FRANCISCI MILDAPETTI NAVARRENI DE VNICA METHODO RETINENDA.
CAP. I.
INgenii tui commentationes (Digbeie) quae typis non ita pridem divulgatae in hominum manus pervenerunt, faciunt vt non modò de Cantabrigiensi Academia sperem optimè, sed etiam Angliae gratuler vniversae. Habuit Anglia plurimos semper excellenti ingenio, cos (que) sic e Philosophorū Schola perpolitos, vt maximarum artium penè infinitam vim animo & cognitione comprehenderent. At verò qui cogitationes suas ad illustrandam philosophiae disciplinam referrent, etsi eorum plerique ad ornamē ta multiplicium doctrinarum gloriam adjecerunt ornatissimae dictionis, tamen vel omnino nulli, vel certè paucissimi extiterunt. Etenim illos nescio quae religio tenuit, [Page 16] quo minus quod prudenter sentiebant, id politè expressum & eleganter, literarum monimentis cōmendarent. Verebantur fortasse ne si texendis voluminibus operam transmitterent, id ad ostentationem ingenii arroganter, non ad aliorum vtilitatem sapienter facere putarentur. Ac proinde eorum industria, cùm ad summam laudem in vulgus emanare potuisset, sese ab hominum oculis continuit intus & delituit: tanquam hercle ipsos umbrae quàm soli, & scholae quàm foro aptiores natura genuisset. Theologia verò debet illa quidem Anglis hominibus non parum, quod eandem & perennibus concionibus ad amplificandam Christi gloriam diligentissimè excoluerint, & partim labe aspersam mirificae vanitatis, partim acucullatis homunculis nefariè proculcatam ad pristinum nitorem & majestatem elegantissimis scriptis vindicarint. In quo certè est cum theologia actum praeclarissimè, cum caeteris artibus incommodiùs: quòd cùm Anglorum ingenia limarint vehementer & expoliverint, ipsae tamen ab Anglis nullam ferè lucem, nullum ornatum [Page 17] acceperint. Quapropter (Digbeie) dum te intueor, dum tuam excellentem diligentiam attendo, dum eandem cum aliorum in isto genere tarditate comparo, gratulor mehercule literarum disciplinis, & gratulor vicissim Angliae tuae. Nā si laus illa exornādae Latinis literis Philosophiae nata e vestrorum hominum Vigilijs floruit aliquando: tu profectò, cùm defloruerit jam & consenuerit, eidem succurrere & velut ab interitu nescio qua divinitate ingenii tueri aggrederis: Sin verò Anglorum lucubrationes nihil antehac ad Philosophiam splendoris, nihil ornamenti attulerunt, sed ea ferè sola uti consueverunt, quama a Gallis, Germanis, Italis acceperunt, quemnam te esse dicam Digbeie, qui gloriam istam poliendae in artibus disciplinae Cantabrigiam transferre, & languescenti jam Galliae eripere conaris? Nae tu praeclarum aliquod & divinum meditaris. Si enim cui exculta mens est ab ornamentis sapientiae, & a subsidijs instructa omnium doctrinarum, ei nihil deesse posset aut ad vtilitatem insigne, aut illustre ad dignitatem: quis ita affecti ingenij [Page 18] est? ita alienus ab humanitate & literis? ita publicae vtilitati inimicus? qui non illi, a cujus ingenio expolitionem & velut palaestram quandam literae asciverūt, plurimum esse tribuendum arbitretur. Verumenimvero ut iis merces proposita est amplissimae gloriae, qui concinnè id ipsum & perscienter praestant: sic qui ad tractandas disciplinas non florem ingenii, nō lucem exquisitissimae veritatis, non accuratissimi pondus judicii, non deni (que) ordinis elegantiam afferunt, ii collectis testibus inscitiae suae labem contrahunt non mediocris ignominiae. Quid enim? qui architectum cōstringendum putamus, si nihil venustatis & artificii in fabricam trāsfuderit, sed eandem vasta planè agresti (que) partium compositione dedolarit: an operatium in percolendis disciplinis bajulumue feremus? Si pictori crimen delirii intendimus, a quo non est illa, quam par erat, floridiusculis coloribus ad dignitatem expressa effigies, sed in eandem summa deformitas implicata penecillo & impressa: an possumus eum sapientem usurpare, qui ad artem pulcherrimae rei potiùs [Page 19] sordes conquisierit, quàm ornatum sapientiae accersiverit? Equidem qui devulgatis libellis vanitatem jejuni sophismatis quasi in oculis defigit universi orbis, eum ego statuo non modò ipsum sibi arrogantiae ac stultitiae notam inurere, sed etiam injuriam litteratae juventuti gravissimam inferre. Studet enim eandem ab usu excellentissimae praeceptionis ad nugatoriae argutiolae theoriam, a copia & ubertate Academiae ad aridā in Lycaeo & exilē acroasin, a Platone deni (que) ad Dorbellam avocare. Quid? an ista in te convenire dicam Everarde? non audeo hercle de tam suavi homine. At si ista magistris illis attribuerim, a quibus es ad logicae prudentiae disciplinam institutus, non verebor ne convitium potius in illorum nomen petulanter effudisse, quàm verum crimen meritò contulisse videar. Peregrinanti mihi anno superiore in Parisiensi Academia incidit in manus jam tum emis sa in lucem Analytica theoria. Qualis tandem? specie illustris illa quidem & magnifica. Nō enim plebeium aliquid & vulgare jactat, sed diadema pollicetur & monarchiam. [Page 20] Quem non splendor tam divinae inscriptionis commoveret? quem non ad persequendam Analyticae theoriae sapientiam alliceret? Nae ego, dum illam intuebar, divinitatem Platonis, acumen Aristotelis, subtilitatem Zenonis cōtemnebam. At verò siquis ab illa tam excellenti inscriptionis specie cogitationem parumper avertat, & cûm res ipsas ad tractādum propositas, tùm etiam tractationis elegantiam attendat: quid, an exclamabit vt ille? [...]. ut ille? ô coelum, ô terra. ut ille? ô tempora, ô mores. exclamabit sine dubio, & in theorico illo artifice postquā est audaciam aliquandiu de miratus, caecitatem judicii vehementer deplorabit. Nam mehercule illud orationis genus cō sectatur, ut non e rhetorum officina prodiisse, sed e schola Aquinatis emersisse, & quae barbaries explosa jamdiu ac profligata evanuit, de eadem revocanda cogitasse videatur. Eas verò rerum subtilitates complexus est, earum ut multas propter reconditam scientiam potius admirari possimus, quàm quales sint intelligendo consequi. Profectò dum hujus analyticae [Page 21] monarchiae opificium contexebat, cepit eum theoria mirifica illa quidem & planè singularis. Quae enim non conquisitae argutiarum deliciae? quae non somniata concinnitas? depictae ad oculum demonstrationum imagines: expressae lineamentis ad illustrandam apprehensionem figurae: adornatae etiam Pyramides & horizontes. Quid commemorem illas insignes theses? de extrinseca perfectione principii: de intellectu ad simplicitatem contendente: de statu interni luminis: de cō munione animae cum objecto metaphysico. Quid loquar de supremae distinctionis primo effluxu? quid de mundo suprasupremo? Mitto portas, per quas ascendimus ad intelligentiam. Daemonas illos Serapim, Samael, & Mahazael libenter praetereo. At verò bene sit philosophorum filio: cui, si istas elegantias procuderit; meliorē mentē opto: si nunquam attigerit, de faelicitate gratulor. Taceo de discursu nec emittente nec retinente, sed deferente scientiae: de productione mundi sensibilis, & complexa notione demonstrativi principii nihil dissero. Nónne ista egregia? nónne [Page 22] mirabilia? nónne divina sunt? Compilavit certè filius iste philosophorum omnem a primis postremisue philosophis sapientiam: & quicquid ubique erat mysterii, id in analyticam theoriā solertissime illigavit. Probavit sine dubio industriā suā hominibus a disciplina Scoti & Toleti nō leviter cruditis: & vehementiùs equidem probavisset, si non modò sophismatum acervos corrogare, sed Ramum refellere voluisset. Debes (Everarde) plurimum Sorbonistis, qui theoriae tuae nonnullorū contumeliis afflictae vehementer & perculsae frequenter subvenerunt, eamue a gravissimis hominibus acerrimè reprehensam summa laude exceperunt. Quid verò de tuae mysteriis theoriae non ita pridem Basileae inaudierim, si id palam referrem, remitteres credo aliquid de illa magnifica opinione quam tibi analytica monarchia attulit, nisi tuum ingenium doctissimorū praeclarissimis judiciis anteferres. Sed ecce quod aliis magnopere displicebat, id tibi video vehementer placuisse. Ac proinde tanquam analysis illa ad scientiarum monarchiam Digbeiana fuisset apud omnes [Page 23] Academias propter excellentem utilitatem corollas & lauream consecuta, secundo jam edito libello quasi in scenam denuò prodiisti. Miri profectò cerebri es Digbeie. Nā perinde ac si a Parnasso nuper descendisses, essesue cum ipsis Musis saepiusculè collocutus, ita facilè & expeditè volumen conficis. Cum paucis abhinc diebus Basilaea in Angliam trajecissem, & ad procuranda quibus distinebar negotia in urbe Londinensi consedissem, proripuit sese e typographi officina dialogus tuus, contra unicam P. Rami methodum valde subtiliter concinnatus. Memini tum illius tuae tam delicatae theoriae: cujus recordatione cùm ipse me suaviter aliquandiu oblectavissem, facilè adducebar ut quibus ornamentis Monarchiam tuam distinxisses, eadem te putarem transtulisse in dialogum. Nec me sanè multum fefellit opinio. Nā Digbeiū ita mihi scitè in eo ac luculēter expressisse videris, nullā ut analyticā the oriam ad effigiē Digbeiani ingenii referendam desiderē. Siquidē cùm nō desit ad apparatū dialogi aut theorica eloquētia, aut theorica subtilitas, aut [Page 24] theorica optimarum rerum sapientia, quis est cui novas theorias Digbeianae Vigiliae non videbuntur excudisse? Ferri tamen eclogariae istae theoriae potuissent praesertim cùm sint non ita multarū pagellarum terminis circumscriptae, nisi audacter nimis irruere in unicam methodum voluissent P. Rami. Nescis Everarde, nescis quàm difficile & arduum negotium susceperis. Tune macilentus rhetorculus cum oratore disertissimo, clamosus Dorbellista cum excellentissimo logicae disciplinae magistro, homo in schola & umbra delitescens cum philosopho in clarissima luce diu multúm (que) versato, Everardus Digbeius cum P. Ramo congredi ausus es? Túne eum lacessendum censes, cujus immortalitate dignum ingenium, cujus incredibilem virtutem, cujus divinam in restaurandis ornandís (que) disciplinis industriam omnis posteritas & gratissima memoria usurpabit, & illustri praedicatione celebrabit? Túne cum eo ad pugnā descendes, quem non Adriani Turnebi limata subtilitas, non Joachimi Perionii in dicendo facultas, nō aestus Jacobi Carpentarii, non acumen [Page 25] Gallandii, non metaphysica Schecii sapientia frangere potuit & obruere? Sed quid penè est quod nō audeat is, qui ad sophismata Tartareti, ad commenta Javelli, ad nugas Clictovii velut ad scopulos aliquos ingenium suum passus est adhaerescere? Quid si te istis insistentē vestigiis, & somniantem theorias diutius feramus, procudetur fortasse propediem tertia the oria. Quapropter quia & P. Ramo plurimum debeo, & methodi disceptatio nescio quid secum praeclari affert, te de unica methodo retinēda analysi subducta dialogi tui paucis admonere visum est: non quòd admonitionem adolescentis apud hominem (ut audio) maturae aetatis, aut Navarreni apud Anglum ponderis aliquid habituram esse existimem, sed quòd praecipiti in divulgandis sophismatis temeritati ne silentio quidem suffragandum esse putem.
CAP. II.
DIALOGVS tuus duabus fere rebus vertitur: quarum altera methodi praeceptionem cōplectitur, altera [Page 26] verò praxin. In persequenda methodi disciplina id agis, ut eandem bipartitam esse demonstres, & P. Rami pervellas unicam. Multa passim tua in disceptatione occurrunt, quae propter ridiculam subtilitatem non ponderanda accuratè, sed aut planè omittenda aut levissimè decurrenda sunt. Age igitur, demonstratio bipartitae methodi ad unicam refellendam quàm est a te enucleatè & elegāter informata? Equidem multa dialogi tui minutula capita, in quibus nugatoria futilium quaestionum exornatio instituitur, methodorum quandam varietatem quasi parturiunt: reliqua, etsi erant fortasse Musae invocatae, nondū tamen duplicem methodum videntur peperisse. Non potuit sine dubio methodorū aut numerus expediri, aut illustrari natura, nisi rerum variarū prolusio accessisset. Quae igitur illa sunt & quàm egregia, quibus proluditur? Agitur de iis, quae unicuique antè sunt cognoscenda, quàm ad naturam methodi percipiendam accedit. Qualia tandem & quot? tria hercle pereximia. ‘ [Page 27] Qui ad methodum (inquis) discendam accedit, is debet praenoscere, primò esse rationē, quae est Dignitas. Secundò esse rationem a principio ad finem artificiosè procedentem, quae est propria methodi passio. Tertiò rationem artificiose procedentem, esse methodum: quod est subjectum.’
