DIALOGVS IN­ter Angliam & Scotiam.

AƲTHORE LEONELLO Sharpe Anglo, sacrae Theologiae Doctore.

ALMA MATER CANTA­BRIGIA
‘HINC LVCEM ET POCVLA SACRA’

CANTABRIGIAE, EX OFFICINA IOHANNIS Legat. 1603.

DIALOGVS IN­ter Angliam & Scotiam.

Scotia incipit.
HEnricus Latiae caput abscidit ense colubrae,
Cauda tamen vixit perniciosa diu.
Filius èpatrijs papismum finibus egit,
Sic aequè caudam sustulit atque caput.
Filia papismo maior papa (que) reducto,
Induit Hispano se (que) suos (que) iugo.
Ecce deo dilecta minor duce filia Christo,
Virginea monstrum fregit vtrun (que) manu.
Et nunc Hispanam dicunt inhiare Coronae,
Vt nobis pestem bis struat vna domus.
Quae si: sed nolo grauius quid dicere, praeter
Hoc vnum, multas intus alit Marias.
Quare, si coelum repeter Regina, futuri
Anglia, dic sodes, quae tibi cura boni?
Anglia.
Scotia, quid praesens video, quid deinde futurū
Principe translata, viderit ipse Deus.
[Page 2] Prouidus ille mihi semper pater, illius alis
Antehac tecta fui semper, & vs (que) tegar.
Illius auspicio princeps ductu (que) saluti
Optima prospexit, prospiciet (que) meae.
Regali seuisse manu vitulamina Cyrum,
Quae post aspicerent saecula multa, ferunt.
Et plantae curam caelestis Elisa minorem
Sumet, quam propria seuerit ipsa manu?
Non ita. Non sibi, sed patriae se viuere credit,
Non sibi, sed domino seruit Elisa suo.
Ergo ego praesenti faelix, secura futuri
In dominam viuo grata, deum (que) colo.
Scotia.
Non colis, vt par est, nisi sancta mente labores
Tecum posteritas vt sine sine colat.
Anglia.
Hoc est in votis: alijs sed caetera credo,
Qui nos imperio consilio (que) regunt.
Scotia.
Non tantùm tua vota deus, sed facta requirit,
Ignauas surda respuit aure preces.
Indormis nimium possessis, Anglia, donis:
Quae sunt speratis inferiora bonis.
Anglia.
Spes est venturi. Sed quae ventura putantur
Nec bona spē faciunt, nec mihi dāna metā.
Grata deo donis placidé praesentibus vtor,
Insanit, sperat qui meliora fore.
Scotia.
[Page 3]
Si tibi non speres, natis sperare memento,
Si tibi non timeas, disce timere tuis.
Insanit quicun (que) bonis praesentibus haerent,
Non ex praeteritis damna futura timet.
Anglia.
Vt regina bonis regnum praesentibus ornat,
Sic & venturis eximet illa malis.
Non ego maternae possum diffidere curae,
Quam pro regali posteritate capit.
Scotia.
Verum lethali fractam decumbere morbo
Supremum fama est aut obijsse diem.
Anglia.
Improba fama tibi nimiū mentita malignée est,
Pisces turbatis vt capiantur aquis.
Scotia.

Esto, parens viuit. Quid ages orbata parente?

Anglia.

Tutores habeo, quos dedit illa mihi.

