IVSTITIA BRITANNICA. PER QVAM LIQVET PERSPIcue, aliquot in Anglia perditos ciues, propter turpes PRODITIONES morte mulctatos esse: propter RELIGIONEM verò aut ceremonias Romanas neminem.
SEMPER hoc fuit in omnium Scelerati obijciunt semper fucos criminibus suis. nationum atque gentium more positum, iam inde ab vltimis ductum perditorum ciuiūtemporibus, vt si qui turpiter contaminassent vitam, aut sceleribus se grauioribus obstrinxissent, ijdem, foedissimis flagitijs & sordibus suis, falsa virtutum & recte factorum nomina imponerent: tùm, vt viam contra vindictam omnem & dedecus certam atque facilem sibi munirent, tùm, vt conatus suos impios ceptaue scelerata, ad eos, quos [Page 2] optarant, exitus, liberius perferrent. Qui mos cum Perduelles in regendis flagi [...]ijs suis pernitiocissimi artitificis. in omnibus peccantibus periculosè admodum inualescit, tùm summo maximoue cum periculo retinetur in ijs, qui contra principum suorum Maiestatem, contra focos & aras, contrà ceremonias & religiones, & vt vnò verbo complectar, contra dulcissimam patriam, inexpiabiles fraudes nefariè conceperint. Cuius quidem generis, recentibus ijs tē poribus, incredibilem quandam sementē tam in Anglia ipsa, quàm in Hybernia, fecerūt perditissimi Cōiuratio tam in Anglia quā Hybernia. latrones, ciues domestici, nati in gremio atque in visceribus eiusdem nobiscum communis patriae, qui tamen cum aliquot iam annos aduersus Augustissimam, Inunctam (que) Reginam suam Elizabetham, obseruanter se demisséque gessissent, subitò inopinatoue, malis ducibus & authoribus rapti, & tanquam turbine nescio quo ablati, primò iam anteà in Anglia, tum post item nuper in Hybernia, teterrimè conspirarunt, contra omne fas atque nefas, in sacratissimam Principem suam, & cō munē patriam, sumptis armis, ductis in aciem copijs, expansis impiè signis & velis, aspersis omnis generis mendacijs, funestissimisue habitis concionibus, quibus imperitam plebem, rerum nouarum cupidam, itemue in pernitiem suam facile ruentem, ad partes sectamue [Page 3] suam, callidè & versutè, adiungerent. Licet (que) nihil sit notius, nihil expressius, nihilue testatius, quàm non solum consilia, sed & acta res (que) suas gestas omnes eo erupisse, vt deposita at (que) despoliata regno suo legitima haerede, & potentissima Principe, aliquem alium, quod in eorum votis iamdiu fuit, eiusdē loco & Principatui sceleratissimè sufficerēt, in quò ipso, nisi prudenter & expeditè tot tantisue sceleribus simul occursum fuisset, omnia iam iamue redundassent sanguine, pluresue fideles & innocentes ciues, iustissima in causa, indignissimè cecidissent: Deus tamen ipse ille Maiestatis suae perennis custos, victoriam pro summa clementia sua, tam facilem, tanquam insignem praebuit, vt puncto ferè temporis, omnia consopirentur. Rebelles fusi. Exemplum coelestis iustitiae, ad omnem posteritatem memorabile. In tam illustri igitur exemplo, ne quid seuerè nimis fieret, aliquot insignes praedonum capite mulctati, poenas iustas luerunt: nonnullis, quòd perfidiam suam cum gemitu profiterētur, turpissimam (que) coniurationem suam detexerent, vita est cum fortunis omnibus simul remissa. Reliqui verò, ijue ex principibus pauci, elapsi ex Quidam rebeles transmarina regna petīu acie, transmarina regna, & libera territoria petiuerunt, strumae ipsae, atque funera patriae suae teterrima. Vbi cum minus expediret [Page 4] ijs, causam suam ita vt erat, profiteri, quod omnibus regibus, omnibus populis, cunctis (que) gentibus, ingratum sit ipsum defectionis & proditionis nomen, multa affinxerunt tetra & probrosa, quibus Regū nonnullorum, Principū item, maximarū (que) ciuitatum aures implerent, pelli se à patrijs sedibus, à coniugibus & liberis ablegari, omnia sibi suisue eripi religionis cultusue diuini causa. In primisue Rebelles ad iuēdos se religionē praetexunt. Pontifici Romano haec insusurrantur, vulgatiore verbo Papae dicto, à quo in haec scelera primum impellebantur, omnia in se coniecta haec mala, quòd Sanctitatis illius partibus fauerent, quòd eius sectae adhaerescerent, quòd iurisdictionem ipsius, authoritatem & regnum tuerentur. Cum tamen ante hanc conspirationem, huius sectae nonnulli, maximéque ipsi Principes & authores coniurationis, eum vitae cursum tenerent, qua studiorum, qua morum, quà religionis forma, vt cum portentis illis Sardanapalo & Catilina vixisse potius familiariter, quàm inter probatos & incorruptos iusti regni ciues annumerandi viderentur. Quorum nihil attinet omnes nominari. Paucos igitur vt cursus orationis meae feret, breuiter intexam, ne omnia acerbè nimis insectari aut collegisse videar. Trincipes coniuratorū Carolus Neuellius
Carolus Neuellius cū huius latrocinij principibus [Page 5] aufugit in transmarinas partes, ex nobili Vesimerlandensis Comes, & Thomas Stuclius Vestmerlandiensi familia Heros, cinedus mollis, & per omnem vitam turpis decoctor, primum, in ipso sceleris sui apparatu iustissima Dei sententia transfixus, ereptis liberis, qui familiae suae nomen & decus tuerentur: itemue exeso nunc tandem vlceribus, sicut à familiaribus suis fertur, corrupto & vitiato corpore, vt ne in inuidis quidem suis supersit nunc quisquam, qui pestem illi aut vindictam acerbiorem, optare velit. Magna reipub. labes, tam nobilem familiam, quae à Principibus suis anteà nunquam defecerat, ad tam probrosum exitū corruisse. Elabitur ex Hybernia, Thomas Stuclius, infame per totum orbem prodigium, bellua perfida potius, quàm homo, patriaeue suae indignissima lues, primò fugiens ex Anglia, quod piraticam frequenter fecerat: tum autē Hyberniam relinquēs quod inexpiabilia quaedam & verecundis auribus, ne nominanda quidem suscepisset: vter (que) Princeps seditionis author: domi alter: alter in Hybernia. Quae cū ita plana sint, ijs (que) veritatis notis & insignibus impressa, nihil vt corum negari possit, hoc est, ijs morum vitae (que) sordibus, non solū hos quos nominaui, vixisse, sed & reliquos horum scelerum, & rebellionis affines, placuit tamen Pontifici Romano, [Page 6] non eo impudētiae genere, quo isti perditi sunt vsi, in arcem huius causae inuadere, ne corruptor fortassis publicae disciplinae reliquis videretur Christianis principibus esse, quod in Pontificali non poterat hac authoritate sine summo dedecore fieri, sed aliò delabens versutè, vt sibi vifus est, nodum contexit genere ipso paulò turpiorem, locoue, quem sibi assumit, planè indignum. Inflat enim sine fuco tubam suam, excitat non solum perditos ciues, sed etiam innocentes & simplices animat, vt turpis huius instituti iter quam primum decurrant, hoc est, vt arma & tela confestim capiant, vt in Augustissimam Principem, & sanctissimam patriam, transmarinis cohortibus impressionem faciant, simulue sine mora, vt ferro & igni vastent omnia. Quae vt maturiùs ad exitus suos expedirentur, diplomata quaedam & Bullas aliquot annos iam anteà in omnes Bulla Pontificia in Augustissimam Angliae Reginam. horum regnorum partes transmiserat, vsitata fulmina, & tonitrua iurisdictionis suae, qui bus iniuriosissimè publicat & edicit, Augustissimam Principem nostram, eandem (que) inunctam, & sacratam ex praepotentis Dei beneficentia, Reginam, cum multos iam annos, vt haeres legitima regalis huius solij, in eodē cō sedisset, regni tamē huius, & auitae haereditatis Reginā omnino non esse. Mandans idētidem [Page 7] in ijs Bullis, vna (que) execrationibus omnibus iniūgens & praecipiens, vt omnes horū regnorū ciues à Principe sua deficerent, spreta & contempta omni obseruantia, ad quam, tam religionis Sacramentis, & singularibus fidei sponsionibus, quā nature iure & ipsis incunabulorū fascijs, obligarentur. Itém (que), non solum vtriusque regni ciues omnes, qui in patrijs tectis domi viuerent, sine exceptione, ad flagitiosam hanc defectionem incitans, prodigioso hoc mandato, & plane Antichristiano, omnibus (que) legibus tam diuinis quam humanis repugnā te, nec cum pastoritio illo suo munere & officio quoque modo consentiente: sed etiam incendens fecem illam profligatam, & trans maria elapsam, quae in ipsa ciuilis huius belli flamma hinc se eripuerat, simulque quoscunque alios, qui siue anteá siue postea, patrias sedes turpibus de causis reliquerant, proditores, parricidas, veneficos, decoctores, literatos item quosdam domi factiosos, omniáque stomachantes, quod in publicis gimnasijs supra fortunam & merita sua, extraordinarijs dignitatibus non augerentur, exesos quosdam, fractos, & laceros mercatores, quosdam item, ad serendas lites ac contentiones eruditos, at in obsequio obseruantiáque erga Patriam & Principem suam admodum rebelles & inscientes, [Page 8] qui tamen omnes dispertitis inter se officijs, vt milites disposisi in speculis, sic ad omnes functiones & ministeria facinorum suorum In tuenda bul la rebellium solertia. solerter excubabant. Alijs, transmarinam vim impiè contrahentibus▪ quibusdam, pecuniam ad alendam eandē vim parantibus: multis, in Monarcharum & maximorum Regum autes futiles & fallaces sermones instillantibus quibus ad ferenda arma contra patriam, communem suorum parentem, inflammēt: aliquot etiā ad tollendā POTENTISSIMAM domesticas insidias stiuentibus: nonnullis, famosos libellos, quibus iam plena sunt omnia, sine intermissione detexentibus, teterrimis descriptos verbis & venenosissimis conspersos mendacijs. Quid quaeritis? vt simul complectar, omnibus huc vnà incumbentibus, Bullae vt illae sacratae, aqueis Bullis, à quibus mea quidem opinione nomen sumpserunt leuiores, merae nugae & quisquiliae, vim, locum & authoritatem suam Pontificiam obtinerent.
His igitur stabilitis & fixis, cum adhuc tamen nodi quidam interuenirent & impedimenta, sic vt non posset maturè & facilè ad reliquum huius itineris decurri, quòd quidam transmarinorum Principum, pro summa prudentia & diuina iustitia sua, ad tam praecipitem támque cruentam causam minus adhuc propenderent, [Page 9] videte quaeso pro acumine hominum inuidorum versutam solertiam, qui cum in vinetis suis ocium non possent ferre, Scolas Seminariae scolae institutae tanquam seditionūnuirices erexerunt & Collegia hominum literatorum, quos nomine Seminarios, id est, tanquam Seminatores dicebant, viros obfirmatos ad perniciem, peruigiles ad explenda scelera sua & exercitatos, itémque in spargendis seditionum venenis mirificos artifices, quos eosdem, tanquam in prouincias milites, sic in omnes tam Angliae quàm Hyberniae partes admodū cautè & diligenter dispertiuerunt: alios, expletos Sacerdotes: multos, minoris ordinis Seminarios: quosdam etiam, excellentioris gradus Iesuitas: omnes personatos, & à professa disciplina sua, ne vestis fortasse aut apparatus proderet, se, de industria & ex composito immutantes, deletis ordinum suorum insignibus & tā quā abstractis infulis. Quibus tamē omnibus Seminariorum clādestinus accessus in regnum vt plebē ad defectionē sollicitent. hoc fuit propositū, hoc institutum, vt tanquā agricolae diligentes & seminatores frugum grana sua, sic & isti Pontificis Romani feces & sordes spargerent, coeras sacratas, irreptitios Dei agnos, tanquam minorum gentiū Deos, mistica grana, sanctificata precatoria, superstitiosam turpium rerum mercaturam & puerorum iocularia saepè à multis derisa: qua tamen mercatura non solum vulgus inducerent [Page 10] in foedam, & anilem superstitionem, sed & ad probandas Bullas, caeteráque illa confirmandi Pontisicij iuris instrumenta attraherēt, quibus ipsis, extraordinariam & nimis petulantē vsurpatam authoritatem in Monarchas, Reges, & Principes, caeterás (que) potestates omnes, Pontifex Romanus confirmare solet. Quibus perniciocissimis inuentis, ita tamē perexiguo tempore, exulceratis quorundam conscientijs, profectum est, vt nisi pro summa prouidētia sua, Deus Opt. Max. confestim restitisset, patefactis harum superstitionum ipsis fontibus, necesse erat, non solum tumultus horribiles, & motus ciuiles insequi, sed & Christiani sanguinis riuos quosdam, caedésque infinitas, sine mora fieri. Quid enim apertius est, quàm tantū & tam perditū numerum, ijs inuētis allectum, & perductum eò, vt Chyrographa & instrumenta Romana probaret, non modo in animis secretô & tectè, sed & in luce palam, reum proditionis tantique sceleris, iam iámque futurum? productis in aciem viribus suis, quibus superiores, si infestus casus fecisset, quid defuturum putatis, vel sceleris vel crudelitatis, vt omnia, quod iamdiu in votis est, ad Romanū Pontificem impie transferrent?
