TERENTIVS CHRISTIANVS, SIVE Comoediae Duae, Terentiano stylo conscriptae: Advsum Scholarum seorsim excusae.

TOBAEVS.

IVDITHA.

His accessit Pseudostratiotes, Fabula Iocosa ac Ludicra.

Authore CORNELIO SCHONAEO.

[figure]

LONDINI: Ex Typographia Societatis Stationa­riorum. 1620.

Ad Lectorem.

PVerum (vt inquit Lilius apud Anglos Grāmaticus non ig­nobilis) nil nisi pura decent. In Terentio est pura oratio: materia vrò vt plurimù impura: nec mirum. Quid enim aliud â misello e [...]h [...]ico, verum Deum verae pu [...]tat [...]s tontem igno­ra [...]te, exp [...]ctare possis? Operaepr [...]tium itaque fecit Schonaeus vir doctissimus, qui in grati [...]m Christianae pueritiae materias castiores pura Terentij phrasi vestiuerit, vt pueritia vnà cum orationis elegan [...]i [...], morum quoque sanctitatem & probita­tem imbiberet▪ Pauc [...] autem delibauimu [...], quia in hoc genere p [...]uca suffi [...]re videantur. Apocrypha vero [...]elex [...]mus, nō quia sanctio [...]a aut veriora, sed quia lusibus aptiora indicamus: im­primis Tobijam & Iuditham, quorum vtrumque doctus qui­dam Theologus sacrum potius poema, quam historiam appel­landum a [...]b [...]tratur: Notum est praeterea & vulgari sermone tritum prouerbiū: Non est bonum cum sanctis ludere. Quid autem scripturis canon [...]cis diuinitus inspiratis augustius & sanctius inter homines inuen [...]ri potest? His itaque addere, detrahere, omittere, sermones & personas affingere, & hu­iusmodi quae poetica licentia postulat, nonnullis quos teme­re offensos nolumus, religio est. N [...]m quae in his libris vel fal­sa vel dura, vel impura videri possunt, [...]a p [...]orum praecepto­rum prudentiae relinquo, Vale Lect [...]r amice, & ista vel omit­te vel fruere bono tuo.

ACTORVM NOMINA.

  • TOBAEVS, senex
  • TOBIAS, Tobaei filius.
  • MYDA, Tobaei puer.
  • ACHIOR, tenuioris fortunae homines
  • AEGIO, tenuioris fortunae homines
  • NABATHVS tenuioris fortunae homines
  • RAPHAEL, genius ado­lescētis forma indutus.
  • ANNA, Tobaei vxor.
  • SARA, Puella.
  • RAGVEL, Sarae pater.
  • EDNA, Raguelis vxor.
  • PHAEDRA Ednae pe­dissequae
  • MYRRHINA Ednae pe­dissequae
  • SOSIA, Raguelis seruus
  • LYCHAS, Raguelis puer
  • GABEL, senex.

PROLOGVS.

Trimetri▪

SAluete spectatores candidissimi,
Huc quotquot accessistis, Actiunculam
Nouam hanc vestra decoraturi praesentia:
Priusquam noster hic grex in proscenium
Se conferat, rogatos vnum hoc vos velim
Maximopere, vt mihi quae ad hanc rem attinent
Pauca loquuturo, paulisper dignemini
Accomodare aurem patientem ac beneuolam.
Dum nuper haec in lucem prodit [...]abul [...],
A malevolis quibusdam nostram industriam
Sentimus improbarier: qui ipsi tamen
Ignauia torpescentes, nullum suae
Quam vbique venditant, scientiae specime [...]
Vnquam edidêre, sed in canum mordaciū
Morem, bonorum diligentiam suis
Conuitijs, dicterijs (que) identidem
Lacerant, nihil ipsi proferentes doctiu [...].
Quorum vt minus nos commo [...]eat procacita [...],
Vester candor, & humanitas facit: quibus
Si noster hic labor non improbabitur,
Abunde magnam consecutus gloriam
Mihi videar. Nam veluti à laudatis viris
Laudari pulchrum gloriosumque est; ita à
Malis [...]ulpari, aut illudi, pulchrum arbitror.
Facessat ergo iniquorum calumnia,
Illustrium facinorum indiuidua comes:
Quae nunquam gliscit, ac furit impotentiùs
[Page 4]Quàm cùm se frustra niti intelligit: pute [...]
Cicadam alis correptam. Sed quò nos rapit
Animi calor, dum malevolos vlciscimur?
Nunc quam sumus acturi cognoscite fabulam,
Ex mysticis vobis depromptam literis.
Non hic amore demens adolescentulus,
Pudenda coràm iactitabit crimina:
Nec fabulosus quispiam Deus, viri
Mentitus formam, amantem fallet coniugem.
Nec servus argento emunget senem: Nihil
Horum nostra exhibebit Actiuncula:
Nil hic profanum, aut ludicrum: verùm sacram,
Piamque grex repraesentabit historiam.
Cui si quis attentas aures accōmodet,
Multa in animo ipsi considebunt commoda.
Quapropter vt frequentes, & alacres modò
Huc confluxistis, ita fauete silentio:
Ne quid t [...]multus inter vos ortus, gregem
Hunc nostrum scenicum interturbet. Hic puer
Quem conspicamini exire in proscenium,
Uobis periocham recitabit comoediae.

COMOEDIAE PERIOCHA.

TOB AEVS operam humandis nauans mortuis,
Dei (que) sacro mancipatus cultui,
Uisu spoliatur infelix, Mox inopia
Periclitans, gnatum ad Gabelem in Mediam
Ablegat, repetitum pecuniam penes
Hunc quondam depositam. Qui in itinere comitis
[Page 5]Raph [...]elis opera ducit Saram sui
Avunculi gnatam vnicam vxorem. Dein
Domum reversus, ab eodem edoctus, patri
Amissum restituit visum: aedes gaudio
Praeter spem obiecto vndiquaque perstrepunt.

Actus I.

Scena I.

TOBAEVS, MYOA.

Trimetri.

QVIS te Deus coeli, terrae (que) conditor
Mortalium (que) plastes, dignis efferat
Laudibus? & ad invictam tuam potentiam
Caecutienti non stupescat pectore?
Qui omni prior tempore, ac aeuo vetustior,
Cùm nihil in rerum natura iam existeret,
Coelum, terrae (que) machinam meditullio
Aeris inhaerentem, suo (que) pondere
Libratam, olim ex nullo creasti semine,
Creatáque inscrutabili prudentia
Porrò tutaris, conseruas, atque vegetas.
Nae ego statim primis ab incunabulis
Te iure feci maximi: tibi (que) me
Per omnia pater obsequentem praebui: &
Spretis calumniantium conuitijs,
Tuo me totum mancipaui cultui.
Adte sacram vel [...]ti ad anchoram Deus,
Humana destitutus ope me confero.
Meorum tu laborum requies, tu vnicum
In rebus desperatis praesidium mihi,
[Page 6]Profectò inhumanus sim, ac caute durior
Adamantina, hominisque indignus cogn [...]mine,
Salutiferis tuis praecepsis si velim
Praefractus aduersarier. Nihil mihi
Dulce sine te: sed austera, insuavia,
Aspera, tetrica, amar áque videntur omnia,
Nitu nostri misertus, aegritudi [...]es,
Crebrasque anxietates melle tuo condias.
Quare vt longo cervui anhelans cursu, ac siti
Enectus, siccis inhiat vndam faucibus,
Ita ad tuam Deus tutelam confugit
Graui perculsa mens solicitudine: nec hinc
Vnquam nisi refocillata reuertitur.
Quid obsecro vita haec habet voluptatis?
Scaz.
Quid non potiùs laboris, ac molestiae?
Quae non pericula generi mortalium
Impendent, vrgent, obruūt? Et quod magis
Dolendum cùm omnis securi infortunij,
Extra periculum nos positos maximè
Putamus, saepe ab inopinato turbine
Prosternimur: risusque in fletum, gaudium
In luctum, & in gemitum iocus conuertitur.
Nec est quod externa hîc exempla recenseam:
Abunde nobis talium superest domi.
Atque adeò varios ipsi perpessi sumus
Casus frequenter: tum, inquam, quando carceri
Scaz.
Inclusus, arctis (que) colligatus vi [...]culis,
Infanda p [...]tiebar miser. Animum tamen
Quamuis indignis tractatus modis, nunquam
Despondi: sed tuam Deus implorans opem,
[Page 7]Ne vnquam quidem frustratus sum: adeò vt qui mihi
Praesens exitium molirentur, hi suis
Ipsorum pedicis irretiti, protinus
Tibi poenas dedermt. Atque huius rei exemplum
Scaz.
Nobis exhibitum est in Senacheribo, qui mihi
Sept.
Infensus, quòd inhumata aliquot cadauera,
Immanibus turpiter obiecta bes [...]ijs.
Misertus sub terra defoderam▪ statim
Et me, meam (que) co [...]gem, & charum mihi
Filiolum iussit comprehendier. Quare
Comperta, sine mora solum vertens, manus
Scaz.
Furentis effugio. Ille mea amens diripit,
Aedes (que) nostras occupat. At vide obsecro,
Quam infeliciter haec illi res successerit,
Et quem exitum eius sortita sit immanitas▪
Nefanào demereri sibi àum crimine
Deum parat, agitatus infernalibus
Furys, nati jam destinati victim [...],
Patrem trucidant [...]piam: Atque ita scelerum
Uindex Deus commissum vlciscitur nefas,
Qui licet ad puniendum saepe tardius
Assurgat, effugiet tamen nemo nocens
Eius flagellum: & longiorem saepiùs
Acerbitate poenae compensat moram:
Ergo saluti qui suae
Dimet.
Velit consultum, omni Deum reuerentia
Supplex colat, praeceptisque illius obsequi
Indesinenter studeat: sic illi nihil
Unquam nocebit fraus calumniantium:
Ac impetentium mendacia facilè
[Page 8]Eludet, diuina adiutus ope. Sed iam ad id
Tempus est reuerti, cuius vnius gratia
In publicum hodie prodij. quin filio
Potius dedam id negotij. Puer hem, protinus
Accerse huc ad me filium. Myd. C [...]rabitur.
Sed vbinam eum nunc esse existimas here?
Tob. Apud matrem in triclinio▪ e [...]dum propera. Myd. [...]o.
Teb. Iamiam aderit opinor, vbi se hu [...] intellexerit
Ad me vocarîer: ade [...] per omnia
Patri obsequent [...]msese praebuit hactenus. Oh.
Quemquamnè hominem posse in animo instituere, vel
Parare, quod sit charius, quam ipse est sibi?
Ego pol hoc modo me erga illum affectum sentio.
Septen.
Sed ostium à nobis crepuit, atque ipse exit for as.

Actus I.

Scena II.

TOBIAS, TOBAEVS.

Eiusdem generis.

QVID, hiccin [...] patrem astare dicebas Myda?
Sedeccum: adibo. Mi pater, adsum, nū quid est
Per me curatum quod velis? Tohae. Probè facis
Fili, quòd accersitus protinus aduolas.
Accede propiùs, habe quod mandem. Tob▪ Impera
Quod vis, quicquid praecep [...]ris, effectum dab [...].
Tobae. Achiorem, Nabathum, atque Aegionem illum senem,
Consanguineos nostros absque mora conueni: quibus
Septen.
Cum pauperie sat s [...]io, res est domi: dicesque me
Cupere, vt convivae hodie esse dignentur mihi:
[Page 9]Nihil (que) eunctentur, sed protinus simul
Omnes vt adsint curent. Tobi. Hem, fiet pater.
Tobae. Gaudeo me jam inde ab adolescentia semper
Scaz.
Eo fuisse animo, vt nihil minus putem
Perire, quàm quôd in egenos confertur. At
Haec vxori mecum non conueniunt: venit
Saepè ad me clamitans, quid agis Tobaee? cur
Rem omnem profundis? cur quod nos comparavimus
Sept.
Nostrum defraudantes genium, tu crebrioribus
Conuiuijs insumis? haud existimans,
Quanto labore partum. Et longè errat, mea
Quidem sententia, quae quod famelico
Tenuiorum ventri saturando impenditur,
Arbitretur perire. Mea sic est ratio,
Et sic animum induco m [...]um▪ qui egestate,
Scaz.
Fame. aut siti periclitantium s [...]is
Facultatibus opitulatur, deum sibi,
Non hominem demeretur. Sed cesso domum
Reuerti, vt quod opus sit futurum apparem?

Actus I.

Scena III.

ACHIOR, AEGIO, NABATHVS, TOBAEVS.

Trochaici catalectici, partim septenarij, partim octonarij.

BENE profecto habet, quòd hodie me famelicum
Ad suum Tobaeus prandium inuitauerit.
Nam domi mihi culina frigido languet foco:
Vacuus crepit at inedia venter, dentesque pruriunt:
Stomachus latrat. vix quemquam puto fame mag [...]
Effractum, Sed nosterne hic est Aegio procul
[Page 10]Huc quem aduentare vidoo? est ipsus: alloquar
Hominem, vt quò properat intelligam. Salue Aegio.
Aegi. Et tu tantundem Achior. Achi. Quid ita curris? aut
Quonam tam praecipiti festinas gradu?
Senar. 2
Aeg. Rectá ad Tobaeum qui me per filium mod [...]
Apud forum iussit accedere protinus ad prandium. Achi. Quod audio? huc
Et nos ie [...]nis properamus faucibus. Aegi.
Optime herculè factū. Oh▪ nūc demū solida videtur mihi
Senat.
Haec volupt as, cum & te participē e [...]usdē fore audio.
Sed quis iste, nonne Nabathus? aut ille est, aut parū
Prospiciūt oculi. Achi. Vide vt properet: heus, respice
Ad me Nabathe, est quod tibi dicam: paululum huc
Iamb.
Digredere. Nab. Non audio. Aegi. Res seria est. Na. Ah, desine
Meū iter impedire, quādo ad rem vehemēter seriam
Accurro, nempe ad conuiuium: & inanitate
Acat. 2.
Intestina mihi iamdudum murmurant, valete.
Achi Obtundis, resiste, nos eodèm, tendimus. Nab.
Alias res agitis. Aegi. Certè, resiste inquam. Nab. Quò ergo mihi
Esse iter creditis? Aegi. Ad Tobaeū. Na. Profectorem
Tetigisti acu, huccine sed & vos in [...]itatos dicitis? A.
Sumus ô bone. Nab. Quid hic cunctamini igitur tā diu?
Aut cur nō recta procedit is? maturemus: mihi
Etenim venter inediaferè exhaustus est. Aegi. Pro­be monet:
Nam meus quoque iampridem animus in patinis est Na. Commodè
[Page 11]Ecce domo egreditur Tobaeus. Salue plurimum
Vir colende. Tobae, Amici s [...]luete, hoc est gratior
Vester adventus mihi, q [...]d maturiùs simul
Omnes adve [...]istis. Sed ne [...]eio quid suspicer,
Quod nos solito conuenitis infrequentiùs.
Nam quid est quod vos à nostris aedibus aūocet?
Ne [...]elato, vt offensae medeamur. Achi. Ah, tace
Sodes, nemo est qui nos excipiat prolixius,
Lautiùs (que). Tobae. Quid causae est igitur, quòd rariùs
Hîc vos video? an quia non inuitauerim priùs?
Aegi. Isthuc ipsum mi Tobaee: pudet enim accedere
Non vocatos. Tobae. Ah, quasi qui sim nondum eti­am satis
Perspectum habeatis. Anignoratis bonos
Ad bonorum prandia vel vltro solere accedere?
Senar.
Quapropter mittite posthac pudorem inutilem:
Non solùm vocatis, at etiam inuocatis hîc locum
Vobis scite paratum esse. Sed accumbamus. Puer,
Hem cape guttam, ac manibus cedo aquam. Agite, prandium
Interim, dum de loco altercamini, corrumpitur.
Tu mihi [...]exter accūbe Aegio, tu sinister Achior,
Tu Nabathe ex aduerso sedebis commodè.

Actus I

Scena IIII.

TOBAEVS, AEGIO, NABATHVS.

Trochaici catalectici, senarij & septenarij, & pauci octonarij.

ANtequam amicihisce dapibus corpusculum
Reficiamus, primū diuinae in nos munificentiae
[Page 12]Gratias agamus: ne dum temporario
Pascitur corpu [...] cibo, mens dignior,
Et potior nostri pari contabescat à Deo
Destituta. Aegi. Sapienter, pié (que) mones Tob [...]e: nam
A presatione con [...]it conuiuium,
A [...]icari. Tobae. Exordiar igitur. Pater
Coelestis, qui pane quondam ex aethere
Demisso maiores nostros inedia periclitantes
Affatim, largé (que) omnes saturasti: oramus, vt cibum
A [...]at.
Quem tuo beneficio sumpturi sumus,
Nobis esse salutarem velis: quo corpore
Simul & animo ita refocillemur, vt post hanc breuē
Et fragil [...]m vitam, tuo coelesti nectare
Tocum perpetuò contingat epularier.
Iamb.
Conui. Amen. Tobae. Agite cognati charissimi, satis
Iam moratū est: quis (que) arripiat quod palato maximè
Sapiat hunc quid armū [...]villum dissecare veremini?
Quis (que) sibi persuadeat domise esse su [...]. Nab. Sedulò
Operam navamus Tobaee: apud mensam etenim ne minem
Convenit verecundari: namque in hoc apponitur
Quicquid infertur, non vt [...]culos pascat [...] vt
Esurientem placet stomachum. Quin inu [...]lis mihi
(Ne quid simulem) semper visus est pudor,
Dum praestò est, quo ventrem exatures famelicum,
Acibo ieiunis temperare faucibus.
Iamb.
Tobae. Aequum dicis. at interim, tuus quid cessat cantharus?
Nab. Aegio, hūc tibi praebibo cyathū. Aegi Vt salu­ti sit precor
Mi Nabathe. Tobae, Ecquid tibi hoc villi sapit?
[Page 13]Nab. Nunquā, ita me Deus amet, gustauimera [...]ius.
Tobae Hem, quidnam sibi vult hic praeceps filij
Interventus? quàm vereor ne quid mali
Nunciet: & nescio quid infortunij
Iamb.
Animus praesagit mihi.

Actus I.

Scena V.

TOBIAS, TOBAEVS, ACHIOR.

Eiusdem generis.

—HEV pater, non itaprocul
Hinc reperi quendam ex consanguineis nostris cru­deliter
Interfectum. Tobae. Hem fili, quid ais? occidi.
Facilè divinabam fore, vt huius prandioli breu [...]
Iamb.
Ga [...]dium [...]aegritudo aliqua interturbaret: nihil
Adeò in rerum natura reperias prosporum,
Ac beatum omni ex parte. Experior v [...]rissimam
Tandem esse Amosi vatis sententiam
Illam qua monet, ne rebus elati prosperis
Genio indulgeamus: namque hoc insolentiae
Crimine Deum irritatum, mutaturum br [...]ui
Conditionem rerum, próque laetis tristi [...]
Suppeditaturum. Sed ne nos debiti
Obsequij obliuiscamur, praestiterit surgere,
Vt amici cadauer àferarum morsibus
Vindicem, ac sepeliam, Achi. Pol nefeceris
Si sapis Tobaee, nisi te praesens in periculum
Conijcere malis, quàm edicto Principis
Obsequi. Tob. Facessantregis [...]rudelissimi
Imbelles minae, magis stimulant coelestia
Me Deiprec [...]pta: quibus praestiterit obsequi,
[Page 14]Quàm impijs tyranni constitutiunculis.
Sed nihilo minus vos, dum adsum, pergite
Interim apposito non parcere cibo. Mox simul
Ac consanguinei perempti corpus publica
Evia clā ad nos protraxero, huc recurram protinus.

Actus I.

Scena VI.

NABATHVS, ACHIOR, AEGIO.

Eiusdem genetis.

QVAM vereor miser ne sibi perniciem exiti­umque adferat
Hic homo, dum nimium praefractus, suae
Neminem patitur refragari sent [...]ntiae.
Quoties ipsum clam adm [...]nui, quoties sibi
V [...] caueret obtestatus sum? at nihil
Exorabam vnquam. Achi. Ego quoque eadē sedulò
Quanquam saepè inculcabam, semper tamen
Surdo occinebam fabulam. Aegi. Mirum est ho­minem adeò
Iamb 2
Suae sententiae esse tenacem, vt [...]e optimè quidem
Consulentibus dignetur acquiescere.
Quid quaeso cum huiusmodi agas hominibus, sua
Excaecatis pertinacia? Deum
Oremus▪ vt temerariam [...]ius confidentiam
In meliorem vertat quàm nos remur exitum.

Actus I.

Scena VII.

TOBAEVS, ANNA.

Skazontes.

CVM mecum sceleratos mortalium mores
Perpendo, non possum quin deste am nostrae
[Page 15]Adeo deploratum aetatis statum. Quid non
Audent homines peruersi? quod scelus quamuis
Abhominandum, perpetrare cunctantur?
Dura quidem nos Israelitides semper
Ho [...] inter Ninìuit as passi sumus, nunquam
Tamen atrox eff [...]ratae incanduit gentis
Crudelitas in nos imm [...]nius, quàm nunc.
Profectò non [...]arcunt nobis magis, quam si
Illis res esset cum pecudibus, aut brutis.
Id esse v [...]rum haud diffitebitur, quisquis
H [...]ius trucid [...]ti vndiquaque differtum
Vulneribus corpus intueatur: heu, quis [...]am
Tam diras non execretur ma [...]us, tale
Quae non erubuerint facinus? Videte oro
Quam foede ac turpiter cad [...]uer hoc omni
Ex parte sit laniat [...]m, quàm nihil toto
Illaesum corpor [...] relictum: à truci credas,
Vrso discerptum. Tam infandum Deus cernis
Et impunitum relinquis scelus? An▪ Quisnam hic
Stomachatur? hem marite mi, quid est sodes
Quod tantopere [...]ratus incusas? satm' saluae
Res? quid taces? Tob. Quid incusemrogas? ecce
Quam immaniter hic noster ami [...]us trucidatus
Sit. An. Me miserā, interij▪ Qu [...] [...] est hoc tam
Horrendū facinus? Tob Quis nisi quispi [...]m ex hisce
Niniuitis: quorum acerbitas inard [...]scit
Iampridem in nos amar [...]ntius. An. Naeiste
Quauis tigri fuit [...]rudelior, verùm
Quis ipsum huc de [...]ol [...]it? [...] modò foras fortè
Dum prodeo conspiciebam nihil. Tob. Credo.
[Page 16]An, Eho, quin respōdes? Tob. Iam audies rem omnē:
Modô prandio vix dum incoepto, venit ad me filius, clama [...]s,
Quendam exconsanguineis nen ita procul nostris
Octo.
Ab aedibus miserè iacere confectum.
Hîc ego relicta mensa, protinus rectà
Eo me confero. Ac primùm quidem caedem
Contemplatus omnium immanissimam, multum
Diu (que) fleui: mox sublatum in humeros, h [...]
Ad vos deport [...]ui cadaver. An. In quem vsum?
Ced [...]. Tob. Quò sub noctem clam sepeliam. A [...]. Ah, demens?
Sepelias [...] Tob. Quid ni timida? An. Vide quid incep­tes.
Non te latet quantopere interminat us sit▪
Assyriae rex, ne quis nostratium tentet
Israelitarum cada [...]era vsquam clam
Defodere: id [...]ir [...]o, si sapis, caue, n [...] & nos
Simul omnes tecum perdas. To. Nihil agis: nunquā
Uita desunctos hoc obsequij genere desistam
Prosequi: etiamsi mille tyrannus intentet
Sept.
Cruces▪ Quamuis mortem minitetur, in morte [...]
Nihil est, quod magnopere metuā, mal [...] ▪ An. Mi vir
Si tibi consulium vis, sententiam muta. Ah,
Quàm ver [...]or ne hoc quantū nunc tibi sedet cordi,
Tantum nobis propediem iucommodet, Tob, Pergin
Mulier esse? vlla [...]ne vnquam ego voluirem, in qua
Tu mihi non [...]ris aduersata? Quòd si nunc
Quaeram, quid si quod peccem, [...]ias, in qua
Retam confidenter resistas mihi. An. Ehen, quid,
Egon' isthuc nesciam? iam saepius frustra
[Page 17]Quid me solicitet, exposui tibi. Tob. Mitte
Malè ominarier: satis mihi quae in rem
Sunt ipse perspicio. Quasi antea nunquam
Idem impunè à nobis sit factitatum. An. Non
Nego, verùm hodiè minus expedit. Tob. Abi stulta, confido
Nihil dicis: praestat Deo obsecundare
Quàm homini: huic enim nostrum hoc gratum esso
Beneficiolum. At satis super (que) cessass [...]
Hic videor, ne quis rem fortè subodoratus,
Maiestatis laesae nos deferat. Corpus
Interea hoc auferam mecum domum: vt noctu
Semotis arbitris clam sepeliam: nam quod
Cavere potes, stultum est admittere. hinc ad relictos
Me conferam amicos, quos vereor ne meamora of­fendat.
An. Insanè. Perij, iam mihi videre videor cladem
Ex huius temeritate brevi profecturam.
Deum immortalem! adeon pertinacem esso
Hominem, adeoque inexorabilem ac durum,
Ut neque lachrymis, neque precibus licet blandis
Magis moveatur quàm saxum? ô grauis luctus?

Actus II.

Scena I.

SARA.

Senarij & octonarij Iambici.

NAE ego omniū puellarū merito sum infeli [...]issi­ma,
Superis invisa pariter, ac mortalibus.
Vtinam dehiscat terra, me (que) absorbeat
Suo hiatu: vs (que) adeo huius vit [...] vndiqua (que) calami­tatibus
Refertae pertaesum est, Eheu me infelicem, nihil magi [...]
Optē, quā his miserijs in deterius semper gliscētibus,
[Page 18]Quam ocyssime defungier. Mors si concedatur, mihi
Quovis beneficio futura est gratior.
Nam quid tandem est, quod in hac vitae diutius
Esse velim, aut cur non malim aboleri protinus?
Quo quo vorsum for as prospicio, passimirrideor
Misera, ac conspuor ab omnibus: Imo, quod est lon­ge crudelius,
Cuncti me vt portentum execrantur, horrent vt ve­neficam:
Quin & diris vt parricidam devovent:
Vtpote quae septem mihi coniugij foedere
Coniunctos adolescentes, iam vsu matrimonij frui
Parantes, prima nocte omnes immaniter
Trucidasse existimer. At tu Deus, c [...]i vel intimi
Humani pectoris patent recessus, scis me [...]b hoc s [...]e­lere
Esse alienissimam, meos (que) mores omni crimine
Impietatis vacare: ac me vitam nullis obnoxiam
Facinoribus hactenus exegisse. Nunquam enim
Quic quam in me admisiturpius: nec me invenculis
Septen.
Lascivioribus sodalem praebui.
Sed impudicorum, Deus, commercium
Cane peius & angue semper vitavi, totos dies domi
Me apud parētes cōtinens: dū (que) illae choraeas ductitāt
Viris commistae, dum voluptatibus, ac foedis lusibus,
Genio (que) indulgent, ego parentum admonitionibus
Septen.
Morem gerens, tuam in nos beneficentiam,
Conclave ingressa interius, supplex laudibus
Consuev [...] praedicare. Quod autem septies
Coniugium auctoritate paterna repetij,
Non tam explend [...] libidinis, voluptatisve gratia,
Quam sobolis procreandae studio tentatū est. Nam in [Page 19] me, Deus,
Sept.
Omnis posteritatis nostrae spes incumbit: nihil
Paerentibus meis praeter me liberorum suppetit
Amplius. Ast adolescentes septem, me quibus
Dimet.
Nuptum locauerat pater,
Non à me, vti probe nosti Deus, sed à cacodaemone
Nescio quo necati sunt: quòd hi fortasse me,
Troch.
Aut illis ego fuerim indigna: aut quod alteri
Me illibatam forsan reserues coniugi.
Haec vtcunque, Deus, coniecturis assequor:
Nam arcana tui sensus consilia ingemol [...]
Nostri captum longe excedunt: adeo vt si quis tuam
Sept.
Curiose scrutari velit sapientiam,
Troch.
Vel talpa protinus reddatur caecior.
Quapropter mi Deus, si vnquā tibi placuit, quod se­dulo
Egi hactenus: si nondū nos in totū auersaris: precor
Vt me vel illico è medio tollas, & ab his convicijs,
Quibus infelix iam vbique lacessor, vindices:
Aut si tuum Pater promeruisse videor clementiam,
Facilem quaeso meis tandē querelis aurem praebeas,
Meisque os obtures obtrectatoribus, quo desinant
Suis me post hac immerentem traducere mendacijs.

Actus II.

Scena II.

RAGVEL, SARA.

Eiusdem generis.

QVam hîc audio eiulantem, & calamitatem de­flentem suam?
Mirum ni filia est certe ipsa est: facilè diuino verū.
Sed abitum parat, accedam propius, [...]e compellabo. Quid est
[Page 20]Filiola mea quid te ita solicitat, vt omnia questubus
Septen.
Suspirijs (que) cōpleas? Sa. Pater, ah rogitas? quasi mihi
Querēdi iusta desit causa. R. Nata mea nō me latet
Quàm indigna sispassa: at quid vanis proderit
Excarnificasse animū queremonijs? parū ex sentētia
Scaz.
Cùm res succedunt, mentem consolari conuenit
Spe fortunae secundioris, Nam velut
Summā rerum prosperitatē frequenter infelicit as
Excipit, & extremi infortunij casum
Non rarò insperatum consequitur gaudium.
Sar. Quod mihi quaeso cōmemoras gaudium pater?
Iampridem de nobis actum est. Quare nihil
Malim, quàm ex hisce quàm primùm sub duci ca­lamitatibus.
Rag. Ah, mitte desperare: nam quod nobis difficili­mum
Uidetur, à Deo vel solo nutu praestari potest:
In hunc omnem tuam fiduciam tātùm fac confer as,
Cui quid nobis, tuae (que) saluti maxime
Expediat, exploratum est: nec quenquam solet
Affligere temere: non enim nostrae studet
Perniciei, aut exitio, sed saluti potiùs: &
Licet ea quae nobis in hac vita obtingunt, dura a­speraque
Septen.
Frequenter videantur, minimè tamen incusandus est Deus:
Vtpote qui norit optimè, quid hominibus potissimùm
Conducat, Atque ideo quemadmodum probus
Medicus, non dulcia semper animo aegroto, at a­marasaepiùs
[Page 21]Miscet pharmaca. Sa. Equidē nil refragor pater:
Scio Deo sic visum esse: at quae tot simul
Suffecerit aerumnis, & contumelijs?
Vtcumque crebrae tolerandum esset orbitatis taediū
Tristisque peremptorum iactura coniugum,
Si non meos sponsos, malis ipsa occidisse dicerer
Artibus. Eheu, quae non passim convitia
Et scommata in me conijciunt homines vanissimi? quibus
Non traducunt dicterijs? Quin nomen commutant mihi.
Pro Sara appellantes Zaram: videlicet parricidij
Facinus exprobrantes▪ Hoc est quod mentis aegritis­dinem
Exasperat, nec sortis me sinet obliviscier meae.
Rag. Durum quidem anime mi fateor, sed levius fit patientia,
Quic quid nefas est corrigere, Nec nobis in manis est
Sept.
Quid dicant homines, sed ne id iure obiecer int
Summa adhibenda est cautio. Quapropter oro pati­enter fer as:
Non frustra culpes, qnod nequit mutarier:
Latura patientia aliquando abunde magnum prae­mium.
Sar. Age pater, dabiusus operam: at num quid a­liud est quod me velis?
Rag. Sequere me intrò: iamdudum enim te mater expectat domi.

Actus II.

Scena III.

TOBAEVS, ANNA. Eiusdem generis versus.

