Rationes Decem: QVIBVS FRETVS, CERTA-men aduersarijs obtulit in causa FIDEI, Edmun­dus Campianus, [...] Societate Nominis IESV Presbyter: ALLEGATAE Ad clarissimos viros, nostrates Academicos.

Ego dabo vobis os & sapientiam

aduersarij vestri. Luc. cap. 21. cui non poterunt resistere

& contradicere omnes

Psal. 63.
pa [...]lorum factae sunt plagae eorum.

[Page] Lord Crewe's Charity

[figure]

Durham, England

Edmundus Campianus, Doctissimis Academicis, Oxonii florentibus & Cantabrigiae, S. P. D.

ANNO praeterito, cùm ex instituto vitae meae, iussus in hanc Insulam remeas­sem, clarissimi viri, offen­di sanè fluctus haud paulo saeuiores in Anglicano litore, quám quos in Oce­ano Britannico recens à tergo reli­queram. Mox interiorem in Angli­am vbi penetrassem, nihil vidi fami­liarius, quám inusitata supplicia: nihil certius, quam incerta pericula. Colle­gi me vt potui, memor causae, memor temporum. Ac ne priùs fortè corri­perer, quám au ditus a quopiam fuis­sem, scripto protinus mandaui cōsili­um meum, qui venissem, quid quaere­rem, quod bellum, & quibus, indicere cogitarem. Autographō apud me ha­bui, vt mecum, si caperer, caperetur: [Page] Exemplum eius apud amicum depo­sui, quod, me quidem nesciente, pluri­bus communicatum est. Aduersarij publicatam schedulam atrociter acce­perunt, cùm caetera, tum illud inuidio­sissime criminantes, quód vnus omni­bus in hoc religionis negotio certa­men obtulissem. quanquam solus in acie non eram futurus, si fide publica disputassem. Responderunt postula­tis meis, Hanm [...]rus, & Charcus. Quid tandem? Otiosé omnia. Nullum enim responsum praeter vnum honesté da­bunt, quod nunquam dabunt: Conditi­ones amplectimur, Regina spondet, aduo­la. Interea clamant isti: Sodalitium tuum, seditiones tuas, arrogantiam tu­am, proditorem, sine dubio, prodito­rem. Ridiculè▪ Operā & oleum & fa­mam homines non insipientissimi cur profundūt? Verum his duobus (quo­rum prior, animi causà, meam char­tam delegit in quam incurreret: alter malitiosius totam rem conuoluit) prae­bitꝰ [Page] nuper est libellꝰ admodū luculē ­tus, qui quātum oportuit, tantū & de Societate nostra, & de horum iniuri­is, & de prouincia quam sustinemus, edisserit. Mihi supererat, (quoniam, vt video, tormenta non scholas pa­rant antistites) rationem facti mei vobis vt probarem: capita rerum, quae mihi tantum fidētiae pepererunt, qua­si digito sontes ostenderem: Vos eti­am hortarer, quorum interest praeter caeteros, incumbatis in hanc curam, quam à vobis Christus, Ecclesia, Res­publica, & vestra salus exigunt. Ego, si fretus ingenio, literis, arte, lectione, memoria, peritissimum quenꝙ aduer­sarium prouocaui, fui vanissimus & superbissimus, qui neꝙ me, neꝙ illos inspexerim: Sin causam intuitus, ex­istimaui satis me valentem esse, qui docerem hunc solem meridie lucere, debetis mihi feruorem istum conce­dere, quem honor IESV CHRISTI REGIS mei, & inuicta veritas impe­rarunt. [Page] Scitis, M. Tullium in Quinti­ana, cum ei Roscius victoriam adpro­mitteret, si efficeret argumentis, sep­tingenta millia passuum non esse de­cursa biduo, non modo nihil veritum articulos & neruos Hortensij, sed ne grandiores quidem Hortensio Phi­lippos, & Cottas, & Antonios, & Crassos, quibus maximam dicēdi glo­riam tribuebat, metuere potuisse. Est enim quaedam veritas tam illustris & perspicua, vt eam nullae verborum re­rūue praestigiae possint obruere. Por­rò liquidius est quod nos agimus, quā illa fuit hypothesis Rosciana. Nam si hoc prestitero, coelos esse, diuos esse, fidem esse, Christum esse, causam ob­tinui. Hic ego non sim animosus? E­quidem occidi possum, superari non possum. Ijs enim doctoribus insisto, quos ille Spiritus erudijt, qui nec fal­litur, nec vincitur. Quaeso a vobis, vt salui esse velitis. A quibus hoc impe­traro, reliqua minimè dubitanter ex­pecto. [Page] Date modó vos huic solicitu­dini, Christum obtestamini, industri­am adiungite, profecto sentietis id, quod res est, & aduersarios desperare, & nos tàm solidé fundatos, quieto magnoꝙ animo hanc arenam expete­re oportere. Breuior hic sum, quód re­liquo sermone vos alloquor. Valete.

RATIONVM CAPITA.
  • 1. SACRAE Literae.
  • 2. SAcrarum Literarum sententia.
  • 3. NATVRA Ecclesiae.
  • 4. CONCILIA.
  • 5. PATRES.
  • 6. FIRMAmenta Patrum.
  • 7. HISTORIA.
  • 8. PARADOXA.
  • 9. SOPHISMATA.
  • 10 OMNE genus testium.

Rationes Oblati Cer-TAMINIS REDDITAEACADE­micis Argliae.

PRIMA RATIO. I

CVM multa sunt, SACRAE LITERAE. quae aduersariorū diffidētiā in cau­sa lo quuntur: tum nihil aequé, atꝙ sā ­ctorum Maiestas Bibliorum faedis­sime violata. Etenim qui, posteaquā reliquorum testium voces & suffragia contempserunt, eò sunt redacti nihilo seciùs vt stare nequeant, nisi diuinis ipsis codicibus vim & manus intule­rint: Ij se profecto declarant extremâ fortuna con [...]ligere, & rebus iam des­peratis ac perditis experiri durissima velle atꝙ vltima. Augu. li. 28. cont. Faust. ca. 2. & de vtil. cre. ca. 3. Manichaeis quid cau­sae fuit, vt Euangeliū Mathaei & Acta resigerēt Apostolica? Desperatio. His [Page] enim voluminibus cruciabantur, & qui Christum negauerant prognatū de virgine, Matt. 1. Act. 2. & qui Spiritum Christia­nis tam primo caelitus illapsum finx­erant, quum ipsorum Paracletus, Per­sa nequissimus, erupisset. Quid Ebio­mis▪ vt omnes Pauli repudiarent epi­sto [...]s▪ [...]. li. 1. cap. 26. Desperatio. His enim suā dig­nitatem retinentibus, antiquata cir­cumcisio est, quam isti reuocauerant. Quid Luthero, vt epistolam Iacobi contentiosam, Praef. in ep. [...] de capt. [...]& Ce [...]t 2 Magd. pag. 58. [...] 2. tumidam, aridam, stra­mineam, flagitiosus apostata nomi­naret, & indignam spiritu censeret A­postolico? Desperatio. Hoc enim sc [...]pto cons [...]us miser atꝙ diruptus est, cum in so [...]a fide iustitiam consti­tue [...]t. Quid Luthe [...], catulis, vt Tobi­am, [...] Machabaeos & horum odio [...] alios, Bibl. Gene. eadem calumma comprehensos, e [...]syncero C [...]none [...] dispungerent? Des­peratio. Hi [...] enim Oraculis disertissi­me [...], quo [...]es de Angelo­rum [Page] patrocinio, Tob. 12. quoties de arbitrij li­bertate, Ecclesiast. 1 [...]. quoties de fidelibus vita de­functis, 1. Mach. 12. quoties de diuorum hominū intercessione disputant. 1. Mach. 15. Itane vere? Tantum peruersitatis, tantū audaciae? Cum Ecclesiam, Concilia, Cathedras, Patres, Martyres, Imperia, Populos, Leges, Academias, Historias, omnia vetustatis & sanitatis vestigia cōcul­cassent, scripto Dei verbo tantum cō ­trouersias velle dirimere ꝓclamassēt, illud ipsum verbum, quod solum re­stiterat, exsectis [...]e toto corpore tám multis, t [...]m bonis, tám speciosis parti­bus, delumbasse? ij sunt. Baruch. Tobias. Iudith. Sapientia. Ecclesiasti. duo Macha. Septem enim ipsos de veteri Testamento codices, vt mi­nuta dissimulem, Caluiniani praecide­runt: Ex no test. Epist. Iacobi. Epi. ad Heb. Ep. iudae. Ep. 2. Pet. Ep. 2. & 3. Io. Lutherani veró etiā Epistolam Iacobi, & huius inuidia, quinꝙ alias, de quibus aliquando fuerat & alicubi controuersum. Ita censent Lut. in praef. Magd. cent. 1. li. 2. c. 4. His quoquè libellum Hesteris, & tria pene capita Danielis annumerāt nouissimi Geneuēses, Kem. in exam. Cō. Tri. Sc [...]. 4 quae quidem Anabaptistae istorum condi­scipuli [Page] iampridem damnauerant atꝙ deriserant. Quanto modestius Au­gustinus, Dedo. Chri. [...]. 2. ca. 8. qui sacrosanctum catalogū pertexens, non sibi, neꝙ Alphabetum Hebraicum, vt Iudaei, neque priuatum spiritum, vt Sectarij ꝓ regula posuit: sed illum Spiritum quo totum corpus Ecclesiae Christus animat? quae quidē Ecclesia custos huius depositi, non▪ magistra▪ quod haeretici cauillantur, thesaurum hunc vniuersum quē Tri­dentina svnodus est amplexa, Sess. 4. Vide Melch. C [...]. li. 2. de lo. vetusti­ssimis olim Concilijs publicitùs ven­dicauit. Idē Augustinus de vna Scrip­turarum particula speciatim disserens, Theol. ca. 9. 10. 11. inducere in animum non potest, librū Sapientiae, De Praed. Sanct. ca. 14. qui iam tum, Ecclesiae cal­culo, temporum serie, priscorum testi­monio, instinctione fidelium▪ vt fir­mus & Canonicus robur obtinuerat, cuiusquam temeritate vel susurro, ex­trudi extra canonem oportere. Quid ille nunc diceret, si viueret in terris, & Lutheros Caluinosꝙ concerneret o­pifices [Page] Bibliorum, qui sua lima poli­tula & elegātula vetus nouumꝙ Test­amentum raserint, neque Sapientiam tantum, sed & alia permulta de Ca­nonicorum librorum ordine segrega­uerint: vt quicquid ex horum officina non prodierit, illud ab omnibꝰ, phre­netico decreto, tanquam incultum & horridum conspuatur? Ad hoc tam dirum & execrabile perfugium qui descenderint, ij certe, licet in ore suo­rum asseclarum volitent, Sacerdotia nundinentur, declamitent in concio­ne, ferrum in Catholicos, equuleum, [...]ucemꝙ consciscant, tamen victi, ab­iecti, squalidi, prostrati sunt: quando­q [...]idem arrepta virgula censoria, ve­lut arbitri sedentes honorarij, diuinas ipsas tabulas, si quae ad stomachum non secissent, obliterant. E [...]quis est, vel mediocriter institutus, qui talium cuniculos hostium reformidet? qui hostes, quāprimum in corona vestra, eruditorum hominum, ad eiusmodi [Page] veteratorias artes, tanquam ad fami­liarem daemonem currerent, non au­rium cōuitio, sed strepitu pedum ex­ciperentur. Quaererem ab illis, verbi gratia, quo iure corpus Biblicum de­truncent atque diripiant. Respondēt, non se veras scripturas excindere, sed excernere supposititias. quo iudice? Spiritu sancto. Hoc enim responsum a Caluino praescribitur, Inst. li. 1. ca. 7. vt Ecclesiae iu­dicium, quo spiritus examinātur, sub­terfugiat. Cur igitur alias alij lancina­tis, cum omnes eodem spiritu glorie­mini? Calumianorum spiritus recipit sex epistolas, q [...]ae spirtui non placent Lutherano: freti tamen vterꝙ sancto spiritu. Xist. Sē. li. 7. Anabaptistae, historiam Iobi fabulam appellant, tragicis & c [...]micis legibus intermixtam. Qui sciunt: Spi­ritu docente. Castalio, mysticum illud Salomonis Canticum, Praef. in Can. quod, vt para­dysum animae, vt manna reconditum, vt opiparas in Christo delicias catho­lici admirantur, nihilo pluris, qu [...]m [Page] cantilenam de amicula, & cum pedi­sequis aulae colloquium amatorium, venereus furciser, aestimauit. Vnde hausit? a spiritu. In Apocalypsi Io­annis, Ep. ad Pauli. cuius omnes ap [...]es excelsum a­liquid & magnisicum sonare confir­mat Hieronymus, tamen Lutherus & Brentius & Kemnisius quiddam, preaf. in Apo. ne­scio quid, difficiles Aristarchi deside­rant, eó scilicet propendentes vt ex­auctoretur. quē percontati? spiritum. Quatuor Euangelia feruore praepost­ero Lutherus inter se committit, Praef. in no. tes. & prioribus tribus epistolas Pauli lon­gé praeferens, vnicum deinceps euan­gelium Ioannis, pulcrum, verum, prae­cipuum decernit esse nominandum, quippe qui, quod in ipso fuit, libenter etiam Apostolos suarum rixarum socios adscripsisset. quo doctore? spi­ritu. Quin etiam iste fraterculus non dubitauit Euangelium Lucae petulā ­ti stylo perstringere, Ser de Pharis. & Publ. quod in eo cre­brius bona nobis virtutum opera cō ­mendentur. [Page] quem interrogauit? spiri­tum. Theodorus Beza verbum illud arcanum ex Lucae vigesimo secundo capite, In Luc. 22. ca. Hic est calix, uouum testamentū in sanguine meo, Poterion. Ekchynome­non. qui (calix) pro vobis fū ­d [...]tur: ausus est vt corruptum vitiatūꝙ traducere, quód haec oratio nullam expositionem nisi de vino calicis cō ­uerso in verum Christi sanguinem patiatur. quis iudicauit? spiritus. De­niꝙ cum omnia credant suo quisque spiritui, nomen Sancti Spiritus horri­bili blasphemia mentiuntur. Qui sic agunt, nonné se produnt? nonne fa­cilè refutantur? nonne in consessu tali­um virorum, quales estis Academici, tenentur, ac minimo negotio cōstrin­guntur? Cum his ego timeam pro fide Catholica disputare, qui pessima fide, voces non humanas, sed aethereas, tractauere? Nihil hic dico, quae vertē ­do peruerterint, quamuis intollerabi­lia sint quae accusem. Gregorio Mar­tino scientissimo linguarum, collegae [Page 5] meo, qui doctiùs & pleniùs hoc prae­stabit, nihil praeripio, nec alijs, quibus id laboris esse iam prae manibꝰ intel­lexi. Facinorosius crimen est ac tetri­us, quod nunc persequor: Inuentos esse doctorculos, qui temulento quodam impetu in caeleste chirogrophum in­uolarint: idipsum pluribꝰ locis, vt ma­culatum, vt mancum, vt falsum, vt surreptitium condemnarint: eius par­tes aliquas correxerint, aliquas corro­serint, aliquas euulserint: Huic, omne propugnaculum quo muniebatur, in Lutheranos spiritus, tanquam in val­la phātasmatum pictosꝙ parietes cō ­mutarint: ne prosus obmutescerent, quum in scripturas erroribꝰ suis infe­stas impingerēt, quas nihilo commo­dius expedire, quam sorbe [...]e fauillas aut saxa mandere potuissent.