Sūmus tamen & immortalis Deus, praepotens ille omnium rerum administator, cuius [Page 11] ditione ac numine, omnes Reges sedes suas & regna tuentur, & cuius vel leuissimo spiritu, proditiones & impij conatus omnes dissipātur suscepta in tutelā humilima ANCILLA sua, tam propter probatos mores, quàm quòd nomen Dei sui sacratum vero cultu in terris honoraret, duo illi dedit ad se muniendam praesidia, prudentiam, & authoritatem: illam, vt summotis insidijs sine mora, vigilanter se, & salutem suā defenderet: hanc, vt sumpta in hostes vindicta, in sua vita conseruanda regnare disceret. Itaque dimissis in intimas regni partes Seminarij seditionis satorei capti, & proditionis facti rei & ex veiustis regni legibus morte mulctati nuncijs, extraxit è latebris suis, certos seditionis satores, quos perduxit ad tribunal, quod est omnium facinorū vltimum euerriculum, ibique iustis criminibus, & plena concione, accusauit: non religionis, non conscientiae, non Pontificiae Monarchiae, quòd magis crebrò tamen quàm vere fertur, sed laesae Maiestatis, atque impiae proditionis, idque peruetustis statutis & legibus, supra ducentos annos Eduardi tertij temporibus rogatis, cum non minus apud nos quàm in caeteris Christianis regnis Pōtificis Romani vigeret authoritas, vti in iudiciorum & curiae formulis contrà hos reos perscriptis, luculentè continetur. Quibus itidem reis factis, atque conceptis iuratorum sacramentis legitimé condemnatis, veniámque [Page 12] criminum, quae aequissimis conditionibus, & ad perpetuam Augustissimae Reginae memòriam delata est, praefractè recusantibus, quòd in desperatis institutis suis obfirmatiores essent, in custodias publicas à tribunali diuisi sunt, vt statis temporibus, & certis diebus morerentur. Quod idem expletum est, sicut iudicum sententiae praescripserant. Sequebantur enim infestissimum Augustissimae & regni nostri hostem, Phalaridem illum Romanum, qui non modo faces omnes huius ciuilis belli vtro (que) in regno inflammauerat, sed & in Hybernia cohortes suas, stipendio & congiario, subsignis Romanis contra nos aluit, hostis vt nullus vrgere posset acerbiùs. Si qui tamen horū ab erroribus suis pedem retraxerant, is fuit Quibusdam condemnatis venia concessa excellentissimae Reginae animus, eáque misericordia, vt poenam statim remitteret, neminémque mori cuperet, nisi qui obduratè ipse se abijceret.
Genus igitur huius sectae, quod & quale sit, etsi ex ijs, quae dixi, perspicitur, idem illud tamen ex his, qui adhuc latent, & in intima trans marinorum regnorum viscera sese abdiderūt, vt & à periculo quàm longissimè abessent, & molirentur item aliquid securiùs, quod genus mali latè patet, pari in scelere, & fusius & liquidius elucescet. Qui enim grandiores sunt [Page 13] in illis, & authoritate praestant, ij iuniorum Proditores transmarini seditiosos in regnum immistunt. nidos, cum pennis valent, excutiunt, mandantque, vt in ditiones nostras confestim inuolent, vt inchoata instituta teneant, hoc est, vt cōsopitas iā & in patriae gremio sepultas cōspirationes veteres renouent, omnia (que) perturbēt, ac misceant, vt Bullarum vires contra Principem & patriam suam confirmentur, muniantur, & pro omni facultate sua labantes iam recolligantur. Qui itidem, si in ijs partibus comprehensi, cogantur aliquando consiliorū suorum fontes ipsos aperire, tanquam agni simplices eodem relabuntur, tantum se affirmantes attigisse negotij, quantum sibi à primoribus suis, quorum sibi ab institutis & legibus non liceret propter conscientiae vim discedere, mandatum esset. Id autem ab ijs sibi negotium datum esse, vt spretis omnium Regum atque nationum mandatis & terroribus, irrepentem in haec regna, vt vocant, impietatem tollerent, vt collabentem religionem excitarent, vt errantis populi conscientias instruerent, corrigerent, & quoad sibi visum esset, omnes in partes inflecterent. Genus responsi, vt videtis, simplex & apertum, cum flexus tamen varios habeat, nihilque sit à simplicitate alienius. Hic enim scopus, haec consiliorum suorum meta est, quod crebris & manifestis indicijs constat, [Page 14] multitudinem & plebem, cum qua cōferre audent, vt suis partibus adiungant, vt Romani Pontificis Bullis & authoritate nitantur, eique in omnibus sine exceptione parentes, ab omni in Principem patriámque fide & obseruantia solutos se & liberos statuant: ijsdémque eiusdem Pontificis priuilegijs & mandatis permissum esse cuilibet ciui, liberè & sine vllo Transmarini proditores bellum tam externum quàm domesticum instruunt. conscientiae aculeo, arma contra Augustissimā Principem, & sanctam Patriam ferre, cum à transmarinis socijs eò vocentur: itémque vires suas coniungere cum ijs, si qui sint fortassis, qui decreuerint in haec regna vim aut impetū facere: qua etiam spe, vulgi & multitudinis animos iamdiu mirabiliter impleuerant. Perspicuum sit igitur, ne omnia disserantur, omnia horum consilia & conatus eo dirigi, vt non solum externis nos armis ac telis oppugnent, qua tamen peste viginti quatuor annos, vel nō multò secus, regnum hoc, memorabili exemplo, caruit, sed vt ciuile bellum etiam & domesticum inflamment, quo nihil miserius, nihil periculosius, non solum propter exitus eorum, qui sunt incerti, sed & propter vim, quae sine discrimine in omnes intentatur, vsqueeò, vt non magis victores quàm victi quicquam inueniant, quo se consolentur, aut in quo cum voluptate vlla acquiescant.
[Page 15] Quando igitur haec sunt illa vulnera Reipub. nostrae, quae necesse est fallaces hos spiritus & venenosas viperas insequi, si cursus daretur is, liberè vt correperent quo vellent, simulque acerbitatis suae virus sine periculo euomerent, vtcumque cum deprehenduntur, tanquam periculosi hypocritae conatus suos religionis & pietatis vmbris obtegant, haec inquam, cum illa sint vulnera quibus confestim mederi necesseest, Monarcharum et regū munus praecipuum seditiones comprimere. expedit omnino, in primisque Reipub. conducit, vt omnes Reip. ordines sine morase expediant, in quo ipso, tam Augustissimam Reginam, proceres, caeterámque nobilitatem complector, quàm minores praesides & magistratus, quibus seperatim potestas a Rep. data est, vt pacem procurent in regnis & quietè viuatur, in quo genere, ita Principis nostrae tempora floruerunt, vt maiores suos omnes hac foelicitate multum vicerit. Quae cum ita sint, eò magis expedit, vt oborta nuper foeda tempestate, tanquam in publico incendio, sic omnes, sine exceptione, huc incumbant, huc vires suas omnes, vt quisque authoritate valet, sine mora conferant, vt nascentia haec mala, dum tempus fert, quibuscunque modis, & pro omni acuminis sui facultate supprimant, & desperatos hos tam perditorum latronum conatus quàm primùm frangant, adhibitis non [Page 16] solum iuris & legum praesidijs, sed & exacuatis etiam si necesse erit, mucronibus & gladijs, vt labes haec omnis & struma publica prorsus deleatur.
Nam illud quidem in Principe, quàm est honorificum, quanti officij, quantaeque clementiae plenum, viuere in Repub. ciues permultos, qui non solum in religionis cultusque diuini opinionibus, à publicatis per totam Britannicam Ecclesiam scitis & legibus, multum Nemo sic animatus in patriam vt externis armis paratè resistat, licet alienae sit religionis, in capitis iudicium vnquam vocatus. discrepent, sed idem illud etiam vultu & oratione profitentur, qui tamen quod probati sint ciues & officiosi, sicue in Principem & in patriam animati, vt in ijs tuendis defendendisue nullum periculum vel sumptum recusent suum, ne si contra Romanum Pontificem acies instruenda esset, haec à Principe Augustissima retributa merces illis est, vt non solū liberet eos ab omni horū scelerum suspicione, sed & vlterius permiserit, vt ex vetere modestia integre se & incorruptè gerentes, ab omni inquisitionis acerbitate liberi sint & soluti, sic vt nullus magistratuum in hoc infami proditionis genere, negotium illis vllum vel molestiam, aut velit, aut possit exhibere. Atque huius quidem generis aliquot sunt & altioris gradus & probatioris vitae, quàm fex illa fuit, in quam vis est nuper sumpta, perillustres omnes, [Page 17] nec indigni, qui ad immortalem clementissimae Reginae memoriam, huic etiam loco Exemplaindulgentiae qua Regina Angliae vsa est in quosdam regni sui subditos & viros primarios Pōtificiae religioni addictos. certum ad numerum intexātur. Horum summus & Princeps, tam propter gestos honores, quam propter reliquam vitam Nicholaus Hethus fuit, illustre modestiae prudentiaeue exemplar, vná (que) excellenter eruditus, & Reginae Mariae temporibus Eboracensis Archiepiscopus, simulue in conscientiae Curia, quae apud nos, Cancellaria, vulgato verbo dicitur, quae honoratissimus item in Repub. magistratus est, Iudex summus. Demortua verò Regina Maria, cum praehensis Reipub. gubernaculis Augustissima Regina vt haeres regni proxima successerat, idem Hethus, quod esset probatis moribus, & in officio viueret, veteres magistratus gratiam, opes, & quicquid habuit praeterea fortuiti boni, cum summo Principis fauore & studio retinuit, prorsus in religione differens, nec proptereà tamen, vel honore, vel fortunis comminutus. Qui tamen perexiguo post tempore, quod grauius fortassis commutationem temporum ferret, magistratus suos omnes, caeteraue illa honorum insignia obseruanter & gratè deposuit, nulla iniecta foris vi, quo nihil est clarius, sed sponte sua, vti innotescit, & maxime liberé. Cui statim ab Augustissima, pro vetere clementiae suae more [Page 18] permissum est, vt in rusticatum & agros suos quos secundis in rebus coemerat, se subduceret, vel pro arbitratu suo, vt quouis aliò se transferret, vbi reliquam aetatem ex animi sententia literato in ocio consumeret, quod illi erat solum viuere. In quibus itidem multam ad aetatem vixit, prudenter, obseruanter & officiosé, non immemor earum laudum in quibus florente aetate viguerat. Discedens tandē de hac vita, testamentum perscripsit, agros illos legauit, & haeredes instituit, quibus item permismissum est, vt ex Testamenti sententia liberé facileue eosdem possiderent: exemplum memorabilis clementiae, summiue officij plenū, nec in omnibus Reginae Mariae temporibus pari exemplo aequatum.
