GULIELMI TEM­PELLI PHILOSOPHI CANTABRIGIENSIS EPISTOLA DE DIALECTICA P. RAMI, ad JOAN. PISCATOREM ARGEN­tinens. uná cum Joan. Piscatoris ad illam epist. responsione.

[figure]

LONDINI, Excudebat H. Middletonus, pro Ioh. Harrisono, & Geor. Bishop.

M. D. LXXXIII.

ORNATISSIMO VIRO JOANNI PISCATORI ARGENTINENSI GULIELMUS Tempellus S. D.

ANIMADVERSIONES tuae in P. Rami Dialecticam (ornatissime Piscator) tan­tum apud nos & tam illustre nomen con­secutae sunt, ut qui Piscatorem nescierit, nihil in Dialecticis exquisitum scire vi­deatur. Ego certé pro eo quo Logicae di­sciplinae veritatem amore complector, tantum tibi tribuo, quantum excellentissimo philosopho tribuere debemus. Nam quae duae res ad summam laudem possunt valere plu­rimúm, eae profectó in te elucent ambae: libertas judicii, & ingenii magnitudo. Illa fecit ut te ab eorum hominum er­roribus vindicares, qui nihil solent ad illustrandas discipli­nas praeter jejunam subtilitatem & Aristotelis nomen af­ferre: haec ita nos afficit ut certé admiremur, & praeclari deinceps aliquid cupidissimé expectemus. Quód si P. Ra­mus revivisceret, & tuam in expoliendis dialecticis excel­lentem cupiditatem intueretur: equidem gratularetur ipse sibi, & Joanni Piscatori sese permultum debere fateretur, quód ad suum studium limandae veritatis dialecticae, indu­stria Piscatoris accessisset. Neque veró tibi verendum erat, ne erroris animaduersio minús ei jucunda accideret. Fuit ille vir, si quis alius, in studium disceptandae veritatis, & erroris profligandi tantoperé incitatus, ut si quid ali­quando [Page 4] accuratius occurrisset, sive id ipse invenis [...]e [...], sive ab alio vel infimo accepisset, vehementiús laetaretur. Atque hoc plané Rameum est, & pati se de errore admoneri, & lae­tari si ab aliquo corrigatur. Dum igitur te ad Rami diale­cticam perpoliendam & erroribus liberandam retulisti, fe­cisti profectó illud quod Petrus Ramus factum voluit, & iietiam facere debent, qui Rameae disciplinae instituta se­quuntur, id est, studium excolendae, veritatis profitentur. Quanquam hērcle, utcunque fueris in animadversionibus illis cum summa laude versatus: tamen nescio quo modo non illae mihi ita satisfaciunt, quin putem posse á Joanne Piscatore erudi [...]issimo homine exquisitius al quid perfecti­úsque proferri. Ac proinde scribere ad te non alienum vi­debatur, & vehementer rogare, ut qua luce ingenii omnia feré assequeris, eádē in logicis Rami pauló accuratiús di­sceptandis ut are. Atque ut id eó alacriús suscipias, expo­nam quid mihi in animadversionibus tuis non tantoperé probetur. Quod eó libentiús facio, cúm propter alios qui idá me contenderunt, tum propter P. Baronem Gallum, non modó perfectum in theologia magistrum, sed homi­nem etiam caeterarum artium laude excellentem, qui mi­hi ad istudsuseipsendum author accessit. Cui quidem id olim contigit quod jam tibi. Nam cúm relictis elegantiis Peripateticae familiae, ad Rameae institutionis disciplinam accessisset, & j [...]m P. Ramo propter similitudinem studio­rum ac ejusdem gentis cognationem familiariter uteretur: incidit ille quidem in eas feré difficultates, quibus tu Rami dialecticam irretitam esse differis. Mihi de nonnullis in mentem subinde venit dubitare: sed tamen ipse me susti­n [...]o; ne, quod propter infirmitatem judicii non asse quor, id propter temeritatem condemnasse videar. Quid ergo? Quod in Ramo non ausim, id in Piscatore audebo? Con­demnare animadversiones tuas non audeo: immó probo & laudo: sed ita tamen, ut earum plerisque non valde assen­tiar. Scripsi igitur ad te, ut illud tuum divinum acumen dili­gentissimé in omnem partem excites: ut mihi homini ado­lescenti & in literarum studiis vix mediocriter versato ali­quid impertias disciplinae tuae. Quod facillimé consequêre, si, [Page 5] quae á me pro Ramo levissimé disseruntur, in iis erravisse me docueris. Nam ea medius-fidius instituti mei summa ratio est, non ut te refellam: sed ut á te in iis quae nesciam, erudiri possim. Age igitur: & quid mihi in animadversio­nibus tuis minús probetur, attende. Non placet tibi Ra­mea 1. artis logicae definitio. Quid ita? Quia & vox illa bene redundat, & disserendi verbo non omnis logicae doctrinae vis comprehenditur. Redundātiam esse vis, quoniam idem tibi expressum videtur, quod artis vocabulo continetur. Veréne istud á te dicatur, videanius. Artis integra natura, praeceptis & praeceptorum methodo consumitur. Nam si arti praecepta perpetuae veritatis, homogenea, partibus re­ciproca, & ad elegantem ordinis formam revocata, con­cesseris: nihil á te ad suam ipsius constituendam essentiam requiret amplius. Atqui veró quod arti tanquam summū bonum proponitur, id nullam partem é materia formá que constitutae artis assumit. Quid enim? ecquid finē constructi aedificii, materia ejusdem ac forma, aliqua ex parte cōtine­ri dicemus? Tu cúm fini nomen externae caussae assingis, cúmque extra effectum consistere, non autem effecto in­clusum esse disseris: non vis hercle aliquam finis partem materia rei compositae formá (que) comprehendi. Sed quam­libet artem habitum esse dices bene agendi. Quid tum? Illa [...], quae finis est cujusvis disciplinae, nulla ex parte, ma­teria aut forma artis continetur. Quod veró de arte ge­neratim dicitur, id ex lege [...] speciatim in diale­ctica explicatur. Artis finis, est bene agere: dialecticae ve­ró, bene disserere. Quae ergo (inquies) vocabulo Bene sub­jecta vis erit? Equidem illius actionis, quae totius artis vi­ribus efficitur, perfectionem notabit. Perfectio autem huius actionis, nónne ab arte profecta est? Quis negat? non tamen in ipsa arte inclusam esse concedo: nisi for­tasse quicquid ab efficiente in effectum transfunditur, id efficiente comprehendi fatendum sit. Ne (que) interim [...] est, ut eádem actio, & effecti & finis rationem obtineat. Verúm tu ista videris ornatissime Piscator: ego satis assecutꝰ sum, si te ista quasi velitatione, quae ipsi mihi non tantope­ré probatur, ad illustriorem quandam explicationé provo­caverim. [Page 6] Agedum: Vox illa disserendi non arridet. Tropum 2. esse non inficior. Sed ita illustris tropus est, ita in disertissi­mis authoribus frequens, pené ut vox illa non tropo modi­ficata, sed à natura ad eam significationem facta videatur. Quid tropo illo declaretur, nemini obscurum esse potest. Omnem profectó dialecticae vim comprehendit: sive rei inveniendae consilium spectes, sive dispositionis alicujus in enunciato & syllogismo & methodo rationem conside­res: adeó ut tropi hujus rejiciendi justa caussa subesse non possit. Sed tua hujus definitionis correctio quae-nam est? Ais, dialecticam meliús definiri artem docendi. Non valde repugnarem, nisi docere nihil aliud tibi esset, quám enuncia­to quaestionem declarare, vel syllogismo eandem demon­strare. Ex quo fit ut allata abs te definitio, [...] non sit. Nā qui dialecticam sic definit, is rem generalē per duas in re generali comprehensas particulas interpretatur. Di­alecticae definitio, ad omnes dialecticae partes communi­ter attinebit. At ubi in tua definitione, argumenti inventio [...] ubi methodi disciplina? utra (que) certé exclusa est; cúm tibi docendi ratio; enunciati & syllogismi usu tota vertatur. Non minús mihi tua illa de materia & forma dialecticae, a­liena 3. videtur explicatio. Materia (inquis) dialecticae argu­menta sunt. Quód si materiam quae ad logicae artis stru­cturam requiritur, intelligis, (ut certé intelligis) dabis veni­am si á te dissenserim. Nam in constituenda dialectici arti­ficii fabrica, ipsa praecepta materiae rationem obtinent. Quod ex artis definitione perspicitur. Sed quae forma dia­lecticae? argumentorum (inquis) cum quaestione dispositio. Non placet hercle. Artis enim forma, toti arti convenire debet. Hanc veró quam affers, nec capere inventio, nec su­stinere enunciatum, nec methodus ferre potest: immó ve­ró nec doctrina syllogismi. Ubi ergo argumentorum cum quaestione dispositio consistet? Cujus rei forma erit? certé operis illius, quod syllogismi praeceptis contexitur. Nam in eo ad vim consequentiae deducendam quaestio cum ar­gumento perartificiosé disponitur. Argumenti definitio sa­tis tibi accurata videretur, nisi arguendi vocabulum displi­cer 4. et. Usurpatur, si place [...], [...], (in quo tamen non [Page 7] valde tibi assentior.) Quid tum? Nullum certé ex omni­bus vocabulis aptius huic loco, nullum elegantius occur­rit. Nunquam ego declaramentum illud tuum, vel documen­tum, cum verbo arguendi ulla ex parte conferendum putabo. Hîc de duplici usu argumenti sic disputas, tanquam P. Ra­mum plané fugisset: aisue, ab eo declarationis & argu­mentationis distinctionem minimé explicatam esse. Et­enim in comparatorum animadversionibus istam P. Ramo inscitiam attribuis. Quid dicam? Nulla mihi ingenio Pi­scatoris indignior animadversio visa est. Quorsum illa P. Rami de axiomate instituta praecepta? Quorsum tot locis & tam solicité contendit, alia enunciati judicio explicari, alia disceptari syllogistico? Quorsum de sophista [...]um va­nitate conqueritur, quód omnem logici judicii usum ad syllogismi subtilitatem transtulerint & alligarint? Ecce Pi­scator á Piscatore refellitur. Arguere (inquis) Ramo signifi­cat non solúm veritatem alicujus affirmationis aut nega­tionis probare seu demonstrare, qui vulgaris hujus verbi usus est: verumentiam rei cujuspiam naturam declarare seu explicare absque ullo syllogismo. Fateris igitur, duplicem argumenti usum, alium in declaratione, in demonstratione alium, suisse P. Ramo cognitum satis & exploratum. Ut ve­ró tuam de argumenti bipartito usu sententiam magis illu­stres, rem universam á capite repetitam, & tuis praeceptis comprehensā, velut ob oculos proponis. Hoc nēpe modo:

Dialectica est ars docendi.
Quod ad docendum proponitur, vocatur quaestio.
Quod ad docendum adhibetur, vocari potest do­cumentum.
Documentum est duplex: declaramentum aut ar­gumentum.
Declaramentum, est documentum, quod abhibe­tur ad explicandum quaestionem simplicem.
Argumentum, est documentum, quod adhibetur ad explicandum quaestionem conjunctam.

De logicae artis definitione jam diximus. De subjecto di­alecticae lautius quiddam & splendidius requiro. Nam si ex­plicatio subjecti informanda fuit, equidem ejusmodi subje­ctum [Page 8] notari debuit quod generale est & totius artis com­mune. At quaestio, nō est inventionis, non semper axioma­tici judicii, non methodi subjectum. Ubi igitur hîc [...]? Deinde praeceptum quaestionis, utpote quae ex ar­gumentorum conjunctorū ambiguitate oriatur, in arte dia­lectici judicii exponendum fuit. Quod quia alibi fuit, id [...] non est. Perge veró. Documentum est duplex, de­claramentum 6. aut argumentū. Non probas mihi ista quae dicis. An una eadem (que) res, pro duplici usu duplex statue­tur? idem equus arationi scilicet & vecturae deservire po­test: ideóne in duo genera distrahetur? An Sequana Parisi­ensis propter multiplicem usum multiplex erit? sed mitta­tur partitio: & partitionis membra separatim persequere. Primó definiatur quid sit declaramentum. Peracta res est. Tum in partes tribuatur. Quomodo igitur declaramentū partiris? Haud dubié in caussas, effecta, subjecta, adjuncta, dissentanea, comparata, & reliqua é primis istis derivata. Bene est. Postquam omnes declaramēti species singillatim explicaveris, argumenti tractationem aggredere. Definia­tur consimiliter: deinde in membra dividatur. Sed in quae obsecro? an in illa ipsa in quae declaramentum distinguitur? At rem transactam repetis, & dissidentibus generibus eas­dem species a [...]ingendo, distributionis legem violas. Quód si alias argumenti partes constituis, quám quae declaramé­to tributae jam sunt, veras argumenti species praetermittis. Vides quid ego in tua illa Iogicae artis inchoata delineati­one desiderem. Tu veró ad elegantiorē deinceps animad­versionē meditare. Quin etiam illud attende, recténe ar­gumenta 7. per se considerari dicantur. Reclamas. Cur tan­dē? quia argumentū (inquis) sine eo quod arguitur, esse aut intelligi non potest. Quid Ramus velit, non assequeris. Ra­tiones solae & per se consideratae hîc dicuntur, quae non in unam sententiam conjunctae, sed liberae ab axiomatica di­spositione spectantur: adeó ut etiamsi mutua relatione cō ­tineantur, possint tamen absoluté & per se, id est, enunci­ato non dispositae considerari. Non minús in prima argu­menti 8. partitione reprehendenda erravisti. Argumentum artificiale aut in artificiale á Ramo efficitur. Hîc propter [Page 9] membri posterioris falsitatē, distributionis elenchum esse vis. Atqui veró Rami sententiam non satis acuté interpre­taris. Non enim testimonium ideo inartificiale dicitur, quia nulla ars illius inveniendi traditur (quorsum enim id à Ra­mo diceretur, cúm excogitandi testimonii rationem prae­cepto comprehenderit?) sed quia arguendi vim ab artifici­alibus assumit. In Ramea caussarum tractatione non pau­ca corrigis. Ad perficiendam caussae definitionem verbum 9. Fit adjungendū esse putas. quasi particula illa (nempe Est) non cujus [...]ibet caussae in effecto cōstituendo vim satis enu­cleaté complecteretur. Nam quód novam caussae partitio­nem 10. effinxeris, & in ea finem materiae formaeue praepo­sueris: vide ne dum partitionis elegantiam consecteris, á le­ge methodi descivisse videare. Nam si rei effectae finis ex­titerit, necesse est praecessisse materiam & formam: at si ma­teria fuerit, non ideo sequitur finem esse. Nec si in re com­ponenda de fine primúm cogitetur, idcirco caeteris caussis naturâ prior dicetur. Efficientis prima distinctio, quibusdā 11. á te partibus amplificata est. Ego partitionem illam, si de­fuerit, non valde desiderem: si adfuerit, non magnope­re recusem. Fuit illa quidem P. Ramo comperta: sed il­lius judicio non tantoperé necessaria videbatur. Brevissi­mé admonere, satis erat: praesertim cúm illorum contra­riorum ea ratio sit, ut alterum ex altero statim elucescat. At veró cúm tuam in formae partitione diligentiam at­tendo, 12. venit mihi in mentem Horatianum illud: Aliquan­do bonus dormita [...] Homerus. Quid enim? Qualem nobis formae distributionem exhibes? Logica forma, est enti­um & non entium communis. Tu in forma partienda duas particularis Entis species proponis: Formam scili­cet rei physicae seu naturalis, & externam corporis figu­ram, sive id natura sive artificio constet. In quo omnes illae de artis materia formaue leges violantur. De finis 13. distributione quid loquar? Quod Ramus judicio quodam seponendum é dialecticis putauit, id tu denuó reponis. De partitionum veritate non pugnabo: de necessitate addu­ci non possum ut assentiar: praesertim cúm una eadem­que de fine praeceptio ad quem vis finem cognoscendum [Page 10] & intelligendum commodissimé possit satisfacere. Quod 14. veró ad parem rei explicandae & illustrandae facultatem attinet, quam in subjecto & adjuncto esse vis, in eo mihi non persuadebis, nisi aliqua ad authoritatē tuam ratio ac­cesserit. Illud certé ausim dicere; quod abs te effertur, id [...] non esse. Nam virtutis utilitas magis é subje­cto, in quo exercetur, quám ab adjuncti laude illustratur. Est etiam in consequenti animad versione, quod non valdè 15. approbem. Duas illas particulas ( omni & semper) in pro­prii definitione redundare disseris: quia propriū est quod soli convenit. Primó aliquod de qualitate praeceptum in adjunctorum loco, subtili & accurata definitione compre­hendere, id nunquam P. Ramo, logicae disciplinae leges sequenti, propositum aliquando aut est, aut esse potuit. Nā qualitas, specialis adjuncti rationem notat. Ac proinde Ramus de qualitate non sic praecepit, tanquam esset argu­menti inveniendi viam traditurus; sed ad illustrationem praecepti illius quod adjuncti definitione comprehenditur, ut alia quaedam adjuncta, sic qualitates recensuit & adhi­buit: in quarum proferendo exemplo communem loquen­di consuetudinem sequutus est. Deinde utcun (que) ista á Ra­mo dicantur, certé animadversionis tuae ratio mihi non fa­cit satis. Propria qualitas (inquis) est, quae soli subjecto con­venit. At istud non est [...]. Anima vitae, sensus, ra­tionis particeps, soli homini convenit: anima tamen non est propria hominis qualitas. Ulmus soli terrae actis radicib▪ innascitur: ulmum tamen in propriis terrae qualitatibus minimé opinor numeraveris. Verū reliqua persequamur. Disparatorum in liberalitate & avaritia exemplum repre­hendis. 16. Adversantur (inquis) non disparantur. Affirmatio­nis argumentum expecto. Quanquam quid expectē, cúm hoc ipsum á te de contrariis agente iterum refellatur? Mi­hi liberalitas & illiberalitas aduersa sunt: species veró illi­beralitatis in avaritia, est liberalitati disparatum, cúm non é regione eidem adversetur. Ne (que) veró é prima Tusculana 17. ad contradicentia illustranda exemplū illud non satis con­sentaneum videri debet. Fatetur tandem Atticus, mortu­os miseros non esse. Quo argumento hanc confessionē ab [Page 11] Attico expressit Marcus? An non argumento contradicti­onis? Sané veró. Nam quum primúm, ad monitus á Marco, se contradicentia locutū esse animadvertit: fate or (inquit) quoniam extorsisti, qui omnino non essent, eos ne miseros quidē esse. At si quis ita disserat, mortui non sunt, ideó (que) ne miseri quidem, eum á subjecto disserere contendes. Sit ita. Quid? An idcirco Marcus contradictionis argumento illā Attico confessionem non extorsit? Mortui sunt, mortui non sunt, contradicentia esse concedes. At quorsum ista contradictio explicatur? Equidem aut nullo consilio, aut idcirco ut istam de qua loquor confessionē ab Attico Mar­cus eliceret. Non absimilis in priuantib. reprehensio est. 18. Exemplum istud ( Semper eris pauper si pauper es, &c.) é Mar­tiale productum, abjudicandum & tollendum esse censes: quoniam hujus argumenti consecutio (ut ais) non é natura privantium, sed proprii, dependet: nam sublata nota pro­prii, consecutio non valet. At (inquā) Pauper & Dives pri­vantia sunt: utrúm veró recté consequatur, id ille viderit, qui argumentum é privantibus ad quaestionis demonstra­tionem petit. Sed quid est cur argumentum á proprio esse putes? Particula ( solus) si per se spectetur, propriam sem­per qualitatem non designat: designet tamen si libet: an ideo á Martiale in illo disticho, adjuncti argumentum ad­hibetur? Si dixeris; dicas etiam necesse est, argumentum illud (SOLOS DIVITES) esse vel pauperibus vel opi­bus adjunctum. Sed ut pauper & dives, sic vita & mors, ta­cere & loqui, in privantibus numeranda sunt. At parium (inquis) collatione tractantur. Quid tum? Quasi in istius­modi exemplis, non duplicis affectionis ratio spectari pos­sit. Si eorum oppositionem, quae é mutua dissensionis affe­ctione elucescit, consideres: possunt ad praecepti de con­trariis expositi illustrationem referri. Sin veró ipsorum in pari quantitate comparationem attendas, nonnullam ad praecepta parium demonstranda vim afferunt. Perve­nimus 19. jam tandem (eruditissime Piscator) ad comparato­rum animadversiones tuas: in quibus es accusationem quandam secutus, sed neutiquam meo judicio consecutus. Rami praecepta, tanquam inania & nullo judicio tradita [Page 12] animadversiones tuae sustulerunt. Nunquid etiā & nova pepererunt? certé nova. Non enim in sese aliquid Rameae ac veteris elegantiae complectuntur. Id facilimé intellige­mus, si allatas abs te comparatorum definitiones excusse­rimus. Age igitur: proponantur, & possintne logicarum le­gum severitatem ferre, videamus.

Argumentum (inquis) á pari est, cúm in anteceden­te & consequente enthymematis par est ratio ve­ritatis, seu par probabilitas.
Argumentum á majori est, cúm enthymematis an­tecedens est magis probabile quám consequens.
Argumemtum á minore est, cúm enthymematis antecedens est minús probabile quám conse­quens.

