ECCLESIA VISIBILIS ERRARE PO­ test fide & moribus.

QValis, ab incerto ventorum pulsa furore,
Errat in ignota naufraga puppis aqua;
Et nunc picta latus nigris aspergitur vndis,
Nunc falsam inconstans itue reditue viam:
Talis in externo syncera Ecclesia cultu,
Nec vitam praestat, nec sine labe fidem.
Aspice, triticeis latè canentibus arvis,
Quàm multo sterilis regnet arena loco:
Aspice, cùm fessus piscator retia ducit,
Quàm crebrò in medijs piscibus alga natet.
Non secùs innumeros Ecclesia sacra profanos
Educat, inue sinu credula mater alit.
Et tamenest (insana piae fiducia mentis)
Securam in tantis qui velit esse malis.
Ille nec in media, credo, torrebitur A [...]tna
Nudus, & in liquidis non made fiet a quis.
Quin animo potiùs primi malefacta Parentis,
Turpiter à Domino deficientis, habe.
Infidum, ingratumue Deo quae nesciet aetas?
Occidit in misero cum pietate fides.
Quid memorem sacro conjunctum foedere coetum,
Et reliquos quorum nomina sola manent?
Credis ita erasos tam justi Regis alumnos,
Vt tamen ipsorum crimen inesse neges?
ERGO
Nos, quibus est melior sensus, peccare fatemur,
Et fidei, & morum dexteritate, pios.

SCRIPTVRA EST IVDEX SVFFICI­ens omnium de religione Controversiarum.

NOn quia ficta suos induxit se oena penates,
Fas verum è machina consuluisse Iovem.
Posse Deum vidisse nefas, vbi posse negatum est,
Edidit arbitrij nuncia verba sui.
Certa sacrosanctis extant responsa Prophetis,
Ʋera (que) Apostolici scripta relicta chori.
Arbiter hinc litis certamina sistit, & aquo
Impositum iudex pondere librat onus.
Vidimus humanas certo sub iudice lites
Esse, nec augurio causa probanda novo est.
Plato suis placuit, reliquis aliena probantur:
Saepius & dici sufficit, [...].
Quid non ipsa omni Scriptura potentior arte,
Solveret arbitrio subijcienda suo?
Solvet: &, vt dici solet, ornatissima semper
Scripta extant, author quae preciosa facit.
Ista Deum referet, precium (que) authore redemit,
Quam si quae lateat lis, latet illa Iovem.
Nec septemgeminae series ita commoda Romae est▪
Praeferat vt summo iussa profana Deo.
Illa Patres petet, & sancti monumenta Senatus:
Signa Patres vitij, signa Senatus habet.
Et quae nec Patres solvent, ne (que) iura Senatus,
Italus occlusum pectore Praesul habet?
Longiùs àprimo velutiquò fonterecedis,
Hoc magis insipidas hauriet vrna lacus.
Scripturae cedunt sacri monumenta Senatus.
Concilijs Patres, Patribus ipse Papa.
Sola Deo veri praesagia nota super sunt:
Scriptura arbitrij nunc [...]a sola Dei.

Ergo sufficiens iudex SCRIPTVRA, vel ipse Scripti in sufficiens, Spiritus, author erit.

This keyboarded and encoded edition of the work described above is co-owned by the institutions providing financial support to the Text Creation Partnership. This Phase I text is available for reuse, according to the terms of Creative Commons 0 1.0 Universal. The text can be copied, modified, distributed and performed, even for commercial purposes, all without asking permission.