Polus item erat Petriburgensis Pontifex summae modestiae vir & rarae grauitatis, qui pari vsus Principis beneficio, in pari obseruā tia, vitaeue innocentia, tanquam ex theatro, sic exijt è vita. Cutbertum Tonstallum, Dunelmensem Pontificem non licet praetermittere, hominem grauem, summe (que) literatum, multis (que) honorum insignibus tam foris, quàm domi clarum, qui functus aequo in principem officio, matura aetate, multaue cum laude decessit. Plures supersunt huius gradus Pontifices Ioānes Vhitus & Ouinus Oglethorpius, ille Vintoniensis, [Page 19] hic Carleliensis, vterque multi officij & ingenuis moribus. Hic item ea obseruantia, tamue ardenti in Principem studio fuit, vt inungendae consecrandae ue Maiestatis suae, tum, cum in templi Vestmonasteriensi coronata est, cura illi soli permissa sit & concessa. Thomas Thurlbius & Thomas Vatsonus non omittendi, ille Eliensis, hic Lincolniensis Pontifex, alter affabilior, alter morosior, idemue adhuc viuus. Fuit & in hoc numero D. Turberuilius Exoniensis, ingenuus quidem magis quā literatus Pontifex, qui ad in flexam vixit aetatem in summa libertate, nec is magis quam ordinis sui omnes, è quibus nemo capitalis est vnquam criminis factus reus, licet contra recentes legitimeue rogatas leges monarchiam Romani Pontificis simul omnes propugnarent & defenderent. Ioannes Fecnamus ijs adijciendus, Vestmonasteriensis Abbas, vir ad multos annos suauis & humanus. Aliquot etiam minorum graduum attexantur, Ioannes Boxolus Vindesoriēsis decanus, modestissimis & fuauissimis moribus, multisue literis tinctus. Paulinus itē Decanus Henricus Colus, vehemēs magis quam moderatus, vna (que) Tho. Rainoldus nō illiteratus sané Exoniēsis de canus. Omissis infinitis alijs, qui cū illustribus defuncti essent in Ecclesia suis muneribus & dignitatibus, multam (que) authoritatem collegissent, [Page 20] spreto item ab ijs per antegressam vitam omnem Romani Pontificis Principatu, quae profitendi forma in Mariano regno coepta est ab iis immutari, nullum tamen ijs est capitalis rei crimen obiectum, nec priuatis in rebus suis quicquam est imminutum, aut detractum. Exceptis solum Ecclesiasticis functionibus atque dignitatibus, quas ex sancitis & promulgatis regni legibus obire recusarunt. Maxima item horum pars, nonnulliue alij, recepti in certorum Pontificum familias, gratis alebantur & copiosè, summoue cum ocio ac quietè animi vixerunt, tam ad deuitandos sumptus, quam ad continuandum prioris vitae genus & formam. Nec ea his indulgentia & liberalitas crepta prius est, quàm Bullae Romanae coeperunt publicum regni statum disturbare. Quibus, quoniam horum quidam acerbius se & paratius immiscuerant, quàm vel expediebat Reip. vel locis suis conueniebat, ad magis firma & munita loca deportabantur, quo minus liceret tenebrionibus istis, & venenosis emissarijs pro more suo decurrere, hominibus flagitiosis & notis, simulue ad concitandos ciuiles tumultus descriptis, & ad immittendas in Rempublicam faces & toedas conductis. De quibus sanè periculis, Bullae ipsae eam inijciunt suspicionem, vt planè dubitari possit, quanta haec tandem cum misericordia fiunt, [Page 21] cum non modo in horum quenquam, vis sit multa intētata, sed ne quaestio quidē capitalis criminis vlla cuiquam obiecta, quo minus ad vltimas annorum metas perueniant, quas illis natura descripserit, si quidem obseruanter se gesserint, & in officio permanserint. Atque hoc in loco illud memorabile, nec obseruatione Iidem & recentes Pontificiae Monarchiae fa [...]tores, & accrrimi eiusdem anteà hostes, vt ex varijs eorum scriptis lu [...]ulentè patet. indignum, Principes horum, maioremue numerum, potentissimi Regis, Henrici octaui, eiusue filij Eduardi sexti temporibus, vel concionando, vel scribendo, vel legendo, vel arguendo, vulgus plebemue instruxisse, non solum vt contemnerent hanc Pontificiam authoritatem, & ab illo dedecore se subtraherent, sed & detestarentur etiam eandem & plané execrarentur. Ad quam etiam opinionem sententiamue, cum voluntarijs sacramentis, sanctisue fidei suae sponsionibus, ipsi se crebrò obstrinxerant, tum inuictissimis ijs Regibus authores erant, vt erepto Pontifici Romano hoc Principatus & praerogatiuae titulo, ipsi se in terris, proximè post Christum, Ecclesiae capita, scriptis & legibus suis, publicarent. Quem item praerogatiuae titulum Augustissimam Principem nostram sibi assumpsisse, ab hoste impudenter & falsò obijcitur: vt ex Curiatis legibus liquet, quas Parlamētorū acta, vulgo dicimus, &, vt ab ipso regni initio, [Page 22] in Maiestatis suae stilo, omissum esse constat. Quae vt liquidius intelligantur, ad eorum vos libros & sermones refero, quos scripserūt multis voluminibus, qui & nunc extant, tam latina, quam nostrate lingua publicati, ad perpetuum eorum dedecus, & perennem infamiā, non modo ob variam multiplicem (que) ipsorum in diuinis rebus inconstantiam, sed multò etiā magis, quod, quos ipsi erudierāt ad religionem, eos, acerbissimis poenis, grauissimisue tormentis mulctarunt, vt, quo praecipiēdo deduxerant, inde, frangendo potius, quam inflectendo, retraherent. O versutam & fallacem nocendi rationem, & ipsi in sanctum Spiritū peccato feré parem. Premulti ciues d [...]uitijs & patrimonijs potentes, & Pontificiam religionē profitē tes capitalibus criminibus prorsus intacti
Nec illud est minus perspicuum, multos, non initiatos, hoc est, laici ordinis, vt vulgo loquimur, possessionibus & fundis perdiuites, domi etiam & in municipijs suis illustres, veneficijs nescio quibus ad Pontificias partes attractos esse, cum eorum tamen nemo, obtam robustam improbitatem, vel capitis, vel patrimonij, vel fortunarū periculum vllum adierit. Quod satis est argumenti, non quaeri religionis aut Pontificis causas, quibus punirentur rei, cum iam inde ab ipso Maiestatis suae aditu in regnū, his de causis nemo sit mortuus, licet ab aduersarijs secus multò publicetur. Cū [Page 23] non minus & illud constet etiam, huius ordinis nonnullos ad Pontificias partes ita se inflexisse, Propter Pontisiciam Monarchiam nemo capitalis criminis factus reus. vt non recusent publice in conuenticulis, & aperte affirmare, Ecclesiae totius, siue Principatum, siue Monarchiam, siue primatum, siue alio quouis nomine libet vti, vt nihil relinquatur erroris, vel suspitionis in verbo, soli Pontifici Romano, per totum terrarum orbem, expresso Dei verbo attribui: illiue Ecclesiasticis in causis omnibus, iurisdidictionem Ecclesiasticam omnem soli permissam esse: itemue Augustissimae Reginae minimè licere, in eos ciues, qui sunt ordinis Ecclesiastici, hoc est, qui sacris praesunt solemnibus, quoquo modô, iurisdictionem suam Regalem vt exerceat. Quae opiniones cum grauibus deuinciantur legum paenis, authoresue earum varijs mulctis implicent, nihil tamen durius in hos hactenus consultum est, neque quisquam, his de causis, vllo est vel laesae Maiestatis crimine, vel capitis periculo irretitus: vt perspicuè intelligi possit, si excutiantur crimina & iudicia eorum, qui nuper mortui sunt, & iure caesi, non eos cultus diuini, caeremoniarum, aut religionis reos factos esse, etsi nomen hoc pro tribunali saepius vrgebant, vt genus accusationis immutarent, & ventos colligerent multitudinis, sed hoc illis obiectum, in [Page 24] tentatum, & probatum esse, quod Pontificias Bullas, earumue sensum, animum, at (que) sententiam, omni pro facultate sua, vbiuis defenderent ac tuerentur.
Quorū hoc quidē primum & venenosissimum caput est, Augustissimam nostram principem, 4. Proditionis capita. regnorum suorum legitimā Reginam, 1 non esse: crimen lesae Maiestatis graue & luculentum. Deinde ciues suos omnes, ab omni 2 obseruantia, obsequio, & fide aduersus Principem suam solutos & liberatos esse: peccatum priori par & aequale. Itemue impunitatem 3 summam proponi ijs, qui à fide sua in Principem defecerint: scelus laté patens & prioribus aequum. Postremo, Pontificis Romani hostilem 4 impressionem in Hyberniam, ab ijs esse probatam, ad eamue vim expediendam, cohortem quendam suum delectum esse, Nicolaum Sanderum, scolarem perditum, & improbum ciuem, perfugam & patriae proditorem infestum, vnaue cum latronibus illis Romamanis, arctissima societate coniunctum, Pontificio diplomate summa in gratia maxima (que), in authoritate positum esse, aliàs tanquàm in proregis, aliàs in legati, aliàs in quaestoris loco. Idem etiam paulo anté quam Hyberniam Pontificiae Bullae propugnatio, vt à Sandero suscepta. peteret, in Monarchia sua gloriosé affirmat Pij Quinti faedam illam & pestiferam Bullam, [Page 25] ritè, iustè & legitime, in Augustissimam perscriptam & intortam esse. Itemue eiusdem Bullae authoritate, Nicholaum Mortonum, lacerum sacrificulum, & turpem conspiratorem, Roma demissum esse, in huius regni boreales partes, vt ad rebellionem excitaret plebem, & arma ciuilia moueret, quorum paulo post Carolus Neuellius, praecipuus dux & sollicitator fuit.
Quibus positis & constitutis, aperté liquet, vtranque defectionem, tam Domi, quam in Hybernia, è Romanis esse Bullis natam. Quas quod tam perdite tuerentur quidam latrones, viresue quibus poterant modis, desperate eisdem afferrent, propterea proditionis, ex vetustis Reip. legibus, rei facti, solum propter has labes & crimina, & iure sunt condemnati, & iuste caesi: quod fraudes in Reginam & Rempub. tam foris quam domi turpiter contraxissent, quod Pontificias Bullas, authoritatemue sedis scelerate obuallassent, quod ciues à fide in Reginam & rempub. ad defectiones seditiones (que) flagitiose excitassent: submotis prorsus, vt saepe iam dictum est, religionis & diuini cultus criminibus & quaestionibus omnibus. Etsi nec illud inficiandum est, non raro hos, pro tribunali, & libenter in eum sermone delapsos, de religione & sacris, vt aliquid [Page 26] aspergerent, eoue, vti paulo ante posui, pro omni vi sua incumberent, vt religionis, non laesae Maiestatis rei viderētur. A qùo pulsi dolo & inuento, proditionis criminibus, secūda concione, & perpetuis orationibus sunt accusati, itidemque ex iuratorum sacramentis condemnati, & ex iudicum sententijs morte mulctati. Atque ex hoc notare libet, quantum inter veros Augustissimae Reginae processus, & turpia aduersariorum mēdacia intersit, qui nihil magis inclament, quàm infinitos à nobis martyres trucidatos esse, quod in Christi fide & religione Catholica persisterent: cum liquidius multò illud constet, si martyres hos esse velint & statuant, Romani Pontificis potius, quàm Christi martyres fuisse: hoc praesertim fixo & posito, morti hos esse destinatos, quod Romano Pontifici, acerbissimo Reginae nostrae, & ditionum suarum omnium infestissimo hosti, adhaerescerent, eiusque Bullas, diplomata, reliqua (que) instrumenta, hostilibus cō spersa & venenosis in Principē dolis, sanguine suo sanciēda censuerint. Istam (que) esse mentem Luculentum argumentum propugnatores Bullae Pontificiae, reos proditionis esse. & sententiam eorum, qui tam praefractè & obduratè tuentur Pontificiā authoritatem ex verbis ipsius Bullae subtextis, & ex Sanderè testimonio constat perspicuè. Bulla sequitur eisdem verbis quibus est Romae descripta.
[Page 27] PIVS Quintus, Pontifex Maximus, de Apostolicae potestatis plenitudine, declarauit, Elizabetham, praetenso Regni iure, necnon omni & quocunque dominio, dignitate, priuilegio (que) priuatam. Itém (que) Proceres, subditos & populos dicti regni, ac caeteros omnes qui illi quomodocunque iurauerunt, à iuramento huiusmodi ac omni fidelitatis debito, perpetuò absolutos.
Et quae in eandem sententiam sequuntur, multis sanè intextis minis & execrationibus, quibus inuoluerat vniuersos, si qui Maiestatis suae imperio, suisue legibus se subiecerant: vt vel hinc liquidò cōstet, Bullam illam Pontificiam, vnaue Sanderi legationem omnem, apertam ex proposito instituisse ciuium defectionem. Qua de re ipsum, si placet, Sanderum taedam illam totius incendij Hibernici, his ipsis verbis in visibilis Ecclesie suae Monarchia loquentem audiamus.
Nicolai Mortoni mysticae legatio suscipitur, vt seditiones boreales concitaret. PIus Quintus, Pontifex Maximus, Anno Domini 1569. Reuerendum presbyterum Nicolaum Mortonum Anglum in Angliam misit, vt certis illustribus viris, authoritate Apostolica denunciaret, Elizabetham, quae tunc rerum potiebatur, haereticam esse: ob eámque causam, omni Dominio & potestate excidisse, impunéque ab illis, velut Ethnicam haberi posse, nec eos illius legibus aut mandatis deinceps obedire cogi.
