probationis iustificet solum appellationem, quoàd deuolutionem causae, non autem vt exceptio habeatur pro probata, in praeiudiciū partis aduersae.
Ob quas alias iniurias, & cauillationes iudicis, licet ab eo appellare. Cap. 24.
PRaeterea si iudex procedat ad vlteriora, exceptione vel materia neglecta, licet expressè eam non repulerit, potest ab eo appellari. Ad haec si iudex non procedat ad vlteriora, sed supersedeat, vexando excipientem, vel materiam proponentem, quem saepe citat ad audiendum deliberationem suam, vel ad idem saepe assignauit terminum, tunc volumus, quòd si iudex, bis humiliter requisitus non pronuntiat, possit ab hoc grauamine appellari.
Quomodo in diuersis appellationibus processus iustificetur. Cap. 25.
ET licet processus primi iudicis iustificari, vel impugnari non possit, quando appellatur ab interloquutoria, nisi ex actis coram eo in appellatione, tamen in appellatione à definitiua sententia, potest iudex ad quem, ex nouis actis corā eo habitis, suum processum iustificare, & contrarium primae sententiae pronunciare. Quia non allegatum, vel probatum in causa principali, potest allegari, & probari, in causa appellationis.
Ad quid inuentae sunt appellationes. Cap. 26.
APpellationes nō ad deprimendā cuius (quam) iustitiā sunt inuentae, sed vt grauamen impositum reparetur, & ad [Page] corrigendam iniquitatem, & imperitiam iudicis, & nonnū quam ad ipsius afficti succurrendum inscitiae. Nam in appellatione persaepe locum habet, quod iactatur non probatū, probabo, & quod non est oppositum, opponam. Etenim quae in prima instantia sunt omissa, frequenter in secunda, locum habent.
In causa appellationis aliquae exceptiones repeti possunt, quae in prima instantia locum non habuerunt. Cap. 27.
CVm peremptoria exceptio in instantia non fuit admissa, interposita appellatione à definitiua sententia in causa ap pellationis, denuò poterit obijci & probari. Idem (que) licebit si eadem exceptio peremptoria in priori instantia, vel negligentia, vel obliuione omissa fuerit: verum exceptiones illae quae in priori instantia necessariò erant opponendae, ante litis contestationem, in causa appellationis abijci non poterunt.
Lapsus termini quando (que) non obest. Cap. 28.
LApsus termini ad appellandum vel appellationem finiendum, non praeiudicabit appellanti, quo minus ex causa legitima audiatur, saltem per beneficium restitutionis in inte grum, & fiet restitutio vs (que) ad tantum tempus quantū fuit tempus impedimenti. Quia si impedimētum non fuisset, habuisset effectum suum appellatio: volumus tamen vt suane diligentiam ostendat infra tempus impedimenti, quia aliter constare non possit impedimentum causam praestitisse, ne (que) sufficit probare impedimentū fuisse, nisi doceatur id impedimentum fuisse causam non agendi, quod probatur probando tunc temporis diligentiam.
Terminus ad appellandum est decem dierum. Cap. 29.
APpellationes & nullitatum querelas infra decem dies, vtiles, à tempore notitiae latae sententiae, aut grauaminis, à quo per constitutiones nostras appellare, siue querelare licet coram iudice, à quo prouocatur, fieri volumus.
De terminis ad prosequendam & ad finiendam causam appellationis. Cap. 30.
CVm quis appellauerit, vel de nullitate conquestus fuerit, nisi infra duos menses à tempore appellationis, siue querelae interpositae, eandem prosequutus fuerit, & iudicem à quo, de prosecutione huiusmodi per citationem, vel inhibitionem superioris, certiorem fecerit, ac infra sex menses, à fine ipsorum duorum mensium numerandos, ipsam appellationem, siue querelam (legitimo impedimento cessante, quod à iudice à quo appellatum est, approbandum erit) finiri obtinuerit, sententiae contra eum prius latae stare compelletur. Et debebit eius appellatio deserta censeri. Terminū vero ad prosequendam litem datum à lege concedimus, cum à iudice, tū ab appellante posse imminui non autem prorogari.
Lata sententia definitiua non est ante decem [...] mandanda executioni. Cap. 31.
ILlis decem diebus à lata sententia, quibus appellare licet, iudicatū non mandetur executioni, quod non modo in ciuilibus, verum & in criminalibus obseruari decernimus. Volumus etiam vt in ipsis criminalibus, etiam [...] condemnato, quiuis alius pro eo possit appellare.
