[Page] [Page] IACOBUS Dei gratia Magnae Britanniae, Franciae & Hiberniae Rex, Fidei defensor, &c. Omnibus quorum interest hasce nostras legere, Salu­tem. GENS SYLVIA quae a Sylvis ducit nominis originem, celebris est in multorum populorum monumentis, maximè vero apud Romanos, ubi & anti­quitate habita est prima, & omnium in Republica honorum gessit insignia, dia­dematis particeps, & fascium, & purpurae. Quum ea urbs Colonias in suum or­bem duceret, ubique etiam sparsit familiarum cognomina: nec incredibile est quos & alibi, & in altera Hesperia Sylvios hodie habemus ab his esse primis parentibus: cupiditate mortalibus insita antiquitatis suae decus servandi, cum in aliis vestigiis, tum maxime in cognomentis Majorum. Apud nos in Scotia Gens Sylvia, sive eò à Rectore populo olim commigrarit, sive aliunde advecta sit (nam vastus transacti temporis hiatus absorpsit originis memoriam) in varias hoc tempore familias & domos divisa est, quibus suus cuique honos meritaque in patriam: omnes tamen una se cognatione fatentur contineri, & populari idiomate Wood a Sylvis retento nomine appellari consuevere, perpetuamque in gentilitijs insignibus testem ferunt & originis & nominis, ARBOREM, eo quo in huius diplomatis mar­gine illa insignia appingi jussimus modo. Earum familiarum notissima una est in Scotorum historia LARGOA, sic dicta a loco in tractu Fifano, ubi avita ejus familiae praedia ad Germanicum Oceanum jacent porrecta, nullius paenè rei indiga ad usus vitae, paucis ab Andreapoli, illa litterarum officina, milliaribus. Tulit haec domus viros magnanimos, quorum forti fidelique operâ saepe usi sunt majores nostri, Scotorum Reges, temporibus difficilibus, quando & intestinis seditionibus & exterorum minis Majestas Principum pericli­tabatur, nulla tamen re claruerunt, magis quam militia navali, qua & hostibus invidendum extorserunt virtutis testimonium, & fluctuantes populorum suorum animos continuerunt in officio. Ex hac stirpe Syl­viorum Largoa, multae succrevere propagines, multi rami trunci illius unde pullularunt genium referentes, qui dum patriae necessitas posceret, nulla domi defugerunt pericula; in pace autem, ne virtus otio torpe­sceret, in peregrinam ierunt militiam ad confoederatos nostros, quorum in auxiliis esse voluerunt. Eorum ex numero fuit vir nobilis Thomas Wood, qui flagrante Gallia civili bello, ad HENRICVM IV. fratrem heu quondam nostrum charissimum se contulit, ubi Regi illi magno innotuit perpetuus castrorum comes, perceptisque non paucis virtutis suae praemiis tandem cessit fato, relicta ex conjugio filia, cujus gratia haec testata volumus, cuique multis nominibus favemus, Domina Oportuna Wood, quam volupe nobis est audi­re ita se in omni vita gessisse; ut nobilissimae familiae neptem decuit, morumque integritate, industria & fide id consequutam esse quod perpaucis contigit, ut perpetua floruerit gratia apud Serenissimas sorores consanguineas nostras, hanc Hispaniarum stirpis Gallicae, illam Galliarum stirpis Austriacae Reginam alte­rius nutrix, alterius cubicularia; intimis utrique & Serenissimae Reginae Matri chara ministeriis. Deo omnia praestantissimae feminae capta prosperante & conjugium ejus, quod faustis initï in Gallia omnibus utriusque sexus liberis beante, tribus jam filiabus nuptum datis, unâ in Gallia; duabus in Hispania, in familias non indignas Largoa domo & Sylviis majoribus. Ita cum omnia ad popularem nostram Dominam Oportunam Sylviam conspirarent ornandam, religio nobis fuit illi in nobilitatis testimonio deesse, veritate praesertim ipsa quae diximus omnia firmante. Quae tamen ut apud omnes majorem mererentur fidem, chirographo nostro magnum Angliae sigillum addi jussimus.

Signatum fic,
JACOBVS R.
Et paulo inferiùs.
Ex mandato, THO. RHAEDUS.

This keyboarded and encoded edition of the work described above is co-owned by the institutions providing financial support to the Text Creation Partnership. This Phase I text is available for reuse, according to the terms of Creative Commons 0 1.0 Universal. The text can be copied, modified, distributed and performed, even for commercial purposes, all without asking permission.