[Page 28] Ecce vobis legationem à Pontificis Romani Sanctitate ad serendas seditiones ciuiles missam, legato deliro & lacero sacrificulo, cū arcu & fuscina tanquam Martis flamine. Cui hoc negotium datum est, vti saepe gloriari solebat, vt Northumbriensem & Vestmerlandiēsem Herôes, primae illius defectionis principes, ad arma in patriam ferenda incitaret, in eoque, mea quidem opinione, hoc est etiam institutum, vt patriam hosti relinqueret diripiendam. O foedam legationem! O scelerata religionis foedera! Progreditur etiam longius Sanderus, intexto legationis successu, cuius euentum, non dubito quin intimis sensibus multum exhorruerit. Ipsum legite Sanderum.
Qua denunciatione, multi nobiles viri adducti sunt, vt de fratribus liberandis cogitare auderent. Ac sperabant illi quidem, Catholicos omnes summis viribus affuturos esse: verùm, etsi aliter quàm illi expectabant res euenit, quia Catholici omnes, nondum probè cognouerant, Elizabetham Hereticam esse declaratam: tamen laudanda illorum Nobilium consilia erant.
Facinus hoc quod Sanderus ita nobilitat, borealium ciuium est defectio. Nobiles ipsi, Northumbriensis & Vestmerlandiensis sunt Herôes. Omissus euentus, quod superati sunt hostes & perduelles, victoria, pro Dei summa [Page 29] clementia nostris tradita. Causa verò cur hostis sit fusus, ex eo maximè est nata, quod certiores simul non sunt facti Catholici proditores, Reginam nostram haereticam, vt appellant, Romae denuntiatam esse. Qui docendi instruendique error, vt viribus interim & numero fortiores, de reliquo, rebelles fierent, artificiosè corrigitur, & expletur postea, immissis occultè in regni latebras, tot Iesuitarum & Seminariorum cohortibus, quorū hoc opus & negotium summum erat, vt omnibus, quibuscum agere tuto liceret, inculcarent, Reginam eiectam ex Ecclesia, hereticam Romae habitam, ibidemque illi à sacris omnibus interdictum. Supplementum, ad recolligendas amissas vires rebellium acutè excogitatum.
Licetque in hanc sententiam, & in haec verba scripserit Sanderus, probabiliter tamen, vt̄ quidem arbitrantur, afferri potest, à necessariis & fautoribus Roberti Personij qui adhuc latet in latibulo suo, vt foedi aliquid expediat, & ab Edmundi Campiani familiaribus, qui extractus Vt Sanderus, sic Personus & Campianus eodem Bullae probandae crimine comprehenduntur. ex antro suo, tanquam personatus ganeo veste nitens & olens vnguenta, deprehensis sceleribus, nuper est mortuus, has fraudes & flagitiosas patriae proditiones, in Sanderi sola persona consistere, nec in alium quenquam quoquo modo transferēdas esse. Vt planū igitur [Page 30] fiat, his etiā duobus Iesuitis separatā quandam & propriam autoritatem datam esse, qua Bullam ipsam quàm possent diligentissimè stabilirent, suumque ad exitum, quantum in illis est, perferrent, exactis, facultatibus, & instrumētis subtextis, quae occultata in vestibus comitis cuiusdam sui, cruebantur ex eisdem, paulo post Campiani mortem, elucescit, qui similiter cū ea ipsa quaestione grauiter vrgeretur, non multum ante mortis diem, admodum pernegabat, vt quantum huiusmodi pseudomartyribus fidei tribuendum sit, ex rebus gestis & vitae moribus possit intelligi.
FACVLTATES CONCESS AE PP. Roberto Personio & Edmundo Campiano, pro Anglia, die 14. Aprilis. 1580.
PEtatur à summo Domino nostro, explicatio Persono & Campiano cō cessae facultates, à Gregorio. 13. anno. 1580. Bullae declaratoriae, per Pium Quintum, contra Elizabetham & ei adhaerentes, quam Catholici cupiunt intelligi hoc modo, vt obliget semper illam & Haereticos, Catholicos verò nullo modo, rebus sic stantibus, sed tumdemum, quando publica eiusdem Bullae executio fieri poterit.
Plurime insequuntur aliae facultates postulatae ab iis, quibus ampliore potestate donati sunt, quas nihil attinet hoc in loco attexere, [Page 31] tantum ca appendam quae in calce adiecta Pontificij rescripti summam continent his ipsis verbis.
Has praedictas gratias, cōcessit summus Pontifex, Qua munitus authoritate in Angliam Campianus venerit. patri Roberto Personio, & Edmundo Campiano in Angliam profecturis, die 14. Aprilis. 1580. praesente patre Oliuerio Manarco assistente.
Ex quibus perspicuum fit, quem nuncium Campianus in regnum attulerit, quamue authoritatem à Pontifice ceperit interpretandae in Principem nostram Bullae, quantumcunque haec mysteria reticenda censuerit, fortassis, ne disciplinae suae prima dogmata moricus prodidisse videretur. Cumue hoc vnà constet, duos illos Iesuitas, Personium & Campianum, non solum à Pontifice coniunctim petiuisse, vt ipse de Bulla ipsa quid sentiret exponeret, sed adiunxisse etiam, ipsi vnà cum caeteris Catholicis, quemadmodum explicari in Regiam Maiestatem eandem cuperent, vt planius tamen fiat, quàm liberé & largé, Iesuitis, Seminarijs, & Catholicis omnibus permissum sit, tam in Principem ipsam, quam in ciues regni probatos interpretari, vtcunque haec dissimulent, ex Harti cuiusdam oratione, qui & ex eadem so cietate fuit, & cum Campiano addictus morti adhuc viuit, perspicué intelligitur, [Page 32] qui pridie Cal. Ianuar. interalia nonnulla ingenué & sponte sua, haec quae sequuntur confessus est.
Bulla Pij Quinti in Regiam Maiestatem emissa, Horti confessio de enterprtāda Pij quinti Bullam. ab huius regni Catholicis, pro firma, rata, & legitima habetur, suaque in vt permanet. & propterea per eandem cuiuis Reipub. ciui licet, vt à fide in Principem & Patriam, cum volet, desistat, licet in quibusdam, quae proprié ciues attingunt, immutetur nonnihil. Nam cum in ea Bulla praeceptum sit omnibus, sine exceptione, ne quis eorum Reginae pareat, qua de Ecclesia eiecta & regno illi erepto, omnes obedienter illi parentes in easdem execrationis poenas cum Principe ipsa labuntur, quod videtur dupliciter ciui periculosum esse (nam si parent Principi, à Pontifice execratio imminet, si non parent, ab illa periculum nascitur, vt vtrinque ciuis irretitus sit) Pontifex igitur, hoc periculum Bullae sustulit, permisso, vt ciues omnes liberé & impuné Principi pareant, restincté tamen, hoc (que) assumpto, vt hanc, cum velit, sententiam reuocet.
In ijs igitur quae diximus, vt certi aliquid Omnes famosos libellos in Reginae & regni maiestatē mendacissimos esse. statuatur, ne in immensum crescat volumen, inter omnes tam foris quam domi constat, famosos illos & venenosos libellos, qui tot in [Page 33] linguis sunt perscripti, simulue conuitia illa, quae in Regum & nationum aures quotidie infunduntur, hoc est, infinitam multitudinem ciuium, ob religionem solam, verumque Dei cultum, non propter proditiones, aut turpes conspirationes necatam esse, ex eodem vanitatis, & impudentiae fonte fluxisse, & ad defendenda haec proditionum scelera, liquido tendere. Vtque omnia luctuosius anté oculos proponantur, nomina suorum caesorum, numerumue libris suis intexunt, Quantum discrimen inter hos panculos, & tam infinitam Mariani regni siragem. qui coniecti in vnum cumulum, in viginti quinque integris annis, numerum sexagenarium vix attingunt. Obliti prorsus, vel impié potius spernentes, Reginae Mariae temporibus, quae annos quinque vel paulo plus compleuerat, quam tetré, quamue crudeliter, seuitum sit, quantaque virorum, mulierum, puellarum, & adolescentum, tam fame quam alijs tormentis, facta sit strages, vt quadringentissimum numerum facile superarint: omissis ijs, qui in custodijs, & carceribus barbaré sunt trucidati. Quorum quidem viginti, ex Pontificibus, praesidibus, & magistratibus Ecclesiasticis turpiter erant flammis cremati: mulierum item sexaginta: adolescentum, puerorum, quadraginta. Atque hoc in loco, illud nulla obliuione [Page 34] sepeliendum, sed cum flagitiosissimae feritatis dedecore ad omnem posteritatem transmittendum, mulieri cuidam praegnanti in ignis pyro positae excidisse ex vtero infantulum, viuum, & spirantem, eumue carnificis cuiusdam cuspide confossum, & transfixum, in ignem denuo proiectum, & contortum, vnà cum miserrima matre exustum esse. Execrabilia crudelitatis exempla, & maximè tyrannicis temporibus, nunquam exequata. Atque horum quidem iuniores qui tormenta illa pertulerunt, tam viri, quàm foeminae, quod non indignè à Christiano obseruandum est, nullam vnquam, siue in baptismo, siue in confirmatione, religionem aliam professi sunt, neque auditu quidē aliam vllam perceperant, vel quoquo modo gustauerant, quàm hanc eandem, quam in igne & flammis testificantes, tanquam veri martyres, de vita discesserunt. Rem magis in simplicitate Christiani animi, non in eloquentiae nitore deplorandam, quam neces perpaucorum rebellium, qui tamen ijdem si triginta expleuerunt annos, eandem, tam in baptismo, quam in reliqua aetate, religionem professi sunt & continuabant, quam nunc tam improbè tamue acerbé impugnant. Sunt & alia quaedam in quibus Mariani regni martyres, ab ijs vestris paululum [Page 35] discrepant. Etsi enim illi, in ijs religionum opinionibus perstiterunt, quas in baptismo profitebantur, & ad quas reliquam per aetatem suam instituebantur, morientes tamen nec Principis authoritatem oppugnabant, nec ejusdem hostibus vnquam adhaeserunt, nec ciuiles motus, conspirationes, vel arma mouerunt, nec seditionum semina spargebant, nec a Principis fide & obseruantia quenquam deduxerunt, quae quidem omnia contrariò fiunt ab ijs, qui cum Pontificatu Romano, tanquam satellites in ipsius fidem iurati, se cōiunxerunt.