DEū immortalē, quidnam hoc obsecro maliest?
Quae haec est calamit as? oculi prospiciūt nihil,
Visus plane perijt, quò me vertam miser?
O dolor, ecquis me viuit infelicior?
Perij, pessime hodie hic dies mihi illuxit.
Scaz.
An. Quis hîc vocifer atur proforibus? mi vir hic
Quid insolens sibi vult questus? quid deest
Tibi? satin' sanus? Hei mihi, quisnam tuum
Fimo foedauit vultum? quid conniuent oculi? Tobae. Ah occidi
Miser, lumen, quo nihil est homini charius,
Mihi infelici penitus ereptum est. An. Quid ais? hē,
Numnam perijmus? quid terram prospect as? erigito caput
Obsecro, quid obuertis mihi occipitiū? an te tui pu­det?
Tob▪ Quid faciam infelix? vix sum apud me, ita haec mihi
Mentē penitus eripuit inexpectata calamitas. An. Deum
Immortalem, quid hoc monstri est? homo plane ex­caecatus est.
Sed vnde quaeso mi vir hoc tibi profectū est infor­tunium?
To▪ Aliquaentulum permitte adme vt redeā, audies
Remomnem. An. O miseriam! Tob. Totam hanc noctem propemodum
Duxi insomnem, dum consauguinei nostri corpus se­pelio.
[Page 23]Post multam tandem noctem adsomnum me compo­no, cúmque iam
Paucas quievissē horas, expergiscor denuo: ac statim
Apertis illabitur oculis avicularum, quae forte clam
Me, parieti cervicali meo contiguo adhaerebant,
Stercu [...] calidum. Hîc ego simul & inopinato casu, & gravi
Scaz.
Dolore exanimatus, è lecto provolo, meos
Identidem oculos suffricans: at quo magis
Illapsum eluere fimum enitor, hoc video minus.
Quid hoc, an non prodigij simile? An. Me miseram! occidi.
An quicquam mentiebar tunc, cum quiddam nobis tristius
Impender [...] augurarer? ô miserum vespill [...]nem! vide
Quaeso quā magnificū tibi pro tot tantis (que) officijs tuis
Referatur praemium! nunc animadvertis arbitror
Sept.
Deo displicuisse quod abs te actum est hactenus. Tob. Mitte obsecro
Convitiarier, satis me cruciat infortunium
Meum, etiamsi tu exprobrando non refrices. An. [...] nunc, & Deo
Tuum hoc beneficium iacta gratissimum
Fuisse. Viden' quàm ridicula tibi persuaseris miser!
Piscator post hac ictus sapies. Tob. Vah, nihil
Vnquam cuiquam tam accidit infeliciter,
Scaz.
Troch.
Ut desint qui malum suis exasperent convicijs.
Verùm id demum delet impotentius, si quem
Aequum est consolari, is aegritudinem conduplicet.
An. O ingentem confidentiam! num cogitat
Quid dicat? num facti pig [...]t? Quod sim [...]i [...]
[Page 24]Aliquando consilijs mos esset gestus, ah,
Facile hoc declinassemus infortunium.
Nunc pro tuo peccat [...] ego supplicium qu [...] que
Suffero, cui omnia mala tecum toleranda sunt.
Troch.
Tob. Parum est, vt audio, esse infoelicem, nisi
Culpa insuper infortuniū istud cōmeruisse existimer.
Quasi quotitidiana non abundè doceat experientia,
Sep.
Non illos à Deo prae reliquis diligi, quibus
Hic omnia cedunt ex animi sensentia:
Sed eos potiùs, quos ipse temporarijs malis
Sept.
Doloribus (que) emendatos, se dignos efficit.
Adimmortalitatē nō nisi per [...]rumnas patet aditus.
An. Enim verò probè facis, qui te par as ipse
Scaz.
Consolari: nam omnes noti, atque amici deserunt
Sept.
Te: nec cuiquamiam Tobaei in mentem venit.
Perge tua pro [...]undere in homines ingratissimos:
Cùm alijs prosis, ipse tibi paupertatem accersere: nunc vide
Quo pacto huc advolent, tuis vicissim calamitatibus
Auxiliaturi: audin? puls ādo nostras effringūt fores.
Quod si nunc suppetat, istis quod quondam insump­tum est palponibus,
Minùs deploranda esset haec tua c [...]citas.
Iam nihil opis reliquum est: cum oculis & rem simul
Amisti. Cuius nūc auxilium imploraturus es miser?
Planè ad restim tibiiāres redijt▪aut i [...]iunandū erit
Postha [...] fortiter, aut mendicandum▪ v [...]rum mavis [...]ligc. Tobae. Ta [...]e
Tem [...]raria, ml tua me movet prococitas.
Idem animus in paupertate erit, olim qui in divitijs fuit.
[Page 25]Deus etiamnum vivit, cuius in me munificentiam
Nondum sensi claudier: huic fido, tu mod [...]
Desine tua hac vti linguae petulantia.
An. Hem, desino, tu vide quo pacto offugias inediam, tibi
Quam iam imminere denuncio: ego mihi facile pro­spexero.

Actus II.

Scena IIII.

ANNA. TOBIAS.

Senarij & septenarij Iambici.

EHEU, omnibus modis misera sum, nec quid a­gam scio:
Nam eò nobis iam res redijt, vt si sua
Consilia conferant omnes, atque huic malo
Senar.
Salutem quaerant, auxilij nihil adferant.
Tot res nos circumvallant, vudè emergi non potest:
Fames, egestas, contemptus, solitudo, infamia.
Ah, quàm ego nunc tota displiceo mihi, quâm pudet!
Sed filius exit, tristis est. Idem hoc rescivit malum.
Tob. Ita me deus amet, vt nunc patris me miseret mei,
Tantum subitò ad ipsum devenisse infortuniū.
An. Ehodem fili, huc ad me concede. Tob. Hem ma­ter, hiccine
Astabas? non praevideram te. An. Quod patri
Euenturum frequenter praedixi, vt sibi
Magnum aliquod adferret malum, id nunc accidit.
Vaemiserae mihi. Tob. Ne crucia te obsecro mea
Mater, neve isthuc quicquid est incommodi,
Tam iniquo patiare animo: neque praeterquam quas ipsa miseria
[Page 26]Habet molestias, addas: & illas quas habet,
Moderatè, & vt reliquis tuis factis dignū est, feras.
An: Quid consolare me fili? an quaequam vsquam gentium
Mulier aequè misera est? Tob. Bono animo esto, mi­sera
Non est, nisi quam sua culpa miseram facit.
An. Eheu, nulli ego plura acerba esse arbitror
Troch.
Ex coniugio foeminae vnquam oblata, quàm mihi.
Tob. Mater, laechrymas mitte, & quoniam id fieri quod vis non potest,
Velis id quod possit. An. Non possum aedepol. Tob. Ah, potes:
In Deo omnis spes sit nobis. An. Rectè tu quidem,
Simodò qui nos respiciat, quisquam Deus est vspiam.
Tob. Ab, non te cohibes mater? téne istud loqui
Nonne graue crimen, at que summa impietas est? An. Nisi
Deo inuisi essemus, nō nos ad hunc afflictaret modū.
Octo.
Tob. Atqui hinc ego nos illi curae esse auguror▪
An. Eandem quoque tuus pater mihi saepè ca [...]tiun­culam
O [...]cinit: at pol quidem non adeò stulta sum,
Vt facilè patiar id mihi persuaderier.
Tob. Tamen hoc mater verum est, & ipsa re expe­riêre propediem.
An. Ridiculum. Quid mihi nunc adsers, cur expe­ctem,
Octo.
aut sperem hoc malum
Aliquando in melius posse commutarier?
Tob. Non id quidem certum nobis polliceri audeam.
Verùm spes est. An. Credo, nos esurituros satis.
[Page 27]Neque ego nunc tam mea causa discrucior, quàm
Octo.
tua: tibi
Timeo fili, tui me miseret, tu me solicitam facis.
Nam tu ni esses, certè ego mihi viderem, ac protinus
Hinc me conijcerem in pedes. Tob. Hem, quid ais? deseras?
An. Quid ni? Tob. ne (que) facies mater, ne (que) te satis piè
Posse arbitror. An An hoc illo indignum fuerit, qui
Octo.
si quid bene
Praecipias, non obtemperat? qui me atque familiam
Totam dedecorat, nobis qu [...] omnibus luctum parat?
Tob. Istud pol illius culpa non accidit. Parum
Successit quod egit hactenus, atqui fecit sedulò.
Troch.
An. Ad hoc malum accedit etiam, quòd re [...]rebris
Convivijs, largitionibus que perdita,
Vix quicquam quo vivamus, nobis sit reliquū. Tob. Deus
Nō deseret suos, cō [...]ide mater. An. Isthaec verba sūt.
Octo.
To. Bene ominare, at (que)bono animo fac vt sis obsecro.
Sed quid quod te rogem mater? An. Quid? Tob. Numquid est
Quod hîc tibi mea opera opus sit amplius? An. Nihil.
Tob. Intrò igitur eamus. An. vt lubet: hâc me cō ­sequere. Tob. Sequor.

Actus II.

Scena V.

TOBAEVS.

Septenarij.

SVMME Deus, vt tua opo declinaui pericula
Frequenter maxima, euasi (que) persequentium
[Page 28]Dolos, ita nunc tuo pater permissu, denuo
In triste hoc caecitatis illapsus sum incōmodum.
A [...]sit tamen vt te in [...]usem, vel tuis obmurmurem
Rationibus, cùm nihil in rerum natura aequius,
Aut iustius te existat: cum (que) tua mortalibus
Plane inscrutabilia sint consilia. Nec diffiteor
Peiora me commeruisse: ast & hîc tuam Deus
Facilitatem & clementiam agnosco. Heu, quoties tum ego,
Tum maiores mei praecepta [...]ua negleximus!
Quotidie tuis aduersantes admonitionibus,
Diuinas post tergum leges reiecimus! adeo vt
Nos caeterarum nationum contumelijs,
Dictērijs, probris, ac fabulis subieceris.
Quòd si tuum tu perse [...]utus ius, poenam vitijs
Nostris dignam i [...]flixisses, iampridem cuncti simul
Cum impiosceleratae Sodomae populo in Tartarum
Troch.
Essemus praecipitati. Quare insigniter improbus
Sim, si, meritus longè peiora, tam leuem Patris
Correctionem infracto animo recusem perp [...]ti.
Tibime totum dedo Deus optime, tuaeque me
Tutelae committo▪ tu quicquid expedire meae
Saluti cognoueris, imponito: vt potero feram.
Hoc tantùm vnum, vt verum fateor, animū haud mediocritèr
Angit, quod hanc oculorum iacturam mihi mea
Dicatur conciliasse superstitio: quod ab omnibus,
Non iam dico malevolis sed ab amicissimis quoque,
Imò ab ipsa vxore, salibus ac ludibrijs miser
Incessor insuper. Vbi nunc est, inquiunt, Deus
[Page 29]Tuus, cuius favorem ac benevole [...]tiā tam ridiculo
Octo.
Gratificandi genere conatus es blandirier?
Vide miser quàm praeclarum atque magnificum tui [...]
Periculosis ac clandestinis laboribus
Sis consecutus praemium; quod si obsequi
Nobis aliquando voluisses, facillimè
Calamitosum istud [...]vitasses infortunium.
Sena [...]. 2
Nunc pervicaciae tuae poenas das, & sapis
Accepto vulnere seriùs infelix. Huiusmodi
Quis obsecro nen moueatur convitijs Deus?
Quis tam manifestam non execretur blasphemiā?
Haeccine mihi audienda erunt posthac saepiùs? vtinā
Ita divinae tuae voluntati visum sit, vt
Ex his quam primùm me subducas contumelijs:
Iampridem enim vitae satietas me cepit meae.

Actus II.

Scena VI.

TOBIAS, TOBAEVS, RAPHAEL. Senarij & septenarij, Iambici.

AVdire mihi visus sum vocem patris: atque eccum, mi pater
Salve. Tobae. Salve fili. advenis
Dime [...]
Opportunè: iam enim te iussissem accersi. Tobi. Bene
Igitur habet, quòd non vocatus vltrò accesserim.
Sed quidnam est quod me velis pater? lubens
Quicquid praeceperis exequar. Tobae. Nihil nisi
Vt mihi paulisper aurem accōmodes, modò
Tibi quod ex vsu sit futurum instillavero.
Tobi. Pater hic sum, vbi voles. Tobae. Attentiùs igi.
[Page 30]Ausculta, & quicquid dicturus sum, fac tuo
Penitus infigas pectori, ne vnquam excidat.
Mi fili, quae meae sit aetas vides: mors aut iam aderit,
Aut certe longiùs abesse haud poterit. Quapropter
Octo.
cum Deus
Me ex hoc molesto sustulerit corporis ergastulo,
Vide vt paternae erga [...]e munificentiae memor,
Corpus meum honorificè sepelias: & matri tuae
Reuerenter te per omnia obsequentem praebeas,
Eamque caue à te segreges, aut deseras
Dum vivit vnquam: sed senectutem illius
Tua fouebis, sustentabisque adolescentia.
Praetereà, nate mi, annitere pro viribus,
Ne quando dicto vel facto offendas Deum:
Sed vitam d [...]ge nulli vitio obnoxiam:
Sic omnia tibi cedent ex animi sententia.
Quod autem suppeditatur à Deo, cau [...]
Inutiliter profundas, aut attentius
Domi accumulis: verùm quod superest, liberalite [...]
Ten [...]ioris fortunae amiculis imperties.
Nam quicquid horum datur egestati, in Deum
Ipsum erogatur. Haec in pauperes benig [...]tas
Hominem ab interitu vindicat, & superstitem
A morte, immortalemque penitus efficit.
Porrò quod ad connubium attinet, eliges
Tibi vxorem de genere tuo, prosapia
Israelitica: non exteram, vel â domo
Nostra alienam: nam nos, vti nosti probe,
Vatum sumus progenies. Memoria r [...]pete
Fili, quomodo maiores nostri repndia [...]int
[Page 31]Extraneorum affinitatem, vxoribus
Scaz.
De gente sua domum ductis, & hinc est, quod
Octo.
In propagandis liberis fuêre felicissimi.
Quos si morum probitate, & vitae sanctimonia,
Tibi imitandos proposueris, eâdem, mihi crede,
Scaz.
Prosperitate vtéris, sobolem (que) te, & maioribus
Tuis dignam suppeditabit Dei benignitas.
Ex alijs facito periculum, tibi quod ex vsu siet.
Octo.
Quod tibi fieri non vis, ne feceris alteri.
Nam nihil impunitum relinquetur: licet
Error videatur leuis & venialis, sua
Tamen fili aliquando poena expiabitur.
Et eo genere prognatus es, vt oporteat
Te ab omni vitiorum labe alienissimum
Esse. Omnibus amicum, facilem, comem (que) facte prae­beas:
Octo.
Nullius aduersans ingenio, cedens cuilibet.
Sic tibi sine inuidia laudem, & amicos facilè
Conciliabis quamplurimos. Ehrietatem haud secus
Ac pestem deuita teterrimam: nec luxui
Indulgebis: sed gratatibi sit parsimonia,
Quae non abs re magnum vectigal dicitur.
Cuilibet salubria admonenti, protinus
Pareto reuerenter, ac age gratias. Deum
Inprimis obsecra, vt omnia tua cōsilia, at (que) conatus▪
Sua secundare tibi dignetur clementia.
Horum [...]ili quoad vixeris fac memineris:
Tobi. Dabitur opera pater mi. Tobae. Sed audi quid praeterea te velim.
Tobi. Perge pater, ausculto. Tobae. Iam annus agitur vicesimus
[Page 32]Quod in Ragensi provincia apud Gabelem mihi
Cognatione proximum, argenti decem
Talenta deposuerim. Nunc quandoquidem eó
Nobis res redijt, vt pecunia sit opus,
Uti istuc proficiscaris, atque argentum illud ab eo
Velim reposcas, suo ipsi reddito chirographo.
Tobi. Lubens itineri accingar pater: at nescio
Qua istud ratione efficiam: nam neque illum, quem vocas
Gabelem, novi, neque viam qua in Mediam
Itur. Tobae. Quaere viae fidum alicunde tibi comitem,
Totius (que) itineris peritum: at que ad me deducito.
Numerabimus pretium quantum poposcerit.
Porrò ad Gabelem vbi perveneris, dic modo
Tobaei filium esse te, marsupio
Hoc, syngrapháque illi oblata, pecunia,
Sat scio, numerabitur continuo: nam vir est
Probus admodum, ac fide plenus: cum videris,
Dices hominem quantivis pretij. Tobi. Age pater, ad
Forum hinc, sed quem video huc aduentare adoles­centulum,
Ad iter accinctum? Tobae. Quòtendat roga. Tobi. Vbi propiùs accesserit.
Raph. Dei supremi nuntius ego sum Raphael,
(Ne quis per ignorantiam me esse hominē existimes)
Ex alto missus aethere, ad hunc virum pium
Tobaeum, quem cum filio stantem hîc ante ostium
Videtis▪ Quae vero illi per me praestabit Deus,
Multis verbis hîc commemorare, neque locus, ne (que)
Tempus patitur: palam pòst fient omnia. Fallam eo:
[Page 33]Ad tempus, & pro Raphaele, Azariae
Mihi nomen esse dixero.
Dimet.

Actus II.

Scena VII.

TOBIAS, TOBAEVS, RAPHAEL.

Zkazontes.

SAlve hospes honorande. Tobae. Quid, adestne m [...] fili?
Tobi. Adest. Tobae. Salve adolescens amande. Rap. Divine
Vir, salve plurimum. Tobae. Frustra mihi salutem
Precaris ô bone, cùm omnia mihi succedant
Parum feliciter: quem si salus salvum
U [...]llet, nunquam oculis orbasset senem. Paph. Facsis
Animo bono, brevi tempus aderit, lumen
Tuis oculis quo restituet Deus. Tobae. Faxit
Ita pater coelestis: Sed quò tibi iter est nunc?
Ra. In Mediam rectà. Tobae. Eho, in Mediam? Rap. Isthuc me
Vocant negotiola quaedam. Tobae. Iocóne istud
An serio inquis mi hospes? Ra. Quid mihi lucri
Sit, si mentiar? id quod res est loquor. Sed quid
Haec nova sibi vult commutatio frontis?
Quid applausistis? quid ve estis alacres? To. Nunquā
Ego vidi commodiorem hominis adventum.
Tobae. Filius hie meus eódem iter parat. Quid si
Hunc imperitiorem viae tibi asciscas
Comitem? vbi redieris quicquid pretij à me
Optaris, id optatum feres. Ra. Nihil vile
Moror lucellum: de mercede agemus tunc
[Page 34]Cùm filium redijsse videris salvum.
Tobae. Istud quidem fiet nunquam. Ra. Caue quic­quam
Diffidas. Pulchrè omnes calleo vias, has (que)
Regiones p [...]ragravi frequentius: nulli
Eum commiseris tutiùs. Tobae. Amabò hospes
Cuias es? aut quibus parentibus quaeso
Prognatus? Ra. Quorsum id percontare? nil refert
Ad id quod agimus nunc. Tobae. Cupio tuum scire
Nomen, terram (que) natalem, parentes (que)
Tuos, priusquam committam tibi gnatum,
Cuius salus mihi me [...] ipsius vita
Potior est Rap. Age, dicam, cùm te id velle video, nostin
Hananaëlem, senem illum dico, de stirpe
Solomithi maioris? Tobae. Quid ni? meum tanquam
Hunc silium▪ quandoquidem mihi cum eo magna
Iam inde vsque à pueritia suit semper
Familiaritas. Ra. Illius sum filius Azarias.
Tobae. Hem quid ais? igitur sanguine mihi coniun­ctus
Es. Ra. Est vt dicis. Tobae. Sed ne id mihi, precor, frater
Succenseas, quòd curiosius stirpem
Tuam expiscari nòn erubuerim, Scis quàm
Non sit tutum cuiquam hoc rerum statu quicquam
Committere ignoto: & curae est mihi gnatus.
Ra▪ Patris probi fungeris officio. Tobae. Ego drachmā
In singulos tibi pendam dies. Ra. Mitte
Inquam pretiū. Tobae. Quin beneficium hoc tibi faxo
Vt dicas pulchrê foeneratum, vbi natum
[Page 35]Reduxeris incolumem. Scio te mea nuuquam
Rect.
Antehac vsum necessitudine, memorem
Me dices ac gratum. Ra Facilè de eo inter nos
Convenerit, vbi fuerimus reversi. Nunc
Vt se gnatus paret tantùm iube. Tobae. Hem sili,
I intro, ac protinus ad iter parate: ne
Quid huius commodum tua remoretur cunctatio. Tobi. Fiet.

Actus II.

Scena VIII.

TOBAEVS, RAPHAEL, TOBIAS.

Trochaici catalectici, senarij & septenarij,

QVàm saepe accidunt, mi adelescens, quae non a [...] ­deas
Speraere! oh, vix verbis possum consequì,
Quantum hic inopinatus adventus tuus mihi
Gaudij attulerit! Ra, Credo, sed istud quicquid commodi est,
Mi senex, vni Deo acceptum referri convenit.
Tobae. Nunc demū mihi lubet vivere, postquā mea
Ex progenie, talem te cognovero
Prognatum. Ra. Fac eo semper sis animo, & omnia
Quaecunque optaris, tibi optata adferet Deus.
Tobi▪ Hem, adsum pater, haud malè, vt opinor, ad viam
Instructus. Tobae. Benefactum fili▪ Tobi. Iamdu­dum, meae
Matri, dum viaticum numerat, vale
Dixi. Tobae Faxit Deus optimus, vt incolumes bre­v [...]
Redeatis vter (que). Tobi. Uale mi pater. To. Fili ben [...]
[Page 36]Vale adolescens, tibi committo filium meum.
Tu fac eius curam agas. Ra. Quietus esto, ego
Huc illum tibi propediem salvum reduxero.
Tobae. Vtinam. Ra. Fiet, tu modo fac vtramque in aurem dormias.
Tobae. Quam id mihi difficile erit absente filio!
Hem puer, concede huc, intró reducito.

Actus III.

Scena I.

TOBIAS, RAPHAEL.

Eiusdem rationis versus.

APpetit vespera frater, lassum (que) longame
Reddidit profectio Ra. Ad Tigrī devenimus,
Commorandi hîc commodus dabitur locus.
Tob. Tu me deduc ignotum. Rap. Hospitem probum dabo, ad
Proximas has aedes, si videbitur
Diuortemur, quarum hospitio semper feliciter
Vsus sum. Tobi Vbi voles, nihil in me erit morae.
Sed prius ad flumen concedamus rogo, vt pedes
Sudore, ac pulvere turpatos, abluam. Rap.
Vt lubet, sequar quecun (que) vocaveris. Tob. Amnis hic
Octo.
Non fastidiendum praebebit refrigerium mihi.

Actus III.

Scena II.

ANNA.

Octonarij Iambicj.

NVnquam mihi senectus visa est onus aequè miserum ac modo:
Postquā ad aetatis invalescentis non pauca incom­moda,
[Page 37]Multo praeterea asperiores super salute filij
Accedūt solicitudines. Nunc demum senties misera
Quantus sit erga liberos parentum amor: vix vn­quam animus
Quiescere sustinet: adeò mihi videtur durum ac grave,
Dulci ipsius praesentia frui non posse. Imô haud pa­rum
Anxia sum, ne alicubi algeat circumventus. Mul­tae simul
Concurrunt suspiciones, quae meum animum diver­sum trahunt:
Viae crepidines periculosae, adolescentis parum
Circumspecti imperitia: tùm hospes, cuius fidei cre­ditus est
Ignotus. Sed quid ego nunc dicam de marito, qui
Isthuc eum pene inuitum protrusit? Ab, tantámne rem
Tam negligenter agere? Sal [...]em spectatae fidei viro
Cōmisisset, cum ipsi salute filij pecunia
Prior esset, O insaturabilem habendi s [...]im!
Sena [...]
Quasi non multo satius fuisset, paululum
Perdere pecuniae, quam filium, vnicam
Nostrae senectutis requiem, vitae subire periculum.
Cui si quid, quod Deus prohibeat, adversi in vi [...] [...]c­cidat,
Actum est, mori malim, quàm tantam miseria [...] pati:
Adeò nihil [...]ine eo mihi in hac vita aut an [...]abile▪
[Page 38]Aut dulce, aut iucundum videtur. Hei mihi, nul­lam arbitror
Mulierem me infeliciorem vivere.
[...]ar.

Actus III.

Scena III.

TOBIAS.

Trimetri recti, partim Skazontes.

QVid quisque vitet, nunquam homini satis cau­tum est.
Me miserum, totus horreo, postquam mihi
Triste illud succurrit periculum. Deum
Immortalem, planè perieram, ni Azarias
Meus mihi succurrisset. Modò in Tigri
Dum me lavo, piscis quidam immanis, ex imo
Prosiliens gurgite, me omnis infortunij,
Malique securum, inopinatò hiantibus
Invadit faucibus. Hîc ego formidine
Exanimatus, truculentam belluam branchis
Corripio, Azariae inclamans opem: cuius
Auxilio superior evadens prostratum humi
Conficio, confectum (que) exentero quantum
Possum, cor & fel palpitanti detrahens:
Quae vsum suum in medicina, vt is asserebat, sunt
Habitura, at (que) hac de re in itinere plura mihi mox
Se narraturum promisit. Sed eccum, ipsus
Foras egreditur.—

Actus III.

Scena IIII.

RAPHAEL, TOBIAS.

Trimetri.

—Hem Tobia, rursus aditer
[Page 55]Paremus nos, recta (que) pergamus Ragem,
Nusquam cunctantes. Tob. Adsum domine, con­sequor
Quocunque vocaueris, Sed hoc mihi expedi
Amabò, quodnam tandem facies pharmacum
Ex hoc exacto piseis corde, ac felle? vix
Credas, quant opere id narrari mihi cupiam.
Ra. Nil te celabo mi frater: namque hinc tibi
Non vulgare ariolor oriturum gaudium.
Tob. Vtinam augur si [...] verus. Ra. Corpraesentaneum
Habet remedium ad exigendos impios
E corporibus mortalium Cacodaemonas.
Fel autem medicatur oculis albugine
Obductis. Tob. Hem, quid ais? in patre periculum
Faciam domum reversus. Ra. Admiraberis,
Vbi videris rem. Verùm jam pervenimus
Ec [...]atana, neque procul ab aedibus tui
Cognati Raguelis absumus▪ igitur
Huc rectâ concedamus. Tob. Placet. Ra. Accōmoda
Aurem, téque attentum praebe, quod audies
Iam, ex vsu tibi futurum est maximé. To [...] Arrexi
Scaz.
Vtramque, tu, vbi voles, exordire Ra. Hic tu [...]
Consanguineus Raguel vnicam habet filiam,
Nomine Saram, egregia forma juvenculam,
Bonam, bonis prognatam, & dotatam probè.
Tob. Parentum virtus, castitas (que) maxima
Puellae dos est. Ra. Moribus insuper adeo
Modestis ac venustis vt nihil suprà.
Tob. Audio. Ra. Sedulò agam cùm eo, vt in ma­trimonium
[Page 40]Hanc tibi det: tu te idem velle fac intelligat.
Non denegabit, sat scio: nec si velit
Maxime, jure poterit: nam praeter jus tuum
Troch.
Nil postulas: tibi enim debetur: vtpote
Qui ei cognatione, ac genere proximus
Es. Nec eam contra praeceptum Mosaicum
Alienigenae nuptam locabit conjugi,
Nisi crimen capitale velit incurrere.
Tob. Nil malim frater, quàm hanc vxorem ducer [...],
Sed est scrupulus, qui animum male habet meum.
Ra. Facessant scrupuli, quid time as scio. Tob. Ferune
Troch▪
Illam jam olim septem viris nupsisse, qui
Ab Asmodaeo principe Cacodaemonum
Priusquam in complexum venissent, protinus
Crudeliter omnes sunt interfecti. periculum
Sept.
Ex alijs faciam, mihi quod ex vsu siet.
Ra. Nihil est Tobia quod vereare, omnē tibi metum
Sept.
Ademero, meis tantùm fac pareas
Praeceptis. Audi in quos jus habeat daemonis
Immanitas. Quicunque matrimonium,
Brutorum animantium ritu, libidinis
Non prelis procreanda gratia, ambiunt,
Divini numinis immemores, hos impetit
Immundus ille spiritus. Tu modò Deum
Veritus, non tibi, sed soboli complexum quaere, & pa­tris
Octo.
tui
In memoriam revoca praeceptum, qui tibi
Interminatus est, ne conjugem à tua
Stirpe alienam vnquam duceres. Haec situo
Infixeris animo, nihil est quod daemonis
[Page 41]Exhorresca [...] insultum: continuò fugam
Dabit, vbi te his armis instructum senserit.
Quare cubiculum ingressus (nam certò scio
Hodie te illam vxorem ducturum) tres dies
Ab vsu connubiali fac vt temperes,
Orationibus interea cum ea vacans.
Secunda nocte insanctorum patrum statim
Admittêris consortium. Nox tertia
Propagandae demum soboli dicabitur.
Huc vbi vos liberorum procreatio, aut
Humanae carnis illexerit infirmitas,
Stratum primùm relinquitote, deum (que) humi
Prolapsi supplices adorate, vt sua
Vos dignetur clementia, impium (que) procul
Pellat cacodaemonem. Simul (que) sumito
Cor piscis, & hinc sub eius vestes suffitum facito:
Octo.
quem vbi
Nidorem olfecerit Satan, perterritus
Cubiculo cedet, fugietque puellam illico.
Necrelictam repetet vnquam. Tobi. Deus bone,
Animus tremore simul ac gaudio mihi
Inhorrescit, dum tam prodigiosa audio
Septem.
Te narrantem. Faxit Deus vt experiar propediem,
Octo.
Haec nunc verè à te dicier. At quis ille senex quem conspicor
Ex aedibus istis prodeuntem, promissa barba, ac senio
Venerabilem. Ra. Eho, hic ipsus est Raguel, patris▪
Tui cognatus. Tobi. Quid audio? feliciter
Sane succedunt omnia, cum ille qui alioqui
Esset quaerendus, vltro nobis venit obviam.

Actus III.

Scena V.

RAGVEL. EDNA.

Septenarij & octonarij Iambici.

QUotidianae querelae, & lamentationes filiae,
Perpetua (que) orbitatis deploratio, me eò
Redigit infelicem, vt quid agam, aut vbi sim nesciā.
Nunquam tam manè cubiculum eius ingredior, ne (que)
Tam vesperi revertor vnquam, quin conspicer eam
Singultientem▪ ac calamitatem deflentem suam.
Si quando lachrymantem consolari, & animi agri­tudinem
Oratione pares lenire, nihilo plus agas,
Quàm si aduersus stimulū calces, aut laterē laves.
Nec vnquātam blandè dicere possum, se vt respiciat
Pectus (que) invtili moerore excarnificare desinat.
Altiùs animo inharet dolor, quàm vt evelli queat.
Me miserum! adeon' rem redijsse, vt vnde alij non mediocrem
Voluptatem percipiant, hinc mihi gravis exundet dolor?
Iam olim cùm mihi coniux peperisset filiolam, Deū
Immortalem, quant opere mihi plaudebam, at (que) adeò gaudium ex
Ea mihi pollicebar perpetuum, ac bene stabile!
Quae simul ac grandi [...]scula esset facta, ita vt illius
Ingenium iam nosci posset, tum omnes omnia bona dicere &
Laudare fortunas meas qui gnatam haberem
Acatal.
Ingenio tali praeditam. Verùm ex ea miser
Quem nunc capio dolorem? facile hîc plus mali est, [Page 43] quàm▪ illic boni.
O coelibatum quovis potiorem connubio!
Sed video vxorem: quid dictura sit nescio. Edn. Marite mi,
Opportunè pol te hîc stantem reperio. Mitio
Noster vicinus summo te roga [...] opere,
Vt continuò ad se venias: nam sibi tua ait
Paulisper esse opus praesentia. Rag. Iamiam
Adero. Sed quosuam huc adolescentes adventare
Seaz.
conspicor?
Ad nos, nisi quid me fallant oculi, iter instituunt: mane.

Actus III.

Scena VI.

RAPHAEL, TOBIAS, RAGVEL, EDNA.

Eiusdem generis versus.