Scotia.
Dudlaeo nuptam veris haeredibus olim
Ianam tutores opposuere priùs.
Post Mariae capiti tamen imposuere coronam,
Quae collo iniecit vincula bina tuo.
Seruitio duplici mentes & corpora pressit,
Vix certè Babylon tam truculenta fuit.
Illa tuum corpus ceu febris acuta perussit,
[Page 4] Depauit flammis dum tua membra suis.
Nūc maior recidiua lues grauior (que) timēeda est,
Ni pestis medica praeueniatur ope.
Principe defuncta, quid si Iana altera surgat?
Vel Maria ex vestris altera dissidijs?
Quis tum gliscentes procerum cōponere lites?
Mota quis imperio tollere bella potest?
Ergo si viuat, viuam feruentiù ora,
Vt successorem nominet ipsa suum.
Anglia.
Si faciat, minuet simul ac diuisit honores.
Augebit vires nec tamen inde suas.
Scotia.
Erras. Maiorem praebent duo lumina lucem,
Maiores vires & duo regna dabunt.
Anglia.
At soli Occiduo mundus praeponet Eoum,
Respiciet iuvenem, negliget ille senem.
Scotia.
Ipsa suum ponet senium, repetet (que) iuventam
Prolis adoptiuae iam quasi facta parens.
Anglia.
At sibi preproperè fodiet quasi viva sepulchrū,
Si successorem nominet aegra suum.
Scotia.
In (que) suo regnum condet defuncta sepulchro,
Ni successorem nominet aegra suum.
Anglia.
[Page 5]
Summa sed ipsa pati quaeuis discrimina malim,
Illi quàm minimum salua creare metum.
Scotia.
Rursus communem propriae dea tanta salutē
Praeferret, sibi non orta, sed orta tibi.
Anglia.
Patria Reginam, Patriam Regina peraequè
Curat, cum membris certat amore caput.
Et cum sit corpus dignum immortale mancre,
Mortali capitis condicione dolet.
Scotia.
Ergo in se moriens, alium sibi sanguine iunctū,
In quo perpetuò vivat, Elisa paret.
In quo mansuetum pectus, natura (que) mitis
Syncera decorent cum pietate genus.
Qui regni genium, totam (que) effingat Elisam,
Perfecti specimen servet vt imperij.
Et iustum regimen pertexat, & acta propaget,
Conseruet (que) pio consita septa gregi.
Nobilibus clero (que) tuo se praebeat aequum:
Sit (que) pater populi, mater vt illa, tui.
Cui velut Aeneae parvus succrescat Iulus,
Spes gentis, surgens ad tria regna puer.
In quo te cernas veluti iuvenescere, visa es
Quae sub Regina consenuisse sene.
Anglia.
At consanguinei multi. Prensantibus vnum
[Page 6] Quem consanguineis omnibus ante ferat?
Scotia.
Quē, nisi regali qui sanguine proximus haeres
Est etiam puri fautor Evangelij?
Anglia.
Hen. 8 soro­res, Marga­reta m [...]i [...]r , pro [...] Regis. Mar [...]a mi­nor. Mater Beuch.
Proximus in dubio est binae peperere sorores,
Sed faecunda foris prima, secunda domi.
Scotia.
Quin igitur natus maioris iure sororis
Speret, quo sceptrum filia fratris habet?
Anglia.

Stat. Edw. 3. reg. 25.Lege mea veteri peregrinus pellitur haeres.

Scotia.
Excipitur proles regia lege tua.
Ang. Aduena sed rex est. Sco. Sed nō est aduena lege,
Intra qui quatuor natus erat maria.
Anglia.

Subdere colla iugo Scoti non sustinet Anglus.

Scotia.

Sustinet Hispani subdere colla iugo?

Anglia.
Hispano dabimus, Scoto quia sceptra nega­mus?
Est nobis soboles regia nata domi.
Scotia.
Faemina?
Arbella fi­lia Caroli fratris mi­noris. D. Be [...]. pro­les Mariae sororis mi­noris.
praefertur frater sine iure secundu [...].
Mas? intrat nullo iure secunda soror.
Anglia.

At testamento legata corona secundae.

Scotia.
[Page 7]
At testamento nulla Corona datur.
Coelum distribuit nobis, non terra Coronas,
Non homo, sed transfert regia sceptra deus.
Anglia.

At iuramento nos associavimus vno.

Scotia.

Et scelus implebit, quod dolus imposuit?

Anglia.

Nato ius regni sceleris rea mater ademit.

