RENATI FIDE NON OPERIBVS Iustificantur.
CRedidit, & vixit Paulus: tibi vita Dauides
Sola fuit fidei zona: tibi que Petre.
Scilicet ergò fides seruat, non facta, renatos,
Sola facit iustos, non benè facta, fides.
Credidit, & dixit Paulus, num credimus illi?
Dat noua corda fides: sitibi, Paule, fides.
Facta vigore carent, sunt imperfecta: nec audent
Vel fora, cum veniet, ferre, vel ora Dei.
Audet sacra fides ad sanctum stare tribunal:
Ad fora, cum veniet, nec timet ire Dei.
Sic timidi fugiunt fulgorem montis Hebraei:
Sic tenebrae lucem: sic benè facta Deum.
Ergò fides Christi comes est: comes ille salutis:
Sic vbi certa fides est, ibi certa salus.
In cruce pendenti vitam dedit illa latroni:
A cruce in Elysios quàm via dulcis agros?
Viuit adhuc moriens qui Christo credit, & illi
Non rediuiua vetus sed noua vita datur.
Do tibi Christus ait, quia credis, foemina, vitam:
Et dedit, & dixit quem penes illa fuit.
Oblatam, si credis, habes Nicodeme salutem,
Nec moriere diu, si moriare Deo.
Firma tuae fidei vegeto stat robore forma.
Fundatam scopulo non quatit vnda domum.
Aura nequit terras quassare: procella mouere
In Christo positam non queat vlla fidem.
Saepè pij peccant, & habet sua murmura Moses,
Nec promissa potest ergò videre sola.
Prodigiosa renatus habet periuria Petrus:
Idolum Solomon: & sua stupra Dauid.
Ergò malum sancti faciunt, & saepè: queuntnè
Expectare bonum, qui meruere malum?
Sancta facis, fateor: Sanctos quasi praemia coelos
Sancta merentur, ais. Sed facis, aio, malum.
Si mala cum sanctis trutina ponantur in vna,
Lanx benè facta leuat, quam malè facta premunt.
Quod benè sanctus agis, tua non est actio, sancte,
Hoc agit omne Deus, quod benè sanctus agit.
Multa facit quae non debet: quae debet, omittit,
Et mala saepè facit, & bona saepè malè.
Non opus est factis. Messias seruat. In illo
Si viuente fides est, moriente salus.
Sola fides Abraham fecit, non facta, beatum,
Ille tamen toto corde renatus erat.
Viuere si det opus, si seruet: & irrita, Christus
Quae promisit, erunt: irrita, nostra fides.
Sic meritum Christi minuetur: gloria patris:
Hoc, si iustificent, dant benè facta, malum.
Viuere si det opus, via non erit vnica vitae:
Vna sed est: ergò viuere non dat opus.
Sic Deus est vnus: sic spiritus vnus & idem:
Sic caput est vnum: sic erit vna salus
Ergò fides iustos reddit, non facta: solétque.
So la renatorum iustificare fides.
PAPISTAE AD PIETATIS EXERCITIA sunt cogendi.
ERgon' aberranres, sinè vi, sinè voce Papistas
A grege Christe tuo sic patiemur, oues?
Absit: & inuitos in ouile, gregemue per aures
Ad tua▪ more canum, verba trahamus eos.
Sic vi sessor equum: sic verbere pastor, arator,
Ille boues cogit quò velit: alter oues.
Impunes princeps qui sic sinet esse Papistas,
Illorum sceleris fautor & author erit.
Scilicet haeretici cùm sint, erroribus haerent,
Haeresis in coelo non habet vlla locum.
Vita viae verae comes est, via vera salutis,
Error inest illis: non erit ergò salus.
Sic solet esse Papista sibiue, suaeue saluti
Hostis, & in veram non redit vltrò viam.
Ergò magistratus, quamuis errore furentem
Vi, si voce nequit ducere, cogat eum.
Sic solet insanus vinclis, & verbere cogi,
Cui sinit apponi pharmaca nulla furor:
Debet & haereticus vinclis & carcere plecti,
Qui negat ad veram spontè redire viam.
Ergò magistratus, quasi pharmacapola, Papistis
Applicet inuitis pharmaca, verba Dei.
Sic olim caecis Donatistae erroribus acti,
Ad tempus veram deseruere fidem:
Sed rediere tamen, cum punirentur: & illis
Corda renata dedit, & renouata Deus.
Stigma notamue sui qui gestat, habet
(que) magistri,
Ad dominum seruus cogitur erro suum.
Baptismoue Papista, Dei quasi stigmate, notus,
Ad Dominum cur non cogitur ire suum?
Iussit adire Deus coenam plaerosue. Recusant.
Evicis alios iussit adire Deus.
Cum locus esset adhuc: ex angiportibus omnes
Quos reperit, coenam cogit adire Deus.
Sic iubet errantes vicisque, viisue Papistas
Inuitos coenam Christus adire suam.
Sponte negant, inquis: debent idcirco coacti
Ad diuina sacri templa venire Dei.
Ergò rebellantes c
[...]sic sinis esse Papistas?
Morte, Baal, famulos plexit Elia tuos.
Paulus ocellorum visu p
[...]iuauit, & vsu
(Sic mulctandus erit pseudopropheta) Magum.
Fulmine stratus erat▪ priuatus lumine Saulus;
Sic venerande soles Christe vocare tuos.
Ergò magistratus▪ sit fidus Elia Papistis,
Mulctet eos vinclis, carcere, morte premat.
Quos benè Christus amat▪ morbis affligit eosdem,
Et malè punit eos quos benè Christus amat.
Scilicet vt paena domiti, victiue dolore,
Ad te confugiant, & tua verba, Deus.
Sic queat haereticos ita poena domare Papistas,
Vt noua corda petant: & meliora putent.
Paena dolere facit, quos sic iuuat haeresis: & quos
Non pudet erroris, paena pigere facit.
Sponte negant, ergò debent non spontè Papistae
Ad studium verae relligionis agi.