Quomodo labatur terminus in extra iudiciali appellatione. Cap. 32.
IN appellatione extra iudiciali, propter grauamen aut futurum [Page] aut iam inflictū, interposita, terminus vel à iure datus, vel a iudice, vel appellante praefixus ad litem prosequēdam, non à die appellationis fluere incipiet sed à die, qua oppressaes cognouit se grauatum, qui nihilominus terminus si fuerit elapsus, non obstabit, quin oppressus à superiori iudice au diatur, non quidem appellationis via, sed querelae: cum in appellatione appellans, qui semel eam deseruerit, quoad ipsam non amplius audiri debeat.
Terminus finiendae causae appellationis à iudice, à quo appellatur, non potest mutari. Cap. 33.
IVdex à quo est appellatum, licet valeat praefigere terminū appellationis prosequendae, non tamen illius finiendae aliū terminum potest constituere ab eo, quod ius concedit.
Si compromissum interponatur, non labitur terminus. Cap. 34.
SI appellatione interposita partes consenserint in compromissum terminum, ad prosequendam appellationem currere nolumus, nisi iudex animaduertens ex nimia dilatione imminere periculum, in causa iuberet progredi.
Degeneribus Apostolorum. Cap. 35.
APostoli nō omnes sūt eiusdē generis. Aliqui sunt dimissorij, [...] tunc dantur, cum iudex appellationi defert. Sunt & refutatorij, qui dantur, cum appellatio non est amissa. Tertio loco dicuntur alijreuerentiales, hi (que) dantur, quando non [...] causae, sed propter honorem iudicis, ad quem appellatum est, defertur appellationi. Postremò apostoli si quando (que) in appellatione dantur extraiudiciali, [...], vel testimoniales dici [...].
Quando sit opus Apostolis, & quando non. Cap. 36.
IN appellatione iudiciali semper opus est Apostolis, non item in appellatione extraiudiciali.
Quando petendi Apostoli, & quis terminus eorum petendorum concedatur. Cap. 37.
QVando iudex appellatione interposita, praefixit diem ad dandos Apostolos, appellans tunc ad eos petendos debet comparere, quòd si non faciat, sententia contra illum lata poterit executioni mandari. Et quum spatium termini praefixi ad apostolos dandos amplum fuerit, appellantem satis erit aliquando comparere, & loco, & tempore congruo Apostolos instanter petere. At si iudex apertè dixerit, se nolle dare, [...] si praefixo termino, aut ex malitia, aut negligentia non dederit, poterunt litigantes appellationem siue illis prosequi. Et si iudex qui non dederit, procedere aitentet in causa, omnia quae fecerit, erunt inualida: & à iudice ad quem appellatum est, arbitraria poena plectetur. Tempus autem, quoad apostolos dandos longissimum, & quod proferri non possit, triginta dies esse volumus, intra quod spatium, si appellans eos instanter, loco, & tempore congruo non petierit, appellationi renunciasse censebitur.
Quid in Apostolis contineri debeat. Cap. 38.
IN Apostolis, appellationis causa exponetur. Et an admissa sit appellatio, vel non admissa declarabitur. Et à quocun (que) dentur Apostoli, illis apponendum est eius [...] à quo dantur. Cum (que) index Apostolos dederit, appel lāti, quo (que) terminum prosequendae appellationis constituet. [Page] Verum ex apostolis datis, vel praefixo termino, non intelligetur iudex appellationi interpositae detulisse. Nam apostoli facilè potest fieri vt sint refutatorij, & constituitur terminus ad malitiam litigantium compescendam, ne superfluis moris lites extrahant.
¶Appellanti non est fraudi si post grauamen aligat ad tribunal iudicis, nec ob id impeditur, quando intra decem dies ab eo appellari possit. Cap. 39.
QVando aliquis est in iudicio grauatus, licet post grauamen ad iudicem venerit, qui eum grauauit, & aliquid ad eius tribunal egerit, propter huiusmodi acta non eripitur ei facultas, quin infra decem dies ab inflicto grauamine, appellare possit, praesertim cum ea, quae post grauamen egit, nō sponte, sed vi iudicis adactus egerit.
Appellans si quid cum protestatione agat coram iudice à quo appellauit,ne propterea deserit appellationem. Cap. 40.