QVAM tu nobis rerum ante methodum cognoscendarum partionem effingis Everarde? Ratio artificiosè procedens est tibi propria methodi affectio: at (que) eadem ratio artificio quodā procedens, est & ipsa methodus & subjectum methodi. An tu in Cantabrigiensi celeberrima Academia educatus es, ubi cùm in provectioribus Academicis plerae (que) disciplinae sunt maturitatem consecutae, tum florem esse praedicant literatissimae juventutis, & tamen audes tam singulare partitionis delirium in vulgus obtrudere? Suscipe quaeso vel ad punctū temporis cogitationē hominis liberi & acuti▪ potéstne facultas ridēdi esse & propria hominis affectio, & tamen eadem facultas esse homo & subjectū hominis? opinor refragabere. potéstne igitur ratio illa, quae arte quadam progreditur, [Page 28] integram methodi essentiam complecti, & tamen sic in methodum cadere, illius ut sit non solùm propria affectio, sed etiam subjectum? Aliud est res ipsa suis e causis constituta; aliud adjuncta rei affectio: aliud subiectum. Horum natura ita dispar est & sejuncta, ut confusa invicem & temperata esse nequeant. Amandanda itaque partitio ista, aut saltem politius climāda: immo verò & intelligentia animi tui disertiùs explicanda. Nam ubi & quae est illa dignitas quam requiris? qualem deinde artificiosam progressionē intelligis? Scio axioma clarissimae veritatis a quibusdam nomine dignitatis appellari. Utrum [...] inventionis, enuntiati, syllogismi praecepta dignitatis appellatione comprehendis? Cui hercle inventionis universa ratio animo decursa usuue pertrectata est, qui non est in enuntiati disciplina peregrinus, qui denique instructus est ab artificiis syllogismi, nō video quid in eo aliud ad cognoscendam methodi naturam desideres. Satis is mihi amplo apparatu ad methodū perdiscendam accedit. Sin verò non ea quae exposui, sed quiddam aliud dignitatis nomine [Page 29] interpretaris, nae tu aedilitatem aliquam meditaris, qui non vernaculis rebus & domesticis contentus es, sed longè arcessitis & aliunde comportatis uti vis. Ad laudem profectò tuam parum interest, quid dignitatis voce complectare. Nā si Dignitas ista artem inventionis & judicii notet, quid dici potuit inconcinnius? sin alia quaedam designet, nimis remota & aliena consectaris. Utcun (que) sit, nimio acumine & brevitate obscuritatis elenchum peperisti. Porro de illa artificiosa progressione quid dicemus? si methodus sit, ut tu affirmas, cur quae eadem omnino sunt, eorum naturam tam confidenter distrahis? vis artificiosa progressione essentiam methodi contineri: & tamen vis artificiosae ꝑgressionis cognitionem aliunde ad methodum intelligendam afferri. Si etiam ratio ex arte procedendi fuerit methodi affectio vel subjectum, etsi sit illa quidem ad methodi intelligentiam multum allatura, eam tamen extrinsecus repetere necesse non est, cùm possit methodi praeceptione subtiliter comprehendi.
CAP. III.
VIDES jam Digbeie in rerum earum partitione, quae tibi ad methodi vim consequendam videntur aptissimae, quantopere erret illa ingenii tui & peregrinetur theoria. Quid? an lautius aliquid deinceps & exquisitius affertur? Disseris nihil abs (que) methodo sciri posse. at quid ita tandem? Rerum certè cognitio vel dispositione enuntiati statim elucet, vel e syllogismi dianoia efflorescit. At verò collocatione methodica non rerum notitia exquiritur, sed ordinis illius, quo res notae jam ac judicatae constringuntur, illustratur elegantia. Definitio rei naturam e causis & e caeteris aliquando argumentis tam dilucidè interpretatur, ut etiamsi res definita nullo ordine digeratur, tamen clarissimae existat scientiae & judicii. Si Epicurum sciscitantē quid esset voluptas, aut Stoicum de natura virtutis percontantem juberes rerum ordine disponendarum methodū ad notionem voluptatis & virtutis enodatiùs explicandam adhibere, certè ille te [Page 31] ex hortulis suis abigēdum, hic e stoa praecipitandum esse clamaret. Sed est fortasse, quo paradoxon istud tueri queas. Quin igitur nos imperitos edoces? postquam quid sit scire exposueris, quod hercle est abs te sine methodi subsidio explicatum, continuò propositam thesin eleganti syllogismo disceptas:
UBI Everarde acumen tuum? ubi mē tis analytica theoria? Consule de syllogismo isto vel e Cantabrigiensi Academia in dialecticis tyrunculum aliquem, vel ex agro Melibaeum, vel e campo & acie militem: horum sanè nemo est, qui a te non majorem in disserēdo requiret sapientiam. Certè Academicus ille, qui nudiusquartus ad excipienda theoremata [Page 32] accessit logicae disciplinae, Digbeium quasi dormitantem vellicabit, admonebitue aut antecedentem syllogismi istuc inani consilio aliunde obrepsisse, aut si id secus fuerit, complexionem ex antecedente instar portenti emersisse. Aliud enim est in propositione & assumptione propositum: in complexione verò inculcatum aliud. Sic cùm monarchiam polliceris, praestas anarchiam. Sed remittimus tibi ista leviuscula, homini praesertim nihil nisi altum & magnificum cogitanti, adeo ut gloriae tuae melius fortasse consultum putes, si ista potius contemnere quàm scire videare. Verùm quomodo tā dem institutam quaestionem conficis? Video conclusam enthymemate: cujus propositio artificio Digbei veluti able gata si revocetur, continuo Digbeiani judicii accuratio elucebit: est verò ejusmodi:
Qualis est illa syllogismi tui propositio? [Page 33] quàm sci [...]a & delicata? vin' tu methodum ita natura comparatam esse, rerum ut omnium causa sit? Nae illam methodum beatam videri necesse est, quae per res universas fusa latissimè sese ad constituendam singularum naturam dispertiverit. Quòd si rei cujuslibet causas methodo contineri non placet, nihil argumento isto ad disceptandam quaestionem assequeris. Sin verò idipsum contendis, vide ne cujus beneficio hanc lucem aspexisti, illa hominem dicatur ex methodis contextum peperisse. Sed ecce: video quid egeris. Animadvertisti scilicet persimili vel eodem potius syllogismi judicio concludi posse, omnem ex Everardi cognitione scientiam manare:
AGNOSCO hercle philosophorum filium. Is sine dubio est, in quo ut omnis ab eo scientia tanquam a fonte derivetur, idcirco a natura innexae rerum singularum [Page 34] causae & implicatae sunt. Quanquam illud per mihi mirum videtur, quòd cùm tanta causarum & tam ampla supellectile instructus sit, non tamen intelligendi vim satis subtili definitione comprehenderit.
EXPECTABAM hercle dum diceres intelligendi facultate etiam centesimam rationem a quingentesima, quing entesimam a millesima, millesimam a causarum myriade discerni. Non est (Everarde) non est humanae intelligentiae facultas ita angustis definita regionibus, ut ad distinctionē rationis a ratione & ad syllogismi tribunall alligata non possit latiùs excurrere. Commentum hercle Themistii est, arreptum e cogitationis delirio, non e disserendi usu prudenter observatum.
CAP. IIII.
GLORIARE jam si placet & quaquaversus praedicato, nihil esse quod intelligi sine methodo percipiue possit. Quinetiam methodi cognoscendae difficultatem quantum potes exorna, at non pigmentis, non inani splendore, non fucatis coloribus. Methodum (inquis) scire res est difficilima. Immò verò siquis praeceptionum illarum subtilitatem animo complexus fuerit quae viam quandam describunt inveniendi argumenti, siquis enuntiati vim omnem rationemue percalluerit, siquis syllogismi excellentissimas leges cognorit & pergustarit, ei videbitur methodi intelligentia illustris adeò facilisque, ut nihil in ea reconditum & abstrusum esse dixerit. Tu verò quibus tandem istam difficultatis thesin argumentis demonstras?
SATIS profectò acutè, sed non ita magno judicio ista disseruntur. Quid enim causae est, cur tibi de propositione assentiremur? Nam in quarum rerū praxin molestiarum asperitas variaeue difficultates effusae redundarunt, earum non ita semper retrusa cognitio & impedita fuit. Galliae peragratio quantae contentionis est? quanti sudoris & molestiae? & quid tamen facilius quàm universae Galliae peragrandae viam nosse? si modò oculis obversetur totius regionis luculenta idea, si delineata in tabulis ratio itineris, si descripti Moeandri, si notata diverticula. Sic methodum a schola & umbratili theoria ad commentationum quasi palaestram & curricula deducere, eam (que) vel ad leviora ac solutiora inventa dimittere, vel ad lucem artibus splendidissimi ordinis dignitate afferendā trāsferre, profectò hoc opus, hic labor est: hîc (Digbeie) Socraticos amores perlibenter agnosco. Veruntamen ut illam divinam [Page 37] vim methodi exploratam animo & scientia comprehensam habeas, inest in eo non illa difficultatis incredibilis magnitudo, sed facilitas certè haud mediocris.
CAP. V.
AT quous (que) tandem ista futilium quaestionum altercatio producetur? quando susceptam pro duplici methodo controversiam insequêre? Ecce nugis adhuc ad methodi ornatum aggregandis summo studio insistis. Philosopharis more tuo de methodi oppositis terminis: de discente & docente rhetoricaris pueriliter: de duplice disciplina plumbeam acroasin, de artis & naturae ad methodum affectione flaccescentem subtilitatem, de principatu & magisterio dialecticae misellam theoriam protulisti. At quamdiu ista sese sophismatis accumulandis jactabit insolentia? quamdiu nos hujuscemodi eludent theoriae? Nihil te Everarde logicarum legum majestas? nihil gloria existimationis tuae? nihil gravissimorum hominum judicium? nihil haec ipsa, qua de agimus, disciplinarū [Page 38] magistra methodus? nihil te Cantabrigiensium tuorum ora vultúsque movent? Redi aliquando ad te: confice de methodorum numero propositam thesin: huc fontes ingenii tui aperiantur & deriventur: huc omnem judicii gravitatē, omnem vim lumen (que) affer syllogisticae sapientiae: huc suadae medulla neruíque omnes eloquentiae tuae deducantur & expromantur. Sed cur te tam solicitè admoneo? Ecce adest illa Methodi disceptatio quam requirimus. Nam methodi dialecticae duas partes, tria instrumenta, quatuor causas quatuor breviusculis, sed valde delicatis capitulis complexus es. Quanquam hercle vel ego inani opinione ducor dum capitum istorum ambitu tractationem methodi conclusam esse auguror, vel si rectè divinarim, tua certè insipida in istis capitibus est & putidiuscula theoria. Quid enim? an tu rerum disponendarū methodo vim inventionis & facultatem judicii velut membra affingis? an tu definitionem, divisionem, syllogismum ad imprimenda rebus clarissimi ordinis vestigia methodi instrumenta esse ponis? an tu methodi materiam [Page 39] vocibus secundae intentionis, finem habitu scientiae profecto cōtineri arbitraris? Non est ita Everarde. Etenim qui methodi naturam inventione & judicio partitur, educit ille quidem methodum e septisiis, quae ipsa sibi praestituit, cùm illa alieni juris princeps esse nolit, sed conservatrix sui. Ac perinde facit ac si grammatista aliquis illam in grammaticis de convenientia generis & numeri praeceptiunculam in Etymologiā & Syntaxin partiretur. Uter (que) hercle qoud totius artis naturam plenè cumulate (que) complectitur, id unicae in arte particulae inelegāter ascribit. Quid definitio, divisio, syllogismus? eae ꝓfectò res sunt, non quibus uti methodus ad res perturbatas suis locis distinguēdas consuevit, sed in quibus ad ordinis cōcinnitatem revocandis methodus elucet ipsa. Priora duo ad inventionis acumen & ad naturam rerum illustrius exponendam valent: illud verò posterius ad judicandam subtilitatem consequentiae. Quid dicam de vocibus secundae intentionis? praedibilia opinor & praedicamenta intelligis. At illa tibi, si loqui possent, ꝓfectò litem [Page 40] intenderent, quod tanquam ex caemento & lapidibus domum, sic ex ipsis methodi fabricam coagmentari velis. Quòd si ipsa in enuntiatum aut syllogismum illigata vis etiam ordine quodam collocari, non valde repugnabunt. Illud verò quale est, quod habitum scientiae perfectum, methodi finem esse affirmes? Methodus muneri suo cumulatissimè satisfecit, si res cō fusas in unum & nulla certa lege constrictas singulas singulis locis pro claritate notitiae disposuerit: adeò ut ordinis praestantissimi spectet solummodo & intueatur dignitatem. Quanquam non inficior si illa perinsignis variarum rerum collocatio accesserit, summam intelligendi facilitatem existere. Verùm erravi ego fortasse, nec ista abs te ad methodi dispositionem referuntur, sed de arte dialecticae generatim disseruntur. Id si ita est: pulchrum nobis testimonium dedisti judicii tui. Video nimirum te in id unū vehemē ter incubuisse, non tam ut propria & germana sapienter attulisse, quàm ut longè disjuncta conquisisse & aliena ad presentem causam detorsisse videare. Cum tibi [Page 41] duplicis methodi adversus P. Rami unicam confirmatio adornanda sit & argumentorum praesidiis munienda: quorsum dialecticae subjectum attingis? quorsum eleganti partium distinctione eandem illustras? quorsum definiendi concîsam rationem, distribuendi artificium, syllogismi dianoiam istuc advocas? quorsum logicae doctrinae causas omnes attexis? Ecquid non animos nostros demonstratione bipartitae methodi satis obtundere potuisti, nisi istuc rerum alienarum redundantia ad eosdem enecandos accessisset? Ecquid tua non modò fastidiis adhaerescere, sed etiam ad vim incitandam valere vis justissimae iracundiae? Sed sustineo ipse me. Video enim te non sine causa causas dialecticae induxisse. Vis enim illarum viribus methodi varietatem constitui & labefactari unitatem.