Haec est illa tua in comparatorum explicatione tam in­signis accuratio: ad quam refellendam quid á me in gene­re disputetur, attende. Primó definitionibus istis, non quae fit essentia & natura comparatorum, sed quae vis sit conse­quentiae, cúm enthymemate disponuntur, diserté explica­tur: adeó ut judicandi comparati, non autem inveniendi praeceptum tradideris. Deinde qui per syllogismi partem antecedentem & consequentē argumentum logicae inven­tionis definit, an non praeposterum quiddam in definiendo & heterogeneum consectatur? Dialecticae inventionis ar­gumentum, est antece condente acsequente syllogismi, multó prius & generalius. Tuae veró definitiones ejusmo­di sunt, ut si admittantur, anté explicanda ac cognoscenda syllogismi doctrina sit quám tradi de cōparatis praecepta intelligiue possint. Praeterea cúm singulorum compara­torū singulae definitiones ita instructae sint, ut non omnibus in suo genere comparatis conueniant, nónne lex illa [...] violatur? At definitiones istae quas affers, compa­ratis illis minimé conveniunt, quae tu ad declarationē rei adhiberi vis, sed iis solummodó quae syllogisticae demon­strationi inseruiunt. Quod veró ad majoris & minoris de­finitionem attinet, utra (que) in alia etiam argumenta cadit. Nam si quis hoc modo argumentetur: Catilina est doctus, ideóque bonus: hîc enthymematis antecedens est magis [Page 13] probabile, quám consequens: nulla tamen á majore argu­mentatio est. De hoc porró enthymemate quid dicemus? Satrapes non potest sufferre tantos sumtus: tu igitur non potes. An probabilius est, minus in Satrapa ad perferen­dos sūtus inesse facultatis quám in homine mediocris for­tunae? Equidem hujus enthymematis & caeterorum simi­lium, quibus tu argumentum á majore contineri vis, ante­cedens minús probabile est.

At dices, probabilius esse, Satrapam posse sufferre tan­tos sumptus, quám alium quempiam inferioris conditio­nis hominem. Concedo: sed illud addo, consecutionis ra­tionem jam plané mutatam esse. Satrapes potest sufferre tantos sumtus: quid hinc consequetur? An illud? Tu igitur potes. At (inquam) tibi argumentatio á majore semper ne­gando conficitur. An ergo illud? Tu igitur non potes. At ejusmodi á majore consecutio ridicula fuerit: & allatis abs te majorum axiomatis minime consentanea. Quocirca in comparatorum animadversionibus assentiri tibi non pos­sum; praesertim cúm de quolibet feré enthymemate, sive comparato sive simplici argumento concludatur, id dici possit, antecedens esse vel pari cum consequente probabi­litate vel impari.

Sequitur dissimilium animadversio. In dissimilibus ex­emplum 20. é prima Virgilii Ecloga desumptum adhibita cor­rectione perpolis. Ut canibus catuli, &c. Ais dissimilitudinem non esse, nisi ita explicetur: Non ut canibus catuli, sic Mā ­tua Romae similis est. Atqui veró Ramus contractam dis­similitudinem, non explicatam esse vult. Mantua (in­quit) non est Romae similis. Dissimilitudo ista contracta, est á pastore Virgiliano illustrata simill: Ut nec canibus catu­li, nec matribus hoedi, sic nec Mantua Romae similis est. Quam affers de subalterno genere & subalterna specie di­visionē, 21. veram esse fateor, sed minimé necessariam. Hîc O­vidianū 22. de animalium divisione exemplum minús idoneū esse putas: quia in eo non generis in species divisio, sed di­stributio á subjectis contineatur. Mihi secus videtur: Nam primó genus in species tribuitur: tum unaquaeque species subiecto loco illustratur. Appendix illa, quam distributioni 23 [Page 14] subjecisti, suis ipsa viribus plané concidit. Nam ais, te de vocabulorum ambiguorū significationibus praecipere. At distinguere ambiguam vocem in sua significata, non est ar­tis dialecticae; quae disserendi praecepta tradit: sed hominis potiús Lexicon aliquod meditantis.

Sed enim in testimoniorum animadversionibus mirifi­eam 24. subtilitatem exprompsisti. Vide tamen quanta ex ista subtilitate emerserit confusio. Doces, testimonium qua­tuor modis dividi posse: á forma: ab efficiente: ab objectis: ab adjuncto. Istas ego divisiones nescio quid magnae con­fusionis complexas esse disputo. Nam quaelibet testimo­nia, sive verbis aut factis contineantur, sive promissiones aut confessiones fuerint, sive cum jurejurando aut sine ju­rejurando extiterint, quaelibet inquam testimonia, divina sunt vel humana: adeó ut testimonii ab efficiente distribu­tio caetera omnia comprehendat. Deinde promissio & confessio, verbis continentur, aut factis repraesentantur: & utraque quum verbis continetur, est pronunciata aut scripta. Sic divina & humana testimonia verbis aut factis feré consistunt. Porró é praecedentibus testimoniis quod­libet est cum jurejurando aut sine jurejurando. Ac proin­de in hac quadruplici testimoniorum distributione, logicae disciplinae, leges negliguntur. Immó & methodi in­versio isthuc accessit. Nam illa ab efficientibus distribu­tio praecedere debuit. Si enim author sit á quo testimoni­um proficisci potest, non tamen enumerata illa testimonia esse sequitur.

De vi probationis, si quis in genere perexiguā esse dix­erit, 25. id tibi [...] non erit: quia testimonium veré divinum vim probationis habet maximam. De authori­tate divini testimonii, maximam illam esse libentissimé fateor & praedico: at quae ratio? certé non tam propter nudum testimonium, quám propter adjuncta perpetuó ar­tificialia argumenta. Cúm enim Deus testatur, is profe­ctó testatur, qui infinitae semper potentiae est, qui res uni­versas quantum vis abstrus as ac reconditas accuraté cog­noscit, qui errare falli (que) non potest, qui arbitratu suo res singulas hoc illóve modo & creauit olim & creatas sapi­entissimé [Page 15] administrat. De Ramea humani testimonii divi­sione non luctabor tecum. Mihi [...] nunquā fuit.

Hactenus tuae in logicae inventionis praecepta animad­versiones productae sunt. In animadvertenda judicii do­ctrina non ita multus es. Utrum axioma, affirmatum an affirmans dici debeat, levis est controversia: major est illa de veri axiomatis definitione. De veritate definitionis Ra­meae 26. confiteris, sed tuam accuratiorem esse judicas. Mi­hi tua non satis videtur instructa commodé. In hoc enun­ciato, Quanquam Piso est doctus, tamen improbus est, dissenta­nea affirmando cōponuntur, attamen verum axioma est. At fortasse dices, ratione vinculi disjungi ista dissentanea▪ sit ita. Dicamus igitur hoc modo: Non quanquam Piso est doctus, tamen est improbus. Vides jam dissentanea utroque modo disjungi: falsum tamen enuntiatum est, at ex tua de­finitione verum esse debuit. Distributio veri axiomatis in 27. contingens & necessarium, á te non immeritó reprehen­ditur: non enim [...] est. Hoc Ramus ipse ani­madvertit, ut & caetera si quae sint consimilia. Sed quo­modo adhibita correctione subtiliús limabitur? Agedum. In axiomate discreto ais te á Talaeo dissentire. Ille nega­tionem 28 discreti, putat esse posse legitimam contradictionē connexi affirmati. at tu istud non probas; quia antecedens connexi non veré affirmatur, sed affirmatio ejus fingitur: at in discreto negato antecedens conceditur esse, tanquam simpliciter & veré affirmatum fuerit. At (inquam) cúm discretum negatum affirmato connexo contradicit, illius antecedens non alio modo conceditur & ponitur, quám antecedens connexi, ut in illo exemplo quod affers. Si ab­est á culpa, caret etiam suspicione: Quanquam abest á culpa, non tamen caret suspicione. Perinde est ac si diceres, Si abest á culpa, vel detur abesse á culpa, non tamen suspicione ca­ret. In disjunctis in super elenchum quendam animad­vertisti. 29 Ramus generatim ait significari, é disjunctis uni­cum esse verum. Tu id [...] non esse disseris: quia in eo disjuncto, in quo divisio de genere diviso enunciatur falsum esse constat, ut, omne animal rationale est vel irra­tionale. Hîc (inquis) non significatur, é disjunctis unicum [Page 16] esse verum. Immo veró, Piscator, & in hoc disjuncto illud significatur. Nam si illud disjunctionis membrum de ani­mali quovis verum fuerit, hoc certé de eodem falsum erit: cūm utrum (que) nulli animali conueniat. Sic é contingenti­bus disjunctis unicum esse verum, mente concipimus, & significare volumus. Sed ut falleris cúm axioma istud fal­sum 30 esse dic is in eo disjuncto, in quo de ipso genere enun­ciatur divisio: sic non minús erras, cúm verum esse conten­dis in eo tantúm disjuncto, in quo divisio enuntiatur de specie generis divisi. Equidem in omni é disjunctis divisi­one parem veritatē obtinet; sive sit divisio generis in spe­cies, sive subjecti in adjuncta, aut adjuncti in subjecta: prae­sertim cúm Ramus non disserat, unicum é disjunctis sem­per esse re ipsa verum, alterum falsum: sed id ab enuncian­ [...]e significari & intelligi, é disjunctis propositis unicum esse verum. Vtcun (que) á te meritó reprehendantur caetera, equi­dem 31 syllogismi simplicis in affirmatum & negatum parti­tio reprehēdi non debuit. Non est (inquis) [...]. At (inquam) in syllogismo cōposito nulla ratio habetur affir­mationis & negationis, si exceperis id quod de propositio­ne cōpositi praecipitur, ut nēpe perpetuó affirmetur. Quod in syllogismo composito reliquū est, id totum assumēdo & tollendo conficitur: id veró quod assumitur tollitúrve, u­ [...]úm affirmatum an negatum sit, nihil interest. In simplici syllogismo aliter res habet: quia scilicet ex affirmatione & negatione ratio consequentiae dependit. Quod cúm mini­mé fiat in cōposito: necesse non est ut affirmationis & ne­gationis affectio ad syllogismum compositum transferatur. Sed demus, convenire composito ut affirmatus & negatus dicatur. Quomodo affirmatum compositum definies? an ex affirmatione omnium partium? at nullus tum é dis­junctis erit affirmatus. an ex affirmatione duarum? at tum disjunctus semper affirmatus, nunquam negatus e­rit. an ex affirmatione unius? at hoc modo omnes cōpo­siti erunt affirmati. Quomodo etiam negatus composi­tus definietur? an ex negatione omnium? at propositio cō ­positi semper est affirmata, an ex duarū negatione? ar non convenit disjuncto▪ an ex negatione unius partis? cujus [Page 17] tandem? si conclusionis: non cadit in primum disjunctum. Si alicujus ex antecedentibus: quid est cur syllogismus no­men negati potiús ab aliqua antecedentis parte, quám á conclusione acciperet? Difficultates istae non patiuntur ut affirmationis & negationis affectio, communis syllogismi simplicis & compositi efficiatur. Consimilis error est in se­quenti 32 partitione syllogismi simplicis. Eundem Ramus in generalem, specialem, & proprium partitur. Partitio á te re­jicitur, quia duo posteriora membra sunt consentanea. quo modo obsecro consētanea? proprius (inquis) est species syl­logismi specialis. At inquā longé erras, vt é definitione spe­cialis, quae proprio syllogismo non potest attribui, potes in­telligere. Generis autem definitio semper speciei conue­nit. Id te fefellit, quód in diuisione enunciati simplicis, spe­ciale enunciatum genus efficiatur particularis & proprii. Vocabuli igitur similitudo errorem peperit. Exposui jam (ornatissime Piscator) de animadversionibus tuis quid sen­tiam. In quo si id assecutus sim, ut te ad uberiorem Rameae disciplinae explicationem, & ad depromendum aliquid é tuis praeclarissimis studiis, unde ego multa possim meam ad utilitatem petere, vehementiús excitarim: cepisse me é literis hisce ad te datis perhercle magnum fructum puta­bo. Vale. Dat. Londi. 12. Cal. Iul. Anno Dom. 1581.

PRAESTANTISSIMO JUVENI, GULIELMO TEM­PELLO, PHILOSOPHO CAN­tabrigiensi, Joan. Piscator S. P. D.

NISI candor animi tui (praestantissime Tempelle) cúm ex amica illa Christia­ni (que) animi plena salutatione, tuae (que) erga me summae benevolentiae professione, quam tua manu in libello ad me misso inscripsisti: tum ex illa de tuae scriptionis consilio contestatione: tum denique ex caeteris libelli tui disputationibus quas de rebus philosophicis variis contra diversos commentatus es, abundé mihi cognitus at (que) per­spectus esset: equidem suspicionem irrisionis mei quam ex principio epistolae ad me tuae conceperam, deponere vix potuissem. Quum enim nomen meum tantopere abs te extolli, tantas (que) animi dotes quantas ego (excepta judicii libertate) non agnosco▪ attribui mihi viderem: veniebat mihi in mentem praefationis clariss. viri acutissimiue philosophi, Jul. Caes. Scaligeri, ad Cardanum: qua, de subti­litate ad illum▪ vel potiús contra illum scripturus, tantis e­um laudibus effert, ut maximi eum facere videatur: quem tamen in ipsis illis exercitationibus sūmae stupiditatis cras­sissimaeue inscitiae subinde coarguit. Similiter me abs te [...]audari suspicabar. Verumenimveró quum cogitarem, ab officio hominis Christiani alienissimum esse, sinistram fa­cilé de quoquam suspicionem concipere, conceptám [...] a­lere: id mihi operam dandam existimavi, ut genium animi tui ex caeteris illis commentationibus tuis quae me non at­tingunt, penitiús explorarem & quám maximé possem in­timé intuerer. Perlectis igitur universis, praeter alias insig­nes animi dotes quibus [...]e á Deo Opt. Max. ornatum esse perspexi, eximium quoque candorem atque sinceritatem in te esse animadverti: quo factum est ut sinistra illa opini­one quam initio de te conceperam, plané sim liberatus. Id quod ideo tibi significare volui optime Tempelle, ut meum [Page 19] erga te [...], justissimum quidem illum, testatum tibi fa­cerem. Etenim si redamant aquilae, redamant delphines a­mantem: cur non homo hominē, & (quod plus est) Christi­anus Christianum redamaret? praesertim juvenem ornatis­simum atque amabilissimum, á quo ipse gemino beneficio ultró sit affectus. Nam & nomen meum landibus quám li­beralissimé prosecutus es: (quanquam id parciús factum velim) & tua me disputatione atque provocatione ad phi­losophandum de rebus subtilissimis vehementer excitasti. Atque utinam tantum mihi ad animadversiones meas vel vindicandas vel emendandas otii esset, quantum fuit ad il­las meditandas & conscribendas: non equidem gravarer, vel accuratissimé copiosissiméque de his rebus scribere. Nunc quoniam gymnasii Moersensis nuper ab illustri Co­mite ADOLPHO á Newenar mea opera aperti at (que) con­stituti, cura mihi incumbit: cogor levi (ut ajunt) brachio ne­gotium hoc tractare. Dabo tamen operam ut quantum in me erit, desiderio tuo satisfaciam, & mearum in Rami Di­alecticam animadversionum rationem pauló uberiús tibi exponam.

Age igitur, quid primúm in animadversionibus meis de­sideras? 1. Nempe quód adverbium Bene in Ramea Logic [...] definitione redundare dixi: ut quod ipso artis vocabulo contineatur. Contra hoc judicium meum tu ex artis caussis essentialibus disputas: quas ponis praecepta tanquam ma­teriam, & Methodum tanquam formam ▪ tum assumis, id quod arti tanquam summum bonum proponitur (h. e. finē artis) nullam partem é materia formaue constitutae artis assumere. Hîc primúm attendas velim, dissensionis inter nos cardinem in definitione artis pené totum versari. Nam si ars recté definitur habitus bene quippiam efficiendi: pla­num est, adverbium bene vocabulo artis contineri: ac pro­inde in definitione Dialectices expressé positum redun­dare. Si veró ars definienda est comprehensio praecep­torum catholicorum methodicé informatorum: prima quidem fronte videri possit, notionem bonitatis seu per­fectionis agendi (quam uno verbo [...] Graeci vocant) in arte inclusam non esse: veruntamen accuratiús conside­ranti▪ [Page 20] inclusa esse apparebit. Etsi enim non est inclusa sim­pliciter, videlicet ut pars essentiae▪ quo modo continetur in definitione priore: tamen inclusa est aliquo modo, vide­licet ut effectum in efficiente▪ quo modo [...]uccus palmitū inclusus erat in vite▪ quo modo fructus inclusus erat in se­mine. Etenim [...] ex arte veluti manat ac gignitur. Sed utra artis definitio melior? Aristoteleáne, quam ego: an Ramea, quam tu sequeris? Age, primo omnium cōside­remus conjugatum, id est artificem. Quem ergo intelligi­mus artificem? num cum qui praecepta catholica metho­dicé informata, vel libro descripta habet, vel mente com­prehensa tenet? an potiús cum qui praecepta illa non solúm tenet: verúm etiam iis, jam saepe multúmque ad vsum adhi­bitis atque exercitatis, quoties opus est, promté atque ex­pedité uti eorum (que) vi praeclarum opus pŕere potest? Certé usus artem facere, usitato proverbio dicitur. Et nos Germa­ni artem ex ea facultate vocamus Kunst, á verbo Koennen, id est posse: Graeci veró appellarunt [...], á verbo [...]: quod párere significat: Nam [...] illud Socratis in Cratylo, quód [...] quasi [...] dicta sit, eó quód cum intelligentia mentis conjuncta sit: subtilis magis quám vera est. Quin etiam apud Latinos ut arx ab arcendo, sic ars ab artando videtur dicta: eó quód artifex partes materiae inter sese co­artet, id est coasset, coagmentet, aptet. Quód si igitur arti­fex vocatur is qui praeclarum aliquod opus potest pŕere: ars etiam recté dicetur praeclari operis pariendi facultas quaedam. Hîc dices fortasse, aliud esse facultatem, aliud ha­bitum: quarum qualitatum illam, [...]; hanc veró, [...] A­ristoteles in Categoriis appellat, & pro diversis qualitatis speciebus proponit: ac proinde si ars recté definiatur bene quippiam efficiendi facultas: non recté eandē difiniri bene efficiendi habitum. Hoc si diceres: responderem, Aristote­lem [...] id est habitui, tanquā diuersam speciem oppone­re nō simpliciter [...], id est facultatē: sed [...], cum additamento, [...], id est facultatem natu­ralem, h. e. á natura insitam: unde equidem colligo esse, eti­am [...] quandam [...], id est facultatem non á natura ingeneratam, sed consuetudme [Page 21] acquisitam: qualis nimirum est illa [...] quam in categoria qualitatis definit Aristoteles. Nec veró quicquam vetatut una eadémque res, & [...] id est habitus dicatur, ratione sub jecti á quo habetur, cuiue inhaeret: & etiam [...], id est facultas, ratione finis, nimirum operis ad quod efficien­dum destinata est.

Hisce praemissis, vide amus nunc quid tua demonstratio contra primam meam animad versionem instituta, ponde­ris habeat. Primus sy llogismus tuus hic est.

Artis essentia constituitur ex praeceptis tanquam mate­ria, & praeceptorum methodo tanquam forma:
A [...]qui artis finis nihil é materia forma (que) constitutae artis assumit.

Quid hinc efficitur? nempe, artis finem nihil assumere ex artis constitutae essentia. Hanc demonstrationem de fi­ne artis in genere, si ad speciem quaestionis propositae, de arte scilicet Dialectica, applicare velis: sic nimirum colli­gendum tibi erit, ut syllogismum principalem proponas.

Nullius artis finis quicquam assumit ex artis constitutae essentia.
Bene disserere, finis est ali [...]is jus artis, nimirum Diale­cticae.

