PANEGYRICON INAVGVRALE Honoratissimi & Amplissimi Domini Praetoris Regii, sive Majoris Nobilissimae & Florentissimae Vrbis Londinensis, A forma Reipublicae breviter conscriptum.

‘DEPRESSA RESVRGO’

Dedicatorium.

Aurea luce redit solennis Pompa diei,
Illa Magistratûs Sparta decúsque pii:
Ne spernas humiles, Praetor Venerande, Camaenas,
Dum vovet auspiciis prospera quísque tuis.
Unadies cunctis tot gaudia corde ministrat;
Totius est anni sed labor ille gravis.

CANTABRIGIAE, Ex Officina ROGERI DANIELIS.

Amplissimo & Prudentissimo Domino Praetori, Senatui, Populóque Londinensi.

INter celebres Respublicas, quae hactenus apud sapientiores Gentes, tam sacras quàm profanas, bono ordine & laudabili disciplinâ ex­cellucrunt, slorentissima Vestra Londinensis jure principem locum meretur. Forma enim illius administrandae in tam populosa Ʋr­be, (censoribus vel ipso Platone & Bodino,) omnibus numeris absoluta, elegantem coelestis machinae harmoniam & concinnam humani corporis fabricam ad vivum ferè repraesentat. In ea equidem, (ut nihil referam de empo­rio totius Orbis terrarum celeberrimo,) omnia & singula, summa mediis, media imis, invicem aptè disposita, probè ordinata, & subalternè mutuo officiorum nexu quasi concatenatasunt, ut facilè vel uno intuitu quenque in sui admirationem & desiderium trahant. Ʋnde metropolis Vestra non immeritò Britanniarum Epito­me & Microcosmus multis appellatur. Adhaec insuper sincera salutaris verbi Dei praedicatio, decénsque in Magistratum observantia, Vrbem Vestram Christi Throno acceptiorem & cateris Nationibus illustriorem reddit, ut non sine causa in tanta copia rerum cum Regio Psalte Vobis accinere ausim: Psal. 145. v. 15. Beatus populus, cui haec sunt. Non ingratus itaque Civitatis Vestrae hospes, quantum per aliquot annos experienti à assequi licuit, à Formaregiminis Rempublicam, rudi (ut aiunt) Minervà, adumbratam, & veluti in tabella depictam, pro beneficiis, debiti red­hostimenti loco, Vobis offero, ut in posterum constaret peregrinis Academias lu­strantibus, & potissimùm ad Panegyrin Vestram majori numero confluentibus, quas obcuras & labores Capiti Magistratûs, in ipso ingressu, à reliquis illius membris tantus honor instituatur. Sin minus aliquid ex voto praestiterim, suffi­ciat mihi primo raram glaciem in refluo Tamesi srangere, aut saltem Academicis Vestris, Vrbe hâc oriundis, admeliores Patriae conatus in Poetico studio facem praeferre.

DEVS ter Opt. Max. Britannici Imperii & hujus Reipublicae Stator, Sere­nissimum Regem CAROLUM cum Regina & Prole Regiâ, Vniversos Regni Proceres, Clerum, & Vos omnes, tot diversa Regalis Vrbis fulcra, in aurea pace & integritate cordis, salvos & slorentes diu conservet. Calendis Ianuarii, Anno Dom. 1638.

Reipublicae Vestrae Observantissimus cliens JOH. SICTOR, Bohemus.

De celeberrima & florentissima TRINOBANTIADOS AUGUSTAE Civitate, PRAETORI REGIO, Senatui, Populóque.

