VETVSTVS omniū gentiū oīum (que) nationū potētissime rex ab ipso creati mūdi principio mos seruatus est: vt nu ptiarum solemnis dies mag no non modo coniugum ipsorum / verum etiam parētum / cognatorū / affinium / deni (que) vicinorum gaudio celebretur. Id quod etiam quātūuis humili fortuna plebeij: qui (que) victum in diem opere quaeritāt: famē (que) diurno sudore pellunt: obseruare solent: vt nuptias vel vicinorum feriati frequentent. Adeorem omnium quas natura mortalibus largita est: iucundissimā: non sūmis honorare studijs nefas esse ducūt. Verum enim vero si priuatorum nuptijs quarum ad vicinos raro commodum attinet: certatim pro se quis (que): tibijs inflatis alij: alij pulsatis fidibus: hij cantu: saltatione illi: suum testantur gaudium: quantam solemnibus hijs principum tātorum nuptijs ex| hiberi laetitiam par est? ex quibus non duobus modo regnis totius Europae florētissimis: sed etiam horum finitimis populis pace stabilita concordia speratur. De quarum vtilitate de (que) [Page] cōmoditate magnam Europaepartem contingente prius (quam) dicere aggrediar: de matrimonij laudibus pauca sūmatim delibanda censui. In qua materia tā vberi tam (que) laudum foecunda / copia ipsa quae vel elingui cuiuis orationē suppeditare posset: dicēdi mihi facit inopiā / haesitanti non parum: quas potissimū ex tot coniugij virtutibus quae sunt pene innumerabiles in presentia tractem: postea (quam) omnes recēsere nec tempus nunc suppetit: nec si maxime suppeteret: vna eas capiat oratio. Caeterum quē admodum flosculos per amoena prata legētibus vsu venire solet: vt cum placitos eligerīt: alijs nihilominus elegantiores existimētur reliquisse: sic mihi futurū animaduerto: vt cū ex tanto aceruo quaedā excerpsero: nōnulllis aptiora praeterisse videar: quādo vt alia alijs magis placeant: et non eadem omnes suspiciant: natura mortalibus est insitum.
Sed vt rem aggrediamur: vnde quaeso matrimonij laudes potius auspicemur: (quam) ab ipsius authore deo: re (rum) omnium opifice: qui cum hominem initio finxisset elimo: collocasset (que) in Paradiso: prorsus iniucundam et inamoenam [Page] soli vitā putauit futuram: nisi coniugem adiū geret: quā ꝓtinus ex Adae sopiti costa quadā exempta formauit: nō eluto: velut virum: quo nihil omnino cōiuge charius / nihil cōiūctius / nihil desyderatius / esse homini debere: nobis significaret. Quam coniunctionē de somno is experrectus diuino (que) afflatus numine: cū astā tem cerneret vxorem: posteritatem hiis verbis docuit. Hoc (inquit) os ex ossibus meis / et caro de carne mea. Quamobrem reliquet homo patrē et matrē / et adherebit vxorisuae / et erūt duo in carne vna. Quae verba ipsa cū Christus in euangelio / dei fuisse memoret: cui nō euidē ter liquet ab initio creati mūdi ꝑ os Adae deū illa pronunciasse? Quid inter mortales vs (que) parentibus est charius? Quid honoratius? Quid magis amplectendum? An nō deus iubet honorari parentes? At hiis ipsis anteferenda est vxor. Hii propter cōiugem deserendi. Foederi coniugali charitas parētum cedit. Quis igitur tam sanctum matrimonij viculum proteruus contemnat? quod pietati in parētes deus ipse praefert. Varia religionis genera sanctis viris accepta multireferre solent. Augustinū alij: [Page] alii Benedictum praeferūt. Multi Dominicum. Sunt qui Franciscum sectentur. Verum hii / et si qui sunt eiusmodi: quātumlibet institutis suis glorientur: dūmodo nullum horum matrimonio sit antiquius: nullum venerabilius: nullum pari authore inductum: nullum: quod certiorem viuēdi normam humanae vitae praebeat. Nisi caecutientes forte putamus: melius hominibus homines (quam) deū: et sanctos viros: (quam) sanctorum caput potuisse consulere. At cum caetera sacramenta quibus ecclesia Christi