Quid jam concludetur▪ nempe, Bene disserendi actio­nem nihil assumere ex Dialecticae constitutae essentia. Plus certé ego ex verbis á te positis elic ere bona consecutione non possum. Jam illa tua conclusio an eum animadver­sione mea pugnet, tu videris: hoc quidem apparet, te vo­cabulum artis aliter vsurpare, atque ego illo usus sum. Ego. n. artis vocabulo usus sum ad significandū habit ūquen­dam & facultatem in mente artificis: tu veró idem voca­bulum usurpas ad significandum legitimam praeceptorum descriptionem, quorum ductum artifex in agendo sequi­tur. Sed nec illud mihi probatur, quód negas, finē arti pro­positum ullam partem é materia formaue constitutae ar­tis assumere. Primúm ipse sermo, lubricus & inconstans est. Quatenꝰ enim arti finis aliquis propositus esse dicitur: intelligitur ars ut habitus in mente artificis; cui propter artem seu ratione artis, finis certus, videlicet, ce [...]ti operis [Page 22] effectio, proprié loquēdo dicitur esse proposita. Quatenus autem ars dicitur esse constituta ex praeceptis tanquam materia, & methodo tāquam forma; non jam ꝓprié ut ha­bitus intelligitur in mente artificis: cúm possit etiam ex­tra artificis mentem ars, h. e. artis descriptio, sic constituta esse, ut sané est in monumentis librorū. Sed rem ipsam vi­deamus. Tu finē artis nullā partem é materia forma (que) ar­tis constitutae assumere dicis. Ergo finem cōsideras utrem é suis partibꝰ constantē. quibus illis? nónne materia & for­ma? at non omnis finis, ne (que) etiā cujusvis artis finis, ita cō ­paratus est. Hoc igitur non est [...], fini artis abs (que) ulla exceptione partes attribuere. Deinde alienū hoc ipsum est ab eo fine de quo tu mecū disputas. Etenim bene disserēdi actio, non est res é partibus constituta: nam bonitas illa seu perfectio actionis, ipsa inquam [...], si cum actione disse­rendi conferatur, non se habet, nec ut materia ad formam, nec ut forma ad materiam, sed ut adjunctum ad subjectum. Sed intelligamus sermonem tuum commodiús, & impro­prié partes fini attributas esse sentiamus: eam (que) catachre­sin, tanquā tolerabilem admittamus: maximé quū in [...] (qui finis artis est) ipsa [...] seu actio, materiae: [...] ve­ [...]ó seu bonitas at (que) perfectio formae analogiam quandam habere videatur: sed negabisne, finem artis, & nominatim [...], quicquā, ex artis constitutae materia forma (que) assu­mere, aut ulla ex parte iis contineri at (que) comprehendi in­clu á mye esse? Unde igitur [...] manat ac depromitur? Negari nō potest, quin ex ipsa arte, ex ipsa inquā artis essē ­tia seu natura, demque ex artis materia & forma. Quód si [...] ex arte depromitur: necesse est ut in arte sit inclusa. ‘Quaeris hîc ad confirmandum tuam de finibus artium sententiam,’ Ecquid finem constructi aedificii, materia ejus­dem ac forma, aliqua ex parte contineri dicemus? Ego ve­ró nō puto verendū nobis esse, ne si hoc dixerimus quisquā nos falsae affirmationis coarguat. quis enim constructi aedi­ficii finis est? nū quid cōmoda habitatio? at tota cōmodé ha bitandi vis nónne aedificii m [...]eria forma (que) cōtinetur? Sive enim materia aedificii nō sit [...]ona; sed vitiosa, putris, pesti­lens; habitatio nō erit salubris: sive forma; aut nimis angu▪ [Page 23] sta, aut nimis ampla, aut alieno loco posita conclavia conti­neat; nō erit habitatio jucunda. Quid? quód hîc opus artis cum ipsa arte confundis. Dixeras, finem arti propositum nullam partem é materia formaue constitutae artis assu­mere. Hoc probaturus, subjungis: ‘Quid enim? ecquid fi­nem constructi aedificii, materia ejusdem ac forma, aliqua ex parte contineri dicemus? Ecce pro exemplo artis, exem­plum operis artificiosi attulisti. Quod quidem erratum, novae subtilitatis inventionem (ut spero) nobis suppeditabit.’ Ec­ce enim quatenus ars ex praeceptis & methodo, tanquam materia & forma constituta dicitur: nónne sic operis cu­jusdam artificiosi rationem habet, quomodo videlicet edi­ficium, é sua materia formaue constructum, opus artifici­osum aut certé artificiale est? Quaero igitur, cujus artis vi opus illud artificiosum, é praeceptis methodo (que) quasi com­positum sit atque effectum? Equidem eam artem Logicam esse, promtissimé respondebis. Logica igitur illa ars est, cu­jus beneficio artium praecepta legitimé conformantur? sa­né. Quaeramus nunc ulteriús. Nónne ipsius quoque Logi­cae praecepta legitimé informari possunt? quis neget? max­imé quum à P. Ramo tanta legum Logicarum observantia Logicam constitutam descriptamue videat: ut quae legiti­ma non fint, non multa occurrant. At cujus artis vi P. Ra­mus artem Logicā tam legitimé informavit? Nempe ipsius Logices. Mira res, idem á se ipso ortum habere. At profe­ctó ita hîc res habet. At (que) hinc (ut opinor) vulgaris illa di­stinctio Logicae in docentem & utentem manavit. Etsi enim Logicae usus nihil aliud est quám docere: tamen appellati­one docentis Logicae eum illius usum notasse videntur, quo ad se ipsam docendā, h. e. Logicae artis praecepta describen­da, adhibetur. Utentem veró appellarunt, quum sese extrá proferret, & ad alias artes ac omnino res quasvis alias do­cendas explicādas (que) adhiberetur. Sed ut ad propositū re­vertamur, excipies fortasse contra Aristoteleā artis defini­tionē, non esse eam [...] quippe quae de solis artious mechanicis sive [...] intelligenda sit. Equidem negare id non possum: quum ipse Aristoteles eo in loco [...] ab arte excludat: quo tamen nomine non quamvis [...], [Page 24] sed eam tantúm quae morum est, intelligit: quippe quam postea prudentiae ut propriam attribuit: Veruntamen mi­hi videtur nihil vetare, quo minús verbum [...] generali­ter accipiatur, per synecdochen speciei; quum generale nullum extet quod [...] & [...], id est effectionē & acti­onem, tanquam species oppositas complectatur. Ita ut om­nis ars sive [...] sive [...], habitus quidam sit in men­te artificis, quo is idoneus est ac promtus ad finē arti pro­positum bene recté (que) efficiendum. Verúm enimveró ut ars dicatur habitus, ‘id tibi in disputatione tua Ethica alienum videtur. Quid ita? Quoniam (inquis) habitus perceptionē usum (que) artis potiús notat, quám illius essentiam accuraté complectitur. De perceptione, si rem ipsam perceptam eo verbo intelligis;’ quod dicis, aliquo modo concedo: habi­tus enim seu habitudo notat rem, quae habetur: quae si a na­tura non insit, ut saepe hominis corpori sanitas, agilitas, pul­chritudo; perceptione in habentem introduci solet, atque ita perceptio, h. e. res percepta nominari possit. De usu veró quod dicis, nequaquam concedo. quis enim non videat, a­liud esse habitum, aliud usum? Vsus non est [...], sed [...]. utitur enim artifex habitu mentis suae, id est arte, quando aliquod suae artis opus molitur: sicut athleta utitur robore, habitu scilicet sui corporis, quando ad colluctandum cum antagonista cōgreditur. Verúm in definitione artis Aristo­telea, nec illa tibi particula satisfacit qua differentia á fine sumta expletur, videlicet [...], ‘id est, cum ratio­ne vera. Nam ut ars vera ratione nitatur, inquis, id satis ar­ti non est. potest. n. id vera niti ratione quod fortuitae naturae est. At vel in mechanicarum artium praeceptis requiritur, ut nunquam in errorem artificem deducant: quod hercle (inquis) fieri potest, si contingentem veritatem compre­henderint. At, inquam, praestantissime Tempelle, tum de­mum reprehensio haec tua vim aliquam habere videretur, si artis vocabulo praecepta artis, ut tu intelligis,’ ab Aristo­tele intelligerentur. at is artis nomine habitum quendam, h. e. qualitatem quandam in mente artificis, crebris actio­nibus comparatā, se intelligere profitetur: Artis veró prae­cepta, quae in agendo artifex sequitur, iis ipsis verbis, meo [Page 25] quidem judicio, notare voluit. quippe is demum artificiosé & cum vera ratione agit, qui in agendo ductum certorum legitimorum (que) praeceptorum sequitur. Quanquam tu ipse hîc inter artem & artis praecepta distinguere vidêris, ubi artium mechanicarum praecepta appellas: quae distinctio si vera est, vt est: non igitur rectè rursum praecepta artis cum arte confundis, vbi praeceptis contingentem veritatem at­tribuis, quam antea ipsi arti attribueras. Sed revoco me ab ethica tua disputatione ad epistolam tuam dialecticam.

Quid igitur in hac prima velitatione (sic enim hoc cer­tamen nostrum appellare tibi visum est) quid inquam per­agendum restat? ‘Nempe ut ad tertium quoque prosyllo­gismum tuum respondeam: ubi meo (ut aiunt) gladio ju­gulare me conaris. Tu quum fini, inquis, nomen externae caussae affingis: eumue extra effectum consistere, non au­tem effecto inclusum esse disseris: non vis hercle aliquam finis partē materia rei compositae forma (que) comprehendi.’ Quid si ego hîc par pari referam: & tuo vicissim gladio tuum ipsius jugulum petam? Dicis, me fini nomen caussae externae affingere. Sentis igitur, finem caussam externam non esse. Quare erit tuo judicio finis caussa interna, & effe­cto inclusa. Sed quaeres, adhuc ne finem nominari velim caussam externam? Equidem sic nominari posse puto: quia etsi finis in destinato est, quod attinet ad finis efficiendi po­testatem: non tamen finis in destinato in est, ut pars essen­tiam constituens: quo modo insunt materia & forma. Ex­emplo declarare conabor. Munitio pedis, finis est calcei. Et inest calceo vis muniendi pedem, quem tamen nō sem­per munit, sed solúm quum indutus est: non autem in est calceo vel ipsa munitio pedis, vel muniendi pedis vis, ut pars essentiam calcei constituens: sed altera quidem ut ad­junctum contingens, altera veró vt necessarium. Verùm animadversionis meae conclusione reprehensa, conaris eti­am ejusdem rationem at (que) argumentum pervellere. Dicó, quamlibet artem habitum esse bene agendi. Excipis: ‘Quid tum? illa [...], quae finis est cujusvis disciplinae, nulla ex parte materia aut forma artis continetur. Nempe hîc rur­sum eandem (quod pace tua dixerim) cantilenam canis:’ [Page 26] & sententiam partim falsam, ‘partim á proposito alienam identidem repetis. Sed addis: Quod de arte generatim di­citur, id ex lege [...] speciatim in Dialectica expli­catur. Artis finis, est bene agere: Dialecticae veró, bene dis­serere.’ Bene, inquam, habet. Si artis finis, est bene agere: er­go ars é suo fine recté definietur, habitus bene agendi: ac proinde Dialectica, quum sit ars, habitus etiam erit bene agendi seu efficiendi. sed quam actionē? nempe actionem docendi, seu disserendi Quod quid aliud est, quám Diale­cticam esse docendi seu disserendi artem? adverbio scilicet Bene non expresso, sed artis voce comprehenso.

Ad extremum hujus primae disquisitionis fateris: perfe­ctionem actionis (id est [...]) totius artis viribus effici, & ab ipsa arte proficisci: at negas tamen, eandē in ipsa arte esse inclusam. ‘quam quidem negationem dubitatione qua­dam corrigis, quum ais: Nisi fortasse, quicquid ab efficien­te in effectum transfunditur, id efficiente comprehendi fa­tendum sit. Ego veró, si unicum hîc verbum addatur, & transfusio non solúm Ab, sed etiam Ex efficiente fieri dica­tur: (quo quidem modo dicendum fuit,’ ut ad propositū di­ceretur accommodaté) omnino fatendum esse affirmo, de quo tu hîc dubitas. Quomodo enim transfundi quippiam ex efficiente posset, nisi ipso efficiente comprehenderetur? Verbi gratia: Quomodo succus ex vite in palmites posset transfundi, nisi vite succus contineretur? similiter si perfe­ctio disserendi, ex arte Dialectica (sive Rameam, sive Ari­stoteleam artis definitionem sequare) in actionem disse­rendi transfunditur: ut certé transfunditur: quis negave­rit, perfectionem disserendi in arte disserendi esse veluti inchisam? Sed satis, ac fortasse plus satis de prima mea a­nimadversione disserui: quae disputatio si illustrioris ex­plicationis vim continere tibi videbitur, equidem operam me non lusisse gaudebo.

Sequitur nunc de verbo disserendi: cui ego in Dialecti­ca 2. definienda verbum docendi, tanquam proprium modifi­cato, anteponendum censeo. Tu tropum esse fateris: sed quia & illustris & usitatus sit, justam ejus rejiciendi caussam subesse negas. At ego tropum hunc nec ut obscurum dam­no, [Page 27] nec ut inusitatum rejicio: quin potiús quám illustris hîc tropus sit, ex Varrone declaravi: quam ue frequenter, apud Ciceronem praesertim, optimum dicendi magistrum, oc­currat, admonui: Verúm hinc non efficitur, docendi verbum non meritó, in definitione quidem constituenda praeferri. Ut enim praeferatur, justa haec caussa subest: quia proprium est. quó accedit & altera, non minoris momenti: quia ni­mirum omnes differentiae partes complectitur: quum dis­serendi verbum non omnem Dialecticae vim (quod tu ni­mis confidenter asseveras) comprehendat: id quod ex tro­pi declaratione quam in animadversionibus meis posui, manisestum est. ‘Sed negas, docendi verbum (ut á me qui­dem accipiatur) ad omnes Dialecticae partes communiter attinere: quippe cúm mihi omnis docendi ratio, enunci­ati & syllogismi usu vertatur. ubi ergo (quaeris ex me) in tua definitione, argumenti inventio? ubi methodi disci­plina? tum asseveras, Utraque certé exclusa est. At ego inventionem argumenti inclusam, disciplinam veró me­thodi si non sit inclusa, non tamen exclusam esse dico.’ Quid enim? Qui docet, id est vel quaestionem simplicem enun­ciato declarat, vel conjunctam syllogismo demonstrat: nónne quatenus haec agit, argumentis inventis utitur? quis enim sine argumentis docere quippiam possit? At ubi ma­net methodus? Illi scilicet tum demum locus est, quum ad docendum questiones complures sunt propositae. Qui autem uno tempore quaestiones plures tractat, is non ma­gis docet, quám qui unicam tantúm quaestionem explicat. Plus quidem docet, & plus artis adhibere opus habet: at non docet magis. Quare vides (ut opinor) docendi verbo methodum non excludi: sed potiús tanquam docendi par­tem, aliquando necessariam, includi.

Praete [...]ea aliena tibi videtur mea de materia & forma Di­alecticae 3. explicatio: verúm si explicationis illius rationem expendisses, fortasse minús aliena tibi visa esset. Nunc ru explicationis meae ratione omissa, contra ipsam solúm ex­plicationē disputas. Dixi materiā Dialectices esse argumē ­ta. Rationem apposui: quód ex argumentis conster expli­catio quaestionis. Formā esse dixi, argumētorū cū quaestione [Page 28] dispositionem. Rationem adjeci: quoniam illa dispositio faciat ut explicatio quaestionis judicari at (que) intelligi possit, ac proinde nomen explicationis mereatur. Hîc fateor, me arti tribuisse qd proprié conuenit operi artis▪ ut si quis di­ceret, materiam artis aedificandi esse lapides, caementum, ligna: formā veró, illorum inter sese dispositionem: quum hae partes proprié loquendo non artis aedificandi, sed ip­sius aedificii sint. Peto igitur ab aequis lectoribus, ut me tan­quam [...] locutum intelligant: ut qui distinato as­scripserim quod proprié fini convenit. Etsi autem habitu­dines mentis non videantur é materia formaue constare: tamen ut haec illis [...] tribuantur, á ratione alienū non videtur. Sicutigitur explicatio quaestionis quae Dialectici opus est, ex argumentis tanquā materia, & argumentorum dispositione tanquam forma videtur constare: sic ipsa Dia­lectici ars ex argumentorum inveniendorū facultate, tan­quam materia: & ex facultate eorundem disponendorum, tanquā forma, constare videtur. Hîc tu rursum ex artis de­finitione disputas: nec me aliter artem definiisse recorda­ris. ‘In constituenda logicae artis structura, seu Dialectici artificii fabrica, ipsa (inquis) praecepta materiae rationē ob­tinent.’ Concedo. Sed ego materiam non structurae artis, id est, praeceptionis: sed ipsius artis, quatenus in mente ar­tificis ut facultas quaedā consideratur, indicare volui. Por­ró formam Dialecticae artis non esse argumentorum cum quaestione dispositionem, ideo tibi non placet: ‘quod artis forma toti arti convenire debeat.’ Hanc veró quam affers (inquis) nec capere inventio, nec sustinere enuntiatum, nec methodus ferre potest: immó veró nec doctrina syllo­gismi. ‘Hîc rursum artis Dialecticae partes enumeras, qua­tenus ea voce ipsa artis descriptio intelligitur: at ego Dia­lecticam ut habitum seu facultatē quandam disserendi in mente Dialectici seu disputatoris cōsideravi.’ Qua sané ra­tione dispositio argumentorum cum quaestione, h. e. facul­tas disponendi argumenta cum quaestione, si cū ipsa argu­mentorum inuentione, hoc est, argumentorū inueniendo­rum facultate comparetur, ut forma ad materiam se vide­tur habere, & utra (que) hac facultate uniuersam artis disserē ­di [Page 29] vim atque naturam contineri. Hîc autem miror, te isti meae formae tam iniquum esse, ut ne quidem doctrinae syl­logisimi eam convenire concedas. At ego non solúm do­ctrinam syllogismi, verúm etiam enunciati ista forma cō ­prehendi dico. quorum illud é syllogismi definitione per­spicitur: hoc veró intelligi ex eo potest, quod dispositio ar­gumenti cum quaestione simplici, hoc est, cúm ea re de qua quaeritur simpliciter, nihil aliud est quám enunciatum. ut quid est peccatum? Peccatum est [...]. hîc definitio dispo­nitur cum nomine definito: quae dispositio scilicet enunci­atum est. Cujus exēpli occasione obiter admonere placet: definitionem absolvi posse vno verbo. Id quod prima fron­te mirum videatur ei qui didicerit, partes definitionis du­as esse, genus nimirum & differentiā: ad quae utra (que) enun­cianda aut mente concipienda, duabus vocibus videtur o­pus esse. At istud necessarium non esse, & interdū utram (que) partem voce unica comprehendi posse, definitio illa pec­cati Apostolica appertissimé evincit. Esse. n. definitionem articulus in Graeco additus admonet: quippe ait Apostolus [...]. Verúm haec vox [...] etsi unica est, ta­men 1. John. 3. 4. propter compositionem vim duarum obtinet. Quum enim composita vox sit ex particula priuante [...] & nomine [...]: perinde est ac si diceretur [...], priuatio legis, id est, conformitatis cum lege▪ quam fortasse [...] haud inscité aliquis appellauerit. Quid enim aliud est peccatum quám inconformitas cum lege seu á lege discrepantia? sed haec extra propositum. ¶ Venio nunc ad quartam quaestio­nem 4. disputationis tuae: an scilicet argumenti vocabulum recté adhibeatur ad significandum rationē qua aliquid de quo quaestio simplex instituta est, n [...]dé & absque syllogismo declaratur. Tu [...] in eo sensu usurpari, non valde te mihi assentiri dicis. At catachresin exempla probatissi­morum linguae Latinae authorum, maximé Ciceronis, a­bundé evinceret: apud quos argumentum quoties docēdi instrumentum notat, semper ad quaestionem conjunctam syllogismo demonstrandam refertur. Ais, nullum ex omni­bus vocabulis occurrere huic loco aptius, nullum elegan­tius. At mihi quidē perquam ineptum ac ridiculum vide­tur [Page 30] novum hoc, & ante Dialecticam á P. Ramo tradita [...] inauditum loquendi genus, ‘quo jam illius sectatores dice­re solent: In hac oratione, Ignis urit, duo argumenta sunt.’ Unde praeclara illa scilicet cujusdam Ramozelotae distin­ctio nata est, qua iste divisit argumentum in arguens & argutum. O argutum acutissimi philosophi inventum! ‘Sed nullum (inquis) occurrit elegantius: meumue illud declaramentum vel documentum cum verbo arguendi nulla ex parte conferendum putas.’ Partius ista viris. Ad eleganti­am sané quod attinet: fate or libenter atque etiam profite­or, declaramenti vocem tam malé meas ipsius aures ferire, vix ut apud quenquam pronunciare ausim. Sed non ideo nulla prorsus ex parte declaramenti vox cum vocabulo ar­gumenti conferenda est: quin potiús illi [...] usur­pato longé, tanquā proprié rem significans anteferendum est. Etsi enim elegantia verborum meritó laudatur: tamen philosophis quoties docendi perspicuitas postulat. [...] (ut Aristoteles loquitur) concessum est. Hinc J [...]l. Consentit Cicero lib. 3. de finibus, non procul á principio. i­tem lib. 1. A­cadē. quaest, De subtilit. exercit. 1. Caesar Scaliger, purissimus alioqui scriptor, quum G [...]aecum verbum [...] in disputatione contra Cardanū e [...] oc­currisset: Quae (inquit) quā ob caussam á nobis dici neque­at improportionalitas, non video. Non. n. in foro versa [...]ur, aut in Romano comitio: sed in cōmuni theatro sapientum, sub oculis veritatis: cujus supellectilem atque appara­tum, non tam nitidum, quám opulentum esse decet. ‘Nec ipsius Rami dive [...]sum hac de re judicium fuit: ut qu [...] in ap­pellatione specierum pro vocabulo formarum, perspicu­am logicae veritatis intelligentiam (ut Talaeus ait) m [...]luit, quám rhetoricam Ciceronis elegantiā: ac si peccandum hic sit, judicavit multó satius esse peccare in voluptatem auriu [...], quám in rerum notionem & sensum: quod acci­deret, si duo argumenta uno verbo appellaremus. Nec propterea in [...]ingendis vocabulis monstrosam illam bar­barorum (qui scholastici vulgó dicuntur) temeritatē pro­bo: sed analogiam prudenter observandam judico:’ qua equidem, vocabula illa á me usurpata, documenti inquam & declaramenti, tueor atque defendo. Porró duplicem argu­menti usum P. Ramo plané incognitum fuisse non sentio: [Page 31] sed tamē nec distinctis appellationibus ab eo explicatum, nec in exemplis Inventionis distincté & quantum sa­tis erat, proponendis observatum esse conqueror. Id quod uno atque altero exemplo demonstrare non grava­bor.

In capite de materia, itē de forma, item de effectis, nul­lum ponitur exemplum demonstrationis. Nam qui syllo­gismus ex facto Alexandri, qui Parmenionem & Philotam propter conjurationis suspicionem morte mulctavit, elici potest: eo non demōstratur quaestio ex effecto, sed ex causa: Etsi enim conjuratio ac deliberatio Parmenionis & Philo­tae de necando Alexandro, effecti cujuspiā rationem habe­re videtur, si cōparetur cum iis ipsis viris: tamē collata ad quaestionem quam Alexander concludebat, caussae rationē habuit. Sic enim nimirum ille argumentabatur:

Qui in necem meam conjuravi [...], is morte mulctandus est:
At Parmenio & Philotas in necem meam conjura­runt:
Ergo morte mulctandi sunt.

Hîc certé conjuratio, id est peccatum: ad mortē, id est poenam, sese habet ut caussa ad effectum. Jam exempla de­clarationis ac demonstrationis non esse distincté proposi­ta, passim animadvertere licet. In prima distinctione effi­cientis, primúm ponitur exemplum argumentationis ex Ovidio, Fuge otium: & effugeris amorem. Secundum exemplum ex Virgilio de parentibus Aeneae, continet qui­dem illud argumentationis conclusionem: sed quae proce­dit ab effectis: Aeneas non miseretur amantis Didonis, hospitae beneficentissimae▪ Ergo non est natus matre Vene­re & patre Anchise. Quatenus ve [...]ó istud exemplum huc pertinet, declarationem continet quaestionis simplicis qua quaeritur, Quibus parentibus ortus sit Aeneas. At declarati­onis exempla videntur exēplis demonstrationis praeponē ­da, tanquam priora [...]. quippe quēadmodum se habet enunciatum ad syllogismum: ita se habet declaratio ad de­monstrationē. Mihi certé confusio ista probari non potest▪ qua diuersarum actionum vocabula, declaratio nimirum [Page 32] & demonstratio, promiscué & tanquam synonyma usurpā ­tur. quemadmodum Talaeus illud Virgilianum exponit, De­generes AEn. 4. animos timor arguit. id est, ostendit, declarat. At, in­quam, declarare non est idem quod oftendere seu demonstrare, seu denique probare. Hoc enim non nisi syllogismo, illud absque syllogismo fit. Sic nomen definitione declaratur, non demonstratur seu probatur. Itaque arguendi verbū in isto Virgilii loco exponendum est verbo demonstrandi seu probandi, non autem declarandi. Argumentatur enim iis verbis Dido apud Annam sororem de novo hospite Ae­nea, eumue virum generosum esse, concludit tali syllo­gismo:

Degeneres animos timor arguit:
At AEneas non time [...]:
Non gerit igitur animum degenerem: sed genero­sum.