Haec ergó mihi prima ratio vehe­mens & iusta fuit, quae vbi partes ad­uersarias vmbraticas & fractas osten­disset, animum sané addidit Christia [Page] no, & viro, & in his studijs exercita­to, pro sempiterni Regis diplomate aduersus reliquias pros [...]igatorum ho­stium decertandi.

II SECVNDA RATIO.

ALTERVM est, SACRARVM LITERARVM SENTENTIA quod me quidem ad congressum incitarit, & horum apud me copiolas eleuarit, aduersarij perpetuum in scripturis exponendis ingenium, plenum fraudis, inane pru­dentiae. Statim haec Philosophi tan­geretis. Itaꝙ vos auditores expetij.

Sciscitemur ab aduersarijs, exem­pli gratia, quidnam sequuti nouam sectam intriuerint, qua Christus ex­cluditur e caena mystica. Si nominant Euangeliū, accurrimus. A nobis verba sunt. Matt. 26. Hoc est corpus meum. Hic est san­guis meus. Marc. 14. Qui sermo visus est ipsi Luthero tam potens, Luc. 22. vt cum etiam discuperet fieri Zu [...]glianus, quód ea re plurimum incommodare Pontifici [Page 6] potuisset: Luth. in epist. ad Argent. captus tamen & vinctus a­pertissimo contextu caederet, neꝙ minus inuitus Christū veré praesentē in Sacramento sanctissimo fateretur, Matt. 8. quám olim daemones victi miraculis Christum Dei filium vociferati sunt. Mar. 1. Agedum, pagella scripta superiores sumus, de sententia scripti contendi­tur. Hanc peruestigemus ex verbis adiacentibꝰ. Luc▪ 22. Corpus meum quod pro vo­bis datur. Matt. 26. Sanguis meus▪ qui pro multis ef­fūdetur. Adhuc durissimae partes Cal­uini sunt, nostrae faciles & explicatae. Quid amplius? Conferte Scripturas, inquiunt. Maximè. Conspirant euan­gelia, Paulus adstipulatur. Voces, clausulae, lo. 6. tota connexio, panem vi­uum, insigne miraculum, Matt. 16. caeleste pa­bulum, Mar. 14. carnem, corpus, sanguinem, reuerenter ingeminant. Luc. 22. Nihil aenig­maticum, 1. Cor. 10. & 11. nihil offusum caligine lo­quendi. Tamen perstant aduersarij, neꝙ vllum finem faciunt altercandi. quid agimus? Opinor, audiatur anti­quitas, [Page] & quod nos alteris alteri sus­pecti non possumus, illud, omnium seculorum venerāda canicies, Christo proptor, ab hac [...]te remotior, decidat arbitrio. Non serunt, prodi se aiunt, Dei verbum purum putum inclamāt, hominum commentarios auersantur. Insidiose, mepté. Dei verbum perur­gemus: obscurant: Diuos testamur in­terpretes: obsistunt. In summa, sic in­stituunt, nisi reorum iudicio steteris, nullum iudicium fore. Atꝙ ita se ge­runt in omni quam exercemus con­trouersia. De infusa gratia, de inhae­rente iustitia, de Ecclesia conspicua, de necessitate baptismatis, de Sacra­mentis & Sacrificio, de piorum meri­tis, de spe & timore, de peccatis impa­ribꝰ, de auctoritate Petri, de clauibꝰ, de votis, de consilijs euangelicis, de caeteris, scripturas neꝙ paucas & pon­dorosas Catholici passim in libris, in colloquijs, in templis, in schola citaui­mus atꝙ discussimus: eluserunt. Vete­rum [Page 7] scholia Graecorū & Latinorum admouimus: ab [...]uerunt. Quid tum deniꝙ? Doctor Martinus Lutherus, aut vero Philippus, aut certé Zuingli­us, aut sine dubio Calumus & Beza fi­deliter enarrarunt. Egone quenquam vestrum existimem tam esse mu [...]cosis naribꝰ, qui hoc artificiū monitus non persentiscat? Quare fateor me scholas Academicas cupide requirere, vt in­spectantibꝰ vobis, calamistratos istos milites in solem & puluerē esuis vni­braculis euocatos, non meis vnibꝰ, qui cum nostris, centesima parte, non sum conferendus, sed valentissima causa, & certissima veritate debili [...]em.

TERTIA RATIO. III

AVDITO Ecclesiae nomine, [...] hostis expalluit. Sed tamen excogitauit quiddam, quod a vobis animaduerti volo, vt falsi ruinam & inopiam cognoscatis. Senserat in Scripturis [Page] tum Propheticis, tum Apostolicis, v­biꝙ heno [...]ificam Ecclesae fie [...] menti­onem: Apoc 2. vocari ciuitatem sanctam, fruc­tiferam vineam, Psal 7. montem excelsum, dire [...]am viam, Isa. 2. & 35. columb [...]m vnicam, regnum Caeli, Cart. 6. sponsam & corpus Christi, Matt. 13. firmamentum veri, multitudi­nem illam, Ep [...]. 5. cui Spiritus promissus in­stillet omnia saluta [...]ia: 1. Cor 12. illam. in quam vniuersam, 1. Tim. 3. nullae sint vnquam fauces diaboli mo [...]sum letiferū impacturae: Io. 14. illam, Matt. 16. cui quicunꝙ repugnet, quantū ­uis o [...]e Christum praedicet, Matt. 18. non magis Christo, quam publicanus aut ethni­cus, potiatur▪ Non est ausus contraue­nire son [...], videri noluit Ecclesiae quā toties Scripturae commemorant, re­fraga [...]i, nomē callide retinuit, rem ip­sam funditus desimendo, fustulit. His enim proprietatibꝰ delineauit Eccle­siam, quae penitus ipsam occulant, & dimotam a sensibꝰ, tanquam idêam Platonicam, Cal. Inst. li 4 ca. 1. nu. 2 & 3. secretis obtutibꝰ homi­num perpaucorum subijciant, eorum [Page 8] tantummodo qui singulariter afflati, corpus hoc aerium intelligentia cō ­prehenderent, & huiusce sodalitatis participes subtili quodam oculo lust­rarent. Vbi candor? Vbi simplicitas? Quae scripturae, quae sensa, qui patres, hoc penicillo depingunt Ecclesiam? Sunt Christi ad Asiaticas ecclesias, sunt Petri, Apoc. 1. 2, 3. Pauli, Ioannis, aliorum, ad diuersas epistolae: Act. 8. 10. 11. & seq. frequentes in Actis Apostolicis inchoantur & propagan­tur ecclesiae. Quid istae? num soli Deo & sanctis hominibꝰ, an Christianis etiam cuiuscunꝙ generis manifestae? Sed profecto, durum telum necessitas est. Ignoscite Nam qui seculis omni­no quindecim, non oppidum, non villam, non domum reperiunt imbu­tam doctrina sua, Lutherus. donec infelix mo­nachus incesto connubio votam Deo virginē sunestasset, Zuinglius. aut Hel [...]etus gla­diator in patriā cōiurasset, aut stigma­ticus perfuga Geneuam occupasset: Caluinas. lj coguntur ecclesiam, si quam volent, in [Page] latebris venditare, & eos parētes asse­re [...]e, quos nec ipsi nouerint, neꝙ mor­talium quisquam aspexerit. Nisi for­te gandent ma [...]oribꝰ illis quos hereti­cos fuisse liquet. He [...] Pantal. in C [...]o [...]og. vt Aerio, Ioumiano, Vigilantio, Heluidio, Iconomachis, Be [...]en▪ [...], Waldensibꝰ, Lolhardo, Wi [...]eso, Hussio, a quibus pestifera quaedam fragmenta dogmatum emē ­dica [...]nt. Nolite [...] si fumulos is­tos non per [...], quos, modo ad me­ridian [...]m [...] venero, [...] fuerit labo [...]osum d [...]spellere. Haec est enim nostra fermo [...]natio. Die mihi, sub­s [...]s Ecclesiae quae seculis anteactis [...] ergo terras & tempora: [...]? [...] fidel [...]um. quo­rum? [...] nesciuntur, sed constat [...] constat? quibꝰ con­s [...] Deo. qui [...] dicit? nos, qui diu [...]ni­tus [...]. [...]abulac. qui credā? s [...]deres sid [...], tam s [...]es hoc quam te v [...]ere.