CAP. VI.
BENE est. Deventum est tandem aliquā do ad tractationem institutae controversiae. Quid igitur ad methodorum multitudinem [Page 42] vindicandam affers? quid ad unitatem methodi dissipandam? equidem mirifico quodam syllogismo confecta penè res est & profligata.
QUID tibi homini tam analyticè [...] dicam? Credo hercle te a M. Ciceronis Antonio in secundo oratorio admonitum ad hunc texendum syllogismū accessisse. Vult ille sese efferat in adolescente faecū ditas: ut esse possit in eo unde aliquid amputet. An tu rhetor Antonianus factus es? equidem profudit sese & ejecit faecūditas ingenii tui. Quid enim? Binarium methodorum numerū efferre decreveras: at pro tua faecunditate quaternariū extulisti. Vis tu unamquam (que) causam esse methodum: & vis opinor quadripartitum genus caucausarum existere: unde necesse est quatuor [Page 43] genera consequi methodorum. Atqui verò quae se nimium profuderunt revocanda censet Antonius, & velut inutilia sarmenta amputanda. Et certè quae in tui ingenii ubertate inest luxuries, ea quanto adolescentem Antonii aetate antecedis, tanto magis depascenda est. Sed quid est quòd unamquam (que) causam esse methodū existimes? nulla in efficiente & materia, nulla in forma & fine admonitio est, quid primo loco disponendum, quid conjiciendum in medium, quid ad postremum reservandum sit. Sunt inquam istae causae ejusmodi nullam ut methodicae collocationis formulam interpretentur, sed quae ipsae, sint suis quae (que) sedibus ad methodi legem distinguendae. Nec si causarum aliae summae sint, aliae, mediae, aliae infimae, idcircò e varietate causarum methodorum varietas enascetur. Quid? generum annon est valde dispar ratio? aliud generalissimum, interjectum aliud, aliud infimum existit. Adjuncta etiam annon dissimilem naturae affectionem obtinent? quaedam eminent & patent latissimè, quaedam velut depressa sunt & dejecta inferius. [Page 44] Nec tamen cuiquam aliquando venit in mentem pro generum & adjunctorum differentia methodos differentes comminisci. Ac proinde non causarum discrepā tia methodum discrepantem parit (unius enim & ejusdem methodi praecepto res gradu & ambitu dissimiles possunt pereleganti ordine collocari) sed multiplex formula easdem res ad quandam ordinis dignitatem redigendi, facit ut methodus in dissidente & multiplici genere versetur. Quòd si eaedem causae, eadem genera & adjuncta vario methodicae dispositionis modo digeri potuissent, sic ut ordinis instituti splendore intelligentiae nihilominus & memoriae consuleretur, profectò hisce collocationum generibus non minus quàm unicae Rami methodo tribuendum putarem. Quare utcunque conatum ingenii tui amplectar, non possum quin judicium tuum vehementer desiderem. Vides aliis tibi argumentis ad unitatem methodi convellendam opus esse. Ac profectò nisi divinitatem quandam inauditae theoriae attuleris, nisi cohortem Thomistarum, Javellorum, Dorbellarum, Tartaretorum [Page 45] excitaveris, nisi denique integram monarchiam in campum & aciem eduxeris, nunquam unica P. Rami methodus vel oppugnata cedet, vel expugnata corruet. Sed ecce gravem huic, quam tantopere amplectimur, unitati plagam consequentibus telis inflixisse videri vis. Sic enim cum P. Ramo congrederis, Aeserninus nempe cum Pacidiano.
VIN dicam quod sentio? Id statuo te aut nescire quid confusum & perturbatum dici debeat, quid contrà eleganter distinctū & loco positum, aut si discrimen illud non vulgariter calles, P. Rami dialecticas reliquas (que) commentationes nunquam attigisse, nedum legendo percurrisse. P. Rami tanta prudentia fuit in constituendis quodam ordine temperandisque disciplinis, ut hodie vigeat non modò Lutetia, sed tota ferè literaria respublica Rami institutis [Page 46] servandis & quasi vestigiis perse quendis. Quis poëta in numerosa verborum conclusione quàm Ramus in artificiosa integrae disciplinae collocatione illustrior? Immo P. Rami unaquae (que) commentatio, est tanquam disertissimi rhetoris oratio, in qua nihil inest verborum concursu asperum, nihil hiul cum, nihil diductū vastius, sed omnia delicatissimis astricta numeris excellentem quandam & propè divinam suavitatem efficiunt. Quidvis itaque arripiendum potius fuit ad contumeliam, quàm objicienda confusio. Sed instas scilicet & premis acerrimè, ut nempe non maledictum sed criminis veritatem attulisse ad Ramum convincendum videare. Nota igitur elenchum confusionis: illustra etiam argumento:
[Page 47] Propositio hujus syllogismi quàm est a te egregiè exornata? quàm verè & acutè demonstrata? equidem in arcem totius quaestionis invasisti, quam si analyticis insidiis & theorico strategemate captam expugnaveris, Everardo non modò laurea & triumphi, sed etiam inaurata statua decernetur: fortasse etiam de monarchia cogitabitur. Excita itaque divinitatem ingenii tui, & quicquid habes argutiarum ac subtilitatis, id omne ad gloriam tuam exprome. Doce quanta e methodo ab universalibus progrediente confusio oriatur.
Quid splendore hujus tuae theoriae potest admirabilius fingi? quid cògitari magnificentius? Sed nó est Everarde integrū P. Ramo inventis jā uti tuis. Erravit enim: non gustavit istam tuam theoriam: saepe in regia cathedra homo stultus methodum ab universalibus ductam singularibus [Page 48] verbis praedicavit. Talaee, pudet me tui: quid est quod Ramaee methodi dignitatem tentatam ab aliis & sophismate oppugnatam tantopere vindicare studueris. Anthoni Foqueline, Arnalde Ossate, P. Bergeroni, I. Poitevine, quae vestras aetates iniquitas fortunae excepit? quae vestra ingenia anilis cogitatio irretivit? utinam hunc audissetis tam excellentem hominē, tam eruditum magistrum, tam scientem opificem logicae disciplinae, priusquam tā tus error de unica methodo animis vestris insedisset. ô stultos Martinios, Rhodingos, Beurhusios, Oltingeros, Severinos: amentem Freigium, hebetem Scriboniū, nullius consilii Makilmanaeum, bardos deni (que) & stupidos, quicunque illam Aristotelicam Rami ab universalibus methodum laudibus aut privatim exornarint, aut publicè celebrarint. Sed quoniam de istis hominibus actum est, quin pergis (elegantissime philosophorum fili) Cantabrigiensem juvētutem ad haec tam luculenta praecepta erudire? non dubito quin illam facultate eloquentiae tuae, si deflexerit a curriculo veteris disciplinae, revocare possis. [Page 49] Verumenimvero Everarde quid agis? cur te is perditum? cur existimationem ingenii tui tam inconsultò projicis? Scilicet tu sapientior quàm Socrates, eruditior quàm Plato, acutior quàm Aristoteles, ea contemnis quae illi idiotae proeclara duxerunt. An oblitus es quas laudes Aristoteles generalibus attribuat? Generalia sunt [...]. quòd si igitur generalia in se rerum specialium causas complectantur, si eas ad illustrandas mirificam lucem adferant, si principiorum vim obtinere & imitari naturam judicentur: ubi est illa generalium obscuritas? ubi tenebrae? ubi confusio? Num causis quic (que) illustrius esse potest? quicquam ab obscuritate remotius? illae sunt quarū admirabili luce res abstrusissimae eruuntur & intelliguntur, involutae explicantur, caligine obsessae collustrantur. Quid res speciales? an explicari possunt & intelligi non explicatis intellectisue generalibus? Non possunt hercle. Cùm itaque explicatio specialium e generalibus derivetur, adeò ut nisi ab eisdē lucem aliquam acceceperint specialia, eorum difficilis intelligentia [Page 50] futura sit & perobscura: quid est quòd generalia tanquā obscuritatis plenissima arguantur? quomodo possunt esse [...] & [...] quàm sunt specialia, si fuerint obscurissima? Cur id porro difficilius intelligitur, quod simplicius est & pauciora complectitur? Cur denique ex universalibus oriri confusionem opinaris? universale quaecunque habet, ea ad specialia transmittit: quo fit ut specialium essentia partim ob ascitas a generalibus affectiones, partim ob suas & proprias sit e pluribus concreta illa quidem & temperata. Quae est ista tanta confusio? ut primò generalium natura ad res plures communiter diffusa eleganti & succincta definitione proponatur: deinde in duas partes subtiliter distincta spectetur. Tibíne literae intelligentia confusior quàm syllabae, & syllabae quàm orationis videtur? Tibine argumenti natura ad intelligendum perturbatior quàm enuntiati, & enuntiati quàm syllogismi est? Habere naturam quae ad res plures subjectas generatim attineat, non est id quidem [Page 51] perturbatum esse & confusum: praesertim cùm haec generalis natura definita & partita membris exhibeatur. Quòd si rerum variarum dissidentes affectiones permisceri in generalibus & confundi summa ratione▪ diceres, quas natura alias ab aliis sejunctas esse voluit, tum demum de confusione non gravatè assentirer. Aut si illa essentiae in generalibus communione vel intelligentiam ipsorum impediri vel specialium obscurari naturam constaret, facilè adduci potuissem, ut tibi universalibus confusionem tribuenti concederem. Intuere P. Rami artem grammaticam: attende parumper rhetoricam: dialecticam perlustra diligentiùs: inquire in Arithmeticam & Geometriam: has equidem singulas disciplinas eo artificio conformatas a P. Ramo & eo digestas ordine deprehendes, ut primo generalissima, deinde subalterna, postremo specialissima collocentur: & tamen nihil in illis confusum & impeditum, nihil perturbatum, nihil accersita obscuritate spinosum reperies.
[Page 52] Quid igitur? Satin' refutata videtur universalium obscuritas? Assentiri te dices, universalia esse clarissima, sed natura, non autem nobis.
SICCINE adolescentum ingeniis vanissimae distinctionis commento illudendum esse censes? Quasi verò quae naturae claritate antecellunt, ea nequeant esse nobis clarissima. Nónne obsecro universalia sunt nota nobis? si neges, confiterete in dialecticae praeceptis plumbeum esse adhuc & planè hebetem: agnosce te tanquā humi stratum elegantem illam lineae, superficiei, corporis, & rerum aliarum mathesin suspicere potiùs & admirari, quàm cujus generis & naturae sunt, mente comprehendere: negate in physicis, etsi in eisdem ferè consenueris, plus tamen propter generaliū difficultatē incredibilem profecisse. [Page 53] quàm Aesopi corniculam in musicis. Sin verò tibi logici artificii scientiā vendicare, si assumere laudem perfecti in Geometricis magistri, si deni (que) summam physicae sapientiae cognitionem arrogare vis: quae est ista tam inverecunda, tam theorica, tam somnolenta distinctio? dicere nimirum, universalia esse lumine naturae suae notissima, nobis verò haudquaquam nota. Videmus humanae cognitionis ergo artium disciplinas, quae illae cunque tandem sint, & paulatim eseminario naturae succre visse, & ad aliquam penè maturitatem pervenisse: & tamen homines dicemus minimè posse istam rerum generalium, quae sunt artium praeceptis explicatae, tam excellentem & notitiam complecti & claritatem intueri? Quòd si igitur non modò specialia, sed etiam universalia nobis nota & nostram subire intelligentiam dicantur, nova tibi e schola Aquinatis accersenda distinctio est: novae theoriae nova fabrica dedolanda. Vides eam jam existere quaestionem, cum utraue sint nota, utrum eorum illustrius sit & notius. Huc redeunt illae pro universalium clarissima luce Aristoliae [Page 54] laudes, quòd universalia nempe sint [...], idoque ad specialium illustrationem adhibeantur. Nam quòd istuc similitudines quasdam ad removendam a nobis rerum generalium notitiam aggregaveris, nihil jam ab illis periculi metuendum est. Vis ut oculum solis lumine, sic mentis aciem universalium splendore obtundi vehemēter & praestingui. Atqui verò nō magis mihi physiologus videris, quàm dialecticus. Equidem si non ab aliis (qui tamen satis multi sunt) saltem a Velcurione familiari tuo discere potuisses versari in genere valde dispari sensus mentisue naturam: illius perimendi in excellenti objecto vim inesse: hanc, quanto clariora occurrunt, tanto magis velut excussa caligine ad intelligendum excitari: & quo sese vehementius ad lucem universalium aspiciendam intenderit, aeo acutiorem reddi solere. Vide porro quid contra te ista ex similitudine arripiam. Ut lux solis propter acceptam a natura mirabilem claritatem est oculis nostris maximè conspicua: ut etiam solaris lucis beneficio res propemodum [Page 55] infinitae sub aspectum cadunt: sic generalia propter insitam ipsis & nativam lucem ab hominibus intelliguntur facilimè: sic etiam eorum lumine res speciales tanquam collustratas intuemur. Ubi jam universalium illa tantopere a theorico doctore jactata obscuritas? ubi illius tuae contra methodi unitatem conclusionis gloria? Dum caput dialogi tui ista de controversia decimum sextum intueor, dum illius postremum versiculum attendo, risum mediusfidius continere non possum. Inducis nempè Ramistam (sic enim appellas) confitentem errasse se jamdiu, & planè agnoscentem methodum non esse unicam. Ita videlicet hominem acumine tuo perculisti: ita valentem & nervosam theoriam adhibuisti: ita admirabili & singulari eloquentia perorasti. Nam
QUAE tuum ingenium (analytice methodorum architecte) tam foecundae & adipales Musae obsederunt, cùm ista cudebantur? Ut methodus pro rerum disponendarum notitia & lumine conformetur, ut ab universalibus quae & ratione naturae suae & nobis sunt notissima inchoetur, ut descendat, progrediatur, & ordinem apta collocatione texat: ista omnia approbo, exorno, amplector: & in unicam P. Rami methodum eleganter convenire disputo. At verò qua fronte philosophus dialecticis imbutus, analyticae theoriae sapientiam venditans, spirans denique majestatem praestantissimae monarchiae, dicere audebit methodum aliquam esse quae a caligine & tenebris progreditur? istud profectò tale est, summo ut studio certasse videare, ne quis Everardū vel Dorbella vel Scotista delirio insulsissimi sophismatis aliquando superaret. Quid de methodo regrediendi & a singularibus sensu perceptis ad generalia ascendendi dicam? Quid de retexendi ratione? utra (que) haec methodus accuratiùs deinceps excutietur, & infantissimi elenchi convincetur.