EGo de hac re hunc adoriar, tis orationi vti sub­servias
Vide. Tob. Laudabis. Ra. Age. Tob. Si impetras,
Senat.
quid aliud
Malim, quam hodie has fieri nuptias? Ra. Non est dubium id quidem:
Nam pulchrè hominis sensum calleo: quin commo­dè quoque
Eius adestvxor. Salve vir honoratissime. To. Precor
Tibi salutem matrona optima. Rag. Idē cūfoenore
Vobis reprecantur adolescentes humanissimi.
Quàm belle hic invenis Tobaeū fratrē nostrū refert
Toto corporis habitu? [...]ud [...] esse putes aetas sicōgruat.
Sen.
Ed. Per omnia ita me Deus amet, ei similimus est.
R. Cuiates estis fratres, aut quibus nati parentibus?
Sen.
Tob. Ex captivis Niniuae agentibus, & familia
[Page 44]Nepthaliensi. Rag. Nullane vobis est familiar it as
Cum Tobaeo fratre meo? aut nostis [...]e senem quempiā
Eo appellatum nomine? Ra. Novimus probè. Rag. Quid audio?
Valetne? To. Valet quidem, sed oculis orbatus est mi­ser.
Ed. O Miserum! Rag. Eheu, dignus pol est fortuna melior: nae
Istiusmodi hominum iam nobis ingens penuria est.
Vir est antiqua virtute, as fide. Ed. Oh, nūquā mihi
Quoad vixero, eius ex animo elabetur memoria.
R. Tob [...]us is quē vos fratrē appellatis, huius est pater.
Ed. Quid ais? Rag. Nil me fefellerunt oculi, dum illum per omnia
Tobaeo similem praedicarem: bone Deus, prae gaudi [...]
Vix sum apud me. Teneone te cognate mi? ab, la­chrymas mihi
Ex oculis excutit inopinata haec felicitas!
Ed. O faustum ac felicem hunc diem! Rag. Quis non miretur hoc
Tantum, ac tam insperatum bonum? Deum tibi mi fili precor
Secundum, ac propitium: quando quidem ex integrae vitae viro
Prognatus es. Hē vxor, quāprimū intròte cōfer, &
Mactato ariete bene saginato, convivium appara.
Mox simul omnes sequemur, ac hilarem sumemus hunc diem.
Quid aliud volui dicere? hē, Mitioni facito vt nun­cie:
Mihi esse negotium, ne me expectet: sed huc
Ad nos veniat, si quid habet seriae rei.

Actus III.

Scena VII.

TOBIAS, RAPHAEL, RAGVEL.

Trochaici catalectici, septenarij & octonarij.

NVnc est tempus Azaria, vt de matrimonio
Sermonē inijcias dū occasio fert, ac soli sumus.
Raph. Tace, id ipsum in pectore agebam dudū, Rag. Nihil [...]am diu mihi
Quod magis vellem evenire, evenit, ô Deus
Serua obsecro nobis haec bona. Hem, intrò, si placet,
Comessatū cōcedamus. Rap. Paulisper mane, vt tibi
Commemorem, qua gratia huc ad te divortimus:
Nam haudquaquam de nihilo est, quod tam longū iter suscepimus.
Rag. At qui id à convivio narrabitis opportuniùs.
Nunc tantùm vos praebete hilares, antequam hoc gaudium
Aegritudo aliqua cōtaminet. Raph. Voluptatē, mihi
C [...]ede geminabit, si facilem & exorabilem
Tepraebueris. R. Absit nostrū ut remorer cōmodum.
Agedū, ausculto. R. Hic orat vt nuptū sibi tuā loces
Filiam. Quid extimuisti, aut quid taces
Misenex? quod metuis, facilè propulsabitur:
Nam quid te solicitet scio. Age desine,
Senar.
Tergiversarier: huic debetur iuxt à Mosaicae
Legis dictum, vtpote genere proximo, & pijs
Prognato parentibus: quapropter desponde, vt simul
Iamb.
Laeti omnes agitemus convivium. Rag. Non dubito quin Deus,
Cuius inscrutabili consilio omnia geruntur, huc
Uos, lachrymis tandem nostris commotus, miserit.
[Page 46]Quapropter ne videar Theomachein, lubent tibi
Tobia hanc in coniugē tradidero: nam gener placet
Vt qui maximè: sed est quod me deterreat. Tob. Quid precor?
Rag. Non opus est prolato. Rap. Rē omnē novimus:
Nihil erit periculi. Rag. Vt nunquam desunt invidi,
Quitalia libenter nunciant. Verùm id licet
Vos audivisse ex alijs credam, tamen,
Ne te Tobia circumvenisse videar,
Idem ipse proferam denuo. Eam ego non ita
Iamb. 2
Pridem diversis temporibus septem viris
In vxorem locavi: qui prima statim
Nocte omnes, antequam ea essent potiti, à daemone
Nescio quo sunt interfecti: quamobrem, si tua
Acatal.
Tibi curae est salus, mittes hanc rem, & affinitatē
Tibi aliā potiorem, ae cōmodiorē quaerito: nam saepit
Is, mea sententia, feliciter, periculo
Qui sapit alieno. Tob. Ah, nihil omnino me cacodae­monis
Terret ass [...]ltus: De [...] hanc meā cōmitto vitam, apud
Hunc tutū patet innocentiae asylū. Quapropter sine
Te exorem, alioqui nunquam hodiè tam blandè di­ces mihi,
Vt cibū tecū capiā Rag. Ah, ne me obsecra: quasi
Hoc te orando à me impetrare oporteat. Scio tibi
Vni deberi, & nulli locaverim lubentius:
Sed ver [...]or vt in rem tuam sit. Rap. Erit, tantū Deo
Fac cōfidas, despōde. Ra. Age nil detrecto, d [...]s [...]ōdeo.
Raph. Bene facis. Tobi, Habeo gratiā. Acc [...]rsiiube.
Raph. Intus id cōmod [...]us transigetur. Rag. Vt lubet,
Quis me fortunatior, si hoc coniugium feliciter
[Page 47]Cesserit? Raph. Quàm mox intramus? Rag. Hem, praecedo, vos
Me consequimini. Tob. Deus vortat bene.

Actus IIII.

Scena I.

PHAEDRA, MYRRHINA.

Trochaici catalectici, senarij & septenarij.

QVid ais Myrrhina, daturne illa hodie hospiti
Isti nuptum? Myr. Ita est. Phae. Quî seis?
Myr. Hera mihi, fortè dum.
Modo fit obviam, narravit. Phae. O senem
Audacem! o infortunatum adolescentulum!
Cui si exitium moliaris, quo nisi
Huc instiges infelicem? Myr. Forsitan
Nunc quàm quondam succedet feliciùs.
Phae. Scis quàm feliciter? eodem praemio
Quo septem alij munerabitur miser.
Myr. Quî s [...]is, nisi periculum sit factum? Phae. At in
Adolescente tam generoso i [...] experirier,
An non extremae cuiusdam insan [...]ae est?
Non pol se dignum facit herus, qui tam amabilem
Invenem ineluctabili periculo obijcit.
Ecce quam iniqui sunt homines prae studio, dumid quod expetunt
Efficiant. Myr. Hem Phaedra satin' sanaes, quae hero
Maledicas? vide ne linguae incontinentia
Tibi malum aliquod pariat▪ Phae. Quid agam mise­ra? non queo
Quin lachrymē, cùm mihitam audax facinus venit
In mentem. Quid tibi nunc eius formam praedicem?
Cum tute ipsa eum conspexeris modô.
[Page 48]Myr. Perliberalis visus est, deos precor
Vt superstes sit. Phae. Ne comparandus hic quidem
Est ad illos, quibus antè nuptum data est.
Verum vt sit superstes, in nobis situm est
Myrrhina. Myr. Cedo, quî sic? nā illi benefaxim lu­bens.
Phae▪ Rēomnē ipsi [...]lam narremus▪ sententiam
Mutabit, vbi quod alijs factum est cognouerit.
Myr. Hau, hau, sanáne es mea Phaedra? an hoc tibi
Proferendum vsquam videtur? hem, vide
Quam remagas. Ph. Adolescentē ex morter evoca­vero
Ad vitam. Myr. Pol si sapis, quod scis, fac nescias:
Ne tibi officiosa ista tua incommodet
Curiosuas. Phae. Sane mihi curae est, quò hoc siet
Eventurum. Myr. Et mihi quidem. Verū quid hic
Otiosae diutius moramur, cum omnia
Intus perstrepant vndique tumultibus? hinc
Ocyus nos amoliamur▪ nolo me hîc hera
Tecum garrientem conspiciat. Phae. I prae, sequor.

Actus IIII.

Scena II.

TOBIAS, SARA.

Senarij [...]ambici, septenarij & octonarij.

BONO animo esto anime mi, Deus dignabitur
Sua nos misericordia, si nostris diffisi meritis,
Ad eius supplices confugiamus clementiam.
Sara. Ita spero. Tob. Procumbamus igitur vterque in genua, & opem
Imploremus divinam, adversus quam nihil valet
Imbellis furiosi cacodaemonis ferocia.
Humani generis conditor, ac propagator Deus,
Qui primus sacratum connubij foedus
[Page 49]Inter Adamum & Evam generis nostri principes
Sanxisti: quaesumus vt hanc nostri matrimonij
Societatem, quam iuxta divinum tuum
Decretum inter nos hodiè pepigimus, ratam
Ac felicem esse velis: impium (que) procul hinc arceas
Hostem Asmodaeū, septē interfectorem adolescentiū:
Ne in nos sua eadem immanitate vtatur. Scis Deus,
(Nihil emim te fugit) me hanc non libidinis,
Sed sobolis propagandae gratia, duxisse coniugem:
Idque ex Mosaicae, at (que) israeliticae
Legis praecepto, sanguine ac cognatione proxima
In vxorem ascita. Quare nostri precor
Misertus, ab hostili me dignare impetu tuerier:
Vt me iam meditans ador [...]ri, vires desideret suas,
Exterritus (que) fugiat, cùm se in [...]rmem senserit.
Sar. Amen. T [...]b. Eamus nunc in conclave, soror di­lectissima,
Vt iuxta Azariae praeceptū ex corde piscis, hactenus
Penes me in hunc vsum conseruato, tuas
Sub vestes suffitum faciam: Atque ita Satanae dolos
In me intentatos eludam. Sar▪ Vbi voles, sequor,
Deus nostris favere dignetur conatibus.

Actus IIII.

Scena III.

RAGVEL.

Trochaici catalectici, senarij septenarij & octonarij.

CVm iampridem mens adversus aerumnas, indies
In deterius gliscentes, occalluerit: nunquam ta­men
Aequè me afflixit solicitudo, ac modò:
Adeò vt somnum hac nocte oculis nō viderim meis,
Quoquò me verto, anxietas, dol [...]r, metus
[Page 50]Vndique circumvallant infelicem. Quàm velim
Has nunquam coijsse nuptias? non quòd gener,
Aut affinitas displiceat, (nunquam enim magis
Aptum▪ ac filie magis firmum invenero virum)
Sed quòd adolescentulum mihi sanguine,
Ac cognatione proximum, insuper mea ipsius
Fili [...] haud minus charum, tam formidabili,
Tam que horrendo obiecerim periculo.
Eius me miseret, ei nunc timeo, is me nunc solicitum habet.
Quod vtinam nunquàm suadere Azariae
In mentem venisset, neu cupidum me eò
Impulisset, quod mihi principium est mali. Ah, Deū mihi
Iratum arbitror, qui huic auscultaver [...]m:
Qui tantas suis consilijs confecit mihi
Acatal.
Solicitudines: cui si constanter restitissem,
Nihil omnino nune mihi metuendum esset mali.
Quin & ipse Tobias orare haud destit [...],
Donec quod petebat impetrarat. Quid tū ▪ num ilicò
Morem gestum oportuit? Fuisset tum quidem
Illi aegre, si denegass [...]m: at bidui, aut
Tridus haec tantùm suisset solicitatio.
Post rem secum recta reputasset via.
Nunc nullus locus excusationi est relictus: omnia
Pert [...]rbavi, perdidi nepotem, fratrem filio
Vni [...]o fr [...]ud [...]vt. Hem canitiem [...] me quem prudentia,
Et longo rerum vsu sollertem ac vafrum
Esse conveniebat, nihilo plus sapuisse, quàm
Vix egressum [...]phebia, ac aetate imperitum, deni (que)
In amore occupatum adolescentem! Modò
[Page 51]Aderit vereor, qui ipsum ab Asmodaeo daemone
Nunciet trucidatum: atque ideo negotium dedi
Cuidam ex famulis, vt sepulchrum noctu clanculū
Effodiat: quo ante exortū solis, si fortè [quod Deus
Avertat] perimatur, sepeliam ne fabula
Eiamus vulgi, magis (que) traducamur, ac probris
Incessamur asperioribus. Sed quid sibi
Vult, quòd vxorem tam mane? quam hesterno di [...]
Ob negotia culinaria aed multā noctem scio
Vigilasse? Eheu, quā met [...]o, ne ex hac quod doleat audiā.

Actus IIII.

Scena IIII.

EDNA, MYRRHINA, RAGVEL.

Eiusdem generis.

HV [...] me sequere Myrrhina, est quod mandem. Myr. Hem impera,
Et putafactū. Ed▪ Quā primū vise quomodo in filiae
Acatal.
Se res habeat cubiculo: num vterque vi [...]at.
Nam nimis solicita sum misera, ac timeo omnia.
Myr. Credo hera. Vihilne amplius est, per me quod curatum velis?
Edn. Nihil, hem, matura reditum. Myr. lamiam adero Edn. Egointerim
Hic tantisper dumredis, operiarforis.
Nunquam ita vt nunc animus spe, met [...] at (que) gaud [...]o fui [...]
Perturbatus. Rag. Hē vxor, quo pacto se res habent
Int us? num parum ex sententia? Edn. Ab marite. R [...]g. Quid taces?
Occidi miser Edn. Equidem ignoro mi vir: atque Myrrhinae
Nostrae vt visat praecepi, mihi (que) rem illicò renunciet.
[Page 52]Illam hîc opperior dum redeat. Atque eccam, bonū
Aedepol, nisi quid me fallit mens, apportat nunciū.
Contemplare vt gestiat. Rag. Mirum ni gaudio:
Procedamus ei obviam. Myr. Vbi ego illam inveni­amcogito?
Vt metum in quo nunc misera est adimam, atque a­mum expleam
Gaudio Rag. Huc huc Myrrhina. Myr. Hem mi here, commodè
Pol hîc te quoque stantem invenio, nuncium
Adfero, cuius vos participes fieri maximè
Optatis scio. Rag. Hem, viuitne? Myr. Viuit. Edn. Quid viuit? Myr. Valet
Inquam, ac viuit incolumis Rag. Quid obsecro,
Num ludis tu nunc nos? Myr. Egone vos? quamo­brem? Rag. Nescio
Nisi quia quò impensius hoc esse cupio verum, eo ve­reor magis.
Quis nobis felicior, si quidem tu haec vera praedicas?
Edn. Oh, vide sodes vt nobis certa nuncies:
Ne nos in falsum id (que) breve conijcias
Gaudium. Myr. Egon' quicquam falsi dicā vt men­tiar
Misera? veriffima comperies quae adfero.
Dum ingrediar gynaeceum, crepitum prohibeo cardi­num
Forium (que) sonitum: hinc adlectum placidè suspenso gradu
Ire perrexi, accessi, astiti suaviter
Invenio vtrumque [...]ub [...]ntem. Quid hoc? Numnam vobis parum
Etiā exploratū videtur quod narro? Rag. Hem satis
Certa omnia, mea Myrrhyna, haesitare dudū desij.
[Page 53]Sed quid ego tibi pro nuncio hoc donem? Myr. Nihil
Equidem: extra officiūfeci nihil. Rag. Ego te sinam
Sine munere abire, ex orco quae mortuum
Me reducē in lucem feceris? Edn. O festiuissimū diē
Rag. Verùm Azariam eccum video stare ante osti­um: in sinum
Huius hoc quod nactus sum effundam boni.
Edn. At nos intrò rectà concedamus Myrrhyna, vt
Totam familiam delibutam reddamus gaudio.
Myr. Age Nae ego ex hoc nuntio maximū aliquod capiam bonum.

Actus III.

Scena V.

RAPHAEL, RAGVEL, LYCHAS.

Senarij Iambici, admistis paucis septenarijs & octonarijs.

AD extremos vs (que) Aegypti sinus hinc impiū
Obtorto collo protraxi cacodaemonem:
At (que) ibidem frustra conantem eluctarier,
Tam arctis colligavi compedibus, vt huc ei
Vnquam reverti non sit integrum▪ Sed Raguel
Adest: vox comprimenda est, tale ne quid audiat?
Rag. Deus sum si nulla aegritudo huic gaudio
Vnquam intercesserit. Raph. Quis hîc se venditat
Beatum? Rag. Oh, Azaria, mearum omnium
Uoluptatum inuentor, scis in quibus sim gaudijs?
Scis Tobiam vivere salvum? Rap Quasi nesciam
Affimulabo. Rag. Asmodaeo procul hinc in malam
Scaz.
Abacto rem? Raph. Hem, bene, ita me Deus amet, factum,
Rag. Res nulla potest mihi tanta intervenire iam,
[Page 54]Vt aegritudinem conciliet. Nescio
Quid cōmemorem primùm aut quē laudē maximè,
Te, qui mihi dedisti consilium vt facerē: an me, qui sum ausus id
Incipere. Raph. Neutrum ò bone: Deo vni acceptū id ferri convenit:
Q [...]i vestris commotus lachrymis, aliquando vos r [...] ­spexerit.
Rag. Scio mi frater. Neque hoc eò dictum volo,
Quasicitra illius opem quicquam nostra valea [...]
Industr [...]a. Da veniam, homo sum, humani nihil
A me alie [...]um▪ delirat lingua gaudio.
Rap Quin moderare affectibus: et enim vt virum decet
Fortem, res adversas infracto perpeti
Animo: ita nihil intolerabilius, ac Deo
Magis in visum, qu [...]m dul [...]i fortuna ebrium
Immoderate insolescere. Quapropter dum ego
Intus quod restat perago, tu supplex Deum
Interea compre [...]are, vt hoc tibi gaudium
Vel [...]t esse perpetuum ac stabile. Rag. Mones probet
Pro [...]' & hîc, & alibi, tibi lubens obtemperavero.
Deum immortalem, quanto mihi nunc plus sapit
Hic adolescens, quàm [...]gomet mihi! quàm pruden­ter co [...]sulit!
Quàm comiter simul, ac salubriter increpat!
Quàm perspicit om [...]i [...]! in occip [...]tio oculos quoque
Habere hunc v [...]rè dix [...]ris. Vah, [...]e meae
Pudet ca [...]itiei, cùm iuvenem impu [...]erem
Et [...]um, longe plus sapere conspicio, quàm
[Page 55]Me senem: cuius prudentia adolescentium
Moderari conveniebat insipientiam.
Sed commodè v [...]nit in mentem. Heus Lycha, ocy [...]
Ad Sosiam propera. Lych. Quid vis dicam? Rag. Ut statim
Sepulchrum quod [...]odò effodi praeceperam,
Iniecta terr [...] obd [...]cat den [...]o▪ ac sol [...]m
S [...]itè exaequet ne vllum exte [...] vestig [...]ū. Lych. Abeo.
Rag. Nunc vt diei tempus est, convivium
Splendido instructum apparatu adornari iub [...]bo,
Troch.
Ad quod amicos omnes volo voc [...]rier,
Vt solidū hoc, numeri [...] (que) omnibus sit absolutum gau­dium.

Actus IIII.

Scena VI.

TOBIAS, RAPHAEL.

Octona [...]ij.

ABs quovis homine, cùm opus est, beneficium ac­cipere gaudeas▪
Verū id demū iuvat, si de quo nūquā meruisti bene, is
Facit. O Azaria mi, ô mi frater, quid ego nunc prae­dicem
Tuā erga me munificentia [...]? certe nūquam tibi tua
Satis dignum virtute praemium referre queam, licèt
In perpetuum seruitium me totum addicam tibi. Rap. Tace
Obsecro, bene collocatum arbitror benefi [...]ium, in a­micum quod
Confertur▪ Si qua in re praeterea opera mea egeas, impera,
Ac factum arbitrare. Tob. Deus me oderit, ni te magis quàm oculos
[Page 56]Amo meo [...]: si frater esses, quî magis morem geras?
Vtinā sit in quo tibi contrà gratificari queam. Sed ad
Rem. Haud te latet opinor, quo pacto me sacramento Raguel
Obstrin [...]cerit, dederim (que) fidem, ante decimum quar­tum diem
Me ex eius non discessurū aedibus: iam (que) parētes mei
Reditum nostrum solicitè opperientes, sat scio, nume­rant dies.
Quod si ad dictum tempus nondum reversos nos conspexerint,
Immanè quantum solicitudinis illis nostra pepereri [...]
Sep.
Mora! Quare ne aequo cunctemur diutius, velim
Vt assumptis duobus hinc camelis, servis (que) quatuor,
Ragē ad Gabelem cognatīs recta proficiscaris via: et
Argentum, cuius gratia iter hoc susceptum est, repe­tas, dein
Ad nuptias meas tecum reverti dignetur, roges:
Senar. 4
Tantisper nunquam te morabitur scio,
Quin habeas illud, quo die istuc veneris:
Si modò suo illi reddito marsupio,
Quid sit quod me hîc detineat, commemoraveris.
Rap. Ne (que) hîc ne (que) alibi vs quam erit in me mora: nullum de [...]ugiam
Laborē, dum prosim tibi▪ At nihilne praeterea? T. Ni­hil,
Sep.
Nisi vt nobis, si fortè difficiliorem se praebeat,
Blandi [...]ij▪ huc illum pellicias senem. Raph. Agedum, dabitur opera.
Tob. Faxit Deus, vt tibi [...]unti ac red [...]unti salus ip­sa sit comes.

Actus IIII.

Scena VII.

SOSIA, MYRRHINA.

Trochaici senarij, & septenarij, partim catalectici, partim acatalecti.

TOtum hunc propemodum cursando ac ambu­lando
Contrivi diem: perreptavi vsque omne oppidum,
Ad forum, ad macellum, & quò non? dum quae opus sunt
Ad nuptias paro: vix arbitror decem
Iamb.
Famulos tot suffecturos negotijs: nec
Quicquam nunc magis metuo, quàm ne hinc denuo aliquò miser
Extrudar: quod si fit, actum est perij. Postulem
Nunc me defessum refocillari si liceret. At
Iamb 3
Opportune eccam Myrrhinam duobus cantharis
Onustam, huc accedentem conspicor. Alloquar.
Hem mea Myrrhima, quid fit, quid agitur? Myr. Rogas,
Quid fiat? tota domus perstrepit rumoribus:
Omnes nostrarum rerum satagimus: interim
Tu quasi nihil sit quod intus agas, ante ostium
Hic otiosus restitas? Sos. Quînam malùm
Otiosus, qui me hodie sursum cursitando
Ac deorsum, adeò defatigaverim, vt
In cursu fere conciderim miser? atque illud hic
Dum tu accedis, stomachor mecum. Myr. Vin' tibi
Gratum faciam Sosia? Sos. Nihil malim, si quidem
Posses. Myr. Possem maxime, si lubeat. Quid, tibi
Hoc vini placet? Sos. Haud malū hercule: quid tum [Page 58] postea?
Myr▪ Hinc haustum tibi plenis propino faucibus:
Sos. Oh, bearis, si hanc mihi praestes beneficientiam, Cedo
Cantharum sodes: gratum me, sat scio,
Dices, ac memorē. Myr. Quid ais? equidem iocabar
Stulte. Sos. Garris? si viuo, mox referam gratiam.
Myr. Agedum inepte, resiste, quò fugis? Sed parcius
Mi Sosia, ne sentiat herus: nam scis quàm sit ad
Has res perspicax: novi ego ingluviem tuam.
Hem, perij, dimidium exhausisti vinose: mox
Uapulabo misera. Sos. Abi stulta, nescis fallere
Homines; quod factum est dispendij, vide
Sarcias. Myr. Quo pacto? Sos. Vah, nescis? infusa aqua
Myr. Dixti pulchrè, si verbera mihi velim
Lucrifacere. Sed ostium concrepuit, protinus
Intrô fugiamus, nequis fortè hîc nos opprimat
Otiose garrientes: sequere me. Sos. [...]equor.

Actus IIII.

Scena VIII.

GABEL, RAPHAEL.

Trimetri I [...]mbici.

INcredibilia sunt quae narrasti modò.
Deum immortalem, nihil vnquam in vita mihi
Renunciatum est gratius. Sed accipe, hem,
Lectum est, conveniet numerus quantum debui.
Raph. Meritò te amo mi Gabel, & habeo gratiam.
Gab. Praesertim vt nunc sunt mores, adeo res redijt,
Si quis quid reddit, magna habenda est gratia.
[Page 59]Raph. Verum dicis, perfidiarum plena omnia.
Sed quid ge [...]cis? quidve es alacris? vulgus hominū
Si quando numerandum est pauxill [...]lum, frontem
Adversùs contrahit ilico, super▪ ili [...]
Adducit, ambages quaerit: quin aufugit
Non rarô creditorem cludens. Caeterum
Vbi fides sit si roges, nihil pudet.
Si instes, ibi tum impudentissima eorum est oratio.
Septen.
Quis tu es? Quid tibi rei mecum est? adeò vt tibi
Amicum inimicum beneficio efficias tuo.
Atqui hoc genus hominum non sibi solùm malè
Consulit, at reliquis etiam, qui nihil male
Vnquam me [...]ueruat, porfidi [...] sua fidem
Planè abrogat: cum ex illorum impudentia
Horum quo (que) ingenium metimur. Te simul
Ac depositi commonefacerem, tuo tibi
Oblato syngrapho, quàm nihil omnino sis
Commotus, tua fuit indicio oratio.
Adeo (que) admonitus nihil offensus es, vt mihi
Nunc multò videaris quàm dudum hilarior.
Gab. Ita decet ô bone. Cùm deponeretur, mihi per­suaseram,
Ea conditione esse creditum, vt statim
Vbi ipse reposceret, esset restituendum. Et quanquā
Non admodum lauta mihi domi res est, tamen
Scaz.
Vnum hoc curavi adhuc, vt mihi esset fides.
Raph. Felix qui eo es animo. At insuper aliud est
Quod multò mihi praecepit accuratiùs.
Gab. Quidnam obsecro? Raph. Ut ad suas illucte nuptias
[Page 60]Adducerem. Gab. Luberet, nisi iter longius
Esset: & aetate infirmum hoc est eorpusculum.
Raph. Nilopus est viribus, veheris commodè:
Cum fab [...]lis itineris edulcabimus
Molestiam. Gab. Suadere noli. Raph. Quid ni sua­deam?
Imò haud omittam, ni exorem. Gab. Age fiat. Rap. Polte dignum facis
Gabel. Gab. Tantisper opperire intus, dum me paro
Octo.
Raph. Propera.

Actus V.

Scena I.

RAGVEL.

Senarij, septenarij, & octonarij Iambicj.

QVidnam in rebus mortalium tam succedit feliciter,
Quod non suam habeat admistam aegritudinem?
Ita profectò natura comparatum est, vt dolor
Voluptatem perpetuô consequatur. Plus mihi
Praeter spem, omnem (que) praeter opinonem obiectum est gaudij,
Quàm vnquam fuissem ausus sperare. At nunc vi­de obsecro
Quantum mea haec felicitas mihi solicitudinis adferat.
Cùm filiam meam nepoti nuptum do, iubeo, fidem
Mihi d [...]t, se intra dies quatuordecim domum ad
Parentes non reversurum: sperans diutino
Cōvictu ac familiaritate illum ita devinctum fore,
Vt aut nunquam de patria repetenda cogitaret, aut
[Page 61]Saltem se propediem reversurum promitteret.
Nunc neutrum impetro miser. Veni [...] hodie ad me: Mi pater,
Inquit, decimus quartus iam agitur dies, qui me â fide tibi
Data liberat: animus est iampridem domi
Apud parentes, quos mea non mediocriter,
Sat scio, solicitat cunctatio. Quare precor
Vt mihi iam illùc pace tua vnà cum coniuge
Reverti liceat. Nam nisi ad diem dictum
Praestô adfuerimus, aut nos in itinere dolis
Scaz.
Grassatorum circumventos, trucidatos (que), vel
In morbum illapsos, aut aliud adversi quippiam
Incurrisse suspicabuntur. Ad haec quid me censen▪ vll [...]m
Potuisse verbum proloqui? penitus obmutui
Troch.
Primùm: dein mihi redditus: Nihil, inquam, nate mi
Aeque malim, quàm te hîc apud me quoad vix [...]ro cum filia
Aetatem agere: sed iamdudum te hîc invitum hae­rere video:
Quare tuis si pergā affectibus adversari, nihil agā.
Hoc tantùm vnum abs te vt obtineam permitte;
Vt post annum tuos apud parentes exactum, huc ite­rum
Commigretis: sat habeo, si stud impetro
Cū gratia. Nihil respondes? agè, non omitt [...]m neque
Desistam, priusquā hoc te exoraverim. Hic cū illius
Orata re [...]iniscor, nequeo quin lachrymem miser.
Mi pater, inquit singultiens, qua fronte ego paren­tes [Page 62] meo [...],
Quorum senectuti vnicū sum praesidiū, audeam
Descrere? tum pol vel quovis carnisice me
Immaniorem deputem. Qu [...] illis vita sine me
Non est [...]utura amar [...]ssima? Equidem mori
Mal [...]m▪ quā eos per me ad tantā calamitatē adigi.
Quid multis? his l [...]hrymis ad misericordiam
Reductus, facio illi agrè demigr [...]ndi copiam:
Omnemque rem familiarem, capras, boves,
Asinos, oves, servos, ancillas, reliquam (que) supellectilē,
Substantiámque tam auream, quàm argenteam,
Ex aequo cum ipso divido, lacrimans [...]dentidem▪
Tandem cùm perpeti non possem amplius, huc effu­gi for as.
Nunc ille abitum parat. At at, quīd hoc? perij mis [...]r:
Troch.
Omnes ex nostris aedibus simul ex [...]unt.
Totus tremo, horre [...]que, postquam horum mihi in
Mentem venit disc [...]ssus: ô dolor gravis!

Actus V.

Scena II.

TO [...]AEVS, RAPHAEL, RAGVEL, SARA.

Trochaici catalectici, senarij & septenarij, admistis paucis octonarijs.

SVperis meritò maximas ago gratias,
Cùm evenêre haec nobis frater prosperè. At
Quid remoratur coniugem? Raph Aegrè avellitur
Maternis complexibus, iamiam sequetur,
Scaz.
Atque eccam Tob. Et socer nescio quò clanculīs
Se subducebat modò Raph. Humani istud ingenij
Est argumentum. Amor parentum in libero [...]
Iamb.
[Page 63]Quantum valeat. equidem haud ignoràs Tobia.
Non animadvertis gnatae abitu hunc miserè solici­tarier?
Atque ea hinc clàm discessisse gratia,
Ne quod animo aegrè est cōspiciat? Rag. Occidimiser:
Quae posthac futura est vita, cùm in mentem venie
Solitudo? sed alio deflectunt viam:
Quid si reuocem? Heus, heus resistite. Raph. Tobia.
Socer est, qui revo [...]at. Tob. Profectò is est ipsus. Rag. Quid est
Mi fili, quòd ita properas? jamiam redijssem, paulu­lum
Si cessisses. Tob. Mirabar quonans abieras pater.
Rag. Non procul. Sed quid, tibi placet filiae
Dos? Tob. Regalis mihi est opulentia:
Quamquam dotata est satis, quae morata est bene.
R [...]g▪ Oh, patris simillimus! Hem filia,
Fac te tali dignam praebeas viro:
Illi (que) per omnia morem gerito. Sar. Dabo
Operam mi pater. Rag. Tum socerum, & socrum, qui tibi
Iam in parentum succedunt locum, haud minus
Quàm me, matrem (que) tuam reverêre. In domesticis
Administrandis negotijs, quae propria
Acatal.
Est matronae functi [...], vide sedulam
Naves operam vt quemadmodum foris maritus,
Iamb.
Ita tu rem domi augeas industria.
Sie foecundum Deus vestrum faciet connubium:
Liberos (que) suppeditabit tales, qui tuis
Coniugisque digni videantur maioribus.
[Page 64]Sar. Memorem dices te monuisse mi pater.
Rag. Caeterum tibi Tobia mi hanc in manum
Do, & tuae mando fidei: tu illi pater,
Posthac, tu maritus, tu patronus, tu. Tob. Ah, pa­ter
Ne lachryma: magnificentiùs habebitur, quàm si domi
Sit tuae. Sed est praeterea quippiam
Quod nos vis pater? Rag. Nihil, nisi vt bene
Et prosperè omnes valeatis. Sar. Vale
Mi pater. Rag. Vale, vale, inquam gnata, postre­mùm vale.
Discrucior animo: hoccine tam subitò mihi
In tristitiam commutatum gaudium?
O mutabilem ae volucrem rerum omnium
Conditionem! Sed quid inanibus me macero
Questubus? Vah, eijciunda haec hercule est
Pectoris mollities: nimis indulgeo mihi.
Generum nactus sum ex animi sententia:
Filia talem repperit virum▪ qualem ipsa ne
Sperare vnquam auderet. Asmodaeus procul
Aedibus nostris eiectus, cruciatur bolum hunc sibi
Ereptum esse è faucibus. Postremò, omnis res in va­do est,
Quapropter videndum, ne animi sit parum
Grat [...] nunc id incusare, quod votis frequenter vt
Eueniret, optaui ardentissimis.
Iamb.
Multa ex quo fuerint commoda, ejus aequum est ferre incommoda.