[...]p [...]atum admiss [...] risum teneat [...]s?

[Page 9] Iuberi Chiristianos omnes adiun­gere se Ecclesiae, cauere ne spiritali gladio trucidentur, in domo Dei pa­cem colere, huic animas credere colu­mini veritatis, isthic querelas omnes deponere, hinc eiectos habere pro eth­ni [...]is, nescire tamen tot centenis, tot homines, vbinam illa sit, quiue huc pertineant? Vnum illud crepare in te­nebris, vbi, vbi sit Ecclesia, tantum [...] ­do sanctos & in aethera destinatos eâ contineri? Ex quo sit, vt si quis impe­rium sui praesulis detrectare velit, sce­lere soluatur, dummodo sibi persua­deat presbyterum in crimen incidisse, & ab Ecclesia protinus excidisse. Cū scirem aduersarios talia comminisci, quod nullius aetatis Ecclesiae consues­sent, & orbatos tota re, velle tamen inter angustias vocabulum possidere, solabar me vestro acumine, atꝙ adeò mihi pollicebar fore, vt quamprimū huiusmodi technas ex ipsorum con­fessione cerneretis, statim homines in­genui [Page] & cordati stultas argutias in vestram intextas perniciem discinde­retis.

IIII QVARTA RATIO.

GRAVIS, CONCILIA. Ecclesia nascente, quaesti­o de legitimis caerimonijs, quae credentium animos disturbauit, co­acto Apostolorum & seniorum con­cilio, soluta est. Credidere parentibꝰ filij, pastoribꝰ oues▪ in haec verba mā ­dantibꝰ: Act. 15. Placuit Spiritui Sancto & no­bis. Sequuta sunt ad extirpandam hae­resim, quae varia quibusꝙ seculis pul­lulauit, oecumenica veterum concilia quatuor, Creg. li. 1. ep. 24. tantae firmitudinis, vt ijs, an­te annos mille, singularis honos tan­quam diuinis vocibꝰ haberetur. Non abibo longiùs. Etiam domi nostrae, comitijs regm, eadem concilia, pristi­num [...]us, An. 1. Elisab. inuiolatamꝙ dignitatem ob­tinent. Haec citabo, teꝙ ipsam, Anglia, dulcissima patria, contestabor. Si quē ­admodum [Page 10] prae te sers, Nic can. 6. quatuor ista concilia reuerebere, Chalc. act 4. [...] [...]6. summum hono­rem primae sedis episcopo, id est, Pe­tro deferes: Incruentum corporis & sanguinis Christi sacrificium in altari recognosces: Constantino. ca. 5. Beatos Martyres, diuosꝙ omnes caelites, Eph. conc. in ep. ad. Nest­orium. vt pro te Christo sup­plicēt, obsecrabis: Muli [...]rosos aposta­tas ab infando concubitu & incestu publico coercebis: Nic. can. 14. multa facies quae demoliris, Chal. act. 11. multa quae facis, infecta vo­les. Porro Synodos aliorum tempo­rum, Nic. conc. a­pud. Soc. li. 1. ca. 8. nominatim vero Tridentinam, eiusdem au [...]oritatis ac fidei cûm pri­mis illis fuisse, Vide. Chale. can. 4. 15. 2 [...]. quando vsus venerit, demonstraturum me spondeo atꝙ re­cipio. Auctus igitur conciliorum om­nium valido & exquisito praesidio, cur non ingrediar in hanc palaestram animo tranquillo & pr [...]senti, obser­uaturus aduersarium quo se proripi­at? Nam & euidentissima producam quae distorquere non poterit, & pro­batissima quae respuere non audebit. [Page] Fortasse [...] obloquendo diem extrahere [...]abitur: sed ab intentis hominibꝰ, si vos ego bene nou [...], nec aures nec oculos compilabit. Quód si quis erit omnino tam demens, qui se vnum opponat senatoribꝰ orbis terrae, & ijs quidem omni exceptione ma­ioribꝰ, sanctioribꝰ, doctioribꝰ, vetusti­oribꝰ, libenter aspiciam illud os, quod vbi vobis ostendero, reliqua cogitati­onibꝰ vestris relinquam. Interim hoc monebo. Qui pleno concilio rité atꝙ [...]dine consummato momentum & pondus abrogat, videri mihi nullo consilio, nullo cerebro, neꝙ sol [...]m in theologis tardum, sed etiam in politi­cis inconsultum. Si vnquam Dei Spi­ritus illuxit Ecclesiae, certe illud est tempus immittendi Numinis, quum omnium ecclesiarum quae sunt in ter­ris patentissimae, religio, maturitas, scientia, sapientia, dignitas, vnam in vrbem consluxerint, adhibitisꝙ modis omnibꝰ, diuinis & humanis quibꝰ in­dagari [Page 11] veritas possit pr [...]missum im­plorent Spiritum, Matt. 28. quo saluta [...]iter & prudenter sanciant. Io. 14. Prosiliat nunc a [...] ­quis sactionis haereticae magistebus, attollat supercilia, suspendat nasum, frontem perf [...]cet, iudicesꝙ su [...]s [...]r­riliter ipse iudicet. quos ille ludos, quos iocos dabit? [...]. Repertus est Lu­therus qui diceret, ant [...]fer [...]e [...]se, se Conci­lijs, duorum suffragia bonorum & e­ruditorum hominum (putatote suum & Philippi) si quando in Christi nomine consensissent. O circulos. Re­pertus est Kemnisius, Martini Kē ­ni [...]ij examen Conc. Triden­t [...]. qui Concilium Tridentinum ad suos vertiginis im­portunae calculos exegerit, quid lucra­tus? insamiam. Dum iste, ni cauerit, se­pelietur cum Arrio, Tridentina syno­dus quo magis inueterascet, eo magis indies eoꝙ perennius efflorescet. Bo­ne Deus, quae gentium varietas, qui delectus episcoporū totius orbis, qui Regum & Rerūpublicarum splendor, quae medulla theologorum, quae san­ctitas, [Page] quae lacrymae, quae ieiunia, qui flores Academici, quae linguae, quanta subtilitas, quantus labor, quam infini­ta lectio, quantae virtutum & studio­rum diuitrae, augustum illud sacrarium impleuerunt? Audiui ego pontifices exultantes, & in his Antonium archi­episcopum Pragens [...]m, á quo sum creatus presbyter, amplissimos & prudētissimos viros, quod in ea scho­ [...] haesissent aliquot annis: vt nullum [...]erdin [...]di Caesaris, cu [...] multum debu­erant, regalius & vberius in se bene­ficium colerent, quam hoc suit, quod in Tridētino gymnasio legati ex Pā ­noma consedissēt. Intellexit hoc Coe­sar, qui reuersis ita gratulatus est, A­lu [...]us vos in schola optima.

Huc inuitati fide publica cur non properarunt aduersarij, vt eos palám refellerent, in quos ranunculi coaxant e cauernulis? Hussio & Hieronymo fiegere fidem, inquiunt. falsum est. nullam enim dedere. Sed nec in Hussi­um [Page 12] tamen animaduersum fuisset, Io. Huss. nisi homo perfidiosus & pestilēs, retract­us ex fuga quam e [...] Sigismundus Im­perator periculo capitis interdixerat, violatis etiam cōditionibꝰ quas scrip­to pepigerat cum Coesare, vim om­nē illius diplomatis e [...]eruasset. Fefel­lit Huslium praecipitata malitia. lus­sus enim, cum barbaras in sua Boëmia tragoedias excitasset, semetipsum sis­tere Constantiae, despexit prarogati­uam Concilij, securitatem petijt á Coesare. Caesar obsignauit, Christia­nus orbis resignauit, maior Caesare, re­dire ad mentem haeresiarcha noluit, perijt. Hieron. Prag. Hieronimus vero Pragensis furtim venit Constantiam, protectus á nemine, deprehensus comparuit, per­orauit, habitus est perbenignè, liber abijt quo voluit, sanatus est, haeres [...]m eiurauit, relapsus est, exustus est. Quid toties vnum exemplum de sexen [...]s exagitant? Repetant annales suos. Martinus ipse Lutherus, Anno. 1518. odium Dei [Page] & hominum, Augustae positus co­rā Cardinale Caietano, nonne quod potuit, eructauit, & Maximiliani li­teris communitus, excessit? Idem acci­tus Wormatiam, cum et Coesarem et plerosꝙ Imperij principes haberet in­fensos, Anno. 1521. nonne Coesaris verbo tutus fuit? Postremo Lutheranorū et Zuin­glianorum capita, praesente Carolo quinto, haereticorum hoste, victore, domino, nonne datis inducijs, confes­siones suas toties innouatas exhibue­re comitijs Augustanis, Augustana con [...]e [...]io. et sospites abiere? Haud secus, literoe Tridenti­nae locupletissimas aduersario cauti­ones prouiderant: Vide Acta Conc. Trid. vti noluit. Nimi­rum se iactat in angulis, in quibꝰ vbi tria verba Graeca sonuerit, sapere vi­deatur: abhorret á luce, quae literato­rem in numero poneret, et ad hones­ta subsellia deuocaret. Catholicis An­glis tale chirographū impunitatis im­petrent, si diligūt salutem animarum. Nos Hussium non causabimur. in cu­riam, [Page 13] verbo Principis innixi, conuo­labimus.

Sed vt vnde sum egressus eó regre­diar, Concilia generalia mea sunt, pri­mum, vltimum, media. his pugnabo. Hastam expectet aduersarius amenta­tam, quam euellere nunquam poterit. prosternatur in eo Satanas, Christus viuat.

QVINTA RATIO. V

ANTIOCHIAE, PATRES. qua primùm in vrbe, Christianorum nobile cog­nomentum increbuit, Act. 15. doctores, id est, eminentes theologi, 1. Cor. 12. & prophetae, id est, Eph. 4. concionatores perquam celebres, floruerunt. 1 Cor. 14. Huiusce generis scribas & sapientes, Matt. 13. et 23. doctos in regno Dei, noua pro­mentes & vetera, Christum callentes & Moysē, Dominus ipse futuro gre­gi prospexerat. Hos ingentis benefi­cij loco donatos explodere, quanti maleficij est? explosit aduersarius. [Page] quid ita? quia stantibꝰ illis concidis­set. Id ego cum ꝓ certissimo cōperis­sem, pugnam simpliciter exoptaui, non illam iocularem qua turbae veli­tantur in compitis, sed istam seueram & acrem qua congredimur in vestris philosophorum spacijs, ‘Pede pes, densus (que) viro vir.’