CAP. VII.
VIDES (Everarde) methodi unitatem nondum ingenii tui theoriis dissipatam corruisse. Attamen quasi re confecta palmam lemniscatam expectares, pro authoritate monarchiae tuae methodum partiris, & generum varietate distinguis. Methodus (inquis) distribuenda videtur quibusdam habita ratione nostri vel rerum subjectarum. Sanè verò qui methodum sic e rerum ipsarum natura metiuntur, ut quae lumine notitiae caeteris antecellit, ea primam sedem obtineat, quae claritate naturae proxima est, ea secundo loco collocetur, & ita deinceps: ii certe id unum agunt, ut magnam nostri videantur rationem habuisse. Nam ista tam prudente rerum dispositione non modò intelligentiae nostrae, sed etiam memoriae consulitur praeclarissime. At si quis pro varietate hominum quòd alii agrestes sint & impoliti, alii alacri ingenio & ad humanitatem liberaliter instituti: aut pro rerum discrepantia, quòd aliae illustres natura claraeue [Page 58] sint, aliae in quadam obscuritate versentur: siquis (inquam) pro ista dissimilitudine multitudinem methodorum confingendam esse statuat, is hercle ex illis est quē musae dialecticae nondum ad ullam judicii accurationem expoliverint. Non assequitur animo Rameae methodi dignitatē: non utilitatem & necessitatem intuetur. Sed quid est cur non methodorum fabricator iste parem diligentiam in caeteris dialecticae partibus adhibeat. poterat cō simili ratione inventio argumentorū pro genere personarum dupliciter distingui, adeò ut alia imperitis, alia doctis traderetur. Verum perge & methodi primam distributionem propone.
QVAENAM est methodi tam inconcinna distributio? Si dixeris enuntiati aut syllogismi disciplinam aliam ad sensum communem accommodari, aliam verò politiùs esse & subtiliùs informatā: annón te populares tui risu & sibilis excipient? eisdem enim praeceptis in veritate [Page 59] pervidenda, eisdem legibus in judicio consequentiae uti possunt & illi qui nullius elegantiam disciplinae attigerunt, & illi qui Academiam profitentur. Sic methodus non est certis definita personis, nō ad res certas alligata, sed una eadē (que) ad rerū universarum collocationem, sive generales sive speciales fuerint, potest & debet ab oībus, sive sit tradenda disciplina imperitis, sive eruditorū exaggeranda cognitio, semper adhiberi. Quantum enim de unica illa ab universalibus via detrahitur, tantum de rerum facili intelligentia & memoria imminuitur. Non ignoro ab oratoribus & poëtis methodi quandā [...] interdum scienter institui: sed occultatio ista quae non totius methodi absoluta inversione, sed partium quarundam vel ellipsi vel redundantia vel praepostera dispositione efficitur, occultatio (inquam) ista scenae profectò est & palestrae, aut potius ad permovēdū quaesita, quàm ad docendū instituta. Quare popularē illā, quam appellas, mihi pro methodo admittere religio est: sit si placet methodi quaedā [...]. Quid si rhetor aliquis in artis exquisita [Page 60] descriptione pronuntiandi artem in rectā & visitiosam partiretur, aut ethicae doctrinae magister justitiam eas in partes diduceret, quarum altera veritatem justitiae cōplecteretur, altera justitiae adulterinam imaginem referret: ecquid aut illum sic pueriliter rhetoricantem, aut hunc de justitia contra legem justitiae philosophantem ferre potuisses? Removeatur ita (que) illa tua popularis methodus: cujus est abs te nō satis dilucide explicata definitio. Nam ‘Popularis methodus est (inquis) quae materiam subjectam secundum communis prudentiae regulam absolvit.’
QUID tandem est materiam subjectam absolvere? an eam definitione tractare? an distributione evolvere? an syllogismo disceptare? at ista naturam methodi non attingunt. An igitur absolutio subjectae materiae idem est quod materiae aestimatae jam ac judicatae dispositio? si sit, peregrinā loquendi formulam valdeue alienam affers. Agedum exacta methodus quid est? in illius explicatione more psittaci dictata [Page 61] recitas. Bis ternae istuc exactae methodi definitiones sunt aliunde repetitae. Quarum certè aliae inanes sunt & heterogeneae: aliae ad referēdam methodi effigiem velut typi quidam rudes & inchoati: nulla verò integram illius naturam & suis absolutam numeris proponit. Non satis est dicere methodum esse praecedentium & consequentium artificiosam dispositionem, nisi etiam quo modo sit informanda dispositio, quibus gradibus distinguenda, quem ad usum concinnanda, explicetur. Equidem ista tanta definitionum copia lubricam in te & fluctuantem de methodo opinionem arguit. Quid sit methodus dicerem nescire Everardum, nisi philosophum celeberrimas theorias ostētantem, & de methoho texentem dialogos in definienda methodi natura habetem esse & imperitum, prope incredibile videretur. Qui conclusionis necessitatem exactae methodo propositam esse contendit, ecquid huic philosopho compertam esse methodi rationem & exploratam dicemus? nulla hîc vigilantis sana oratio, sed somniantis inane phantasma.
CAP. VIII.
SED excita tandem (Digbeie) consopitam illam intelligentiae tuae facultatem: evoca aliquam mágnificam theoriam: nec patiare nos desiderio diutius languescere suavitatis tuae. Quanquam hercle non inficior quin te hactenus satis liberalem experti simus. Etenim exhibuisti nobis pleráque methodi ornamenta. Proposuisti methodum speculantis, methodum agentis, methodum demonstrā tis, methodum docentis, methodum credentis, methodum dubitantis, methodum lucis, methodum tenebrarum, methodum mentis, methodum sensus, methodum nostri, methodum naturae, methodum descendendi, methodum ascendendi, methodum progrediendi, methodum regrediendi, methodum texendi, methodum retexendi, methodum popularem, methodum exactam. Non possunt istae methodorum deliciae, quas tuae Analyticae Musae quasi uno partu excluserunt, sine aliqua grata commemoratione [Page 63] praeteriri. Quae jam supersunt methodi? Methodus tibi una est a notioribus nobis, altera a notioribus natura. Suade ista vel potius persuade.
MIRIFICA hercle suasio, eáque digna rostris vel rastris potiùs. Primum quae est illa natura, quam nobis tantopere oppositam esse vis? an ratus in rerum universitate & constans ordo? opinor repugnabis▪ an rerum generalium natura? ea certe est. Sed quid ita? num propter obscuritatem? at docuimus etiam ratione nostri generalia lumine notitiae praecellere. Num quia a nobis tanquam a principio ad generalia tanquam ad aliquod in arte extremum progredimur? At inquam in perdiscendis disciplinarum artificiis nec a nobis, nec ad nos progressionem ullam instituimus: atque ut generalia extremum in artis [Page 64] conformatione locum obtineant, id a te quasi concessum temerè arripitur, non ratione demōstratur. Deinde concedatur si placet, nos & naturam in oppositos terminos concessisse. Quid an inde duplex methodus consequetur? ut hujus consecutitionis sapientia clarius elucescat, res ad formam integri syllogismi revocata, proponatur.
NUN QUID te ista pungunt? num the oriae tue jejunitatem produnt? propositio istius syllogismi si generalem sententiam cō plectatur, sophismate offendit inanissimae falsitatis: sin verò particularem, non es in texendo syllogismo syllogismi legibus obsecutus. Ut enim sese parum verecundo mendacio constringit, qui a quibuslibet oppositis terminis duas oriri methodos affirmat: sic qui propositionem syllogismi [Page 65] in prima Aristotelis figura dispositi particularem efficit, is non ad syllogisticae praeceptionis formam accommodate disserit, sed ad fraudem & captiunculam turpissimè deflectit. De Assumptione quid dicam? illius antea satis est demonstrata vanitas. Cùm igitur in syllogismi tui partem antecedentem tam insignes elenchos conjeceris, adduci non possum tibi ut de complexione assentiar. Quid est (Digbee) quòd tibi homini acuto tam obtusa, instructo a logicis tam [...] sapiēti tam insipida exciderint? Multa tu quidem de oppositis terminis fabulare. Hinc est quod aliam docenti, aliam discenti methodum attribuas: quasi a magistro discipulus non eadem methodo ad percipiendam artis disciplinam ducendus esset, ad quam ars ipsa exaedificata est. Si ars a summis per intermedia ad infima descendit, primùm summa illa a doctore tradenda discipulo: deinde decurrendum ad intermedia: postremò de infimis cogitandum. Ne (que) verò inversa illa rerum collocatione, quae a specialissimis inchoata generalium decursu terminatur, discipuli [Page 66] imbecilitas sublevatur, sed variis rerum praepostero ordine confusarum difficultatibus penè obruitur. Sit igitur discipulus is, quem abhorrentem a literis natura ad tarditatem finxit ingenii, qui sese abjecit ad dedecus, qui est potiùs ad stivam relegandus quàm ad Academiam transmittendus: attamen si refragantibus Musis ad alicujus degustandam acroasin disciplinae aliquando se cōtulerit, unica illa ad hunc informandum P. Rami methodus afferetur. Quae itaque generalissima existunt, ea primū sunt huic tam vasto & hebeti Corydoni inculcanda: deinde impingenda subalterna: ad extremum specialissima obtrudenda. Quòd si discētis industriam generalium obscuritas retardaverit, est ea non modò facili interpretandi genere minuenda, sed etiam familiarissimis & illustrissimis exemplis dissipanda. Atque hanc a generalibus viam expedit perpetuò & ab omnibus adhiberi: cùm praesertim sit accuratissimi compendii, & res universae isto ordine prudenter colligatae facilimè possint cognitione comprehendi hominum (que) memoriis insidere. Cōtrà autem si quis artis [Page 67] praecepta ad hūc ordinem redegerit, ut res specialissimae velut prima acie disponantur, subalternae in mediam turbam dimittantur, generalissimae postremo agmine concludantur: dici non potest quanta & quàm gravia sit in artem sophismata illaturus. Primò intelligētiam mentis distrahi vehemēter & perturbari necesse est, cū ea in specialiū explicatione cōfundantur, quorū cognitionē e generalibus repetendā esse constat: cū (que) ab▪ antecedentibus praeceptis consequentia illustranda sint, quae esse potest in rebus ad hanc methodū dispositis perspicuitas, in qua generalia specialium causas cōplexa ideo (que) ad lucē eisdem afferendam aptissima ad infimum in arte gradum deprimuntur? Deinde quae tandem ex ista methodo non oritur difficultas memoriae? quî fieri potest ut frequentibus & cōfusissimis obruta tautologiis non languescat ac succumbat? Nam cū sit generaliū demōstratio nondū informata, necesse erit ut in singulis specialibus communes affectiones minimae illae quidē definitae adhuc & explicatae iterentur. Quid ergo Everarde? cum ex P. Rami [Page 68] methodo (ut de artis ordine isto dispositae eleganti brevitate taceā) duae summae utilitates nascantur, expedita nimirū rerum intelligentia & facilima memoria: num eā a specialibus viā, quae a te methodus notior nobis methodus (que) discentis appellatur, meritò tibi abjudicare & rejicere videmur? utpote quae perturbatione intelligentiae, memoriae confusione, rerum tractu longiore nimium (que) excrescente offendat gravissimè. Verumenimvero partitio illa rerum notiorum Aristotelica Everardum decepit & in fraudem induxit: immò mirificae ex eadem tenebrae sese multas ad artes diffuderunt. Inquiramus igitur in eam parumper: spectemus num satis logicè prudenter (que) facta sit: & si sit, num ex ea methodus bipartita deduci possit videamus. Notius ita (que) ut placet Aristoteli, duplici ratione distinguitur: aliud est notius nobis, aliud notius natura. Dico Everarde notioris partitionem istam esse ab organicae disciplinae magistro potius somniatam, quàm cogitata institutam ratione & judicio. Etenim in ea modus notitiae cum homine cui res nota sit perinscitè [Page 69] comparatur. Quid si artifex medicinae in rerum salubrium distributione diceret, alias esse hominibus salubriores, alias verò natura: annon risum prudenter intelligentibus commoveret? Si musicus e duobus sonis propositis illum acutiorem nobis, hunc natura acutiorem esse contenderet, annon Musicum istum planè derelictum a Musis esse diceres? Dic jam Digbeie hunc sonum esse natura acutissimum, sed nobis ne acutum quidem: Dic hunc colorem esse natura splendidissimum, sed nobis valdè obscurum & tenebricosum videri: Dic errasse Aristotelem, cùm disserit id esse absolutè & natura bonum, quod viro bono tale sit: id absolutè salubre, quod hominibus corpore bene affectis salubre sit: & id similiter natura & absolutè notum, quod nobis mente eleganter compositis notum existat. Dic etiam Jacobum Carpentarium, cui tu plurimum tribuis, delirasse, qui primo suae physicae descriptionis capite docet eadem esse omnino & natura notiora, quae sapienti notiora sunt. Quò si in hisce non erravisse Aristotelem, non lapsum [Page 70] esse Carpentarium, sed utrun (que) verè philosophatum esse arbitrere, rejicienda ꝓfectò illa est tam inepta rerum notiorū comparatio, statuēdúm (que) quae natura notiora sunt, eadem ipsa esse nobis notiora. Pluribus istius partitionis infantiam refellerem, nisi eandem essem & antea satis fusè sexto capite persecutus. Age verò, quid cōmentitium est, sit illud tamen si placet veritati consentaneum: sit ista legitima & sapienter confecta partitio. Quomodo tādem ex ista partitione binarium methodorum numerū deduces? Vin' in arte constituenda ut a specialissimis ad generalissima progrediamur? eae enim tuo judicio nobis sunt notissimae. At (inquam) si rebus specialissimis singulares & sensu perceptas comprehendis, ab iis artem exordiri vis quae nullam in artem excepta Astronomia cadunt. Sin subalterna intelligis, minimè illud, quòd proposueras, assequeris. Nam subalterna ista, cùm naturam obtineāt ad res multas generatim diffusam, erunt etiam vel tuo judicio ad rationem naturae nota & illustria. Quid dicam de incommodis quae ex ista a specialibus ad [Page 71] generalia progressione redundant? Disserui de perturbatione mentis & intelligentiae: memoriae confusionem inde natam demonstravi. Quapropter Aristotelica notioris distributio ut anilem subtilitatem redolet scholastici ingenii: sic ad duplicem artium conformandarum methodum constituendam est longè ineptissima.