QVando aliquis appellauit, licet ad iudicem à quo appellatum est, post appellationem interpositam venerit, & aliquidad eius tribunalegerit, modo protestetur, se nō ob id velle appellationem deferre, non iudicabitur illi non renunciasse.
Post appellationem debet iudex à tota causa supersedere, nisi grauamen inflictum reuocet. Cap. 41.
QVanuis appellatio interdum certum aliquem causae articulum spectet, nihilominus ea interposita, iudex à quo [...] est à tota ipsa causa supersedebit. Non enim [...] cogi debet, vt illi iudici respondeat, in ea causa, in qua [Page 147] se grauatum ab eo sentit, ne (que) amplius ad illum comparcre adigitur, vt respondeat, ne (que) vt de grauamine doceat, nisi fortasse citetur ad audiendam grauaminis illati reuocationem. Quam reuocationem si iudex fecerit, siue comparente eo, qui appellauit, siue non comparente, & ad soluendas expensas, si quas appellans fecerit, sese obtulerit, & adeūdus est, & sub eo agendum. Nam causam, à qua fuit appellatū, potest reassumere, & ad vlteriora procedere. Quod tamen tunc solum habet locum, quando appellationi minimè detulit. Nam si eam fortasse receperit, ne (que) grauamen reuocare, ne (que) causam potest resumere. Etenim iurisdictio eius, quoad illam causam, prorsus transfusa est in iudicem superiorem. Poterit nihilominus posteà de illa cognoscere, si iudex, ad quem est appellatum, illam adeum remiserit. Ita (que) deferendo appellationi causam illam iudex omnino à se abdicat, nisi deferatur appellatio, & terminus praefixus elapsus fuerit, intra quem appellans debuit prosequi appellationem. Isto siquidem casu lis denuò ad illum redit.
Quae attentantur post appellantionem sunt irrita. Cap. 42.
QVae attentantur contra & post appellationem, siue iudicialem, siue extraiudicialem, sunt ipso iure nulla. Potest attamen iudex à quo appellatum est, omnia ea facere, pendente appellatione, quae ad eius faciliorem exitum tendant.
Quae innouata post appellationem à iudice appellationis reuocari debeant, & quae non. Cap. 43.
INnouata, post appellationem à definitiua, aut inter sententiam, & appellationem, ante omnia per appellationis iudicem reuocari debent. Innouata verò post appellationem, [Page] ab interloquutoria, seu grauamine, donec appellationis [...] veram esse constiterit, reuocari non debent, nisi, post inhibitionem (ne procederet in causa à superiore) factā, inferior iudex [...]. Nam irritum est, & inualidum quicquid agitur post inhibitionem.
Quatenus iudex, à quo appellatur, de appellationis iustitia potest cognoscere. Cap. 44
IVdex, à quo appellatur, de appellationis iustitia potest cognoscere, quo sese instruat, an illi sit deferendum: non autem in praeiudicium appellationis. Nam haec ad iudicē pertinet, ad quem est appellatum.
Quando iudex appellationis causam debeat ad inferiorem iudicem remittere. Cap. 45.
INferior iudex quādo appellationi à definitiua minimè de tulit, debet superior vanitate, seu malitia cognita illius, appellationis causam ad illū remittere, ac eodem die appellā tem iniustè condemnare quoad expensas. Cum verò iudex inferior appellationi detulerit, in potestate superioris erit, causam ad eum remittere, vel apud se retinere, quod accipiendum est, si prosecutio coram superiori siat. Item cum superior appellationem ab interloquuloria, siue grauamine, friuolam esse causam cognouerit, causam ipsam remittat. Si verò ipsam appellationem ex veris & iustis causis fuisse interpositam cognoucrit, causam principalem in suam accipiet potestatem. Nec vlterius eam ad inferiorē iudicē remittat.
Iudex ad quem appellatum est, non prohibeat inferiorem, nisi prius ei constet legitimè appellatum esse. Cap. 46.
PRohibemus ne iudex, ad quē appellari, seu querelari contigerit, iudici, à quo appellatum est, prius inhibeat,quàm appellatum,siue querelatum legitimè sibi fuisse constiterit. [Page 148] Nisi à definitiua statim, iudice pro tribunali sedente, viua voce apud acta fuerit appellatum,siue querelatum. Quo casusufficiet iudici, ad quem appellatum est, de hoc per appellantis, aut procuratoris eiusdem habentis mandatum, iuramento constare.