SAlve Sancta Parens Regum, Trinobantias alma,
Clara, antiqua, nitens, dives, amoena, potens!
URBS decus Europae, Mundi melioris Imago,
Quid valeat Merx, Ars, Vis, Mare, Terra, doces!
Quicquid habet Luxus, quicquid desiderat Usus,
Proveniunt velis Dona beatatuis.
Sectile deliciis Ebur India mittit, & Aurum,s
India ditando lassa ministra Tago!
Brasilia Argentum, Baslon Aulaea, Sabaeus
Thura, Palaestinus Balsama, Thraces Equos,
Cinnama Persis, Arabs Zibethum, Corsica Gemmas,
Ida Metalla, Satum Gargara, Creta Merum,
Aegyptus Calamos, Ostrum Tyros, Aera Corinthos,
Vellera Ser, Attis dulce Mel, Arma Chalybs:
Marmora dat Maculosa Chios, Liventia Lesbos,
Alba Paros, Nigra Lybs, Versicolora Thasos,
Piclurata Paphos, Guttatáque Thebaïs Auro,
Angue sit Ophites, Ʋngue notatus Onyx.
Quicquid habet rari Memphis, Preciíve Marocco,
Metropolis BRITONUM vendicat omne suum:
Quas Tagus, Hermus opes, quas fert Pactolus, ab undis
Pleniùs & plures cernimus ire tuis:
Te Tamesis, tua dum spectat Regalia Tecta,
Saepè retardatis dulcè salutat aquis,
Bísque die refluo blanditur amoenior aestu,
Fértque refértque tuas, TROIA Novella, Rates,
Híc emitur nummis ingens, hîc venditur, Orbis;
Tot proprias Dotes, quot loca Mundus, habes.
Mole novâ exultas, BEDFORDI Mole superbis,
Moles finitimis invidiosa locis.
Templa DEI spatiosa novas, celebrabitur Orbe
Majestas Operis Turre stupenda gravi.
Templum Ephesi Circis, ite Amphitheatra Colossis,
Mausolaea Tholis, Pyramidésque Pharis.
Nobilis Urbs Venetûm, vitreo circumflua Ponto,
Divite munitas Gurgite laudet opes;
Splendida solertes ditet Florentia Cives,
Romáque, Mitratae Scena Cohortis, ovet;
Se
En odi malum.
Mediolanum jactet; Verona virescat;
Vinum
Vinum alo.
Lovanium; vina
En vina.
Vienna sonet;
Sis, Augusta, Ducum, Regum locus, imò Deorum,
Caesaris AUGUSTI Robore celsa tui;
[Page] Quae Caput in mediis Urbs fertilis erigit uvis
Bacchara se à Baccho Nomen habere ferat;
Sit Jove Creta Potens, Celebrata ab Apolline Delphos,
Mars Rhodopen ornet, Delia Delon amet:
Nostra sed omniferûm subrides Munere Divûm
URBS; Tibi sit spatium Laudis, ut Orbis, idem.
Qui numerosa videt, nemorosa Suburbia dicet,
Orbis, an Urbs extes? Urbs typus Orbis ades!
Mercibus omnigenis, & Bellis apta gerendis,
Filia Mercurii, Pallade digna Soror;
Quaeque Puella Charis, Mars Civis, Jupiter ipse
REX TUUS, & Juno REGIA NUPTA, nitet.
Mulciber Artificum fornaces, Dísque Metalla,
Herbida Prata Dryas; Caerula Naïs Aquas;
Spicea Serta Ceres, Cultásque Minerva dat Artes,
Phoebus alit Vates, Jura dat aequa Themis.
Annulus est Orbis, vastíque sit Annulus Orbis
Anglia, sis Anglis splendida GEMMA Tuis:
Florida Pace, Vetus Sede, Ebria Mercibus, Ʋndans
Quaestibus, Exultans PRINCIPE, Classe Valens,
Clara Viris, Spatiosa Viis, Speciosa Platéis,
Cive Superba, Scholis Culta, Diserta Sophis,
Stannea Aquis, Aerata Focis, Argentea Mensis,
Aurea Divitiis, Gemmea Deliciis,
Regia Concilio, Oceani Regina, Senatus
Imperii, Celebris Fascibus, Arce Tumens,
[Page] Fons Legum, Portus Peregrinûm, VATIS Asylum,
Aede Beata, Fide Pura, Decora Lare,
Urbium Apex, REGUM Nutrix, Procerúm (que) Creatrix,
Juris Amor, Medicûm Splendor, Equestris Honor,
Dives Opum, Europae Emporiū, Microcosmos honorū,
Laeta Situ, Factis Inclyta, Marte Potens,
Naturae Exemplar, Famae Stupor, Arbitra Mundi,
Apta Salo, Coelo Grata, Benigna Solo.
Tammihi NYMPHA places ac ipsa Placentia; verùm
Ipse Placentinus ne videar, Taceo!
EDVARDUS BENLOWES Armiger, Turmae Equestris in Comitatu Essexiae praefectus.