In summa, optarim ego, lucē hujus distinctionis quám cla­rissimé omnibus veritatis studiosis innotescere. Quod qui­dem fieri plené non potest, nisi simul distinctio quaestionis quam attuli, obseruetur. Mihi quidem certé utraque ista distinctio magnam lucem doctrinae Inventionis logicae af­ferre videtur. Tibi veró, mi Tempelle, (ut ad quintam quaestionē accedam) distinctio illa quaestionis probari non videtur: ‘ipsam quidem meam de quaestione praeceptionē trifariam reprehendis. primúm quód explicatio subjecti non videatur in artis praeceptis esse informanda: deinde, quód, si informanda subiecti explicatio sit, subjectum gene­rale & ad omnes artis partes pertinens indicari debeat. tū assumis: quaestionem generale Dialecticae artis subiectum non esse: ut quae non sit inventionis, non semper axioma­tici judicii, non methodi subjectum. Postremó praeceptum quaestionis utpote quae ex argumentorum conjunctorum ambiguitate oriatur, in arte dialectici judicii exponendum fuisse.’ Age, singula ista ordine consideremus. Subjecti praeceptio videtur sané non semper necessaria esse: ut ap­paret in Arithmetica & Geometria: quarum illa distincti­onem rei numerandae, haec metiendae nullam (ut videtur) postulat: attamē est quando subjecti distinctio utilis, immó [Page 33] necessaria videatur. ut quando in Musica cantus in mollem [...] durū dividitur: cujus utriusque canendi non éadē certé est ratio. Sic mihi videtur de distinctione quaestionis in Di­alectica, quum illa dividitur in simplicem & conjunctā: eo sensu qui á me in animadversionibus declaratus est: quip­pe quum utriusque quaestionis explicandae non éadem sit ratio: nisi declarare ac demonstrare idem sint. Atque haec made subjecti praeceptione sententia est. Sed esto, prae­cipiatur de subjecto Dialecticae: tum certé notari debet subjectum generale & totius artis commune: quale subje­ctum Dialectices, quaestionem non esse contendis: quippe quód nec inventionis sit, nec semper axiomatici judicii, nec deni (que) methodi subjectum. Hîc tu rursum artis voca­bulo artis praecepta, non ipsam secundum illa praecepta a­gendi facultatē intelligis: quum ego quaestionem Dialecti­cae ut facultati in mente artificis, subjectam esse sentiam: quippe quum in quaestione explicanda omnis disserendi vis occupetur at (que) exerceatur. nam praeceptionis de bene dis­serendo (quam nonnulli Dialecticā docentem appellant) subjectū, sunt ipsa disserendi seu docendi instrumēta: quae nimirū sunt ea quae tu enumeras, inventiō argumenti, axi­oma seu enunciatū, syllogismus & methodus. nam q̄ Sca­liger De subtil. exercit. 1. sect. 3. ponit, non sunt omnia, nec recté enumerata: videli­cet propositio, divisio, definicio & demonstratio. Proposi­tionis nomine intelligit pronunciatum, quod tu cum P. Ra­mo veteres Graecos, Cicerone teste, secutus, axioma nun­cupas. Divisio & definitio duae species argumenti sunt: o­mittuntur ergo tot reliqua argumenta. Denique demon­stratio Scaligero (nisi fallor) non quivis syllogismus intel­ligitur: sed is tantúm qui cōstat ex materia necessaria: qua­lē intelligit ac describit in suis Analyticis Aristoteles. Ex­cluditur ergo is qui ex materia constat contingente, qúem syllogismū dialecticum Aristotelici nomināt. Sed ut ad re­prehensionem tuā redeam: illud quoque te considerare ve­lim, me usum loquendi magistrū sequutum, quaestionem appellasse [...], id ipsum quod ad docendum est pro­positum. quod si considerasses: animadvertisses profectó, me Dialecticae subjectum revera idem cum Ramo ponere, [Page 34] nimirum generale illud quod Ramus verbis Aristoteleis [...] notare solitus fuit. ‘Tu veró vocabuli quaesti­onis propriam significationem hîc sequeris: quamquā non satis constanter de quaestione sic intellecta disserere mihi vidêris. dicis enim, quaestionem non semper esse subjectū judicii axiomatici. quibus verbis sané innuis, interdū esse. id quod'ego sic intelligo▪’ nō semper, sed interdum axioma­tis seu enunciatiusum hunc esse ut eo ad quaestionem ali­quam respondeatur. Quod si ita intelligis: fatearis igi­tur necesse est, esse quaestionem aliquam simplicem▪ nam ad hanc solā nudo enunciato respōdetur. At paulo póst af­firmas, quaestionē oriri ex argumentorum conjunctorum ambiguitate, hoc est (ut ego loqui malim) ex dubitatione de enunciati alicujus veritate▪ id quod de conjuncta solúm quaestione verum est. Simplex enim quaestio non ex dubi­tatione de veritate, sed ex rei obscurae ignoramia proficis­citur. Nec veró quum Ramus quaestionis divisionē á prae­ceptione Dialectices alienam esse disputat, ea quā ego at­tuli, divisio in mentem ei venisse videtur: sed solum modo distinctio illa Aristotelea in quatuor genera, [...]. item divisio illa [...] in decem genera, substantiā, quantitatē, qualitatē, & caetera. Contra has enim divisiones nominatim disputat. Et meri­tó: quum illae non sint rationis, sed rerum. At nostra divisio, rationis est. nam certé alia ratio quaerend [...] est qua quaeritur de natura rei simpliciter▪ alia, quà de duarū rerum inter se logicé (per affirmationē scilicet aut negationem) conjun­ctarum, hoc est de pronunciati veritate.

‘Restat nunc ut consideremus, quo in loco & in qua artis parte de quaestione praecipiendum videatur. In arte Diale­ctici judicii, inquis. Quid ita? Quoniā quaestio, inquis, ex ar­gumentorum conjunctorum ambiguitate oritur. At prae­terquam quó I haec ratio non est in totum vera:’ (quaeritur enim non solúm de pronunciati veritate: sed etiā de rei na­tura: ut pauló anté admonui) non etiam videtur firma. ne­que enim major ratio videtur esse ut de quaestione praecipi­atur ibi, ubi praecipitur de ipsius originali causa: quám ubi de adjuncto. Adjunctum autē quaestionis, est ipsa in univer­sum [Page 35] disserendi ars, ut suprá declaratum est. Ut autē statim in principio post Dialecticae definitionē definitio divisio (que) illa quaestionis tradatur, prorsus gravis videtur esse ratio: quód ex illa distinctione quaestionis, pendet admonitio de duplici argumentorum usu: quae mihi quidē videtur doctri­nae Inventionis permagnam lucem afferre.

‘Sed meam documenti distinctionē vehementer impro­bas. 6. An una eademque res (inquis) pro duplici usu duplex statuetur? Si intelligis unā eandem (que) rem generalem, sim­pliciter affirmo:’ quero enim vicissim ex te, an non ex fine aequé at (que) aliis causarum generibus partiri liceat? non ne­gabis, opinor. At quidnā usus aliud est, quâm rei destinatae ad suū finē applicatio? Quód nisi distinctionem quae ex rei usu petitur, ad distributionē ex fine referre placet: referri tamē meo quidē judicio poterit ad distributionē ex adjun­ctis. Etenim utilitas rei, est qualitas quaedam rei inhaerens ad certum finē efficiendum. Si veró intelligis rem specialē & singularem: equidē multiplicitatem illam (ut ita loquar) aliquo modo concedendam puto: etsi enim res numero u­na manet▪, tamen pro vario usu seu utilitate, varias rati­ones recipit. Sed pergis interrogando me urgére: ‘Idem equus (inquis) arationi scilicet & vecturae deservire porest: ideóne in duo genera distrahetur? Emphaticé scilicet hoc verbo uti voluisti: metuis enim fortasse (pá­tere quaeso me tecum jocari) ne si idem equus nunc aret,’ alio tempore vehat, in diversas partes miser distrahatur, at [...]; ita pessum detur. Sed tu hîc elenchum committis, homonymiae. nam documentum (cujus tu distinctionem meam reprehendis) á me consideratur ut genus: tu veró equum consideras, non ut genus: sed ut speciem specialis­simam. nam quid vetat, quó minus equus ut genus, recté & logicé ex adjuncta utilitate, aut ex finibus ad quos desti­nari equi solent, in certa genera distribuatur: ita scilicet ut equorum alii dicantur esse aratores, alii vectores: cujus­modi esse solent, illi quidem rusticorum, hi veró nobili­um. quam quidem distinctionem ipse usus, loquendi magi­ster, approbavit. hinc enim nostrae gentis appellationes illae quum equos rusticorum vocant ackerpferd, id est, equos [Page 36] aratores: nobilrum veró, reu [...]pferd, id est, equos vectores. Etsi enim & rusticorum equi ad vehendum, & nobilium ad arandum natura sunt idonei: tamen educatione alii ad ali­ud opus magis assuefacti sunt, ac proinde magis etiā ido­nei: unde vulgó tanquam á principaliori (ut loquuntur) fit denominatio. Tertia tua interrogatio de Sequana Pari­siensi parumper me commovit: sed mox vidi, eandem illi­us cum praecedente rationem esse. nam Sequana re qui­dem unus manens fluvius, plures tamen propter varios u­fus rationes recipit. Sed memborum divisionis meae con­sideratio, & [...] majorem iustae reprehensionis spe­ciem habet: có quód dissidentibus generibus eaedem spe­cies affingi videantur. At ego hîc aequitatem á te postulo▪ neque enim distributionem documēti meam pro perfecta generis in species divisione, sed tantúm pro quadā distin­ctione accipi volo: cujusmodi distinctiones caussae efficien­tis á praeteptore nostro P. Ramo traditas esse non ignoras. Atque hanc meam esse sententiam, ex verbis meis perci­pere plané potuisti: ubi dixi, rationes quae tun [...] ad decla­randúm, tum ad demonstrandum, id est, omnino ad expli­candū docendúmve adhibentur, easdem esse reipsa: sed rati­one usus differre. Itaque mihi sic sentienti necesse non est, declaramentum & argumentum tāquam [...], seu (ut tu eleganter lóqueris) dissidentia genera, peculiari unum quod (que) [...] partiri: satis est, si documentum in éadem illa genera distribuam, in quae argumentum á Ra­mo dividitur. Quam meae sententiae declarationē si aequus admiseris: spero, inchoatā illam meā Logicae artis delinea­tionem, elegantiorem tibi deinceps visum iri.

Sequitur septima quaestio, recténe argumenta per se con­siderari 7. dicantur. Reclamo: id ue (nisi vehementer fallor) meritó: quia scilicet argumentum, sine eo quod arguitur nec esse nec intelligi potest Tu quid contra. ‘Quid Ramus velit (inquis) nō asséqueris.’ Fieri potest ut nō ass [...]uar [...]sed sive ante tuam declarationem, sive nunc demum assequu­tus fuerim; non tamen in ea sententia mens mea acquies­cere potest Quid enim? potéstne ullum relatum quod me­ré ac pu [...]é relatum est (quod secundum esse vocant) sine eo [Page 37] considerari ad quod refertur? Minimé, inquā. At argumenti nomen & natura tota in relatione quadam consistit. neque enim anté argumento cuiquam nomen certi generis attri­buere potes, nisi ipsum cum quaestione contuleris: quippe pro diversitate rerum de quibus quaeritur, notio quae ad ex­plicandū adhibetur (id est argumentū) varias rationes ad­mittet. Immó unum idemque argumentum in uno eodē (que) syllogismo, pro duplici ad partes quaestionis concludendae ratione, duplex nomen admittit. Verbi gratiâ,

Omne animal sentit:
Omnis homo est animal:
Ergo omnis homo sentit.

Hîc argumentum animal si conferatur cum quaestionis parte antecedente, rationē habet generis: subjecti veró, si cum consequente: cum quo quidem potiús in omni syllo­gismo conferendum videtur, utpote cum principaliori par­te, de qua quaeritur an parti antecedenti veré attribuatur, nec ne. Jam veró haec argumēti cum altera quaestionis par­te collatio, potestne á mente institui aut perfici abs [...]; axio­mate seu enunciato? Equidem si hoc fit: quomodo fiat, me non assequi fateor. Ego quidē certé id non interveniente enunciato, tanquam necessario instrumento, facere posse mihi non videor. Quū enim unde argumentū sumtum sit, inquiro: ita cogitationem instituo: Argumentatur ille ad hunc modū: Homo est animal: ergo homo sentit. quomo­do igitur animal ad sensum se habet? certé ut subjectum ad proprium adjunctum. Ex quo enunciato, nempe (Animal ad sensum se habet, ut subjectum) jam intelligo, argumen­tum istius enthymematis á subjecto sumtum esse: quod cer­té abs (que) illo enunciato quomodo intellexissem, aut intelli­gere possim, non video.

Jam in [...]ima argumenti partitione reprehendenda non 8. minús tib [...] errasse videor. Gaudeo certé si utrius [...]; repre­hensionis par sit ratio: nam in priore me nequaquā errasse, evidenter modó demonstravi. Sed quā ob causam testimo­nium argumentum inartificiale á Ramo dicatur, non satis acuté me interpretatū dicis. Ego veró non moror, quo sen­su Ramus eo verbo usus sit: sed quám bene usus sit, ani­madvertendum [Page 38] mihi esse putavi. Quaero igitur: Argumen­tum artificiale cur sic appellatur? Num quia ex sese arguit? at haec definitio ad nominis rationē nihil attinet. Cur igi­tur? Nēpe ideo, quia (ut recté Aristoteles explicat) [...]. 1. Rhet. 2. hoc est, quia per ar­tificiosam institutionem ac per nos acquiri atque compa­rari potest. Quare contrá, inartificiale ideo dici intelligen­dum est, quia per artis praeceptionem ac per nos cōparari non possit: quorum posterius de testimonio Aristoteles af­firmat: sed falsó. Etsi enim testimonia ad confirmationem alicujus causae (nam de forensibus caussis Aristoteles pro­prié ibi loquitur) in potestate oratoris non sunt: tamē in e­jus potestate est, ex admonitione & praescripto artis Diale­cticae, de testimoniis cogitare, & testes in mediū producere. ‘Tu veró quā hujus nominis expositionem affers? Testimo­nium ideo, inquis, inartificiale dicitur, quia arguendi vim ab artificialibus assumit.’ At haec interpretatio quám acuta sit, tu videris. ‘Mihi potiús quodā modo artificiale argumē ­tum appellandum testimonium videtur, si ab artificialibus vim suā assumit. At repetes, artificialibus argumentis credi propter se ipsa: inartificialibus, id est testimoniis, propter artificialia: nempe propter testantis adjunctos mores aut ingenium. Esto: sed quid hoc ad nominis rationem, de qua sola hîc quaestio est?’

Porró ad caussarum tractationem quod attinet: nō pla­cet 9. tibi, quód verbum Fit ad perficiendam causae definitio­nem adjungendum puto. videtur enim tibi particula Est cujuslibet causae vim satis enucleaté cōplecti. Optarim e­quidem, unico verbo differentiam in causae definitione ab­solvi posse; valde enim rotūda illa brevitas nescio quo mo­do jucunda est; & verbum Fit verbo Est ad complendum differentiam adjectum, divisionem sapit. Sed meminisse debes, plures esse res quám rerum vocabula: ac proinde quum generale nomen desideratur, nominibus specie­rum ad significandum genus anonymum adhiberi quadā necessitate solere: id quod aliquot locis á P. Ramo [...] consectante obseruatum esse non ignoras. Sic enim efficientem causam & materiam pro uno genere anonymo [Page 39] proponit: similiter conjungit formam & finem: item con­jugata & notationem, denique distributionem & definiti­onem. Quare quum verbum Esse efficientem caussam & fi­nem non satis enucleaté notet: (neque enim dicere usita­tum est, aliquid ab aliquo, aut alicujus rei gratiâ esse: sed fieri aut factum esse, aut factum iri▪) Verbum autem fieri singulis caussarum generibus conveniat: sané si alterutrum in defi­nitione caussae omittendum sit: satius fuerit omitti verbum Esse, quám fieri: presertim quū quatenus res ex materia & forma esse dicitur, materia & forma nō tam caussarum quā partium rationem habeant. Essentia. n. rei ex materia & forma, tanquam integrum ex membris constat.

‘Non etiam tibi placet quód caussam divisi in externam 10 & internam: quarum illam in efficientem & finem, hanc veró in materiam & formam rursus distinxi: meque mones ut videam, ne dum partitionis elegātiam consecter, á lege methodi descivisse videar. Nā si rei effectae sinis extiterit, inquis: necesse est, praecessisse materiā & formā: at si mate­ria fuerit, non ideo sequitur finē esse. Hîc primúm an imad­verto, apodosin antitheseos tuae imperfectā esse. Cúm. n. de antecessione materiae & formae dixisses,’ in apodosi solius materiae mentionē facis. Deinde harū sētentia [...]ū prior la­borare mihi videtur eo fallaciae genere (fallaciae mentionē facio, nō quód sentiā te fallere velle, sed quód te falli existi mē) eo inquā fallaciae genere quod Aristoteles vocat [...]. nā quód necesse praecessisse materiā & formā, si extiterit rei effectae finis: nō ipse finis, sed potiús res effecta in caussa est: quippe quae ex materia & forma ge nerata at (que) cōstituta est. Finis autē etsi materiā non sēper antecedit, tamē antecedere potest, & quidē in prima re­rū creatione antecessit: in qua hic caussarū ordo sese offert, prima, efficiens; Deus: proxima, finis; gloria Dei: tertia, ma­teria; chaos: postrema, forma; sex dierū spatio partim é ma­teria educta, partim in eā introducta. ꝙ postremū de forma hominis intelligo: quā creator in nares hominis teste Scrip tura insufflavit. Etsi autem gloria Dei ab aeterno proposita Deo fuit, ac proinde tempore simul est: tamen ordine na­turae Deus ipse ut prior in cōsiderationē venit. Unde quo (que) [Page 40] intelligitur, finem in rerum creatione prior [...]m materia fu­isse. materia▪ n. ab aeterno non fuit, sed eo quo visum Deo fuit, tempore creata est: ad creandum autem tum illam, tū ex illa mundum, ipse finis, gloria scilicet sua, Deum permo­vit. Hic caussarum ordo aliquo modo etiam in rebus hu­manis observari solet. Verbi gratiâ, qui domum aedifica [...]e vul [...]: is primúm ad hoc faciendum movetur fine, nimirum ut commodé habitet: deinde quaerit architectum, cujus ea feré est ratio, ut jā ante aedificaturi deliberationem ac pro­positum in rerum natura fuerit: vix enim quisquā tam lon­gé in futurum de aedificanda sibi domo deliberat, ut nasci­turū aliquem architectum velit expectare, porró archite­cto conducto, curat illi materiam, ex qua educat sua arte ae­dificii formam. Objiciathîc fortasse aliquis é sacra histo­ria, denunciationem illam consilii Dei ad Davidem de Sa­lomone nascituro qui domum nomini ipsius aedificaturus esset. Cui objectioni breviter respondendum puto: quae ho­minum respectu futura dicantur, ea Deo esse praesentia: coram cujus oculis (teste scriptura) omnia resupina jacent. Jam ad posteriorem hujus loci sententiam tuam quod at­tinet: falsam eam esse, ex iis quae jam dixi, apparet. nam si materia fuerit: sequitur inde, finem praecess [...]sse▪ Sicut enim finis primum efficientem (nempe Deum) in mundo con­dendo impulit ut materiam ex nihilo createt: sic etiam fi­nis efficientes [...]ecundos, (ut homines) in operibus artifici­osis efficiendis, ad materiam comparandam ac praeparan­dam impellit. Sed negas, si in re componenda de fine pri­múm cogitetur, idcirco illum caeteris caussis natura prio­rem dicendum esse. Neque veró ego hoc dico▪ nam effici­entem fine priorem statuo: non autem simul materiam & formam (ut tu facis) illi praepono.

In undecima quaestione de amplificata prima efficiētis 11 distinctione, diligentiae meae paulo aequior es: quae si cuiquā inutilis aut supervacanea videtur, per me licet ut illam non valde curet. praesertim quum cōtrarietas in aliis quoque ar­gumentorū generibus locū habeat. ne (que). n. solae efficientes caussae cōtrarietatē recipiunt: ita ut generāti corrumpens, procreanti abolēs, cōservanti labefactans é regione oppo­natur: [Page 41] verúm etiā opponi inter se possunt contrariae mate­riae, contrariae formae, contrarii fines, contraria effecta, contraria subjecta, contraria adjuncta: similiter con­traria nomina, contrariae notationes, contrariae distributi­ones, contrariae definitiones: deni (que) etiam contraria testi­monia. Veruntamen contrarietatis usus in efficientibus caussis uberior esse atque illustrior videtur.