Scotia.
Ius à patre suo non minus ille tenet.
Sanguis regalis corrumpi nescit, & vna
Cum persona rea est, stirps sine labe manet.
Sed quae iustitia est, vt natus criminis expers
Matris delictum, matre luente, luat?
Alter privetur regno, velut altera vita?
Hic diadema suum perdat, vt illa caput?
Arbellae nuper proles Suffolcia nostrae
Iuncta maritali dicitur esse iugo.
Vt bino ex titulo falso bonus exeat vnus
Scilicet, & proceres dividat ille tuos.
Sic intestino discerpta Britannia bello,
Proh dolor, Hispanae est preda sutura lupae.
Quae domini sanctos exterminet impia cultus,
Et sanam extirpet gens malesana fidem.
Has (que) bonas segetes, haec culta novalia perdat,
Quae pax cum pura relligione tulit.
[Page 8] Ergone pacificae veprem succedere oliuae,
Quae mittet flammas in sata laeta, sines?
Inuida quae totam paulatim abolebit Elisam,
Disijciet (que) piae Nobile Mentis opus,
Illius leges rescindet▪ & acta refiget,
Reddet rescriptis irrita dona suis,
Saeuiet in charos cineres, Monumēta reuellet,
Calcabit pedibus sacra sepulchra suis,
Et, ne pontifici sua victima viua negetur,
Consumet lentis viscera sancta rogis,
Illustres (que) domos tollet, viles (que) reponet,
Destruet & gentem, si queat, Angligenum?
Scilicet haeredem falsam priùs Anglia sumet,
Vt sanctum rabidae cedat ouile lupae?
Vrgeat ostendi verum, falsam (que) repellet,
Qui mala, cum possit, non vetat, illa facit.
Anglia.
Reginam & proceres iniusté, Scotia, taxas,
Ex vano nimium suspiciosa metu.
Expulit illa semel Balaamū, iterumne reducet?
Vlta (que) Balacum est, vt sua sceptra gerat?
Eiecit nuper Balamitas, rursus vt intrent?
Rursus agat partes gens furiosa suas?
Scotia.
At, nisi praecaueas, Ba-lac Balaam (que) redibunt,
Esq iterum tragicis scena futura malis.
Sternit ad Angliacam furtim Iesuita coronam
Eugeniae quauis proditione viam.
Anglia.
[Page 9]
At fore confido, multis vt Elisa superstes
Eugenijs longúm me (que) meos (que) beet.
Confecto (que) sibi tandem faeliciter aeuo,
Inueniat, tradat cui diadema, caput.
Vnius (que) animis certent concordibus omnes,
Et veri haeredis regia signa sequi.
Interea expectet Scotus, dum Diua, quod ô sit
Serius, in Caelos, vnde profecta, redit.
Scotia.
At non Eugeniae libet expectare Coronam.
Praeripiet capiti, si modo possit, eam.
Vt gladij quae iure sui, non sanguinis intret,
Omnia sceptra tamen sanguinolenta gerat.
Vel nemo, vel rex genti communis vtri (que)
Scotus perpetuae causa salutis erit.
Nam iuncta Arbellae si stirps Suffolcia regnet,
Perpetuum bellum stirps dabit illa tibi.
Sin ex Austriaca malis tibi sumere germen
Papismum templis scito redisse tuis.
Sic longam pacem tollet Suffolcia, pacem
Austria cum puro tollet Euangelio.
Vel nemo, vel rex Scotus seruabit vtrum (que),
Pacem cum vera religione feret.
Ergo sireliquis legeres ex omnibus vnum,
Dignior is reliquis omnibus vnus crat.
Anglia.
Iure valet forsan meritis (que), at vincitur armis,
[Page 10] Ius sine vi cedit, vis sine iure valet.
Scotia.
Falleris. Ille suis armis valet, ille propinquis,
Ille hominum fretus viribus, ille Dei.
Illum Germani, Dani, Belgae (que) sequentur,
Accedet maior pars melior (que) tui.
Nunc meritis, causa, causam (que) tuentibus armis
Cum valeat Scotus, caetera mitte Deo.
Sūma: dolor gentis Maria, Elisabetha voluptas.
Vnica, Iacobus spes, Isabella timor.
[...]. Hen. 7. [...].
Natae Atavus stirpi maioris lege cavebat;
Natorum extincto semine, sceptra dabat.
Vt causas omnes praecideret, ex quibus inter
Binas extiterant bella cruenta rosas.
Ni patris tibi, quam nati suprema voluntas
Sit prior, ista status forma futura tui est.
Iugruet aut binas inter discordia stirpes,
Dissidio clades aut Mariana tuo.
Sic vel quassa tremet civilibus insula bellis
Tota, vel infandis ignibus vsta ruet.
Me tibi sic iunxit sanguis, vicinia, Christus,
Vt te stante ego stem, te (que) cadente cadam.
Vna salus, vnum discrimen vtri (que) futurum est,
Sola vigere nequis, sola perire nequis.
O deus omnipotēs, tua nos instantibus ambas,
Dextra potens tantis liberet vna malis.
Vni vt tota semel subiecta Britannia regi,
Perpetuum Christo praebeat hospitium.
Anglia.
[Page 11]
Dum nos colloquimur, fatis concessit Elisa,
Mortua foelices nos miseros (que) facit.
Nam procerū precibus crebrò cōmota suorū,
Substituit regem iam moribunda tuum.
Infoelix, tali quòd sim privata parente,
Foelix, quòd tanto rege parente fruar.
Illum ego post vnam tacito venerabar Elisam
Pectore, cùm leges me vetuere loqui.
Nūc, mihi qui faciē renovas, mea damna repē ­dis,
Vt viuas, regnes, magne Iacobe, precor.
Et proles solium teneat Regalis auitum,
Dum sol cum luna lumen in orbe suum.

Sit nomen domini benedictum.

This keyboarded and encoded edition of the work described above is co-owned by the institutions providing financial support to the Text Creation Partnership. Searching, reading, printing, or downloading EEBO-TCP texts is reserved for the authorized users of these project partner institutions. Permission must be granted for subsequent distribution, in print or electronically, of this EEBO-TCP Phase II text, in whole or in part.