PANEGYRICON Londino-Britannicum.

PLaude Britannorū celebris Respublica Regni,
Regalis Camerae Sedes ditissima portu,
Deliciae Regis, Procerum, Populíque Potentis,
Quem Natura parens tripatenti dividit Orbe,
Oceani refluis tutatur & insula lymphis.
Vertitur assiduò revolubilis annulus anni,
Tempore quo redeunt solennia festa diei,
Luce sacra Genti, veteri de more recepta.
Scilicet Octobris bis deno & Sole noveno,
(Simodò non casus consuetis moribus obsit,
Aut Domini memoranda dies tot plausibus obstet,)
Quàm primùm roseis surgensaurora quadrigis
Albionis magnam radiísque illuminat Urbem,
Phoebus & oppositas illustrat lampade terras,
Undique campanae resonant in turribus altis,
Cum lituísque tubae passim clangore resultant.
Spectatum plebs tota ruit, replétque plateas
Agminibus, numerosa viris, nemorosa puellis.
Non minus exultat Tamesis spuman tibus undis,
Impatiens tot ferre rates cymbásque volantes,
Evocat ad Socias spectandum quenque cohortes.
Quippe triumphali vexillis more solutis
[Page] Itur in occiduam, jus in qua dicitur, aulam,
Vt juramentum praestetur corde fideli.
Intereà dum Consul abest, totúsque Senatus,
Tot Sociaeque Tribus, Capiti ceu membra ministrae,
Aut etiam in reditu convivia laeta celebrant,
Ne quid turbarum populosa oriatur in Urbe,
Pegmata gestantur variis caelata figuris,
Gratáque demulcent hominum spectacula mentes,
Quêis tum spectandis pascuntur lumina vulgi.
Fortè peregrinus qui sis hâc Urbe requiris,
Quid sibi pompa velit tam magni conscia plausûs?
Annua Praetoris renovatur Sparta Supremi,
Cui decus Europae, praesentis gloria secli,
Ille Britannorum Magnus Rex atque Monarcha,
CAROLUS, Augustam committit Legibus Urbem,
Mercibus innumeris, opibus, populóque refertam.
Hinc praeferturei cum sceptro Regius ensis,
Ut benè justitiam cuivis ex jure ministret,
Fascibus & dignos vigilans tueatur honores.
Ardua res agitur magnâ ratione regenda!
Unius est tantùm solennis pompa diei;
Sed variis curis vix sufficit integer annus.
Praetor in Urbe gravis sceptro gladióque verendus
Dominus Prae­ter.
Emicat auspiciis ad tanti culmen honoris:
Sic splendore capit concessam Cynthia lucem.
Alpha Senatorum viginti quinque suorum
Senatores 26.
[Page] Omnia dispe nsat prudenti mente gerenda,
Crimina condemnat Comitum praesente coronâ,
Vice-Comi­tes 2.
(Ni modò sit major scelerato in crimine poena,)
Quae dirimit prudens Vir Syndicus, arbiter aequi,
Syndieus Ju­ris. Consultus, Urbis Consilia­rius, & Judex, in criminali­bus.
Justitiae Praeses, cultor Themidósque sacratae.
Bis tredecim siquidem regiones Urbis habentur,
In quâvis harum, prouti bonus ordo requirit,
Quísque Senatorum dextram gerit usque fidelem,
Deputati Sena­torum.
Cum digitis totidem quot quaeque Ecclesia praebet,
Constabularii.
Quarum sunt centum viginti trésque, frequentes
Aedibus, & templis nitidae, populóque repletae.
Sic capitur candens oblongâ forcipe ferrum:
Sic vitia & caedes subitò tolluntur ad unguem.
Non secùs ac Titan duodena perambulat astra
Primariae So­cietates 12. [...] ­quibus solis fiunt annui Praetores.
Continuis vicibus; totidem sunt Urbe cohortes,
Et pelago & terris celebres, notaeque phalanges,