partim ad praesidium partim ad remedium vtitur: religiosa quadam obseruantia veneramur: cui non manifestū est huic plurimam deberi venerationem: quod primum omnium est institutum? siquidem alia omnia in terris: hoc in Paradiso: alia ad tollendum peccatum: hoc ante commissum: alia subleuādae lapsae naturae: hoc ad huc stanti sustinendae fuit inuentum. Etenim creato mare et foemina mox deum optimū / maximum / hijs dixisse sacrae litterae memorāt: Crescerēt: ac multiplicarentur: terram (que) replerent. Quibus verbis nedum in ipso mundi primordio [Page] propagandis hominibus: sed etiam post diluuium reparandis mandatum dedit: quando paucis illis ab internitiōe generis humani seruatis: nempe Noe et filijs / itidem dictū fuisse liber Geneseos explicat: vt cuiuis facile appareat: nō semel instituendi matrimonij deo curam fuisse. Quis non videt: si labentem quotidie mortalitatem coniugij foecūditas nō instauraret: tot morbis: tot bellis: tot casibus (vt de senio taceam) genus humanum populantibus: breui nō futuros homines? Etenim si in lucem nati homines immortales futuri fuissent: Aut desinere oportuisset generationē / repleto terra (rum) orbe: cū alioqui finitus mūdus generationi infinitae alēdae sufficere nō potuisset: Aut vna cum ipsis aeditis nouas a natura terras velut colonias produci: quae nouā subinde sobolem nascētem exciꝑent: Aut decurso aetatis definito spacio transferri hinc homi nes ad meliora genere aliquo mutationis: vel sūmae illius: qua glorificatis corporibus / sācti fierēt sicut in caelis angeli: vel in ferioris alicuius: quae meliorē haberet statum: (quam) habet hoc corpus. Nunc vero quoniam primi parentis [Page] nostri peccatum capitalem dei meruit sententiam: qua multo sudore quaerendum illi victū pronunciauit: donec in terrā: ex qua formatus erat: resolueretur: ꝙ puluis esset: et reuerteretur in puluerem: damnata ad mortē vniuersa posteritate: quod aliud resarciēdae mortalitati: quod restituēdis hominibus remedium habemus? nisi coniugium. Hoc familias labentes restituit: hoc cognationes reparat occiduas: hoc nationes: hoc gentes moribundas ꝑennes facit. Hoc deni (que) vita defunctos mortales immortales reddit: dum ꝑ relictos liberos mores et ora patrum referentes / ipsi superesse quodammodo videantur. At (que) in hac cō iugij societate tam mortalibus vtili / tam (que) necessaria cum alia innumera / tum tria praecipue bona libet admirari. Nempe fidem / prolem / sacramentū. Proinde si fides apud omnes gentes tam est seruanda: vt nec hostibus eam violare sine scelere liceat: (quam) fugiendum est: ne in cōiugio promissa pudicitia temeretur a cō iuge? Proles flagranti amore suscepta studiose nutrienda est: educanda religiose. Sacramētū facit: ne diuertere liceat: ne distrahatur [Page] coniugium: ne foedus perpetuum diuortio rumpatur: cum euangelicum dicat oraculum post coniugale pactum amplius nō duos esse sed vnam carnem: ne (que) homini fas esse separare: quod deus ipse cōiunxit. Quippe vnā viri et vxoris carnem interpretantur theologi / seu propter foeminae originem sumptā de viri latere: seu ꝙ ex duobus mare et foemina fit vna in prole caro: seu propter carnalem cō iunctionem: vt sicut qui se spiritualiter diligunt: vna amima esse dicuntur: hijs verbis testāte Luca. Multitudinis credētium erat cor vnū / et anima vna. Sic vir et vxor / inter quos mutuus est amor carnalis: vna caro esse dicantur. Sacramentū hoc matrimonij magnum esse diuus Paulus Ephesios docuit in Christo et ecclesia. Nam sicut Christus vs (que) adeo dilexit ecclesiam: vt se ipsum morti traderet pro ea sanctificanda: ita quo (que) et viri diligere debēt vxores suas: vt sua corpora. Et sicut Christus ecclesiae caput est: qui autem de ecclesia sunt: membra sunt corporis Christi: itidem vir mulieris est caput. His accedit: ꝙ sicut ecclesia subiecta est Christo: ita viris mulieres in [Page] omnibus. Cuamobrem quoniam theologi ita sacramentum finiunt vt sit sacraerei signum: et iuisibilis mysterij forma visibilis: desponsatio haec ecclesiae ad Christum: quam se non deserturum vs (que) ad saeculorum finem ꝓmisit: nulla in re verius aut aptius / (quam) in matrimonio significatur. An quod propter vxorem deserēdum esse patrem: quod matrem relinquendam Christus mortales docuit: non ipse mystice praestitit? Quid cum de caelis ad terram descendit: nonne quasi patrem deseruit? An non matrem reliquit: dum in credulam Synagogam cōtempsit? An non vxori sanctae ecclesiae adhaesit: qui nec supplicio crucis ab eius amore potuit deterreri? Quid illud? an non duo in carne vna Christus et ecclesia in vno corpore? Porro quemadmodum Adae sopito ex latere creata est vxor: ita ī passionis somno formata est sponsa Christo: de cuius pendentis latere / sanguis et a qua manauit: quandoquidem per sanguinem redem ptionis et baptismatis aquam venit ad redimendum nos a peccati captiuitate. Quae [Page] dum ecclesia credit: experrecto de somno mortis per resurrectionem Christo sponsa copulatur. Quoniā de diuinitate Christi tres sunt qui testimonium dant in caelo: Pater / Verbum / et Spiritus sanctus / et hij tres vnum sunt. Et rursus de humanitate / tres sunt qui testimonium dant in terra / spiritus / aqua / et sanguis: qui desponsatam Christo sanctā ecclesiam testantur. Quanta autem veneratione sint habendae nuptiae: Christus in Chana galileae mundo testatum reliquit: quando eas non modo dignas existimauit: ad quas ipse cum matre et discipulis accederet: sed eū quo (que) honorem hijs habitum voluit: vt diuinitatis suae specimen / mutata in vinum aqua: primum illic praeberet. Quo miraculo quid significatur aliud: (quam) vilem illum et vagum meretricium amorem / rem velut aquam spernendā / sancta et pudica cōiugali charitate quasi nectare cōmutari. Age nūc quisquis es: qui nō omnē in nuptijs tristitiam deponis: nū Christo vis esse seuerior? Is nuptias hilaris dignatus est inuisere: tu frōtis ī hiis nubilū [Page] seruas? Is miraculo (rum) primitiis nuptias cohonestauit: tu nullum hiis honorē deberi putas? Quid ꝙ Christus ipse ex coniugata nasci maluit: num parum ea res commendat matrimonium? At virgo illi mater erat. Erat quidem: sed coniugata: sed sociata marito. Etenim nō alia ratione melius redemptionis nostrae mysterium: ne id daemones resciscerent: caelari potuisset: (quam) ꝙ Ioseph pater nati Christi putaretur. (quam) (quam) ea re pudori quo (que) virginis recte consultum fuit: quando alioqui iudei diuini ignari consilij velut adulteram lapidassent Mariam. Quid ꝙ mulieribus parum pudicis praerepta est occasio culpam obumbrādi? si Christi quo (que) matrem falsis suspicionibus infamatam memorare possent? Iam fugiturae in Aegyptū virgini quod fuisset solatium viro destitutae? Qui sane maritus tantū vocabulo: re autem vera virginitatis simul et custos et testis illi datus est. Cuius in libris sacris nulla nunc esset mentio: sī nō illum Mariae nobilitasset cōiugiū. Quātaeigitur excellētiae quātae dignitatis ordo cōiugato (rum) est habendus? in quē adscribi filii dei mater nō recusauit.