Ad Patres si quando licebit acce­dere, confectum est praelium. tám sunt nostri, quám Gregorius ipse decimus tertius, filiorum Ecclesiae Pater aman­tissimus. Nam vt omittam loca spar­sa, S. Dion. A­reopa. de quo vide Adon. Treu. in martyrol. Adon. Turon. S [...]ng. Suid. Metap Coment. in. 1. 13. 17. Deu. Item in Capt. Bab. quae ex monimentis veterum con­quisita, nostram fidem apposité affir­mateꝙ propugnant, tenemus horum integra volumina, quae de industria religionem quam tuemur euangelicā distincté copioseꝙ dilucidant. Du­plex Hierarchia Martyris Dionysij, quas classes, quae sacra, quos ritus edo­cet? Pupugit ea res Lutherum tám valdé, vt huius opera simillima somnijs, nec non perniciosissima iudicaret. Imita­tus [Page 14] parentem Caussaeus, nescio quis terrae filius ex Gallia, non est veritus hunc Dionysiū inclytae gentis Apo­stolum, Dial. 5. et 11. vocitare delirum senem. Gen­turiatores vehementer offendit Igna­tius, Cent. 2. ca. 10. offendit & Caluinum, Inst. li. 1. ca. 13. nu. 29. vt in eius epistolis deformes naeuos & putidas nae­nias, hominum quisquiliae, notarint. Censoribꝰ illis fanaticum quiddam Ire­naeus edidit: Cent. 2. ca 5. Clemens, auctor Stroma­tum, Vide cen. 1. li. 2. ca 10. & sequ. Zizania fecesqué protulit: reliqui patres huius aeui, sanè Apostolici viri, blasphemias & monstra posteris reli­querunt. In Tertulliano rapiunt auidè, quod a nobis edocti, nobiscum com­muniter detestentur: Lib. de prae­scrip. con. haer. sed meminerint, libellum de praescriptionibꝰ, qui no­stri temporis sectarios tam insigniter perculit, nunquam fuisse reprehen­sum. Hippolytus Portuensis episco­pus, Orat de cons. secul. quam bellé, quám claré, Anti­christi neruum, Lutherana tempora, praemonstrauit? Eum propterea scrip­torem infantissimum & laruam nomi­nant. Iu [...]l. &c. [Page] Cyprianum, delicias & decus Africae, Gallicanus ille criticus, & Magdeburgici, Causs. dial. 8. & 11. stupidum & destitutum Deo & deprauatorem paenitentiae nuncu­parunt. Cent. 3. ca. 4. Quid admisit? Scripsit enim de virginibꝰ, de lapsis, de vnitate Ec­clesiae tractationes eiusmodi, eas eti­am epistolas Cornelio Romano pō ­tifici, vt nisi fides huic martyri detra­hatur, Petrus Martyr Vermilius, om­nesꝙ cum eo foederati, peiores adulte­ris & sacrilegis habeantur. Ac ne sin­gulis insistam diutius, Patres huius seculi damnantur omnes, Cent. 3. ca. 4. quippe qui, doctrinam de paenitentia mire depraua­rint. quo pacto? nam austeritas cano­num quae viguit ea tempestate, Canones Pae­nitentiae ve­teres. maio­rem in modum displicet huic sectae plausibili, quae triclinijs aptior quám templis, voluptarias aures titillare, & puluillos omni cubito solet assuere. Ezech. 13. Quid aetas proxima, quid peccauit? Chrysostomus & ij Patres iustitiam fi­dei faede videlicet obscurarunt. Praef. in cēt. 5. Nazian­zenus, [Page 15] quem, honoris causa, Theolo­gum veteres appellarunt, Caussaeo iu­dice, Dial. 6. 7. 8. Fabulator, quid affirmaret, nescut. Ambrosius à Cacodaemone fascinatusest. Hieronymus aeque damnatus atque dia­bolus: Beza in Act. iniuriosus Apostolo, blasphemus, sceleratus, Apost. ca. 23. impius. Vnus Gregorio Mas­souio pluris est Caluinus quàm centum Augustini, Stancha. li. de Trin. parum est, centum. Luthe­rus nihili facit aduersum se, Liib. contra Henr. 8. Reg. Angl. mille Augu­stinos, mille Cyprianos, mille Ecclesias. Lō giùs rem deducere, superuacaneum puto. Nam in hos qui bacchantur, quis miretur in Optatum, Athanasi­um, Hilarium, Cyrillos, Epiphanium, Basilium, Vincentium, Fulgentium, Leonem, Gregoriumꝙ Romanū fu­isse procacissimos?

Quanquam si datur vlla rebus in­iustis iusta defensio, non inficior, ha­bere Patres, vbicunꝙ incideris, quod isti, dum sibi consentiunt, necessarió stomachentur.

Etenim qui odêre state ieiunia, quo [Page] animo oportet esse in Basilium, Nazi­anzenum, Leonem, Chrysostomum, qui de Quad [...]gesima, & indictis ie­iuniorum serijs. tanquam de rebꝰ iam v [...]tatis, conciones egregias publica­ru [...]?

Qui suas animas auro, libidine, cra­pula, & ambitiosis conspectibꝰ vendi­derunt, possunt [...]e non esse inimicissi­mi B [...]silio, Chrysostomo, Hierony­mo, Augustino, quorum excellentes libri de Monachorum instituto, regu­la, virtutibꝰ, teruntur?

Qui captiuam hominis volunta­tem inuexere, qui Christiana funebri­a sustulere, qui diuorum reliquias in­cendêre, sintné placabiles Augustino, qui de Libero Arbitrio, libros tres, De Cura pro mortuis, Li. 22. de Ci Dei ca. 8. & ser. de diuers. 34. & sequ. vnum, De Mi­raculis ad Basilicas & memorias mar­tyrum, prolixum caput nobilissimi operis & conciones aliquot exarauit?

Qui fidem suis captiunculis meti­untur, nonne succenseant Augustino, [Page 16] cuius est insignis epistola contra Ma­nichaeum, qua se profitetur, Antiqui­tati, Cont. ep. Mā. quā vocāt fū da. ca. 4. Consensioni, Successioni perpe­tuae, & Ecclesiae quae sola inter tot hae­reses Cotholicae nomen vsucapione vendicat, assentire?

Optatus, Li. 1. cont. Parmen. Mileuitanus episcopus, Donatianam partem reuincit ex cō ­munione catholica, nequitiam accu­sat ex decreto Melchiadis, haeresim re­futat ex ordine Romanorum Ponti­ficum, Li. 2. insaniam patefacit ex euchari­stia & chrismate contaminatis, sacri­legium horret, Li. 3. ex diffractis altaribꝰ, in quibus Christi membra portata sunt, Li. 6. pollutisꝙ calicibꝰ, qui Christi sangui­nem tenuerunt. De Optato quid senti­ant, Aug. li. 1. eon Parmen. aueo scire, quem Augustinus vt venerabilem & catholicum episco­pum, Ambrosio parem & Cypriano, De vnit▪ ca. 16. & li. 3. de. quem Fulgentius vt sanctum & fide­lem Pauli interpretem, Doct. Christ. ca. 40. Augustini si­milem & Ambrosij, meminerunt.

Athanasij symbolum in templis cō ­cinunt. Fulgent. li. 2. ad Monim. [Page] Num fauent ei? qui Antoni­um Eremitam Aegiptium, grauis au­ctor, Vide ep. Sy­nod. Alex. ad Feli. 2. accurato libello dilaudauerit, quiꝙ cum Alexandrina Synodo, iu­dicium sedis Apostolicae, diui Petri, suppliciter appellarit? Prudentius in hymnis quoties precatur martyres quos decantat? quoties ad eorum ci­neres & ossa regem martyrum vene­ratur? Num hunc probabunt?

Hieronymus pro diuorum reliqui­js & honoribꝰ scribit in Vigilantium; In Iouinianum, pro virginitatis gra­du. Hunccine patientur?

Ambrosius tu [...]ores suos Geruasiū & Protasium, Vide ep. D. Am. ad Epis. Ita. Itē ad so. li. 10. ep. 85. Itē ser. 91. celebritate notissima, in Arrianam ignominiā honestauit: cui facto diuinissimi Patres encomion tribuere: quod factum, Deus non vno prodigio decorauit. Aug. li. 22. de Ci. Dei. ca. 1. Gre. Turo. li. de glor. mar. ca. 46. Num beneuoli sunt Ambrosio futuri?

Gregorius magnus noster aposto­lus, planissime noster est, eoꝙ nomine nostris aduersarijs odiosus, Metaphrast. quem Cal­uini [Page 17] rabies negat in schola Sācti Spi­ritus educatum, Inst. li. 1. ca. 1 [...]. nu. 5. propterea quód sa­cras imagines, illiteratorum libros, ap­pellasset.

Dies me deficeret numerantem e­pistolas, conciones, homilias, oratio­nes, opuscula, disceptationes Patrum, in quibꝰ ex apparato, grauiter & or­naté nostra catholicorum dogmata roborarunt. Quám diu apud biblio­polas ista venierint, tam diu frustra nostrorum codices prohibentur: frus­tra seruantur aditus oraeꝙ maritimae: frustra domus, arcae, scrinia, capsulae disquiruntur: frustra tot portis mina­ces tabulae suffiguntur. Nullus enim Hardingus, nec Sanderus, nec Alanus, nec Stapletonus, nec Bristolius haec noua somnia vehementiùs, quàm hi quos recensui Patres, insectantur. Ta­lia cogitanti accreuit animus & de­siderium pugnae, in qua, quoquo se mouerit aduersarius, nisi gloriam Deo cesserit, feret incommod [...]. Patres ad­miserit: [Page] captus est. excluserit: nullus est.

Adolescentibꝰ nobis ita contigit. Ioannes Iuellus antesignanus Calui­ [...]anorum Angliae, Catholicos ad Di­ui Pauli Londmensium, incredibili iactantia lacessiuit, inuocatis per hy­pocrisin & imploratis Patribꝰ, qui­cunꝙ intra salutis annum sexentesi­mum claruissent. Accipiunt conditio­nem memorabiles viri, qui tum exu­labant L [...]uanij, summis licet difficul­tatibus propter iniquitatem suorum temporum circumsepti. Ausim dice­re, tanto popularilꝰ nostris bono fu­isse illam Iuelli astutiam, inscitiam, improbitatem, impudentiam, quas ij scriptores feliciter expanderunt, vt vix aliud quidquam, memoria mea, prouenerit Anglorum ecclesiae labo­ranti fructuosius. Edictum continuó vaiuis appenditur, ne qui codices illi­usmodi legerentur, neué haberentur, quùm tantis clamoribꝰ propemodum [Page 18] extorti prodi [...]ssent, didicere quicunꝙ negotium attigissent, Patres fuisse ca­tholicos, id est, nostros.

Neꝙ hoc sibi suisꝙ vulnus inflictū Laurentius Humfredus tacuit: qui cum alté Iuellum quoad caetera sustu­lisset, vnam ei notam aspersit inconsi­derantiae, Lib. de. vi [...]. Iuel. quód Patrum calculos rece­pisset: quibuscum sibi nihil esse com­mercij, nec fore, sine vlla circuitione proloquitur.

Pertentauimus etiam familiariter aliquando Tobiam Matthaeum, qui nunc in concionibꝰ dominatur, quem propter bonas artes & virtutum se­mina dileximus, vt responderet inge­nue, possetne qui Patres assiduus lec­titaret, istarum esse partium quas ille suaserat. retulit, non posse, si pariter eos legeret ijiꝙ crederet. Verissimum hoc verbum est, neꝙ aliter aut eum nunc, aut Matthaeum Huttenum, qui vir nominatus in paucis, versare Pa­tres dicitur, aut reliquos aduersarios [Page] qui hoc faciunt, sentire arbitror.

Hactenus ergo securus in hanc a­ciem potui descendere, bellaturus cum ijs, qui quasi auribꝰ lupum teneant, ae­ternam causae maculam cogantur in­urere, siue recusent Patres, siue depos­cant. Nam in altero fugam adornant, in altero suffocantur.

VI SEXTA RATIO.

SI QVIBVS vnquam cordi curaeꝙ fuit id, FIRMAMEN­TA PATRVM. Io. 5. quod maximopere nostris fuit & esse debet, Scrutamini scriptu­ras: Facilè principes & palmares in hoc genere sanctissimi Patres extite­re. Horum operâ sumptuꝙ, tot genti­bus & linguis transcripta Biblia & importata sunt: Horum periculis & cruciatibꝰ, erepta de flammis hosti­libꝰ & vastitate: horum laboribꝰ & vigilijs, omnem in partem enucleata studiosissimé. die noctuꝙ sacras lite­ras imbibêre, de suggestis omnibus [Page 19] sacras literas edidere, immensa volu­mina sacris literis ditauere, fidelissi­mis commentarijs sacras literas ex­plicuere, cibos & inediam sacris literis condiere, occupati deniꝙ sacris in literis ad senectutem decrepitam per­uenêre.

Quód si frequentes ipsi quoꝙ, ab Auctoritate Maiorum, ab Ecclesiae Praxi, á Successione Pontisicum, á Concilijs Occumenicis, á Traditioni­bus Apostolicis, á Cruore Martyrum, á Scitis Praesulum, á Visis euentisꝙ mirabilibꝰ argumentati sunt: tamen omnium maximé & libentissimè Sā ­ctarum Literarum testimonia densa conglobant, haec premunt, in his ha­bitant, Cant. 4. huic armaturae fortium, duces ro­bustissimi, sarta tecta Ciuitatis Dei cōtra nesarios impetus quotidie mu­nientes, optimo iure, primas partes honoratissimasꝙ porrigunt.