Jam in ea quam attuli, partitione formae, omnes illas de 12. artis materia forma (que) leges violari affirmas: sed affirmati­onis tuae nullas rationes affers▪ nam quam affers, non ad ipsius partionis, sed ad membrorum partitionis definitio­nes pertinet: in quibꝰ equidem me hallucinatum fateor: ut qui voces latius patentes: angustioribus significationis li­mitibus circumscripserim. Sed ut affirmationi tuae fidem faceres, quatuor ad minimum rationes in medium attulisse oportebat: continet enim illa enunciatum copulatum qua­tuor partiū: nempe hoc, Partitione formae in substantialē & accidētalē violatur & lex [...], & lex [...], & lex [...], & denique lex methodi. Ad quae singula quid respō deā, attende quaeso. Ad primū: Omne Ens, aut substā ­tia est aut accidens. Ergo omnis forma per quam ens est id quod est, aut substantialis est aut accidentalis. Es: igitur di­visio proposita [...]. Ad secundum: Formae definitio ad praecepta Logicae proprié pertinet: Ergo & formae parti­tio. Partitio igitur formae in Logica est [...]. at nū ideo partitio proposita erit [...] Sané. Est. n. & [...]; ut demonstratum est: & rei quae est [...]. Jam ad tertiū. Sicut omnis forma aut substantialis est aut accidentalis: numsic vicissim quicquid aut substātiale, aut accidētale est, id etiā forma est? Hoc quidē affirmare non ausim. Nam & reliqua argumenta partitione eadem continentur. Sunt enim & caussae substantiales, ut parentes caussa sunt libe­rorum; & accidentales, ut otium caussa est amoris ali­orumue vitiorum. similis est ratio in reliquis. Fateor igitur, partione ista violari legem [...]. Restat lex methodi: num & illam violari dicemus? Equidem qua ratione id dici possit, non video: sed formae partitio­nem definitioni formae convenienti loco annexam judico.

[Page 42]Finis distributionem ex Rodolpho Agricola repetitam 13. illustrare volui: nō quód illam plané necessariam, sed quód utilem esse judicarem, sed cam negligi facilé patior: maxi­mé quum finis qui subordinatus dicitur, quatenus talis est, non jam ampliús finis, sed destinati rationem habeat. non secus ac genera subalterna quando cum superiore aliquo genere conferuntur: tum non ampliús generum, sed speci­erum rationem suscipiunt.

Reprehensione decimaquarta sic scribis, ‘Quod veró ad 14 parem rei explicandae & illustrandae facultatem attinet, quam in subjecto & adjuncto esse vis, in eo mihi nō persua­debis, nisi aliqua ad authoritatem tuam ratio accesserit.’ Primúm attendas velim, me non de vi rei explicandae & illustrandae, sed sententiae probandae seu demonstrandae locutum esse: id quod verba mea aperté profitentur. ‘ita e­nim scripsi, Immó par adjuncti & subjecti in argumentando vis est: interdum quidem necessaria▪ interdum veró proba­bilis: ut pauló póst in exemplis intelligetur.’ Et hîc, tu, quasi ego pro authoritate praeceperim, rationem adjungi postu­las. An nonsatis magnam ad propositum demonstrādum rationem continent exempla? quae Plato haud inscité vo­cat [...], id est vades disputationis. Ea autem ex­empla partim ab ipso authore proposita sunt, partim á me adjecta. Author exempla argumentationis ab adjunctis tria proponit: primum ex Cicerone de Fannio Chaerea, secun­dum ex Martiali de Zoilo, tertium ex Platone de miseria civitatum▪ quorum exemplorum duo priora vim argumen­tationis probabilem seu contingentem: postremum veró necessariam continet. Similiter exempla á me annotata tria sunt: primum ipsius Christi de veritate sui corporis, se­cundum Eliae prophetae de vero falsoque Dei cultu: po­stremum de sacrificio Abelis: quae singula argumentandi vim necessariā obtinēt. Et certé in gravissimis theologorū de persona Christi controversiis, argumenta necessaria ab adjunctis proprietatibus ad demonstrandum veritatem u­triusque naturae, [...], adhiberi solent. Nec non extra argumentationem maximus adjunctorum usus est in sacris scripturis, ad declarandum nobis naturam [Page 43] Dei qualis est insignis illa Dei descriptio quam Deus ipse in monte transiens Mosen, pronuntiabat. Sed ais praete­r [...]a Exod. 34, v. 6 & 7. sententiam meam non esse [...]: ‘Nam virtutis u­tilitas (inquis) magis é subjecto in quo exercetur, quám ab adjuncta laude illustratur. Verúm haec ratio cum mea sen­tentia non pugnat: quippe quae non de illustratione,’ sed de probatione loquitur.

‘Definitionem propriae qualitatis Rameam excusas per 15. illius consilium, quód scilicet non accuraté definire propo­situm habuerit, sed communem voluerit sequi loquendi consuetudinem.’ At hoc Ramum, tam acrem sermonis cen­sorem, nequaquam excusat: praesertim quum illa loquendi consuetudo non sit popularis, sed scholastica: quippe quae ex isagoge Porphyrii in scholas Peripateticorum manavit. quod vulgó proprium quarto modo appellant: eó quód hic proprii modus apud Popphyrium quartus sit. Quorum mo­dorum definitiones Porphyrianas quū Ramus in suis scho lis jure reprehenderit: non satis cōstanter hoc loco inertis sophistae somnium potiús quám cōmunē ac popularem lo­quendi consuetudinē secutus est. Sed negas, tibi rationem meam satisfacere; quia nō sit [...], ‘id est reciproca. Etsi enim propria qualitas veré dicatur, quae soli subiecto convenit: non tamen vicissim, quic quid soli subjecto con­venit, propria qualitas est [...]ut liquet é duobus exemplis, ani­ma & arbore, quae tu hîc ad me convincēdum attulisti. Ve­rúm hic tuus elenchus sophisticus est, & ex figura dictionis nō observata fallit.’ Quippe quum dicitur, Propria qualitas est quae soli subjecto convenit: per ellipsin Grammaticam post verbum Est, intelligitur repetinomen qualitas: quasi dicere­tur, Propria qualitas, est qualitas quae soli subjecto convenit. Quod certé enunciatum reciprocatur. Deinde falsó mihi attribuis, quód propriam qualitatem definiverim: definivi e­nim proprium [...].

Videamus nunc, an meritó reprehenderim in disparatis 16 exemplum de liberalitate & avaritia. Dixi, illa non dispara­ri, sed adversari. tu affirmationis meae argumentum expe­ctas. Affero igitur adversorum definitionem, ex ea (que) affir­mationem meam sic concludo:

Contraria affirmantia quae inter se velut é regione perpetuó adversantur, sunt aduersa:
Atqui liberalitas & avaritia sunt contraria affirmantia quae inter se velut é regione perpetuó adversantur:
Liberalitas igitur & avaritia, adversa sunt.

Assumtionem probo ex effectis. Liberalis dat libenter, quoties & quibus dandum est: avarus non dat, sed [...]ib [...] reti­net. Sed affers meam ipsius refutationem, atque ita meo me gladio scilicet jugulas. At observare potuisti, refutatio­nem illam in capite de contrariis, non ita á me allatā esse, quasi in ea acquiescerem: mox enim adjeci, definitionem illam Aristotelis qua refutatio ista nititur, falsam mihi vi­de [...]: nimirum propter [...] exemplorum quae ibi á me e­numerata sunt. ‘Sed ne me, meo scilicet gladio vulnera­tum, absque vulneris obligatione dimittas (qua in re ami­ci gladiatoris officium facis) impertis mihi aliquid disci­plinae tuae: & ais, tibi liberalitatem & illiberalitatem adver­sa esse: speciem veró illiberalitatis in avaritia, esse libera­litati disparatum: quum non é regione eidem adversetur.’ Fateor, hanc institutionem mihi prima fronte arrisisse. Sic enim cogitabam: Quemadmodum homini ut adversum opponitur bestia: at species bestiae (verbi gratiâ equus) op­ponitur eidem homini ut disparatum: sic quum liberalitati opponatur illiberalitas, ut adversum: consequens est, ut a­varitia tanquam illiberalitatis species, eidem liberalitati ut disparatum opponatur. Verù [...] re diligentiús considerata, deprehendi apodoseos, hoc est sententiae tuae, falsitatem. Etenim ut non dicam, prima fronte videri posse, illiberali­tatem, quum fit vocabulum negans, non opponi liberalitati ut adversum (hoc enim non probo; quum & nomen Irrati­onale in divisione animalis, differentiam adversam notet) hoc quidem certé falsó mihi dici videtur, ava [...]itiam esse il­liberalitatis speciem: quum illiberalitatis & avatitiae nomi­nibus una prorsus eademque res intelligatur. Nec obstat, quod appellationum diversa ratio est: Avarus enim ex eo dictus est, quód semper aveat & plura habere cupiat: illi­beralis autem, quód non libenter der. Illud veró quod tu verbis tuis inn [...]e [...]e vidêris, videlicet alteram illiberalitatis [Page 45] speciem esse prodigalitatem, item falsum est▪ quippe tan­tum abest ut prodigus pro illiberali habeatut, ut etiam ni­mium liberalis esse videatur ac dicatur. Dices fortasse, ni­miam liberalitatem non esse liberalitatem: quia in virtute nihil sit nimium. Sané veró, prodigalitas non est liberali­tas illa quae [...] sic appellatur: haec enim laudabilis est, at illa vituperanda: veruntamen quum prodigalitas sit liberalitas nimia, necesse est ut eadem prodigalitas libera­litas quaedam esse concedatur. Sic autem potiús divisio vi­detur instituenda. Affectus ille qui in pecuniis & faculta­tibus occupatur atque exercetur; aut liberalitas est aut il­liberalitas. Etenim qui divitias possident, aut ita affecti sunt ut divitias suas libenter cum aliis communicent, aut illibenter: quorū illi, liberales; hi, illiberales & avari nomi­nantur. Iam veró liberalitas, aut est moderata & laudabilis, aut immoderata ac vituperanda: quarum illa, vocabulo ge­neris liberalitas propten excellentiam nominatur: haec ve­ró, nomine speciali prodigalitas seu effusio dicitur.

Porró an exemplum argumentationis á contradicenti­bus 17. quod é prima Tusculana affert Ramus, consentaneum atque accommodatum videri debeat, age ex illius loci a­nalysi aestimemus: in qua quidem analysi non enucleaté ipsas etiam illustrationes persequar, sed solas argumentati­ones attingam. Initio dialogi, quaestionem proponit Atti­cus, mortem sibimalum videri. Hanc sententiam quó com­modiús refutare possit Marcus, deducit inde per argumen­tationem á conjugatis: Mortuos igitur esse miseros. quod quum Atticus concessisset: tum Marcus ut istud falsum esse oftendat, aggreditur demonstrare, mortuos omnino non esse. quod quidem demonstr atá necessario adjuncto, nempe lo­co: Mortui nusquam sunt: ergo mortui omnino non sunt. Ante­cedens probat argumento divisionis: Si mortui alicubi sunt, sunt aut apud inferos, aut alibi: Sed nec apud inferos sunt: (quas miserias Atticus ut Epicurëus fabulosas esse concedit) nec etiam alibi sunt. Nusquam igitur sunt. Hoc quum concessisset Atticus; mox inde infert Marcus, mortuos igitur ne quidem esse. Quod quum & ipsum Atticus concessisset: & tamen propositum suum, videlicet mortuos miseros esse, pertinacitēr [Page 46] & quidem per inversionem seu [...] (ut ipsi videba­tur) iteraret: tum Marcus eum propter contradictionis im­plicationem, tanquam magnae incogitantiae atque etiam hebetudinis argumentum, gravissimé reprehendit: eum (que) pugnantia loqui ostendit. Hoc autem ostendit argumen­tando primúm ab adjuncto, ad hunc modum:

Mortui sunt miseri: ergo mortui sunt.

Antecedens affirmavit Atticus: fateatur igitur necesse est & consequens: ac proinde fateatur, se loqui pugnan­tia, quum dicit▪ mortuos non esse. Deinde eandem contradi­ctionis implicationem demonstrat á subjecto:

Mortui non sunt: ergo ne miseri quidem sunt.

Antecedens concessit Atticus: concedat igitur necesse est & consequens: ac proinde rurs [...]m fateatur, se loqui pu­gnantia, quum dicit, mortuos miseros esse. Postea interjecto inepto effugio Attici per omissionem vinculi (verbiscili­cet substantivi) in enuncianda sententia hac, Mortui sunt miseri: ‘Atticus tandem concedit, mortuos miseros non esse▪ sed quonam quaeso argumento motus, hoc concedit? Audi­atur ipse: Quoniam ex [...]orsisti (inquit) ut faterer qui omnino non essent, e [...]s ne miseros quidem esse posse. at unde hoc argumentū est? num á contradicentibus?’ Minimé▪ qui [...] contradicenti­um alterum tantúm, non utrumque, nega [...]: at hîc negat u­trum (que) ▪ nempe, Non esse, & Non esse miserum. unde igitur? Mihi quidem á subjecto (sicut in anim adversionibus expo­sui) videtur argumentum hoc sum [...]um esse: id quod tu quo­que concedis. ‘Sed nihilominus (quasi Atticum illum per­tinac [...]m imitatus) urges propositum. An idcirco (inquis) Marcus contradictionis argumento illam Attico con­fessionem non extorsit? Non, inquam. Si enim extorsit argumento subjecti:’ certé non extorsit argumento con­tradictionis, at argumento subjecti extorsisse, ex ipsius verbis Attici manifesté liquet S [...]d ne excipere possis, At­tici judicio standum hîc non esse, quippe cujus hebetudo atque imperitia Dialectices hoc ipso in loco á Marco re­prehendatur & convincatur: age [...]em ipsam paulo accura­riús spectemus. Quaero igitur ex te; posteaquam Atticus contradictionis á Marco convictus eslet: ut qui utrumque [Page 47] fateri cogeretur, & mortuos esse, & tamen mortuos non esse: an vi hujus contradictionis permotum fuisse Atticum pu­tas, ut tandem concederet, mortuos non esse miseros? ‘tu quidem sic post Ramum sentis: sed cur tandem? Quia aut nullo consilio (inquis) contradictio ista explicatur, aut idcirco ut istam confessionem Marcus eliceret. Esto, hoc Marci consilium fuisse:’ quia sciebat, Atticum ut Epicu­rëum facilé concessurum, mortuos non esse. at num prop­terea vi propositae contradictionis, confessio ista ab Atti­co fuit elicita? Minimé veró. Nam ex illa contradictio­ne plus elici non potest, quám si alterum istorum enun­ciatorum verum sit, tum alterum esse falsum. utrum au­tem verum sit, id aliis argumentis aestimandum est. Non igitur Atticus vi istius contradictionis persuasus fuit ut o­pinaretur, mortuos non esse, ac proinde nec miseros esse: Sed istam opinionem, quód mortui non sint, tan­quam Epicurëus pro vera habuit. Quum igitur opinio ista ex proposita contradictione non concludatur: faten­dum tibi erit, nec illam confessionem Attici quae ex ista opinione dependet, proxime (que) concluditur, ex proposita contradictione concludi. Ex his quae exposui, intelligi po­test: fallaciam accidentis vel non caussae, in hujus exem­pliad contradicentium locum applicatione commissam esse. Etenim contradictio ista per se in caussa non fuit, ut Atticus mortuos non esse miseros fateretur: sed per acci­dens: quoniā scilicet Atticus eā contradictionis partē unde confessio ista dependet, aliā ob caussam pro vera habuit.

Quod de consecutione exempli illius é Martiali in ca­pite de privantibus, dixi, veré dixi: Veruntamen quod iis verbis innuere volui, & quod tu inde collegisti, exemplum illud á loco privantium propterea abjudicandum & tollen­dum esse: id veró non prorsus recté judicavi. Neque etiam illud satis Logicé á me pronunciatum fuit, consecutionem pendére a natura proprii. quasi veró vel proprium, certum argumenti genus notaret: vel consecutio á natura ullius argumenti, non autem ex vi dispositionis syllogisticae pen­déret. Verum quidem est, consecutionem hujus enthy­mematis ( solis divitibus opes dantur, non igitur pauperibus) [Page 48] ex vi particulae solis quae propriinota est, pendére: sed cur istud? nisi propter vim dispositionis syllogisticae in secunda figura, ad hunc modum:

Quibuscunque nunc opes dantur, ii divites sunt. pro quo di­cit p [...]ëta, Dantur opes nullis nunc nisi divitibus.
At Aemylianus non est dives: quia est paup [...]r.
Quare Aemyliano non dabuntur opes.

Ex qua analyst apparet, exemplum hoc aliquo modo ad locum privantium pertinere, videlicet ratione prosyllo­gismi quo confirmatur assumtio: veruntamen ratione syl­logismi principalis, ad locum subjecti pertinere videtur. Ac­cidit enim divitibus, ut eis opes dentur. Sed quaeris ex me, quid sit, cur argumentum á proprio esse putem? ‘Et quoni­am ejus dicti caussam ex verbis animadversionum mearum tua sponte colligis, nempe propter particulam solus (quam quidem poëta expressé non ponit: veruntamen aequipol▪ lentibus verbis utitur) tu contrá disputas, Particulā ( solus) si per se spectatur, propriam semper qualitatem non desi­gnare. id quod ego pe [...]libenter [...]ibi concedo, atque etiam jampridem ultró profiteor.’ Neque veró ego quum proprii appellatione hîc vsus sum, propriam qualitatem intellexi: neque hoc ex verbis meis potest colligi. ‘Sed ampliús quae­ris: An si particula solus proptiam semper qualitatem desi­gnet, id [...]irco á Martiallin illo disticho, adjuncti argumen­tum adhibeatur? At ego in animadversionibus non dixi, ar­gumentum adjuncti hîc adhiberi:’ itaque hoc falsó mihi attribuis. ‘Sed pergis attexere [...]bsurdum consequens: Si dixeris (inquis) dicas etiam necesse est, argumentum illud (SOLOS DIVITES) esse vel pauperibus vel opibus ad­junctum. At istud nec dixi, nec dicam: hoc autem dico, te perperam hîc particulam (SOLUS) cum argumento propositi enthymematis,’ tanquam illius partem conjunge­re. Quód si particula SOLUS, p [...]rs argumenti esset: opor­teret eam repeti in assumtione id quod nō fit. Ecce enim:

Solis divitibus dantur opes:
Aemylianus non est dives:
Ergo non dabuntur Aemyliano opes.

Dices fortasse, syllogismum hunc vitiosum esse: quippe [Page 49] ex assumtione negante in prima figura Aristotelis. Quod etsi prima fronte ita viderialicui possit: tamen accuratius intuenti apparebit, syllogismum hunc in secunda figura cō ­cludi: ita ut pauló antéá me est propositus. nam proposi­tio aequipollet huic, Quibuscun (que) dantur opes, ii divites sunt. Ab exemplo Martialis transis ad exempla duo M. Tullii, alterum é Miloniana de morte Clodii: ‘alterum é prima Catilinaria, de voluntate populi Rom. erga Catilinam. Hîc tu affirmas, vitam & mortem, item tacere & loqui, in pri­vantibus numeranda esse. quis negat? at num propterea consecutio illorum enthymematum (quae in animadversi­onibus explicavi) ex natura privantium pendet?’ Ego veró etsi in istis consectariis privantia inter se opponantur: vim tamen consecutionis non é natura privantium, sed ê natu­ra pariū principaliter & proximé pendére judico: id quod ex ea explicatione quam in animadversionibus exposui, studioso veritatis liquére potest. Non nego, in istiusmodi exemplis duplicis affectionis rationem spectari posse: sed ut [...]a affectio principalis sit, unde scilicet consequens prox­imé dependeat, inquirendum censeo. Spectemus igitur (si place [...]) pauló familiariús.

1. Siposse [...]is vitam Clodio restituere, nolletis:
Non debetis igitur mortem ejus ulcisci.

Quaero ex te, an consequens ex antecedente ideo sequatur quód vita & mors privantia sint? an ideo potiús, quód par sit antecedentis, & consequentis probabilitas? equidē hoc posterius potiús opinor: tu si secus sentis, facilé me & li­benter á te doceri patiar. Sic,

2. Perspicis voluntatem tacitorum:
Ergo ne expectes autoritatem loquentium.

Quaeroiterum ex te, an hujus enthymematis consequens ex antecedente efficiatur, eó quód tacere & loqui privan­tia sint? an veró potiús, quód par sit utriusque sententiaera­tio: id quod ego potiús opinor.

Sed tempus nunc est, ut locum comparatorum quám ac­curatissimé 19. disquiramus: ad hunc enim te cū singulari quo­dam desiderio pervenisse, & in hac quaestione vehementer tibi meliore doctrina opus esse video. ita mihi quasi [Page 50] veterno quodam (pace tua dixerim) falsae doctrinae Rameae oppressus vidêris. Quanquam autem in hoc congressu, u­num atque alterum vulnus mihi inflicturus es: tamen spero, te tandem manus daturum, & herbam (ut aiunt) por­recturum. ‘Reprehendis primúm definitiones meas, quód non explicent comparatorum naturam atque essentiam.’ At ego quid par, quid majus, quid minus sit, definitionibus meis explicare mihi non proposui: sed quid sit quod dici­tur argumentum vel potiús argumentatio á pari, á majori, á minori. Nihil igitur haec reprehensio laedit definitiones meas. ‘Secunda reprehensio priori non absimilis est: repre­hendis enim quód argumentum Logicae inventionis, per syllogismi partem antecedentem & consequentem defini­erim. Equidem fateor, me argumentum á pari, item á mi­nori appellasse:’ sed communem loquendi consuetudinem secutus, & [...] locutus, argumentationem intellexi: sicut etiam argumentationem á majori appellavi. ‘At argu­mentationis definitio in praeceptis Inventionis heteroge­nea atque aliena est. Fateor: & hoc ipse jam tuminter scribendum animadverti: sed existimabam, satis esse, si appellationes illas adeó usitatas,’ ac in omnium feré vel mediocriter Dialecticisimbutorum ore versantes veris de­finitionibus (quantum possem) declararem. Nunc autem [...] te admontius, definitiones non argumentationis á cōpara­tis, sed argumenti, meditabor. Age igitur, novas definitio­nes proponamus.

Argu­mētū á
  • pari,
  • majori,
  • minori,
est argumentum comparatum á sententia
  • aequé probabili.
  • probabiliori.
  • minús probabili.