Quocirca, si aequis haec lancibus perpendantur, minimé dubium erit, quin omnes boni ciues iam anteà intelligant, si qui autem mobiliores sunt aut inconstantiores, nec prorsus tamen adhuc à seditiosis abducti, posthac sint magis intellecturi, quam turpé sit, à vero Dei timore & cultu, ad quisquilias & feres superstitionis deduci. Nec verò illud, vt spero, dubium esse debet, qum omnes nationes & gentes, in primisue Imperatores, Reges & potestates omnes, qui stabilitis sibi Admonitio ad omnes trāsmarinos Principes. regnis & principatibus suis, siue per successionem, siue per populi assensum, hoc perspecto & cognito quod est antè oculos, omnia nuper Reginam nostram eo animo suscepisse, [Page 36] vt se regnumue suum, contra vim & impetū tueretur, arma & ferrum hostibus extorqueret, ciuiles conspirationes supprimeret, à perditis & domesticis latronibus excitatas: quin de Reginae nostrae rebus gestis, tanquam suis, iudicium ferentes, adiudicaturi sint, nec conuenire quoquo modo Pontifici Romano, qui Diui Petri se in co Pontificatu haereditarium successorem nominat, siue producat fines suos longius, & totius sibi Christianae Ecclesiae monarchiam assumat, nec in Pontificiam vllam authoritatem, fastum hunc intollerabilem cadere, primum, vt per Bullas suas in rebellium fauorem perscriptas, cuiquā consecrato principi regnū cripiat, tū, vt ciues in Reges suos armet, vt ab impietatis & violatae iam fidei periculis eosdem statim liberet, vt fideles ciues, quod principibus suis pareant, de Ecclesia exturbet, & tanquam membra corrupta abscindat, postremò, vt ipse, in eos Principes, qui impetum nullum vnquam in illum fecerant, legiones & exercitus suos ducat, & in acie exponat. Haec autem tragica si potestati huius tyranni permitterentur, tum & illa sequerentur confestim, vt nullum imperium, regnum, principatus, prouincia, vrbs, vel pagus etiam, à quoquam possessore diutius teneretur, quàm idem hic, homo terrenus, ossibus, neruis, & [Page 37] carne coniunctus, sedens tamen, vt intonat, in Petri Sella, tanquam Epicureus Deus, pro arbitratu suo, absque vllo diuino vel humano Pontificatus Romani Monarchia, nec per Christum nec Apostolos Petrum ans Paulum confirmata. mandato, eadem censuerit ab ijsdem esse possidenda. Quam authoritatem, Dominus Dominorum, Dei viuentis filius Christus Iesus, solus redemptor & seruator noster, solumue Ecclesiae suae caput, dum humanitùs in terris viueret, vt liquet ex Scriptura, vnquam sibi assumpsit. Nec verò à Diui Petri, à quo locum & authoritatem suam deducit, scriptis, ritibus, vel consuetudinibus, eiusmodi quid expiscari licet: ne à Diuo Paulo quidē, qui tamē Gētium erat Apostolus, huiusmodi quid exempli proferri potest. Sed contra potius multò, tam in Euangelij historia, & Apostolorum scriptis, rebusue gestis, quam in reliquis diuini verbi libris & partibus elucescit perspicuè, obseruā tiam fidemue aduersus legitimos Principes praeceptam semper esse, imprimisue in Reges nominatim, idue tam praecisé, vt nullus plané sit exceptus, sicut Paulus ad Romanos ipsos luculentis verbis exprimit. Omnis anima Rom. 13. 1. sublimioribus potestatibus sit subdita. Cui praecepto, Diuus Chrysostomus Constantinopolitanus Pontifex, Apostolos, Prophetas, Euangelistas, Monachos & religiosos omnes deuincit sine exceptione, sententiae vero & [Page 38] opinionis Diui Petri à quo Pontifices Romani authoritatem suam deriuant, quod potest grauius testimonium, aut quae coniūctior interpretatio fieri, quam ipse verbis suis, tanquam publico preconio, edicit. Proinde subiecti 1. Pet. 2. 13. estote cuiuis humanae traditioni propter Dominum, siue Regi, vt qui superemineat, siue praesidibus ab eo missis. A quibus Apostolorū principibus, inprimisue ex co, quod Christus perennis Dei filius, redemptor noster solus, & omnis veritatis fundamentum, eidem Petro & socijs suis Apostolis diuinitùs inspirauit, Reges Gentium dominantur, vos autem Matt. 10. 25. Luc. 22. 25. non sic, perdiscant isti Pontifices odiosissimi, hunc fastum, & insolentem iurisdictionem, quam in Monarchas Reges & Principes vsurpant, pié deponere, simulque pastoricio suo munere in pascendis ouibus crebrius, & diligentius defungi: sicut Petro ipso ter in ictu oculi praeceptum est. Pasce oues meas, vnáque praecisè eidem petro iniunctum, ne gladio quoquo modo vteretur, vt ex illo loco perspicuè liquet, Conuerte gladium tuum in locum suum, seu mitte gladium Matt. 26. 52. tuum in vaginam.
Quae disciplinae & praeceptorum forma, multa secula post Christi & Apostolorum mortes & sepulturas, à multis Romanis Pontificibus [Page 39] pijs & sanctis retenta est, aucta, & cōmunita. Qui sacratam Christi doctrinam, piamque Apostolorum simplicitatem imitantes, vitam in ijs ipsis tuendis, tanquam martyres pij, reliquerunt, plusque in Ecclesiam fructus attulerunt, magisque fines eiusdem & terminos vel centum annis extenderunt, quam ij procerum illorum simplicium gloriosi posteri, execrationibus, gladijs, & armis, vel quingentis annis prodesse potuerunt. Qui mos, à pijs illis Pontificibus retentus & continuatus, ad Hildebrandi tempora viguit, Gregorium Hildebrandus primus mouet arma contra Imperatorem. septimum, qui anno 1074. vixerat, primusque tyrannicam hanc Pontificij loci in principes iurisdictionem, sibi arrogabat. In quam candem Pius Quintus recens ab hac aetate furiosè irruit, ab eius (que) exemplo Gregorius decimus tertius in eandem inuasit, vt exempli fortassis nescio quid relinqueret. Cum enim Gregorius septimus anno. 1074. vel non multò secus, sumpserat sibi admodum insolenter, vt Henrico. 4. potentissimo tum Imperatori, Monarchiā & imperium eriperet, idem nunc, vt videtur, imitatur Gregorius decimus tertius, dum parat, & molitur quàm simillimam fraudem, & vim, in Henrici. 8. potentissimi Regis heredem & filiam Elizabetham, Reginam nostram, & virginem, quae tamen proximè, [Page 40] & solum à Deo, regna sua, & ditiones tenet, iure, & conditione vt quam optima. Vt autem in hoc Henrici exemplo, principibus omnibus, eorumue consiliarijs, perspicuè elucescat, quos eidem Henrico successus, pro clemē tia sua, Deus dederit, quantumque eundem, contra arrogantissimum Hildebrandum, adiuuerit & auxerit, est in historia. Quo tempore, Hildebrandus, hoc est, Gregorius septimus, conabatur hanc Henrico maculam & iniuriam inurere, eumque de imperio deijcere, Rodolphum eodem tempore fuisse quendam, perhonoratum & nobilem, Renfeldiensem, vt fertur, Herôem, qui ab eodem Hildebrando incitatus, vt in imperium inuaderet, titulumque & nomen imperatorium vsurparet, idem, non multo post, victus ab Henrico isto Imperatore, fusis & concisis copijs suis, abscissaque dextra Coelestis Dei iudicium contra Imperatorem falso & iniustè à Pō tifice Romano institutum anno. 1074. dū pugnaret acrius, quem casum peracerbé tulerat, multaque in Pontifices quosdam quaestus esset, qui Pontificis Romani nomine, id illi consilij dederant, vt arma contra Henricum legitimum suum Imperatorem ferret, adiecit in extremo, dextram quae perierat, eandem illam esse, qua imperatori suo inuiolatam fidem & obseruantiam sposponderat, eoue, quod defecisset à fide sua, hanc in se vindictam, iustè ab immortali Deo repetitam esse. [Page 41] Simulue in Italiae sinibus conuocato consilio publico, effecit idem Henricus, vt Gregorius, de Pontificatu suo totoque Pontificali Idem Hildebrādas primus Gregorius. 7. de sede Pontificali deiectus per He▪ricum. 4. instrumento, deponeretur: ad exemplum Othonis Imperatoris, qui Ioannem Romanum Pontificem, propter multas foeditates & crimina sua, Pontificatu suo paulò anteà eiecerat. Idemque consilium iam antea secutus est Imperator Henricus tertius, non multum ab anno. 1047. deiectis perexiguo tempore, & omni Pontificia authoritate mulctatis, tribus Pontificibus Siluestro, Benedicto, & Gregorio sexto, quod auarè nimis, mundanis se negotijs immiscuerant, in Reges (que) & principes extraordinaria authoritate abuterentur. Multa possum exempla huic loco aspergere recentioris memoriae, vt Imperatoris ipsius Maiestati, & sacrati Imperij principibus, expressis vestigijs elucescat, sicut Henrici quinti, sicut Frederici primi, sicut Frederici secundi, Henricus. 5. Fredericus. 1. Fredericus. 2. Ludouicus Bauaricus Imperatores. sicut Ludouici Bauarij, qui cum Imperatores omnes essent, & summis dignitatū titulis excellerent, à Pontificia tamen hac sentina, non solū Bullis, & scitis suis venenosis, sed etiā armis & ferro oppressi, & ad summas calamitates praecipitati, maximis sunt, in extremo, ruinis inuoluti. Nonnullosue alios Christiani territorij, Reges & multos Potentes, per [Page 42] multa secula regijs è stirpibus natos, pari iniuria persequentes, pares ad exitus perduxerunt. Equibus ipsis intelligi debet, hanc immensam & infinitam tyrānidem Pontificum Romanorum, appetentium foedam in Reges & principes inuadendi, summamque in regnis & principatibus eripiendis, libidinem, ortam ètetra illa bellua Hildebrando, sine vlla sacrorum testamentorum exemplo, manasse postea latius, nec adhuc intra fines & terminos suos consistere. Exitus tamen horum & euētus, si quales fuerint, consideremus, & praeteritis temporibus intelligemus execrabiles fuisse, & propterea nec dubitandum quidem esse, quin similes expectemus in futuris.
Quae cum ita sint, quam optabile est, si alij Christiani territorij Reges & principes, his tyrannicis viribus laesi, aequum esse statuant, vt contra feros hos impetus, ipsi se, ditiones & regna sua tueantur, & in codem exemplo, eandem Reginae nostrae libertatē potestatemque permittant, non modo licitis modistuendi sui, sed & Imperatoriae etiam Maiestatis, caeterorum (que) sacrati Imperij principum, Regum item & nationum, praesidia, vires et opes implorandi, vt tam luctuosam causam, contra tantam barbaricm, coniunctis viribus defendant potius, quam vel deserendam à se, vel à [Page 43] Pontifice Romano impugnandam statuant. Quod externis principibus in suis regnis licet, idē & Reginae Angliae in suis finibus. In primis (que) cum Regina sit inuncta, à ciuibus accepta, consecrata & coronata, ipsam tenens Regiam sedem, haeres magni & inuicti regis, regiū etiam nomen & sellā multos per annos teneat, ea (que) aequitate ciuibus populis & nationibus multis imperet, vt de coelo demissam sibi ad regendum diuinam Principem existiment, & propterea eo cultu honorent, eaque in pace & obseruantia viuant, excepta tamen fece illa & sentina perpaucorum latronum, in quorū memoriā tam saepe incurro, qua etiam scabie & alia sunt regna infecta permulta, vt nihil videatur ad tam diuinā foelicitatem addi posse. Quod xxv. annos integros cōtinuatū, ac à transmarinis interim & hospitibus multis animaduersum, eo (que) ipso paulò fit inter nos illustrius, sic vt maximi Christiani Reges nullā sibi factam iniuriam putent, si fortunae eorum cum eiusdem foelicitate comparentur, quidam etiam rectè secū actum existiment, si inferiore etiam in gradu collocentur: quid est, quid est inquam, cur omnes potestates Christianae non modo tuendū sibi in Regina nostra tā expressum diuini iudicij exemplū, sed & suspiciēdū quodāmodo & eximio quodā cultu venerandū sibi proponant? Licet (que) recentibus ijs temporibus permissum sit Pontificibus Romanis, [Page 44] tam ab Imperatore ipso, in regnis & ditionibus suis, quàm à Galliae & Hispaniae regibus, in suis vicissim finibus, vt extraordinariam hanc & barbaram planè iurisdictionem Pontificum, modū tenus & quandam ad formam, retineant. In quo tamen ipso, permulti Christiani principes ab ijs Regibus hodie dissentiunt, quem item fastum, Gregorius Magnus, eius (que) ipsius sedi [...] Pontifex, & contempsit multum, Pōtificatus vniuersalis, titulus, verus Antichristi praenuntius. & titulum ipsum, tāquam impium, plenū sceleris, certumque Antichristi praenuncium esse dixit: illud tamen, tam in ijs regnis quae paulò antè nominauimus, quam in nostro, caeterisque Christiani soli fere omnibus, exploratissimum est, pervetustis legibus, institutis, scitis & sanctionibus pragmaticis, tam in Hispania, quam in Gallia, hanc Pontificiam authoritatem nō modo crebro impugnatam, sed & radicitùs enulsam esse: campus magnus & largus, in quo Iuris periti omnium nationū liberè excurrant & ingenia sua multum exerceant.