CAP. IX.
SED ecce e duplici in homine principio duplicem methodum exilere vis.
QUAE tandem lucis & tenebrarum vocabulis principia interpretaris? Quantum ex oratione tua divinare possum, lucem pro mente, tenebras, pro sensu posuisti▪ [Page 72] Quid tibi in mentem venit ut sensum cum tenebris tam inconsultò conferas? Vis specialia esse nobis clarissima, aut quia sensu apprehenduntur, aut quia sensui vicina sunt: & vis etiam isto tenebrarum (ut appellas) principio res distinctè & particulariter (sic enim loqueris) discerni ac judicari. Quomodo igitur, cùm sensibus cognitionem, cùm vim accuratiùs distinguendi ac judicandi eisdem concedas, quomodo (inquam) sensibús cùm tenebris tanta cognatio intercedit? Verùm remitto istud tibi: sit sensus principium, sit mens etiā principiū scientiae & cognitionis acquirēdae. Quid tum? an hinc duplex methodus existet? hujus tam frigidae consequentiae judicium quis ita stupidae mentis est aliquando ut probet? Agnosco e sensuum observatione & rerum inductione omnem cognitionem defluxisse. At verò res singulae, postquam subsidio sensuum & mentis lumine cognitae fuerint, si volumus ipsas ordine aliquo devinciri, sunt illae quidem unica P. Rami a generalibus methodo digerendae. Aliud est sensus mentisue beneficio ad rem intelintelligendam [Page 73] pervenire: aliud res intellectas methodo disponere. Neque si acquirendae cognitionis via in multiplici genere sita sit, idcirco rerum jam cognitarum dispositio in varias ac repugnantes species distinguetur. Quòd si rationem parandae scientiae quae per sensum efficitur, methodum appellas, & idem de mentis ad rem cognoscendam actione statuis: duas hercle praeclaras methodos constituis: quarum utraue tantum abest a veritate methodi, quantum abess evidemus aut vanitatem contorti sophismatis a laude sapientiae, aut Everardi analyticā theoriam ab ornamentis excultissimae disciplinae.
CAP. X.
SI quantum voluntate contendis, tantum studio & facultate potuisses, eam hercle ad magnitudinem theoria dialogi tui excrevisset, ut quod nunc Analyticae tuae monarchiae proprium est, nempe ut a nemine ferè sumatur ad legendum, id ei cum dialogo tuo commune extitisset. [Page 74] Sed praeclarè cecidit quod in excitanda monarchia maximam partem ornamentorum & sapientiae tuae consumpseris: adeò ut ad exornationem dialogi paucae duntaxat reliquiae superessent: quae tamen eas sophismatum ineptias complectuntur, ut aliis miserandae, aliis deridendae videantur. Earum jam multas, cùm indignae essent quae verbo refellerentur, tamen uberiore oratione disceptavimus. Restant & aliae pari elegantia quisquiliae ad unitatem methodi abrogā dam aliunde istuc comportatae.
SICCINE hallucinari placet? Cùm de artificiosa rerùm, quae jam inventae sunt & separatim judicatae, collocatione agatur, quae te tam praeceps theoria impellit, ut ad convellendam methodi unitatem artium inveniendarum methodum opponas? equidem pro tua in logicis singulari [Page 75] sapientia duplicem nobis ex hac inveniendi methodo elenchum peperisti. Nam & rem falsam proponis, & si maximè vera esset, tamen alienam. Vis artium inventionem a finis deliberatione oriri, & sic a summo fine per media ad infima descendere. Quo quid dici potuit homine philosopho indignius? omnes enim disciplinae, postquam naturae per sensum observatio accessisset, ex accurata specialium inductione per subalterna ad generalissimum ascendendo effloruerunt. Sic grammaticae elegantiam adhibita inductione observatio peperit castissimae dictionis. Sic dialectica non est e commentis nata scholasticae theoriae, sed ab imitatione excellentissimae in usu disserendi rationis per inductionem derivata. Sic Mathesis numerorum & magnitudinis: sic splendor universae physiologiae velut e naturae igniculis inductione specialium ad generale constituendum antegressa emi cuit primò & illuxit. Hinc Hyppocrates, cum medicinae singulares quasdam observationes in Aesculapii [Page] delubro consecratas esse vidisset, generalia medicinae, theoremata constituisse dicitur. Eadem est Aristotelis de artium inventione sententia: a quo certè homine tua jamdudum vehementer aberrat oratio. Ille in posterioribus Analyticis observationem, experientiam, inductionē, quod ab hisce omnium artium instituta procereentur, copiosè magnificèue celebrat. Ille in ethicis finem assumendum, non de eo consultationem ineundam esse disserit. Tu contrà in artibus inveniendis de fine adhibendam deliberationem esse contendis. Sed facio injuriam Everardo. Aliud est illi a summo fine per media ad infima descendere: aliud ab universalibus per subalterna ad specialissima. Ac proinde quod ipsi doctrinarum a generalibus ad specialia descendendo inventionem attribuerim, crimen fortasse mihi illatae calumniae subéundum est. Vult enim in eo culpa vacare, in quo P. Ramum reprehendit.
QUID (ut de barbarismo taceam) istis futilius? Quid illotum magis & inquinatum fieri cogitaríve potuit? primo infantissimae distinctionis commento tibiipsi imponis. Nam finis ille, quem in deliberationem cadere vis, annon toti arti inveniende communis est? & media generalissimo fini proxima, annon etiam subalterna dici possunt? possunt hercle. Atque hac ipsa a generalibus ad specialia methodo accuratam disciplinarum invē tionem institui disertissimis verbis affirmas. Recognosce mecum verba tua, quibus demonstras methodum ab universalibus [Page 78] ad singularia esse accommodatiorem scientiis exactè inveniendis & docendis, quàm nobis instituendis. Tuo igitur judicio artes a generalibus ad specialia descendendo inventae funt. Deinde quid est quod Rami dialecticam tam sine verecundia calumniere? Illene methodo a generalibus artium inveniendarum rationem contineri aliquando diceret? Illéne tecum Everarde tam pingue & lutulentum sophisma tueretur? Illéne quae toto genere accurarissimis praeceptis distinxit, ea tam aniliter & ineruditè confunderet? Magnam in hominem divinissimi ingenii, sed publico triginta annorum testimonio refutatam calumniam contulisti.
Postremo quale illud est quod isti methodo affingas? esse nempe eam scientiis docendis quàm nobis instituendis accommodatiorem. Monstrum quoddam & portentum narras. Qui unquam tradendarum scientiarum artifices non eam in discipulis suis ad cognitionem erudiendis methodum secuti sunt, ad cujus legem ars illa, quam tradiderunt, [Page 79] descripta esset? si modò methodus illa artis praecepta ad clarissimum ordinem redacta gradibus quibusdam ad intelligentiae & memoriae facilitatem elegantissimè distinxisset. Vides grammaticae praecepta eo ordine digesta, ut primo grammaticae definitio proponatur: tum partitio in etymologiam & syntaxin subsequatur: deinde tota etymologiae ratio utilissimis comprehensa theorematis exhibeatur: postremò explicata jam etymologia vides universae syntaxeos disciplinam eodem ordine pertractari. Tu fortasse homo sapiens & variarum methodorum lautissima supellectile abundantissimus, si tibi aliquot discipuli essent ad grammatici artificii sic descripti scientiam informandi, eisdem opinor primo syntaxin tracto a postremis illius praeceptis initio ad discendum proponeres: deinde gradatim ab ultimis ordiendo etymologiae instituta peragrares. Equidem remitterent tibi istam diligentiam discipuli tui, & se cum tua nova [Page 80] methodo libenter carere, tum ista dispositae artis methodo erudiri facilè paterentur. Sed attende ipse tecum (ô philosophorum fili) & diligenter intuere, quem ad finē artes excellentissimi ordinis splendore illustrentur. Annon ut confusione dissipata ipsas & intelligentia & memoria facilius complecteremur? Id si ita est, cur non quae methodus disponendis artibus accommodatissima perhibetur, eadem ad alios instituendos videri debet aptissima? Sed ut ad institutam thesin revertar, pervicit ratio, & authoritas Peripatetica confirmavit singulas artes e specialium inductione ad generale constituendum adhibita effluxisse. Veruntamen praeceptorū inventionem facto a generalibus a specialia progressu caepisse, cui ratio communis vehementer reclamat, tanquam verissimum obtineto. Quid hinc consequetur? an duplicem esse methodum, unam artis inveniendoe, alteram disponendae? pudet me tui Digbeie. Ars inveniaendi & artes ipsas & caetera omnia est a P. Ramo in prima dialecticae parte luculentissimis decretis informata. Nulla hî de artium [Page 81] inventione, sed de tota ipsarum ad ordinem conformatione quaestio est. Partitus ille est in duo membra universam dialecticae naturam, inventionem nempe & judicium. Inventionis vim ad res omnes inveniendas sive illae artium genere concluderentur, sive ab artibus essent aliae, generatim dispertivit. Deinde omnem judicii facultatem enuntiato ad veritatem judicandam, syllogismo ad disceptandam consequentiam, methodo ad ordinem imprimendum comprehendit. Qui igitur ad labefactandam Rameae methodi unitatem methodum artis inveniendae opponit, equidem non propositam quaestionem attigisse, sed cidem tergiversando & rem alienissimam opponendo egregium sophisma videbitur suffudisse. Contendit Ramus unicam esse artis jam inventae & separatim enuntiato aut syllogismo judicatae ad ordinem revocandae methodum. Tu eum ad refellendum affirmas duplicem esse methodum, unam collocandae artis, alteram ejusdem inveniendae. Perinde est ac sicō tra rhetorem verissimè affirmantem rhetoricae [Page 82] pronuntiationis rationem bimembrem esse, eamue voce aut gestu contineri, illico opponeres eandem esse triplicem, unam vocis moderandae, alteram gestus conformandi, tertiam orationis per tropos exornandae. Quapropter artis inveniendae ratio a quaestione de artis inventae ac judicatae methodica collocatione removeatur.