Quo magis demiror illam excep­tionem aduersarij superbam & fatu­am, [Page] qui velut aquam in profluente quaeritans, sic in scripturis confertissi­mis scripturarum penuriam obiectat. Tantisper se Patribꝰ assensurum di­cit, dum Sacris Literis adhaerescunt. Num loquitur ex animo? Curabo igi­tur procedāt armati atꝙ stipati Chri­sto, Prophetis, Apostolis atque omni apparatu Biblico, celeberrimi aucto­res, antiquissimi Patres, sactissimi viri, Dionysius, Cyprianus, Athanasius, Basilius, Nazianzenus, Ambrosius, Hieronymus, Chrysostomus, Augus­tinus, Latinusque Gregorius. Regnet in Anglia fides illa, vtinam regnet, quam [...]i Patres amicissimi scriptura­rum ex scripturis extruunt. Quas a [...]fe­runt, afferemus: quas conferunt, confe­remus: quod inferunt, inferemus. pla­cet? exscrea. dic sodes. Minime verò, inquis, nisi recté exponant. Quid est hoc ipsum, recte? Arbitratu tuo. Nihil­ne pudet Labyrinthi?

Ergo cum sperem in Academijs [Page 20] florentissimis, consociatum iri bene multos, qui non pingui Minerua, sed acuto iudicio in has controuersias in­specturi sint, & horum responsa nu­gatoria libraturi, laetus hunc diem campi praestolabor, vt qui contra syl­uestres tumulos mendiculorum iner­mium, nobilitatem & robur ecclesiae Christi cogitem educere.

SEPTIMA RATIO. VII

PRISTINAM Ecclesiae faciem his­toria prisca retegit. HISTORIA▪ Huc prouoco. Certè antiquiores historici, quos eti­am vsurpāt aduersarij, ferè numeran­tur, Generales Historici. Eusebius, Damasus, Hieronymus, Ruffinus, Orosius, Socrates, Sozome­nus, Theodoretus, Cassiodorus, Gre­gorius Turonensis, Vsuardus, Regi­no, Marianus, Sigebertus, Zonaras, Cedrenus, Nicephorus. Quid narrant? Nostrorum laudes, progressus, vicissi­tudinem, hostes. Imo veró, quod ob­serues [Page] diligenter, illi qui dissident a nobis odio capitali, Philippus, Pan­tal [...]on, Funccius, Magdeburgici, quū se ad scribendam vel chronologiam Ecclesiae, Haereticorum. chronica & historiae. uel historiam appulissent, ni­si nostrorum gesta colligerent, ac ini­micorum ecclesiae nostrae fraudes & scelera coaceruarent, mille quingen­tos annos argumento vacui praeter­mitterent.

Cum his considera peculiares cer­tarum historiographos regionum, Historici certarum gen­tium. qui vnius acta cuiusque populi curiosiùs operosiusqué ferutati sunt. Ij quasi Spartam adepti quā locupletare mo­dis omnibꝰ & perpolire cuperent, qui ne conniuia quidem lautiora, aut ma­nicatas tunicas, aut pugionū capulos, aut maurata calcaria, talesque minu­tias▪ si nouitatem saperent, tacuere: pro [...]ecto, si quid in religione muta­tum aut a primis degeneratum secu­lis maudijssent, frequentes memoras­sent. si non frequentes, saltem aliqui: [Page 21] si non ali qui, vnus aliquis absꝙ dubio. Nullus omnino, neque beneuolus no­bis, neque maleuolus, non modo quic­quam tale prodidit, sed nec significa­uit.

Verbi gratia. Dant nobis aduersa­rij, nec aliter possunt, fuisse Roma­nam Ecclesiam aliquando sanctam, catholicam, apostolicam: tum cum haec á Diuo Paulo promeruisset elo­gia: Ro. 1. v. 8. Vestra fides annunciatur in vniuerso mundo: Ro. 1. v. 9. Sine intermissione memoriam ves­tri facio: Ro. 15. v. 29. Scio quoniam veniens ad vos in abundantia benedictionis Christi veni­am: Ro. 16. v. 17. Salutant vos omnes Ecclesiae Christi: Vestra enim obedientia in omnem locum di [...]ulgata est. Ro. 16. v. 19. Tum, cum ibi Paulus in libera custodia, Act. 28. disseminaret euange­lium: 1. Pet. 5. v. 13. Tum, cum in ea quondam Ba­bylone collectam ecclesiam Petrus rege­ret: Hiero. in ca. scrip. Eccl. & Papias apud Eus. 2. his. 15. Tum, cum ille Clemens apprimé laudatus ab apostolo sederet ad ipsa gubernacula: Tum, cum prophani Caesares vt Nero, Phil. 4. v. 3. Domitianus, Ire. li. 3. ca. 3. Traia­nus [Page] Antoninus, Romanos Pontifices lamarent. Tum etiam, vel Caluino teste, cum Damasus, Siricius, Anasta­sius, Innocentius, clauum tenerent A­postolicum. Inst. li. 4 cap. 2. nu. 3. et in epi. ab Sadol. Hoc enim seculo, nihil adhuc, praesertim Romae, digressos ab euangelica doctrina, liberaliter ille concedit.

Quando igitur hanc fidem tanto­pere celebratam Roma perdidit? quā ­do esse desijt, quod ante fuit? Quo tempore, quo Pontifice, qua via, qua vi. quibꝰ incrementis, vrbem & orbem religio peruasit aliena? quas voces, quas turbas, quae lamenta progenuit? Omnes orbe reliquo fopiti sunt, dum Roma, Roma inquam, noua sacramē ­ta, nouum sacrificium, nouum religio­nis dogma procuderet? Nullus exti­tit historicus, neꝙ Latinus, neꝙ Grae­cus, neꝙ remotus, neꝙ citimus, qui rem tantam uel obscure iaceret in cō ­mentarios?

Ergo perspicuum hoc quidem est, [Page 22] si quae nos credimus, historia multa & varia, nuncia vetustatis, vita me­moriae, loquitur ac repetit affluenter: quae isti obtrudunt, nulla narratio post homines natos in Ecclesia valu­isse cōmeminit: & historicos esse me­os, & incursiones aduersarias esse fri­gidissimas, quae nihil mouere poslint, nisi priùs receptum sit, omnes omni­um temporum Christianos in spis­sam perfidiam atꝙ in Gehennae vo­ragmem corruisse, Vide Cocl. in ann. 1523. donec Lutherus Boram constuprasset.

OCTAVA RATIO. VIII

EGO veró, PARADOXA pr [...]s [...]antissimi viri, cum de multis haere [...]ibus, quaedam apud me opinosissimorum po [...]tenta repu­to, quae mihi venient expugnanda: meipsum inertiae veco [...]di [...] condem­nem, si cu [...]squam in exper [...]undo sa­cultatem aut v [...]es ext [...]mescerem. Sit ingeniosus, sit eloquens, s [...]t exercita­tus▪ [Page] sit omnium librorum helluo, tamē aridus & balbus appareat necesse est, cum haec tam adynata sustentabit. Dis­putabitur enim, si forte nobis annu­ent, De Deo, De Christo, De Homi­ne, De Peccato, De Iustitia, De Sacra­mentis, De Moribus. Videro an au­sint adseuerare quae sentiunt, quaeꝙ rebus addicti necessarijs diuulgant in scriptiunculis. Faxo, norint ista suo­rum axiomata.

De DEo. Deus est auctor & causa peccati, volens, Cal. Inst. lib 1. cap 18. lib. 2. c. 4. lib. 3. c. 23. et. 24. suggerens, efficiens, iubens, o­perans, & in hoc impiorum scelerata consilia gubernans. Proprium Dei o­pus fuit, Pet Mar in 1. Sam. 2. vt vocatio Pauli, sic adulteri­um Dauidis, Iudaeꝙ proditoris impi­etas. Melanct. ann. in ca. Rom 8. wittem. 1524. Monstrum hoc, cuius Philip­pum aliquando puduit, Lutherus ta­men á quo Philippus hauserat, quasi oraculum caeleste miris extollit laudi­bus, Sic docet Lut. in as [...]er. 36. et in reso ass 36. et in li. de ser. arbit. & alumnum suum eo nomine tantùm nō exaequat Apostolo Pau­lo. [...]ef. in annot. Philippi. Percontabor etiam quid animi Lu­thero [Page 23] fuerit, quem Angli Caluiniani virum diuinitus datum ad orbem illumi­nandum pronunciant, In Apol. Eccl. Ang. cum hunc ver­sum demeret supplicationibꝰ ecclesiae, Vide ench. pre an. 1543. Sancta Trinitas, vnus Deus, miserere no­bis.

Mox ad personam Christi pro­grediar. DE Christo. Quaeram ista sibi quid velint. Christus Dei filius, Inst. li. 1. c. 13. nu 23. 24 Deus de Deo, Caluino, Bez. in Heshu. Besa contra Schmide. li. de vnit. hyposta, dua. in Christ, nat. Deus ex sese: Bezae, non est genitus de Patris essentia. Item. Duae constituantur in Christo vniones hy­postaticae, altera Animae cum carne, Diuinitatis cum Humanitate, altera. Locus apud Ioannem, Ego & Pater vnum sumus, Cal. in Io. 10. Non ostēdit Christum Deum homoousion Deo Patri. Sed & anima mea, Cont. Latom. inquit Lutherus, odit hoc verbum homoousion. Buce. in Lu. [...]. Pergite▪ Cal. in har. cu. Christꝰ ab infantia non fuit gratia consum­matus, Lut. Loss. Hē. sed animi dotibꝰ velut caeteri homines, adoleuit, vsu factus quotidie sapientior, ita vt puerulus ignorantia laborarit. ‡ Mela. in Euan do. 1. post Epi. Quod perinde est ac si di­cerent [Page] originis labe & vitio sordida­tū. Sed cognoscite diriora. Marlorat. in Mat. 26. Christus cum orans in horto, sudoribꝰ aquae manaret & sanguinis, sensu damna­tionis aeternae cohorruit, vocem edidit sine ratione, sine spiritu, vocē doloris impetu repentinam, quam, vt non sa­tis meditatam, ce [...]eriter castigauit ‡ Cal in Harm. Euangel. Estne aliquid ampliꝰ? Attēdite. Brent in Luc pa [...] 2 hom. 65 & in C [...]techis. an. 551. & in Io. ho. [...]4 Chri­stus cum actus in crucem exclamaret, Deus meus, Deus meus, vt quid dereli quisti me, Accensus est flammis in­ferni, Cal. in ha [...]. cu In cand. sentē. desperationis vocem emisit, non aliter affectus quám si pereundum ei foret internecione s [...]piterna. L [...]ss in Matt. 26. Schmidel. conci. de pass. & ca [...]na domi. His eti­am si quid possunt, addant. Christus, inquiunt, descendit ad Inferos, id est, A [...]pinus cōm. in psal. 16. Mortuus Gehennam gustauit, nihi­lo minùs quám Animae damnato­rum, Cal I [...]st li [...] ca 16 nisi quod sibi restituendus erat. Quandoquidem enim morte corpo­rea nihil nobis profuisset, Bren in ca [...]ech an 1551 Animâ quoꝙ luctari cum morte debuit aeter­na, atꝙ hoc modo nostrum scelus sup­pliciumꝙ [Page 24] dependere. ‡ Ac ne quis sor­te susp cetur istud Caluino per incu­riam obrepsisle, idem Caluinus omnes vos, Inst li 2 ca 1 [...] nu 1 [...] si qui doctrinam istam solatij plenā exagitastis, perditos appellat nebulones. Tempora, tempora cuiusmodi mon­strum aluistis? Cruor ille delicatus & regius qui de innocētis Agni corpo­re lacerato fissoꝙ scaturijt, cuius cru­oris vna quaeuis guttula, propter dig­nitatem Hostiae, mille mundos redi­mere potuisset, nihil humano generi profecit, 1. Tim. [...]. nisi mediator Dei & homi­num homo Cbristus Iesus mortē quoꝙ secundā, Apoc. 2. mortē animae, mortem gratiae, peccati solius & exitiabilis blasphe­miae sociam pertulisset? Prae hac insa­nia modestus videbitur Bucerus, quā ­quam est impudens, Bucer in Mat [...] ca [...]6 qui infernum in symbolo, sepulcrum accipit, per e­pexegesin valdé praeposteram, ac po­tius tautologiam ineptam atꝙ stoli­dam. Anglicani sectarij, pars Caluino, Idolo suo, pars Bucero, magno ma­gistro [Page] solent accedere: pars etiam sub­murmurant in hunc articulum, ne quid facessat vltrá molestiae, quem­admodum sine tumultu penitus exi­matur de symbolo. Id veró etiam fu­isse tentatum in conuenticulo quo­dam Londinensi, memini narrare mihi qui interfuit Richardum Che­nium, miserimum senem, male mul­ctatum a latronibꝰ foris, neꝙ tamen ingressum in paternam domum. Hac­tenus de Christo.