Actus V.

Scena III.

TOBIAS, RAPHAEL.

Septenarij partim recti, partim Zkazontes.

RE ipsa comperio mi frater, nullam rem tam ar­duam
Ac difficilem esse, quin levis facilis (que) fiat, si
Adsit alacritas; vel reditus hic, quàm mihi non est
Laboriosus prout nuper erat dis [...]essus. Iam Acrim
Vti vides de venimus, & adeò de via non sum
Defatigatus, vt vel Niniuen citra moram rectà
Hodie contendere luberet, ni coniuge, & grege
Seruorum, & ancillarum iumenta nostra agentiun,
Essemus impediti, quae relinqui haud expedit.
Raph. Est istud quidem vt dicis Tobia verùm mihi
Si hac t [...]re, quēadmodum in alijs hactenus, auscul­taueris,
Non hîc pernectabimus: vt quod superest viae,
Incunctanter perficiendum arbitror, Non te later,
Diem, quo nos domi [...]uturos pollicibamur,
Iampridem nuptiarum praeterijsse mora: patrem
Matrem (que) dolore simul atque metu contabescere:
Quem (que) diem illis annum videri. Tob. Nil quidem malim
Azaria: sed quid coniux, reliquaeque famulae,
Sen.
Quas iam fessas longinqua reddidit profectio?
His longius hoc die si sit eundum, periculum est,
Ne in media anhelae deficiantvia. Raph. Scio, sedeas
Committemus, apud quem modò prandebamus, ho­spiti.
Tob. Satin' tutô? Raph. Quidui? probe ego hominem [Page 66] novi, vir est
Fideisatis spectatae▪ Tob. Sed non noverunt viam,
Si solae consequantur post, nec vbi adhaerent vereor.
Rap. Eidem vt deducat dabimus negotium, insuper
Ninivē simulac pervenerimus, aliquot famulos viae
Pulchre gnaros, eis obviā mittemus. Tob. Quid? tibi
Si ex vsu istud fore videtur, age, lubens obtempero.

Actus V.

Scena IIII.

TOBAEVS, ANNA.

Trimetri Iambici.

QVotidie magis augetur mihi de filio
Solicitudo: & quo abest diutius, hoc eum
Desidero impotentiùs. Me nullus est
Opinor calamit [...]sior, neque cui magis
Bonae felicitates adversae sient.
Eheu, quot iam annos natali eiectus solo,
Hîc servitutem pertuli gravissimam?
Quot incommoda perpessus! denique quo nihil
Tum accidere mihi posse arbitrabar tristius,
Visuspolior miser. Tamen has vtcum (que) mens
Tul [...] hactenus aegritudines. Nunc vt nihil
Molestiarum desit, maior insuper
De filij salute mihi obijcitur metus.
Ad haec accedit vxor rixosa, haud leve
Profectò malum: cuius querimonijs mihi
Iampridem aures calent. At at, ostium crepat:
Mirum ni illa est, tacebo, vt quis fit audiam.
An. Sires mihi secundae essent de filio.
[Page 67]Et quas anxietates meum mihi confecit sili [...]rniū?
Tob. Ecce antiquū obtinet. An. Qui modo for as sibi
Dum verba parata sentit, nescio quò prorepserit.
Sed opportune illum hîc stantem reperio: adoriar,
Vt in eum quod animo aegrè est, evomā ▪ bone
Vir salve: ecquid remoratur filium? viden'
Tuo consilio iam me miserè solicitarier?
Infortunatior pol me mulier nec est,
Nec fuit vnquā, tali viro quae nupserim.
Tab. Ah, pergin' linguae vti petulantia? quasi
Isthic minus meares agatur quàm tua.
Si quid nobis adversi fortè evenerit,
Mihi maior sustinenda est portio: atque ob id
Nequaquā eares mihi neglectui fuit.
An. Nisi fuisses incogitans, pecuniam
Hanc perdere maluisses, quā periculis
Tot tantisque obiectare filium: neque
Ignoto commisses adoloscentulum.
Tob. Muliere inqua nihil quicquā iniustiu [...],
Quae, nisi quod ipsa facit, nihil rectum putat.
Opinione melius res cedet arbitror.
Scaz.
Non cogitas quā longè hinc absit, & nosti
Mores hominū, ad numerandum quis (que) est tardior.
An. Tandē huc tua se recipit oratio? virum
Nonne a [...]ebas Gabelem esse optimae fidei,
Quicum vel in tenebris micare sit tutissimum?
Si incolumis esset, iam hîc adesset sat scio:
Quando iampridem dictus praeterijt dies.
Tob. Non cessabis dijudicare istud prius,
Quàm quid veri siet certò res [...]iveris.
[Page 68]An. Ah, nescio quid mihi animus praesagit mali.
Tob. Noli te macerare obsecro: quin pectore
Quieto sis potius. Quid lucri sit, tibi
Sisolicitudinem adfers cùm idem sit vel
Nolemi perferendum tamen? An. Eheu, mihi hîc
Sola videor, ille quia hinc abest diutius?
Et eius mihi curae est salus. Tob. Adeon' putas
Me omnem penitus exuisse humanitatem, vt hoc
Dimet.
Non mihi itidem, vt tibi doleat?
Sed quid profuerit, si me pergam affligere?
Quid aliud quàm malum conduplicem mihi?
Multum i [...]v [...]rit animus in re mala bonus.
An. At vereor, si modò viuit, ne miseram alicubi
Vitam in sordibus [...]rumnis (que) exigat. Tob. Pergin▪
Scaz.
Eandem nobis toti [...]s cantiunculam
Occinere? interijt, perijt, quid sit nescio:
Quin ipsum salvum tibi iam spero propediem
Hîc adfuturum▪ An. Spe niti miserrimum est:
At vtinam ita Deus faxit. Tob. Faciet, fac modò
Diuinae ne diffidas munificentiae.
Septen.
An. Mi vir, nescio quos procul huc adventare con­spicor:
Duo sunt, alter filio, alter haud multum
Scaz.
Dissimilis ei, cui est commissus, adolescentulo.
Tob. Faxit Deus vt sit filius. An. Ita spero quidem.
Septen.

Actus V.

Scena V.

TOBIAS, RAPHAEL, ANNA, TOBAEVS.

Trochaici septenarij, & octonarij catalectici.

QVam nos exoptatos arbitrare parentibus
Venturos Azaria? Raph▪ Lachrymabunt prae [Page 69] gaudio
Tobia, vbi salvos redijsse nos conspexerint.
At vide ne nostrarū admonitionū nunc immemor
Sis: tenes quid dicam? de felle loquor quo patri
Amissū restituas visum. To▪ He, teneo. Quid putas
Successurū si experiar? dic sodes! Raph Non minùs
I [...]verit bîc felle, quā cor in abig [...]ndo Cacodaemone:
Tantùm divino confisu [...] numini, Deum
Ora, vt nostros conatus sua secundet gratia.
An. Quo propiùs accedunt, & quo oculos intendo acrius,
Hoc illis mihi videntur similiores. To. Quid ais? ah,
Iamb. 2.
Nunc demum crucior nihil mihi prospicere oculos.
Raph. Tobia, patrem & matrem pro foribus stantes conspicor.
Tobi. Sunt? hem, certe sunt: qua gratia hîc consi­stant nescio.
Raph. Nostrum opperiuntur adventum. An. Certè ipsus est
Mi vir. Tobae. Hem, quid ais? An. Cum codē qui­cum
Acatal.
hinc est profectus
Comite: procurram obviam, atque in amplexum illi proruam.
Tobae. Rape me sodes tecum, quid me solum deseris?
An. O mi gnate, ò gnate mi, salvum te gaudeo
Advenisse. Tobi. Credo mater. An. Salva sum qua
Acatal.
te valentem
Atque incolumen redijsse intuear. Tobi. Sed quid pater?
Valuitne vs (que)? An. Eccum tibi pro foribus. Tobi. In­terij [Page 70] miser,
Interram, dum te consequitur, proculab aedibus
Senar. 3.
Pronus illabitur. Ah, quam vereor nè laeserit
Se: properemus, vt tollamus. Mi pater,
Quidnam hoc est mali? siccine te hîc esse humi
Prolapsumi dolet ne quippiam? Tobae. Nihil
Omnino mi fili: & si quid doleret, nunc vel immori
Iamb.
Mihi tuis dulcissimum foret complexibus.
Tob. Frustra me salvum reversum arbitrare, nisi &
Te pater mi incolumem, ac salvum offenderem. To. Deum
Immortalem? prae gaudio quid agā, vel quid loquar
Planè nescio. Nulla mihires posthac potest
Tanta intervenire, vt aegritudinem adferat.
An. Mi fili, Deus novit quam miseram exegerim
Te absente hîc vitam. Tob. Hem Tobia, redistin' solus? hospitem
Nonne reducis tecum Azariā? Tob. Quid ni pater?
Tobae. Vbi is est? Raph. Praestò sum Tobaee. Tobae.
Cedò manum
Mifrater▪ quo te amplectar, & exosculer. Tibi
Benefaxim lubens, qui incolumem mihi restituis filium.
Sed quid? qua vos gratia istuc miseram,
Accepistis argentum â Gabele? Tobi. Ad assem mi pater,
Conspecto chirographo numeravit protinus.
Tob Bene me hercule factū gaudeo▪ Rap. Imo s [...]scias
Quid boni adferamus praeterea, tum istud magis
Dixeris Tobaee. Tobae. Quidnā amabò? Rap. Idque [Page 71] triumphaveris
Seriò. Tobae. Quin dic, quid est? Raph. Adducimus tibi [...]urum. Tobae. Hem
Tobia, vxorem iniussis meo? Tibi. Ga [...]debis, sat scio,
Pater, vbi cognoveris cuius sit filia.
Tobae. Cuius▪ Tobi. Raguelis cognati nostri. Tob. Hem, bene,
Ita me Deus amet. factum. Audin' vxor hic quid dicat? An. Oh,
Quid ni audiam? at vbi illa est? Tobi. Acrieam re­liquimus,
Senar.
Cum grege ancillarum, & seruorum, boves, oves,
Asinos, & camelos huc ad nos trahentium.
Quam simulsi adduxissem, multo huc venissë serius:
Et sciebam quant opere vos nostra afflictaret mora.
Tobae. Vnde tanta pecudum, & mancipiorum copia?
Tobi. Cuncta haec Reguel gnatae dedit doti. An. Oh, lachymae mihi
Erumpunt prae gaudio. Raph. Tum tantam auri, ar­genti (que) vim,
Ut regalem vos videre eredatis opulentiam.
Tobae. O ingentem numinis divini munificentiam!
I nunc vxor, ac Deum nos destituisse clamita.
An. Mi vir, peccatum [...] me maximum est▪ sed non oportuit
A vobis relictam. Tob. Quid si nos nostrum Sy­rum.
Illis obviam mittamus? An. Certe si ille occurrerit▪
Multo propius ibunt, & minor futura erratio est.
Nam viae peritissimus est. Tob. Mater, consulis probe.
[Page 72]An. Intrò igitur concedam, vt hoc illi dem negotij.
Iamb.
Nisiquid dissentis mi vir. Tobae. Iube properet quan­tum potest.

Actus V.
Scena VI.

TOB AEVS, TOBIAS, RAPHAEL.

Versus eiusdem generis.

NVne experior illos nequaquem frustrari Azaria
Qui in Deo omnem spem fiduciam (que) collocant.
Hoc si & tibi mi Tobia persuaseris,
Seuar.
Ad cundem modum cuncta tibi suecedent bene.
Tobi. Adnitemur pro virili mi pater. Raph. Nunc Tobia
Fel quod dixi profer, eo (que) patris leniter
Illinito oculos. Tobae. Quam rem tu nunc occipis
Fili? Tobi. Sine pater, profuturū confido. Tobae. Vide
Sodes ne malum proremedio nobis exasperes.
Iamb.
Tobi. Nihil est quod metuas pater. Raph. Vin quod libenter audias
Nunciem tibi Tobaee? hodie pristinum tuis
Oculis visum restituet Deus. Toba. Mi hospes vti­nam ratum
Sit quod praedicas. Tobi. Cave eius pollicitationibus
Diffidas: nihil enim vnquam consilio illius
Iamb.
A me est susceptum, quod non successerit feliciter.
Dic as divino aestro percitum: adeo nihil ipsum fugit:
Huic vni hoc nostrum acceptum referri convenit bonum:
Vtpote cuitts suasu, at que impulsu sunt transacta omnia.
[Page 73]To. Seio fili, at (que) ob id magis solicitus sum, quo mun [...] ­re
Hanc tantam erga nos compensem beneficentiā.
R. Si vobis quid feci, aut facio, mi senex, quod prosuit
Istud haud mihi, sed divinae debetur gratiae:
Ac proinde nihil àte pretij repeto. To. Ah, nimiū me putas
Ingratum. Certū est, nunc tibi contrà referre gratiā,
Vt penes me esse positum pietatis praemium scias.
Quodcunque à me donum optaris, optatum feres.
Ra. Nil moror munera: abunde mihi magnū praemiū
Arbitror relatū, quando id quod feci gratū esse vobis
Cōspicio. To. Tace sodes: non cōmittam ingratitudinis
Vt crimen, quo vix scio an aliud detest [...]ndum magis
Reperiatur flagitium, incurrisse videar: atque eo
Genere prognat [...] sumus, vt nos dedeceat admittere
Quicquā, quod hominum vulgus merito irrideat: at
Quid mihisolito acrius pūgant, ac pruriant (nescio)
Oculi, vix manū abstineo. Rap. Fricaquantum potes:
Mox sqammae, quae nunc inpediunt visum, decident.
Tobae. Oh, vide amabò, ne me frustra in laetitiam cō ­ieceris.
Raph. Itane parvā mihi apud te esse fidem? ah, absit dubitatio.
Iamb. [...].
Tobae. Nil dubito quicquam: tu modo quod facto est opus, impera.
Raph. Nihil ad hanc rem necesse est amplius: vide
Solùm, ne quod Deus indulget, tibi tua
Intercipiat diffidentia, Sed intrò statim
Hinc concedamus: volo vniversam familiam tuam
Admirandū illud spectare prodigtū. Tob. Agedum,
Duc me. Ecquis me fortunatior futuru [...] est, (si lubet)
Si quidē te ô coelumiterū mihi detur contempl [...]ri [...]r!

PERORATIO.

Iambici Trimetri.

NOn est quod hîe moremini diutius,
Hos nostros qui spectastis ludos scenicos.
Intus fi quid restat, peragetur clanculum:
Ibi visus pio restituetur seni,
Divinum (que) exhibebitur spectaculum,
Sea [...].
Ludis non exprimendum scenicis. Sed quid
Mihi spectat [...]res occipitium obvertitis?
Resistite paulisper. Prius quam hinc domum
Vos recipiatis, audite, prec [...]r paucula.
Quaecunque sacris continentur literis,
Ad nostram sunt salutem prodita. Hic senex
Tobaeus, invictae exemplar patientiae,
Tot vndique circumseptus calamitatibus,
Nec animum despondens tamen; quem non, licet
Gravissimis intricatum infortunijs,
Eò sua reducat toler antia,
Ut temporarij iactura commodi aut
Nihil quic quam moveatur, aut certe minus
Se pergat affligere? ratus quod à Deo
Immittitur, quamvis molestum ac asperum
Appareat, nihilo minus tamen fibi
Saluti fore: quin hunc suum luctum brevi
In gaudium commutatum iri: cùm nihil
Adeo in rebus terrenis firmum, stabileque
Esse intueatur, quod non aestuario
Quodam cursu modò huc, modò illuc fluctuet.
Eant nunc mortales insipientissimi, ac
Deo diffisi, ob res tam moment aneas
[Page 75]Coelum mari commisceant: his perditis
Sese interijse clamitant, cùm tot Deus
In hunc praeter spem olim contulerit commoda.
Nec erit hodie ipsius manus contractior,
Si nos hac dignos praebeamus gratia.
Sed quidnam Tobiae monet connubium?
Et interempti septem Sarae coniuges?
Adeste huc adolescentuli, qui vxorijs
Animum adiunxistis complexibus: audite quod
In rem vestram futurum est maxime. Hi viri
Septem, quos sacra caes [...]s narrant Biblia,
Raram stupentes sponsae pulehritudinem,
Brutorum animantium ritu, libidinis,
Non procreandae prolis studio, amplexui
Formosae inhiabant coniugis, salacium
Canum in morē. Atque ob id vix dum ingressi torū ▪
Pereunt, & in atrum protruduntur Tartarum.
At Tobias pudicitiae memor, ac Deo
Suam precibus vitam commendans, dolos
Impuri evadit spiritus: & fructibus
Exoptatitutus potitur connubij.
At (que) haec ob id nunc repetimus verbosiùs,
Vt & illorum interitus, exitium (que) miserabile,
Septen.
Et huius felicissimi in rebus omnibus
Successus, à lascivia vos avocent:
Ne ijsdem Asmodaei irretiti cassibus,
Supremi vindictam incurratis numinis:
At que ita tandem simili plectamini modo.
Ualete, & si placuit quod actum est, plaudite.
FINIS.

IVDITHA. ACTORVM NOMINA.

  • HOLOFERNES impera­tor Assyriorum,
  • MOABVS duces militū.
  • AMMONIDES duces militū.
  • ACHIOR, Ammonita.
  • THRASO milites As­syrij.
  • LABRAX milites As­syrij.
  • BAGOAS, cubicularius Holofernis.
  • 'OS [...]AS, Consul Be­tuliensis.
  • IOACHIMVS, sum­mus sacerdos.
  • SADOCVS ciues Betu­liēses
  • MELCHIAS ciues Betu­liēses
  • AZARIAS ciues Betu­liēses
  • IVDITHA vidua,
  • ABRA, Iudithae anc.

PROLOGVS.

Trimetri Iambicj.

SAlutem vobis exoptamus plurimam
Viri colendi, cives (que) humanissimi:
Quicun (que) ad ludos hos spectandum scenicos
Alacres frequentes (que) huc confluxistis. Agite dū,
Non multis verbis, aut oratione vos
Prolixare morabor. Sed quam acturi sumus,
Paucis hîc corám narrabo comoediam:
Et quis sit ille, eam qui nunc dedit novam.
Schonaeus nostrae archididascalus scholae,
Quia suam vobis antè probari industriam
Saepe animadvertit, aliam rursus fabulam
Profert: ne (que) prophanā tamen: at piam, & sacrā,
E sacro Bibliorum sumptam codice.
Quodcunque ei tempus vacuum à scholasticis
Negotijs conceditur, id omne huic studio
Libenter impendit. Neque inutilem suam
[Page 77]Operam, aut laborem studiosae pubi, neque
Vobis ingratum fore putat, seu literis
Divinis, seu politioribus animum
Dicastis artibus. Nam quemadmodum suam
Orationem à veterum poetarum stylo,
Phrasique procul abesse confitetur, ita
Hoc quicquid est aut iacturae, aut dispendij,
Eo pensatum vtcunque existimat, nihil
Quod hîc vsquam aut obs [...]aenum, aut turpe, aut lu­dicrum,
Nihil quod sit teneris offecturum auribus,
Verùm pudica, casta, verecunda, ac pia,
Quae audituri estis, comperietis omnia,
Itaque non desunt homines docti, qui illius
Legunt libenter, & probant coemodias:
Quorum sequi vos nunc mihi videmini
Sententiam: quos attentos, ac beneuolos,
Et cum silentio auscultantes conspicor.
Nunc ne quis vestra abusum esse patientia
Me dicat, si suspensos hîc diutius
Vos teneam: Eia, aures admovete sedulò,
Huius periocham dum recito actiunculae.

Comoediae Periocha.

HOlofernes dux Assyrici exercitus, potens
Bello, & rebus praeclarè gestis efferus,
Gravi obsidione vrbem Betuliam premit.
Cives suis diffisi viribus, Dei
Subsidium implorant. Deinde aquae penuria
Laborantes, statuunt sese hosti dedere,
Nisi intra quinque dies ipsis opem ferat
Deus. Quod simulac rescivisset [...]uditha,
[Page 78]Cùm Ozia Civitatis principe grauiter
Expostulat. Hinc divino afflata numine,
Noctu cum ancilla castra ingreditur hostium:
Scite (que) fictis Holofernem fallit dolis.
Quem postea vino immoderatè hausto obrutum
Cum obtruncasset, secum auferens caput, ad suos
Revertitur. Hostes, subito perculsi metu,
Fugium, Israelitidae victoria,
Praeda (que) potiti, summum collaudant Deum.

Actus I.

Scena I.

HOLOFERNES, MOABVS. Iambici senarij & septenarij.

ESt isthuc per Iouem datum mihi, feliciter
Ac prospere vt eveniant, quae facio omnia:
Nam in quācunque orbis partem cum meo accedo
Exercitu, metus continuò maximus,
Ingensque illic exoritur trepidatio.
Nec vlla est vsquam civitas, neque regio
Tam natura loci munita, aut viribus
Opibus (que) potens, resistere quae audeat mihi:
Quin omnes, simulac adventare me procul
Resciverint, protinus accurrant, & se, & suas
Vrbes, munitiones, ac propugnacula, quibus
Confisi, quoslibet alios hostes procaciter
Contempsere, at (que) aversati sunt hactenus,
Vltro dedunt supplices: per omnia
Troch.
Praeceptis, mandatis (que) parentes meis.
Ex qua quidem re tam feliciter, atque fortiter
Gesta, summam profectò apud regem meum
Laudem, praemiáque magnifica, ad haec gloriam
[Page 79]Memorabilem, at (que) adeo decus immortalo apud
Posteros meconsequuturum confido.
Troch.
Quandoquidem vna haec viris principibus est via,
Qua ad honorem nunquam interiturum, aeternam (que) nominis
Memoriam emergant: cum ignavorum, at (que) inertiū
Hominum fama, vnà cum vita intereat turpiter.
Troch.
Quod pol dedecus, & evitasse me hactenus scio, &
In posterum me spero, vitaturum sedulo.
Sed inter haec tam multa, quae ex animi sententia
Mihi succedunt, vnum illud hercle me malè habet,
Quod hos Betulienses, reliquum (que) Israeliticum
Populū audio etiam nunc imperium aspernari meū.
Quod equidem modò mihi retulerūt quidam, quibus
Credo satis. Atque adeò ex co id verissimum
Esse, facilè pol intelligi, atque perspici
Potest: quòd nullos adhuc, aliorum malis,
Et cladibus admoniti, legatos ad me miserint:
Neque de dedendis civitatibus suis
Interse aut egerint, aut cogitaverint quicquam.
Scaz.
Sed faxo ne id inultum auferant: neque ego contu­meliam
In me tam insignē impunitam relinquēdā arbitror:
Quin totū hoc recutitorū hominū extirpabo genus.
Mo. Isthuc pol rectè princeps illustrissime, hem
Laudo, nihil enim in eos tam crudel [...] vnquam statu­eris,
Quin pejora meriti sint sceleratissimi.
Hol. In vtram (que), vti apparet, nunc aurem dormiunt:
At ego jam illos, vt digni sunt, cōmovebo sacrilegos.
Quise neque edictis, neque vllis legibus
[Page 80]Teneri existimant: qui nos illudendos sibi
Proponunt audacissimi. Mori nos satius est,
Quā non hos indignis modis vlciscamur mastigia [...].
Sed opportune huc ad me accidet Achior.
Octo.
Ex illo quaeram quodnam hoc sit hominum genus:
Tum quae eorum sit confidentia, qui maximo suo
Troch.
Malo, adversus stimulū, vt aiunt, calcitrare audeāt
Hic illum dum propius accedit, opperiar foris.

Actus I.

Scena II.

ACHIOR, HOLOFERNVS, MOABVS, Senarij, & septenarij Iambici, admistis paucis octonarijs.

DVcis Holofernis vocem audire visus sum mihi.
Atque eccum, accedam, & colloquar. Salvet [...] plurimùm
Dux invictissime. Hol. Salue Achior. pol commod [...]
Huc advenisti: nam est in quo nunc mihitua
Opera, atque consilio sit opus. Ach: Si in me quid est
Princeps honoratissime, quo tibi queam
Prodesse, agedum impera: quodcunque volueris,
Effectū dabo protinus. Hol. Hem, laudo, sed est quod te rogem.
Ach. Quid obsecro? Hol. Dicam. Cùm omnes, quot­quot in his sunt regionibus.
Magno metu, atque horrore nos sibi extimescendos putent,
Et cum ex varijs locis, atque vrbibus vndique
Ad nos cūcti accurrant, ac supplices tēdant manus
Quid causae sit miror, cur praefractū hoc & pertinax
Apellarum genus, arma aduersus nos sibi
Sumenda, ac nostrum imperium contumaciter
[Page 81]Contemnendum, atque reijciendum existiment.
Praeterea montes, & viarum angustias
Occupare munireque conentur potiùs, quàm,
Troch. 2.
Quod suo cum exitio nihilominus erit eis
Faciendum postea, sese dedant nobis. Achi. Dicam herculè
Quod sentio: & verum dicam dux ornatissime:
Mentiri enim non est meum. Hol. Age loquere,
Nam audire gestio. Ach. Populus hic cōtemptis Dijs
Deabus (que) omnibus, quos diversos regionibus
In diversis alij colunt, vnum Deum,
Coeli, terrae (que) conditorem, veluti illi sibi
Persuadent, observant, & venerantur religiosissime.
Cujus praecepto olim obsequentes, cùm fames
Ingenstotum terrarum vrgeret orbem, expatria
Procul in Aegyptum se contulerunt. Atque ibi
Per quadringentos annos, ant eo amplius,
Miriseorū soboles, ac propago amplificata est modis:
Dein cum iniqua, atque intolerabili tyrannide
Regis premerentur, opem, & subsidium sui
Dei precibus imploraverunt supplices.
Qui ipsorum misertus, varijs, & inauditis cladibus
Totam Aegypti regionem ita afflixit, vt eos,
Troch.
Necessitate tandem rex coactus, missos fecerit.
Quos tamen haud multo post, mutata in diversum sententia,
Armata cùm insequeretur manu, in mari, quod per­vium his
Effecerat Deus, refluentibus aquae fluctibus,
Vnà cum Pharaone totus interijt exercitus.
[Page 82]In quo equidem Aegyptiorum interitu isthuc fuit
Memorabile, quòd ne vnus quidem superfuerit,
Scaz.
Qui tantae cladis nuncius esse posset. Mox
Montosa, ac solitaria ingressi loca, cum cibi
Et potus inopia laborarent, amari
Fontes divina eis sunt educati gratia.
Actal.
Panisque quo se exaturaverunt affatim,
Ecoelo illis (nunquam audito) depluit modo.
Troch. 2.
Porro quod magis etiam est mirandum, inermes
Cùm essent, hostes tamen vicerunt quostibet,
Deo pro ipsis pugnante Ne (que) vnquam rex fuit,
Aut princeps, aut monarcha quispiam, licet
Opibus▪ & copijs fuerit adiutus maximis,
Qui non adverso Marte, & infeliciter
Plane cum eis bellum gessit, dum se suo
Morigeros, atque obsequentes praeberent Deo.
Quem si quando sprevissent (quod quidem ab eis fa­ctum
Troch.
est saepius)
A quovis sunt superati, ac debellati protinus.
Quare priusquam illos adoriaris, haec
Quo pacto se habeant mi domine, velim omnia in­quiras
Scaz.
Et perseruteris sedulo. Quod si in Dei
Sui cultu etiam nunc eos persistere intellexeris,
Frustrate fatiges, atque actum, quod aiunt,
Aga [...]; cum vinci, aut superari nequeant, donec Deum
Troch.
Istum, de quo dixi, propitium habent sibi.
Hol. Vah, sacrilege, nae egote pro istis dictis exer­ceb [...] probe.
Mo. Dignus pol est, qui indignis intereat modis.
A. Cōmovi▪ vae misero mihi. Ho. Quid tecūmussitas
[Page 83]Scelus? Ach. Nihil hercle mi domine, nisi quod consilium liberum
Oportere esse existimo: neque graviter,
Aut iniquo animo ferendum, si quid fortè sit
Troc. 3.
Dictum, quod placet minus. Hol. Etiam loqui
Mecum audes, aut quicquam mutire verbero?
Agedum, iam faxo experiaris, quàm sit potens
Ignauorum istorum Deus, quem tu mendacibus,
Uanis (que) nimium hîc nobis vexisti praeconijs.
Ach. Me miserū, qui nunc quāobrē accuser nescio.
Hol. Ah, nescis impudens? iam iam factā vt scias.
An tu me nebulo dignum putas, quem irrideas,
Et quem tam aperte fallere incipias dolis?
Ehodum, comprehendite illum, & ad Betuliensis viros
Istos fortes, si dijs placet, atque strenuos,
Vinctum deducite, vt cum illis intereat: & suo malo
Discat, in vniverso terrarum orbe praeter
Troch.
Assyriorum regem, nullum vsquam reperiri Deū.
Ach. Heu me infelicem? quid feci, aut quid cōme­rui obsecro?
Hol. Abripite eū in quam: quid statis stipites? Mo. Nisi
Sequitur, pugnos in ventr [...]m ing [...]rite venefico.
Hol. Scelerate tu tuo indicio quasi sorex perijsti ho. die.

Actus I.

Scena III.

THRASO, LABRAX, ACHIOR. Eiusdem generisversus.

Qvid restitas? vah, sequere sceleratissime,
Nisi obtorto collo te malis protrahi,
[Page 84]Lab. Cessator, perge. A [...], [...]rucior mihi deesse bacu­lum,
Quo scapulas huic conteram impurissimo.
Troch.
Ach. O indignumfacinus! quid peccaui miser?
Thr. Tace nequā. Ach. Si illū qui ex animo cōsul [...]t,
Affligendum▪ & perdendū existimat, quid facietei,
Qui aut damnum dederit, aut mal [...]m? Lab. Vetus
Scaz.
dictum est,
Malum consilium consultori pessimum.
Idque adeo miror, quomodo tam ineptum quid tibi
In mentem potuerit venire bomo stul [...]issime.
Ach. V [...]res est dixi, atque herculeid quod sentio:
E [...] me nihil mentitum congnosceris posteà.
Th▪ Nugae sunt, quas adfers, morae (que) fabulae.
Lab, Mihi pol quidem non fit veri simile, neque cō ­mentum placet.
Sed agedum properemus▪ Rursusne restitas
Ignave? pugnum nisi sequeris in os impingam tibi,
Ach. Nae ego sim infelix, qui pro consilio bono,
T [...]m m [...]lam ineo gratiā ▪ T. Quid gannis impudēs?
Pretium fers obstultitiam te dignissimum.
Ach. Isthuc quidē mal [...], quàm ob peccatum. n [...]m, quod sciam,
Malipol comm [...]r [...]i nihil. Lab. Tun'te nihil
Commeritum dicere etiamnum audes furcifer?
Scaz.
Qui hos Israelitas homi [...]s ignavissimos,
Nullis aut copijs, aut viribus vinci,
Aut superari poss [...] ass [...]ris? Dignus pol qui in cru­cem hi [...]c
Absque vlla abripiaris mora. Thr. Vah, non vides
Quanta & regem Assyriorum invictissimum,
[Page 85]Et Holofernem, fortissimu [...] nostrum ducem
Afficias contumelia, cùm con [...]ra imbelle hoe homi­num genus
Tr [...]h. 2.
Nequicquam no [...]pugnaturos praedicas? Quibus
I am totus terrarum orbis victas praebet manus?
Et quorum vim nullae vsquam nationes sufferun [...]?
La▪ Sapiēter pol quidē à nostro ducefactū existimo,
At (que) ad [...]o ex re tua: qui ab his, quorum potentiae
Opibus (que) ne diffidis, te distrahendum censuit:
Et ad eos ablegandum, qui insuperabili
Virtute praeditise aduersus nos, & te suum
Patronum, defendent, atque tuebuntur optimè.
Sed nescio quos huc procul adventare conspicor,
Fundis armis (que) instructos. Ex Betulia
Vrbe huc illos speculatum exivisse arbitror.
Nos ad latus huius montis, si videbitur,
Secedamus, parumque isthac à recta [...]lectamus via:
Troch. 2.
Ne pauci temerè in multorum incurramus manus.
T▪ Placet, age propera, at (que) os vide vti cōprimas sce­lus.
Uah quid cū [...]tare? moue te inquā carnif [...]x.
Ach. Moueo hercuè s [...]dulò. Th. Video, sed promo­ves nihil.
Ehem Labrax, neque hîc morandum nobis diutius,
Ne (que) propiùs ad vrbē accedendū existimo.
Quare arboriisti, quā haud procul hinc ab [...]ss [...] con­spicis,
Manibus▪ at (que) pedibus alligatum eum relinquamus,
Nobis (que) consulamus in tempore. Lab. Agedum, pla­cet:
Scaz.
in pedes
Nos nunc conijcia [...]us quantum possumus. Th. Age,
Praecurre▪ consequor.—

Actus I.