Sententiae excommunicationis, & suspensionis non reuocandae à iudice appellationis, nisi vocatis partibus. Cap. 47.
NOn solum statuimus, vt si negetur per appellationem negotium deuolutum, non inhibeat iudex appellationis iudicem à quo, in causa procedere: nisi de volutione cō stiterit. Verum sententias quo (que) suspēsionis, siue excommunicationis, in appellantem ab eo, à quo appellatum, proponitur, pronulgatas, nullatenus (nisi vocatis partibus, & de appellatione constiterit) volumus iudices appellationes reuocare, aut denunciare esse nullas.
Puniendus quomodo sit iudex, qui iustè appellationi non detulerit. Cap. 48.
SI iudex legitimè appellationi non detulerit, est puniendus, & si criminalis fuerit causa, deponetur. Sin verò ciuilis, à superiori arbitraria poena mulctabitur.
Non est necessaria citatio partium in causa appellationis. Ca. 49.
IN cognoscendo de appellatione primum omnium esse videretur, vt partes citarentur ad iustificandam, & impugnandam appellationem. Sed hoc necessario non requiritur, cum tempus praefixū habent ad prosequendam appellationē.
Quando iudex, à quo appellandum est, puniendus fuerit à iudice ad quem fuit prouocatum, debet citari: quin & si volet assidere iudici superiori, poterit, dum causam à se [...] retractat, ne quid in eius [...] [...].
Iudex à quo appellatum est, non punietur à superiori, nisi citatus, & illi assidebit in causa retractanda, si visum fuerit. Cap. 50.
QVando iudex, ad quem appellatum est, definit contra sententiam inferioris iudicis, propter nouas rationes corā ipso allatas, quae in priori iudicio non fuerunt agitatae, non simpliciter dicet in sententia, inferiorem iudicem malè iudicasse. Sed cum adiectione ob defectum probationum, quae tum non fuerunt adductae.
Iudex ad quem appellatur, pro arbitrio non potest appellationem requirere, vel admittere. Cap. 51.
NOn est in facultate in iudicis ad quē appellatum fuerit, vel recipere, vel renuere appeliationem, quin si iusta fuerit, eam recipere cogitur. Iudicandi quippe munus publicum est, ne (que) ab eo renuntiari potest, qui iudicandi munus occupat.
Partes quando (que) possunt renuntiare appellationi. Cap. 52.
PArtes de mutuo consensu valent interpositae appellationi renuntiare, & ad iudicem à quo appellatum est, reuerti: ne (que) ad hoc faciendum sufficit vnius partis voluntas, & etiam fieri non potest, si iudex appellationi detulit. Quia tune eam eandem causam non amplius iudicare valebit, nisi vel iudex ad quem appellatum est illam ad se remiserit, vel terminus praefixus eius prosequendae fuerit elapsus.
Suspectus appellans, aut fideiubeat, aut custodiatur. Cap. 53.
SI appellans fuerit suspectus de fuga, vel det fideiussores de [Page 149] prosequenda appellatione, vel custodiatur.
Inferior iudex exequetur à se sententiam latam, si confirmetur à superiori. Ca. 54.
SI lata sententia confirmetur per iudicem ad quem appellatum fuit, executioni mandabitur, à iudice à quo est appellatum.
In appellatione à definitiua grauamen quodcun (que) per interlocutoriam illatum, à iudice appellationis reuocari potest. Cap. 55.
CVm à sententia definitiua appellatum, vel de nullitate querelatum fuerit, grauamen [...], quod per interloquutoriam illatum fuit, licitè per appellationis iudicem emendari possit.
Appellans cum deserit appellationem condemnatur, aduersario prosequenti in expensis. Ca. 56.
CVm quis appellationem interpositam deserit, & aduersarius eam prosequitur, desertor ei condemnabitur in expensis.
Qui non sui aduersarij appellationi defert, sciat suae quo (que) non deferendum. Ca. 57.
SI quis appellationi interpositae à suo aduersario non [...], nec suae, si postea in eadem causa interponatur, cogi poterit aduersarius vt deferat.
Post appellationem, non est denuncianda excommunicatio. Cap. 58.
SI appellatio fuerit interposita, priusquam excōmunicatio. [Page] sit denunciata, denunciationem eius impedit.