De Homine quid? De Homine. Imago Dei penitus in homine deleta est, Illyri in va [...]ijs lib de o [...]i pecc Cal Inst lib 2 ca 3 nulla boni scintilla superstite: tota natura quoad omnes Animae partes ita fun­ditus euersa, vt ne renatus quidem & sanctus quicquam sit aliud intrinse­cus, nisi mera curruptio atqué conta­gio. ‡ Sarcer de cons ve Eccle Aepin de imb & pecc Sa [...]t K [...]m contra Cens Col Quorsum ista? Vt qui sola fide gloriam rapturi sunt, in omnium tur­pitudinum coeno volutati, naturam accusent, virtutem desperent, praecepta deonerent.

[Page 25] Huc Illyricus, De Peccato. Magdeburgensium primipilus, Illyri. in vari, li. de pec. orig. Vide H [...]shus. in ep. ad Illyr. An peccatum si [...] substantia▪ illud suum adiecit imma­ne placitum de originis peccato, quod esse vult, Intimam substantiam Ani­marum: quippe quas, post Adami lapsum, diabolus ipse procreet, & in sese transformet. Hoc quoꝙ tritum est in hac fece, Cal. in Antid. Conc. Tride [...]. omnia peccata esse pa­ria: sed ita (ne Stoici reuiuiscant) si Deo iudice ponderentur. Ac si Deus, aequissimus iudex, Idē docuerat Wiclef. apud Wald lib. 2. de Sacra. ca. 154. oneri nostro cu­mulum potiùs quám leuamentum fa­ceret, & id quod non est in re, quùm sit ipse iustissimus, exaggeraret. Hac trutina, non leuiùs in Deum seuerissi­mé iudicantem deliquerit ille caupo qui gallum gallinaceum, quando non est opus, occiderit, quám infamis ille sicarius, qui plenus Bezâ, Gallum He­roa Guisium, admirabili virtute prin­cipem, displosa sistula clanculum in­teremit, quo facinore nihil vidit or­bis noster aetate nostra funestius, nihil luctuosius.

[Page] Sed fortasse, DE GRatia. qui tam sunt in pec­cati conditione tetrici, magnificé phi­losophantur de diuina gratia, quae huic malo succurrere ac mederi possit. Praeclaras verò isti partes assignant gratiae, quam neꝙ infusam cordibus nostris, neꝙ ad resistendum sceleribus validam esse latrant, sed extra nos in solo Dei fauore collocant: L [...]th in resp. contra Lo [...]an. qui fauor non emendet impios, nec purget, nec illuminet, nec ditet, sed veterem illam sentinam adhuc manentem atꝙ fae­tentem, ne deformis & odiosa pute­tur, Deo c [...]nniuente, dissimulet. Quo suo plasmate tantopere delectantur, vt ne Christus quidem aliter apud il­los gratia plenus & veritate dicatur, [...]ce in Ioa. 1. Well in nata Christi. quam quód e [...] Deus Pater mirandum in modum fauerit. B [...]nt. ho. 12. in [...]oen.

Quae res ergo iustitia est? Cent. l. 1. c. 4. Relatio. Non enim ex theologicis concinnata virtutibꝰ fide, DE Iustitia. spe, charitate, quae Ani­m [...]m suo nitore conuestiant, sed tan­tum occultatio delicti, quam qui sola [Page 26] fide prehenderit, ille tam de salute cer­tus est, ac si iampridem interminato caeli gaudio frueretur ‡

Age, somniet hoc: sed vnde con­stare poterit de futura perseuerantia, Matt. 12. qua qui caruit, Luc. 11. exiuit infelicissimus, li­cet ad tempus purè piequé iustitiam coluisset? Inst. lib. 3. c. 2. Imo veró haec tua fides, Caluinus ait, nisi tuam tibi perseue­rantiam firmè praenunciet, vt alluci­nari nequeas, tanquam inanis & lan­guida sperneretur. Agnosco discipu­lum Lutheri. Li. de cap. Ba. Christianus, inquit ille, etiam volens, non potest salutem per­dere, nisi nolit credere.

Ad Sacramenta festino. DE Sacra­mentis. Nullum, nullum, non duo, non vnum, ó sancte Christe, reliquerunt. Ipsorum quippe panis, venenum est. Baptismus, etsi adhuc verus est, tamen ipsorum iudi­cio nihil est, non est vnda salutaris, non est canalis gratiae, Cal. inst. li. 4. ca. 15. non de [...]iuat in nos Christi merita, sed signisicatio duntaxat salutis est. Itaꝙ nihilo plu­ris [Page] Baptismum Christi quoad natu­ram rei, Cent 1. l. 1. ca. 10. quam Ioannis fecere caerimo­niam. Si habeas, recte: si careas, nihil damni: crede, saluus es antequam ab­luare. Lut. li. de cap. Bab. Quid ergo paruuli, qui nisi iu­ [...]entur virtute Sacramenti, sua fide miselli nihil assequuntur? Potius quā Sacramento Baptismatis quicquam tribuamus, inquiunt Magdebuigici, demus messe fidem ipsis infantulis, Cent. 2. et. 5. cap. 4. qua seruentur, cuius fidei pulsus quos­dam abditos intelligant ipsi, qui vi­uant necne nondum intelligunt. Lut. aduersus Cochl. Du­rum. Si hoc adeo durum est, Lutheri pharmacum auditote. Item epist ad. Melanct. to. 2. et in ep. ad wal Praestat inquit omittere, quandoquidem nisi credat infans, nequicquam lauatur. Haec illi quidem ancipites animo, quidnam e­nuncient categorice. Anabaptis [...]ae. Ergo Baltasar Pacimontanus, diribitor interueniat: qui parēs Anabaptistarum, cum par­uulis motum fidei non posset affinge­re, Lutheri cautiunculā approbauit, & paedobaptismum eijciens e templis, [Page 27] neminem nisi adultum fonte sacro decreuit abluere. Apoc. 13. Ad reliqua Sacramē ­ta quod attinet, quamuis illa bestia multiceps horrendas eiectet contume­lias, tamen quia quotidianae iam sunt, & callum auribus obduxerunt, hic praetereo.

Restant haereticorum de vita & moribꝰ frusta nocentissima, De Moribus quae Lu­therus euomuit in chartas, vt ex vni­us pectoris impuro gurgustio pestem lectoribus inhalaret. Audite patienter, & erubescite, & mihi date veniam re­citanti. Ser. de Matri. Li. de vo. con. et asse. art. 16. Si nolit vxor, aut non possit, veniat ancilla. Siquidem res vxoria tam est cuiꝙ necessaria, quam esca, potus, somnus. Matrimonium est virginitate multo praestantius. Eam Christus, Li. de vo. Eu [...]. Li. de uo. mo. eam Paulus dissuasé­runt hominibus Christianis.‡ Sed haec fortasse propria Lutheri sunt. Charc. lib. in Censorem su­um. Non sunt. Etiam nuper a meo Char­ [...]o, sed miseré timidéꝙ, desenduntur. Vultis ne plura? Quid ni? Lut. sermo. de pis. Pet. Quanto [Page] sceleratior es, Assert. 32. inquit, tanto vicinior gratiae. Omnes actiones bonae pec­cata sunt, Deo iudice, mortifera: Deo propitio, Li. de ser. a [...]bi. Ser. de Moyse leuiuscula. Nemo malum suapte voluntate cogitat. Decalo­gus nihil ad Christianos. Opera no­stra Deus nequaquam curat. Li. de cap. Ba. Soli recté participant coena dominica, qui tristes, afflictas, perturbatas, confusas, erraticas, apportant conscientias. Confitenda crimina sunt, sed cuilibet, qui si te vel ioco absoluerit, modo cre­dideris, absolutus es. Legere preces horarias non est sacerdotum, sed Lai­corum. Christiani liberi sunt á sta­tutis hominum.‡ Apolo. Eccles. Angl. Satis superꝙ la­cunam istam commôsle videor. Iam finio. Nec veró putetis iniquiorem esse me, qui Lutheranos & Zuinglia­nos promiscué coarguerim. Nam isti memores á quo proseminati sint, in­ter se fratres & amici volunt esse, ade­óꝙ grauem interpretantur iniuriam, cum in vlla re praeter vnam, discrimi­nantur.

[Page 28] Equidem non sum tanti, vt vel me­diocrem locum mihi sumam in selec­tis theologis, qui hodie bellum haere­sibus indixere: sed hoc scio, quantu­luscunꝙ sum, periclitari me non posse, dum Christi gratia fultus, aduersum talia commenta, tam inuisa, tam in­sulsa, tam bruta, caelo terraꝙ iuuanti­bus, praeliabor.

NONA RATIO. IX

SCITVM est, Sophismata. inter caecos luscum regnare posse. Apud rudes valet saepe fucata disputatio, quam schola philosophorum exsibilat. Multa pec­cat aduersarius in hoc genere: sed qua­tuor sallacijs plerumꝙ consuitur, quas in Academia malim, quám in triuio retexere.

Primum vitium, Sciamachia. Skiamachia est, quae auras & vmbras magno conatu diuerberat. Hoc pacto. Contra coeli­bes [Page] iuratos & votos in castimoniam, quod nuptiae bonae sint, 1. Cor. 7. virginitas me­lior: afferuntur scripturae loquentes honorisice de cōiugio Quem feriunt? Contra meritum hominis Christiani, tinctū Christi sanguine, alioqui nul­lum, promuntur testimonia, quibꝰ iu­bemur, nec naturae, nec legi, sed sāgui­ni Christi fidere. Quem refellunt? In eos qui colūt coelites, vt famulos Chri­sti maximé gratiosos, citantur inte­grae pagellae quae vetant colere multos Deos. Vbinam sunt? Huiusmodi ar­gumentis quae apud haereticos insini­ta reperio, nobis esse detrimento non poterunt, vobis esse fastidio poterunt.

Aliud vitium Logomachia est, Logomachia. quae sensa deserens, loquaciter cum verbo litigat. Inuenias mihi missam, inquinut, aut purgatorium in scripturis. Quid er­go? Trinitas, Homoousios, Persona, nusquam sunt in Biblijs, quia voces istae non sunt? Affine est huic pecca­to, literarum aucupiū, quum neglecta [Page 29] consuetudine & mente loquentium, quae vita vocabuli est, aduersus elemē ­ta cōtenditur. Nempe sic [...]iunt: Pres­byter, nihil est Graecis aliud nisi senior. Sacramentum, quoduis mysterium. Caeterū acute D. Thomas, vt omnia, In vocibus, inquit, videndum, non tā ex quo, quám ad quid, sumantur.