Scena IIII.

ACHIOR, SADOCVS. MELCHIAS.

Eiusdem rationis versus.

—Eheu miseriam! Itane me hic
Relinqui solum? aut à feris
Dilacerandem, aut media periturum propedi [...]m?
Dimet.
O barbaram crudelitatem▪ ò pectora
Quavis immaniora tigride! Sad. Eho Melchia,
Satis pol, satis inquam proculiam progressi sumus.
Nam vere [...]r si pergamus ire longius,
Ne ab hostibus circumventi pereamus infeliciter.
Mel Nihil adhuc nobis periculi est. Ach. Sed pro­pius huc
Ad me in vas [...]e isthac accedentes video, nescio
Quos; vocem hercle intendā, & eorum, quicunque sunt▪
Implorabo op [...]m. Si pereundum est, manibus
Troch.
Hominum, quàm laniatu ferarum me malim mori.
O populares, accurrite, mihique
Auxilium f [...]rt [...] misero, accurrite obsecro,
Atque infelicis vos miserescat mei.
Mel. Quem hic audio vocifer [...]ntem, & calamita­tem
Troch.
deflentem suam?
Deus bone, quid istu [...] monstri est? homin [...]m arbori hic
Ego alligatum esse video. Sad Eho M [...]lchia,
Video [...]go quoque. O prodigium! hinc quan [...]ū pos­sumus
F [...]gi [...]mu [...], & ad vrb [...]m r [...]ct [...] r [...]urr [...]us via.
M [...]l. Ma [...] pauli [...]p [...]r Sadoce. Ac▪ Acce [...]i [...] propius
Viri hum [...]ss [...]i, & i [...]noc [...]i s [...] v [...]ni [...]e m [...]hi▪
[Page 87]Sad. Iusidias her [...]nle ego hic nobis positas ess [...] video M [...]lchia:
Quare fugiamus inquam, dum sugiendi datur
Copia. Mel. Quin accedamus potius, nihil periculi est
Cum neminem hic vi [...]amus vsp [...]m. Sa. Nequeo
Mirari, neque conijcere quidrei siet:
Nisi quicquid est, ad illū ego istuc accedere nō audeo▪ satis
Nam insidias metuo nimis. Ach. Adeste [...]od [...]s
Catal.
Viri, omnemque ex a [...]imo abijcite formidinem:
Scaz.
Nihil enim hîc vobis ev [...]t mali. Mel. Quaeso
Quid tu hominises, aut quis te alligauit ad arborem
Hanc? & quodnam ob facinus? Ach. Nullo hercule [...]erito id
Mihi contigit meo. Sed cujates estis viri,
Aut quibus venistis è regionibus?
M. Ex vrb [...] hac proxima speculatum huc egressi su­mus.
Troch.
Ach. B [...]tulia? Sad▪ Scilicet. Ach. O factum bene! nullos ego
Pol nunc mihi malim dari▪ Sad. Quid ita? ced [...].
Ach. Dicam: sed hoc vti sciatis priùs volo:
Me vestra causa indignis hisce esse acceptum modis.
Me. Quid ais, propter nos haec tibicōtigisse praedicas?
Ach. Ita est prosecto vt dico: soluite m [...] obsecro,
Rē omnem, vti sese habeat, vobis cōm [...]moraboordine.
Me. Hem solvamus eum▪ ac disrumpamus vincula.
Ach. Gratiam habeo vobis, & quoad v [...]uam habitu­rus sum max [...]mam:
Et majorem e [...]iam precor, vti vobis referat Deus.
Sad. Probum esse te [...]ua indicio est oratio,
Quae cujusque vt vita est declarat maxime.
[Page 88]Sed nunc eloquere sodes, quod promittebas modò,
Cum nostra causa haec te passum diceres.
Ach. Faciā, at (que) lubens [...]uidē: sed nimis ego hercule
Troch.
Vobis metuo male. Sad. Quid ita? Ach. Nescitis quo in malo
Et in quanto periculo sitis miseri. Mel. Mitte obsecro
Ambages, remque omnem vno verbonobis expedi,
Ach. Lōgum foret, si hic vobis cōmemorem omnia.
In vrbem vestram me deducite potius:
Ibi conuocatis civitatis proceribus,
Rem omnē vobis narrabo ordine. Sad. Mones probè,
Atque ideotibilibenter hîc obtemperabimus. Ach. Bene
Pol facitis. Agedum properemus, res non patitur moram.

Actus II.

Scena I.

OZIAS, ACHIOR, IOACHIMVS.

Trochaici senarij & septenarij.

Pro Deūimmortalem [...]acinus indignum Achior,
Quid narras? actū est, siquidem tu haec vera praedicas
Ach. Est vt dixi Ozia: putes hominē furore percitū.
Iamb.
Ozi. Heu me miserum! itane obstinate operā dat, vt
Nos affligat innocentes? Ach. Quin ego iam brevi
Hic eum futurum cum omni exercitu esse existimo.
Ioa: O efferam hominis immauissimi dementiam!
Ah, nullone nos pacto tyrannidem,
Ac crudelitatem illius evitare
Poterimus? Ach. Ioachime, quid cum illis agas
Qui ne (que) ius, ne (que) bonū, ne (que) quid aquum sit sciunt:
Nec quicquam faciunt, nisi quod lubet▪ Ozi. Eheu miseriam! vt nihil
[Page 89]Est diuturnum, aut stabile in rebus mortalium!
Iam aliquot hic annos in pace, ac sine periculo
Iamb.
Viximus: at ecce rursus de improvisò exoritur hic
Holofernes, homo importunus pol, atque impius,
Qui hoc vnū studet, huc (que) omnibus incūbit viribus,
Quo hanc nobis tranquillitatem extorqueat infeli­cibus:
Nosque feritate discruciet, & excarnificet sua.
Iamb.
Cum tamen à nobis ei nulla vnquam orta sit
Iamb.
Iniuria, seduloque caverimus hactenus,
Ne illum aut dicto, aut facto offenderemus. Ioa. Ah,
Iamb.
Quis pectore tam duro, atque adamantino est,
Cui nonlachrymas isthaec excutiat calamitas?
Verum quid agemus nūc, aut quid consilij capiemus
Acatal.
Ozia? Ozi. Nescio herculè, nisi hoc vnum, quod sors feret,
Vt forti, atque magno animo feramus: & in Deo
Omnis spes sit nobis. Ioa. Hem piè atque fortiter,
Laudo: nam si ille opitulari dignetur, facillimè
Hominis impotentis, & furiosi declinabimus,
Atque avertemus iniurias. Nihil enim agit,
Ae frustra se defatigat, cum Deo
Quisquis pugnare parat. Id (que) adeore ipsa frequēter
Experti sumus. Ozi. Scio isthaec esse ita vt
Dicis Ioachime: & tamen quando in mentem mihi
Acatal.
Nostra veniunt delicta, haud mediocriter vereor miser,
Ne ille nos deserat, & ab hoste immani, at (que) effero
Superari sinat. Ioac. Peccavimus hercule
Frater, fateor, ac poenam, commeru [...]mus gravissimā
[Page 90]Sed re [...]ipicamus, & quòd perpetrauimus
Iamb.
Crimina, agnoscamus, atque confiteamur supplices:
Nullum est delictum, cui non benigne ignoverit
Deus,
Siquidem ex animo eius poenitere nos conspexerit.
Ozi. Verè tu pol isthuc dicis, atque vt te decet.
Quapropter nihil jam nobis restare arbitror,
Nisi vt ad divinam confugiamus clementiam,
Anteactae deplorantes crimina,
Iamb.
Hoc vnicum in his nostris calamitatibus
Confugium, hoc tutum salutis nostrae asylū existimo.
Caeterum tibi Achior pre indicio gratias
Agimus maximas, animoque infracto vti
Sis [...]ramus. Insaniat Holofernes, suisque
Contumacibus verbis, atque minis impijs
Coelum territet: nihil efficiet: modò quod fore
Confido, Deum propitium habeamus nobis. Ach. Hoc quidem
Hercule haud dubium vnquam fuit mihi. Atque a­deo quia id
Futurum praedicabam, ille indignatus, huc
Iamb.
Me ad vos protrahi jussit: idem & vobis, & mihi
Exitiū minitans. Quae quidē omnia, vt meminissevos
Iamb.
Arbitror, intus narraui ordine. Io. Meminimus pro­be.
Sed nunc intrò, si videbitur, concedamus, &
Cives ex tota vrbe in templum convocatos,
Acatal.
Ad resipiscentiam, delictorum (que) poenitudinem
Iamb.
Exhortemur sedulò. O. Nihil est quod aeque fecerim
Lubens, Agedum, praecede, sequimur è vestigio.
Iamb.

Actus II.

Scena II.

HOLOFERNES, MOABVS, AMMONIDES, Eiusdem generis versus.

ITane nondum quisquam ex ignauissimo
Ist hoc recutitorum grege pacem petitum,
Acatal.
Aut supplicatum nobis advenit? Mo. Nullus
Iamb.
Omnino, princeps honoratissime.
Hol. Quae est, si non haec appellanda contumelia est?
Sed inultum [...]axo id nunquam auferant. Spero me habere,
Quo hos meo excruciem modo. Am. Frequenter dixi, idemque
Acatal.
Nunc dico denuò dux ornatissime,
Nisi audacissimis horum seditiosorum hominum
Iamb.
Molitionibus omnibus obstiteris modis,
Profectò in magnum aliquod malum temeraria
Tandē haec erumpet considentia, Mo. Bene hercule
Ab Ammonide dictum est, prudenter (que) admodum:
Nam deteriores omnes sumus licentia.
Quod nisi protinus eos adoriamur, illudent, vbi
Nos aut cessare, aut languere senserint.
Quare dum licet, & dum consulenditempus est,
Praefractam horum cohibeamus pertinaciam:
Vlciscamur impurissimos: male
Perdamus totum hoc apellarum genus. Hol. Hem▪ placet.
Non pol desinam, neque conquiescam, donec id
Perfecero. Tum autem scelcratus, atque perfidus
Achior, vah, quibus illum exercebo modis?
Quem quidem mihi nunc optarim dariobuiam, vt
[Page 92]Iram hanc omnē in eum euomam: satis id habue­ro supplicij,
Iam. 2
Dum modô illū [...]lciscar, vti meritus est, mastigiā:
Quē ego credo manibus pedibus (que) obnixè iā omnia sua.
Facere, magis id adeo nobis vt incommodet,
Quā vt illis consulat, ad quos stultitia est ablegatus
Sed praemium iamiam, si vivo, se dignum feret.
Mo. Quodvis ego suppliciū cōmeruisse [...]ū arbitror.
Hol. Faxo iam mox sentiat. Sed agite dum vti
Fortes atque strenuos viros decet, annitimini
Mecum, vt contumaces hos, atque improbos
Hostes, Iudaeos scilicet impurissimos,
Iamb. 2
Acerrimè vlciscamur, & efficiamus, vt omnibus
Exemplo sient. Ne quis sit, nos in posterum
Qui aspernari, aut nostra edicta repudiare audeat.
Atque adeo in Bethulie [...]sibus hisce proximis
Iam.
Quid noster vaeleat exercitus iam ostendā. Quin eò
Redigam vniuersum istud recutitorum genus,
Vt quò fugiant, aut vbi delitescant, nesciant:
Iamb.
Nunc ita (que) vos moneo, atque hortor sedulo,
Ne cuiusquam istorū vos misereat: quin potius
Diripiatis, mutiletis, prosternatis, ac
Denique [...]rucidetis protinus, quēcunque
Nactisitis. Satis iam, satis erga nequissimū hoc
Iam. 2.
Hominum genus nostra est spectata patientia.
Itaque nunc nihil non experi [...] nullum (que) nō movebo
Lapidem▪ vt improbis horum conatibus resistam,
Mol [...]tiones inhibeam, retundam insolentiam.
Iamb.
Quin animā relinquā potius quàm non hos, vti
Digni sunt, vlciscar sacrilegos. Sed satis
[Page 93]Superque iam moratum, ac consultum arbitror:
Mature facto est opus. Hem, praebete vos viros,
At (que) exercitū omnem ad vrbē continuo admovete
Iamb. 2.
Propius: paratis semper ob [...]uit delatio.
Acatal.
Am. lmperio tuo & hîc & in alij omnibus
Sedulò parebimus: impera, ac factum puta.
Hol. Credo mox supplicantes aderunt: sed nihil
Iamb. 2
Agent: errant, si lachrymis nos flecti posse cogitāt.
Iam faxo experiantur, quantū viribus,
Armis, atque virtute valeant, quos illi vti
Mulieres imbelles illudendos proponunt sibi.
Atque haec merito illis accident, cùm evenerint,
Qui nos aspernantur tam illiberaliter.
Iamb. 2
Mo. Eia▪ sic decet. Hol. Nūc ergo instructo exercit [...]
Proxime ad vrbem accedamus, ego vt strenuū
Imperatorem decet, praeibo: vos me consequimini.

Actus II.

Scena III.

OZIAS, IOACHIMVS.

Eiusdem generis.

ITa me Deus amet, quanto ego magis magis (que)
Effraenatam hominis impij violentiam,
Ac crudelitatem barbaram mecū perpendo,
Iamb▪
Hoc magis metuo, ne nos sua opprimat,
Affligat, vexet, at (que) excarnificet tyrannide.
Sed cōmode Ioachimū huc ad me venientem conspicor,
Hîc eum praestolabor. Ioa. Enim verò nihil loci
Est segnitiae, neque socordiae, quantum hostium
Assyriorum immanitatem intelligo,
[Page 94]Quorum impios conatus nisi prohibuerit Deus,
Iamb. 2
Eorem deventuram propediem,
Vt collum capistro, & servituti, at (que) iugo
Intolerabils nobis praebendum sit miserrimis.
Sed video hîc stantē Oziam quē quaerebam. Ozia,
Scis quo in metu, & quanto in periculo simus?
Scaz.
Ozi. Vtinam nesciam Ioachime. Deus bone,
Militum secum huc quantas adducit copias?
Ioa. Principes si simus, atque adeo monarchae,
Acatal. 2.
Reges (que) potentissimi, ne quaquam pol tamen
Tantae multitudinis vim, at (que) impetum
Sustinere poterimus. Ozi. Fuit hercule
Crud [...]lis semper Holofernes ille at (que) efferus:
Et nunc nihil magis vereor, quàm ne quid in nos
Acatal.
Iratus statuat, ac decernat inhumanius.
Ioa. Adeon impotenti esse animo, nihil suae isti vt imperans
Libidini, plus quam fataliodio destinet
Iamb 4
Nos innocentes persequi? Ozi. Eheu, tantamnè impijs
Illis hominibus malitiam ac vecordiam
Innatam esse, alienis vt aerumnis, & calamitatibus
Gaudeant, atque ex aliorum incommodis
Iamb.
Sua vt conentur comparare commoda?
Ioa. Nisi me fallit animus Ozia, haud longè à nobis aberit
Infortunium: ita castris hostium vndique
Iamb. 2
Obsessae, in angustum oppido nostrae coguntur copiae.
Ozi. Est vt dicis Ioachi [...]: perijmus [...]undit us,
Nisi Deus sua nos tueatur clementia,
[Page 95]Nam in nostris rebus nobis praesidij est nihil,
Ioa. Verè istuc quidem abste dictum est, ac sapien­ter: &
Ob id huc omnibus arbitror incumbendum sedulo,
Ut precibus nobis placatum reddamus Deum.
Qui si nostrarum calamitatum miserius,
Acatal.
Succurrere nobis dignetur▪ facilè vel
Ualidissimis illorum obstiterimus cohortibus.
Iamb. 3
Namque id re ipsa frequenter expertisumus:
Quando pauci cum plurimis
Congressi▪ victores tamen evasimus,
Divina adiuti ope: nihil enim aduersus Deum
Humanae valent vires, nihil armatorum copiae.
Tutus est profecto, & munitus abunde, hunc qui ha­bet
Propitium sibi. Quapropter, veluti coepimus,
Divinam implorare pergamus clementiam.
Spero Deum nostris placatum lachrymis▪
In his miserijs nos exauditurum supplices.
Iamb.
Ozi. Id quidē & ego futur [...] confido. Sed tempus est
Iamb.
Intrô vt concedamus, & omnes cives ad Deum
Exorandum cohortemur sedulò. Ioa. Fiat.
Scaz.

Actus II.

Scena IIII.

HOLOFER. AMMON. MOABVS, THRASO.

Eiusdem rationis.

HAnccine ego tam insignem in nos contumeliam
Iamb.
Impunitam relinquam Ammonide? vah mori
Mesatius est. Moabe, Thraso, Labrax, Simalio,
Huc prodite, & praeceptis meis parete sedulò.
Mo. Ehem, praestò sumus domine, tua vt iussa
Scaz.
[Page 96]Exequamur gnaviter▪ Ho. Aia, sic fortesviros decet.
Am. Quicquid praeceperis, effectū dabimus protinus
Thr. Ego quo (que) pro tuis summis erga me beneficijs
Iamb.
Hoc tibi debeo princeps illustrissime,
Conari manibus pedibus (que) nullum non suscipere
Iamb.
Laborem, atque adeo capitis periculum
Libenter adire, dum prosim tibi. Hol. Bene
Pol facitis, qui morigeros vos per omnia,
Atque obsequentes praebetis mihi. Efficiam
Contrà, ne imperatoris benignitas
Vobis vlla in re videatur defuisse: Atque adeo
Totam hanc civitatem vobis diripiendam,
Vastandam, evertendamque propino omnibus.
Thr. O liberalitatem maximam! Hol. Neque mihi
Iamb. 5.
satis erit
Hanc evertisse vrbem: quin quicquid est vbi (que) Iu­daeorum,
Exagitabo, atque affligam crudelissime.
Nullius misereri certū est. At (que) audin' Ammonide?
Ne pueris quidem vsquam inventis, aut mulieribus
Acatal.
Vos parcere volo: ne sit posthac sua
Qui nobis negotium facessere audeat
Contum [...]cia. Quin quicquid vsquam est, sanguine,
Incendio, luctu, atque singultu complete strenui.
Iamb. 3.
Am▪ Bonam hercule rem imperas, factuque facilli­mam.
Hoc. Nunc autem quo pacto minimo id negotio,
Atque sine vlla nostrorum militum caede
Sca [...].
Efficere poterimus, commemorabo: vos modo
Auscultate, atque aures praebete attentas mihi.
[Page 97]Mo. Arreximus vtrasque, vel ad nut [...]tibi
Obsequuturi sedulo. Hol. Aquarum ductus, ac fon­tium
T [...]bos ab vrbe statim avertendos esse censeo.
Iamb.
Am. Consilium callidum placet. Id si effeceris,
Aquae penuria interituros illos arbitror
Propediem. Neque nobis eorum moenia oppugnand [...] erunt,
Ne (que) cum illis dimicandum vnquā. Hol. Si quis a­quatum egredi
Iamb.
Ex vrbe ausus fuerit, eum comprehendite,
Et mille excarnificatum trucidate modis.
Sed astutè videte vt aggrediamini,
Ne praesentiant. Am. Probe curauero:
Nam quo pacto isthuc soleat fieri, optimè
Calleo. Thr. Quin ego quoque in rebus istiusmodi
Iam aetatem pol contrivi meam. Tum hostibus
Consilia praeripere, insidiari clanclulum,
Occultis illorum obsistere molitionibus,
Iamb.
Ex longiori exercitatione, atque vsu, nunc mihi
Est notissimum. Hol. Optime hercule facitis,
Qui imperatoris vostr [...] virtutem imitati, viro [...]
Vos acres praebetis, atque strenuos.
Mo. De deditione iam illos in vrbe sedulò
Agitare inter [...]e auguror. Et sapiunt mea
Quidem sententia, qui sese nobis vivos dedere
Malunt, quàm ad vnum omnes misere obtrūcarier.
Hol. Quamuis se dedant, nō tamē vivēt nequissimi:
Quin ostendam eis potius quid sit periculi
Illos spernere contumaciter, quos, cum volent,
[Page 98]Pla [...]are nequeant. Sed satis hîc cessauimus diu:
Iamb.
In castra quisque iam ad suos se recipiat
Protinus, atque illa, quae praecepi, sine mora
Videte vt exequamini. Thr. Fiet. Hol. De aqua
Ab eis avertenda dico. Mo. Meminimus probe.

Actus III.

Scena I.

IOACHIMVS, OZI AS, MELCHIAS.

Iambici senarij, & septenarij, admistis paucis octonarjis.

NVn [...] quod semper metui, & de quo nimis fui
Sollicitus infelix, evenisse audio.
Nulli sumus. Quid obsecro iam nobis aliud restat, nisi
Vt aquae inopia omnes pereamus miserrimi? O Deus
Haeccine vides, & pateris? at opportune eccum for as
Oziam egredientem conspicio. Tristis est, eadem
Haec rescivit mala. Ozi. Hei mihi quantis in cala­mitatibus
Versamur miseri? actum est. Sed hiccine Ioachi­mus est,
Quem huc ad me accedentem video? is est ipsus. O
Ioachime [...] ô mi [...]rater, quid agemus nunc, aut quid das consilij?
Cedo. Ioa. Nescio hercle: nam peiore res loco esse non potest,
Quàm in quo nunc est sit [...]. Ozi. Ah, itane de auerso aquae
Ducturem, quomodo se habeat, intellexit? Ioa. Omnia.
[Page 99]Sed eccū Melchiam huc ad nos properare cs̄picor.
Vide vt perturbatus siet. Eadem haec, quae nos, malè
Habet virum. Mel. Uae miscro mihi, nunc illud est,
Quod si omnes omnia sua consilia conferant,
Troch.
Atque huic grauissimo malo salutem
Quaerant, anxilij nihil adferant. O invidentiam!
Vtrum studióne id habet, an laudi sibi fore
Existimat, si nos perdiderit innocentes? O Deus,
Serva, at (que) tuere nos miseros. Sed video quos
Volebam. Eho fratres, quaspe, aut quo consilio freti sumus?
Ioa. Ah, Melchia, nescio: nisi quod sorsfert, fera­mus fortiter.
Mel. Praeformidine polmens inhorrescit mihi,
Cùm quàm afflictae resnostrae sint, ac perditae,
Reminiscor miser. Hem quò reducti sumus? Ozi. Animo
Bono, ac forti oro vtisis frater: spero Deum
Sua nobis subventurum clementia.
Mol. Spero ego pol quo (que), sed ne haec spes nos fallas, nimis
Metuo infelix. Tum quoties hominis efferi
Immanitatem mecum perpendo, animus prae meti [...]
Quod dici solet, in genua concidit mihi. Neque id
Dime [...].
Immeritò certè, vt arbitror:
Nam postquam tam crudeliter egerit cum ijs,
Qui vltro sese illi d [...]diderunt, quid faciet
Tr [...].
Nobis, qui constanter eirestitimus hactenus?
Vti lupus famelicus in agnos, ita
In nos sua ille saevi [...]t tyrannide.
[Page 100]Ioa. Scio idfuturum Melchia, si quidem ille vrbem ceperit.
Sed impios effraenati hominis conatus Deum
Frustraturum confido. Mel. vtinam istut fiat, sed vid [...]
Etiam sodes, ne vana lactemur spe Ioachime. Ioa. Non
Fiet. Deus ad tempus nos affligi, non extingui sinet.
Tum si omnino moriendum sit, qui pro religione,
Scaz.
Pro libertate, pro salute patriae,
Pro aris, at (que) focis perit, haud pol interit.
Itaque forti, ac tranquillo animo vt sis obsecro.
Troch. 2.
Malum ego homininullum praeter culpam accidere posse arbitror:
Eam si vitemus, quicquid nobis euenerit,
Moderatè, ac patienter ferendum, non culpandum est Melchia.
Mel. Recte, sed ne aquae inopia afflictemur, atque posteà
Etiam omnino pereamus, non mediocriter
Solicitus sum miser. Ioa. Potin vt timere desinas?
Quid obsecro hac solicitudine nisi malum tibi
Conduplicas? cùm idem vel nol [...]ti sit tolerandum tamen.
Ozi. Uerè hoc quidem, atque vti se res habet, est dictum Melchia.
Quare aduersa haec si animo patienti tulerimus,
Post, nisi me mens fallit, fruemur prosperis.
Mel. Faxit ita Deus. Ioa. Faciet, tu modò fac sis a­nimo bono.
[Page 101]Et nobiscum Deum precare, vt nos sua
Tueri, ac conservare dignetur elementia.
Me. Fiet. nā talis mihi vestra videtur esse oratio,
Vt si refrager pertinaciter, peccare me putem.

Actus III.

Scena II.

HOLOFER. AMMONIDES, MOABV [...]. Eiusdem generis versus.

I Am tranquill [...] animo demum exeo foras, cum eò
Redactos pertinaces hosce apellas conspicor,
Vt aquae penuria miserè eis per [...]undū sit propediem.
Ego pol nunc illos sic vlciscar mastigias,
Vt ne impune in nos illu [...]isse videantur. Vah, nescio,
Quos illi nos homines esse arbitrentur, qui
Scaz.
Tantam sibi contumaciam feliciter
Cessuram credunt. Nae illi vehementer errant,
Troch. 2.
Siquidem nostram pristinam patientiam,
Qua turpiter abusi sunt, hactenus sibi
Perpetuam pollicentur fore. Sed eccum Ammo­nidem,
Et Moabum. Am. Opportune pol, atque in ipso tempore
Hîc astabas domine: nam te quaesitum exieramus foras.
Hol. Qua graetia? cedò. Am. Di [...]am. dum manè admodum
Diluculo per tota deambularemus
Scaz.
Castra, vnumquem (que) ducem, ac militem officij sui
Admonentes sedulo: mox (que) ad ciuitatem
Propius cùm aggressi essemus, munitiones hostiū a [...]
[Page 102]Propugnacula vt contemplaremur accuratiùs:
Depraehendimus alios quosdam etiam nunc [...]iuibus,
In collibus vrbi proximis, superesse fontes▪ omnibus
Quos illi communiverant conatibus, magis
His in mōtis radice positis, quam armis confisi suis.
Quapropter nisi & ab his eos arcendos longius,
Ac diligenter propulsandos protinus
Curaueris, pol frustra hîc, atque adeo magna cum infamia, &
Dedecore, multos desidebimus dies.
Hol. Quid audio? atqui existimabam omnem iam­id dum eis
Aquam esse praereptam penitus. M. Credideram ego
Catal.
Quoque: & nisi ipse ex illis fontibus eos clanculum
Aquam haurientes, atque in vrbem deferentes
Hisce oculis vidissem modò, nunquam crederem.
Cui malo nisi remedium statim tua
Inuenerit prudentia, actum agimus: procaciter
Illudent▪ si id nos aut negligere, aut impedire non
Posse intellexerint. Hol. Ego istu [...] facilè impediero:
Dabo (que) operam, vt quae nunc certa illis consilia
Videntur, incerta dubiaque reddantur omnia.
Quin mihi sic stat sententia, potius animam
Me relicturum meam, quám non hanc vrbem [...] ­verterim,
Troch.
Solo (que) aequ [...]rim planissime. Am. Eia. sic de [...]et.
Hol. Neque horum clade, atque interitu contentus ero,
Verùm vniuersum illum recutitorum gregem
Ad seditionem natum exti [...]pabo radicitus.
[Page 103]Multa illos hactenus male mea docuit facilitas:
At nunc faxo illius vt experiantur saevitiam, cuius
Scaz.
Gratia, atque lenitate abusi sunt procaciter.
Troch.
Scaz.
Ne (que) à quoquam me exorari sinam, quin pro
Dimet.
Tam insigni isthac audacia
Illos, vti digni sunt, vlciscar sacrilegos.
Malim me crudelem, quàm dissolutum in hos vide­rier.
Nam nisi maturè eorum restiterimus pervicaciae,
Ferociam cohibuerimus, retuderimus insolentiam,
Ad extremum, quae illorum est confidētia, nos quo (que),
Vrbesque nostras oppugnatum venient audacissim [...].
Mo. Isthuc est sapere, non quod ante pedes modò est
Uidere, sed etiam illa quae futura sunt,
Multo ante prospicere. Hol. Id ducis est officium: hoc qui nequit,
Fateatur se indignum imperatoris nomine. Sed nunc [...]ine
Mora dispositis passim praesidijs in montibus, [...]ontes
Catal. 2.
Eos omnes aut observar [...], aut ob [...]urari i [...]sse [...]o.
Am. Isthuc recte, laudo. Hol. Vos me hac conse­quimini.

Actus III.

Scena III.

OZIAS, IOACHIMVS. Eiusdem generis versus.

PRofectò quantò ego magis magis (que) ferociam,
Viresque invictas horum hominum, tum imma­nitatem,
Et impatientiam, atque adeo crudelitatem
[Page 104]Ducis huius effraenati, barbari (que) mecum cogito, [...]e [...]
Magis metuo infelix, ne haec nobis infeliciter
Cedat confidentia: qua freti tantis copijs
Resistere ausi fuimus hactenus. Nequè
De vlla alia re magis nunc solicitus sum, quam de a­qua
Nobis conseruanda in fontibus hisce proximis.
Sed ne & hanc nobis praeripiant, quemadmodum
Troch. 2.
Reliqu [...]s aquarum rivos, procul ab vrbe averterunt▪ nimis
Hercule ego nunc vereor miser.
Dimet.
Quod si contingat, actum est de vita, atque salut [...] omnium.
At ita me Deus amet, vt ego nunc non tam meae
Uitae, cuius maior pars iam exacta est mihi,
Troch.
Quam religioni nostrae quae nobis maximae
Curae esse debet, quàm vxoribus, ac liberis
Timeo, quos illi indignis violatos modis,
In seruitutem perpetuam abripient sibi.
Sed nisi me oculi fallunt, Ioachimum huc accedentē conspicor.
Uel ex solo illius vultu, in quàm afflicto rerum statu
Dimet.
Sumus, videas facillime. Ioa. Ut
Nihil quietis est in pectore! dum advenio,
Coepiegomet interim mecum rem aliam ex alia
Troch.
Cogitare, & ea omnia in peiorem partem, vti
Fit, vbi quid in animo solet esse molestiae.
Quid multis? quo magis huius hominis impij
Crudelitatem mecum expendo, ac considero
Tyrannidem, hoe mihi mens inhorrescit magis.
[Page 105]Eheu, lachrymo: quae posthac est futura vita?
Catal.
Cum tam gravis, tamque misera in mentem venit
Servitus. At Oziam non procul hinc astare video.
Troch▪
Ozi. Prior ego illum compellabo. Hem Ioachime, quo in statu
Sunt res, ac fortunae nostrae? Eheu, quid taces,
Aut quid suspiras obsecro? Ioa▪ Ozia mi, mi frater, nihil
Ego nobis miserius esse arbitror: quibus vndique
Troch.
Validissimo hostis barbari obsessis exercitu,
Nulla vsquam aut resistendi aut elabendi datur
Troch.
Copia. Ozi. Eandem etiam hîc ego calamitatem do­leo miser.
Sed nescio quem procul exanimatum ad nos accurre­re video.
Perij: quid sibi vult tam praeceps hominis cursus? quàm timeo ne
Ille nunc tristissimam nobis rem nunciet.
Troch.
Ioa. Idem & ego futurum auguror, adeò animus formidine,
Ac terrore obstupuit mihi—

Actus III.

Scena IIII.

MELCHIAS, IOACHIMVS, OZIAS. Eiusdem generis.