Nec verò multum intererit, vt vt Pontificij iurisperiti, quos Canonistas appellamus, propugnatores illius sedis acerrimi, de hoc genere toto Bullarum, execrationum, & reliqua hac siue mercatura, siue proluuiè statuant, aut que simplicium animis tonitrua ad confirmandas [Page 45] has nugas immittant, cum Imperatores veteres, Reges & Potestates omnes, in ijs rebus, quae possessiones, haereditates, fundos vel iurisdictionem minimam suam attingunt, licet caedem in litibus paruarum ciuitatum nonnū quam & pagorum, aut fortassis in disponendis Pontificatibus & Monasterijs versarentur, nihil tamen harum nugarum extimescebant vnquam, nec in tuendis bonis & fortunis suis, vnquam recusabant, contra hos Pontificios impetus, se, viresque suas libenter & facilè opponere, & sine labe conscientiae & sine status sui metu. Historia plena est exemplis, maximeque in hoc genere abundat Gallia. In nostris item publicis tabulis apertum est, Reges & proceres regni nostri, cruentam hanc Pontificiam authoritatem, acerbissimis poenis, tam saepè, tam facilè, & tam fortiter, non solum deuinxisse, sed etiam repressisse, vt genere ipso poenae, quae siue peculatus, siue bonorum direptio & publicatio dicitur, quod cam habet vim vt rectè sic appellari possit, quod barbaro nomine Praemunire dicitur, omnes illae greges comitatus Pontificij, praesules dico, antistites, & initiatos omnes, intimis in animis & sensibus suis exterrerētur, vt in recenti exemplo Cardinalis Thomae Volseij liquido elucescit. Sed quid opus est vetustioribus, cum recente [Page 46] memoria, & hac aetate nostra constet, potentissimum Imperatorem Carolum quintum, Philippi Regis qui nunc viuit patrem, exercitus & signa sua conuexisse Romam, eamque fossa & vallo sepisse, & diripuisse in extremo, Roma direpta. spretis & neglectis Pontificijs Bullis & execrationibus omnibus, factis item captiuis Clemente ipso, qui erat Pontifex maximus, & è Captinus Pō tifex Romanus cum Cardinalium Collegio. 1527. Cardinalium comitatu triginta tribus, omnibus in arce Adriana captis & in custodia mē ses septem retentis, donec facta pactione, maximis & innumerabilibus summis ab Herôe Hugone Monstadiēse nobile Hispano, & Marchione Guastonense redempti, ad pristinam libertatem restituti sint. Clementi Pontifici maximo redemptio. 400000. ducatorum aureorum vel paulò potius supra illam summam imposita. Cardinalibus, amplior aliquanto iniecta pecuniae solutio. Cum ij etiam ipsi captiui, in eadem arce Adriana non multò antè obsiderentur à vicinis & eius territorij proximis Coloniensibus, eoue perducti, vt omnibus Coloniensium postulatis & mandatis assentirentur. Quid de Gallorum Rege recentis memoriae Henrico secundo claro & potente Henrici secū di Gallorum Regis in Romanum Pontificem edicta. 1550. principe sentiendum est, hui usce Regis Henrici qui nunc viuit patre? Num Bullas vel gladios Pōtificios extimuit? Cui orta cum [Page 47] Pontifice controuersia, quòd in quasdam immunitates & libertates Regias pro more suo, Pōtifex inuaserat, non solum animosè & Regiè Pontifici restitit, edictis, decretis & legibus multis in eam sententiam promulgatis, sed fructus etiam Pontificios annuos, qui in Gallicis finibus colligebantur, inuito Ioue & Mercurio, admodum cōminuit. Quid Philippus Hispaniae Rex, qui nunc regnat, quo in Pontificē animo fuit tum, cum misso in Italiae fines exercitu, quem Dux Albanensis eò cōportabat, depopulatis Dux Albanē sis Pontificem Romanum & vrbem Hispanicis copijs obsidet. agris, expilatis ciuibus, caesis item multis, deformatis hortis & pomarijs, exustis circa vrbem amoenis & delicatis aedificijs, vastitatem quandam omnibus rebus afferret, vrbem (que) ipsam vallo & fossa cingeret, nonne sustulit omnē dubitandi locū, quàm nihili Pontificiam authoritatem, quam nihili quisquilias Romanas faceret? Nōne terroris plus incussit breui tēpore Pontifici, quam omnes Bullae & execrationes longo poterant repellere? Itidē (que) Pontifex Romanus à Regina Maria & Cardinale Polo oppugnatus. Maria Regina, Augustiss. principis nostrae nuper defuncta soror, nonne idem exemplum in eūdem Pontificiū fastum secuta est? Quae cum intelligeret Pontificem Romanū in consobrinum suū Reginaldū Polū, Cardinalē, paulò infensiorem esse, ob eamque causam ad minuendam Poli authoritatem, & ad inurendam existimationi [Page 48] illius maculam aliquam, Petôum quendam festiui ingenij fratrem obseruantem, in Cardinalium Collegium cooptasset, quem Cardinali Polo in hoc regno opponeret, & propterea vt omnia maturarentur ad exitum, nuncium cum purpureo galero & caeteris insignibus nouae dignitatis Roma demiserat, vt ad Petôum quam primum transportarentur, quid tandem ijs caeremonijs, & tanto apparatu assecutus Pōtifex est? Nonne Regina facta de hoc apparatu certior, conuocatis statim Proceribus, consiliarijs & iudicibus, mandauit vt libri legum aperirentur, ex eis (que) quod maximè conduceret suae Maiestati & reipub. id vt sine mora expediretur? Quo facto transmisit Caletum, qui mandarent Romano nuncio, ne in regni fines accederet, neque Angliam versus è Caleto moueret pedē. Cardinalis Polus, cum omnia tamen adhuc stomacharetur Pontifex Romanus, ac nubes & tonitrua minitaretur, spretis omnino istis quisquilijs in sella sua quicuit. Petôus item pro more suo decurrit vrbis plateas sine galero de quo tam acerbe pugnatū Petôus frater mendicans. est, vt egens frater & quibus poterat stipem excutiens: animosa contra Pontificem in Regina impugnatio, ea (que) de tā abiecta galeri lite cum tanto Pontifice suscepta. In quo ipso, maximū Regem Auum suum, Henricum 7. Regina [Page 49] imitata est, qui cum controuersiam quandā cum Pontifice alumineam haberet, nō minus prudenter obtinuit candem contra Pontificē, quàm constanter & grauiter retinuit. Vt facilè possit intelligi principes quosdam cum haec ferant Pontificia onera, vsque eò tamen & hoc Christiani principes nō ferūt Pontificē Romanum haereditates iua [...] inuertere, licet permittant aliquādo in ciues suos authoritatem iurisdictionis suae exercere. quidem in genere certosque ad vsus ferre, si quidem haec eadem vel prosint sibi regnisue suis, vel certè si nihil obsint. Eò vero si Pōtificius fastus, vel auaritia processerit, vt vel infundos cuiusquā principis irruant, agros, territoria imminuant, vel seditiosos ciues in eosdē principes arment, vel quoque modo animent, tum quidē omnia illa insignia Pontificia, Bullae, execrationes, Ecclesiasticae sententiae, maximé (que) solennia, vt appellamus, illa Anathematica, Petri claues, & duplici acie bipennis, nimbique illi caliginosi omnes, qui Pontificia fulmina & tonitrua minantur, haec inquā omnia, tantum ad tuendas Pontificias iniurias valēt, quantū in vnoquoque principe vel virium est, vel animi, hoc est, nō permissurum principem quenquam, quantū quidem in se est, quin hanc à se quàm longissime pellendam maculam, & labem esse statuat.
Nunc verò cum hic idem Pontifex pro facultate & impetu suo omni conatus sit, quod innotescit omnibus, Reginā nostram è regnis [Page 50] suis deijcere, deturbare, ijsdē (que) iniuriosissimè spoliare, ciues ab illius fide & obseruantia abducere, seditiones perditas in eisdē regnis spargere, item (que) incensis nostri populi animis, militem suum tam armis, quàm reliquo militari instrumento omni instructum, in fines regni nostri immiserit, vt hostiles illius spiritus & impetus vndique elucescerent, poterit ne hic idē Gregorius, vel posteritatis suae quisquā, tam temerè sperare, vt Augustiss. Princeps confirmata stabilitaque in Angliae & Hiberniae regnis, tot ijsdem regnis annos perfruens, quot quatuor simul Pontifices Romani vix cōpleuerint, tanto etiam ciuium studio, amore, viribus, ac fide cōmunita, nullam item superiorem potestatem ijs in regnis vllam agnoscens, nisi praepotētem solam aeterni Dei dextram, poterit ne, inquam, quisquam Pōtifex sperare, vt in Aequum est vt Regina nostra Pontificiā vim sua item ve repellat. hac omniū rerum affluentia recuset vel timeat Regina nostra, hos conatus Pontificios, vel legibus suis, vel ferro etiam si erit opus, disturbare ac euertere, eiusque milites qui possessiones & agros nostros populantur, vel gladio vel Martis alea trucidare, vel ciues suos qui à sua fide ad Pōtificiam defecerint, pro regni more ex publicis legibus mulctare? Nec verò illud dubium esse debet, vt vt hic Romanus Deus, summo in ocio & sacrata in sella sedens Romae, [Page 51] triplici item corona redimitus, vel alius huius fastus & pompae procurator aut fautor quiuis, haec tam tetra & tam horribilia vllis in Christianis territorijs renouauerint, quin perennis Deus, omniū Regum Rex, quē Regina nostra simplici spiritu veroque cultu in ipsis animi mentis (que) fibris veneratur, quenque tutorem & defensorē suum solū omnibus in causis suis agnoscit, cuius (que) leges vnà cum aeterno aeterni filij sui euāgelio per vitam suam omnem tutabitur, omnia sit cumulatissimè allaturus, quae ad custodiendam conseruādam (que) charissimā Ancillam & seruā suā Elizabethā contra terrores quoscun (que) necessaria fore videbuntur.
Cum (que) seditiosi quidā emissarij tubis suis Additamentū ad Pōtificium martyrum catalogum. in multorū aures falsò ac turpiter inflauerint, propter religionē quosdā ex nostris esse caesos, quos pro martyribus in historias suas intexunt, ita possunt si libet, & ijs martyribus suis miserrimi nuper demortui Herôis Desmōdē sis, defectionis Hiberniae primi authoris, corpus truncatū & sine capite adiungere. Qui nuper correpens per solitudines sine praesidio & ope, tanquam errans tenebrio, & in Hibernici coloni manus delapsus, pro sua vetere feritate Exitus Desmōdensis Comitis. ab eodem trucidatur, amputato confestim ex gentis more capite. Mors tam perfido proditore, turpique sicario non indigna. [Page 52] At (que) hic cōmemorare libet, principes quidam huius conspirationis & cum Desmondense sceleratè confederati, quos ad exitus mortes (que) deuenerint, quibus (que) exēplis perierint. In primisque à Sandero ordiamur Pontificio in Hiberniam legato, qui post multas illas prosperitates & prioris vitae splendores, tandē per Hiberniae ferae nationis montes & iuga decurrēs, & in omnium rerum aegestate summa positus, afflatus ad extremum miserrimae phrenesis veneno, Exitus Nicolai Sanderi. mētis expers moritur. Hunc quidem & in eodem exemplo paulum iam anteà praecesserat Iacobus Fitzmauricius, perdito illo gladiatore Stuclio solum excepto, primus Hibernicae defectionis author, & in Aula Romana provenefico, veteratore, & proditore impio notus qui à nobili adolescēte Hibernico, dum territorium patrium defenderet, quod exurere proditor Exitus Iacobi Fitzmauricij. cupiebat, primo ictu interficitur. Nec omittendum mihi hic quartum huius societatis exemplum, Ioannes Desmondensis, detruncati iam anteà Herôis frater, cruentus & infidus proditor & singularis familiariū suorum percussor & homicida, qui tanquam lupus depraedans, inter nemora & montiū iuga apprehenditur, & pro nationis vsu trūcatur capite: abū danter Exitus Ioānis Desmōdensis. contra hos casus, vt sibi persuaserat & copiosè munitus, tam per Bullas Pōtificias, & [Page 53] cōsecratum Dei Agnum, quas à se nugas nunquam dimiserat, quam armatus insigni annulo operosè & affabrè in palam eiusdē annuli intexta gemma, ab ipso (que) Pōtificis, vt ferebatur, digito detracto, vt virtutis vires cumulatiùs augerētur: quae tamen omnia quā nihil ad producendā vitam afferāt, serò miser senserat. At (que) hi erant Hibernicorū proditorū fatales exitus, vt ne suspicio quidem vlla maneat, huius tam perditae societatis quenquā iam nunc superesse. Opus caeleste & ipso Dei numine solū dignū. Et quia rabulae isti artificiosi odorātur omnia, numerum vt illum suum horum martyrū cumulent, his poterunt, si velint, recentis exempli furiosum iuuenem Varuicensem, Someruilum quendā apponere, qui dum pararet Reginae insidias, mortē (que) per vim instrueret, cuius vitam semper aeternus tueatur & perennis Deus, in via & itinere deprehēditur, nec sceleris sui abnuit quicquā, eo (que) se fatetur perductū, cū spōte sua & perditis suorū cōsilijs, tū legendis famosis quibusdā libellis, nuper in Reginae Maiest. scelerate perscriptis & publicatis. Cuius hic horribilis exitus fuit, vt in summa desperatione, cingulo ceruicibus deuincto, ipse se strāgularet. Exitus Someruili. Luculentum Dei iudicium in eos, qui in eius vnctos vim & manus afferant. Sed vt hactenus annos multos Reginae Maiestatē, idem [Page 54] Deus ab ijs casibus securam & liberam cōseruauit, sic vt causae nihil supersit, quin protegēte Deo cum Rege Dauid canat, versus Psalmi. Iehoua petra mea, propugnaculum meum, ac liberator meus, Deus fortis meus, rupes mea ad quem Psalm. 18. 3. me recipiam. Clipeus meus & cornu salutis meae.