Tertium, Homonymia. Homonymia est, longè lateꝙ patens. Vt: Quorsum ordo sacer­dotum, Apoc. 5. cum Ioannes omnes nos voca­uerit sacerdotes? Etiam hoc addidit. Regnabimus super terram. Quorsum ergo Reges? Item: Propheta celebrat i [...]iunium spiritale, Isai. 48. hoc est, ab inuetera­tis criminibus abstinentiam. Valeat ergo ciborum delectus & dierum praescrip­tio. Siccine? Igitur insanierunt Mo­yses, Dauid, Helias, Baptistes, Apost­oli, qui biduo, triduo, vel hebdomadis inediā terminarunt, quae quidem, vt a crimin [...], debebat esse perpetua, Hoc quale sit iam vidistis. Propero.

Quartum his adijcitur, Circulatio. Circulatio: [Page] In hunc modum: Da mihi notas, in­quam, Ecclesiae, Verbum Dei & putissi­ma Sacramenta. Haeccine sunt apud vos? Quis dubitet? Ego veró pernego. Consule verbum Dei. Iam consului, mi­nusꝙ vobis, quám ante, faueo. Ah, ta­men planum est. Proba mihi. Quia nos ne latum quidem vnguem discedimus à verbo Dei. Vbi est acumen tuum? sem­perné capies pro argumento, illud ipsum quod ponitur in quaestione? Quoties hoc iam inculco? Non tu eui­gilas? Num faces admouendae sunt? Dico, á te perperam exponi verbum Dei: testes habeo quindecim aetates: sta sententiae, non meae, non tuae, sed harum omnium. Stabo sententiae verbi Dei: Ioa. 3. Spiritus vbi vult, spirat. Eccum. quos gyros, quas rotas fabricat? Hic nugator, tot verborum atꝙ sophis­matum architectus, nescio cui formi­dolosus esse queat, molestus erit for­tasse. Molestiā vestra prudentia sub­leuabit, formidinem res eripuit.

DECIMA RATIO. X

HAEC erit vobis directa via, OMNE GE­NVS TESTI­VM. ita vt stulti non errent per eam. Quis enim, quamuis hebes in plebecula, Isa. 35. dummo­do salutis cupidus parumper attende­rit, semitam Ecclesiae tám egregiè cō ­planatam, non videat, non teneat, ve­pres & cautes & auia detestatus? E­runt haec etiam rudibus explorata, si­cut Isaias vaticinatus est, vobis igitur, si voletis, exploratissima.

Theatrum vniuersitatis rerum po­namus ob oculos: quicquid est vspi­am peragremus: COElites. omnia nobis ad ar­gumentum suppeditāt. Aug. ser. 37. de Sanct. Eamus in coe­lum: Rosas & lilia contemplemur: purpuratos nempe martyrio, cādida­tos innocentia. Dam. in vi. Pont. Rom. Romanos, inquam, Pontifices tres & triginta continenter occisos: Pastores terris omnibus, qui suum pro Christi nomine sanguinem oppignerarunt: Greges fidelium, qui [Page] Pastorum vestigijs institere: Diuos omnes coelites, qui turbae hominum, puritate & sanctimonia praeluxere. Nostros hic vixisse, nostros hinc emi­grasse reperias. Noster fuit, vt paucula delibemus, ille martyrij sitientissimus Ignatius, Hier. in cat. script. qui in rebus ecclesiae nemi­nem, In epistol. ad Smyr. ne regem quidem, aequauit epis­copo: qui traditiones quasdam Apo­stolicas quarum testis ipse fuerat, ne dilaberentur, Eus. l. 3. c. 30. Dam. in vit Telesp. to. 1. con. c. stat. d. 5. scripto mandauit. Nost­er, Anachorita Telesphorus, qui ieiu­nium Quadragesimae sancitum ab A­postolis obseruari seuerius iussit, No­ster Irenaeus, qui á successione cathe­draꝙ Romana, Li. 3. c. 3. fidem Apostolicam, declarauit. Noster, Victor pontifex, qui Asiam edicto coercuit vniuersam: Eus. 5. hi. 24. quod cum aliquibus, atꝙ etiam huic Irenaeo viro sacratissimo videretur as­perius, nemo tamen attenuauit vt ex­oticam potestatem. Noster Polycar­pꝰ qui super quaestione paschatis Ro­mam adijt, Eus 4. hi. 14. Suidas. cuius ambustas reliquias, [Page 31] Smyrna collegit, anniuersario die ri­tuꝙ legitimo, suum episcopum vene­rata. Nostri Cornelius & Cyprianus, aureum par martyrum, Eus. 7. hist. 2. ambo magni praesules, sed maior ille, qui Romanus Africanum errorem resciderat, hic no­bilitatus obseruantia, qua maiorem est prosequutus amicissimū sui. Nost­er Sixtus, Prud. in hym de S. Laur. Vi. Aug. ser. 1. de S. Laur Amb. l. 1. off. c. 4. l. 2. off. c. 28. cui ad aram solennibus sa­cris operanti, ministrarunt e clero sep­temuiri. Noster Laurentius huius ar­chidiaconus, quem aduersarij de suis fastis eijciunt, quem ante mille du­centos annos vir Consularis Pruden­tius sic orauit.

Quae sit potestas credita,
Leo. serm. in die S. Laur.
Et muneris quantum datum,
Probant Quiritum gaudia,
Quibus rogatus annuis.
Hos inter, ò Christi decus,
Audi & Poëtam rusticum,
Cordis fatentem crimina
Et facta prodentem sua.
Audi benignus supplicem
[Page] Christi reum Prudentium.

Nostrae, virgines illae perbeatae, Ce­cilia, Metaphr. Agatha, Anastasia, Barbara, Ag­nes, Amb. ser. 90 to. 3. & l. 1. de Virg. Lucia, Dorothea, Caterina quae decretam pudicitiam aduersus & ho­minum & daemonum tyrannidem fir­mauerunt. Ado. Tre. in martyr. Nostra Helena quam Do­minicae crucis inuētio celebrauit. No­stra Monica, Eus. 8. hi. 17. quae moriens orari & sa­crificari ꝓ se mortua ad altare Chri­sti, Ruf. l. 1▪ ca. 8. religiosissimè flagitauit. Ex Aug. l. 9. con. capit. 7. vsque ad 13. Nostra Paula, quae ex vrbano palatio & opi­mis praedijs in speluncam Bethleemi­ticam tantis itineribus peregrina cu­currit, Hier in epit. Paul. vt ad Christi vagientis cunabu­la delitesceret. Nostri Paulus, Hilari­on, Hiero. Antonius, seniculi solitarij. Noster Satyrus, Athanas. Ambrosij germanus frater, qui tremendam illam hostiam circum se gestans in orario, Amb. in ora. fu. de Satyro naufragus insilijt in oceanum, & fide plenissimus ena­tauit. Ioa. Diaco. Nostri Nicholaus & Martinus episcopi, Seu. Sulp. exerciti vigilijs, paludati cili­cijs, Metaph. ieiunio pasti. Gr [...]. l. 2. dial. Noster Benedictus, [Page 32] tot monachorum pater. Chiliadas is­tas decennio non exequerer. Sed nec illos repeto quos in Ecclesiae doctori­bus ante posueram. Memor sum bre­uitatis meae. Petat ista qui volet non solum ex abundanti veterum histori­a, sed multo etiam magis ex grauissi­mis auctoribus qui pené singuli Di­uos singulos memoriae reliquerunt. Vid. 12. tom. Surii. Renunciet mihi de Christianis illis antiquissimis & beatissimis, quid au­tumet, vtrius doctrinae fuerint, Catho­licae an Lutheranae. Testor Dei soli­um, & illud tribunal ad quod stabo rationem rationum harum & Dicti Facti redditurus, aut nullum coelum esse, aut nostrorum esse. illud execra­mur, hoc ergo defigimus.

Nunc e contrario, si libet, inspici­amus in Tartara. D▪ Amnati. Cremantur incen­dio sempiterno, qui? Iudaei, quam ec­clesiam auersati? nostram, qui? Ethni­ci. quam ecclesiam crudelissimé perse­quuti? nostram. qui? Turci. quae tem­pla [Page] demoliti? nostra. qui? Haeretici. cu­ius ecclesiae perduelles? nostrae. Quae e­nim ecclesia praeter nostram, omnibꝰ inferorum portis se opposuit? Mat. 16.

Cum, pulsis hebraeis, Christiani suc­crescerent Hierosolymis, Iudaei. Deum im­mortalem, Eus. 4. hist. 5 qui concursus hominum ad loca sacra fuit, Hier in epit. Paul. & in epist. ad Marcel. & passim in ep. quae vrbis religio, quae sepulchri, quae praesepij, quae cru­cis, quae monumentorum omnium, quibus velut exuuijs mariti Ecclesia sponsa delectatur? Hinc manauit in nos Iudaeorum odium, ferum & im­placabile. Queruntur etiam nunc, ma­iores nostros maioribꝰ [...]uis exitio fu­isse. A Simone Mago & Lutheranis nullum ictum acceperunt.

In Ethnicis violentissimi fuere, qui toto Imperio, Ethnici. trecentis annis, per in­terualla temporum, aerumnosissima Christianis supplicia machinati sunt. Quibus? Patribus & filijs nostrae fi­dei. Leo serm. de D. Laurent. Cognoscite vocem tyranni qui D [...]uū Laurentium torruit in craticula.

[Page 33] Hunc esse vestris Orgijs
Morēꝙ & artem proditum est:
Prud. in hym de S. Laur.
Hanc disciplinam foederis,
Libent vt auro antistites.
Argenteis scyphis ferunt,
Fumare sacrum sanguinem,
Auroꝙ, nocturnis sacris,
Adstare fixos caereos,
Tunc cura summa est fratribus,
(Vt sermo testatur loquax)
Offerre, fundis venditis,
Sestertiorum millia.
Addicta auorum praedia
Faedis sub auctionibus
Successor exhaeres gemit,
Sanctis, egens, parentibus.
Haec occuluntur abditis
Ecclesiarum in angulis:
Et summa pietas creditur
Nudare dulces liberos.
Deprome thesauros, malis
Suadendo quos praestigijs
Exaggeratos obtines,
Nigrante quos claudis specu.
[Page] Hos poscit vsus publicus,
Hoc fiscus, hoc aerarium,
Vt dedita stipendijs
Ducem iuuet pecunia.
Sic dogma vestrum est, audio,
Suum quibusꝙ reddito,
En Caesar agnoscit suum
Numisma, numis inditum.
Quod Caesaris scis, Caesari
Da: nempe iustum postulo.
Ni fallor, haud vllam tuus
Signat Deus pecuniam,
Nec cum veniret, aureos
Secum Philippos detulit,
Praecepta sed verbis dedit
Inanis á marsupio.
Implete dictorum fidem,
Quae vos per orbem venditis
Numos libenter reddite,
Estote verbis diuites.

Quis videtur? In quos furit? Cuius ec­clesiae sacra, lychnos, ritus, ornamenta conuellit? Cui patellas aureas, & ar­genteos calices, & sumptuosa donaria, [Page 34] & opulentā gazam inuidet? Profecto lutherizat. Quod enim aliud velum suo latrocinio nostri Nemrodes ob­tenderent, Gen. 10. cum depecularentur eccle­sias, et Christi patrimonium dissipa­rent? Contra verò Magnus ille Con­stantinus, Christomastigon terror, quā ecclesiam tranquillauit? Illam, cui pontifex Syluester praefuit, Dam. in Syl. quem in Soracte latitantem accersijt, Zonaras vt eius o­perâ, nostro baptismate tingeretur. Quibus auspicijs victor? Eus. lib. 2. de vit. Const ca. 7. 8. 9. signo crucis, Qua matre gloriosus? Helena▪ Quibus se Patribus adiunxit? Nicenis. Cuius­modi? Sozom. lib. 1. cap. 9. vt Syluestro, vt Marco, vt Iu­lio, vt Athanasio, vt Nicholao. Cuius se precibus commendauit? Antonij. Quam sellam postulauit in synodo? vltimam. O quanto regalior hac se­de, quam qui reges titulum non debi­tum ambierunt? Singula narrare lon­gum est. Sed ex his duobus, altero nobis infestissimo, altero nobis ami­cissimo, licebit singula conijcere, quae [Page] sunt horum simillima. Etenim, vt no­strorum illa fuit epitasis turbulenta, sic nostrorum haec euasit diuina cata­strophe.