—Eheu vix sum compos animi, ita
Vsque currendo sum defatigatus miser.
Troch.
Pedibus pul magnā habeo gratiā, qui me ex periculo
Tanto surripuerunt. Sed vbi nunc Oziam
Nostrae vrbis principē reperiā cogito. Ioa. Melchias
Est, & te nominat: appellemus▪ O. heus, heus Melchia
[Page 106]Mel. Quis homo est quime? Eho, teipsum quaere­bam Ozia.
Hem, tu quo (que) hîc aderas Ioachime? nō praevideram
Te, ignosce. Ioa. Quidnam est quod ita trepidas, aut quid exanimatus es
Obsecro? [...]edò. Mel. Actum est, perijmus miseri, Ozi. Istud avertat Deus.
Mel. Nescitis quantum ego vobis adventu meo
Nunc apportem mali. Ioa. Eheu miseriam! facilè quidem
Isthuc futurum, cùm te accurre [...]tem procul
Conspiciebamus, augurab [...]mur modò.
Mel. Ad restim iam quidem res nobis devenit pla­nissime.
Troch. 2.
Ozi. Vae nobis miseris, sed narra sodes quid sit mal [...].
Mel. Hostes omnibus vndi (que) obsessis fontibus, aquā
Vniuersam praeripuerunt nobis. Ozi. O Deus,
Quid ego audio? actum est, siquidem tu ist huc vera praedicas.
Mel Verissimum esse reperietis quod nuncio.
Nam clanculum modò ad hauriendam aquam dum exeo, prius
Quàm ad vllum pervenissem fontem, circumventus vndique,
Ex insequentium manibus vix effugi miser.
Ozi▪ Vae nobis infelicibus: vt animus in spe, a [...] for­midine
Vs (que) antehac attentus fuit, ita postquā adempta spes,
L [...]ss [...]s▪ cura (que) cōfectus stupet. Mel. Eheu Miseriam!
quid facimus nūc, aut quid das cōsilij Ozia? O. Ne (que)
[Page 107]Quid consulam, ne (que) quid nobis faciendum sit scio.
Ioa. Deum immortalem! quàm ego nunc to [...]us dis­pliceo mihi?
Nullos credo vsquam nobis miseriores viuere.
Sed intrò si videbitur nunc concedamus, vt omnibus
Ciuitatis nostrae conuocatis optimatibus,
Troch.
Consilium vnà capiamus, quid nobis potissimùm
Opus fato siet. Ozi. Vt lubet, praecede, sequimur: O Deus,
Serva obsecro, atque tuere nos miserrimos.

Actus IIII.

Scena I.

OZIAS, IOACHIMVS, MEL. SADOCVS. Eiusdem generis versus.

MVltos iam lamentando flendo (que) exegi dies:
Adeo vt oculi lachrymis caecutiant mihi.
Praetereà corpus longiori langue [...] inedia:
Quin genua labant, pedes (que) vix suo
Funguntur munere. Dei [...]' cum d [...] religione
Catal.
Per impios hosce homines planè extirpanda, de vxoribus,
Ac filiabus constuprandis, tum de liberis
Nostris in seruitutem hinc abducendis mecū cogito,
Dolor is mihi multò omnium est grauissimus.
Atque hanc calamitatem, & miseriam, quo modo
Nunc effugiamus, equidē nescio: cū aquae penuria
Iam pridem tota laboret ciuitas, [...]isternis omnibus,
Quae intra moenia sunt, ante aliquot dies plane
Scaz.
Exhaustis. At (que) ideò nihil metuo magis, quàm ne hic?
Troch.
Cives extrema necessitate concitati,
Vim nobis faciant, at (que) ad deditionē cogāt. Sed quid
[Page 108]Pape, quantam huc hominum accurrere video mul­titudinem!
Locus hic vix ceperit. Quid faciam nescio.
[...]oa. Prohibete tumultum fratres, atque quieto ani­m [...] estote, obsecro:
Et quod Deus nostris offensus criminibus
Nobis immittit, patienter feramus, atque fortiter.
Mel. Quam tu nobis patientiam Ioachime, quam
Cōmemoras fortitudinē? cùm in tātis calamitatibus
Versemur miseri. Io. Spero Deūnobis adiutorēfore.
Sad. Isthuc quidem omnes sper animus hactenus: at nunc vides
Opinor, quàm misere hae [...] nos spesfefellerit.
Sed ad Oziam, vti t [...] facturam dixisti, nos deduci­to: vt
Sciamus quidnam nobis faciendum siet.
Ioach. Agite, sequimini. At eccum non ita procul hinc eum
Stantem video. Ozias. Deum immortalem! quid ego nunc eis
Respondeam, aut quid consilij dem nescio:
Ita conturbatae sunt omnes rationes mihi.
Sad. Quid nunc ais Ozia? viden' nos consilijs tuis
Misere impedirier? e [...]que redactos esse, [...]t
Mors nobis vitae preferēda siet. Oz Respirate, ac b [...] ­no
Animo estote obsecro. Deus etiamnū viuit, cui
Nos, nostraque omnia curae esse experti sumus saepis­sim [...].
Mel. Iampridē nostris delictis ille offensus, auribus
Troch.
Obturatis nos spernit, & auersatur supplices,
[Page 109]Ozi. Pec [...]auimus fratres, confiteor id quidem, &
Malo grauissimo, atque adeo exitio digni sumus.
Sedspero tamen Deum no strimisertum, hunc Luctū in gaudium
Nobis commutaturum propediem. Sa. Ist haec verb a sunt
Scaz.
Quibus os nobis subleuisti hactenus: nunc in
Eum rem redijsse videmus locum, vt vrbs hostibus
Iamiam dedenda sit nobis. Nam (que) ita iubet
Necessitas, durum telum. Et pol satius est, mea
Quidem totiusque populi sententia,
Vt captiui nostrum colamus, at (que) veneremur Deum,
Quam religione extirpata, per maxim [...]m
Ignominiam, dedecu [...], atque opprobrium intereamus
Omnes. Ozi. O conditionem infelicissimam!
Catal.
Ioa. Durum quidem, sed levius fit patientia,
Quic quid nequit mutarier. Ozi. Aus [...]ulta obsecro
Sadoce, vosque omn [...]s, qui huc venistis, fratres; ad f [...]rtiter
Resistendū hostibus exhortatus sum vos hactenus:
Eo quidem animo, quòd cert [...] confidebam, Deum
Sua nobis subuenturum clomentia. Id
Quoniam nondum accidit, oro atque obtestor vos omnes, vt dies
Tantùm quin (que) patienter ferre pergatis, quae mag­no animo
Ac forti suftinuistis hactenus. Sp [...]ro interim
Deum opitulaturum nobis. Quod si diebus
Catal.
Illis quinque exactis, nondū precibus lachrymisquo, quas
Sin [...] intermissione effundendas puto,
[Page 110]Divinam consequuti fuerimus clementiam,
Ne vnū quidem vrbis deditionē remorabor diem.
Agite, atque hac in r [...] vos praebete morigeros mihi.
Mel. Si quidem quin (que), verùm ne fiant isti viginti
Troch.
Dies. Ozi. Profecto non plus quin (que), aut. Sad. Aut? nihil
Moramur. Ozi. Non fi [...]t, tātùm hoc permittite, vt
Vos exorē. Mel. Polvirtu [...] tua nos monet Ozia, vt tibi
Rē quanquā gravem. atque difficilem, petenti
Troc. 2.
Pareamus: nisi quid dissentitis fratres. Sa. Agedū,
Concedimus, sed hac qua dixti conditione Ozia.
Ozi. Sic fiet. I [...] nunc intr [...], & diuinā, vti hactenus
Fe [...]istis, pergite implorare misericordiam.
Felicius haec res quàm arbitrabar successit mihi:
Troch.
Quando commode loquēdo quinque etiam nun [...] im­petraui
Dies: interea spero aliquid eventurum boni.
Quod si intra istud tempus Deus nondū nobis sub­venerit,
Actum erit: ne (que) quisquam nobis restabit miseris, nisi
Troch.
Vt nos tyranno huic dedamus impio.
Quod vt prohibeas avertasque, oro te mi Deus.
Maxima quidem nostra sunt peccata, seà tua
Troch. 2
Longe maior est clementia: qu [...] potissimum
Tum demum auxiliari soles tuis, cum omni
Praesi [...]io, omnique humana destituti sunt ope.
Scaz.
Id obsecro vt nunc nobis eveniat Deus.
Sed estne haec Iuditha quā m [...]ltis stipatā vrbis pri­matibus,
Ac presbyteris, huc ad me festinantē conspicio? eapol
Est ipsa, miror quid fiet: nec temere esse arbitror.

Actus III.

Scena II.

IVDITHA, AZARIAS, OZIAS.

Eiusdem generis.

QVid istuc est fratres? itane quinto ab hinc ex­acto die
Ozias impijs his nos dedendos censet hostibus?
Aza. Ita quidem res habet, vt dixti, Iuditha.
Sed eccum ipsum stantem pro foribus: nunc eum
Praesentem adoriaris licet, quem absentem incusasti
Troch.
hactenus.
Iud. Id faciam, ac confidenter quidē: quando quidem
Errare, atque adeo (vt pace illius istud dixerim)
Peccare mihi videtur grauissime. Ozi. Quisnam obsecro
Est ille, quem errasse ais, & peccati insimulas? cedo Iuditha.
Iud. Dicam Ozia. Tu es ille, quē deliquisse grauiter
Existimo. Ozi. Quid ita? dic sodes: non enim
Intelligo. Iud. Non? hem. Ozi. Non profecto. Iud. At faxoiam vt
Intelligas. Ozi. Si peccaui sor [...]r, non causā dico quin
Troch. [...].
Quod meritus sim feram. Iu. Tun' tempus aut diem,
Quo nobis subueni [...]t, statues Deo? vt nisi
Intradies quinque opem fer at, tu vrbem impijs
Hisce dedas hostibus? ah, itane Consulem,
Ac ciuit at is principem facere decet? hoc meae
Fidei credas velim neque tal [...] oratione, ne (que) animo
Nobis placandus est Deus,
Dime [...].
Quo quidem adiram illum provocaueris facilius.
Catal.
Non ille benignitati, ac clementiae suae
Troch. 2.
[Page 112]Tempus à nobis sibi prascribi postulat:
Tum demum succurret, cùm divinaeillius
Voluntati visum fuerit, nostraeque saluti
Catal.
Expedire cogneuerit. Ita (que)n [...]nc subsidium, at (que) ope [...]s
Troc. 2
Eius imploremus, nostrue crimina
Confessi, oremus supplices, vt cùm illi maximè
Placebit, tum nobis potissimùm auxilium ferat.
Scaz.
Quemadmodum quondam maiores nostri, quando praeceptis
Divinis post tergum reiectis contum aciter
Alienos coluerūt Deos, graviter puniti, at (que) hostibus
Traditi, miseris interierunt modis:
Ita & nunc idem ille patrum nostrorum Deus,
Troch.
Suo nutu qui regit, atque moderatur omnia,
Nostra vlciscens delicta, nos premi, & affligi sinit.
Troch.
Quam prosectò asflictionem quemadmodum
Nobis salutarem esse confido, ita brevem fore
Augurer. Atque haec spes hinc nūc suggeritur mihi:
Quòd impio aliorum Deorum cultu contempto, pi [...],
A [...] religiose ipsum vnum venerati sumus
Hactenus. Ozi. O viraginem sanctam, fortem, atque
Troch. 2.
strenuam!
Vah, pudeat nos nostri, qui viri, atque principes
Populi sumus. I [...]. In memoriā vobis redigite obsecro
Quo pacto Abrahamus, Isacus, at (que) Iacobus, patres
Nostri, qui omnes quid [...]m viri fuerunt optimi,
Varijs malis, & cladibus olim explorati, neque
Animum tamen despondentes, divinam consequuti
Sint gratiam. Sic etiam nunc, fratres, Deus
Nos exerceri, haud extingui sinet. Ozi▪ Verissima
[Page 113]Quae dixisti, sunt omnia: & laudo constantiam,
Ac pietatem tuam mea Iuditha. Nunc itaque
Te oramus, vt pr [...]cibus, atque lachrymis tuis,
Placar [...] nobis coneris Deum: tibi
Enim, quia mulier pia es, & multò m [...]lior quā nos, scio
Illum obtemper aturum magis. lud. Ehodum, aus­cultate,
Troch.
nam
Quod facere in animo conc [...]pi, exponā vobis. Az [...], Quid Iuditha?
Iud. Hac nocte ego cum ancilla mea Abra constit [...] ex vrbe egredi.
Neque hic, quid si [...] factura, perscrutari vos volo.
Deum tantùm orabitis, vt ancillam suam reuerti
Catal.
P [...]rmittat incolumem▪ Id si euen [...]rit, vti
Confido, promitto vobis salua futura omnia.
O [...]i▪ I mea Iuditha: Deus tibi eunti, at (que) redeunti sit comes.
Iud. Spero ita sore, vos ad portam me opperimini:
Ne sit qui egressum remoretur meum. Ozi▪ Age, fiet. Deum
Immortalem! muler mulieri quid praestat? virtus ei
Relucet ex o [...]ul [...], grauis (que) seueritas
I [...]est nvul [...], at (que) in verbis sides. Aza. Adhaec
Troch.
Rara vitae integritas, moresque amabilissimi
Eā coōmendant maxime. Huc accedi [...] admirabili [...]
Quaedā, quanquam in cultu neglecto, formae grati [...].
Sed hoc demiror Ozia, qua causa ea sit ox
Troch▪
Ciuitate itura, aut quidnam moli [...]ura sit
Mulier: nisi quicquid est quod [...]o [...]atur, confido [...]i,
[Page 114]Et nobis omnibus successurum feliciter.
Ozi. Confido ego hercule quoque. Sed nunc si placet,
Ad portam recta concedamus via, atque eam
Troch.
Illic expectemus, dum veniat. Aza. Age, in nobis nihil est morae.

Actus IIII.

Scena III.

IVDITHA.

Eiusdem generis versus.

DIfficile pol, at (que) arduū est, quod molior, & tamē
Spes magna habet animum, hanc rem mihi
Successuram ex sententia, Sed quoniam viribus
Humanis effici id nullo modo potest,
Orandus est mihi Deus, vt meis succurrere
Et subuenire dignetur conatibus.
Clementissime coeli, terraeque conditor Deus,
Qui es Dominus Simeonis patris mei: cui
Virtutem, ac fortitudinem, atque adeo memorabilē
Victoriam contra hostes olim tribuisti tuos:
Oro te, atque obsecro, vt diuina gratia
Tuaque benignitate animum corrobores mihi:
Ut in eo, quod tuo, vt arbitror, afflata nmmin [...]
Adorior, facinore, constanter perseuerem.
Troch.
Ne pateremi Deus, vt hoc impium▪ at (que) barbarum
Hominum genus impune in sanctissimum tuum
Illud at nomen: nusque diuino tuo
Hactenus addictos cultui, maioribus
Affligat cladibus: bello (que) superatos miserrimam
In seruitutem abripiat sibi. Quin potius pro tua
Troch.
Pristina erga nos effice facilitate▪ & clementia,
Vt gloriosus ille, atque efferus suarum virium
[Page 115]Ostentator, eiusque numinis contemptor improbus,
Ab imbelli illusus muliere, intereat turpiter▪
Vtque ipsa re nobis declares, quam nihil
Omnino adversus invictam tuam potentiam
Hominum impi [...]r [...]m valeant vires▪ Tum quàm mi­sere insaniant,
Et quantopere sese fallant, qui copijs,
Hyper [...].
Qui gladijs, qui scutis, atque sagittis, qui quadrigis, suoque
Equitatu freti, contra te insolenter cristas erigunt.
Erit hoc per totum terrarum orbem memorabile, tu [...]
Troch.
Imprimis gloriosum nemini, si is, qui
Non solùm homines, sed etiam ipsum coelum suis
Scaz.
Terret minis, non multitudine militum,
Aut bellica virtute, sed per in [...]rmem foeminam, è
Medio sublatus, risui sit omnibus.
Haec quaeso nun [...] sic nobis eveniant Deus:
Vt impij hominis exempti tyrannid [...],
Summis tuam in nos laudibus evehamus munific [...] ­tiam.
Eia feliciter successurum auguror,
Adeo divino afflatus oestro, animus gestit mihi.
Nunc tompus est, ad exeundum vt me parem.

Actus IIII.

Scena IIII.

OZIAS, AZARIAS, IVDITHA,

Eiusdem generis.

BOno animo esto Azaria, haudquaquam etiam cessat, &
Illam iamiam hîc tibi adfuturam polliceo [...]: proin▪
Tu vanam istam solicitudinem quae te discruciat,
Troch.
Ex animo fac vt amoveas tuo. Aza. Crede quidem
[Page 116]Venturam eam Ozia sed quid sit effecturanesci [...].
O [...]i. Nescio ego quo (que) & tamen spero Deum non
deserturum suos:
In eo omnis spes sit nobis: quando quidem in humanis viribus,
Aut opibus nobis praesidij est nihil. Aza, Sed ne illa spes
Nos frustretur, vereor miser. Ozi. Age, non fi [...]t▪ bene
Omninare, at eccam eam cum ancilla huc consp [...]or
Troch.
Accedentem. Aza. Est, an non est? certe ipsa est.
Catal. 2.
Eia, ut venusta,
At que elegans est, omni suo mundo expolita,
Ornataque splendidissime.
Dimet.
Ozi. Tum quemuis ornatum natiuae formae excellit gratia.
Iud. Adsum Ozia, vt quod facturam me recepi,
Troch.
Vobis praestem. Ozi. Hem, constanter, at que fortiter,
Laudo. Iud. Deum omnes tantùm orate supplices,
Vt quicquid illud est quod molior, sua
Nobis secundet indulgentia. Aza Eheu Iuditha
Quàm ego nunc tibitimeo miser?
Iud. Azaria, absit timor, animique trepidatio nihil
Dimet.
Cuiquam innocenti incolumi accidere potest mali.
Tum si omnino moriendum fuerit, pro patria mori
dulce &
Decorum erit mihi. Dumne ob malefacta pereo, parvi aestimo.
Scaz.
Ozi. O mulierem piam fortem▪ atque stren [...]am!
Age, macte virtute: Deus faxit vt quicquid
Id est, quod animo tam magno concepisti, tibi,
Scaz.
Nobisque omnibus, ex animi succedat sententia.
[Page 117]Iud. Spero ita futurum, Nunc portam Ozia jube
Aperiri, vt, quo ire constitui, rectâ pergam via.
O [...]i. Eff [...]ctū est quod vis, en patet. Deus dedu [...]at, ac
Reducat te salvam, atque incolumem. Aza. Egressa est illa, quo
Animo atque consilio plane nescio. Ozi. Ego quoque
Troch.
Id quod facere conatur, ne coniectura quidem
Asse qui possum: nihilominus tamen id profuturum
Co [...]do. nam m [...]lierem esse scio ea prudentia
Troch▪
At (que) in [...]enij industria, vt quodcun (que) fuerit aggressa, non
Te [...]erè, aut inconsiderate, sed sapienter, &
Bono consilio susceptum esse dixeris.
Aza. Est ist huc quidem in his nostris calamitatibus
Et aerumnis magnum solatium mihi:
Sed illud multo maius, ac firmius
Esse arbitror, quod mulier est antique side,
Troch. [...]
Moribus integris, ac rara vitae sancti [...]:
Et propterea spero Deum illi adi [...]torem fore▪
Ozi. Id [...] & ego persuasi mihi. Sed nunc tempu, est,
Vt ad omnū nos cōponamus: cras simulac dilaxerit,
Omnem populum ad preces continuas excitabimus,
At que exhortabimur sedulo, Aza. Age, vbi voles:
I prae, sequor.

Actus IIII.

Scena V.

IVDITHA, AB [...]A, LABRAX, THRASO.

Eiusdem generis versus.

GAudeo tādem nos hunc super asse mōtem, cuius vt
Ascensus difficilis, at (que) molestus fuit,
Ita descensus nobis erit facilimus.
A▪ Est vt dicis hera▪ I. Tū exortus solis, qui non pro­cul
[Page 118]Abesse videtur, efficiet, necubi aberremus à via.
Ab Verum id quidem▪ atat, quid hoc? Iud. Quid A­bra? Abr. Nescio
Quos huc ad nos armatos properarevideo. Iud. Bo­no
Animo esto, facilè illos placavero: meditata enim
Iamdudumin pectore mihi sunt consilia omnia.
Lab. Vide dum sodes diligenter Thraso,
Vt f [...]nt [...]s hos obseruandos ac praesidio satis
Catal
Firmo muniendos cure [...] ▪ Thr▪ Isthuc hercule
Cura [...] est sedulo: nullus enim iampridem hauri­end [...]
Troch.
aqu [...]
Gr [...]ti [...], [...]ius tamen inopia laborant maximè,
Troch.
E civitate vnquam fuit ausus egredi.
Sed hem, quid isthuc Labrax? mulieres duas
Propiùs huc accedentes conspicio. Lab. Prô Iupiter!
Troc▪ [...]
Monstri simile. Ehodum caveamus ne os sublinatur
Nobis. Quin procurramus eis obviam,
Ac cōprehēdamus, quantū possumus. Hem consistite
Istic illico, at que gradum cohibete veneficae.
Iu. Saluete viri humanissimi. La. Apage, dico ego
Nobisinsidias fieri. Iu. Animo quieto estote, ac mittite
Nos obsecro: nam ne (que) vobis insidiae, neque
Quicquam omnino à nobis metuendum mali.
Th. Id ne fiat summa est adhibenda cautio.
Sed cui [...]tes estis, aut vnde venitis tam manè?
Iud. Mulier sum Hebraea, excivitate Betulia
De nocte huc ad vos egressa clanculum. Lab▪ Hem,
Troch.
Betulia! qua gratia? Iud. Vt imperatori
Vestro indicem, in quàm afflicto, at (que) misero statu
Scaz.
Res suit ciuium: & simul common [...]irem quo modo
Troch.
[Page 119]Vrbem facillime capere possit, ne vno quidem
Ex copijs suis amisso. Th. Eho, bene hercule,
At que sapienter à te factum esse arbitr [...]r
Mulier, quae in tempore saluti prospexisti tuae.
Nam ea pol forma esse videris mihi, vt potiùs
Seruari, quàm cum sceleratis illis perire debeas.
Neque est quod à nobis metuas tibi. Quin scio
Aduentum & conspectum tuum Holo [...]rni duci
Nostro gratissimum futurū. Agite dum, seq [...]imini:
Ad illum vos rectà deducemus. Iud▪ Placet.

Actus V.

Scena I.

HOLOFERNES, AMMONIDES.

Eiusdem generis v [...]rsus

PVlchre pol etiam nunc, quod à me est institutum
Catal.
Procedit opus, at (que) adeo opportunè admodū haec
Mulier se nobis obtulit: quae quomedo
In ciuitate sese habeantres, mihi narrauit omnia.
Sed qualem ego nunc illam dicam esse foeminam?
Qua hercule venustiorem nullam vs quam arbitror
Reperirier. Quare nimis ego illam aspicio lubens.
O faciē pulchrā! deleo omnes dehinc ex animo muli­eres:
Taedet harum quotidianarum formarum,
Troch.
Sed eccum Ammonidem exeuntem conspicor.
Am. Quamquam in subigendis hisce Israelitis magnus hactenus
Nobis susceptus est labor: patienter tamen eum
Ferendum tolerandumque esse existimo, vel ob
Eam solùm causam, quod tam formosae, at (que) optime
Moratae, apud illos reperiantur foeminae. At
Eccū imperatorē, haud praeviderā. H. Hê Ammoni­de
[Page 120]Quid ais? itane & huius mulieris Hebreae tibi
Forma placuit? A. Perplacuit pol dux illustrissime.
Hol. Eia, minime te hallucinatū esse arbitror:
Nam & ego quo pacto satis illius pulchritudinem,
Elegantiam, ac festiuitatem praedicem,
Plane nescio Ammonide: & nosti, vt opinor, quā
Oculatus formarū spectator siem.
Troc. 2
Am. Ne cōparanda pol quidē haec est ad eas, quae in regionibus
Reperiuntur nostris. Hol. Nova figura oris, color
Verus, corpus solidum, ac succi plenū. Porro mores
Tam excellenti formae per omniae congruunt.
Praeterea, quod in nostratibus rarissimum est huic
Troch.
Mulieribus, facundiam admirabilem,
Prudentiam que in illa deprehendisse videor mihi.
Itaque quod se recepit facturam, de eo quidem
Haud dubium est mihi. Sed intro nunc eamus, &
Incastra ad nostros reuertamur. Am. Agedum, vt
Troch.
lubet, sequor.

Actus V.

Scena II.

IVDITHA, ABRA, THRASO.

Eiusdem generis.

ENimvero gaudeo, Deoque gratias ago,
Cumid quod meditor, etiam nunc mihi cedat feliciter.
Hem sequere me Abra. A. Uix ausim hera, cum militibus
Completa sint hîc omnia. Iud. Esto animo bono,
Nihil nobis periculi est:
Dimet.
Nam etsi deprehendamur, mandato tamen
[Page 121]Ducis Holofernis saluae, at (que) incolumes erimus: id enim
Per tota edixit castra, ne nobis, etiâm
Troch. 2.
De nocte egredientibus, obsic, aut noceat quisquam.
Sed obviam video nobis venientem nescio
Quem: praesenti, fortique animo fac vt sies.
Thr. Spero ego nostros hos excubandi vigilandique
Catal.
Labores admodum breues futuros, cùm isti apellarū
Scaz.
Gregi ad restim res iam devenerit planissimè.
Sed nescio quem pedū strepitū mihi audire videor.
Multerē illam Hebraeam esse credo, cui noctu etiā quolibet
Ecastris egredivt liceret, imperator
Catal.
Nostri voluit exercitus. Ipsa herculè est cū ancilla, adoriar,
A [...] cōpellabo comiter. Nam polmulier mihi
Uisa est elegans, probisque ornata moribus.
Matrona salue, quò tibi iter est? Iud. Oratūexeo
In proximā hanc vallē: quod ab Holoferne principe
Vestro permissū est mihi. Thr, Perge vt coepisti, in his
Catal.
Nostris castris nullus erit, qui aut dicto, aut facto nocebit
Tibi. Iud. Pro isthoc beneficio vobis gratiā habeo, &
Habitura sum, quo ad vixero. Abra sequere. Thr. O mulierem
Festiuam, at que pulchram! In vita pol venustiorem
Troch.
Vidi nullam. Itaque minime her [...]ule mirum, si eam
Magnifaciat princeps, nihil (que) illi negādū existimet:
Iu. Subsistendi nobis hîc iam dabitur locus.
Secede hinc istorsum paulisper, donec te vocem.
Magnas tibi mi Deus ago gratias, q [...]d haec,
[Page 122]Quae numine tuo afflata, facere coepi, mihi satis
Secundasti hactenus. Oro te porro Pater
Clementissime, vt quemadmodum aliàs frequenter
Maiores nostros, omni humana destitutos
Troch.
Catal. 2
Ope, praeter ipsorum spem, atque expectationem,
Gravissimis exemisti periculis,
Hostesque eorum, quamvis opibus, atque copijs
Potentes, invicta tua virtute delevisti,
Et extirpasti funditus: ita nunc quoque,
Nostri misertus, hunc superbum, atque impium,
Per me de medio sinas tollit rannum.
Vt reipsa, atque adeo grauissimo suo edocti malo
Troch.
Scaz.
Agnoscant homines illi barbari, haud vnquam
Frustrari, qui in te omnem suam spem collocant:
Eos (que) inani opera, atque labore defatigari,
Qui aduersum te, tuoque cultui addictos,
Scaz. 2.
Bellum suscipiunt. Peccata quidem nostra maxima
Esse fatcor, sed tua mi Deus longe maior
Est benignitas: qui si nobis nunc opitulari
Troc.
Digneris, profectò fiet, vt omnet tui
Nummis cultores diuinam tuam
Inse collaudent, atq [...]e praedicent beneficentiam:
Vt (que) alij horum [...]lade, interituque territi▪
Neque vim, [...]e (que) vllam infuriam i [...]ferre audea [...]t
Troch.
Nobis▪ Quod vt nunc per me, [...]ratia tua
Adiut [...]m eueniat, obsecro, atque obtestorte Deus.
Sic tua maxime cunctis innot [...]cet elementia,
Si se facilem, piamque in [...]os nocentes exerat.
Ehodum Abra, tempus est, vt vnde venimus,
Eo redeamus. Ab. Vbivoles: praecede, consequor.

Actus V.

Scena III.

HOLOFE. MOABVS, BAGOAS, IVDITHA.

Eiusdem generis versus.

OPiparum, delicatum (que) vti praecepi, fao vt ap­pares
Conuiuium Moabe: nam diem hunc totum, atque etiam
Noctem, in laetitia cupio degere. Mo. Et hoc, & si quid aliud est
Quodimperas, effectū dabo princeps honoratissime.
Hol. Ad haec, vinum nobis pincerna vt optimum
Troch.
Promat, id imprimis fac cures sedulo. Mo. Fiet.
Hol. Atque adeo ne quid omnino desit, quod ad
Voluptatem excitandā, quod (que) ad luxum & delicias
Catal.
Aptū at (que) accommodum siet. Mo. Memini, tamet si
Non admoneas. Hol. Tum Hebraeam istam mulierē
Nobis cupiam adesse in conuiuio, vt sua
Nos recreet, atque oblectet elegantia.
Quin Bagoaeid dedam negotij. Eho Bagoa,
Prodi ocyus. Bag. Praestò sum domine, hem, impera
Si quid per me fieri velis. Hol. Israelitidem
Illam mulierem absque mora conueni, ei (que) commodé
Loquēdo persuade, vt diem hūc nobiscū in gandio, ac
Hilaritate exigat. Ba. Dabo herclè operam, & me
Scaz.
impetraturum
Confido. Hol. I, at (que) matura reditū, eam (que) huc vide
Vt reducas mihi. Verbis pol vix possem consequi
Moabe, quant opere huius mulieris mihi
Placeat forma: & quo pacto mores eius amabiles,
Troch.
Vultusque decorus, tum vox illius, atque oratio
Quouis melle dulcior, animum commouerint
[Page 124]Meum. Mo. Nihil mirum: namque haud similis est mulier mulierum
Nostrarum, quae student demissis esse humeris,
Cervice erecta, ac vincto pectore, vt graciles [...]ient.
Si qua est habitior paulo, pugilem esse aiunt. Cibum
Sibi subtrahunt. Quanquam bona est natura,
Catal.
Reddunt se curatura iunceas, In hac
Scaz.
Genuinae formae gratia est: verus color, nulla
Cerussa, purpuri [...]so, aut stibio fucatus. Hol▪ Ego po [...]
Nullam in vita venustiorem vidi foeminam.
Quare non desinā ne (que) cōquiescam, donec ea potiar.
Opperiamur paulisper hîc, dum redeat Bagoas:
Quodiamiam futurum confido. Mo. placet. Bag. Optimè
Pol, atque sapienter facis mulier, quae principi
Nostro animū induxisti obsequi. Iu. Ita decet ô bone.
Nihil ille vnquā mihi imperabit, quod non sim lubēs
Atque expeditè factura. Bag. Benigne dicis, laudo & sapis
Dimet.
Mea quidem sententia.
Sed age, properemus, ne quid nostra illum offendat cunctatio.
Hol. Vt omnis mora, cupidè quicquam optanti, sem­per solet
Esse ingrata, & molesta. At eccam eam cum Bagoa
Huc ad [...]s accedere video. Eho quis me fortun [...]tior,
Si quidem huius mulieris fruendae copia
Concedatur mihi? Mo. Id quidem facillimè
Impetraturum te so [...]: nam quae [...]oemina est
Quantumvis formosa, atque nobilis, quae non
Scaz.
[Page 125]Ad nutum se morigeram praebeat tibi?
Hol. Blāde illam appellabo, at (que) salutabo comiter.
Eho mea voluptas, meum suavium,
Aduentus pol tuus est mihi gratissimus.
Oh, vt te amplector Iubens. Iud. Nae ego muli [...]rum omnium
Troch▪
Quae vivunt, sum fortunatissima, quae placeo tibi
Dux invictissime. Hol. Tencóne te mea Iuditha,
Maxime animo expectatameo? At satis iam ces­satum est diu:
Eamus cōmessatum. Am. Vbi voles accūbe domine,
Parata enim sunt omnia. Hol. Ehem Iuditha, tu mihi
Dextrum claude latus. Iu. Id quidē faciam lubens,
Si quidem ea quae ancilla apparavit, apponi sinas
Mihi. Hol Sino: Moabe, fac vt accumbant cateri.
Mo. Curabo sedulo. Hol. Nunc genio indulgeamus,
Catal.
Atque hilares simus omnes. Agito, quisque sibi
Sumat▪ quod palato, at que gulae sapiat maxime.
Troch.
Nam neminem apud mensam decet verecuudier.
Moabe, hunc libi praebibo cyathum. Mo. Vt tibi sa­luti sit precor
Princeps clarissime. Hol. H [...]ni, vide vt respondeas,
Idque vni [...]o haustu. Mo. Faciam hercule sedulò,
Nam fauces ariditate crepant mihi. Quid hoc,
Satin' ubi placet domine? Hol. Pol strenuum
Virumque fortem te esse iudico. Oh, mea
Vita▪ mea voluptas vnica, frontem exporrige, &
Te praebe hil [...]rem. Iud. Id quidem vt nunc cupide▪ atque libenter faciam, tua
Domine mihi praestat beniguitas. Hol. O mulierem
[Page 126]Lepidissimam, dispeream, nisite plus quàm oculos a­ [...]o meos.
Da mihi osculum anime mi. Iud. Neque hoc, neque
Aliud, quod à me petieris amplius, tibi negandū putē.
Troch.
Hol. Eia, laudo. Sed quid cessant cyathi? Bag. Hunc scyphum
Tibi, si placet, pl [...]nis propino faucibus,
Dux ornatissime. Hol. Age, nihil recuso, sed
Audin'? ad fundum vsque ebibas velim. Bag. Nihil pol est
Aeque quod fecere lubens. Hol. Mea Iuditha,
Troch.
Quanto iam formosior videre quam
Dudum: quanquam ante semper mihi visa es pul­cherrima?
Iud. Certe tu pol quidem mi domine multo nunc es hilarior.
Hol. Verbum hercule hoc verum est, Sine Cerere, & Baccho friget Uenus.
Nunc genio indultum est satis. Agedū surgamus, &
In conclave vnà eamus delicium, atque suavium meum.
Iud. Nihil detrecto. Hol. At at, quid istuc? vicit vinum quod bibi:
At dū accubabā; quā videbar mihi pulchre sobrius:
Nunc postquam surrexi, ne (que) pes, neque mens satis
Suum officium facit. Mo. Ehem, quid stas Bagoa?
Obserua principem, atque illum in conclave ducito.
Bag. Non possum: nam ipse quoque pedibus insistere vix queo.
Et tamen experiar. Hem Moabe, subueni,
[Page 127]Solus enim tantum pondus [...]ustinere non possum.
Mo. Nunquam her [...]ulè, ita vt nunc, vino eum vidi obrutum.
Bag. Progredere placidè. Moabe, egote subsequor.