[Page] Et (quam) (quam) sacris testimoniis nostra adhuc nixa est oratio: nō haec matrimonium sola cōmendant: immo illis missis abunde erit: quod laudes. An non quotannis quadam connubii spe cie caelo terram maritari videmus? Quid cum veris initio sub solis accessu cuncta virent? arbores frōdescunt: vites pubescunt pampinis: segetes frugum vbertatem spōdent: prata floribus vestiuntur: laeta florent omnia: nonne caelum ipsum terram velut spōsam praegnantem facere? Rursus (que) solis recessu: dum arbores comam: dum prata gramina ponūt: dum inculta iacent arua: dum squalent cuncta: dū frigora saeuiunt: nōne terra ipsa velut coniūx diuertente marito contristari videtur? An nō coniugii speciem quandam aminantia cūcta: quae caelo: quae terra: quae mari continentur: seruant? (quam) (quam) caetera: vt tulit libido: prona ad generandum ferūtur: alia delectis maribus: alia gregatim: pro sua quae (que) natura. Homines vero non ritu ferarum quotannis nouas foeminas sectantium / alias ex aliis quaerunt coniuges: immo sibi certissimam matrimonii dixerunt legem: vt quam semel amplexus est [Page] quis (que): viuus non dimittat. Memorat Valerius: cui Gellius astipulatur: post vrbem Romam conditam quingentis viginti tribus annis nullum visum repudium: Spurium (que) Carbilium: qui primus vxorē sterilitatis causa dimisit: (quam) (quam) tolerabili ratione motus videbatur: repraehensione non caruisse: ꝙ liberorū cupiditatem cōiugali fidei praetulisset. At qui si boni viri famam apud populū aucupamur: vnde facilius acquiri: (quam) ex coniugio possit? Nā modestiae opinionem cuiuis vel petulantissimo scortatori statim secum affert ipso nuptiarum die. Existimationis autem in ciuitatibus longe maioris coniugati semper sunt visi: quando si caelebs sāctissimis sit moribus: si vita modestissima: si grauitatem praese ferat Stoicam si dictum / si factum illius / nullum non laude dignum: si canos fundat e vertice: non dum adolescentiae deferbuisse videtur ardor: (quam) diu caret coniuge. Age dū in petendis honoribus si ad comitia candidati cōueniant coniugatus et caelebs: vter horū citius patietur repulsam? Genus / opulentiam / possessiones / fortunas / acta / et maiorum / et sua / iuxta vter (que) ostētat: [Page] ineantur: si libet: suffragia. Quis non eum ciuem magnis rebus gerendis aptiorem putabit: qui certissima fidei suae pignora coniugē & liberos reipublicae dabit: (quam) qui nihil ho (rum)? Saepe nam (que) solicitatis ad proditionem magistratibus cūctationē dederūt liberi: et quos patriae nihil mouit: filiorum deflexit charitas. Iam si a populo in senatū quem (quam) adsciri placetquis non coniugatum praefert caelebi? Illum affectus compositos: hunc adhuc concitatos. Illum sedatos mores: hunc nō dum paratos existimat habere. Age quando in concilium itur et dissidente senatu / singulorum expendūtur / tum personae / tum sententiae: nonne grauitatem quandam et pondus adij cit dictis auctoritas coniugij? Quot punctis: quot calculis superatur ibi caelebs? Illud vero palam in cōfesso est / rebus secundis coniugum ingens oblectamentum addere. Nam sī nemo suam imaginem / vel repraesentatam in speculo / vel in tabella depictam / nō gaudet intueri: quantum voluptatis ex liberis: in quibus viui patrum referuntur vultus: capere necesse est? siquidem oblectationem illa exiguam: hii immensam: [Page] illa inanem: hii solidam: illa breuem: hij diuturnam afferunt. Quantus autem laetitiae cumulus accedit: quum et vxorem et liberos adhilaritatem inuitantes habeas cō sortes? Cur quaeso festa iueunda? nisi ꝙ plures ea concelebrant? Cur laeta sunt conuiuia? nisi ꝙ gaudij fit cōmunio? An amoenitati loci cuiuspiam multum non demit solitudo? Ita (que) si cum multis quantumuis externis partita gliscit laetitia: quantum cum domesticis / cum vxore / cum liberis / communicata crescit? Rursus si fortuna saeuit: si procellam immittit: vt saepe solet his: quibus est fida maxime: si deiectum te premant aduersa: vnde maior erit dolenti cōsolatio: (quam) ex matrimonio? An coniūx: an liberi: cōsolantes afflictum: vt maior sit dolor: (quam) vt sanare possint: vna tecū moe rentes eum nihil minuent? An vxor communi