Turcica videamus. Turci. Mahometes & Sergius monachus apostata, Zonaras. in pro­fundo barathro iacent vlulantes, & suis & posterorum sceleribus onusti. Haec portentosa & efferata bellua, Vide Volat. Sa­racem, Iouium. Turci, nisi a nostris ordinibus militiae sacrae, Aemil. l. 8. nisi a nostris Principibꝰ & populis accisa fuisset ac repressa, Blond. l. 9 de. 2. per Lutherum quidē (cui gratias hoc nomine Solymanus Turcus literis e­gisse dicitur) & per Lutheranos regu­los (quibus Turcorum progressio lae­tabilis existimatur) haec, inquam, Erin­nys furiosa & exitiosa mortalibus, to­tam iam depopularetur & vastaret Europam, neꝙ indiligentiùs altaria & signa crucis, quàm ipse Caluinus e­uerteret. Ergo nostri hostes illi sunt proprij, vtpote nostrorum industria, á Christianorum iugulis repulsi.

[Page 35] Despectemus in Haereticos, Haeretici. feces, & folles, & alimenta Gehennae. Pri­mus occurrit Simon Magus: Clem. l. 1. re­cog. Quid il­le? Eripiebat homini liberam volun­tatem: Iren. l. 1. c. 2. solam fidem percrepabat. Mox Nouatianus: Cyp. ep. ad Iubatan. & l. 4. ep. 2. Quis? Antipapa Corne­lio Pontifici Romano, hostis Sacra­mentorum Paenitentiae & Chrisma­tis. Deinde Manes persa: Hic doce­bat, Theodore de fab. haeret. baptismum salutem non confer­re. Post, Aug. her. 59. Aerius Arrianus: preces dam­nabat pro mortuis, confundebat epis­copis sacerdotes, Epiph. haere. 75. Socra. l. 2. c. 35. cognominatus A­theos non minùs quam Lucianus. Se­quitur Vigilantius, Hiero. in Iou & Vigil. qui Diuos orari non ferebat: ac Iouinianus, qui virgi­nitatem & nuptias aequiparabat: de­niꝙ colluuies vniuersa, Aug. her. 82. Macedonius, Pelagius, Nestorius, Eutiches, Mono­thelitae, Iconomachi, caeteri, quibus Lutherum & Caluinū posteritas ag­gregabit. Quid isti? Omnes mali cor­ui, eodem ouo geniti, ab Ecclesiae no­strae praesulibus desciuerunt, ab illis e­uicti [Page] & exinaniti sunt.

Deseramus Auernum, TErrae. reddamur terris. Quocunꝙ me oculis & cogi­tatione conuertero, siue Patriarchas intueor & sedes Apostolicas: siue An­tistites caeterarum gentium: siue lau­datos Principes, Reges, Caesares: siue Christianorum cuiusꝙ Nationis ini­tia: siue vllum iudicium vetustatis, aut lumen rationis, aut honestatis decus: nostrae fidei seruiunt & suffragantur omnia.

Testis Romana successio, Sedes Apos­tolicae. in qua semper Ecclesia, (vt cum Augustino loquar) Apostolicae cathedrae viguit prin­cipatus: Ep. 162. Testes illae reliquae Sedes A­postolicae, Vide Tert. de praesc. in quas hoc nomen insigni­té conuenit, Aug. li. 2. de Doct. Christ. ca. 8. quód ab ipsis Apostolis horumue auditoribus exaedificatae fu­erint.

Testes vbiuis gentium pastores, Disiunctissi­mae terrae. loco dissiti, religione nostra concor­des. Ignatius & Chrisostomus Anti­ochiae: Petrus, Alexander, Athanasius, [Page 36] Theophilus, Alexandriae: Macarius & Cyrillus, Hier. in cat. scrip. eccl. & alii. Hierosolymis: Proclus Constantinopoli: Gregorius & Basi­lius in Capadocia: Thaumaturgus in Ponto: Smyrnae Policarpus: Iustinus Athenis: Dionysius Corinthi: Grego­rius Nissae: Methodius Tyri: Ephree­mus in Syria: Cyprianus, Optatus, Augustinus in Africa: Epiphanius in Cypro: Andreas Cretae: Ambrosius, Paulinus, Gaudentius, Prosper, Fau­stus, Vigilius in Italia: Irenaeus, Mar­tinus, Hilarius, Eucherius, Gregorius, Saluianus in Gallia: Vincentius, Oro­sius, Hildefonsus, Leander, Isidorus in Hispania: In Britannia, Fugatius, Damianus, Iustus, Mellitus, Beda. De­niꝙ ne ambitiosus videar in nomini­bus, quaecunꝙ vel opera vel fragmen­ta supersunt eorum qui disiunctissi­mis terris euangelium seuerunt, om­nia nobis vnam fidē exhibent, quam hodie, Catholici profitemur. Christe, quid causae tibi afferam, quo minus [Page] me de tuis extermines, si tot luminibꝰ Ecclesiae, tenebricosos homulos, pau­cos, indoctos dissectos, improbos an­tetulero?

Testes item Principes, Reges, Cae­sares, Principes. horumꝙ respublicae, quorum et ipsorum pietas, et ditionum populi, et pacis belliꝙ disciplina, se penitus in hac nostra doctrina catholica funda­uerunt. Hic ego quos ab oriente The­odosios, quos ab occidente Carolos, quos Edouardos ex Anglia, Ludoui­cos e Gallia, Hermingildos ex His­pania, Vide 12. tom. Surii. Henricos e Saxonia, Wences­laos e Boëmia, Leopoldos ex Austri­a, Stephanos ex Hungaria, Iosapha­tos ex India, quos orbe toto dynastas atꝙ toparchas passim arcessere: qui exemplo, qui armis, qui legibus, qui solicitudine, qui sumptu, nostram ec­clesiam nutrierunt? Sic enim praeci­nuit Isaias: Erunt Reges nutrici [...] tui, & Reginae nutrices tuae. Isa. 48. Audi Elizabetha, Regina potentissima: tibi tantus Pro­pheta [Page 37] canit, te tuas partes edocet. Narro tibi: Caluinum & hos Princi­pes vnum coelum capere non potest. His ergo te Principibus adiunge, dig­nam maioribus, dignam ingenio, dig­nam literis, dignam laudibus, dignam fortuna tua. Solum hoc de te molior ego, & moliar, quicquid me fiet, cui tanquám hosti capitis tui, toties iam isti patibulum ominantur. Salue bona crux. Veniet, Elizabetha, dies, ille ille dies, qui tibi liquidó commonstrabit, vtri te dilexerint, Societas IESV, an Lutheri progenies. Pergo.

Testes iam omnes orae plagaeꝙ mundi, Nationes ad Christum traductae. quibus Euangelica tuba post Christum natum insonuit. Parumne hoc fuit, Idolis ora claudere, Dei reg­num gentibus importare? Christum Lutherus, Catholici Christum loqui­mur. 1. Cor. 1. Num diuisus est Christus? mini­mé. Aut nos, aut ille falsum Christ­um loquimur. Quid ergo? Dicam. Christus ille sit, & illorum sit, quo [Page] Dagon inuecto ceruices fregerit. 1. Reg. 5. No­ster Christꝰ opera nostrorum vti vo­luit, cum Ioues, Mercurios, Dianas, Phoebades & illam noctem seculorum atram, Erebumꝙ tristem, e tot popu­lorum cordibus relegaret. Non est o­tium longinqua perquirere: Finitima tantum atꝙ domestica speculemur. Hiberni ex Patritio, Scoti ex Palla­dio, Angli ex Augustino, Romae sa­cratis, Roma missis, Romam veneran­tibus, fidem, aut nullam, aut certé no­stram, id est, catholicam insuxerunt. Res aperta. Curro.

Testes Academiae, Cumulus te­stium. testes legum tabulae, testes vernaculi mores homi­num, testes electio Caesarum & inau­guratio, testes regum ritus & inunctio, testes equitum ordines ipsaeꝙ chlamy­des, testes fenestrae, testes numi, testes vrbanae portae domusꝙ ciuicae, testes auorum fructus & vita, testes res om­nes & reculae, nullam in orbe religio­nem nisi nostram, imis vnquam radi­cibus [Page 38] insedisse.

Quae mihi cum suppeterēt, & certé sic afficerēt meditantem, vt his omnibꝰ nūcium remittere Christianis, & con­sociari cum perditissimis quibusꝙ, vi­deretur insolentis insaniae: non diffite­or, animatus sum et incensus ad con­flictum, in quo nisi Diui de coelo de­turbentur, et superbus Lucifer coelum recuperet, cadere nunquam potero. Quo mihi sit aequior Charcus, qui me tám immaniter concerpit, si hanc a­nimulam peccatricem quam tanto Christus emit, viae tutae, viae certae, viae regiae malui credere, quám Caluini scopulis dumetisue suspendere.

Conclusio.

HABETIS à me, florentes Acade­mici, hoc munusculum, contex­tum operis in itinere subcisiuis. Ani­mus fuit et purgare me vobis de arro­gantia, et satisfacere de fiducia, et inte­rim [Page] dum ab aduersarijs vnà mecum ad scholas inuitemini, quaedam appo­nere degustanda. Si aequum, si tutum, si honestum ducitis, haberi Lutherū, aut Caluinum, Canonem Scripturae, Mentem Sancti Spiritus, Normam Ecclesiae, Conciliorum Patrumꝙ Pae­dagogum, omnium deniꝙ testium et seculorum deum, nihil est quod spe­rem, vobis lectoribus vel auditoribus: Sin estis ij, quos apud animum for­maui meum, philosophi, oculati, a­matores veri, simplicitatis, modestiae: hostes temeritatis, nugarum, sophis­matum, facile diem in aprico videbi­tis, qui dieculam angusta rima dispi­citis. Dicam liberè, quod meus in vos amor, et vestrum periculum, et rei magnitudo postulat. Non hoc nescit diabolus, vos istam lucem, si quando caeperitis oculos attollere, conspectu­ros. Cuius enim stuporis fuerit, anti­quitati Christianae Hāmeros et Char­cos anteponere? Sed sunt quaedā ille­cebrae [Page 39] Lutheranae, quibus suū ille reg­num amplificat, quibus ille tendicu­lis hamatus multos iam vestri ordinis inescauit. Quaenam? Aurum, gloria, deliciae, veneres, contemnite. Quid e­nim aliud ista sunt, nisi terrarum ilia, canorus aër, popina vermium, bella sterquilinia? spernite. Christus diues est, qui vos alet: Rex est, qui ornabit: Lautus est, qui satiabit: Speciosus est, qui felicitatum omnium cumulos lar­gietur. Huic vos adscribite militanti, vt cum eo triumphos, verè doctissimi, verèꝙ clarissimi reportetis. Valete, Cosmopoli. 1581.

Errata sic corrigit [...]

F. P. L. 3. b. 22. l. paradisum. 4. b. 10. l. Indicauit. 7. a. 7. l. mucosis. 10. b. 23 l. inquiunt. Qui? Cō ­stantiensis concilij proceres. Falsum est &c. 21. a. 23. l. profani. 30. a. 13. l. nobis argumentum. 35. b. 9. l. indicium.

Reliqua minuta sunt.

This keyboarded and encoded edition of the work described above is co-owned by the institutions providing financial support to the Text Creation Partnership. This Phase I text is available for reuse, according to the terms of Creative Commons 0 1.0 Universal. The text can be copied, modified, distributed and performed, even for commercial purposes, all without asking permission.