Ornamenta, Tribus Patriae, Gentésque Togatae.
Cuilibet est Tribui praestans gravitate Magister,
Magister.
Collegae (que) pares Sociali ex agmine lecti,
Guardiani
Consortésque alii sociis assistere curis:
Assistentes.
Custodes aliâs Assistentésque vocantur.
Hos si quis videat, poterit spectare Senatum
Ordine, consilio, disciplinâque probatum,
Unde Magistratus serie decernitur omnis.
Non refero reliquas, quae sunt in corpore, gemmas,
Nobile cor Regni Proceres, Civésque fideles
[Page] Obsequio Regis, quêis Nobilitatis honores
Contulit ipse favor, Magnorum & gratia Regum,
Qui sua dant Sociis percrebrò Nomina turbis,
Non secùs ac ipsi radiant has Lumine Reges.
Tantus amor Populi, dilectae & gloria Gentis!
Cuíque Suum decus est, & quò quis cultior arte,
Et virtute suâ, Civis praestantior audit,
Et cum divitiis magno cumulatur honore.
Sunt quó (que) praetereà Tribuum tot in Urbe cohortes,
Quas Socialis amor Fraterno Foedere jungit.
Harum nam (que) decem sunt fulcra secunda priorum,
Seeundariae Societates 10. pro transma­rints negotiati­ombus.
Quêis patet Oceano terrarum pervius Orbis:
Pars Boream versús Gedanum, Russosque frequentat,
Dives & Hamburgum, Belgas & Marte potentes:
Pars alia Europae dites Asiaeque per oras
Commutat merces Italis, Gallis, & Iberis,
Germanis, Turcis, cum Perside promovet Afros:
Pars reliqua ulteriùs geminos excurrit ad Indos,
Educítque novos in tot nova regna colonos.
Quinquaginta aliae sunt deinde Tribúsque togatae,
Inferioris con­ditionis So­cietates 50. Mercatorum & Opificum.
Tot Mercatorum variae Collegia sortis,
Artificúmque duces numerosâ ex plebe catervae
Ceu latus extremum claudentes civibus agmen,
De locuplete penu quêis fundit copia cornu.
Sive petas merces, textósque ex vellere pannos,
Sericeas vestes, Tyrióque colore micantes,
[Page] Aut alio quocunque velis, gemmásque nitentes,
Aut ebur, aut lapides, vel quodvis nobile lignum,
Vasáque de vario pulchrè confecta metallo,
Talibus Urbs intra passim decoratur & extra,
Artificum curâ, & studio, vigilíque labore;
Seu quóque nota domi poscas sacra dona culinae
Quadrupedum, volucrúmque dapes, & farris opimi,
Et varios fructus, lautae & bellaria mensae,
Vel tot aromaticas, olei viníque tabernas,
Aut herbas hominum vires reparare valentes,
Innumeris ratibus, plaustris, terráque, maríque,
Materias rerum totus tibi suggerit Orbis,
Quêis Urbem ditat decuplo cum foenore linum.
Fors etiam quaeres, cur gestet quís (que) cucullum,
Assutúmque togae à laeva tergóque revinctum?
Totius Emporium celebre est Trinobantias Orbis.
Omnes námque ferè, quot habet Respublica Cives,
Sunt Mercatores Sociali foedere juncti,
Cum quibus exercent variae commercia Gentes.
Mercibus augendis est sola pecunia nervus,
Contractúsque decen [...] & permutatio justa.
Dirigit ergo priùs cuivis prudentia mentem,
Quomodo quae (que) suo merx sit tractanda valore,
Pondere, mensurâ, numero, bonitate probatâ.
Poné dehinc nummos in promptu dextra ministrat:
Nec facile est falli, quia sunt satis arte periti,
[Page] Pythagorae & mensam digitis versare scientes.
Omnibus his extant trabeatis arcubus aulae,
Hîc ubi conveniunt, peragunt & commoda rerum,