fletu vehementiam testans amoris moestitiae non auferet partem? Quid adulti liberi patris miserantes sortem: nonne ipsa pietate: dum sibi partē vendicāt: eleuabūt vim moeroris? Vt enim onera gestatu grauia multis subeūtibus feruntur facilius: ita natura comparatum est: [Page] vt dolor qui multos tāgit: minus miseros cruciet. In magnae classis naufragio singulos aequi us casum ferre videmus: dum se nō solos a for tuna prostratos cernunt. Nec tamen eorū cuilibet lucri quic (quam) addit aliorum iactura. ꝙ si fracta naue caeteris in portum delatis / vnus quispiam naufragium facit: is se miserum clamat: is suum queritur fatum: is dolori succū bit. Quantum autem voluptatis ex infātibus capitur filijs: dum patrem venientē agnoscūt: dum arridentes amplexum petunt: dum fari primum incipiētes ridiculis quibusdam sonis verba nostra student imitari: dum breues sumentes iras saepe inter se de nucibus / velut reges de regnis certant: et maius est: (quam) vt possit: et notius: (quam) vt debeat: dici. Verūtamē: vt fortuna laeta semꝑ arrideat: quis tā re (rum) humanarū inscius est vs (quam): vt sibi vitae longaeuū tempus a morbis tutum spondeat? qui sane: quo quis lautioribus studet epulis: eo quem (que) saepius / vt pote ex multo suborientes luxu molestant. Quotū enim quē (que) corpus a natura tam bene constitutum habere videas: vt morbis nō infestetur? Quibus non nun (quam) ingruentibus / ac [Page] subinde monentibus nos esse mortales: quod tam fidum cuius (quam) ministerium? quae tanta vllius de remediis est solicitudo? (quam) assidentis cō iugis? (quam) filiorum nus (quam) a latere patris discedē tium? quorum de eius instauranda salute spes omnis pendet: quorū officio sa pietas: tametsi nullam opem aegrotanti possit ferre: demulcet tamen animum: aequiorem (que) reddit ad tormē tum ferendum. ꝙ si quis tam integra / tā firma est valetudine: vt nullis morbis obnoxiū sortitus sit corpꝰ (qui certe si quis est: phoenici merito est comparandus) At illi tamen ipsi sensim obrepet senium / ingentem secum afferens morborū cateruam: ipsum plane potius morbus insanabilis: et ex quo nulla medico (rum) arte quis (quam) vn (quam) conualuit. Tunc sane tunc maritale coniugū / nulli alioqui non aetati gratū / fructus sui promit vberimos. Etenim vxor si natu minor est: properantem indies citatius mariti senectutem sedula cura retardat. At si aequalis est viro: vel ut aedifitia duo contigua longo aeuo rimas agentia: quorum alterum de moliri non possis: vt non vtrum (que) labefactes: mutuo se sustentant. Nam liberi cum in tota [Page] vita parentibus iucundi: tum ingrauescentis senectutis: quum eorum singula membra pristino vigore destituta suum detrectant officium: firmissimum habentur tum adiutorium / tum praesidium: vt quā ab hijs per aetatem imbecillam pueri curam acceperunt: grata quadam naturae vicissitudine reddāt senio torpē tibus. Deni (que) si nullum omnino vulnus grauius infligi potest senectuti / (quam) orbitas: maius illi e diuerso solatium / (quam) ex liberis / nullum erit. Iam quid magis homines ad vicos frequentādos: ad oppida cōdenda: ad vrbes habitandas cōtraxit: (quam) cognatio? At haec ex matrimonio. Q multi reges conciliati sunt connubijs? Q multa stabilita foedera? quot regnis: quot populis inter se dissidentibus saepe pacem instaurauit vel vnum coniugium?
