VERAE NOTAE ECCLESIAE SVNT, VISIBILIS QVIDEM, SYNCERA▪ verbi praedicatio, & Sacramentorum administratio: Invisibilis aute [...], fides, spes, charitas.

OVtinam in coetu hoc jam Bellarminus adesset,
Efferretue animi pulchra trophaea sui.
Ni mens surda nimis, nimiumue astricta Latino
Pontifici, si non victus, at ictus erit.
Me certè fateor doctrinae atque artis egentem:
Sed Christus vires Martis, & artis habet.
Ergo notas ter quinque tuas, fortissime scriptor,
Lector, & auditor, discutiamus ait.
Prima nota est nomen, Romana Ecclesia dicor:
An nullum in tanto nomine numen erit?
Nomina non vrgent, quia vano nomine gaudes,
Et nullum, in vano nomine, numen erit.
At vestram Romam duratio temporis ornat?
Tempus inops veri, testis, an hostis erit?
Sed variae gentes ad vos, atque agmina currunt:
Roma caput mundi, jura, fidemue tenet.
Non numerum Christus, sed vim; non agmina quaerit,
Sed mentes: paucis semita vera patet.
Roma Petri sedes, pietas manavit ab illo
In successores, cum pietate fides?
Iudaei hoe proprijs olim dixere Prophetis:
Sed tamen erroris damna tulere sui.
Non sedem sequitur pietas, non septa domorum
Relligio, cathedram non amat alma fides.
Non vos Calvinus, sed & ipse Petrarcha refellet,
Dicier hoc vno penè Propheta potest.
O meretrix Babylon, Satanae devota, ferarum,
Larvarum, ac lemurum foeda, cruenta, domus.
Centauri in foribus stabulant, Scyllaeue biformes:
Esse putes illo Tartara dira loco.
At Romam vestram miracula multa coronant?
Hisce fidem Satanas conciliare potest.
Sed vestram sedem dulcis concordia munit?
Falsum est: Papicolae schismata tetra fovent.
Ast olim Christi Romam doctrina beavit?
At nunc hanc sedem terror & error habent.
Ergo Evangelium, legem (que), & mystica sacra,
Has Christi recipit, turba sacrata, notas.

VNICVIQVE ECCLESIAE LIBERVM EST POLITIAE FORMAM instituere sibi aptam, & vtilem.

COElica progenies, quae Christi fertur ovile,
Quaeque sui Domini nomen, & omen habet▪
Legem, Evangelium, solidae mandata salutis
Servat, & innocuae munera pacis amat.
At ritus varios, vario promore locorum,
Suscipit, hos subeant mitia corda, docet.
At disciplinam praescripsit Spiritus vnam,
Omnibus in populis, omnibus esse locis?
Non reor, haec non sunt solidae documenta salutis,
Non it a Scripturae, scripta verenda, docent.
Timotheus legat, effundat praeconia Christi,
Et pura tractet mystica sacramanu;
Haec aeternamanent: sedmos, & forma regendi,
Pro gentis genio mobilis esse potest.
Non Anglos vrget Germanica formaregendi,
Quid Galli faciant, viderit ipse locus.
Servit in Aegypto, nunc cum Salomone triumphat,
Nunc vaga, nunc fixa est, sancta caterva Dei:
Nunc Nero sanguineis hunc coetum comprimit armis,
Nunc Constantini vis (que), manus (que) beant.
Annè recordamur Marianae tempora cladis,
Nunc sub vexillis, Elisabetha, tuis?
Non eadem ratio est, cùm sancta Ecclesia luget,
Et cùm laetatur flore beata suo.
Ergo pij fratres immitia vulnera belli
Linquite, nam Christus munerapacis amat.
Nec coetus sacros saevissima turbet Alecto:
Findere vipereis morsibus illa solet.
Nec sacros coetus violet discordia demens:
Non amat has rixas, non amat, alma fides.
Christi igitur voces Aaronis virga sequatu [...]
Sed sit provario libera more loci.

This keyboarded and encoded edition of the work described above is co-owned by the institutions providing financial support to the Text Creation Partnership. This Phase I text is available for reuse, according to the terms of Creative Commons 0 1.0 Universal. The text can be copied, modified, distributed and performed, even for commercial purposes, all without asking permission.