Et positis curis quandóque epulantur amicé.
Has omnes geniti peravito Sanguine Reges
Juribus ornârunt & Libertatibus ipsis,
Non minús in clypeo certis insignibus, armis.
Si verò gravibus premitur Respublica curis,
Cogitur ex variis selectum Civibus agmen,
Consilium commune vocant ex Urbe coactum:
Commune Con­silium.
Sic bene cum nervis coeunt in corpore membra.
Omnibus his superest Praetor Regalis asylum,
Et tutela decens Patriae sub Rege Potenti,
Quilibet ut proprias habitet tutissimus aedes,
Cuíque suum tribuens sine noxa & vivat honesté.
Quòd si fortè surat plebs seditione coortâ,
Protinùs ille potest praesens sedare tumultus,
Armatâque many tantos componere motus:
Civibus ex lectis alacris cui militat ordo,
Millia sex quorum sunt ferre sat arma parati.
Et quid in Oceano possit conferre Tributi
Cum Sociis Tribubus, reliquis & Civibus Urbis,
Ad placitum Magni jussúm (que) hoc tempore Regis,
Hoc experta probat perabundè Regiaclassis,
Pro defendendo constanter in aequore Regno:
Dimidium Regni potis Urbs aequare Britanni.
Ne taceam reliquos Praetoris in Urbe Togatos,
Officiarii D. Praetoris.
Officiis certis Domino servire paratos,
Praefectum Camerae magnâ gravitate verendum,
Camerarius.
Juridicum insignem, Patriae Legísque peritum,
Procurator.
Et qui consignat Tabulis decreta Senatûs,
Secretarius.
Et qui sollicitè censûs Archiva recondit,
Sollicitator.
Et qui scrutinio caedes dignoscit iniquas,
Coronator.
Et qui praeficitur Tamesino in flumine Ponti,
Praef Pontis.
Quíque notant scriptis causas in jure clientum,
Notarii 4.
Expediúntque graves civili in turbine lites,
Causidici varii & scrib [...]e.
Sub quibus est ingens scribarum turba minorum
Tot manibus calamos agitare sacrám (que) papyrum.
Non secús atque domûs omnes illius alumnos,
Servitiis promptos plusquàm triginta ministros,
Armigeros quatuor fidei candore probatos.
Ensifer ipse praeit Praetori & dirigit aulam:
Ensifer.
Hospitibus gratus venatu est alter Achates:
Magister ve­nationum.
Sceptriger ad populum proclamat jussa Senatûs:
Faecialis.
In Tamesi quartus vigilans est Praeses aquarum.
Inspector Ta­mesis.
Hos alii comites recta statione sequuntur,
Obsequiis alacres mensae inservire frequenti,
Convivis praebere dapes, haustúsque decentes,
Quêis fit plena domus toto Praetoris in anno,
Sparta Duûm (que) Virûm, Sociûm,
Vi [...]ecomitum Judices 2.
comitúm (que) suorum,
Quorum Judicibus constat quoque Curia binis,
Causidicísque aliis,
Advocati & officiarii.
sex & triginta ministris.
Non minùs in gremio recubat Rectoris Apollo,
[...]legium [...]hamense.
Greshami Sacris addictus in Urbe Deabus,
Omnigenísque patens tot Mercatoribus aula,
[...]silica Mer­ [...]atorum.
Civibus ingenuis decus, & commune theatrum,
Hîc ubi firmantur contractus ordine justo.
Non refero, quò se ruri diplomate Regum
Longiùs extendat Praetoria jure potestas,
Quâ Conservator Tamesis Pater ille vocatur:
Id probet Urbanae vicinus terminus orae.
Sit satis Augustam describere cortice Nympham:
Et parit egregios Generosa Britannia vates.
Intereà proprio benedicat IOVA Sioni,
[...]ollegium [...]ionis.
Qui pietate sonat Christi inter moenia laudes,
