INTERPRETATIO SACRAE SCRIPTVRAE neque episcopo, neque Ecclesiae Romanae astringitur.
Arduus in sacris scripturis sensus inhaeret,
Et multum humano pectore noctis inest.
Si fido careas interprete, deuius erras.
Negligis & quicquid non sapiendo legis.
Ergo sacri verbi sacer est interpres habendus,
Qui tenebras animo dissipet hasce tuo.
Sed quis prae reliquis isto dignandus honore,
Afferet arbitrio sensa probata suo?
Ausi
[...]t hoc omnes (isti sint ordine primo)
Pontifices, docti gloria prima chori?
Ast hos tercentos, & ter (mirabile) denos
Concilium lapsos Ariminense refert.
Ergo minus multô Romanus episcopus isto
Vnicus ê reliquis munere dignus erit.
Omnes errauere boni. cur error advnum
Non magis ex vero pertinet ergo malum?
Quae ratio, quae causa negat, vetat, impedit, obstat?
Quid facit immunem criminis esse Papam?
Primas nempè tenet, super omnes nomine gaudet,
Spiritus hoc abacum pectore sanctus habet.
Successor Petri, Christique vicarius, alter
Est Deus, & magni verus Apollo Dei.
Scilicet obscuros scripturae callet ad vnguem
Sensus, & facilé mystica sacra docet.
Omnia cognoscit, veré notat omnia. recté
Quae
(que) probat reprobat, quae reprobat
(que) probat.
Heu quae mortales coepit dementia mentes,
Vt credant misero talia dicta viro?
Non tenet hic primas, non vero nomine gaudet,
Spiritus haec odio pectora sanctus habet.
Non cathedram Petri, non seruat dogmata. Christi
Non regit ille gregem, non gerit ille vicem.
Non Tripodis fundit mendax oracula custos,
Sed penitus veri cognitione stupet.
Scripturae sensus fixit, pretio
(que) refixit,
Et liquet Haereticum saepé fuisse Papam.
Temporibus varios sensus, & moribus aptat.
Cereus hoc quiduis iudice nasus erit.
Quidlibet ad placitum vox est, & Delphicus ensis.
Omnibus omnigenus partibus vsus inest.
Non erit hic igitur scripturae commodus Hermes.
Sed quis habendus erit? quem reperire licet?
Non hoc Doctores, non summi audere magistri,
Non titulum veteres hunc voluere patres.
Non hominum linguis, non vlli astringitur arti,
Ingenium
(que) latet, iudicium
(que) fugit.
Sed bene scripturam scriptura exponet, & huius
Interpres solus Spiritus aptus erit.
Ergo non coetum penes est sententia verbi
Romanum, aut summi pendet ab ore Papae.
ECCLESIA NEC POTEST, NEC DEBET, aliquid mutare, aut dispensare eorum, quae nobis verbo Dei praecepta sunt.
EST Christo foelix Ecclesia sponsa marito,
Candida dilecti nempé columba sui.
Dicitur & rectè fulcrum, veri
(que) columna,
Quae
(que) vacat rugis, quae maculis
(que) caret.
Cuncta tamen meritis haec Sponsi nomina Christi,
Nomina sedmerito non habet ista suo.
Christus dilexit, de multis ille vocauit,
Quodlibet ex isto coniuge munus habet.
Credidit ille sui Sponsae mysteria verbi,
Doctrinae certum tradidit ille ducem
Haec bené consistit sipraeses Spiritus adsit,
Si semel hic absit, protinus illa cadit.
Insuper & dempto sacri moderamine verbi,
Labitur, & firmo desinit esse loco.
Ergo Dei verbo constantem Ecclesia normam,
Doctrinae
(que) ratam debet habere fidem.
Sit lapis hoc illi Lydius, sit & instar amussis,
Sit mensura, canon, linea, meta, scopus.
Omnibus in rebus cursus huc dirigat omnes,
Audeat & contradogmata scripta nihil.
Sed ne
(que) dispenset, mutilet, nouet, auferat, adda
[...],
Atra
(que) non albis, alba
(que) mutet atris.
Quicquid agit, verbo si quicquam forté repugnet:
Actio peccati non ea labe caret.
Idprobo. quicquidagit, semper delinquit agendo,
Actio si causam non habet ista fidem.
Non habet ista fidem, si non est consona verbo:
Dissonat à verbo, non habet ergo fidem.
Si caret illa fide, peccatum euicimus esse,
Hac ratione libris conueniente sacris.
Insuper è sacris pendens Ecclesialibris,
Ex illis vitae pabula sola petit.
Ex illis statuit, sednon supereminet illis,
Istos saepè probat, non tamen hisce praeest.
Sic si quis laudet diplomata regia Ciuis:
Protinus ergo suo Principe maior erit?
Delirat nimium meretrix Babylonica▪ sponsi
Quae facit arbitrio subdita iura suo.
Non sequitur decreta Dei, sed perfida cogit
Haec decreta Dei se
(que) suos
(que) sequi.
Omnia perturbat, reuocat, nouat, addit, & aufert,
Plurima quae Domini lex vetat, actaprobat.
Quis ferat audaci perfrictam in pellice frontem,
Quae, quodquis
(que) tremit, sola pudere nequit?
Non haec conciliis vnquam concessapotestas,
Non scriptis veterum, colloquijs
(que) Patrum.
Angelus haud vllus, non totus deni
(que) mundus,
Commutet summi fixa statuta Dei▪
Ergo nihil mutare potest Ecclesia Christi,
Quod Deus in verbo praecipit ipse suo.