Vt (que) cōtra inanes hos terrores & mera infantum iocularia Pōtificia fulmina, Bullas dico, execrationes, & reliquas illas sordes, boniciues solatij plus gustēt, perspicuū sit omnibus, Prospera Angliae tempora manentibus Romani Pontificis execrationibus. quod liberè liquet, iam inde ab eo tēpore, quo primum ad publica gubernacula princeps accessit, ampliore & securiore in pace vixisse ciues, maiores ad numeros vires (que) eosdem excre uisse, morbis item oblanguisse minus, opibus & diuitijs firmiores fuisse, ipsum etiā terrae solum maiorem fructuum vim & copiam peperisse, copiam (que) omnium rerum ad nostrā voluntatē affluentium vberiorem fuisse multo (que) pleniorē, immissis quotidie in regnum & cō tinuatis Pōtificijs istis fulminibus, quàm iam anteà pervetustis illis & beatis tēporibus, cum Pontificiae comprecationes, sacrata libamina, indulgentiae, beatitudines, vtrun (que) durū verbū molliēdū tamen vsu, ad regnū hoc secundissimis votis & plenis velis perferrētur, vt planè sit sentiēdum, execrationes suas turpiter à se profectas, in se sua (que) secūdo Dei numine reflexas [Page 55] esse: vna (que) de Augustiss. Elizabetha vt vaticinari liceat, quod populo Israelitico de Balaamo in Deuteronomio dicitur. Noluit Iehouah Deus tuus auscultare Balaamo, sed conuertit tibi Iehouah Deus tuus maledictionē illam, in benedictionem Deut. 23. 5. tuam, apposita ratio est, eo quod diligeret te Iehouah Deus tuus.
Haec verò quae dicta sunt, cum eam vim in se & sententiam contineant, aequos vt iudices eo perducant, vt libenter & facilè sentiant haec omnia honestè, rectè, legitimè, & necessariò suscepta esse, quoniam tamen id potest fieri, vt nonnullis fortassis, qui legendis & credendis infamibus scriptis, vel in Pontificiam Monarchiā nimis propendeant, vel pari errore in veteribus opinionibus persistāt, adhuc non sit factum satis, censui igitur, quantū res, & facultas mea ferant, omnia oculis subijcere, haec quae à Principe nuper sunt gesta, nec ob religionem, nec ob Pontificiā Monarchiā, nec ob Regiam suā authoritatē, sed ob foedissima laesae Maiestatis proditionis (que), crimina cepta, instituta, & ad exitum perducta esse, repetitis & in memoriā reuocatis illis rationibus, quas in antegresso Rationes quibus planum sit ob proditionnes solum non ob religionem quenquā morti addictum. orationis cursu strictim etiam decurrimus.
Primum igitur negari non potest, quin aliquot per annos Regia Maiestas Pontificias has Bullas & execrationes tolleranter pertulerit, [Page 56] nulla in reos sumpta poena, quod eadem censeret commentitia esse quaedam, & vix digna lucubratione anicularum. Posteà verò, Prima ratio. cum coeptum est à quibusdam, propter hanc Principis lenitatem, eo in genere obfirmatius agi, de eisdem tanquam de nuncijs seu monitoribus impendentium malorum statuit, simulue vetustas illas leges, & contra has feces antiquitùs praescriptas, contra barbaros hos motus opposuit. Secundò, cum viae ipsae Bullarum Secunda ratio & huiusmodi scriptorum obsepirentur, aditusue difficiliores fierent, copiosè tamen, sed tectè & secretò inferebantur in regnum, arroganter (que) in ipsis valuis & ianuis Palatij Londinensis Pontificis quod est propter Diui Pauli templum in media vrbe situm, Bulla Pij quinti valuis Londinensis Pontificis affixa. per calonem perditum tanquam per faecialem Pōtificiū sunt affixae. Quis igitur in tāto malo, hoc est publicè denunciatis, tàquam per foecialem inimicitijs, & indicto bello, quod item affectum est à ciue, in maxima regni vrbe, & in ipsa Reip. luce, durius ferat, si Princeps in tam perditum latronem, pro sceleris atrocitate poenam dignam sanciendam statuat. Atque hoc nimirum primum erat capitale crimen, in Primum supplicium ob Bullam constitutū quod propter Romanostumultus est animaduersum, post initum regnum anno duodecimo, vel paulò longius. Tempus probandae [Page 57] patientiae in Principe aequo iudicij satis plenū.
Tertio, cum eripuisset se subitò Pontifex è sella sua Pontificali & puluinis purpuratis Tertia ratio. subiratior, & in regnum nostrum offensior, temeré (que) verba in arma transferret, cōtra Diui Bernardi praecepta & monita, qui ad huius Pontificis maiorum quendam scribens, malé cum Ecclesia tum agi diceret, cùm à verbo ad ferrum summus Pontifex descenderet, hoc est cum relicto pastoritio munere pascendi, praeceps rueret ad hostiles impetus inuadendi, quod expressis est verbis prohibitum, nobilitatem (que) regni nostri & plebem ad perfidiam & conspirationes perditas sollicitasset, Dathano & Abiramo aptius quam Romano Pontifici munus, ijsue ipsis sollicitationibus excitati Borealis rebellio. mali ciues, summis pro viribus suis omnia expleuerant statim, quae malitiosissimè poterant in Principem suam indignissimeue excogitare, metatis castris, atque explicatis in ordines & in aciem militibus, quis tandem sana mente & ingenio improbare poterit, si Regina, legitima Principis vtens authoritate, illegitimos perditotum ciuium conuentus, conatus, & hostiles impetus represserit, ijs (que) in principes authores sumptis poenis, quibus in patrimonijs Ecclesiasticis suis & Pontifex ipse pari in periculo suo vti solet, quo (que) intra paucos [Page 58] menses impellebatur & ipse feré descendere. Haec verò si quis Princeps regnorum, ditionum, & nationum possessor, tam tetro in genere tulerit, vt spoliari se à ciuibus malis patiatur, regnisue suis exui, minimé resistens, ac virtute & mente deficiens, quis tandem tam vecordis Principis vel commiseretur, aut quis non statueret potius eundem dignum, qui non solum corona & regno, sed vita etiam, spiritu, & capite, ob tandem vecordiam mulctaretur?
Quarto, cum fusis & deletis iam borealibus regni nostri hostibus, perspiceret adhuc etiam Quarta ratio. Regina, inueteratum hoc Pontificium odium altiores radices agere, quod huius sceleratae conspirationis affines, & reos omnes, qui fugientes castris isthuc transuolarent, reliquamque regni nostri fecem omnem quacun (que) iam anteà causa elapsam, munificé & largiter excepisset, eorumue permultos, veste & apparatu personatos, in vtrumque regnum remiserit, vt ad seditiones allicerent & vrgerent plebem, ac vetera arma renouarent, statimue cohortes & copias emiserit ex Italiae finibus, quae transportarentur sumptibus suis in Hyberniam, Impressio à Pontifice Romano in Hyberniam facta. ne frustrà demisisse à se sollicitatores illos perditos videretur, vbi eaedem copiae cum auxiliarijs quibusdā Hispanis coniunctae simul exponebantur, omni instrumento bellico [Page 59] instructissimae, & in marino sinu dispositae, quàm poterant cautissimè firmissime (que) se munierant, indicto sine mora in Principem nostram bello, & erectis Pontificijs signis, dubitare ne iam poterit quisquam, etiamsi faueat Pontificiae sectae eoue propendeat nimis, quid à Principe in tam luculento discrimine fieri debeat? aut quid potius aliud consilij dederit, quàm vt insusurratoriam hanc fecem, occulté & periculosé per omnes regni partes grassantem, translatitio item apparatu & pene gladiatorio, non suo vestitam, quam primum apprehendat, vt eandem in custodias & carceres disponat, habitisue in eos quaestionibus, vt ad confessionem criminum maturius perueniatur, reosue execrabilis proditionis, tam confessionibus suis, quàm suorum testimonijs repertos, cur non iustis poenis deuinciat, atque mulctet, ijs praesertim temporibus, cum exercitus & arma Pontificia grauiter Hyberniam infestarent, expectato etiam iam iamue ex Italia nouo supplemento, tam ad Angliam quàm ad Hyberniam vexandam & oppugnandam? Quibus periculis, vt maturè & suo tempore resisteretur, thesaurus infinitus impensus est, tam à Principe quàm à ciuibus, vt ab inito regno par à Principe summa ad nullos similes casus sit collata. [Page 60] Itaque, quà perennis Dei summa prouidentia, quà clementissimae Reginae diligentissima vigilantia factum est, vt conuicti per leges domestici proditores, iustas poenas luerent, viresue Pontificiae in Hybernia armis & viribus nostris cedentes, prorsus frangerentur, pauculis Copiae Pontificis Romani in Hybernia deuictae. exceptis praestantioris gradus & notae, eo (que) asseruatis misericordiae, quod & sectam illam foedam libenter desererent, & permultum poenituisset, quod ad tam turpem mercaturam, & ad tam sceleratos conuentus se demiserant.
Licétque ijs punctis argumentorum, qui rationi fortassis & acumini parere solent, quibusdam persuaderi poterit, ritè legitimeue huc delapsam Reginam esse, primum vt in rebelles & proditores vi & armis vteretur, tum vt huius societatis affines & fautores omnes ijs poenis, quas praescripserant leges deuinciret, postremò, vt omnem illam Pontificiam sentinam in regna sua immissam, gladijs ac telis Obijcitur à Pontificijs qui caesi sunt ob proditiones, nudos scholares fuisse & inermes. reprimeret: supersunt tamē & alij quidam, nimis arguté & praecise propendentes in Pontificatum, quibus adhuc minus, vt audio, satisfactum est, & stomachantes nonnihil, aliquot tanquam rebelles esse trucidatos, gregem simplicem & innocentem, & ipso vitae genere literas profitentem, vt sacerdotes quosdam, Seminarios, Iesuitas, qui non venerunt in haec regna [Page 61] cum telis & armis, vt seditiosis auxilia ferrent. Ad quorum quidē subleuandam simplicitatem, admodum artificiosé & in hunc sensum videtur haec commiseratio induci, vt concesso fortassis, quod contrarias religionis opiniones sparsissent, quod contra leges publicas plebem instituissent, esse tamen poenas multas leuiores, quae potius in hos miseros, quàm capitales illae expromerentur, multo suisse optabilius. Quod quidem defendendi genus hanc habet vim, magis vt reprehendant salutarem puniendi seueritatem, quàm vt perditam illam fecem à sordibus suis liberet. Vt propiùs igitur accedam, atque vt pedem pedi magis opponam, hanc ab ijs lautis vel praefractis potius fautoribus rationem exigo, si quidem sint ex illis qui rationem audiāt, quid tum conducat fieri, cum Princeps, possesso diu & stabilito in fide & pace regno, primum occultis insidijs, deinde in apertam vim erumpentibus pernitiosé infestetur, eaue à domesticis ciuibus labes sit suscepta, eos (que) impetus hostis transmarinus defendat, proditiones nuncijs & opimis promissis vt expleant scelera sua incitet, perfidiam & defectionem ciuium chyrographis suis confirmet, cum (que) hostis ille idem, huius flagitiosae cōspirationis author & Princeps, ijs domesticis viribus suas etiam externas [Page 62] vires adiunxerit, regnumue turpiter ac foede vastauerit, nullum ne in hac lue ciuem, licet proditores opera & facultatibus suis adiuuet, licet hosti illo transmarino pro omni obseruantia sua pareat, poena capitali mulctare licet, praeter solum illum, qui vim & arma intulerit in patriam? Nullusne ciuis licet sit transfuga, Multi sunt proditores qui non portant arma. licet sit explorator hostium, eo (que) artificio multa in Principem machinetur puniendus est vt proditor, quod grassaretur sine telis & armis, deprehensus tamen vestitu alieno, vt magis Principi noceret, adiunctis etiam scriptis & literis ad hostes, in maximis itidem vrbibus, castris, & quibuscunque regni partibus in ipsa item Principis Aula petulanter obambulās, vt omnia quàm intimé perscrutaretur, quid hoc homine faciendum est? Nonne proditor apertus & in patriā sacrilegus? Quid? nullusne qui congiarium praebuerit, qui thesauris suis in Principem & patriam milites conduxerit, qui comeatus & ductus aquarum venenis corruperit, qui naues & munimenta marina inflammauerit, qui portuum vada & fossarum altitudines perscrutetur, qui in murorū vallorum (que) vires, latitudines, altitudines, caeterosue illos Reip. neruos curiosius inquirat, nullúsne horum, inquam, pro proditore censendus, quod cum telo non sit deprehēsus, nec vtatur armis? [Page 63] Equidem vt lis haec aliquando componatur, sic sentio, nihil ab humana & erudita ratione alienius esse, quàm non quenquam horum proteterrimo hoste habendum. Ad quod idē confirmandū cum multa valent, & afferri possent, tum precipuum quendam redarguendi locum illud habet, quod explemēta sint haec omnia, & tā necessaria adiumēta, vt ijs adiunctis, facilè sit arma vel suscipere, vel deponere. Sin perseuerent tamē, neminem esse hostē, neminē proditorē, nisi armatum, ne Iudas quidē ipse proditor fuit, qui fraudē animi osculo falso texerat.