At dices adhuc definitiones istas non convenire compara­tis omnibus: ‘non enim conveniunt iis quae ad declaratio­nem rei adhibentur, sed iis solummodo quae syllogisticae demonstrationi inserviunt. Haec enim tertia tua repre­hensio est, de pristinis quidem illis definitionibus meis e­nunciata:’ Veruntamen ad has novas aequé pertinens. Ego veró nego, definitiones has comparatis, quatenus ad de­clarandum adhibentur, convenire debere. sunt enim de­finitiones argumenti á comparatis, non autem declaramenti [Page 51] per comparata. Cujus quidem definitiones, ex defini­tionibus á Ramo traditis, facilé assumi possunt, ad hunc modum:

Declara­mētum per
  • par,
  • majus,
  • minus,
est declaramē ­tum per id cu­jus quantitas
  • éadem seu ae­qualis est.
  • excedit.
  • exceditur.

‘Sed pergis, & quartam reprehensionem adjungis: quam tantummodo attinere vis ad definitionem majoris & mi­noris: quam utramque in alia etiam argumenta cadere di­cis, hoc autem, exemplo speciali probas, his verbis: Nam si quis hoc modo argumentetur (inquis) Catilina est doctus, ideoque bonus: hîc enthymematis antece­dens, est magis probabile, quám consequens: nulla tamen á majore argumentatio est. Ex hac reprehensione agno­sco, definitiones illas meas imperfectas esse:’ singulasque sic explendas fuisse:

Argumen­tatio á
  • pari,
  • majori,
  • minori
est quū
  • In antecedente & con­sequente enthyme­matis sive affirma­tivé sive negativé cō cepto, par est pro­babilitas, & antece­dens verum est.
  • Enthymematis ante­cedens affirmativé conceptum magis probabile est quám consequens itidē af­firmativé conceptū, & tamē verū nō est.
  • Enthymematis ante­cedens affirmative, conceptum, minús est probabile quám consequens itidem affir­mativé conceptum, & tamen verum est.

Verúm enimveró ut pristinae meae comparatorum defi­nitiones imperfectae fuerunt: ita praesens tua demonstratio [Page 52] imperfecta est: imó ipsa etiam quaestio. Etenim quum dua­rum definitionum reprehensionem proposuisses: priorem tantúm reprehensionem confirmas. Et pari jure definiti­onem paris vel potiús argumentationis á pari reprehen­dere potuisses. Nam si quis ita argumentetur: Catilina sen­tit: ergo Catilina est animal: hîc enthymematis antece­dens videtur aequé esse probabile atque consequens: & ta­men nulla hîc á pari videtur esse argumentatio. Sed satis ad hanc quo (que) reprehensionem responsum puto. Quanquā praecavendas similes novarum definitionum reprehensio­nes video. Similiter enim fortasse dices: In enthymemate illo de Catilina, argumentum sumtum est á sententia pro­babiliori: & tamen non est á majori. At non est clausis o­culis vel auribus praetereunda vox haec ( comparatum) quam in definitione posui. Non enim satis est, ut sit argumentū á majori, sententiam argumenti esse probabiliorem quám est sententia quaestionis: sed requiritur praeterea ut vel u­tra (que) vel minimúm altera argumenti pars, cum utrâ (que) vel altera quaestionis parte collata, comparati quanti rationē habeat. id quod in proposito enthymemate non fit. Do­ctrina enim cum virtute ut quantum non comparatur. Et­si autem enthymema illud de Catilina, definitioni meae argumentationis á majori recté opposueris: tamen ob­servare etiam debuisti axiomata illa seu argumentandi á comparatis regulas quas ex Aristotele protuli. Iis namque defectus definitionum mearum compensatur. Quibus ob­servatis (quas certé ut veras, atque etiam utiles, meritó ob­servādas censeo) intelligetur, enthymema illud de Catilina ideo non procedere á majori: quia affirmativum est: quum axiomata illa doceant, á majori tantúm negando argumē ­tationem procedere▪ sicut á minori, tantúm affirmando: á pari autem, & affirmando & negando. Unde etiam judicari potest, quid de altero enthymemate, quod tu de satrapa mirificé disputas, dicendum sit: Satrapes non potest sufferre tantos sumtus, tu igitur non potes. An probabilius est (inquis) minús in satrapa ad perferendos sumtus inesse facultatis, quám in homine mediocris fortunae? tum respondes: E­quidem hujus enthymematis &’ caeterorum similium quib. [Page 53] tu argumentum á majore contineri vis, antecedens minús probabile est. Concedo, si consideretur quatenus concep­tum est negativé: at ex regulis argumentandi á majori per­cipere potuisti, antecedens in hujusmodi enthymematis, quum ratio argumenti investigatur, considerari affirmati­vé, sicut & consequens. ‘Quam meā responsionem tu prae­vidisti, ac proinde praecavere voluisti. ais enim: At dices, probabilius esse, satrapā posse sufferre tantos sumtus, cuám alium quempiam inferioris conditionis hominem. Ego ve­ró illud dico. tu veró quid respondes?’ Concedo, inquis. Be­ne facis. Et ego ex illo con cesso infero, enthymema hoc, (Satrapes non potest: ergo multó minús tenuis) esse á ma­jori: quia á probabiliori: sed negato. Verúm tu rursum, quasi talem responsionem olfecisses, mox addis. ‘Consecu­tionis rationem jam plané mutatam esse. Satrapes potest sufferre tantos sumtus. quid hinc consequetur? inquis. an il­lud? Tu igitur potes. tum respondes: At (inquam) tibi argu­mentatio á majore semper negando conficitur. tum quae­ris rursum, An ergo illud? Tu igitur non potes. Respondes rursum: At ejusmodi á majore consecutio ridicula fuerit, & allatis abs te majorum axiomatis minimé consentanea. Hoc veró illud est, quod si tu á principio hujus disceptatio­nis de consequentia propositi enthymematis attendisses:’ nihil horum quae contra sententiam meam hîc disputas, afferre potuisses. ‘Quippe docent illa axiomata, a majore non nisi negando argumentationem procedere: á negatio­ne scilicet ejus quod probabilius est ad negationem ejus quod minús est probabile. Concludis, te in comparatorum animadversionibus assentiri mihi non posse: praesertim quum de quolibet feré enthymemate, sive comparato sive simplici argumento concludatur, id dici possit. antecedens esse vel pari cum consequente probabilitate velimpari. At ego spero, te in iis quae modó disputavi, mihi assensurum.’ Nec veró si jure mihi non assentiebaris in argumentorum á pari, á majori▪ á minori definitionibus: idcirco etiam justa tibi caussa fuit á me dissentiendi in applicationibus exem­plorum: nituntur enim illae axiomatis Aristoteléis; quae ve­ra esse haud (opinor) negabis. Et ut applicationes illas re­ctas [Page 54] atque legitimas esse, plané possis perspicere: duas has loquendi formas, tanquā symbola seu notas diligenter ob­servabis: videlicet, MULTO MAGIS & MULTO MI­NÚS. Quoties enim in consequente dicitur, vel saltem in­telligitur haec nota, multo magis; certum est argumentum esse á minori, h. e. minús probabili. Quum veró dicitur, Er­go multo minús, tum dubitari non potest quin argumentum á majori sit, hoc est, probabiliori Quare enthym ema istud, ( Satrapes non potest tantos sumtus ferre: Ergo multo minus tu po­tes) quin á majori sit, negari certé non potest.

Porró exemplum illud dissimilitudinis ex prima ecloga, 20. meritó á me tanquam perperam á Ramo explicatum, re­prehensum esse: planum faciam ex illius loci analysi: Quaestio est, an Roma similis sit Mantuae? Fatetur Tityrus, se id putasse: sed falsó. Propositio igitur illius loci est & ad quae stionem propositam responsio: Roma Mantuae similis non est. Tum sequitur illustratio: Sic canibus catulos, &c. Quam au­tem sententiam his verbis Tityrus illustrare vult? Certé confessionem illam sui erroris, id est, hanc sententiam: Ro­ma Mantuae similis est. Hoc manifesté evincit cohaerētia sen­tentiarum: Cohaeret enim sententia illustrationis cum sen­tentia confessionis per conjunctionem (non enim certé adverbium) per conjunctionem inquam similitudinis Sic. quae licet regulariter symbolum sit apodoseos: tamen hîc per anastrophen protasi similitudinis inservit: sicut etiā in illis Virgilii versiculis, Sic vos non vobis. Illustratur ergo iis verbis ( Sic canibus catulos similes, sic matribus hoedos Nôram) non ut tu dicis, dissimilitudo contracta, id est sententia haec Mantua non est Rom [...] similis, vel potiús, Roma (de hac enim quaestio est) non est similis Mantuae: sed sententia isti con­traria quam pastor ille falsó se concepisse fatetur, nempe, Roma est similis Mantuae. ait enim, Sic nôram canibus catulos similes esse: scilicet, sicut putavi, Romam si­milem esse Mantuae. Itaque verba illa violenter in con­trarium sensum detorquentur, & á quaestione propositi­onis illustrandae aberratur, quum ita exponuntur ut tu cum Ramo exponis; quasi pastor ille dixisset: Ut nec canibus catuli, nec matribus hoedi: sic nec Mantua Romae similis est. [Page 55] Etenim pastor affirmat, inquiens: Sic nôram canibus catu­los esse similes: at expositio negat▪ Canibus non sunt catuli similes. ‘Quare immeritó Ramus Columellā in suis praele­ctionibus reprehendit: ut qui collationē hanc aliter assum­serit: Nihil enim dubiū est (ait referente Ramo Columel­la) quin ipsa natura sobolem matri similē esse voluerit: un­de etiā pastor ille in Bucolicis ait, sic canibus catulos similes, sic matribus haedos Nôrā. In quo tamen (ait Ramus) magis suū quám Virgilii sensum Columella sequitur. Quî sic? Pastor enim (inquit) hîc errorem suum significat, qui magnis par­va cōparet; naturae similitudinem in sobole non indicat. E­quidem miror, P. Ramum acri aliás judicio & expolito prae­ditum, tam longé hîc á scopo aberrasse.’ Quid enim? pastor Tityrus naturae similitudinem in sobole hîc non indicat? quid ergo sibi volunt ista ejus verba, Sic canibus catulos simi­les, sic matribus hoedos Nôram? quid nî enim nosset probéque exploratam haberet naturam pecudum, pastor? At fate­tur errorem, ut qui magnis parva comparet. Ego veró nego, pastorem istis verbis ( Sic parvis componere magna sole­bam) de suo errore confiteri: sed illis in principio. Putavi stultus ego. Quasi dicat: sicut nôram, canibus catulos esse si­miles sic putavi, Romam similem esse Mantuae. sed hoc po­steriús putavi stulté: nam falsum est. ut postea declarat an­tithesi: Verúm haec tantum alias inter caput extulit urbes, &c. Quorsum ergo addit? Sic parvis componere magna solebam. nempe ut ostendat simplicitatem suam in comparandis rebus politicis sibi ignotis, cum rebus pastoralib. sibi notis: cujus simplicitatis occasione in errorē illum inductus fuit; ita nimirum comparationem instituens: sicut canibus ca­tuli, & capris hoedi similes sunt: sic etiam Romae similis est Mantua.

Divisionem meā generis subalterni, & speciei item sub­alternae 21. (illius nimirum, in intermedium & infimum: hujus veró, in intermediā & summam) verā quidem esse fateris: sed minimé necessariam judicas. At si tibi divisio ista mini­mé necessaria videtur: pátere tamen cuaeso, ut suo authori jucunda sit: qui illā tanquā charissimā filiolā scilicet oscu­latur. Si (que) ista divisio necessaria aedificii logici pars non sit: [Page 56] attamen velut vermiculatum emblema habeatur. Verúm enimveró utilitatem non contemnendā divisionis prioris videre mihi videor, ad constituendum scilicet ordinē me­thodicum rerum in disciplinis explicandarū. Quum enim ordo ille á genere generalissimo per genera intermedia ad infimum us (que) genus progrediatur ac descendat: ista autem generis divisio de tribus his generum generibus (ut de re Logica logicé loquar) admoneat: quis negaverit, divisio­nem hanc ad ordinem illum constituendum aliquid lu­cis afferre? Quin etiam divisio altera, speciei nimirum, non prorsus inutilis videtur. Videtur enim adjumento esse pos­se ad definitiones generum infimorum accuraté constitu­endas. Illorum enim definitiones ut accuraté possint con­stitui: hoc est ut genus proximū cum specifica differentia possit inveniri: videtur tutissima via esse, si primó á genere infimo per genera intermedia quae sese offerent, ascenda­tur ad genus summū: quo quidem invento, dividendo rur­sus descēdēdū est ordine, donec genus proximū cum diffe­rentia specifica generis ad definiendum propositi, fuerit repertum. Quam definitionis inveniendae rationem ego in anim ad versionibus, duobus exemplis illustravi.

‘Ovidianum de animalium divisione exemplum, minús 22. idoneum mihi visum fuisse affirmas: quia in eo non gene­ris in species divisio, sed distributio á subjectis contineatur.’ Ubi veró ego negavi, in eo exemplo devisionem generis in species contineri? Num ubi dixi, divisionem hanc sumtam esse é subjectis? At ex hac affirmatione negatio illa mini­mé efficitur. Potest enim esse divisio generis in species: si­ve species é subjectis, sive ex adjunctis, sive ex caussis, sive ex effectis sumtae atque constitutae sint. Quare hîc incon­sideraté explicationem pro reprehensione arripuisti: nec est ut putes, tibi hac de re secus ac mihi videri. hoc uno ex­cepto, quód dicis, unam quamque speciem in illa divisione enumeratam, subjecto loco illustrari. Non enim ibi est pro­positum poëtae, animal primúm in species dividere, dein­de species illas illustrare: sed recta species animalis suis lo­cis distinguere. Interim divisionem quandam animalis hîc contineri non nego. Quod autem de proposito poëtae [Page 57] dixi, ex ipsius verbis manifesté liquet. aitenim:

Neuregio foretullae suis animalibus orba,
Astratenent caeleste solum, &c.

Appendicem quam praeceptioni distributionis subjeci, 23 suis ipsam viribus plané concidere dicis. ‘Quî sic? inquam. Nam ais, (inquis) te de vocabulorum ambiguorum signifi­cationibus praecipere. At distinguere ambiguam vocem in sua significata, non est artis dialecticae, quae disserendi praecepta tradit: sed hominis potiús Lexicon aliquod me­ditantis.’ Hujus tuae ratiocinationis vitia quó apertiús pos­sim ostendere, syllogismum é tuis verbis secundum artis or­dinem formabo.

Distinguere ambiguam vocem, non est Dialecticae docentis:
At Piscator praecipit in Dialectica docente de vo­cabulorum ambiguorum significationibus: hoc enim ipse ait.

Quid jam his positis concludetur? Nihil certé: quū syl­logismus constet ex quatuor terminis, propterea quód me­dium est (ut Aristoteles loquitur) [...], id est duplex seu ge­minum. Aliud enim certé est, distinguere ambiguam vo­cem; & aliud, Praecipere de ambiguae vocis distinctione. Sicut aliud est, dividere rem quāpiam in species, aut partiri in mēbra: aliud veró, de divisione generis & partitione in­tegri praecipere. Quorum illud, Dialecticae utentis, vel po­tiús cujusvis disciplinae arte Dialectica utētis: hoc veró, Di­alecticae docētis, hoc est ejus disciplinae quae praecepta disse­rendi tradit, officiū ac munus est. Hoc igitur primum rati­ocinationis tuae vitiū est, elenchus [...]. Alterū vitium est falsitas assumtionis: eaque duplex. nā ego in ista appendice, ‘nec de vocabulorum ambiguorum significati­onibus praecipio: neque me praecipere dico. Hoc tantúm dico, videri ad bene disserendum & hoc pertinere, ut voca­bulorum ambiguorum significationes diligenter distin­guantur.’ Equibus verbis plus colligere non poteris, quám ego ipse de duxi: nimirum utiliter de distinctione nominis ambigui, in praeceptis disserendi praecipi. Etenim quic­quid ad bene atque artificiosé disserendum pertinet, de [Page 58] illo sine controversia inter praecepta bene disserendi prae­cipiendum est. Praeterea quum Dialecticae subjecto non so­lúm res, sed etiā verba cōtineantur: nā etiā de verbis bene disseri potest: quis negaverit, praeceptum de distinguendis verbis ambiguis, ad praecepta Dialecticae pertinere? Dices fortasse, verborū in suas significationes distinctionē ad ali­qd distributionis genus ex iis quae á P. Ramo tradita sunt, revocari posse. Et certé videtur revocari posse ad distincti­onē generis in species. non, quód vocabuli ambigui signifi­cationes (quarum scilicet una semper propria est, reliquae modificatae) revera species significēt ejus rei quae vocabulo ambiguo proprié significatur: sed quód quasi species seu modi significationis dici posse videantur. Utinam veró qui hodie tot in variis linguis Lexica (laudabili quidē illi stu­dio) meditātur ac divulgant; Logicā hanc distinguendi, ac­curatiús adhiberent: Non cerneretur in plerisque Lexicis tanta significationum & [...] & confusio.

Pervenimus feré ad finem animadversionum in librum 24. primū: restant enim duae tantúm quaestiones quae ad doctri­nā Inventionis, & quidē ambae ad praeceptionem de testi­monio, postremo scilicet argumenti genere, pertinent. Ea­rum quaestionum altera est de testimonii divisione, altera de vi probationis. Testimonium igitur divisi quadri [...]ariam▪ primúm á forma, in id quod cōtinetur verbis, & in id quod factis: deinde ab efficiente, in divinum & humanum: tum á subjectis, in promissionem & confessionem: postremó ab adjuncto quodam, in id quod cum jurejurando conjun­ctum est, & quod sine jurejurando est. Contra has divisi­ones tu disputaturus, eas (que) (si possis) écivitate Logica tan­quam legum violatrices exterminaturus, ‘unica Rami ex­cepta, sic proponis. Istas ego divisiones (inquis) nescio quid magnae confusionis complexas esse disputo. Commodé profectó tibi excidit verbum illud, NESCIO QUID. nam quod nusquam est, id ne sciri quidem potest. Ubi enim quaeso est mirifica ista quam fingis, confusio? In eo scilicet, quod divisio testimonii ab efficiente, reliquas omnes com­prehendit: item (que) aliae alias. At unde hanc (quam tu hîc temeré fingis) mutuā cōprehensionem probas?’ ‘Nempe ex [Page 59] eo, quód quaelibet testimonia sive verbis aut factis contine­antur, sive promissiones aut confessiones fuerint, sive cum jurejurando aut sine jurejurando extiterint, quaelibet (in­quis) illa vel divina testimonia sunt vel humana. Sed qua­lis (obsecro) haec probatio est? Dividatur primúm homo ab efficiente (quoniā hoc tibi methodus videtur postulare) in creatū & generatum:’ deinde á subjectis, id est objectis, in philosophos & politicos & opifices & rusticos: tū ab adjun­ctis, in bonos & malos, ingeniosos & hebetes, doctos & indo ctos, &c. Quaero nunc ex te: Nū quia quilibet homines, sive philosophi fuerint aut politici aut opisices aut rustici; sive boni aut mali, ingeniosi aut hebetes, docti aut indocti: quivis in quam illi, quia aut creati sunt aut generati: num idcirco duas posteriores divisiones in prima comprehen­sas esse dicis? At quomodo comprehenderentur, quum sint diversi generis, sumtae in quam é diversis rerum generibus? num igitur heterogenea á se mutuo possunt comprehendi? Pariratione divisiones caussae efficientis á P. Ramo tradi­tas, reprehendito. Omnis caussa efficiens, sive sola efficiat, sive cum aliis, sive perse efficiat, sive per accidens: omnis inquam causa efficiens, aut procreat aut tuetur: Ergo po­steriores duae divisiones in prima illa continentur. Ac proinde sicut in praeceptione de testimonio divisionem in divi num & humanum á Ramo traditam sufficere, aliquas veró á me adjunctas redundare atque expungi debere cē ­ses▪ sic etiam judicato sufficere primam distinctionem effi­cientis á P. Ramo traditam: ‘reliquas veró duas tanquam supervacuas & in prima comprehensas expungito. Con­cludis, quadruplici illa mea testimoniorum distributione, logicae disciplinae leges negligi: immó & methodi inversio­nem isthuc accessisse. Non satis consideraté hîc locu [...]us es: sic enim methodum cum logicae disciplinae legibus co­pulas, quasi ipsa in illarum numero non comprehendatur.’ Sed rem videamus. Ais sine exceptione, leges discipli­nae logicae distributione illa negligi. quae autem leges? uti­ (que) leges dividendi. at quae sunt illae leges? Equidem duas generales dividendi leges á communi nostro praeceptore traditas memini: alteram, ut partes cum toto consentiant: [Page 60] alteram, ut partes inter se dissentiant. Peto jam á te, ut du­as has leges in quadruplici ista divisione neglectas esse o­stendas. Equidem neutram in ulla earum violatam video. Aut intelligisne leges illas de artis materia? In qua igitur illarum divisionum, violata est lex [...]? An non om­ne testimonium, aut divinum aut humanum est? an non omne testimonium, aut verbis constat aut factis? an non omne testimonium, aut promissio aut confessio est? nónne denique omne testimonium, aut jusjurandum adjunctum habet, aut illius expers est? Non est igitur violata lex [...]. Sed forté violate est lex [...]. quid igitur? num rei caussa efficiens, num forma, num objecta, num denique adjuncta, á natura rei aliena sunt, & illi heterogenea? Im­mó haec omnia in argumentis consentaneis á praeceptore nostro numerantur. Et veré. Quare nec lex [...] con­temta est▪ Restat lex tertia, [...]: num hanc viola­tam esse fatebimur? Sané veró: sed non in omnibus▪ immó in una tantúm. Non enim in divisione ab objectis: nam certé quicquid aut confessio est aut promissio, id etiam te­stimonium est. Non etiam in divisione ab adjuncto: nam quicquid aut jurejurando caret (privatio enim hîc, non simplex negatio intelligenda est) id utique testimonium est: est enim aut confessio aut promissio. Etenim jurisju­randi nullus alius est usus quám ut eo vel promissio vel cō ­fessio aliqua, ac proinde aliquod testimoniū, confirmetur. Nusquā ergo jusjurandū extra testimoniū reperitur. Jam veró divisio á forma, nū & ipsa reciproca videtur? Mihi qui­dēvidetur. nā ut omne testimonium aut verbis continetur aut factis: ita quicquid vel Deus diviniue spiritus, vel ho­mines faciunt, ut loquuntur, id testimonii alicujus, nem­pe vel confessionis vel promissionis (sub qua comminatio­nem comprehendo) continere vim videtur. Restat divisio á caussa efficiente: num & haec reciproca est? Haud vide­tur. nam omne quidem testimonium, aut divinum aut hu­manū est: at nō quicquid vel divinū vel humanū est, conti­nuó testimoniū est. nā haec divisio in alia quo (que) argumen­ta cadit. verbi gratiâ, est caussa efficiens divina, quae vulgó dicitur prima: & est etiam humana, item naturalis: quae di­cuntur [Page 61] caussae secundae. Sic est effectū divinum, ut cretio mundi, redemptio electorū, sāctificatio eorundē: est etiam effectum humanum, ut sunt omnia opera artificum: ut aedi­ficia, arma, vestes, &c. Ex his perspicitur, tantum abesse ut tres meae divisiones, tanquam supervacaneae & illegitimae expungi; unica autem Rami, tanquam sola legitima, caete­ras (que) omnes comprehendens, retineri debeat: ut potiús cōtrá divisiones meae tanquā per omnia legitimae, divisio­ni Rameae vel potiús Ciceronianae, tanquam in legem [...] peccanti, meritó sint praeferēdae. Porró quod de methodi inversione admones, grato animo accipio: idue deinceps emendabo.