Actus V.

Scena IIII.

IVDITHA▪ ABRA. Eiusdem rationis versus.

EHem Abra, Tu hinc à me foris absiste longiùs,
Ac diligenter obserua omnia. Ab. Faciā hera.
Iud. Nunc tempus esse arbitror, vt, cuius exequen­di gratia
Huc veni, aggrediar opus. Tu mi Deus vires
Suffice, animumque confirma mihi: ne in memora­bili
Scaz.
Ac praeclaro hoc facinore deficiam turpiter.
Sic diuina tua maiestas, tuaque potentia
Evaserit longe commendatissima:
Si non per hominum vires, neque militum
Copias, sed per me imbellem mulierem,
Troc. [...]
Nos, qui religiose tuum nomen coluin [...]us hactenus,
Ab impia horum barbarorum liberes tyrannide.
Eia, successurum arbitror, adeo mens gaudio
Gestat mihi. Abra, huc ad me acc [...]de protinus.
Ab▪ Hera, adsum▪ Iud. Caput hoc in coreacea tua
Reconde [...] pera. Ab. Hui caput. Iud. Tace, atque desine
Rogare quicquam modò, cuius sit, narrabo tibi.
Ab. Vae miserae mihi. Iud. Tace inquam, & esto ani­mo bono.
[Page 128]Deum propitium habemus nobis. At moue
Te quantum potes. Ab. Mouebo pol sedulo.
Troch
Iud▪ I [...] ereundum nihil est quod metuamus m [...]li:
Nam principis edicto satis tutae sumus.
Ab. Vide etiam sodes, nenimiū tibi confidas hera.
Iud. Oh, potin' vt desinas? nihil periculi est
Inquam: nam adiutorem Deum mihi esse sentio.
Ab. Ego pol quid egeris plane nescio: tum cuius sit caput
Quod in pera reconditum gesto, multò minus,
Neque de eo quid dicam, aut quid suspicer scio▪
Iud. Nunc istuc percontari desine. Postea scies.
Ab. Etiamne lōgius ire paras quo me du [...]is miserā?
Iud. Quieta esto obsecro, ad vrbem rectaimus via.
Nec qui [...]quam nunc est quod time as: nam longius
A castris digressae sumus. Quin haud procul
A ciuitate nos iam abesse existimo.
Ab Vtinam tuhaec vera praedices: sed dic mihi
Amabò cuius sit caput quod porto. I Cuius sit rogas?
Ab. Aeg [...]um dic sodes. Iud. Cuius arbitrate? Ab. Nescio
Hera: sed nihil est pol aequè quod sciam lubens.
Iud. Age dicam, quando quidem divina gratia
Omni periculo nunc exemptae sumus.
Nam ad portam venimus. Ab. Oh▪ audire gestio.
Iud. Holofernis Assyriorum principis est hoc, quod geris, caput.
Ab. Vae miserae mihi, nebisque omnibus. Iud. Tace
Troc. 2
Stulta▪ quos tu miseros appellas; ego omnium
Puto esse felicissimos: vtpote quibus
[Page 129]Propitius est Deus. Ab Hera, [...]éne ausam suisse rem
Tantam aggredi? Iud. Quid ni Abra? Non fit sine periculo
Facinus magnum, ac memorabile: & Deum mihi
Scaz.
Adiuterem fore sperabam. Neque haec me spes
[...]e [...]ellit: diuina enim ope▪ non meis id est
Catal.
Effectum viribus▪ Sed quid portam pul [...]re cesso,
Et civibus tam insperatum impertire gaudium?
Heus heus, aperito aliquis protam protinus a [...], quid moramini?
Rem omnem vobis incolumen saluam (que) esse nunci [...].

Actus V.

Scena V.

MELCHIAS, IVDITHA, SADOCVS, OZIAS, IOACHIMVS, ACHIOR. Eiuldem generisversus.

CVius ego vocem hic audi [...] Iud Cuius arbitra­re? Mel. Nescio.
Iud. Hem, nesc [...] Iudithae. Mel. Tune huc reverteris
Iuditha quam iamdudum [...] [...]?
Catal.
Iud. Deus suame serua [...]it [...]
Sed portam aperi t [...]m vos [...] M [...]l Nihil
Detrecto▪ ingredere. Age, nunc dic sodes [...],
Quidnam adseras bonae re [...]. Iud. Dic [...]m, sed non nisi
Conuocatis ciuitatis optima [...]ibus. Mel. H [...]m S [...]d [...]ce
Troch▪
Propera, ac Ioachimū sūmū s [...]cerdotem, & Oziam,
Reliquos (que) vrbis nostrae procer [...]s huc accerse ocyus.
Sad Causae quid dicam? Mel. Iudith [...] redi [...]sse. Eho, v [...]a.
Mea Iuditha, dic amabò quid sit factū? aut vnde no­bis
[Page 130]Salutemiam auguraris, cùm in grauissimis malis
Versemur miseri? Iud. Haud misero [...]ego, sed felices esse arbitror,
Quos Deus sua protegit ac defendit clementia.
Troch.
Mel. Confiteor id quidem esse verum: sed quidnam ist huc sit boni,
Quod te nunc nobis adferre ais, id herculè
Nimis scire cupiam Iuditha. Agedum, ne celato ob­secro.
Sed video vnà cū Sadoco accedētē Oziā, & caeteros
Quos accersi iussisti ciuitatis principes.
Iud. Hos ego nunc ingenti complebo gaudio.
Ozi. Ehem mea Iuditha, it àne nobis te saluam resti­tuit Deus?
Iud. Vti vides Ozia: at que adeore gesta felicissimè.
Ita (que) animo iam nunc vos transquillo at (que) quieto esse impero:
In vtramuis aurem o [...]iose vt dormiatis
Catal.
Fratres, Ozi. Eho, die mihi, quid factum est, aut quid ist huc est
Scaz.
Iuditha, quod tibi feliciter cessisse praedicas.
Iud. Nescitis quantum ego vobis aduentu meo ap­portem boni▪
Ozi. Mitte ambages oro. Quin potius vnico
Verbo di [...], quo pacto se nostrae hab [...]ant res: quae qut­dem
Afflictae, Imò desperatae nobis fuerūt hactenus.
Iud. Agite, expediam paucissimis. Hem, Abra, quod habes
Inpera profer caput. Abr. Accipe Hera: Iud. Eia a­deste,
[Page 131]At que spectate obsecr [...] prodigium. Hoc Holofer­nis caput
Troc. 2.
Est principis Assyriorum, cuius insuperabilem
Tyrannidem, vires (que) inuictas extimuistis hactenus.
Ozi. O facinus inauditum! Caput Holofernis Iudi­tha?
Quam ego rem novam audio? Io. Deum immorta­lem! nihil
Vnquā in vita audiui admirabilius. Tun' h [...]c caput
Adfers Holofernis? Iud. Contemplamini obsecro
An non sit. Ozi Prae gaudio, ita me Deus amet, vbi sim nescio.
Quia praeter spē, at que incredibile hoc nobis accidit.
Ioa. Bone Deus, cui vnquam quic quam aequè felici­ter, at que commode
Evenit? aut quis nobis fortunatior?
Nemo hercule quisquam: nam in nobis Deus po­testatem
Plane per te mea Iuditha ostendit suam.
Scaz.
Iud. Vere tu quidē ist huc dicis, at (que) pie, vtite decet
Troch.
Ioachime. Hoc enim quod nobis obtigit bonū, haud mea
Industria, aut virtute, sed diuina ope,
Et praesidio adepti sumus. Nam maius id est opus,
Quam vt humanae hic quic quā sibi vires arrogēt.
Ozi. Scio mea Iuditha, scio, non nisi Dei opitulante gratia
Te facinus tam arduū perficere potuisse, nihilomi­nus
Erit hoc tibi memorabile apud posteros tamen,
Te maximo vitae periculo, in tanta rerum omnium
[Page 132]Desperatione nobis subuen [...]sse: teque
Patriae salutem vitae praeposuisse tuae. Iud. Nihil
Troch.
moror
Inanem gloriam: Deo solùm nobis sunt maximae
Agendae gratiae, qui & vitam incolumem, & inte­gram,
Illaesamque pudicitiam servavit mihi.
Sed auscultate fratres, quid nunc porrò vos facere velim.
Ozi. Quid Iuditha? Iud▪ Caput hoc Holofernis ex muris
Suspendendum, & mox simulac exortus sol fuerit,
Scaz.
in hostium
Castra irrumpendum vobis arbitror. Quo inopinato impetu
Illi perculsi▪ ad excitandum principem
Suum procurrent illico.
Dimet.
Quem vbi obtruncatum, atque volutatum in sanguine
Suo conspexerint, subita formidine,
Atque pavore exanimati fugient protinus.
Quos vna cum illis, qui haec montosa loca incolunt,
Vos insequuti facile trucidabitis,
At (que) interim [...]tis omnes. Sed prius Achiorē velim
Huc ad nos accersi iubeatis: vt videat eius caput
Qui gentem Israeliticam cōtempsit tam procaciter.
Et a quo ad nos, tanquam ad mortē est missus. Ozi. Age, siat, hem
Sadoce, propera, atque Achiorem ex nostris huc ac­cerse [...]dibus.
Sad. Faciam herculè sedulò. Ozi. O nos felicissimos!
[Page 133]Eia Iuditha, naetu mulier es pia, atque beata
Troch.
Praereliquis, quae viuant, mulieribus: cum tibi
Propitius sit Deus, qui tanta, tamque predigiosa per
Te nobis praestitit. Iud. Ozia, hic solus laudādus, hic
Nunquam intermittendis celebrandus est praeconijs.
Sed adest Achior, [...]hodum Achior, en caput illius,
Scaz.
Qui propter nos tibi insensus, se perditurum te
Miseris minabatur modis. Ach▪ Deus bone,
Quid isthuc est prodigij? ah, animus pol stupet,
Genuaque deficiunt mihi. Ioa. Ehem, quid isthuc A­chior?
Itane in terram prolaberis? animum recipe obse­cro, &
Ad te redi, Ach. O admirandam Dei potentiam!
O mulierem quavis beatiorem foemina,
Nihil unquam in vita audivi admirabilius.
Nunc itaque relictis, quibus hactenus involutus
Troch.
Fui, erroribus, eundem quem vos veneramini,
Quoad vixero, religiose colam Deum:
Si modo vos in consortium vestrum me recipere
Dignemini. Ioa Euge, recipimus, ac libenter her­cule.
I Bene facitis: & Dco pol nobis est habenda gratia.
Nunc quisque se ad pugnam paret. Mel. Age, pla­cet: faxo vt armatos
Nostros omnes hic pr [...]sentes videatis protinus.
Ozi. O nos felices, cum tua opera, ac virtute, mea Iuditha,
Immanem hunc, impium (que) tyrannū è medio sustulit
Deus. Sed quonam nos munere tantam hanc tuam
[Page 134]Erga nos compensabimus beneficentiam?
Quibus te laudibus, quibus celebrabimus praeconijs▪
Nihil vnquam tam magnifice dicemus, vel facie­mus tibi,
Quin virtus plus mereatur tua▪ Iud. Apagesis, nihil
Ego me promeritam existimo.
Dimet.
Quod diuinae acceptum ferri debet clementiae
Ob id me aut magni pendi, aut laudari à quoquam, impium,
Et iniquum esse arbitror. Sed heus Sadoce, tu
Caput hoc de muro conspiciendum propina hostibus.
Nisi quid dissentitis fratres. Ioa. Et hic, & alibi tibi
Lubenter paruerimus Iuditha. Sadoce, ocyus
Hoc effectum reddito. Sa. Faciam hercule sedulo.
Ozi. O Deus, serua obsecro nobis haec bona.
Sed Melchiam eccum redeuntem conspicio procul.
Troch.
Bone
Deus, quantā hominum adducit multitudinem?
Videte sodes quam lati, & quam alacres sient.
Ioa. Nihil pol mirum, tanto, ac tam insperato in­tellecto nuncio.
Iud. Portā nunc aperiri iube Ozia, vt omnes impetu
Troch.
Inopinat [...] simulin hostesirruant.
Ozi. Agedūpādatur porta. Eia praebete vos viros:
Et strepitu▪ clamoreque quanto potestis maximo,
In hostium irrumpite castra, & diuina freti gratia,
Fugate, sternite, atque trucidate impium,
Ac barbarūistud hominū genus. Me▪ Eho, procedi­te
[...]iri, victoriam nobis in manibus constituit Deus.
Fugam da [...]ūt, vbi ducē suum occisum cognouerint.

Actus V.

Scena VI.

THRASO, LABRAX, BAGOAS, AMMON. Eiusdem rationis versus.

INfortunatos pol Labrax ego nos esse arbitror,
Quibus super montem hunc vsque excubandum, ac vigilandum fuit:
Cum reliqui nostri exercitus duces genio
Intereà indulserint, vinoque se compleuerint
Affatim. Lab. Haec belli alea est, sed lucescit: quiescē ­di
Troch.
Atque adeo potandi, si lubet, iam dabitur copia.
Sed quid hoc rei est, quod tantam ciuium
Ex vrbe conspicio [...]rupisse multitudinem?
Cùm nullus omnino ausus fuerit prodire hactenus.
Thr. Nescio per Iouem: quin huc ad nos recta per­gunt via.
Lab. Credo vt fit: omnium rerum inopia, at (que) des­peratio,
Ignauos etiam fortes strenuosque facit. Thr. Age,
In castra nos sine mora conferamus, &
Rem, quo pacto se habeat renunciemus. Lab. consulis
Probe. Bag. Expergis [...]ere sodes Bagoa, somnumque oculis excute:
Nam clarus iamdudum illuxit dies: pol crapulam
Hesternam nondū etiam me edormiuisse sentio satis:
Neque mirum id certè, cùm nunquam me epulatum memineram
Lautius, nunquam prolixius. Nunc imperator
Troch.
Noster in amore est totus, mulierem illam comple­ctens, qua ego
Pol in vita elegantiorem vidi neminem.
[Page 136]Sed eccum Ammonidem. Heus Ammonide, quid to tam mane
Electo expulit, qui heritantum biber as? Am Sitis
Mehercule e primo somno experrectū, me hactenus
Troch.
Miris discruciauit modis. Ohe, cedò quod bibam,
Bag. Hui, etiam nunc homo est ebrius. Sed quid hoc,
quod milites huc ad nos perturbatos properare video
Th Opportune pol te hic stantem reperimus Bagoa.
Bag. Ah, quid trepidatis, quid ve exanimati estis ob­secro?
Lab. Ad principem in conclaue ingredere protinus.
Bag. Quid ita? Thr. Rogas▪ hostes omnes ex [...]i [...]itate
Egressi▪ [...]l [...]ri huc acc [...]rrūt gradu. Ba. Quid audio?
Catal.
Lab. Age, propera quid stas? Bag. Non ausim. Thr. Hem, non? quid igitur
Faciendum censes? Am Nos illos facilè repulerimus
Mastigias. Lab. I sodes Bagoa: nam quod
Scaz.
Cauere potes stultum est admittere. Bag. Eo. Am. Vah, neque
Verum neque verisimile mihi videmini
Di [...]ere ne (que) vti fortes viros decet. Th. Vera hercule
Quae nunciamus inuerietis omnia.
Et pol satis conij [...]ere, aut intelligere nequeo,
Vnde haec tanta apud hostes existat rerum commu­tatio, vt
Qui ex muris vrbis iampridem vix ausifuerint prospicere,
Nunc non metuant ad nostra costra propiùs impetu
Tanto procurrere. Bag. Uae nobis mis [...]rrimis.
O [...]oelū, ô terra, ô maria Neptuni! Am. Hei mihi,
[Page 137]Quid ita times, tremis (que) Bagoa? Bag. Nulli sumus,
Actum est Ammonide. Lab. Quid ita? cedò. Bag. Perijmus funditus.
Am. Quin dic, quid est? Bag. Holofernom nostrum principem
Obtruncatum in conclaui reperi miser.
Adeste vt spectetis flagitium. Am. Prohibeant
Isthuc superi, vae nobis infelicibus.
Lab. O facinus indignissimum. Bag. Hebraea illa ve­nefica
Ossubleuit nobis, quam nusquam ego in [...]enio, vah, despudet
Tam turpiter nobis data esse verba. Am. Est vt ais Bagoa,
Troch.
Illa nos miseros suis circumvenit fallacijs.
Thr. O scelus inauditum! ô ingentem confdentiam!
Hinc ille repentinus hostium incursus
Troch.
In nos. Eheu, quid consilij das Ammonide?
Am. Neque pol consilij locum habeo, neque auxilij copiam:
Nam ita sum perturbatus, vt animum
Dimet.
Ad cogitandum instituere nequeam. Tum prae for­midine
Pedibus vix insisto miser. Bag, Quin fugimus, quan­tum possumus:
Dum salui at que incolumes sumus. Am. Non diu e­rimus per Iouem:
Namque hostium imminentium strepitum, ac tubae
Vocem audire videor mihi. Fugiamus Bagoa.
Bag. Probe mones. Am. Praecurrite vos, ego iamiam
[Page 138]Cum t [...]t [...] sequor exercit [...]. Sed nae eg [...] hom [...] sum
Stultissimus, qui non ipse mihi in tanto consulam
Troch:
Periculo. Age nihil moror exercitum:
Nam (que) hocce tēpus praecauere mihi me, nō alijs finit.

Actus V.

Scena VII.

MELCHIAS, SADOCVS, AZARIAS.

Iambici senarij & septen [...]rij.

NV [...]c irruendi tempus esse existimo.
Hem, macte virtute, Deus nostros conatus sua
Secundabit [...]lementia. Sad. Agite, quis que se
Virum praest et. Ne metuite impias hominum
Troch.
Barbarorum copias: nam aduersus hos abunde
Nos muniet, at (que) tuebitur Deus. Et si humanitùs
Quid fortè nobis acciderit, equidem pro patria,
Octo.
Ac religione qui perit, non interit pol turpiter.
Scaz. 2
Sed quidnam hoc esse dicam Melchia, quod è castris
Videmus prodeuntem neminem? Mel▪ Credo
Illos resciuisse imperatoris sui
Necem, & [...]b id perculsos metu fugisse, Sad. Ita
Me Deus amet, vt mihi nunc verū videris dicer [...],
Octo.
Accedamus propius. Deū immortalē! deserta hic e­go
Conspicio esse omnia. Eho, accurrite, spoli▪
Hic nobis sunt relicta splendidissima. Mol. O
Amirandam diuini numinis [...]lemētiam! Aza. Bone
Deus, quam saepe eueniunt, quae non audeas
Octo.
Sperare? Sed quidnam faciendum censes Melchia?
Hostes [...]e persequemur, an prius vrbis principes
Huius rei reddemus certiores, vt
Scaz.
Ex illorum sententia agamus, quic quid hic
Faciendum porro fit nobis? Mel. Mittamus protinus
[Page 139]Aliquem: quin tu potius i. Azaria, rei
Tam prodigiosae nuncius. Nos interim
Partim praedam hanc opimam, quam nacti sumus,
Seruabimus, partim fugientes insequemur
Catal.
Hostes. Aza. Nihil pol vnquam iniunctum est mihi, quod fecerim
Lubentius. Nae ego gratissimum apportabo nunciu.
Octo.
Age Azaria, omnem è corpore torporem excute:
Viarumque omnes aspernare crepidines.
Nam quemcunque hac in re laborem ceperis,
Eum tibi abunde pensatum iri credito.
Sed satis hîc cessatum est, nunc me in pedes quantum queo.

Actus V.

Scena VIII.

OZIAS, IVDITHA, IOACHI, AZARIAS.

Eiusdem generis.

ENimvero nisi me mens fallit, spero ex sententia
Octo.
Hanc rem nobis porroeventuram Iuditha:
Adeo animus nunc gaudio gestit mihi. Iud. De eo
Pol haud dubito Ozia. Sed extra portam paululum
Progrediamur: spero adfuturos modò, qui nuncium
Nobis gratum, ac iu [...]ūdū sunt allaturi. Ioa. Id quidē
Et ego brevi confido fore. Aza. Deus bone!
Boni quid adfero? Sod nequaquam hîc mihi
Subsistendū arbitror. Ad vrbē sine vlla pergo mora.
Ozi Hem Iuditha, nescio quē huc accurrentē video.
Bonum hercule, id quod apportat, fore auguror; vide
Vt gestiat, vt que laetus, at que ala [...]ris siet.
Iud. Azarias est. Ioa. Aut ille est, aut oculi halluci­nantur
Catal.
Mihi. Aza. Sed nō procul àporta video stare nescio
[Page 140]Quos: illos primùm delibutos reddam gaudio. Io▪ Is
Catal. 2
Est ipsus, occurramus. Aza. Eho, nemo gestientem
Azariam videt? nemo illi gratulatum
Aduenit? Iud Audin' quid dicat Ozia? Ozi. Oh. quid ni audiam▪
Aza Sed adjunt, quos optabam. Iud. Hem Azaria, quid ita
Gestis, aut quid laetus es obsecro? A. Mea Iuditha.
Troe. 2.
Quae eventura praedixisti▪ contigerunt omnia.
Hostes subito terrore, ac formidine
Exanimati, cuncti fugerunt turpiter.
Ozi. O summis laudibus celebrandam Dei
Benignitatem! ô numinis
Dimet.
Diuini nunquam nobis reticendam clementiam.
Oh Azaria, oh mi frater, quod nobis felicius,
Si quidem tis haec vera praedicas? Aza▪ verissima
Reperietis quae nūcio. Nūc adeo ad vos [...]ū missus, vt
Octo.
Quid praetereà faciendum sit, statuatis protinus.
Ioa▪ Agite dum ingrediamur, vt accitis caeteris
Vrbis magnatibus, de eo vnâ consultemus: &
Tant [...]m tam (que) admirabilem erga nos Dei simul
Omnes laudemus, atque praedicemus beneficentiam.
Iud▪ Pie atque prudenter: praecedite vos, sequor.

PERORATIO

Iambici senarij, & septenarij.

POsthac egredientem hic nullum videbitis.
Nā si quid est quod restat, intus transigetur. At
Subsistite etiam nunc paulisper, & coronidis vice
Quam auctor subijcit, audite admonitiunculam.
Octo.
Haec quā, spectastis, sacra est historia, nō ludicra, aut
[Page 141]Profana fabula. Itaque ad anagogen, ac mysticum
Arcanum (que) re [...]sensum animos advertite sedulò.
Vidistis hîc Holofernem gloriosum at (que) impium
Suarum virium ostentatorem, qui non modò
Homines pios, sed ipsum etiam Deum procaciter
Cōvitijs▪ probris (que) ▪ incessere est ausus▪ Sed quā precor
Octo. 2
Catastrophen nefanda illius sortita est immanitas,
Deoque exosa ostentatio? Non fortiter
In acie cum vir [...] pugnans, sed ebrius
A muliere imbelli obtruncatur turpiter.
Eant nunc impij tyranni, ac viribus,
Opibus (que) suis confisisese iactitent:
Minisque coelum territant [...]s, neminem sibi
Aut so▪ [...], aut extimescendum putent.
Cum nih l aduer▪ us Deum ipsorum impotentes
Valeant molitiones, nihil conatus improbi,
Troch▪
Quos diuina adiuti ope facile declinant boni,
Vt sacra hac [...]os docet, monetque historia, quam
Ludo vobis hic [...] comico.
Qui si placuit, agite dum sodes, plaudite.
FINIS.

PSEVDOSTRATIOTAE FABVLA IOCOSA, atque ludicra.

ACTORVM NOMINA.
  • PHORMIO, vietor.
  • DORIO, ahenarius faber.
  • PERILLA, Phormionis vxor.
  • BROMIA, Dorionis vxor▪
  • LESBIA, caupona.
  • SYRA, Lesbiae ancilla▪
  • CHREMES, Rusticus.
  • NISA, Chremetis vxor.

PROLOGVS.

Trimetri Iambici.

PAcem, & quietam vobis, ac publicam
Tranquillitatem grex exoptat scenicus.
Quicun (que) huc confluxistis, fabulam hanc nouam
Spectaturi, nostros (que) ludos comicos
Hodie vestra decoraturi praesentia:
Vos appello, quicunque liberalibus,
Atque ingenuis animum excoluistis artibus:
Et candida qui humanitate praediti,
Studijs bonorum prove [...]endis sedulo
Incumbitis, nigrosque odistis Zoilos.
Malevolos nil moramur: qúi dum industriam
Nostram culpant, suam produnt inscitiam.
Nunc quam sumus exhibituri audite fabulam:
Non sacram, aut seriam, vt consuevimus hactenus,
Verùm festivam, iucund [...]m, atque ludicram.
[Page 143]Iocos hoc tempus postulat, & facetias,
Salesque, sedcastos tamen, atque innoxios.
His nos iam ludere, permisit didascalus.
Neque id sibi vitio vertendum existimat.
Bonorum habet exemplum, quo se defendere
Facile queat ab inuidorum morsibus.
Valeant igitur malorum hominum calumniae,
Quos non melius vlciscaris, quàm si auribus
Obturatas praetereas, nihilique aestimes.
Abunde sibi satis factum putabit, si suam
Operam vobis non displicere senserit.
Cui hoc solum est in votis, vt quas bactenus
Et fecit, & posthac facturus est, bonis
Probet com [...]dias: siue illae sint sacrae,
Seu sint futurae ludicrae. Verùm satis
Prolixa oratione praefatus mihi
Uideor. Agite [...], ad argumentum fabulae
Attenti quaeso estote absque vllis fabulis.

PERIOCHA.

DVo combibones admodum diluculo
Foras vnà egressi, ad potandum commeant.
Vxores per totum illos quaerunt oppidum.
Mox depraehensos plagis contundunt plurimis.
Hi postea Hispanos mentiti milites,
Ruri adoriuntur rusticum, miseris (que) eum
Exercent, & cruciant modis. Qui sumptibus,
Magnisque impendijs grauatus, coniugis
Subsidio ex aedibus ambos exturbat, probè
Suggillatos. Compulsi mox inopia,
[Page 144]Domum serecipiunt: & confessisuam
Culpam, cum vxoribus redeunt in gratiam.

Actus I.

Scena I.

PHORMIO.

S [...]natij & s [...]p [...]enarij Iambici.

NAE ego hominū qui viv [...]t sum infelicissimus,
Cui praeteralia, ea (que) innumera incomm [...]da, tam procax,
Difficilis, tamque imperiosa vxor contigit.
Cum furia quapiam infernali vitam agere mihi
Videor, adeo suis dies noctesque me exagitat,
Cruciat (que) praestigijs. Quanquam operi [...]edulò intētus
Vsque officio meo per [...]ungor gnauiter.
Scaz.
Nunquam tamen suis me rixis, atque iurgijs
Obtundere, & enecare cessat bellua,
Mir [...]est profectò etiānūc animi compotem esse me,
Neque iampridem redactum esse ad dementiam,
Quicum tali Tisiphone annos ium vixi plurimos.
O me temerarium atque hominem multò omnium
Stultissimum! quitam duro, & inamabili
Capistro collum irretiendum praebui▪ vnde qu [...]
Pacto me expediam, aut quibus rationibus
Exoluam▪ planè nescio miser: tam arcto,
Troch.
Scaz.
Tam (que) insolubili nodo illigatum me essesentio, vt
Male illos perdat lup [...]r, nobis ingum
Istud qui imposuerunt grauissimum: quitam
Scaz.
Molestas, adiosasque maritis iniecêre c [...]mpedes.
Octo.
Sed quid agas? quod factum est, infectum reddi non potest.
Cuicum cacedaemone, vt aiunt, nauem i [...]gred [...]
[Page 145]Contigit, eiinter nauigandum mores illius,
Omnesque sunt ferendae iniuriae, non diutius
Tamen, quam cum in portum sit peruentum▪ tum [...]o
Relict [...] liberum est abire quolibet.
Sed quam proculego adbuc ab illo portu absūmiser?
Neque de vlla resum solicitus magis, quam ne
Scaz.
Ad eum nunquam accessu [...] concedatur mihi:
Nisi quis Deus Apomechanes, vti a [...]ci solet,
Apparens, de medio hanc tollat veneficam.
Tum ego me quouis homine feliciorem deputem▪ At
Nequaquam pol hoc sperandum est mihi, cùm vltra Hem,
Nestor [...]os ann [...]s illa sit victura sacrilega.
Scaz.
Sed iam s [...]tis superque querelarum esse existim [...]
Virum, non f [...]minam te esse recordere Phormio.
Quin potius ita te▪ compara, vt quic quid animo
Aegrè est, procul abs te remouendum atque pellen­dum putes.
Agedum▪ sic pol posthac f [...]cere certum est mihi.
Nunc ita (que) quemadmodum statueram, his Bacch [...] ­nalibus
Pagos vicinos, atque etiam longius ab vrbe dissitos,
Perambulare pergo, probè, vti conspicamini,
Oneratus. Quoniam hoc tempore, rusticis passim
Scaz.
Conuiuijs, atque genio indulgentibus▪
Catal.
Confido commeatum ventri haud defuturum
Famelico: idque sine labore, atque opere tamen,
Quo pol domi misere crucior, ac torqueor
Infelix▪ Sed quemnam huc procul accedētē cōspicor?
Estne hic Dorio▪ familiaris meus, ac fidissimus
Compotor? is est ipsus, commode hercule.
[Page 146]Hic illum praestolabor, dum propius accesserit.

Actus I.

Scena II.

DORIO, PHORMIO.

Eiusdem rationis versus.