Nunc autem illud restare videtur, vt excutiamus eorum simplicium res gestas, qui finguntur Collatio togatorum proditorum cū armatis proditoribus. à quibusdam, solum vt literatos deliquisse, id est, literas & doctrinam profitentes, eoue videri fortassis aliquo in genere peccasse, sed totum illud magis in verbis atque in oratione poni, quam in ferendis armis vel hostibus adiuuandis consistere. Vt nullus igitur error maneat in verbo, quouis censeantur nomine, vt sibi libuerit maximé, vel vt scholastici, vel vt praeceptores, vel vt literati, vel vt Seminarij, vel vt Sacerdotes, vel vt Iesuitae, vel vt fratres initiati, vel vt Pontificij, vel si quo maluerint alio vti nomine, de eo certamen nullū erit. Nihil enim illis vel nomen, vel vestis obfuit. At verò pruritus illae foedus, in spargēdis [Page 64] venenis in plebis animos, vt ad seditiones praecipites ru [...]rent, uimirum hic ille est, qui & eiusdem criminis reos cosdem fecerit. In eorū personis hostile nihil consisei [...]: à praeceptis tamen consilij ue corum, arma ciuilia & sumpta & continuata sunt, illis (que) inuitis extorta. Ab hoc fonte, tanquam à Principe causa illud manat publicum dedecus, omnia rebellium proposita & constituta, eò solum excurrisse, vt Reginae coronam regnum (que) eriperent, vt ex Pontificijs Bullis perspicue cer [...]itur. Instrumenta verò efficiendi, & tanquam oportunitates agendi, ab ijs seditiosis seminatoribus publicarū rumarū, tanquā à medijs & adiuuātibus causis peti debent, vt ex occultis & misticis insusurrationibus in plebis animos simulue ex perditis cum Pontifice reconciliationibus cō firmatur. Exitus verò horum scelerum & euē tus, bonorum sunt ciuium caedes: Inuadētium praeda, si quid valere possent, quod Deus auertet, est nobilium exhaeredatio, reliquorumue ciuium tam initiatorum quàm non initiatorum nefaria direptio: eorum tamen ciuium dico, qui subductis officij rationibus, tam sacrato Det verbo, quam Sacramentis, religiosis sponsionibus, obseruantia & incunabilis suis, se obligatos sentiunt, sine vllius periculi exceptione, vt Augustissimam Principem, cōiuges [Page 65] liberos, familias, & vno nomine patriam omnem sartam tectam (que) à malis omnibus, quoad possint & pro facultate sua omni, conseruent. Nunc igitur hos excutiamus, imbelles & simplices, vt appellantur, siue literatos, sine togatos, sine Sacerdotes, vna (que) discamus ab ijs, eur patriam suum primo reliquerint? Deinde, cut cum ipsi, harum conspirationum ducibus, siue Romae sine alibi vspiam familiarissimè vixerint, ijsdem eriminibus infames, & vt luculentis vestigijs expressum est, totius sceleris rei respondeaut, cur occultis itineribus illapsi in regnum, in latebris se & latibulis versutè occultent, immutatis nominibus, insignibus, & ipsa apparatus forma? Cur callidis & insidiosis suts consilijs, turpibusue monitis plebem allexerint, vt Pontificios hos impetus, & nefarios conatus, tam praeteritos quam futuros, assiduitate, studio & opera comprobarent, ea (que) omnia se pro legitimis & ratis habituros. Cur tot ciues alegibus patrijs, à fide & obseruantia in Principem, ad Pontificias partes traduxerint, cur acerbissimum Principis & regni hostem, quem (que) norantiam anteà Reginam nostram sceleratis suis scriptis, quantum in illo fuit, exhaer dasse, ciues in eandem rebelles & sedetiosos incitasse, regnaue sua hostilem in modum, armis & ferro inuasisse, tam impiè [Page 66] defenderint? Item (que) à personatis istis & inermibus exploratoribus vlterius exquiratur, quid deprehensi de Pijquinti Bulla responderint, quae ita perscripta & publicata est, vt à Regina abiudicaret regnum, & ciues ab ea deficientes odiosissimis suis chyrographis, à violatae fidei periculo liberaret.
Primò, num senserint & necessariò parendū ijs Sex rationes quibus distinguantur togati & scolares à proditoribus. Bullis esse, & ex earum authoritate à Principe quā primum deficiendum? Secundo, num Principem nostram censerent legitimā regni Reginam esse, contra, quā in ijs Bullis perscripturn est? Tertiò, num licuit Romano Pontifici ex iure & legibus diuinis, mandare Northumbriensi & Vestmerlandiensi Heroibus, primis borealis defectionis ducibus, caeteris (que) ciuibus qui eiusdem sceleris affines erant, vt armati inuaderent patriam, eam (que) diriperent (quod simul est ab illis factum) vel Sandero, natiuo ciui, sed fero & perdito sacerdoti licité praecipere, vt sumptis armis vexaret & vastaret Hyberniam? Quarto, num Romanus Pontifex siue domesticos nostri regni, siue externos aliorum Principum ciues, à iureiurando, fide, & obseruantia in Principes suos, summa cum impunitate, liberare poterit? Quinto, num rebellis ille Sacerdos Sanderus, & proditor non minus infamis, iamue in transmarinis regnis [Page 67] errās Bristoûs, rectè an secus Bullam hanc scriptis suis comprobarint? Postremò, quid faciē dum censerent, si vel Pontifex ipse, siue quis à Pontifice institutus itrumperet in regnum, vt idem diriperet, quibus se partibus adiungerēt, & quo bonorum ciuium animos inflectendos esse statuerent? Quibus irretiti quaestionibus, quae vti (que) veri & falsi certissima sunt fundamē ta, & fidem à perfidia perfacilé distinguunt, isti inermes & literati proditores, nihil quidem volebant simpliciter & apté respondere, quod in Rep. bene instituta ciues boni nunquam recusarent. Qui vt recusassent, pro more regni Trucid [...]urrei [...] laesam regni Maiestatem non ob Dei religionem. nostri, & ex legibus respondere, cum eo ipso iuste possent condemnari, non sunt tamen huius pertinaciae facti rei, sed prioris vitae, tam foris quàm domi in conspirationibus seditiosis consumpte, & in lucem pro tribunali extracti, tot sunt proditionis & tam foedis maculis conspersi, vt in neminem quidem vel horum, quos recensui paulo antè, uel in Iudam ipsum, qui itē inermis erat, expressior vlla nota illustrioris sceleris possit quoquo modo imprimi. Nā personati isti, siue scholares, siue Sacerdotes, cū maximos vsus summas (que) familiaritates, seditiosis illis cum rebellibus foris contraxissent omnia (que) perdidicissent, quae in cursu horū scelerū tractanda & suscipiēda essent ex Pōtificijs [Page 68] mandatis, tum, cum armis plena essent omnia, id est, in ipsa ciuilis belli flamma, secretò & tecte relabuntur in regnum, vt Pontificij exploratores, tanquam nuncij, qui ferrent & referrent omnia, simulque plebis animos praeparent, vt instructi essent semper & parati, ad coniungendas cum ijs vires, qui aliundè & foris, ad inuadendum regnum essent immissi, in spargendis identidem superstitiosis fecibus minimè ociosi, vna (que) infundentes in omnium animos perditissimas contra Principem patriasque leges & iura, opiniones, inflammatis ad perniciosos conatus malorum ciuium animis, omniumque omnes in partes inflexis & tentatis intimis sensibus, nihil vt ab ijs vel pro principe, vel in principem fraudis, praetermissum videretur. Postremò vt confecto volumine quodam, in quo nomina, vires, habitationes, & familias expressè perscriberent eorum, qui parati ad defectionem, cum transmarinis impressionibus vires suas coniungerent. Nimirum haec seditionis acta, haec Pontificia seruitus, hoc iuuandorum proditorum tam acre studium cum foris tum domi cōtractum, haec inquam illa sunt, quae tetrae proditionis reos hos fecerunt, non volumina, non libelli, non praecum formulae, non feriae, non-Ecclesiae Romanae ceremoniae, non consecrata caera, [Page 69] necè Pontificijs quisquilijs praeterea quidlibet, vt concludi rectè possit, ijs sicut teterrimis proditoribus regnique hostibus, poenas capitales impositas esse, licet inermes, licet sine telis sint comprehensi, nec quoquam vnquam armati contra Principem processerint. I am verò, si hic Epilogus, & tam diligens praemissarum rationum repetitio, linguas, spiritus, & venenatas voces non constringat, nec obstruat eorum, qui tam foedis opinionibus erroribus (que) rapiuntur, vt sceleratas coniurationes conspirationes (que) in Principem & patriam tueantur, armaque ciuilia comprobent, omniū rerumpublicarum ipsum venenum, hos praepotentis Dei aeternis iudicijs asseruandos censo, vt exitiosum tamen ciuium genus, nec sibi magis, quam reipub. nostrae fatale, quippe cum oculos à luce, aures à veritate, à ratione mentem auerterint, vt rectè in cos diuinasse Psalmus videatur. Loquūtur mendacium, venenum Psal. 58. 5. est illis simile veneno serpentis, sicuti aspidis surdae obturantis aurem suam.
Quin lapsus essem lōgius, nisi me retinuissem, vt piè igitur & Christianè concludatur, si infidi isti coniuratores & rebelles, vs (que) eò iam tandē comisereri velint sanctae patriae, vt paululum ruminent secum, quàm frustra tumultus istos hostiles commouerint, quàm frustra [Page 70] prodierint in aciem, quàm frustra pilis & gladijs suis depugnauerint, vnaque quàm multi suorum varijs calamitatum generibus consumpti, ignominiosè perierint, quàm nulla coepta, consilia, instituta, vel proposita sua, ad eos exitus, quos sperarent, peruenerint, vt nihil supersit causae, quin optima cum ratione & quàm primum, à tam perdito furore desistant, & ab omni hac externa fraude pie se ac religiosè expient, sique petulantes illi Seminarij, qui in tenebris errant & vagantur, pertimidi semper & suspicantes omnia, in lucem velint & solem prodire, ad verum disciplinae scholarumque suarum vsum totos se immutantes, atque humiliter demisseque in Principem & patriam se gerentes, omissis simul ineptijs illis suis penè anilibus, item (que) si cohors illa tota Seminariorum, quae linguae, facultatis, & ingenij sui vires omues, multos iam annos eò contulerit, vt probra, conuitia & turpissima mendacia, perscriptis libris in Augustissimam Principem, foedissimé depromeret, si haec inquam, retexta prioris vitae tela, ad charitatem, obseruantiam, & fidem in Principem atque patriā restituat, non solum haec Christiané & optabiliter ab illis fierent, sed nec dubitandum quidemquoquo modo censeo, quin Augustissima, pro placabilitate mirifica & [Page 71] diuina clementia sua, non solum auidè sistat manus de reliquo, à ciuium fundendo sanguine, quo remedio impulsa est ad se conseruandam vti, sed & omne beneficētiae genus, quod quidem in bonos ciues à principe generosa & potente proficisci poterit, summa cum indulgentia cumulatè sit & plenè collatura. Sin in prioris vitae inueterato odio sceleratè perstiterint, tum quidē vota facienda, vt continuato regno, & ad Dei timorem, verumque eiusdem cultum piè stabilito, quod diuinitus iam diu factum est, quàm longissimè eodem perfruatur Regina, tam ad frangendos horum perditorum flagitiosos impetus, cum domi tum foris, quam ad tuendos conseruandosque bonos patriaeque amantes ciues, in eosque purè sancté (que) ad veram Christi religionem instructos, summa in pace, & quàm diutissimè regnet.
Sexcenta possent alia colligi, ad quamplurima Augustissimae principis inuenta, & publica munera exornāda, quae quū sancte à Maiestate eius, & ad communem regni disciplinam prudenter sancirentur, horum tamen Seminartorū infamibus libellis mirabiliter sunt foedata, & contagiosissimis turpificati animi signis inusta. Sed illa, vt nunc quidem est, missa facio. Haec item quae fusius sunt dicta, vt acta Reginae nostrae, tāquam in bono lumine, tam [Page 72] for is quam domi proponerentur publicē, & vt testata expresse veritate, minus cum aduersarijs haberemus negotij, haec inquam, aequis iudicibus, quorum permaguum numerum, & perillustrem fidem esse spero, ad Augustissimae Reginae nostrae res gestas aperiendas, in eo tamen duntaxat genere de quo iam diximus, abundanter, vt confido, & vberrime sufficient.