‘Jam veró expedita quaestione divisionis: restat ut etiam 25. dicamus de vi probationis. De testimonio, Ramus absque ulla exceptione pronunciat: quum exquisita rerum veritas subtiliús exquiritur, illud perexiguam vim probationis ha­bere.’ Hoc pronunciatum ego reprehendi falsitatis: quia testimonium veré divinum vim probationis habeat maxi­mam. Quid tu contrá? quomodo veritatem pronunciati Raméi tuêris? Concedis mihi enthymematis mei antece­dens: quo concesso, quomodo consequens (id est veritatem reprehensionis meae) negare possis, equidem non video. ‘Sed quaeris: Quaenam ratio sit, unde divinum testimoniū tantam ad probandum vim habeat. Quasi veró si aliqua ratio tantae authoritatis indicari possit: idcirco authoritas ipsa ac vis probationis illa, nulla sit? ac non potiús contra,’ cujus rei vera ratio afferri potest, eam ipsam quoque esse oporteat. Quare haec de ratione authoritatis atque pon­deris in testimonio divino quaestio, merum effugium est: ad pronunciatum quidem Ramëum á mea reprehēsione vin­dicandum inefficax: ad veritatem autem animadversionis meae stabiliendum efficacissimum.

Hactenus respondi ad ea quae tibi in animadversionibus meis in librum primum non satisfaciunt: sequitur nunc ut quaenam in animadversionibus libri secundi defideres, vi­deamus. ‘Utrúm axioma, affirmatum an affirmans dici de­beat, levem esse controversiam dicis: nec rationem quam exposui, cur affirmās appellare malim, refutas. Itaque nul­lam [Page 62] mihi occasionem plura dicendi praebes.’

Ais, majorem esse controversiam de veri axiomatis de­finitione. 26. Videamus igitur quanto tu illam studio disceptes. ‘De veritate (inquis) definitionis Rameae confiteris: sed tu­am accuratiorem esse judicas. tum addis, Mihi tua non satis videtur instructa commodé. Qui sic? inouam. Quia in hoc enunciato, (inquis) Quanquam Piso est doctus, tamen improbu [...] est, dissentanea affirmando componuntur: attamen verum axioma est. At in [...]uam, haec tua [...] committit fallaci­am [...].’ Non. n. verum enunciatum hac sola differen­tia compositionis consentaneorum, iteme; disjunctionis dissentaneorum definivi: sed adjunxi differentiam alte­ram, videlicet compositionis consequentium & disjunctio­nis inconsequentium. Quam quidem differentiam prop­ter enunciata composita addendam judicavi: quippe quū compositi enunciati partes, sint enunciata simplicia, in qui­bus inter sese comparatis consequentia & inconse quentia spectatur: sicut in partibus enunciati simplicis quae sunt inotiones simplices seu [...] incomplexa, quum inter sese comparantur, consensio dissensioque consideratur. Dices fortasse, quod de consequentia & inconsequentia compo­sitorum enunciatorum affirmo, id non esse [...]: quū videatur proprium esse enunciati connexi: ut, Si jam dies est, uti (que) jam non est nox. At inquam, in disjuncti quoque e­nunciati partibus consequentia vel inconsequentia est: id quod inde perspicitur, (quam) enunciata disjuncta in connexa possunt transmutati: cujus transmutationis caussam expo­sui cap. 16 in doctrina de syllogismo disjuncto. Sed quid videtur de [...]enūciato copulato? nū & illius partes consequē ­tiam aut inconsequentiam habent? S [...]né, si quodvis enun­ciatum simplex ex quovis enunciato simplici aut sequitur aut non sequitur: dubium esse non potest, [...]uin copulati e­nunciati partes, alia ex alia vel sequatur vel non sequatur. Quae quidem ratio quum omnium compositorum enun­ciatorum communis si [...]: de singulis seorsim dicere nihil at­tinebat. Veruntamen vt inductionem institutam absol­vamus, dicamus etiam de enunciato discreto: hoc enim é compositis enunciatis solum restat. Discretum igitur [Page 63] enunciatum videtur aequipollere copulato, quantum qui­dem ad partium ipsius, id est, simplicium enunciatorum in eo contentorum affirmationem negationémve attinet. verbi caussa, Quanquam Piso est doctus, tamen improbus est: ae­quipollet huic, Piso & doctus est, & improbus. Quum igitur partium enunciati discreti éadem sit ratio, quae est partium enunciati copulati: hae autem inter sese consequentiam vel inconsequentiam habeant: ut paulo anté demonstraui: de consequentia & inconsequentia enunciati discreti du­bitari ampliús non potest. Hisce ita ad refellendum tuam [...] expositis, videamus nunc quam vim habeant ad de­finitionem nostram á quavis merita reprehensione vindi­candam. Etsi enim tibi meritó allata expositione satisfa­ctum esse debeat: tamen quoniam fieri potest ut definitio mea justioribus reprehensionibus obnoxia sit: age ad lau­dem veritatis: quám poterimus acerrimé ipsimet in nostra inquiramus, eaque si falsa; sint, repudiemus: sin vera, eó li­bentioribus animis amplectamur. [...] (ut graviter Phi­losophus pronunciat) [...]. 1. Ethic. 6. Age igitur, definitiones nostrae in conspectum proferantur: & an lucem ferre pos­sint, dispiciatur.

Verum enunciatū est, in quo cōsentanea consequen­tiáve componuntur, aut dissentanea vel incōsequen­tia disjunguntur: Falsum contrá, in quo dissentanea vel inconsequentia componuntur, aut consentanea vel consequentia disjunguntur.

‘Definitioni veri enunciati tu opposuisti exemplum hoc, Quanquam Piso doctus est tamen est improbus. hoc enuncia­tum, verum est; (in [...]uis) & tamen in eo dissentanea com­ponuntur. Sit ita. Sed quid si in eo componerentur conse­quētia: nonne adhuc staret mea definitio? Quód si aūt nec consequētia in eo cōponantur: tum certé definitionū mea­rum veritas ex parte labetur,’ nondum tamē tota co [...]uet. Quid igitur? Haec duo enūciata ( Piso est doctꝰ, Piso est impro­bus) súntne consequētia, an inconsequentia? Si cōsequentia sunt, necesse est ut alterū ex altero sequatur: id (que) vel utrum­vis, vel alterū tantúm. At neutrum ex altero sequitur. Non [Page 64] igitur sunt consequentia. At componi possunt in enunciato vero: ut exemplum abs te allatum demonstrat. Ergo verum enunciatum non veré á me definitum fuit esse id in quo consentanea inconsequentiave componuntur, aut dis­sentanea vel inconsequentia disjunguntur. Etenim nihil horum sit in enunciato illo discreto de Pisone: & tamen il­lud vivente Pisone verum erat, aut certé verū esse poterat. Habes igitur, Tempelle, quod est accusatori maximé op­tandum, confitentem reum: sed tamen hoc ita confiten­tem, ut si velit, propositum suum obtinere per te quidem possit. ‘Posteaquam enim veré dixisses, in isto enunciato ( Quanquā Piso est doctus, tamen improbus est) dissentanea af­firmando componi: tum tibi ipse objicis, At fortasse dices ratione vinculi disjungi ista dissentanea, & subjicis:’ Sit ita. At non vides Tempelle, te nimis inconsideraté id mihi ul­tró largiri quod ego nunquam petere ausus fuissem: quippe quod sit [...]: non secus ac si peterem, mihi cre­di, si dicerem, Sol non luc et in meridie. Quod enim quaeso vin­culum est in isto enunciato? nónne duae illae conjunctiones diseretivae, Quanquam & Tamen? at num duo illa dissenta­nea, Doctus & Improbus, in proposito enunciato ratione isti­us vinculi disjunguntur? Minimé veró: quippe quum istud vinculum careat adverbio negandi praeposito. Veruntamē tu concedis, in proposito enunciato dissentanea disjungi: quo concesso definitio mea non concutitur, sed stabilitur. ‘Sed addis: Dicatuus igitur hoc modo, Non quanquam Pi­so est doctus, tamen est imbrobus▪ & subjungis: Vides jam dissentanea utroque modo disjungi: falsum tamen enunci­atum est: at ex tua definitione verum esse debuit.’ Hîc de­mum video, praecedentem meam verborum tuorum re­prehensionem non ad mentis tuae sententiam, sed ad [...] pertinere. ‘Etenim tua verba ita cōparata sūt, ut non nisi ad praecedens enunciatum, de quo est quaestio, referri possint: ais enim,’ Ratione vinculi dissētanea ISTA disjungi. at quaenam ISTA? nempe quae in illo enunciato de Pisone fuerunt proposita. Etais, DISJUNGI: tan­quam dere quae jam ante oculos cōspiciatur. At ex iis ver­bis quae modó recitavi, conjicio: te dicere voluisse, non [Page 65] DISJUNGI: sed DIS JUNGI POSSE. Affers enim deinceps exemplum ubi dissentanea ista disjunguntur. Sed tamen, quid est quod ais, Ratione vinculi? num igitur & alia in enunciatis vel disjungendi vel conjungendi ratio aut modus est, quám ipsum vinculum? te quidem alium quo (que) modum fingere, verba tua manifesté innuunt▪ ais enim, in hoc enunciato (Non quanquam Piso est doctus, tamen im­probus est) dissentanea utro (que) modo disjungi▪ quibus nam illis? Mihi quidem non nisi unicus ille vinculi modus cog­nitus est: tu, si & alterum quendem nosti, velim ut eum mi­hi communices. Hic obiter & illud admonere libet: non videri mihi in discretis enunciatis negantibus adverbium negandi praeponendum esse conjunctioni illi quae attrahit ( [...] enim [...] Graeci Grammatici vocant) sed illi quae attrahitur: id est, non conjunctioni Quanquam, vel si­mili: sed conjunctioni Tamen. Nam prior illa loquendi ra­tio, obscura videtur & inepta & inusitata: posterior autem, concinna & perspicua & usitatissima. ne dicam de conjun­ctionis Tamen principatu: de quo praeceptor (ut meministi) admonet. Sed definitionis meae falsitate demonstrata: ex­pectas fortasse, ut pro illa veriorem inveniam ac reponam. Equidem illud per otium conabor: interea autem tempo­ris, in definitione Ramea acquiescam.

Sic igitur definitione enunciati veri discussa, proximum 27 est ut transeamus ad ipsius distributionem. Distributionem igitur veri axiomatis in contingens & necessarium, non immeritó á me reprehendi fateris: quum nō sit [...]: ‘sed quomodo adhibita correctione subtiliús limāda sit, interrogas, & ad opus me cohortaris. At res, inquam, á me jam peracta est: inspice. n. (si placet) animadversiones me­as.’ Quanquam quid vetat, etiam hîc nōnihil ea de re dici, praesertim quum juxta Platoné [...]. Judico igitur, enunciatum dividendum esse sex modis, quos oculis subjicere libet.

  • 1 Affirmatum, Negatum.
  • 2 Verum, Falsum.
  • 3 Contingens, Necessarium.
  • 4 Homogeneum, Heterogeneum.
  • 5 Reciprocum, Non-reciprocum.
  • 6 Simplex, Compositum▪

[Page 66]Hae divisiones omnes observant legem [...], & le­gem [...]: sed duae tantúm primae observant etiam legē [...], reliquarum veró nulla. Cujus diversitatis caussa haec est, quód prima divisio á forma, secunda veró á propriis adjunctis sumta est: at reliquae omnes ab adjun­ctis communibus. Ac ne mirum tibi videatur, quód dico, primam divisionē sumtā esse á forma: eó quód Ramo po­strema divisio á forma sumta videatur, priores veró omnes ab adjunctis: (id quod intelligi potest ex principio capitis quarti, ubi de axiomate simplici praecepturus, ‘hujus modi transitionem facit: Atque haec de communibus axioma­tis affectionibus: species sequuntur. tum divisionem istam subjungit: Axioma (inquit) est simplex aut compositum) age cur nobis secus videatur, demonstremus.’ Affirmatio & negatio dant enunciato suum esse: seu (ut Ramus loqui­tur) per affirmationem & negationem enunciatum est id quod est, & á caeteris omnibus rebus distinguitur. quippe quicun (que) aliquid enunciat: is quatenus enunciat, aut affir­mat aut negat. Quare affirmatio & negatio, enunciati for­ma est. Secunda divisio (ut dixi) sumta est á proprio ad­juncto. Etenim veritas & falsitas, propriae enunciati quali­tates sunt: [...]uae ex ipsius forma emergunt, adeoue ipsius essentiam sequuntur: (non minús quám ridendi facultas vim ratiocinandi sequitur in homine) nec ulli praeterea rei cōpetunt. Jam caeteras divisiones omnes, ab adjunctis cō ­munibus sumptas esse, age de singulis demonstremus. Ter­tiae igitur divisionis differentias, contingentiam scilicet & necessitatem, qualitates cōmunes esse censeo enunciatorū & rerum tū naturalium, tum humanarum, tum veró earum alteram etiam divinarum. In rebus naturalibus contingere dicitur quod ita évenit, ut etiāsi secus evenisset, nihil tamē propterea contra naturā accidisset: ut si (verbi caussa) quum her [...] vesperi caelum rubuerit, hodie mané serenum sit. Ne­cessarió autē fieri in rebus naturalibus dicitur quod per na­turā fieri aliter non potest: quod que si aliter eveniat, cōtra naturā évenit: ut quum ignis non urebat juvenes illos Isra­ëlitas in fornace ardētissima regis Babylonii. Jā in rebꝰ hu­manis cōtingere dicuntur quae ita ab homine fiunt, ut eti­amsi [Page 67] secus fierent, nihil tamē contra naturā humanae vo­luntatis (qua nihil mutabilius est) fieret. Necessarió autem fieri in rebus humanis dicūtur, quae fiunt ab homine ex vi decreti divini. quo modo Judas Iscariotes necessarió prodi­dit dominū, ut satisfieret scilicet decreto Dei de redimē dis per fil [...]i sui mortē electis: quae tamen Judae actio, sua natura fuit contingens. Etsi enim Christum nō prodidisset Judas, nihil tamen contra naturā voluntatis humanae qua Judas erat praeditus, actum vel potiús omissum fuisset. Porró in rebus divinis contingentia locū nullum habet: sed sola ibi necessitas est. Deus enim quicquid est, necessarió est: & quicquid agit fac [...]tve, necessarió agit & facit: veruntamen voluntate liberrima. Necessitas enim quae in Deo est, liber­tatē voluntatis non tollit: & est summa Dei perfectio: qua fit ut Deus non possit nō esse bonus; & ut quicquid agit aut facit, non possit non bene agere aut facere. Ex his quae ex­posui, intelligitur: cōtingentiam & necessitatem proprias enunciatorū differentias non esse. Sequitur divisio quarta, qua enunciatū dividitur in homogeneū & heterogeneum: differentiis non sané propriis enunciati, sed aliarum rerum communibus. Etenim [...] sive [...], & [...] in rebus fuit antequam homo esset á Deo conditus, ac proinde antequam quicquam de rebus enunciare posset. Verbi caussa, herbae, & arbores, & stellae, & aves, & pisces, & quadrupedes: singula inquam haec cúm inter se homo­genea, tum alia aliis heterogenea fuerunt: antequam pri­mi nostri parentes fuissent á Deo conditi. Jam nec quinta divisio differentias proprias habet. nam reciprocatio ejus­que contrarium, non enunciatorum propriae affectiones sunt: sed communes etiam notionibus simplicibus: ut re­latis, ut definitioni, ut distributioni, ut proprio adjuncto, ut denique proprio cuivis. Restat postrema divisio, in simplex & compositum. At hae differentiae, extra enunciatum la­tissimé sese proferunt. Quippe non solúm in Logica inven­tione argumentum in simplex & comparatum, ac postea in doctrina dispositionis seu judicii, syllogismus in simpli­cem & compositū dividitur: verúm etiam in Physicis, cor­pus naturale in simplex & compositum distinguitur: de­nique [Page 68] differentiae istae in pluribus rebus locum habent. E­laboravi quantum in hoc tempore potui, optime Tempel­le: ut non solúm distributionē axiomatis veri, quae est a Ra­mo tradita, sed etiā caeteras enunciati divisiones, & adhibita correctione limarem, & addita explicatione illustratē. Et sané distributionem illam axiomatis veri subtiliús limavi quám erat: nondum tamen quantum satis est. nam etiam sic limata, adhuc peccat in legem [...]. Quid ergo restat, quám ut diligenter quantum cuique otii dabitur, di­stributionum istarum emendationes meditemur?

Porró vindicationem sententiae Talaei de enunciati di­screti 28. contradictione, ‘metuo ne f [...]ustrá cōtra meam repre­hensionem susceperis. Quum discretum negatum (inquis) affirmato connexo contradicit: illius antecedens non alio modo conceditur & ponitur, quám antecedens connexi:’ Hîc tu primúm pro cōfesso assumis id quod in controver­sia est positum: nempe, discretum negatum affirmato con­nexo aliquando contradicere. at quaestio est, an contradi­cere possit, ac proinde an unquam contradicat. Talaeus affirmat: Piscator negat. & suae negationis rationem hanc affert, quia diversa sit ratio antecedentis. nam in connexo antecedens non veré affirmatur, sed tantúm affirmatio e­jus fingitur: at in discreto antecedens, tanquam veré affir­matum, conceditur. Quod discrimen á te negari miror: quum ex communi rect [...] loquentium sensu atque intelli­gentia desumptum sit. nam si quis ita loquatur, Si iste abest á culpa, caret etiam suspicione: is hoc sermone non fatetur ta­cité ac (ut vulgó loquuntur) praesupponit, istum de quo sermo est, á culpa abesse: sed tantúm docere vult, quid inde sequatur, si iste á culpa abesse concedatur. At veró qui sic lo [...]uitur, Quanquam iste abest á culpa, non tamen caret suspicione: is utique in antecedente fate­tur & concedit, istum á culpa abesse: sed opponit ne­gationem rei diversae: illum scilicet non carere suspi­cione.

Non Majori successu vindicationem sententiae Rami 29. de significatione enunciati disjuncti, suscepisti. Ait Ramus, enunciato disjuncto significari, é disjunctis unicum verum [Page 69] esse. Ego contrá disputo, hoc non esse [...]: quia falsum sit de enunciato disjuncto in quo divisio enunciatur de ipso generē diviso: id quod manifesto exemplo demon­stravi. ‘Quid tu? quod tandem in tam clara luce effugium quaeris? Proposito illo exemplo, Omne animal vel rationale est velirrationale: subjungis, & in hoc disjuncto significari, unicum é disjunctis verum esse. Nam si illud disjunctionis membrum (inquis) de animali quovis verum fuerit, hoc certé de eodem falsum erit: quum utrun [...]ue nulli animali conveniat. Sed quid hoc, inquam, adrem? Quasi veró nūc quaestio sit, an si alterum é disjunctis verum fuerit,’ tum al­terum necessarió sit falsum: ac non potiús hoc quaeratur, an semper disjuncto significetur, é disjunctis unicum ve­rum esse. Id autem non semper significari, satis perspicué (ut opinon) in animadversionibus demonstravi.

‘Sed sententiam Rami de significatione disjuncti contra 30 alteram quo (que) reprehensionis meae partem tueri conaris: & ais, me non solúm falli, quum axioma istud falsum esse dicam in eo disjuncto, in quo de ipso genere enunciatur divisio: sed etiam non minús errare, quum verum esse contendam in eo tantúm disjuncto in quo divisio enunci­atur de specie generis divisi. Cur veró? inquam. Equi­dem (inquis) in omni é disjunctis divisione parem verita­tem obtinet: sive sit divisio generis in species, sive subjecti in adjuncta, aut adjuncti in subjecta: praesertim quum Ra­mus non disserat, unicum é disjunctis semper esse re ip­sa verum, alterum falsum: sed id ab enunciante significari & intelligi, é disjunctis propositis unicum esse verum.’ At (inquam) hoc effugium nullam ad elabendum vim habet. Nemo enim sana mente praeditus, quum divi­sionem de genere diviso enunciat, vel ipse intelligit vel a­liis significare vult: unicum é disjunctis verum esse: sed nihil aliud agit, quám ut species ejus generis de quo loqui­tur, enumeret. Nam hoc genus disjuncti enunciati prae­cipué adhibetur ad declarationem ejus quaestionis qua quaeritur, quot partes speciésve res proposita habeat. ut quum quaeritur, Animalis quot species sunt? Duae: nam animal vel rationale est, ut homo: vel irrationale, ut be­stia. [Page 70] Alterum veró dis juncti enūciati genus, quo scilicet di­visio enunciatur de specie generis divisi, non solet adhibe­ri ad declarationem▪ quaestionis simplicis, ut prius: sed ad demonstrationem conjunctae: ut, Rabirius aut cum Satur­nino fuit, aut cum consulibus, aut latuit. quod enunciatum orator adhibet ad demonstrandum, Rabirium cum consu­libus fuisse.