CAP. XI.
NON adhuc methodorum varietatem theoriae tuae procrearunt: non adhuc Rameae methodi unitatem evertere potuerunt. Veruntamen ita magni animies, ut nondum cedendum esse, nondum hastas abjiciendas putes. Quibus ergo praeterea argumentis pro multiplici methodo decertatur?
Atqui (inquam) synthesin hanc, quam anteà methodum nobis notiorem appellavisti, docuimus esse non concinnitate ordinis insignem, sed ejusdem inversione praeposteram, perturbatione intelligentiae odiosam, memoriae confusione detestabilem. Istam methodi partitionem potiùs ut monarcha imperas, quàm ut politus e schola magister demonstras: ideóque statim ad alia quaedam digrederis. Conaris igitur primùm in laudem methodi analyticae velut panegyricum sed illum breviusculum concinnare: quòd nempe sit divina virgula: quòd gressus dirigat mortales ad lucidum veritatis fontem: quòd sit Homeri aurea catena: quòd per eam ad Chrystallinum scientiae coelum ascendamus: quòd fidem nostrā non imploret: quòd sit certa ratio & indubitata: quòd sit methodorum exactissima. Magnae profectò laudes. Sed vide quàm parum constanter egeris. Addis enim hanc ipsam methodum nobis esse obscurissimam, & dialogi tui decimo sexto capite, eandem authorem confusionis, plenam tenebrarū, summi erroris [Page 84] & ignorantiae abyssum appellas. At quî fieri potest ut methodus analytica sit nobis instar divinissimae virgulae? ut illius ductu ad fontes excellentissimae veritatis & scientiae veniamus? ut vestigiis nostris ad rerum optimarum cognitionem dirigendis magistra sit & princeps? si nobis ipsam insequi cupientibus non modò summam caliginem & tenebras offuderit, sed ita praeiverit, ut nos a scientia ad inscitiam, & a veritate ad errorum portenta deducat. At longè secus est: elegantissimae methodo gravissimam contumeliam inuris, sed a nobis sexto capite refutatam. Nugaris deinde de multiplici Analyseos potestate: ubi a P. Ramo quatuor analyseos species factas esse asseris. Carpentarii figmentum agnosco: tuam & credulitatem reprehendo, & in Ramo legendo diligentiam desidero. Isthuc varias ineptias accumulas. Saepius antea disseruisti methodum analyticam descendere: hîc tamen quaeris utrum methodus analytica sit ascensus an descensus. Potes certe de Everardo, postquam antecellere eum gloria sapientiae [Page 85] edocueris, eadem ratione quaerere sitne Everardus sapiens an stultus. Pergis deinceps analyseos & demonstrationis differentiam interpretari. In cujus explicatione differentiae, duplicem elenchum subjecisti. Nam analysis ista, cujus a demonstratione discrimen explicandum suscepisti, naturam sortita est a methodi instituta quaestione alienissimam. Quis enim ita bardi ingenii est, ut putet methodum a quaestione procedere per proximam causam, ab hac ad tertiam, perpetuò causam aliam ex alia retexendo? Quod verò ad demonstrationem attinet, cùm sit commentitia subtilitas non frugifera disciplinae praeceptio, nata in peripato, non observata ex usu rationis, alta in sophistarum umbraculis, non educata in curriculis sapientum, adhibita ad pompam & speciem, non ad usum evocata: non fuit de analyseos ab illa discrimine tantopere laborandum. Demonstrationem esse syllogismum placet Aristoteli, sed ita contextum ut quaestio [...] concludatur. At hujus syllogismi neque materia ulla est neque forma. [Page 86] Vt enim nulla propria causa reddi potest, per quam subjecto inesse dicatur propria affectio: sic cùm ad quaestionem [...] concludendam incubueris, concludes illico [...]. Hujus demonstrationis sapientiā Peripateticus sexti ethici contemplator ethicae disciplinae auditoribus commendavit. Quis non eximiam contemplationem & planè admirabilem esse dicet, in texendo videlicet syllogismo demonstrativo per omne tempus aetatis operam studiumue consumere? Equidem in texenda fabrica tam divini syllogismi apparebit sudor Sysiphi, sitis Tantali, amor Narcissi. Nā contemplator ille:
MITTE itaque analyseos a demonstratione differentiam: mitte etiam de analytica [Page 87] methodo tam incultam & leviculam theoriam. Non enim methodus generalia in particularia resolvit: non integrum in membra, aut finem in media distinguit: non a quaestione conclusa progreditur aliam causam ex alia retexendo donec ad primam deventum sit. Sunt ista ingenii tuì commenta in methodicae collocationis quaestione nimium peregrinantis. Nam methodus hasce res priùs & eleganter definitas & in membra perartificiosè distributas pro naturae in singulis claritate, ordine, & loco disponit. Quin & in eo vehementer erras, quòd demonstrationem esse methodū perfectissimam arbitrere.
QUID huic tam delicato pro demonstratione argumento fiet, si demonstratio umbra duntaxat sit, si somnium, si figmentum? Sed fingamus non modò esse demonstrationem, sed esse singulari utilitate dispersam per artes & propagatam. Quid an quia propriam affectionem subjecti per propriam perfectamue causam concludit, ideò sibi vim noménque methodi perfectissimae vendicabit? Vtinam quae esset methodi natura compertum aliquando haberes: nunquam in istis minutiis persequendis tam graviter laberere. Pudet profectò, hominem Cantabrigiensem res gravissimas & splendore cujusvis monarchiae optabiliores pollicentem, toties de rebus minimis admonere. Vin' tu syllogismum esse methodum? at demonstratio syllogismus est. Vin' tu methodi praeceptis non ordinis accurationem informari, sed vim deductae e propositione & Assumptione conclusionis judicari? Vin id, quod methodi lege ad ordinem redigi potest & debet, methodum rerum suis [Page 89] locis collocandarum usurpari? At syllogismus, in quo non dispositio rerum pro lumine notitiae suae ad ordinem efficiendum, sed ars quaestionis cum tertio argumento disponendae attenditur, methodo potest, ut caetera omnia inventa ac judicata, disponi. Quapropter refer aliquando te ad meliora: implora Apollinem & Musas, ut te vagantem jamdiu & quasi incertis sedibus errantem domum deducant, ut possis qui & ubi sis agnoscere, nec non rejecta sophismatum vanitate a politioribus literis erudiri.
CAP. XII.
ECCE eadem rursus sophismatum paradoxa occurrunt, quae antea non parum saepe obtrudebantur. Methodus exactissima (inquis) non est nobis aptissima: quia est plena confusionis & tenebrarum: Caput 30. Quo, quid dici potuit a dignitate philosophiae alienius? Verum esto confusionis plenissima & tenebrarum. Attamen si te 30. cap. philosophantem audire volumus, non possumus in aliquam [Page 90] ista methodo incidere aptiorem. Tuo enim judicio intellectus noster (sic enim ais) melius se habet ad tenebras quàm ad lucem. Hujus paradoxi concinnitas a te superius proposita & a nobis plenius refutata, nimium sese effudit. Occupavit caput 30. Influxit in caput 31. inde ad cap. 32. est derivata. Hinc in cap. 33. traducta aliquando constitit. In capite tricesimo secundo, nescio quae praeclara occurrit & quasi lucet theoria, eà (que) hercle ab Everardo disceptata divinitus. Disserit analyticam methodum non esse discenti proponendam sed aliam faciliorem. Id isto syllogismo vicisse se putat Everardus.
QUID tibi vis Digbeie? cur haeres in demonstrationis sophismate? proposita tibi est de methodo rerum disponendarum controversia. Tu a methodo ad anilem illam & metaphysicam syllogismi demonstrativi [Page 91] sapientiam delaberis. Sed enim sit Aristotelica demonstratio idem quod methodus: quae tamen non magis naturam methodi attingit, quàm tua analytica theoria viam ad monarchiam scientiarum demonstrat. Sit tamen illa, si placet, methodus. Quid annon a demonstratione ordiendum est? A fine scientiae (inquis) nemo incipit. Doceri cupio. Equidem cùm finis scientiae ita comparatus sit, ad eum ut sint omnes scientiae partes communiter referendae, cur non est ex Aristotelica lege [...] initio totius artis proponendus? Sic grammatica, rhetorica, dialectica, mathematica per finem reliquis causis conjunctum principio definitae progrediuntur. Quid Assumptio hujus syllogismi qualis est? Demonstratio (inquis) est finis scientiae. Cujus obsecro? an Grammaticae, Rhetoricae, Mathematicae, Astronomiae, Musicae? opinor pernegabis. Cujus ergo? an dialecticae? Sane verò. Deus bone, ubi sensus tui? ubi intelligentia? In propositione finem cujuslibet scientiae generatim intelligis. In assumptione a generali finis notione [Page 92] ad finem dialecticae delapsa argumentatio est. Sic aliud proponis, assumis verò concludisue aliud. Quòd si verò negem (ut jure optimo negare possum) demonstrationem esse logicae finem disciplinae, quid huic tam misero syllogismo fiet? Nunquid artis dialecticae finis dicetur, ad quem non tota ars, sed artis particula refertur? at demonstrationi ex omnibus argumentis causa, ex omnibus causis propria duntaxat & necessaria primo primae figurae modo conclusa inseruit. Nunquid etiam dialecticae finis is erit, qui non intra potestatem artis continetur, sed ad fortuitum eventum alligatur? At ut res demonstretur, id viribus dialecticae nō semper efficitur. Vide igitur quā non sis quod voluisti assecutus. At assequêris fortasse in iis quae deinceps disseruntur. Videamus quàm id scitè efficias. Doces capite 33. methodo nobis facilima artes esse discendas. Id & tu anteà frequenter monuisti, & ego perlibenter audio. Doces etiam a notioribus nobis hanc facilimam methodū proficisci. Id similiter amplector & orno. At doces specialia esse nobis notissima, [Page 93] obscurissima verò generalia. In eo mihi tecum non convenit: id non laudo: immò id totum abjudico & repello. Quibus id faciam adductus rationibus jam demonstravi. Doces praeterea id Ramo vehementer placere, ut methodus a notioribus nobis, id est, ut tu eruditè interpretaris, a specialibus progrediatur. Sic enim (ut loqueris) in dialecticis institutionibus scribit.
ID omnino voluisse P. Ramum, & illius orationi nullam aliam sententiam subjectam esse posse summopere contendis. Quid igitur faciam? quid consilii capiam? si vera praedicas, si non illudit tua aut hallucinatur theoria: inanem operam in P. Rami methodo ab impetu analytico vindicanda navasse me intelligo. Sin verò id secus fuerit, si P. Ramus universalia esse & natura & nobis clarissima asseveret, si id excellenti ratione, persaepe summo studio suadere conatus sit, si denique Everardus [Page 94] Digbeus Rami methodum & ab universalibus perpetuò progredi & a notioribus semper institui, & tamen esse unicam fateatur, eám (que) decimo sexto dialogi sui capite refellat: quae est ista in depravandis Rameae disciplinae institutis tam inaudita vel inscitia vel audacia? Quid loquar de barbara & illiterata orationis formula, quam P. Ramo summo latinè & ornatè dicendi magistro affingis? Methodus clarius procedit, obscurius sequitur: quod est abs te nullo judicio ter iteratum. Potest P. Ramus quòd olim adversus Jacobum Schecium, id nunc multò justius tuis barbarismis commotus dicere:
VERUM mittamus ista: & sapientiae tuae ad propositam thesin explicandam adhibitae artificium excutiamus. Disseris eam esse P. Rami sententiam, ut a specialibus initium methodi trahendum esse putet, quia methodum a notioribus vult progredi. [Page 95] Primò idipsum similitudine quadam illustras.
O infantissimae conclusionis judicium. Quòd si aptissimae similitudinis lucem attulisses, tamen ad tam audacter concludendum timidè & diffidenter accedere debuisses. Nunc autem cùm similitudinem alienam, cùm malè cohaerentem, cùm mancam & quasi nervis illisam esse constet, an tantum nectendae conclusionis audaciam ferendam arbitraris? apponatur similitudinis redditio ineptiae ut magis elucescant. Methodum ingressurus homini e domo in viam ingredienti comparatur: & viae gradibus gradus methodi. Ut igitur homini viam ingredienti propria domus est notior reliquo itinere: [Page 96] sic discipulo methodum ingredienti quid obsecro notius erit? opinor locus ille, in quo commoratur & pernoctat, omnibus methodi gradibus notior erit. Quo quid excogitari potuit ineptius? Deinde ut primus itineris gradus secundo notior est, secundus tertio: quanto autem quisque ab initio remotior est, tanto obscurior existit: sic in methodo primi gradus secundis, secundi tertiis notiores sunt: & quo quisque remotiorem sedem sortitur, eo in majore obscuritate versatur. Ecquis unquam fuit Everardo consideratior? ecquis unquam sapientior? Docere voluit methodum P. Rami a specialibus principium ducere. At ista similitudine res pro claritate notitiae suae disponi demonstravit: adeò ut quae notissima sunt, ea primo loco; quae obscurissima postremo; quae intermediam naturam sequuntur, medio sint collocāda. Hanc dispositionis formulam a notioribus institutam in methodum ab universalibus aptissimè convenire disserui. At (inquies) specialia sunt notissima. Id hercle Everarde similitudine tua illustrandū fuit: in eo caput controversiae positum est. [Page 97] Tu verò a proposita quaestione deflectis, probás (que) non illud, specialia nempe lumine notitiae praestare generalibus, quòd ad tuae de P. Ramo sententiae confirmationem inprimis valebat, sed illud, methodū a notioribus inchoatam ad ignotiora ꝓgredi: in quo tibi non tua claudicante similitudine adducti, sed summa ratione persuafi vehementer assentimur: cùm tamen in illo a specialibus progressu acerrime tibi repugnemus. Quare illud es hujus similitudinis ornamento assecutus, ut te jam refragātibus musis methodum attigisse existimemus. Quid, an in caeteris aliquid luculentius consectare? Das hercle operam: sed mira theoriae tuae infaelicìtas. tali enim judicio concludis.