Excommunicatio post appellationem lata, est inualida. Cap. 59.
ET sicut non tenet excommunicatio lata post appellationem iudicialem, ita ne (que) appellationem extraiudicialem. Timens ergo iniustè excommunicari appellat extra iudiciū, & suspendit iurisdictionem iudicis. Sed post grauamen inflictum necesse est appellare.
Reuocatio causae ab Episcopo facta, vel à superiori iudice, quanti sit momenti. Ca. 60.
EPiscopus causas ad se reuocare potest, quae coram suo vicario aguntur, & reuocatio alicuius causae per superiorem facta, magis iurisdictionem suspendit inferioris iudicis, quàm appellatio.
Post appellationem legitimam à sequestro, appellans liberè fructus percipit. Ca. 61.
SI à sequestro fuerit appellatum, & appellatio legitimè prosecuta fuerit, ea pendente, possessores bonorum sequestratorum, & alij eorum nomine liberè, & impunè vtantur eisdem.
QVod non est licitum in lege necessitas facit licitum. | Decre. 4. |
Quae propter necessitatem introducta sunt, non debent in argumentum trahi. | De [...] iuris. ff. 122. |
Semel malus semper praesumitur esse malus. | 68. & sext. 8. |
Quod omnes tangit debet ab omnibus approbari. | |
Refertur ad vniuersos, quod publicè fit per maiorem partē. | |
Cum tempus in testamento adijcitur, credendum est pro haerede adiectum, nisi alia mens fuerit testantis. | ff. |
Quae in test amento ita scripta sunt, vt intelligi non possint, perinde sunt, ac si scripta non essent. | |
In poenalibus causis benignius interpretandum est. | |
Ferè in omnibus poenalibus iudicijs, & aetati, & imprudentiae succurritur. | |
Imperitia culpae annumeratur. | De reg. ff. 174. |
Generi per speciem derogatur. | Sext. 80. & 189. |
Semper generalibus specialiainsunt. | |
In toto pars continetur. | 113 et 6 [...] |
Accessorum naturam sequi [...] principalis. | 6 |
Cum principalis causa non consistit, nec ea quae sequuntur, locum habent. | [...] |
Non debet, cui quod plus est licet, quod minus est, nō licere. | 21 |
Non potest dolo carere, qui imperio magistratus non obtemperat. | 159 |
Haereditas est successio in vniuersum ius, quod defunctus habuit tempore mortis. | ff. de [...] 62. & [...] verb. [...] 24. |
Qui rebus mobilibus [...] per desuncti testamentū, haeredes testamentarij siue executores appellamus. | ff. 70. |
Haeredis appellatione [...] significari successores [...] est. | |
Nulla mora ibi intelligitur, vbi nulla petitio est. | |
173 | Qui dolo desijt possidere, pro possessore damnatur. |
48 | Quicquid calore iracundiae vel fit, vt dicitur, non prius ratum est, quàm si per seuerantia apparuerit iudiciū animi fuisse. |
Quoties idem sermo duas sententias exprimit, ea potissimū accipiatur, quae rei gerendae aptior est. | |
[...] | In dubijs benigniora sunt praeferenda. |
96 | In obscuris, quod minimum est, sequendum, |
10 | Secundum naturam est, commoda cuius (que) rei eum sequi, quem sequuntur commoda. |
Vani temporis non iusta excusatio est. | |
194.6.10 | Ratihabitatio retrahitur, & mandato aequi paratur. |
69 | Ratum quis habere non potest, quod ipsius nomine gestum non est. |
611 | Cum sint partium iura obscura, reo fauendum est potius, quàm actori. |
13 | Ignorantia facti, non Iuris, excusat. |
15 | Odia restringi, fauores conuenit ampliari. |
16 | Decet concessum à principe beneficium, esse mansurum. |
17 | Indultum à iure beneficium non est alicui auferendum. |
Nullus pluribus vti defensionibus prohibetur. | |
21 | Quod semel placuit, amplius displicere non potest. |
21 | Non debet aliquis alterius odio praegrauari. |
23 | Sine culpa nisi subsit causa, non est aliquis puniendus. |
27 | Scienti, & consentienti non fit iniuria, ne (que) dolus. |
34 | Vtile per inutile non debet vitiari. |
38 | Ex co non debet quis fructus consequi, quod visus est impugnare. |