Horum exempla tam sunt in prōptu: vt nemo vlla desyderet. Quamobrem ne rem apertam confirmare videar: caetera transeunda censeo: quādo vnum hoc cōnubium: quod hodie cō ficitur: argumēto esse potest: quantum ad cō ciliandos reges valent nuptiae. De quo quāta in posterum expectatur commoditas: quāta [Page] futura vtilitas: non modo principibus ipsis hoc iunctis matrimonio: sed amborum quo (que) parentibus: eorum (que) regnis et populis: addo etiam finitimis: immo vero toti Europae: quis explicare queat? Etenim si cōiunctorum personas solas expēdis. Despondetur hodie Maria Francisco: Britanniarum regis filia Galliarum regis filio: clarissima potentissimo: speciosissima pulcherimo: rubens rosa lilio: ex lō go regum stemmate genus ducēs / ex regibus oriūdo. At si fructū si cōmodū ha (rum) nuptia (rum): si rem ipsam vocas ad calculū: duo reges potē tissimi cōciliantur. stabilitur cōcordia duobus regnis latissimis. duo foedere coeunt populi finitimi: ne (que) ignaui hij at (que) ignobiles: aut quos pacatos esse tantum ipsorū referat: sed quo (rum) saepe dissidium non minus finitimos: (quam) ipsos infestauit. Ipsa nā (que) regna non magno diuisa freto natura sic inter alias locauit nationes: vt nō nisi magno alio (rum) vel incommodo bellū gerere: vel cōmodo pacē agere: inter se possint. Cui nō nimis est notū superioribus bellis turbulēta fuisse omnia? classibus armatis obsessa maria: spoliatos aliarum nationū [Page] mercatores: naues nō hostiū modo / sed sociorū quo (que) cōpilatas: nihil nō ausos praedones: ad haec alia (rum) gētiū piratas his se immis cuisse: vt eo praetextu grassarētur in omnes licentius: tandem pene interclusum totius Europae cō mertium. Nam quae terra inuicem damna sunt illata: quantum armentorum abactum: quantum protritum segetum: quot agri populati: quot incēsae villae: quot oppipa direpta: quantum esfusum sanguinis: quantum miseriarum exhaustum: omitto recensere: ne publicam laetitiam partam nobis hiis nuptijs intēpestiua temporum illorum commemoratione videar interpellare. Nunc contra regna haec nō bello modo / verum etiam omnis belli suspitione remota / fide data at (que) accepta foedere iungē tur. Pacata erūt maria. Mercatores securi sine vllo praedonum metu: quocū (que) libeat: nauiga bunt. Impune amplius nō grassabuntur truculenti pirate. mutabūt genus vitae nisi paenas dare malēt. Viduae: quae bello maritos amiserunt: nubēt iterum. Amissa bello restituetur iuuentus. Fuga deserti colētur agri. Pecudes per saltus furem nō timentes errabunt. Villae [Page] oppida extruentur. instaurabuntur incensa [...] Leges vigebūt. valebit aequitas. Reipublicae disciplina florebit. Feruebit religio. Quaestus artiū erit vberior. crescet opulentia. Disciplinis liberalibus erudientur iuuenes. Senectus trāquillo fruetur ocio. Famē nō timebit paupertas. Vilitas annonae redibit. Augebitur ex istimatio bonis. Malis licentia minuetur. Sed quid facio: qui bona pacis enumerare contendo: quasi nō plura sint: (quam) vt vllus ea sermo possit assequi: quando Christus ad superos rediturus nihil: quod discipulis relinqueret: maius habebat: (quam) pacem. At illam nobis certam pepererunt hae nuptiae. Illam hoc coniugium in posteros dabit. Illam tu Maria regnis hiis cō firmasti: O (quam) felicibus nata nobis auspicijs: quae duobus regibus pignus data es pacis. Quantum fortunae debes: quae in te / nō modo quae foeminis clarissimis tribuere solet: sed et quae potest: omnia cōtulit. Tu regis filia regis futura es vxor: tu reges (vt auguramur) mūdo es aeditura. Tu patrē regem potētissimū felix ostentare potes (vt parce coram dicā) cū caeteris virtutibus regijs ornatū cumulatissime: tū [Page] in liberos pietate pene plus (quam) paterna: cui nō minor vn (quam) de filia sancte instituenda: (quam) de alenda / cura fuit. Tu reginā matrem foeminam sanctissimā aetatis nostrae singulare pudiciciae exēplū es nacta: cui maius est de te caste educanda studiū: (quam) de aedenda in lucem solicitudo fuit. Q hij dies noctes (que) nihil curāt: nihil student: nihil cogitant aliud: (quam) quomodo te sum mo loco natā pari marito copulēt. id quod dei