QUAE est ista de Rami opinione tam pertinax, [Page 98] tam ridicula, tam obesa disputatio? cùm ipse opinionem suam & Lutetiae frequenter in regia cathedra quasi legē elegantissima suasione ꝓmulgarit, & divulgatis libellis toti Europae illustrem ac testatam reddiderit. Siquis a te de notioribus nobis disserente sola intelligi & notatari generalia constanter affirmaret: annō ipsum testes colligere stultitiae suae, annon furenter debacchari diceres? cùm vbíque notiora nobis pro specialibus in dialogo tuo personent. Ramus istam tuam si viveret in re clarissima tam putidam diligentiam vel risu vel commiseratione exciperet: immo si de syllogismo tuo audire pro singulari facilitate gravaretur, propositionis consequentiam a se detestaretur: utpote qui rerum generalium clarissimam lucem naturam (que) notissimam tantopere antehac in summa hominū celebritate & conventu praedicarit. Verùm progredere, & quae reliqua sunt ea festinanter expedi ac evolve. Etenim ista me excruciat & conficit theoria.
Vtinam tibi prudenter disserendi laudem gratulari aliquando potuissem. Ista tua logici judicii inopia facit, ut quidlibet ad somniandam conclusiunculam arripias. Quis tibi de propositionis consequentia sententiam ascribet suā? Quis eam a Cantabrigiēsis Academiae pholosopho effingi potuisse judicabit? Excita quaeso acumen tuum, & aliquid accuratius aliquando profer. Protulisti certè quiddam accuratissimum. Sic enim pro tuo theorico acumine disseris.
Facio non libenter, ut te hominem novas monarchias molientem, toties de consequentiae imbecillitate admoneā. Sed ecce [Page 100] hujus tam affectae & deploratae consequentiae adminiculum.
PROPOSITIO syllogismi hujus si de integrae artis scientiae singulis partibus cognitione comprehensis intelligatur, est certissimae veritatis. Sin verò particulae alicujus scientiam designat, abhorret illa quidē a vulgari sensu. Atqui verò in Assumptione mirificae deliciae sunt. Nullum enim dubium est, quin cognito generalissimo, nempè artis principe definitione aut partitione, tota ars omnibus mēbris singillatim evoluta subtiliter ac plenè cognoscatur. Hanc tu rationem opinor Everarde in artibus cognoscendis secutus es. Libasti e singulis disciplinis quod erat clarissimum natura & generalissimum: quo intellecto tibi necesse non fuit res caeteras in arte traditas ingenio & industria persequi. Via mehercule ad scientiam maximè compendiaria. O te beatum cui soli ex omnibus [Page 101] istam percipiendarum artium viam natura patefecit. O nos infoelices & miseros, quorum cogitationes in singulis propositae disciplinae partibus prius elaboraverūt, quàm aliquem pulcherrimae scientiae gustum haurire potuerunt. Verumenim vero utinam musas illas, que artibus praesident, in consilium cogitationum tuarum adhiberes: utinam te ab illis institui sineres ad philosophandi sapientiam. Non istae te diutius sophismatum argutiae torquerent: non in theoriis tuis perpetuò delirandum censeres.
CAP. XIII.
SED quous (que) tandem dialogi tui delicatissimae theoriae protrahentur? quousque corrogandis in unum quisquiliis incumbes? De facilima methodo rem transactam repetis: Quid sit prius ad nos balbutire non desinis: de cognitione e sensibus orta disputas: ubi te de experientia & inductione ad artes constituendas philosophantem amplector. En cap. 3. 7. iterum adest compositoria methodus, seue ad capita consequentia liberaliter diffudit. [Page 102] Docetur ergo compositionem praecedere analysin: compositione artes esse discendas: compositionis & analyseos usum esse quaerentem ab initio itineris ad optatum finem perducere: definitionem & divisionē esse methodi perficiendae instrumenta: quid definitio sit & quid divisio: quis usus definitionis & divisionis.
CAP. XIIII.
INSIGNE problema agitur dialogi tu? capite 44. utrum nempe definitio artis sit primò tradenda ac discenda. Disseris pro tuae sapientia theoriae, definitionem non esse primò discentibus proponendā. Argumenta in hanc sententiam tua breviter subjiciam, ea (que) puerulis qui dialecticam vix primis adhuc labris attigerūt discutienda relinquam & refellenda.
DICI non potest quàm eleganter. deinde
Acumen tuae agnosco excellentissimae dianoiae. quid tum?
QUID ad tollendam definitionem potuit cogitari divinius? Perge.
O beatam celeberrimi philosophi theoriam. quid restat?
NIHIL FINGI POTUIT [...].
INEST in dialogo tuo quod monarchia dignum videri potest: sed labor iste in amandanda ab artiū principiis definitione ejusmodi est, ut siquid splendore monarchiae praestantius esse queat, id ei sit multis nominibus meritissimò tribuendum.
CAP. XV.
VERUM quid reliquum est? Disseritur qua methodo in simplici themate, qua in composito utendum sit.
ATQUI verò mirificè methodorum architecte de rei ad tractandum propositae natura argumentis logicae inventionis enuntiato aut syllogismo dispositis illustranda imprudens disseris. Nihil ad hujusmodi explicationem e methodo subsidii petendum est. Sed postquam disserentes institutam the sin & illustri definitione sapienter complexi sint, & eandem in mē bra partiti subtilissimè: postquam omnem efficientis rationem evolverint, & rei materiam, formam, finem luculenter explicarint: postquam ejusdem cùm leviusculam e divérsis discrepantiam, tum graviorem e disparatis ac contrariis magisue incensam pugnam politissimè descripserint: postquam splendore parium, [Page 106] exaggerata majorum ac minorum gravitate, lectissimis similium & dissimilium elegantiis, luminibus generum & specierum, pondere gravissimi testimonii, eandem ad enuntiati & syllogismi praecepta accommodatè confirmarint & exornarint: tum demum ad istas tot res, tam varias & discrepantes, ordine digerendas methodus adhibenda est. Immo omnia quibuscunue aut simplicis thematis natura subtilius enodatur, aut vis compositi thematis exponitur, omnia (inquam) una & eadem methodo sunt disponenda. Sed quando ista de methodo quaestio concludetur? propositum tibi fuit duplicis solummodo methodi demō strationem instituere: at magnū methodorum numerum confecisti. Poteras bipartitae methodi tractationem dilucidè & strictim conclusisse: at eandem infinitis tautologiis refersisti ac confudisti. Ac ne tibi falsum crimen intulisse videar, non gravabor numerū methodorum et illam tautologiarum infinitatem conjunctim tibi velut ob oculos proponere.
METHODORUM NUMERUS a Digbeio frequentissimis tautologiis expressus.
- Methodus speculantis.
- Methodus agentis
- Methodus demonstrantis
- Meth. docentis imperitos
- Meth. credentis
- Meth. dubitantis
- Meth. dialectica.
- Meth. lucis
- Meth. tenebrarum
- Meth. mentis
- Meth. sensus
- Meth. nostri
- Meth. naturae
- Meth. descendendi
- Meth. ascendendi
- Meth. progrediendi
- Meth. regrediendi
- Meth. texendi
- Meth. retexendi
- Meth. popularis
- Meth. exacta
- Meth. notior nobis
- Meth. notior natura
- Meth. analytica totius in partes
- Meth. analytica finis in media
- Meth. lucis
- Meth. tenebrarum
- Meth. mentis
- Meth. sensus
- Meth. inveniendi
- Meth. docendi
- Meth. analytica descendens ab universali ad cōclusionem demonstrando
- Meth. procedens a deliberatione finis
- Meth. docendi scientias
- Meth. instituendi rudes
- Meth. descendens ab universali ad particulare
- Meth. ascendens a sensu ad intellectum
- Meth. a fine ad media
- Meth. inventionis proficiscens a finis deliberatione ad media.
- Meth. inventionis proficiscens a generatione mediorū ad finem.
- Meth. descendens ab universali & propria causa ad perticularem conclusionem.
- Meth. surgens ab imo ad summum per synthesin.
- Meth. analytica.
- Meth. resolvens quodque in gradus primae simplicitatis.
- Meth. a sensibilib. ad intellectilia
- Meth. a demonstratis ad demō strabilia.
- Meth. a suppositis ad ea quae sine suppositione sunt.
- Meth. a genere ad species.
- Meth. a partibus ad totum
- Meth. a fine ad media.
- Meth. a causis ad effecta.
- Meth. revocādi superioris ad inferius
- Meth. revocandi inferioris ad superius.
- Meth. resolvens totum in partes.
- Meth. resolvens finem in media.
- Meth. ascendens a particulari ad universale.
- Meth. descendens a superiore ad inferius.
- [Page 110]Meth. resolvens universale demonstrando.
- Meth. resolvens totum in partes integras.
- Meth. resolvens finē in media.
- Meth. a quaestione procedens ad proximā causā, ab hac ad tertiā.
- Meth. descendens a causa prima per proximam ad illustrandā quaestionem.
- Meth. descendens ab universali ad particulare.
- Meth. de scendens ab universali ad particulare. Cap. 28.
- Meth. imperitiae nostrae.
- Meth. perfectionis & scientiae.
- Meth demonstrativa.
- Meth. exactissima. Cap. 30.
- Meth. analytica. Cap. 31.
- Meth. discentis. Cap. 32.
- Meth. analytica & perfectissima
- Meth. facilima & nobis commodissima.
- Meth. facilima & nobis notior.
- Meth. a parte ad totum.
- Meth. ab incōplexis ad cōplexa
- [Page 111]Meth. a sensu ad universale. Cap. 36.
- Meth. compositoria in generali efformatione singularum notionum.
- Meth. compositoria conjungens partes in toto integrali.
- Meth. compositoria a partibus ad totum.
- Meth. resolvens totum in partes.
- Meth. compositoria discentis
- Meth. ab uno ad plura.
- Meth. ab in complexo ad complexum.
- Meth. a parte ad totum.
- Meth. compositoria
- Meth. resolutoria.
- Meth. definitiva
- Meth. divisiva.
- Meth. rhetorica & communis prudentiae
- Meth. dialectica
- Meth. mixta
- Meth. simplex.
- Meth. compositoria.
- Meth. totam scientiam disponendi.
- [Page 112]Meth. interpretandi singulos gradus scientiae.
- Meth. thematis compositi.
- Meth. thematis simplicis.
- Meth. discendi unum gradum.
- Meth. discendi totam scientiam.
- Meth. particulares gradus explicandi.
- Meth. simplicis thematis.
- Meth. compositi thematis.
- Meth. compositoria tractandi cō positi thematis.
- Meth. resolutoria tractandi compositi thematis.
- Meth. analytica.
- Meth. synthetica.
- Methodus mixta.
- Meth. perfectionis ad nos.
- Meth. nostri ad perfectionem.
- Methodus mixta.
VICISTI Everarde, vicisti. Methodi certè unitas convulsa planè & expugnata cō cidit. Ubi ergo jam laurea? ubi paean? ubi io triumphe? Equidem ad tuam cohonestandam illustrandam (que) victoriam constituendus [Page 113] Senatus a quo ornêre: decernendus currus in quo laureatus per urbem vehare: excitandum capitolium, in quod ovans & summo applausu ascendas. Sed Deus bone cur haec tam praeclara cogito? cur capitolium, currum, senatum commemoro? an ad Everardi gloriam conficienda ista & adornanda? Quidni? etenim in susceptam de methodo disputationem agrestes tautologiarum acervos, faeculentum methodorum gregem, anile & inveteratum sophisma, crudas & languescentes rationes, mancas & enarvatas conclusiunculas detrusit, compulit, corrogavit.
CAP. XVI.