39 | Cum quid prohibetur, prohibentur omnia quae sequuntur ex eo. |
40 | Pluralis locutio, duorum numero est contenta. |
Imputari non debet ei, per quem non stat, si non facit quod per eum fuerat faciendum. | 41 |
Qui tacit consentire videtur. | 43 |
Qui tacet non fatetur, sed nec vti (que) negare videtur. | ff. 184 |
Praesumitur ignorantia, vbi scientia non probetur. | s. 47. |
Non praestat Impedimentum, quod de iure non sortitur effectum. | s. 52. |
Qui prior est tempore, potior est iure. | s. 54. |
Quod ob gratiam alicuius conceditur, non est in cius dispē dium retorquendum. | 61 |
Nullus ex consilio (dummodo fraudulentum non sit) obligatur. | 62 |
Exceptionem obijciens non videtur de intentione aduersarij confiteri. | 63 |
Quod suo nomine non licet, nec alieno licebit. | 67 |
Potest quis per alium, quod potest facere per scipsum. | 68 |
Quod alicui gratiosè conceditur, non debet ab alijs in exemplum trahi. | 74 |
Delictum personae, in detrimentum ecclesiae, non debet redundare. | 76 |
In generali concessione non veniunt ea, quae quis non esset verisimiliter in spem concessurus. | 81 |
Bona fides non patitur, vt bis idem exigatur. | 83 |
Quum quid vna via prohibetur alicui, ad id alia non debet admitti. | 84 |
Infamibus non patent portae dignitatis. | 87 |
Is committit in legem, qui legis verba complectens contra legis nititur voluntatem. | 88 |
Non quicquid iudicis potestate permittitur, iuris necessitati subijcitur. | |
De quare cognouit iudex, de ea quo (que) pronūciare cogēdꝰ est. | |
Nullus existimandus est dixisse, quod nō mente prius agitauerit. | |
ff. 195 | Pronuntiatìo sermonis in sexu masculino ad vtrum (que) sexū plaerum (que) porrigitur. |
ff. 43. & 44. | Quae esui, potui, cultui (que) corporis, quae (que) ad viuendum huiusmodi necessaria sunt, vestimenta quo (que) & stramenta, & coetera, quibus viuendi curandiuè corporis nostri gra tia vtimur, victus verbo continentur. |
ff. 51 | Parentes appellatione, pater, auus, proauus, & omnes superiores continentur: sed & mater auia & proauia. |
220 | Liberorum appellatione, nepotes & pronepotes coeteri (que) qui ex his descendunt, continentur. |
201 | Filij appellatione, sicuti filia, ita & nepos comprehenditur. |
ff. 64 | Intestatus est, non tantum qui testamentum non facit, sed etiam is, cuius ex testamento haereditas oedita non est. |
[...] | Impensae necessariae sunt, quae si non fiant, res aut peritura est aut deterior fiet, vtiles, quae rem meliorem faciunt, voluptuariae, quae speciem duntaxat ornant. |
121 | Vsura pecuniae in fructu non est, quia non ex ipso corpore, sed ex alia causa est, id est, ex noua obligatione. |
129 | Qui mortui, qui (que) abortiui ante septimū mensem, aut octauum nascuntur, ne (que) nati, ne (que) procreati videntur. |
141 | Ea mulier creditur filium habere cum moriretur, qui exciso ventre aedere possit, tamen falsum est eam peperisse, cui mortuae filius exsectus est. |
152 | Hominis appellatione, tam foeminam [...] masculum contineri non dubitatur. |
Pueri appellatione, etiam puella [...]. | |
Solutionis verbo, satisfactionem quo (que) omnem accipiendam placet, quam creditor acceptare voluerit. | |
Qui in vtero est, pro iam nato [...] cum de ipsius commodo quaeritur. | |
[...] | Duobus negatiuis verbis, quasi permittit lex magis quàm [...]. |
Sylua cedua est, quae in hoc habetur vt cedatur, & quae succisa, rursus ex stirpibus aut radicibus renascitur. | ff. 30 |
Autentica sigilla declaramus nostra, Archiepiscoporū, episroporū, Decanorū, ecclesiarū cathedral. & earundā ecclesiarum, capitulorum, archidiaconorum, & eorum officialium. Quae penes, ipsos aut ipsorū legitimos deputatos, & nullo modo apud suos registrarios, seu actorum scribas custodiri volumus. |