virtute tandem praestiterunt. Desponderunt marito regis opulentissimi filio: cui post mortem patris regnum debetur Galliae: qui ex om nibus fortunae bonis: quae certe sūt ei maxima: nihil ostentare potest vel sublimius velsplendidius: (quam) ꝙ tu cōiunx illi contigisti. Quantula pars est tuae dotis pecunia promissa marito? Quā tu formae venustatē afferes in thalamū? quae nimirū ī te tam est visenda / tā insignis: vt vel sine dote maritū / at (que) eum ipsū regē fuerit īuētura. Q est venusta facies? Q vultus pudicus? (quam) frons verecunda? Quāta oculo (rum) gratia? Quae genae rubicūdulae? Quae rosea labella? Qui dētes ebur cādore superātes? Quae lactea ceruix? Q singula mēbra siciter se cōposita: [Page] sic apte respondentia? vt cum te formaret: secum ipsa natura certasse videri possit. Vt maiestatē patris: vt matris pudiciciā: vt vtrius (que) cōstantiā ipso refert ore? Q īgēs pietatis specimen tenella hac aetate praebet? Vt viso patre se proripit e nutricis sinu? vt nihil festinātem moratur: donec euadat ī collū? Quos tūc amplexus? quae primulis labellis suauia praebet oscula? Q discessuro diuellitur inuita? nec nisi reditū spondentē dimittit. Ne (que) hijs minores ostentat affectus in matrē. Cui nō haec in parē tes pietas fidē facit certissimā: maritū hanc in posterū sancte deamaturam. Has tu Maria dotes deferes ad sponsum. Ad haec ex Britannia feres tecū in Galliam id: quod omnem dotem superat: fidā pacē / stabile foedus / et nullis obtrectatorum fraudibus violabile: quo nihil Gallicis populis esse potest optabilius. Huiꝰ tu pacis viculū: tu nodus es futura. Si Helena: que funestis nuptijs tot natiōes ī bellū traxit: de Troia incēsa / de expugnata patria / post tot saecula male audit: (quam) ingenti apud posteros fama tuū celebre nomē erit? quae tot cōcordi foedere gētes cōciliasti? Tu noua affinitate veterem [Page] Britānico (rum) et Gallico (rum) regū cognationē iam ꝓpe obsoletā renouabis. Tu patriae: tu finitimis instaurabis pacē. Quātū debes patri: qui nihil molitur magis: (quam) tuā amplitudinē? Quātū? ꝙ ꝑfecit: vt ante felix esses: (quam): quid esset felicitas: ꝑ aetatē posses scire? Multi filias ad olescere: multi grādescere sinunt: nec de collocādis est studiū. At hic adhuc infanti parauit iam maritū: ne (que) eum nō aequalē: sed nec aetate dispari: sed sūmo loco natū: sed late regnaturū. Quātū fatis debes: ꝙ hoc matrimoniū duo (rum) amplissimo (rum) viro (rum) sacri senatus cardinaliū Sedis Aplicae de latere legato (rum): quos innumerae virtutes ad tātū hono (rum) euexere fastigiū honoratur praesētia? Quo (rum) alter Eboracensis pōtifex ex sacro fōte tibi rursus nascēti fidei sponsor cōtigit: cui (certo scio) ꝓ charitate illa immēsa: qua te velut spiritualis pater amplectitur: prae nimia laetitia praecordia saliunt: ꝙ te pro tua dignitate videt collocatam. Qua in re mira tum sedulitate tum prudentia conficienda / et singularis inte pietatis / et fidelissimi in regiam maiestatem obsequij / specimen exhibuit. Superest: vt cū vtro (rum) (que) principum [Page] horū parentum propēso in pacem animo cō fectae sint hae nuptiae: deum omnipotentē / optimum / maximū / votis nūcupatis placemus: vt eas fortunare: vt ratas esse velit. Quem pia mente bene sperantes precamur: vt faustū felix (que) sit hoc matrimonium coniugibus ipsis: ambo (rum) parentibus: eo (rum) regnis: populis Britannicis et Gallicis: finitimis deni (que) Christia nis (que) omnibus. vt concordi connubio vitam cōiuges transigant. vt plurimam sobolis propaginem hijs nō grauetur largiri. vt huic nouae sponsae det vteri foecunditatem: quo non modo natos ex ea: sed nepotes quo (que) et ꝓnepotes / et deinceps caeteros / multo regnantes honore / posteris videre liceat.