DIALOGI tui bipartita ratio est. Nam aut de methodo praecipit, aut de praxi methodi constitutae loquitur. Praeceptionis mirificam elegantiam & omni expositione distinctam vidimus. Sequitur jam methodi praxis: de qua necesse nō est, multis ut disseram: praesertim cùm meā de methodorum tuarum praeceptis sentē tiam satis lōga oratione exposuerim. Veruntamen illud non illibenter dixerim, te [Page 114] in praxi ista delineanda & a methodi instituta superius praeceptione descivisse, & multa aliena infersisse. Quid? compositoria illa methodus, qua in descriptione grā maticae, dialecticae, arithmeticae, geometriae usus es, annón tuis de methodo cōpositoria institutis repugnat? ais in primo dialogi tui libro permultis capitibus synthesin istam a nobis notioribꝰ & specialibꝰ ad generalia & natura notiora proficisci. At tua harū artium cōpositio ejusmodi est, ut earum unaquae (que) a generalibus ordiatur. In grammatica vis literam syllabae, syllabā voci, vocem orationi praeponi. Sic in compositione dialecticae placet tibi ut argumētorum ratio primò explicetur: deinde enuntiati doctrina subsequatur: postremò syllogismi natura enodetur. Sic in Arithmetica ab additione, subtractione, multiplicatione, divisione ad reliqua ꝓgrederis. Sic in Geometria vis ut linea superficiem, superficies corpus antecedat. Haec illa est (Digbeie) Ramea accuratissimi compendii, intelligētiae, memoriae via: in quā tu aliud meditans incidisti. Expēde ista paulo quàm soles diligētius. Deprehendes in grāmaticis naturā literoe ad plura diffusam [Page 115] esse quàm syllabae: & syllabā voce, vocem oratione generaliorem existere. Quin & in logicis argumentū enūtiato, enuntiatū syllogismo latiùs patet natura (que) prius est: adeò ut in hac utra (que) arte explicatio consequentiū e disciplina antecedentiū oriatur. Idē de Arithmetica & Geometria intelligi volo. Nónne te igitur methodorū praeclarū artificem habemus, qui aliud praecepto cōprehendas, aliud usu praxi (que) exprimas? Disseris praeterea analyticā methodum ab universaliū tractatione exorsam, singularium circūscriptione terminari. At cum analyticae methodi typū tuo artificio effictum exhibere vis, universalia praepositis singularibus ad infimā sedē deturbanda censes. Haeccíne facere hominē Anglū & Cantabrigiēsē & volumina magnificis inscripta titulis divulgantem convenit? Nae tu quid in methodo universale, quid speciale dici debeat, planè ignoras. Ad istā de methodo disputationē sic accessisti, ut caecus ad ferendā sententiā de coloribus. Annon quid in jureconsulto civilium causarum actore Crassus primo oratorio insectetur, meministi? Ait eū gravissimè offendere & existimationi [Page 116] suae labem inferre, qui cùm quid suum, quid alienū, quid civis aut peregrinus, quid liber aut servus sit, ignoret; tamē volitare audeat in foro, haerere in jure ac praetorum tribunalibus, judicia magnarum rerum obire, jactare se in causis centumviralibus, deni (que) de rerum gravissimarum jure perorare. Quid? quantum abesse dicemus ab isto Jureconsulto Everardum? In grammaticis pueriliter haesitat: utpote qui solaecismos frequenter intexat. In rhetoricis eam gratiam, & venustatem consectatur, ut ornamenta ad risum commovendū attulisse, non ad poliendam orationē quaesisse videatur. Quòd si quis tertia epistolae methodorum tuarum elegantiis praefixae bene longam periodum excutiat, perspiciet te eloquentiae tuae confidentia depastum e tenera pectoris tui tellure non modò rerum magnarum seminaria profudisse, sed etiam ad decorandam methodi disciplinam Maii flores virides & redolentes Aprilis scatebris irrigatos prae amore edidisse.
IMMO verò cùm & illius periodi singularem [Page 117] eloquentiam soloecismi ornamento instructam & in caeteris trium epistolarū partibus exquisitissimas rhetoricae elocutionis delicias notaverit, tibi aliquo Alabandensi Apollonio opus esse intelliget, qui te ad aliam artem dimittat, & de abjiciendo studio orationis faciundae & poliundae prudenter admoneat. Quid? in dialecticis quantus es? profectò tantus, ut nō praedicamentorum gurgustio concludendus, sed in transcendentium numero reponendus judicêre. Calles enim spinosulas praedicabilium argutias: non ignoras quàm sint delicatulae in praedicamentis lautitiae: mirificam illam de quatuor topicis praedicatis cantilenam canere didicisti: modalium & conversionū contortula sophismata commentando decoxisti: industriam tuam ad syllogismi demonstrativi honorificam theoriam exercuisti: methodorum omnem sapientiam gustavisti. Nónne ergo toto apparatu instructus es logici artificii? Ego certè (non loquar ut artificio inanis assentatiunculae auribus tuis dem aliquid) te ad scholam Dorbellae & Scoti aliquam ingenii vim indolem (que) [Page 118] attulisse statuo, ab eadem verò exiguam illius partem eam (que) nimis vacillantem & affectam retulisse. Attamē, cùm sis in grā matica [...], in rhetorica [...], in logicis [...], non solitudinem & umbram quaeris, sed audes in oculis civium & clarissima luce versari, insidere in subselliis praestantissimorum hominū, venditare te in gravissimis disciplinarum mysteriis, de expeditissima ad scientias via gloriari, polliceri deni (que) monarchiam, Ista tanta confidentia fecit, ut quae de methodo praecepta tradidisses, ab eisdem in praxi vehementer aberrares. Fecit etiam ut rhetoricā & dialecticam nō modò suis coloribus illustrares, sed etiam deformares alienis. Quid enim arti rhetoricae cum inventione, dispositione, memoria? quid cum praeceptis exordii, narrationis, confirmationis, epilogi? Nō potest (fortasse inquies) formari ad dicendum oratio, non causa in foro perorari, nisi acumen inveniendi, disponendi prudentia, memoriae subsidium accesserit, Quid tum? ideóne artium leges permiscē dae & cōfundendae? reclamat Aristotelica lex [...] Nō patitur quod uni arti ꝓprium [Page 119] cognatum (que) est, id alterius disciplinae membrū esse. Istam tantam cōfusionem, tantam [...] ferre non potest. Si pictor in delineanda hominis imagine & articulis distinguenda, non germana membra depingeret, sed a brutis animalibus ad expolitionem picturae aliena accerseret, utrum pro imagine hominis labes picturae tanta ac tam gravis probaretur? nullo certè modo. An itaque in artem eloquentiae tantos rerum peregrinarum elenchos transferri oportebit? Non appetit rhetorica alterius artis patrimonium: non vult in alienum irruere: suis & concessis & traditis contenta est. Da illi exornationem per tropos & figuras & numeri eleganter demensi suavitatem: Da orationis sic exornatae pronuntiationem: nihil a te requiret amplius. Quinetiam dialectica remittet tibi praedicabilia & praedicamenta: non vult sese ad altercationem topicae quaestiunculae totam alligari: non patietur modalium, oppositionum, conversionum sophismatis sese diutius onerari: distributionem aut locorum in personas & res, aut argumentationis [Page 120] in syllogismum, enthymema, inductionem, exemplum vehementer improbat: aequivoca & univoca & ejusmodi faeces planè aversatur. Ait sese P. Rami singulari ingenio a tanta sophismatum colluvie repurgatam, & pristino nitori, avitae etiam dignitati restitutam, non passuram deinceps, aliqua ut sibi labes e talium sophismatum sordibus contrahatur: ne (que) ut ab ulla commētatione, ab ulla actione sive publica sive privata, ab ullo congressu, ab ulla celebritate curiae aut rostrorū, ab ulla acie & campo avocata, & scholarū finibus circumscriptam delitescat. Veruntamen si P. Ramum in refellendis praedicabilibus, in dissipandis praedicamentis, in modaliū, oppositionum, conversionum argutiis cō vellendis, in caeteris quibuscun (que) e logico agro extirpandis, in tribus illis promulgā dis legibus [...], errasse & hallucinatum esse docueris, tibi libenter cedet, & P. Ramum insaniae condemnabit. Habes jam (Digbeie) meā de unica P. Rami methodo retinenda admonitionem, nō perfectam illam quidem ingenio, quis enim ego sum? non elaboratā [Page 121] industria, quam hercle praeciderunt occupationes meae: sed eam tamē (ut spero) quae ad nascētem methodorum multitudinem coercendam satis in se virium & nervorū habere videatur. Vtinam verò tantum apud te valere potuisset, quantum ad incitandam in te curam existimationis tuae, & commovendam vim majoris diligentiae satis esse possit. Equidem dum analyticam theoriam, & dialogum tuum intueor, videris mihi animi in laude colligenda & in contemnendis de tuo ingenio hominū judiciis nimium profectò dissoluti. Histrio non antè in scenam prodit, quàm frequēti usu suavitatem vocis & in reliquo motu summam elegantiam acciverit. Nec athleta priùs in arenam descendit, ut se populo det, quàm sese ad rationem & plagae perscienter inferendae, & eleganter vitandae, diligentissimè exercuerit. At quid ita? ille sibilum, hic adversam acclamationē metuit: uter (que) inspectātis populi judicio permovetur. An igitur erit vel actor in theatro consideratior, vel athleta in palaestra sapientior, quàm philosophus in schola & vita communi? Equidem per mihi turpe [Page 122] videtur, qui tuendae existimationis & tradendae sapientiae disciplinam profitetur, eum minus sapienter agentem ab infamia non multum abesse. Meditaris volumina Everarde. Probo hercle. Quid enim aliud agere convenit hominem ingenio & otio abundantem? meditaris eadem in Cantabrigiensi Academia longè (ut audio) florentissima. Quid tum? gratulor equidem Cantabrigiae. Emittis etiam in publicum. Ne id sanè reprehendo. Quid enim, cùm patriae natus sis, melius agere potes, quàm ut patriae utiliter consulas? Inscribis etiam separatim magnatibus. Placet & illud. Nam quorum magnificentia literoe & satae primò sunt & postea floruerunt, eisdem literarum velut primitiae sunt meritò consecrandae.
Sed quae meditaris domi volumina, quae emittis in publicum, quae magnatibus inscribis, ea barbariem redolent, sapiunt vietam & diffluentem theoriam, jejuna & horridiuscula sophismata complectuntur. Hîc in te illam prudentiam, illā diligentiam desidero, quam in oratore inesse vult Ciceronis L. Crassus. Vult ille [Page 123] oratorē timide ad dicendū accedere: vult solicitū de hominū judiciis, & plurimorū expectatione commotum exalbescere in principiis: & etiamsi optimè dicit idue facilimè at (que) ornatissimè facere potest, tamen ne aliquid ne (que) dignū re, ne (que) dignū nomine oratoris, ne (que) dignū hominū auribus efficiat, magnopere perturbari. Vbi Everarde cùm tui divulgādi libelli essent timor iste? ubi anxietas? ubi studium satis ornatissimorū hominū judiciis faciendi? Ecquid tibi in mentē non venit de illius, in cujus nomine apparuerūt vigiliae tuae, amplissima dignitate cogitare? Magnū no men Christopheri Hattoni & illustre jamdiu fuit, nec vobis Anglis duntaxat notū, sed etiā apud exteras regiones celeberrimū. Quae illi virtus? quis splendor? quod ornamentū deest? vides gravissimā ab eo personā sustineri: vides in administratione reipublicae vestroe assiduè versari. An igitur audebas tantū hominē, tā excellē tē Senatorē, tam vehementer districtum negotiis praeclarissimae reipublicae, frigidiusculis theoriis & inanissimis lucubratiunculis compellare? poterant certè [Page 124] deterruisse te ab instituto isto eruditissimo rum hominum in transmarinis nationibus judicia. Sed mitto J. Sturmiū, cujus omnia certè sunt scripta dulcissimè: mitto Zuingerum, Volsium, Simlerum, Gualterum, Bezam, Simonium, Portū, Schecium, Bodinum, viros certè acumine & eruditione propè singulari. Praetereo J. Thomā Freigium, Schorum, Scribonium, Rhodingum, Mikilmanaeum, Salignacū, Beruhusiū, Foquelinū, Ossatum, Minoem, Bergeroniū, Martinium, quibus hominis nihil ferè excogitari potest limatius, nihil elegantius. Quinetiam taceo de Oxoniensi Academia, quae clarissimarum artium gloria antecellit. Quid? ut ad Cantabrigienses tuos veniam: annon Cantabrigiensis Academiae, in qua quot sunt gymnasia, totidem inesse videntur consessus principum, acerrimum & literatissimum judicium verebare? Est (ut ferunt) Cantabrigiae Comes Essexius, adolescentulus ille quidem, sed ita eruditus a literis, & ita compositus ad splendorem & dignitatem, ut siquid in adolescentulo ad commovendam admirationem quaeras, id omne in Comite Essexio [Page 125] eminêre dixeris. Nihil te ille movere potuit? Nihil illa lumina & ornamenta vestrae Academiae Bartholomaeus Clercus, Levinus, Bingus, Dodingtonus? a quibus siqua scribuntur, ea ita perscribuntur divinitus, ut illis loquentibus Ciceronem non desideres. Nihil te complures alii in Cantabrigiensi Academia moverunt? quos esse audio excellentis ingenii, exquisitae doctrinae, excultissimae sapientiae. Debuerunt isti tot ac tam praestantes viri tibi in mentem venisse Everarde. Debuit de illorum judiciis suscepta cogitatio tibi praecipitem illam publicandi libelli cupiditatem excussisse. Ego certè pro eo quo Anglos complector amore singulari, & quia gloriae Cantabrigiensis Academiae vehementer faveo, tibi integritatem nominis & famae, laudem prudentiae & consilii, P. Rami in quolibet artis genere divinitatem exopto.