Gaudeat ut solitis florens Urbs saepè triumphis.
Dum capit ergo graves Praetor Torquatus habenas,
Cum gladio & sceptrum Regali laude decorum,
Atque Magistratum curarum mole repletum,
Quísque die festâ defert huic gratus honorem,
Praestat & officium venientem laetus in annum.
In reditu quâvis Tribuum praeeunte catervâ,
Inter tot lituos, spectacula, jubila, plausus,
Primus equo vehitur candente Vicarius ille
Spectanti populo spectandus purpurâ & ostro;
Ordo Senatorum sequitur quem passibus aequis,
Purpureísque togis, totidem binísque caball is
Hospitibus reducem Patriam deducit in aulam.
[Page] Curia magna patet, sublimibus alta columnis,
Tegmine sidereos imitans laquearibus arcus,
Consilio ampla Domus, Tribubus columên (que) togatis:
Hîc quia tractantur permagna negotia rerum,
Dicitur à variis quàm maxima Curia curis.
Hîc quóque festa dies praebet convivia lauta,
Hospitibúsque dapes solenni more paratas.
Implentur sapidae carnis, pinguísque farinae,
Delibant pateras, cyathis & vina coronant.
Vix aliquis credat, si non conspexerit ipse:
Quandoquidem pariter peregrinis mensa supersit,
Fermè onerata cibis, verùm moderata Falerno.
Mente Deo gratus, devotus & Urbis honori,
Regales epulas dic, quisquis es ore rotundo,
Quas non suppeditat vulgò commune macellum.
Hospitibus tandem, dapibus, mensísque remotis,
Mox sacra Consul adit Paulini limina Templi,
Cum reliquis Patriae Tribubus, Sociís (que) laborum.
Hîc ubi supplicibus placârit Numina votis,
Auxiliúmque Dei coelestis dogmate verbi
Senserit, ad proprias facibus deducitur aedes,
Concursu Populi, Sociorum astantibus alis.
Solvuntur placidis abstrusa emblemata gryphis,
Pegmata quae lepidis dederant lustranda cothurnis.
Post varios plausus, spectacula, gaudia, risus,
Quísque lares repetit, noctísque sopore gravatus
[Page] Luminibus gratam captat per membra quietem.
Sed Patriae Patri moles onerosa laborum
Incumbit de mane novo, totúmque per annum,
Quos vigili curâ, velut Urbis ahenea Turris,
Herculeis humeris sustentat Regius Atlas.

AD LONDINUM, Britanniarum epitomen & ocellum.

NYmpha Britannorum Regali Sede decora,
Totius & Regni Nobilitatis apex:
Quic quid habet sparsim pelago circumfluus Orbis,
Tu retines Patrio, Cynthia grata, sinu.
Te tuus irradiat Sol, & tot Sidera Gentis,
Clerus & ad coelos fert Pietate facem.
Justitiae summum patet in te cuique tribunal,
Juridic úmque amplae, nota Theatra, Domus.
Ordo Magistratum stabilit ceu cardine postes,
Dum capiti praestant singular membra decus.
Emporium cunctas profert Mercator adoras,
Mercistuásque refert pontus & aura rates.
Vi ribus alma tuos sociat Concordia Cives,
Educat & fortes Pallas ad arma Viros.
Sic vigeas felix Magno sub Rege Britannis,
Floreat ut tantis insula tota bonis.
FINIS.

This keyboarded and encoded edition of the work described above is co-owned by the institutions providing financial support to the Text Creation Partnership. Searching, reading, printing, or downloading EEBO-TCP texts is reserved for the authorized users of these project partner institutions. Permission must be granted for subsequent distribution, in print or electronically, of this EEBO-TCP Phase II text, in whole or in part.