Furem, a quo res nostras iudicio repetere poterimus, occi dere non licet.
QVis furor, ô miseri, quae tanta licentia ferri,
Depraeda iugulare homines? Ʋnde ista voluptas
Sanguinis, ardentes laeto satiare dolores,
Carnifice sque manus hominum temerare cruore,
Atque palam semet turpes dimittere in iras?
Nonne pudet similes vultus, paria ora ferentes,
Ob leue nescio quod facinus, subducta dolosè
Ʋascula, fraudatámue penum, dimittere laeto,
Dignarique odijs magnis tam vile merentes?
Scilicet argenti tanta est fuluique metalli
Maiestas, quam contra animas impendere vile
Humanas? damnumque adeo de paupere furto,
Ʋt nisi peccantis nequeas sarcire cruore?
Ʋsque adeo res vilis homo est? Quem rector Olympi
Effinxit meliore luto, formaque beauit
Egregia, & patrio iussit ferre aemulacoelo
Ora, nec in curas animo descendere inertes.
Ʋsque adeo nihil est, quod mentem ex aethere summo
Particulam coeli, nostros dimisit in artus;
Jussit & arcano corpus vegetare calore?
Ʋnde haec durities, & mens tam gnara nocendi?
Quo sensus abiere pij, moresque benigni?
Alma quidem natura a parens mollissima finxit
Corda hominum, lachrimasque dedit, sensumque doloris
Externi, docuitque graues insontis egeni
Flere vices, duramque vltro miserescere sortem
Prostantis pupilli, animique haud digna ferentis:
Sed nos in peius ruimus, moresque nefandos
Paulatim induimur, sacrosque extinguimus ignes
Clementis naturae, ex quo mortalibus aegris
Ʋase
[...]ometheo miserum prorupit in orbem
Dete
[...]
[...]da cohors, arctisque in faucibus haesit
Sp
[...] melior, quae deinde imam subsidit in ollam
Nunc mala progenies, nunc intractabile vulgus
Nascimur, inque omnem penitus descendimus vltro
Nequitiam, quoniam mentes sceleratus habendi
Jncaestauit amor, cuius de semine foedo
Jnnumerae pestes Erebi, diraeque malorum
Nascuntur facies: Ruptrix iniuria pacis,
Bile tumens liuor, iusque indignata secundum
Ambitio, & stricto vaecors Discordia ferro,
Atque inuisa Deis periuria, & nescia flecti
Saeuities, pendensque metus, Curaeque prementes,
Et dolus, & caecis gaudentia furta tenebris.
Discite mortales nimios odisse furores
Turpis auaritiae, atque iras tenuisse modestas.
Sunt fora, sunt lites, sunt sancti iura theatri,
Decretaeque malis plagae, medicinaque vitae
Supplicia, & nullum poena sine vindice crimen.
His furem (quando haec animis tam saeua libido)
Castigare licet. Reddat cum foenore noxam
Damnatus, meritumque caput, sic lege iubente,
Persoluat sceleri. Sed vos de caede prophana
Jnnocuas seruate manus, nec sumite poenas
Quas homini sumpsisse nefas, modo certa potestas
Ʋindictae, nec vis magni metuenda pericli.
Namque nocens, animoque ingentis conscius ausi,
Qui sub luce palam furem mactauit inermem,
Nec timuit vetitum Phoebo ostentare cruorem.
Sic mitis natura docet, multumque verendi
Edix
[...]re patres, sacroque volumine Moises
Entheus admonuit, magnam cui mentem animumque
Ʋltra hominem Omnipotens dedit, & sacra ora reclusit.
Si vir & vxor rem aliquam ita emerint, vt superstiti tota deferatur, & deinde simul in naue perierint, vt nosci non possit, vter prior mortuus sit, res ad mariti haeredes quasidiutius viuentis deferetur.
AEQuaeuas iunxere faces iuuenilibus annis
Argiuus Telemas, Cadmique ab origine Thisbe.
Sic Paphiae visum: neque enim melioribus vnquam
Auspicijs intrauit Himen, ita mutua vtri
[...]que
Ʋulnera, concordesque pares sensere sagittas.
Et nunc in longum sinceri pignus amoris
Foedera conciliant vitae, tristesque dolores
Prem
[...]ditantur, acrisque parant solatia luctus▪
Jnsula in Ogigia campus iacet vbere gleba
Fertilis, & fuluo venas scrutabilis auro,
Hunc precio fecere suum, legemque dedêre,
Ʋt cum fata volent, & mors inimica resoluet
Gaudia connubij, maneant haec rura cubile
Orbatum, capiatque ea tristia dona superstes
Nequicquam ingentem consolatura dolorem.
Sic pactum. Sed enim diri mala gaudia lucri
Amb
[...] diffugiunt animis, & ab omine foedo
Declinant, eademque pij concordia voti
Non superesse rogis, pariterque occumbere laeto.
Quis Deus immites tam pulchra rogantibus aures
Aduertit, castasque preces errore sinistro
Dictauit fatis? Animo subit ecce voluptas
Jnfoelix Telemae, patrios remeare penates,
Optatumque videre Argos, ditesque Mycenas.
Ergo ratem (neque enim Thisbe comes ire recusat)
Conscendere ambo, placidéque fauentibus austris
Ʋela dabant, iam saxa procul, iam curua Carist▪
Littora subsidunt pelago, laeuaque relictae
Cyclades, apparent vrbes, & Achaica latè
Rura, fretumque aliud dextra regione secandum.
Cum subito horrendam densa caligine noctem
Pretexunt coelo nubes, & claustra frementis
Aeoliae conuulsa sonant, emotaque fundo
Aequora, & egestae ex imo voluuntur arenae.
Jpse manu clauum rector dimittit inerti,
Et pelago puppim mandat, caecumque gemiscens
Fertur iter. Gremio moesti confusa mariti
Haeret inops mentis Thisbe, defectaque saepe
Jllius ad vultus redit, & reuocante marito
Ʋiuit adhuc, huic aegram animam moritura reseruat.
Fortior ille malis, sed enim pro coniuge charc▪
Angitur, & nollet sociam sumpsisse pericli▪
Multa illi inter se duri solatia casus
Miscebant, cum iam coeli pelagique tumult
[...]
Quassa ratis proram scopulis illisit acutis,
Amplexosque simul vastum mare sorbet amantes,
Foelices animas, voti quibus ampla pudici
Contigit vsura, & loeto haud potuisse reuelli.
Nunc & in Elisijs (ità fas mihi credere) campis
Jndiuisi errant, veteresque fatentur amores.
At manus haeredum (quae tanta audacia) tetrum
Ausa nefas, socij consortia rumpere fati,
Atque odijs turbare domos. De diuite campo
Ambigitur, quem pacta iuuent, cui praeda feratur
Atque vter Argiuis spirarit longius vndis.
Quis pudor, ô miseri, charos committere manes
Degeneresque sequi lites? Natura priorem
Occubuisse docet Thisbem, quae pectore molli
Exanimisque metu primas defecit ad vndas.
Jllum credibile est, melior cui sexus, & aetas
Flore scens, solidaeque magis sub pectore vires,
Obluctasse Diu fatis, tardeque malignam
Expirasse animam, vitamque dedisse procellis.