Petes fortasse á me, ut demonstrem, hoc enunciato e­nunciari divisionem de specie generis divisi. Id veró haud invitus faciam. Divisio ista trimembris quae de Rabirio á Cicerone enunciatur, divisio tunc erat civium Romano­rum, quum seditionem moliretur Saturninus. Tunc enim cives Romani in tres quasi species ex diversitate locorum distincti erant: alii enim cum Saturnino erant, alii cum consulibus, qui contra Saturninum arma ceperant: alii de­nique domi latebant. Quód si quis jam dicat, Omnes ci­ves Romani eo tempore aut cum Saturnino fuerunt, aut cum consulibus, aut latuerunt: num is vel ipse intelligit, vel aliis significare vult, é tribus istis disjunctis unicum ve­rū esse? Minimé veró: quia nihil aliud docere vult, quám in quot partes tūc scissi fuerint cives Romani. Ex qua cōmē ­tatione & illud liquére potest quā sit utilis illa inter dupli­cē argumenti usum distinctio: declarationem inquā & demon­strationē. Quaeres fortasse, an igitur enunciati disjuncti quo de genere diviso enūciatur divisio, nullus usus sit ad demō ­strandum? Est quidē: sed tantúm in syllogismo simplici: ut,

Omne animal, aut homo est aut bestia:
At Socrates est animal. vel,
At arbor, nechomo est nec bestia.

Enunciati veró disjuncti quo divisio enunciatur de gene­ris divisi specie, usus totus syllogysticus est: nec nisi in syl­logismo composito locum habet, ut,

Rabirius aut fuit cum Saturnino, aut cum bonis, aut latuit:
At neque cum Saturnino fuit, nec latuit:
Fuit igii [...]r cum bonis.

Sed antequam ad sequentia pergamus, parumper quae­ [...] dam tua verba castiganda sunt: ubi scilicet ais, Sive sit di­visio [Page 71] generis in species, sive subjecti in adjuncta, aut adjuncti in subjecta. Non hîc reprehendam [...] seu [...] conjunctionis AUT pro SIVE,’ in membro divisionis ter­tio: levis enim haec [...] videri possit: Sed quid sibi vo­lunt illa verba, quum subjectum in adjuncta, itemque ad­junctum in subjecta, dividi dicis. Nunquam enim subjectū in adjuncta, sed in species secundum adjuncta seu per ad­juncta: nunquam item adjunctum in subjecta, sed in speci­es secundum seu per subjecta dividitur. Verbi caussa, quum dicitur, Hominum alii sunt sani, alii aegri: hîc subjectum homo, dividitur non in adjuncta, sanitatem & aegritudi­nem: sed in species, videlicet duo genera hominum, se­cundum duo illa adjuncta. Sic quum dividitur febris in e­phemeram & putridam & hecticam, dividitur in tres spe­cies secundum subjecta, videlicet partes cordis in quibus singula illa febrium genera inhaerent: non autem in illa ipsa subjecta.

Supersunt animadversiones duae quae tibi immeritae & 31. falsae videntur: de duabus scilicet divisionibus syllogismi simplicis: altera in affirmatum & negatum; altera in gene­ralem; specialem & proprium. Priorem negavi esse [...], seu reciprocam▪ quia communis sit etiam syllogis­mo composito. Tu primúm quidem accuratissimé acutis­sime ue contrá disputas: sed tandem nimio quodam studio obtinendi propositi, ad eam sententiam deláberis: qua cō ­cessa, totum illud acumen totaque illa [...] demonstra­tionis, penitus evanescit, ‘meam (que) animadversionem nihil laedit. ais enim sub finem disceptationis hujus: Quid est cur syllogismus nomen negati, potiús ab aliqua antecedē ­tis parte, quám á conclusione acciperet? videtur ergo tibi, nullam justam caussam firmamve rationem afferri posse, cur syllogismus denominandus sit affirmatus aut negatus, potiús ab ante cedente quám a conclusione.’ Vis igitur de­nominationes has sumendas esse á conclusione. Bene est: consentiunt judicia ac voluntates nostrae. Et hoc ipso judicio mea nititur reprehensio. Quód si ergo á conclusi­one syllogismus, vel affirmatus vel negatus nominādus est: affirmatus uti (que), cujus conclusio fuerit affirmata: negatus, [Page 72] cujus negata: quid est cur syllogismus compositus non de­beat aequé ac simplex, vel affirmatus vel negatus nomina­ri? nonne enim omnis enunciatio, ac proinde omnis cujus­cun (que) syllogismi conclusio, vel affirmata vel negata est? In­terim utcun (que) mea animadversio per se spectata, vera est vel te ipso confitente: tamen si cum sententia Rami con­feratur, alienā esse, nihil (que) eam laedere fatcor. Ramus enim appellationes syllogismi affirmati & negati, non é conclu­sione, sed é syllogismi antecedente petivit: ut ex ipsius de­finitionibus liquet. Sed acuta illa tua ex multiplici distribu­tione demonstratio, praeterquam quód principale proposi­tum non obtinet, sententiam etiam quandā genuit, quae te­mere tanquā absurdum innuit quod tamen revera absurdū non est. ‘Etenim de definitione compositi negati disputans, inter alia hanc sententiam profers: Si syllogismus negatus definiendus est ex negatione conclusionis, non cadit (in­quis) in primum disjunctum: id quod tu scilicet tanquā ab­surdum insers. At (inquam) hoc absurdum non est. nam ut syllogismus compositus negatus is dicatur,’ qui conclusionē habet negatam: non est necesse ut propterea quivis syllo­gismus disjūctus, negatus sit. sicut nō est necesse ut ullus syl­logismus secūdae figurae sit affirmatus: si syllogismus affirma­tus definiatur ex conclusione affirmata. Ita vides mi Tem­pelle, te hîc angustis illis tuis interrogatiuūculis (qualibus Stoicos usos fuisse restatur Cicero) non tam me pupugisse, quám te ipsum penitus confodisse.

Transeamus nunc ad quaestionem postremam, an syllo­gismus 32. simplex recté divisus sit in generalem, specialem & proprium. Partitionem hanc reprehendi, eó quód duo po­steriora membra consentanea mihi viderentur. Tu cōsen­tanea non esse, é definitione syllogismi specialis demon­stras: ut quae proprio syllogismo attribui non potest. Qua quidē ratione sensum Rami á mea reprehensione fortiter vindicas: at interim tamen non evincis, Ramum appellati­ones istas recté ad eum modum usurpasse. Etenim ut enun­ciatum proprium species enunciati specialis ab eo effici­tur: ita etiam syllogismus proprius, species syllogismi spe­cialis effici debuit▪ unde enim has appellationes syllogis­mo, [Page 73] nisi ab enunciatis é quibus constat, imposuit? Sic ut er­go enunciatum diviserat in generale & speciale: deinde speciale in particulare & proprium: similiter postea divide­re syllogismum debuit. Quare non est ut dicas, me vocabu­li similitudine falsum ac in errotē inductum fuisse: sed po­tiús Ramum inconstantiae in loquendo arguas: ut qui voca­bulum illud (SPECIALE) nunc generaliter usurparet, sub illo Particulare & Proprium, tanquam duas species com­plectens: nunc veró specialiter ad solum Particulare signi­ficandum. Mihi quidem pauló accuratiús rem contēplan­ti, vocabulum illud SPECIALE, in divisione enunciati, nec pro genere Particularis & proprii: nec pro aequipollente seu synonymo Particularis recté accipi videtur: sed potiús pro synonymo Proprii. Quod ut plané possit perspici, age pauló altiús rem totam repetamus, & hac veluti coronide disputationem hanc nostrā concludamus. Enun iatum sim­plex é quantitate antecedentis (quod subjectum vulgo no­minant) dividendum videtur in universale & singulare. nā antecedens illud, aut commune est aut proprium, seu (ut Logicé loquamur) aut generale aut speciale. Jam quando antecedens enunciati simplicis, commune est: tum conse­quens seu (ut vulgo appellant) praedicatum de eo potest di­cibifariam. Aut enim dicitur de ipso toto, hoc est de omni­bus & singulis speciebus sub eo comprehensis: id (que) vel ad­jecto signo quantitatis, ut, Omnis homo est animal: vel omisso, ut, Homo est animal. Aut dicitur antecedens enunciati isti­usmodi, de subjecto communi non toto, sed tantúm ex par­te: id (que) semper adjecto signo quantitatis: ut, Quidam homo fuit reliquorum omnium pater, Quidam homines sunt à Deo ele­cti ad vitam aeternam. Hoc genus enunciati videtur nominā ­dum infinitum: quia signum quantitatis particulare, etsi ge­nus ad speciem speciésve aliquot restringit: tamen speciē speciésve illas nō definit, nec diserté indicat. Sic certé Grā ­matici Graeci pronomen [...], id est, aliquis, aliqua, ali­quid) quum non accipitur interrogativé, infinitum vocant. Aristotelici hoc genus enunciati vocant propositionē par­ticularem, haud incommodé: quia cōsequens ipsius de an­tecedentis tantúm parte enunciatur. Alterum veró illud, [Page 74] propositionem universalem nominant: quia consequens de antecedente universó dicitur. P. Ramus appellavit ge­nerale: & particulare complexus est sub speciali: nō recté. Nam quod particulare est, id etiam generale est, nō minús quám id quod est universale: quippe quia aequé atque illud, ex antecedente generali constat: ut ex positis & declaratis exemplis intelligi potest. Ita (que) quod Ramus appellat enū ­ciatum generale, id potiús universale vocandum est: & no­mine enunciati specialis intelligendum solummodó enun­ciatum proprium: quod quidem potiús cum vulgo appel­landū videtur singulare. Quo modo ipse quoque Ramus in doctrina de methodo, universalia & singularia (nēpe enun­ciata) inter sese opposuit. Quae omnia ut meliús pervideri possint, age veluti in tabella in conspectū proponantur.

Enuncia­tum sim­plex
  • Generale
    • Univer­sale
      • Disterminatum: O­mnis homo est a­nimal.
      • Indisterminatum: Homo est animal.
    • Particu­lare
      • Quidam homo fuit primus.
      • Quidam homines sunt electi.
  • Speciale seu singulare: Paulus fuit Aposto­lus.

Sed fortasse divisio mea enunciati universalis non vide­bitur tibi [...]: eó quód recepta in scholis opinio est, propositiones (uti loquuntur) indefinita [...] seu indistermina­tas, interdū quidem aequipollere universalibus, in materia scilicet necessaria: interdum veró particularibus, ut in ma­teria contingente. Quae opinio si vera sit: tum etiam parti­culare enunciatum, aut disterminatum fuerit aut indister­minatum. At ista, inquam, opinio falsa est. nam enunciatū [...], id est, signo quantitatis non disterminatum seu de­finitum, semper universali aequipollet. Etsi enim non sem­per universaliter vera sunt quae indefinité enunciantur: ta­men eo sensu enunciantur, ac si universaliter vera essent: id quod probatorū authorum exempla comprobabunt. ut [Page 75] illud Virgilii Aencid. 10. Audentes fortuna juvat. etsi univer­saliter intellectum, falsum est: tamen tanquam universali­ter verum, á Turno pronunciatur. Hortatur enim horum verborum argumento Turnus socios Rutulos ad fortiter adventantibus Trojanis resistendum: pronuncians, eos be­neficio fortunae victores fore, si fortiter restiterint. Sic igi­tur argumentabatur Turnus:

Si audentes fortuna juvat, audendum est.
Sed audentes fortuna juvat:
Ergo audendum est.

Hîc si enunciatum illud quo argumentum continetur, particulariter intelligas: tum Turnus nihil concluserit, quis enim ad audendum moveatur hoc syllogismo?

Si aliquos audentes fortuna juvat ( vel, Si aliquando fortuna audentes juvat) jam igitur vobis audendum est.
Sed aliquos ( vel aliquando) audentes fortuna juvat:
Ergo vobis jam audendum est.

Habes jam (doctissime Tempelle) responsionem ad ra­tiones tuas quas in tua ad me epistola exposuisti, cur qui­busdam animadversionibus meis non valde assentiri possis. In qua responsione si quid me attulisse intellexero, quod nō tam tibi (qui mea institutione minimé eges) quám iis qui harum rerum nondum satis periti sunt; prodesse nonnihil possit: equidē & illis gratulabor, quód suae lectionis, & mihi gaudebo, quód meae scriptionis fructum aliquem ceperim.

Porró quicquid hîc scripsi, á te (optime Tempelle) pro tuo candore in optimam partē acceptum iri confido: equi­dem testor, ea ab homine tui amantissimo, qui te tum pro­pter eruditionem, tum propter eloquentiam, tum veró eti­am propter varias magnas (que) virtutes admiretur & magni­faciat, profecta esse. Quod super est, Deum patrē luminum oro, ut praeclarissimis tuis studiis successum largiatur: & lu­cem Logicae veritatis, dispulsis sophisticarum arguitiarum tenebris, in florentissimi Angliae regni academiis quotidie magis ac magis, tua tui (que) similium, hoc est veritatis studio­sorum, opera accendat: ad gloriam nominis sui, & regni Christi amplificationem. Amen. Vale. Scripsi Moersae. 6. Octobr. 1581.

FINIS.

INDEX RERUM PRAECIPUARUM.

ADjunctum non in subje­cta, sed in species secun­dum subjecta dividitur
71
Adjuncto & subjecto an par in argumentando vis insit
9, 42
Affirmatio & negatio, enun­ciati forma est
66
Ambigua distinguendi prae­ceptum dialecticū esse
57
Arguere apud Virg. quid
32
Argumentum unum & idem, duplex nomen admittit
37
Argumenti definitio Ramea vindicatur
7
Argumenti divisio qua ratio­ne reprehensa
38
Argumenti in arguens & ar­gutum divisio irridetur
30
Argumenti usum duplicē Ra­mo non incognitū fuisse 7. sed distincté nec explica­tum, nec observatum ab eo
31
Argumēta an recté per se cō ­siderari dicantur
8, 36
Argumenta & argumentatio­nes á comparatis distinctae
50
Argumenta sint ne dialecticae materia
6, 28
Argumentorum cum quaesti­one dispositio sit ne forma dialecticae
ibid.
Ars an habitus dici possit
24
Ars & artis praecepta diuer­sa
ibid
Ars quatenus opus artificio­sum
23
Artis definitio Ramea an A­ristotelea melior
20
Artis etymon
ibid.
Artis natura quibus cōstet
5
Artis vocabulum dupliciter sumitur
21
Artifex quis
20
Avaritia liberalitati adversa­tur
43
Avaritia non est illiberalita­tis species
44
Axiomatis veri definitio Ra­mea ne sit accuratior an Piscatoris
15, 62
B.
Bene vocabulū in dialecticae definitione redundare 20. non redundare
5
C.
Causae definitio Ramea per­fecta est
9
Caussae definitio verbo Fit complenda
38
Caussae divisio in externam & internam defensa
39
Comparatorum locus excus­sus
11, 49
Connexo affirmato an dis­cretum negatum contra­dicat
[Page]15, 68▪
Consequens de antecedente simplicis enunciati cōmu­ni bifariam dici potest
73
Cōsequentia & inconsequē ­tia enunciatorum
62
Contingentia & necessitas, qualitates cōmunes sunt omnium rerum
66
ad Contradicentia illustran­da exēplum é 1. Tusc. sa­tis consentaneum
10
Contradicentiū exēplum é 1. Tusc. non cōsentaneū esse, loci analysis evincit
45
Contrarietatis usus in effici­entibus illustris
41
Copulati enunciati conse­quentia & inconsequentia
62
D.
Declaramentū per par, ma­jus, & minus, quid
51
Declaramenti vox, argumē ­ti voci anteferenda
30
Declarare & demonstrare non esse idem
32
Declarationis & demonstra­tionis exempla non di­stincté sunt á Ramo pro­posita
31
Definitio interdum uno ver­bo absolvi potest
29
Dialecticae materia & forma
28
Discretum enunciatum qua­tenus copulato aequipolle­at
63
Discreti negatio, sit ne legiti­ma connexi affirmati cō ­tradictio
15, 68
in Discretis enunciatis negā ­tibus ubi negandi adver­bium ponendum
65
Disjuncta enunciata ubi ad­hiberi soleant
70
é Disjunctis unicum verum esse an sit [...]
15, 69
Disjunctio enunciatorū per vinculum tantúm fit
64, 65
Disserendi verbo omnem di­alecticae vim comprehen­di
6
Dissimilium anim adversio examinata
13
Distinguere ambiguā vocem in sua significata, non est dialecticae
14
Dividendi leges duae genera­les
59
Docendi verbum in dialecticae definitione nimis angu­stum
6
Docendi verbum meritó prae­ferri verbo disserendi in de­finitione dialectices
27
Docendi verbo omnem diale­cticae vim comprehendi
ibid.
Documenti divisio examina­ta
8, 35
[...] duplex
20
E.
Effectum in efficiente ut cō ­prehendatur
26
Efficiens fine prior
40
[Page]Enthymematis de Satrapa examinatio
53
Enunciatum infinitum
73
Enunciatum sex modis di­viditur
65
Enunciati simplicis divisio quomodo instituenda
73, 74
[...] uni eidemque competere possunt
21
[...] artium, materia & forma non continetur
5
[...] in arte inclusa est
20 27
F.
Finis causa internane an externa
25
Finis materiam antecedere potest
39
Finis subordinarius destina­ti rationem habet
42
Finis divisionē non esse ne­cessariam
9
Finem forma & materia nō comprehendi 5. aliqua ex parte contineri
22
Forma dialecticae quae
6, 28
Formae distributio á Piscat. proposita, illegitima est 9 est tamen [...], licét non sit [...]
41
G.
Generis subalterni divisio minimé necessaria 13. at­tamen utilis
55
Genera infima uti accuraté definienda
56
I.
Indefinita semper aequipol­let universali
75
Infinitum enunciatum
73
Jusjurandum nusquā extra testimonium
60
L.
Liberalitas & avaritia non adversantur
10
Liberalitatem & avaritiā ad versari, ꝓbatur ex adver­sorum definitione
43, 44
Logica docens & utens
23
M.
á Majori argumentatio quid
51
á Majori argumentum quid
50
Majoris & Minoris definiti­onem á Pisc. traditam ali­is quo (que) argumentis cō ­petere
12
Martialis exēplum é privan­tibus sit ne tollendum
11, 47
Materia dialecticae quae
6, 28
á Minori argumentatio quid
51
á Minori argumentū quid
50
Mortuos non esse, ideoque nec miseros, quomodo Cicero probet
45
Multo magis signum argumē ­ti á minore
54
Multo minus signū argumen­ti á majore
ibid.
N.
Necessarió quae fieri dican­tur
[Page]67
Negandi adverbium in dis­cretis enunciatis negan­tibus ubi ponendum
65
O.
[...] enunci­atis non est propria
67
Ovidianum exēplum de ani malibus, divisio ne sit an di­stributio á subjectis
13, 56
P.
á Pari argumentatio quid
51
á Pari argumentum quid
50
Particulare malé Ramus cōplexus est sub Speciali
74
Pauper & dives privantia sunt
11
[...]
24
Privantium exempli é Mar­tiali desumti consecutio unde pendeat
47
in Privantium exemplis du­plex affectio spectari po­test
49
Prodigalitas quatenus libe­ralitas
45
Propositio indefinita sem­per aequipollet universali
75
Propositio universalis & par ticularis
74
Propriae qualitatis definitio reciproca
43
Proprium enunciatum poti­ús singulare appellādum
74
Proprium falsó á Ramo de­finitum
43
in Proprii definitione redū ­dent ne particulae Omni & semper
10
Q.
Quaestio non est dialecticae subjectum
8
Quaestio quomodo sit diale­cticae subjectum
33
Quaestionis divisio in simpli­cem & conjunctam non fuit á Ramo improbata
34
de Quaestione ubi in arte praecipiendum
35
R.
Reciprocatio communis e­tiam notionibus simplici­bus
67
S.
Sic similitudinis conjunctio
54
Simplex & compositum non solis enunciatis cōpetunt
67
Solus semper propriam qua­litatem non designat
11▪ 48
Speciale in divisione enun­ciati, synonymum proprii est
73
Speciei subalternae divisio minimé necessaria 13. at­tamen utilis
55
Subjectum dialecticae quale esse oporteat 8. & quod sit
33
Subjectum non in adjuncta, [Page] [...]sed in species secundum adjuncta dividitur
71
Subjecti praeceptio quando necessaria
33
Subjecto & adjuncto parem argumentandi vim non inesse
10
Syllogismus compositus, af­firmatus & negatus nomi­nari potest.
16
Syllogismi partitiones an meritó reprehensae
16, 17, 71, 72
T.
[...]
20
Testimoniū cur Ramus in­artificiale dixerit
9, 38
Testimonium divinū ad pro­bandum vini maximā ha­bet
14, 61
Testimonii divisiones á Pi­scat. propositas, magnam confusionem complexas esse 14. hoc refutatur
58
V.
Veri enunciati natura dispi­citur
62
Veritas & falsitas, propriae e­nunciati qualitates sunt
66
Vinculum solum disjungit aut conjungit
64
in Virgiliano exemplo, Ut ca­nibus catuli, &c. sit ne dissi­militudo
13, 54
Usus rei multiplex non facit rem multiplicem
8, 35
pro Usu vario res una varias recipit rationes
35
FINIS.

This keyboarded and encoded edition of the work described above is co-owned by the institutions providing financial support to the Text Creation Partnership. This Phase I text is available for reuse, according to the terms of Creative Commons 0 1.0 Universal. The text can be copied, modified, distributed and performed, even for commercial purposes, all without asking permission.