MIrum ni mihi mater fuerit ignauia,
Hypert.
Pater (que) lethargus, ita laborem corpus exti­mescit
Meum, adeoque nihil otio dulcius est mihi. Itaque
Scaz.
Relicta quae me iamsatis super que defatiga [...]it,
Troch.
Officina, atque vxore, quam habeo domi
Octo.
Quauis molestiorem Xanthippe, lebete, ac cacabo
In humeros sublato, opportuno hoc tempore,
Quo omnia passim laetitia, commessatiombus,
Conuiuijsque perstrepunt, hinc [...]ongius
Abire decretum est mihi: vbi mea me haud facile
Est inuentura blitea. Satis iam diu
Non secus ac claudus sutor desedi domi.
Credo reperturum alicubime, non opus,
Quod quidem cane peius, & angue semper horrui,
Troch.
Sed pabulum huic gulae, at (que) aqualiculo gratissimū.
Nempe petasonem, aut pernam, aut armum aliquem [...]uillum, bene
Assum; cui quidem potus si accesserit▪
Troch.
Talis, quali à summo mane, vs (que) ad multam noctem
Scaz.
heri
Meopplebālargiter, Deus bone tum ego me quouis
Scaz 2.
Apitio beatiorem, atque adeo ipso Mida,
Aut Cr [...]so ditiorem existimem. Et spero
Euenturum quod auguror, adeò animus praeter
[Page 147]Solitum gestit mihi▪ Sed in ipso tempore
Eccum sodalem Phormionem non procul
Seaz.
Hinc stantem conspicor, ad iter quoque instructum,
Vti videtur. Nullum pol ego nunc obuiam
Mihi dari malim, Accedam, atque alloquar. Hem; hîccine
Astabas Phormio? oh, vt te aspicio lubens?
Phor. Tuus quoque per Iouem conspectus, Dorie,
Mihi longe est gratissimus: atque ob id procul
Te huc accedentem conspicatus, substiti
Lubenter hercule, atque aduentū expect [...]ui tuum,
Dim [...].
Dor. Facis ami [...]è atque vt te decet.
Sed quid te tam manè euoeauit è lecto, qui heri
Tantum biberas? lucri bonus odor, opinor, afflauit
Scaz.
Octo.
Nares tuas. Phor. Non pol spes lucri, aut quaestus tam diluculo, at
Vxor suis è nido me exturbauit iurgijs.
Dor. Quid audio! etiam hic illa tecum litigat?
Phar. Quasi tua hoc nunquam fecerit hactenus. D, Frequentius
Quàm volui Phormio▪ Phor. Credo, & tamen me [...]
Tuam longè superat procacia: ita (que) nusquam mihi
Cōceditur illa praesente quies. Et ob idvbiuis gentiū
Malo esse, quam d [...]mi▪ Dor. Sapis mea quidem
Octo▪
Sententia, nam ego quoque crucem non aeque, atque meam
Exhorresco veneficam. Sed quô nunc est iter?
Aut vbi quaestum tibi futurum existimas?
Phor. Ego hoc tempore, ne quid amice simulē, nullo
Scaz.
Labore mefatigare statui: à quo aliàs quoque
[Page 148]Non mediocriter abhorrere soleo, sed quod
Scaz.
Dies hi postulant, cur andam cuticulam
Mihiesse duxi genioque indulgendum affatim.
Dor. Cur igitur haec circumfers, aut quare adopus te paras:
Phor. Vis dicam Dorio? vt os vxori sublinam.
Dor. Ha, ha he▪ ad eundem modum ego quoque non rarò fallo meam.
Octo.
Sed quid, quod terogem? Phor. Quid obsecro? Dor. Non sitis?
Phor. Vtinam sit qui isthuc [...]upiat experirier,
Mihi (que) cantharum offerat, male peream
Nisi totum, quantumuis capacem protinus vnico
Haustu ebibam▪ D Mihi quo (que) ex cōpotatiuncula,
Quam in multam noctem producebamus heri,
Fauces ariditate crepitant. Phor. E [...]mus ergo▪ quid
Stas? Sed vbi nanc ceruisiam arbitrare no [...]
In [...]muros bonam? Dor. Non procul hinc▪ hem, se­quere,
Recta isthuc iam te deducam via. Phor. Quo? Dor. ad Lesbiam.
P. Festiuamne illam mulierculam, quae in proximo
Troch.
Hoc habitat vico? Dor. Eam ipsam. Phor. Eamus ergo: nam
Nimis vereor, ne, si hîc subsistamus diutius,
Vxor obtort [...] collo me intrò retrahat. At at, crepat
Ostium: in pedes nos conijciamus quantū possumus.
Troch.

Actus I.

Scena III.

PERILLA.

Eiusdem generis versus.

EHo, quid hoc monstri est▪ quò tamsubitò meus
[Page 149]Hinc se subduxit furcifer? credo hinc eum
Aliquem conspexisse cacodaemonem, adeò
Has horret aedes, adeoque invitus est domi.
Non tamen illum puto hinctam cito abijsse longius,
Sed alicubi hîc astare otiosum pro foribus:
Troch.
Et cum vicinis derebus friuolis, nihilique ad
Farinam conducentibus confabularier,
Aut percontari res nouas, quod pol multo facit
Lubentius, quam opere se exercet suo. At
Quid hoc? nusquam hîc ego illum conspicio misera.
Perij, mirum ni se rursus aliquo abdiderit
In diuersorium, aut in prostibulum potius.
Eheu, nullam me miseriorem vsquam arbitror
Mulierem viuere. Vtinam terra debiscat, meque absorbeat
Octo.
Suo hiatu: tam me vitae piget, ac taedet meae.
Nam cur hac▪ luce fru [...] cupiam diutius?
Quocunque me verto, luctus atque miseria
Me vrgent, premunt (que) vndique. Tum paupertas, graue
Profecto onus, rerumque necessariarum
Catal.
Penuria, ad haec liberorum grex inops,
Nudus, atque famelicus, eò me redigunt inf [...]licem,
Troch.
Vt quò me vertam, aut quid agam plane nesciā. At
Frustra hic ego lamentando consumo diem.
Quin potius missas facio querimonias,
Quibus proficio nihil: at (que) me ita comparo,
Non perpeti diutius nebulonis contumelias.
Octo.
Quem iam, vbi vbi est, per totum quaeram oppidū, inuentumque ita
Scaz.
Exercebo, atque vlciscar sacrilegum, vt huius
[Page 150]Diei, meique quoad viuet, memor fiet.
Et primùm visam apud Dorionem vicinū hunc, vbi
Eum nunc esse cogito: nam cum illo potiat
Libenter, dignum pol patella operculum:
Adeo ille huic nostro est similis per emnia,
Ignavus, iners, tardus▪ stipes, potator strenuus.
Vnum si noris, alterum cognoueris:
In eodem mihi videnter ludo edocti ad nequitiam.
S [...]d eccam Bromlam eius vxorem, hanc adoriar.

Actus I.

Scena IIII.

BROMIA, PERILLA.

Senarij & septenarij, Iambici, admistis paucis octonarijs▪

VBi ille scelus est? vah, nusquam est: heu me miseram, occidi,
Rursus tam mane? vt illum dij deaeque perdant, qui
Scaz.
Tot mihi curas, tot solicitudines pari [...].
Porcum pol mihi maritum malim, quam hūc masti­giam.
Per. Irata est, neque quae loquitur intelligo satis.
Accedam propius, atque compellabo Hem Bromia,
Quid est, quod hîc stomachare ante ostium? aut quid accidit
Tibi? sati [...] saluae res? Bro. Hem, Perilla, tun' age,
Hic astabas? ignosce, non praevideram
Te. Per▪ Credo, sed quid tristis es, aut quem incusas?
Di [...] sode [...] Bromia Bro▪ Quem incusem rogas? quem nisi meum?
Per. Maritum? Bro. Eum ipsum▪ qui nunc si detur, faxo meas
Experiatur manus, ostenderem quid sit, dolis,
Ac [...]y [...]ophantij [...] vxorem fallere.
[Page 151]Per. Tupol mecum eodem luto haeres Bromia.
Sed quid tuus ille designavit? aut vbi nūc est obsecro?
Bro. Credo hinc illū abijsse in malā crucem, & vtinā
Reuertatur nunquam. Per. Ego quoque idem saepe imprecata sum
Meo. Sed cedò quod terogo.
Bro. Dicam. Cum heri totūpotando exegisset diem,
Tandem multa nocte reuersus domum, Deum
Dimet.
Immortalem quam ille temulentus excitat
Ibi nobis tragoediam, quas turbas, & tumultus
Ciet! nunc quo (que) cum ego illum operi intentum puto,
Nescio quô se clam subduxit modo. Por. Facile,
Ita me Deus amet, id esse diuinabam: eosdem enim
Catal.
Ludos hodie meus mihi fecit furcifer:
Et propterea huc illum quaesitum egressasum foras,
Bro. Quid ais: ô nos infelices, quae talibus
Maritis nupsimus: quid rest at obsecro,
Nisi vt perpetuo simus miserae? nam meus quidem
Frugi futurus est nunquam. Per. Neque de meo
Quicquam spei est reliquum mihi,
Adeò in naturam jampridem illi versa est malitia.
Dimet.
Tamē inultū, quod mihi secit hodie, nunquā auferet:
Nam pergam eum porrò in omnibus quaerere diuer­sorijs.
Pugnos, si viuo, non euitabit meos,
Ad manes imos etiamsi confugerit. Mori
Me malim, quàm non tantam ganeonis illius
Vlciscar impudentiā. Atque idem Bromia tibi quo (que)
Faciendum censeo: sacilitate enim nihil
Effectum esthactenus: at que adeo tales eos
[Page 152]Nobis nostra reddidimus indulgentia: Dictū est ve­tus,
Phryx non nisi verberibus emendari solet.
Bro. Agedum placet. Malo nodo malus nobis
Quaerēdus est cunem. Per. Recte laudo. Bro. Sequar
Scaz.
Quocun (que) praecesseris. Per. Vngues mihi polpruriunt:
Vae illis si quidem in nostras hodie inciderint manus.

Actus II.

Scena I.

PHORMIO, DORIO, LESBIA, SYRA.

Eiusdem generis.

HEm Dorio quo pacto se tuae habent fauces, & quomodo
Ualet Stomachus? Dor. Rogas Phormio? pol gut­tur
Catal.
siccitate
Iamdudum exaruit mihi: & lupo esurientior
Sum. Phor. Mihi quoque sitis non parvam haec concitauit ambulatio.
Dor. Vae cantharo illi, qui ori primus occurret meo:
Nam pumice aridior, & quauis spongia
Siticulosus sum magis. Sed eccam Lesbiam
For as conspicio prodeuntem. Iupiter
Supreme quam elegans, & quàm venusta est? for­mae gratia
Venerem superat ipsam▪ Les. Demiror nullum ex ci­vibus
Huc etiamnum diuertisse ad ientaculum,
Praesertim hoc Bacchanaliorum tempore,
Quo aduenturos sperabam plurimos. Praeter
Scaz.
Opinionem isthuc me castor accidit mihi.
Sed credo vt fit frugalitatem, ac temperantiam
Multos docet penuria. & hoc bellum, quo plurimos
Scaz.
annos
[Page 135]Ha nostrae regiones miseris iam diuexatae sūt modis,
Multorum loculos exhausit penitus: hinc noster quaestus est
Frigidior. Nihilominus tamen credo adfuturos, à quibus
Lucellum aliquod nunc expectandum sit mihi.
Sed eccos quos volebam: pol salus me seruatam cupit▪
Non alios magis ego nunc optarim mihi:
Nam belli sunt homunculi, faceti, atque lepidi.
Phor. Accedamus, eamque appellemus comiter.
Quem hic ante aedes praestolare Lesbia,
Suauium, atque delicium meum? Oh, vt te ample­ctor
Troch.
lubens.
Les. Vos opperiebar aduenientes. Dor. Facis amicè, & vt
Te decet. Les. Aduentus pol vester multo omnium
Mihi est gratissimus. Dor. Vis vt id ex animo exi­stimem
A te dici Lesbia? age, da mihi osculum mea
Festiuitas. Les. Nihil detrecto: tale enim
Quid vobis negare, aut eo etiam amplius, religio
Mihi esset maxima. Sed intrate sodes, at (que) sarcinas
Deponite, vt hilarem laetum (que) hunc sumamus diem.
Phor. Placet▪ sed cantharum promi, & mensam in­sterni iube.
Les. Nihil in me erit morae. Hē Syra, ocyus exi Syra.
Scaz.
Syr. Adsum: quid me facere iubes hera? Les, Insterne
Mensam. Dor. Primùm omnium amabo ceruisiam
Scaz.
Promi iube, nam ingens fauces meas vrget
Ariditas. Les. Naetupol antiqu [...]m Dorio obti [...]es.
[Page 154]Age Syra, prome cantharum. Dor. O dulcissimam
Troch.
Cantiunculam. Les. Tales mihi hospites
Gratissimi esse solent: nam edaces illos pamphagos
Dimet.
Nihil moror. Syr. Sit fausta vobis haec cereuisia.
Dor Habeo pol gratiam Syra:
Tibi vicissim benefaxim lubens: praebibo tibi
Dimidium Phormio. Phor. Perge, quid cunctar [...] c [...]ssator?
Scaz.
Nam siti hercle jamdudur [...] enecor. Vt Dij
Troch.
Deae (que) te omnes perdant, totum exhauris impudens?
Dor. Quaeso ne aegrè feras, nam imprudens ebibi:
Mirū ni mihi fauillae, aut prunae inhareāt in gutture,
Nam vix & iamnum me bibisse sentio.
Les. Mitte isthaec Syra, & sine mora alium prome
Troc. 2.
Cantharum, atque audin, fac diligenter annotes▪
Syr. In hoc profectò obliuiosa neutiquam
Esse sole [...]. Phor. Vah, quid moraris pessima?
Non verba tua, sed cereuisia meam mihi
Restinguet sitim. Les. Quietus esto, jamiam
Troch.
Aderit: atque accam. Syr. Hem, accipe, Phor. Vtinā tam cupide Deus
Animam excipiat meam, atque ego nūc hun [...] arri­pio cantharum.
Dor. Ut haurit helluo! Bithum cum Baccho
Commissum dixeris. Les. Agite, apparata iam sunt omnia,
Vbi Voletis accumbite. Phor. Accumbamus Dorio.
Hîc ego mihi locum deligo Eho Lesbia,
Tu dextrum mihi claude latus. Tum vt Syrae nobis­sum quoque
[Page 155]Accumbat iube. Les. Syra c [...]pe sedem, & Dorioni
Troch.
Te adiungito. Syr. Nihil est quod aeque fecero
Lubens. Les. Nunc admo [...]te [...]m patinis, apud
Mensam etenim neminem decet vere [...]ndarier,
Pho. Ego me herculè semper eo fui animo, vt si quid
Vnquam esset appositum, i [...]ter, atque libere
Scaz.
Attingendum, ac discerpendum put auerim,
Dor. Rectè, laudo: nāque ideo non apponitur cibus,
Vt oculos oblectet, sed vt v [...]ntrem saturet [...]amelicū.
Les. Hem, ne cereuisia desit curato Syra.
Syr. Faciam pol sedulò. Les. Ehe, Phormio, hunc
Tibi praebibo cantharum. Phor. Ut saluti si [...] precor
Mea Lesbia, mea voluptas vnt [...]a. Dor. Hem Syra, Uidere mihi subtristior.
Dimet.
Nū quid te torquet. aut solicitat? cedo. Syr. Nihil
Omnino anime mi. Dor. Frontem igitur exporrige,
Ac te praebe hilarem. Syr. Id pol hoc tempus, atque locus hic postulat.

Actus II.

Scena II.

PERILLA, BROMIA.

Eiusdem generis.

OPportunè aedepol isthaec vicina Glycera
Scaz.
Nobis voniebat obviam, nostros maritos quae
Ex vrbe egressos se vidisse dicebat modò.
Bro. Percommodè, ac feliciter sanè: ista enim
Nisi hoc nobis indicium fecisset, per oppidum
Totum hunc frustra illos quaesivissemus diem,
At nunc eò recta contendimus [...]ia.
Per. Novi ego prosi ibulum isthuc, [...]d quod frequen­ter [Page 156] commeant.
Bro. Vbi illud est? Per. Non ita procul ab vrbe.
Bro. Quod est nomen hospitae?
Per. Lesbia. Bro. Vah, Lesbi [...]? impurissima
Troch.
Illa est meretrix. Per. Tenes. Tum ancillam habet Syram,
Nostin'? Bro. Quid ni? non arbitror in toto oppido
S [...]ortum vsquam esse impudentius: adeo similes ha­bent labra
Lactucas. Sed quid quod te rogem? Per. Quid? Bro. Hiccine
Nos illos inuenturas autumas? Per. Non est dubium id quidem.
Nam illic frequenter potitant. Hem Bromia.
Para vngues, non procul enim nunc ab aedibus ab­sumus.
Bro. Non pol vngues modò, sed dentes etiam exacui meos.
Nunquam me per Iouem quisquam exorabit, quin meum
Istum hodie, vti meretur, vlciscar mastigiam.
Per. Meum quoque vah, quibus exercebo modis!
Nae ille sibi cum viraginerem esse dixerit.
Sed placide accedamus, ne praesentiant.
Troch.
Ego praeibo, tu subsequere Bromia. Bro. Hē, sequor.

Actus II.

Scena III.

PHORMIO, DORMIO, LESBIA.

Eiusdem generis.

OHe Dorio, iā abūde satisfactū est stomacho.
[Page 157]Nunc hauriamus, ac potemus strenui.
Hem quid tibi vis Syra? cantharus vacuus est, quid si hoc rerum statu
Incēdiū contingat, quo pacto restingueremus? Le. O.
Periculosum facinus! Hem, vola. Pho. Mea Lesbia,
Quanto mihi nunc formosior videre, quam
Dudum? Les. Certè quidem tu pol multò es hilarior.
Phor. Da sodes osculum meum suauium.
D. Bene hercule fecimus, quod lōgiuscule ab oppido
Sumus digressi: nam hic, vt opinor, non facile nos
Inuenerint vxores. Phor. Quid si inuenerint?
Nihil ego moror foeminam. Les. Eia, sic decet.
Vires vos esse iudico. D. Hem, praebibo tibi Phormio.

Actus II.

Scena IIII.

PERILLA, BROMIA, DORIO, PHORMIO.

Eiusdem rationis versus.

OCoelum, ô terra ô facinus indignissimum!
Bro. Quid vociferare Perilla? Per. O Iupiter! haeccine
Vides, & pateris? Bro. Hem, quid est? Per. Ambo Probe
Poti, inter meretrices duas hîc accubant.
Pudet me commemorare quae vidi, per ostij
Rimas prospiciens clanculum, irruamus Bromia.
Troch.
Bro. Agedum praecede, sequor. Ego meo, tu tuo
Infaciem vnguibus inuola venefico.
Per. Hîccine sedes sacrilege? Bro. Hiccine quaeren­mihi, dus eras nequissime?
Dor. Me miserum! succurrite populares. Phor. Hei
[Page 158]Perimor infel [...]x, subuenite inopi. Bro. Etiam
Subsidium imploras furcifer? Dor. Ignosce obsecro.
Si aliàs vnquam pedem foras extulero, occidito.
Bro. Id nunc faciam. Phor. Eheu parce quaeso mea Perilla. Per. Vah,
Tibi ego parcam omniū? Dor. O me infelicissimum!
Ph. Ah, siccine me vxor strāgulas? Per. Hē Bromia
Crumenas illis eripiamus: deinde abeāt, vel in malā
Crucē impurissimi. B. Hoc ago. Nunc quo dignus es▪
Abi scel [...]rate. Per. Sic exercendi sunt, qui rem de­coquunt.
Bro. Qui meretrices impuras plus amant, quàm coni [...]ges.
Per. Quod si omnes vxores suos maritos r [...]m male
Scaz.
Ger [...]ntes, ad eum tractarent modum, non tam
Multi passim invenirentur decoctores, & adulteri:
Nunc ad quae vis facinora illos impunitas
Illectat. Sed satis iam hîc remoratae sumus diu,
Ad vrbem redeamus. Propediem supplicantes
Aderunt famelic [...]. Sed nihil agnt, me mortuam domi.
Catal.
Malim, quàm cum tali marito vivere.
Br. De isth [...]e quid sit futurū, consiliū vnà capiemus

Actus II.

Scena V.

PHORMIO, DORIO, LESBIA.

Eiusdem generis.

QVid nunc agendum nobis censes Dorio.
Audiebimusne foris egredi? Dor. Circumspice
Etiam sedes, anne alicubi hîc haereant
Phormio. Phor. Perij, vt etiam nunc timeo miser.
Troc. 3.
[Page 159]Dor. Circumspicito inquam ne rursus ex insidijs
Seaz.
Nos adoriantur harpyiae obscoenissimae.
Me miserum, differor doloribus, membra
Luxata sunt omnia, genua (que) labant mihi.
Phor. Mea quo (que) caput totum mihi tuber reddidit
Venefica. Les. O viros fortes, ac strenuos!
Eho, quo pacto vobis hoc sapit tentaculum?
Phor. Etiam rides pessima? Les. Pol iam defessa sum
Troc. 2.
Vos ridendo. Dor. Pergis inepta? Les. Eia, pugnatum est fortiter,
Quid restat, nisi vt triūphū agatis? Dor. mitte sodes
[...]ocari Lesbia: satis nos discruciat infortunium
Nostrum, etiamsi tu istud tuis dicterijs,
Troch.
Atque iocis non conduplices, Les. Pro Iupiter!
Scaz.
Quàm velim me non vidisse tantum dedecus.
Viros vos caedi ab vxoribus vt pueros? ô inauditam
Infamiam, atque turpitudinem! at satis
Iam verborum est: nam me cum talibus viris
Loqui pudet. Agite, numerate pro ientaculo.
Phor. Eho, quid numerabimus miseri, quibus
Adempta sunt marsupia? Les. Quid isthuc mea?
Numerate inquā. Dor. Id quidem nihil habentibus
Difficillimum Les. Isthaec verba sunt, quibus
Troch.
Nihil moueor. Scio quid agam. Hem Syra, caca­bum
Hunc, at (que) lebetem intrò aufer. Phor. Hem, siccine agis Lesbia?
Les. Quid ni? vbi persolueritis quod debetis, redden­tur protinus.
Valete. Phor. Quid nunc agimus Dorio? Dor. Ne­scio [Page 160] berculè,
Nam cum crum [...]nam adimebat vxor, consiliū etiam
Omne [...]ripiebat [...]hi. Pho. Tame [...] inueniendum est remedium huic malo:
Et damnum hoc ratione aliqua sarciendū existimo.
Dor. Nihil malim, siquidem quid tale posset in [...] [...]irier.
Sed ne frustra quaer as, nimis metuo miser.
Phor. Ad vxores redeamus, culpam (que) fateamur supplices.
Dor. Rides? egon▪ isti supplicabo sacrilegae?
Scaz.
Nunquam faciam. Phor. Durum [...]lum necessitas.
Dor Suadere noli: nam pol inedia mori malim,
Quàm dominam tam difficilem, & tam imperiosam perpeti.
Phor. Age, ausculta: inueni aliud, quod magis probes.
Dor. Quid? Phor. Dicam, nosti opinor quàm multi,
Troch.
hoc praesertim tempore,
Passim per pagos, vicosque vagentur milites,
Nihil non impu [...]e perpetrantes. Dor. Illorum her­culè
I am ingens vbique est copi [...]. At quorsum isthac? Phor. Milites
Dimet.
Quoque nos esse assimulabimus:
Atque miseros hoc pr [...]textu spoliabimus
Rusti [...]os. Dor▪ Dici probe, si pro [...]epulchro
Troch.
Crucem status velimus nobis. Phor. Vah, nihil
Periculi est. Quasi non multo gra [...]iora vbique
Catal. 3
Tolerentur se [...]l [...]ra, & flagitia: inter arm [...]
[Page 161]Silent leges. Dor. Pol vera praedicas. sed vnde nobis
Arma? quibus & ab alijs dignoscuntur, & agricolis
Terrori esse solent milites. Pho. Si mutuo nūc poss [...] ­mus,
Sumemus alicunde foenore. Dor. Hem placet
Consilium: itaque & hic, & alibi tibi lubens
Obtemperavero. Phor. Benigne dicis. sequere me.

Actus III.

Scena I.

NISA.

Eiusdem rationis.

MIseram me quàm dura, aspera (que) vitae cōditio
Nobis obtigit agricolis quibus á sceleratissimis
Nihil vsquā tutū est militibus: qui sibi licere in nos
Sca [...].
Quic quid lubet putant, Aequum sit, an iniquum quod imperant,
Nihil morantur, aut vident, nihil (que) pensi habent.
Tum nisi protinus ad nutum illis inseruias
Sacrilegis, si quid eorum, quae impudenter exigun [...],
His denegaueris caedunt, spoliant, mille (que) nos
Affligunt & cruciant modis. Nae illi admodum
Fortunati, at (que) felices sunt, qui hoc rerum statu,
In vrbibus, & intra muros vitam exigunt;
Qui portis, atque m [...]nibus à se arcent hoc impiun [...]
Execrabileque hominum genus: cum ruri apud
Nos illis pateant omnia▪ vbi plerun (que) ianuae,
Fenestraeque ruinosis desunt tugurijs.
Adeo in cinerem puluerem (que) versa sunt
Troch▪
Quae possedimus omnia. Nunc quoniam qu [...] porta­ueram
Ad mercatum, [...]ua, galli [...]as, atque caseos satis
[Page 162]Uendidi feliciter, pecuniaque
Troch.
Loculos oppletos gero, recta domum propero.
A qua cùm absum diutius, neque maritus, neque
Liberi satis officium faciunt suum.
Omitto liberos qui propter aetatem parum
Sibi consulunt. Sed hominem tam gra [...]dem, virum
Troch.
Dico, nihil etiamnum sapere, desidem,
Vecordem, atque ignauum esse, quae mulier ferat?
At at▪ nescio quos huc procul aduent ant [...]s conspicor:
Pol milites sunt, nisi oculi mihi prospi [...]iunt parum.
Abeo, atque in pedes hinc me quantum queo.
Troch.

Actus III.

Scena II.

DORIO, PHORIMIO.

Eiusdem generis versus.

EHo Phor [...]no, quo pacto nunc tibi instructus
Scaz.
Esse videor hasta, atque gladio? Phor. Probè ad­modum.
Nam nisi qui sis nossem, veteranū quendam militem
Troch.
Te esse deierem. Sed circumspice sodes, satin'
Mihi hic thorax, galea (que) conueniant? Dor. Pol for­mae gratia
Euenit, vt quicquid indueris, te deceat maximè.
Phor. Derides? Dor. Nequaquam, quod res est dico. Sed
Meus hic ensis totu [...] r [...]bet ferrugine.
Intra annū nec mundatū, nec detersum esse dixeris.
Phor. Nihil refert, cruore eū rubere credent rustici.
Der. Ha, ha, he, scitè hercuse. Phor. Sea c [...]tera quo (que)
Troch.
an me deceant, vide
[Page 163]Obsecro. Dor. A capite vsque ad talos miles mihi
Dimet.
Videre strennuus. Phor. Vtinam
Ita armati hesterno fuissemus die,
Cùm in diuersorio nos adorirentur coniuges:
Nunquā viuae è [...]anibus nostris eu [...]sissent veneficae.
Dor. Phy, tam perijssent, quàm extrema faba, quod dici solet▪
Sed vbi praedam parataem nunc nobis fore
Putas Phormio? nā iādudum stomachus latrat mihi.
Phor. In proximo hoc vico, ibi cadauer erit, quod involabimus
Troch.
Uultures. Dor. Itane arbitrare? Phor. Certe. Dor. Sed vide
Etiam ne te ist haec fallat spes: neue quis ibi sit▪ cu [...]
Fucus suboleat, nosque agnoscat▪ atque ita fabul [...]
Fiamus vulgi, ac risui simus omnibus.
Phor. No [...] fiet: tumodo f [...]c sis animo bono,
Vt fortem militem decet. Sed commode hic
Mihi quippiam succurrit▪ Do Quidnam isthuc est Phormio?
Cedò sodes. Phor. Hispanos nos esse assimulabimus.
Dor. Quid, Hispanos? cur istud obsecro? non enim
Dimet.
Intelligo. Phor. Vt terrori simus omnibus.
Nam nullum militum genus
Est, quod magis me [...]uāt, atque exhorrescāt rustici.
Dor. Non illi soli per louem: nam nos quoque
Quale [...] sint, experti sumus frequenter, idque non
Se [...].
Sine magno nostro, vt arbitror, malo: verùm
Quo pacto isthuc queamus, non intelligo,
Cùm linguam vterque ignoremus Hispanicam.
[Page 164]Phor. Teneo ego verba aliquot vulgaria, quae ex illi­us Hisp [...]i.
Sermone, quem pridem domi meae dies
Complures [...]ertuls▪ mihi
Scaz.
Etiam nunc haerent in memoria: Dor▪ Vah, si isthuc
Dimet.
[...]atis
Esse arbitraris, age, ego quo (que) qu [...]dā memini ex ijs,
Q [...]bus mens mocum saepe solebat stomach [...]rier.
Phor, [...]sthae [...] suffecerint, nam stupidi, atque stolid [...] sunt rus [...]ci,
Minimo illis os subleuerimus negotio.
Tum in vultu vtrique is inest color,
Dimet.
Ut pro Hispanis probemus nos facillime.
At satis hic iam cunct [...]ti sumus. Eamus, ae bonis
Auibus Martis experiamur aleam. Dor. Placet.

Actus III.

Scena III.

CHR EMES, NISA.

Eiusdem generi [...].

NAE ego agricolarum qui viuunt sum i [...]feli­cissimus,
Cui nulla vn quam conceditur quies, nullum o [...]ium,
Nulla laboris intermissio, nulla denique
Troch.
Tranquilit as, tam grauibus curis, ac negotijs
M [...]l [...]stis distrahor, atque obtundor vndique.
Nulli festi▪ ac profesti omnes mihi sunt dies.
Tam i [...]eri [...]sa [...] hab [...]o vxorem, tamque difficilē,
A [...] mor [...]s [...]m▪ Quae cum ipsa dies totos domi
Des [...]eat ociosa, aut cum vicinis garriat.
Troch.
No [...] magis pare [...]t marito, quam si asinū illū iu [...]icet
[Page 165]Mercede conductum: adeò neque quid imponat▪ ne­que
Quid imperet mihi, vnquam Cogitat: neque
Me respicit, neque aetatem meam. Nunc sunt mihi
Concinnandi locti, nunc defricanda matula, nunc
Verrendum pauimentū, nunc conuoluendae stragulae,
Nunc v [...]c [...]ae mulgendae, nunc lac agitandum, nunc in agris
Catal.
Aut arandum, aut fodiendum, nunc purgandum stabulum: his
Troch.
Alijs (que) multò pluribus,
Dimet.
Atque grauioribus occupationibus
Quis obsecro solus suffecerit? quis non
Scaz.
Tanto succūbat oneri Sed lupum eccum in fabula,
Hui, tam cito è mercatu? Vae mihi, perij miser:
Vapulabo largitor: nam nondum, quae modo
Imperabat exiens, curata sunt
Omnia. Haec mihi restant eluēda mulctralia: id agam.
Troc. 3.
Nis. Hei miserae mihi: genua labant, vox deficit:
Tum aeger fatiscit spiritus. Deum immortalem. quam fere
Scaz.
Ego in istorum praedonum incideram manus?
Pedibus pol habeo magnam gratiam, qui me ex
Tanto surripuerunt periculo. Sed ab aedibus
Nostris me non proculiam abesse gaudeo.
Atque vt hîc quoque satis tut a sim vereor misera.
Chr. At at, quid ego illam turbatam, & metu exa. nimatum co [...]spicor?
Troch.
Compellabo. Hem vxor, quid sibi vult hic timor?
Aut quid expalluisti? quidue respicis
[Page 166]Identidem? satin saluae res? quid taces?
Nis. Actū est. Ch. Quid ita? cedôsodes. Nis. Nostra ae [...]epol
I [...] duhio vita est. Chr. Quin dic quid sit. Nis. Pau­lulum
Sine ad me vt redeam. Chr. Me miserum, quàm timeo, ne
Tu nunc tr [...]st [...]ssimum mihi nuncium adfer as.
At omissis ambagibus, rem paucis expedi
Amabo. Sed quidhoe? video huc procul aduentare nescio
Quos, hastis gladijs (que) armatos. O Iupiter!
Dimet.
Serua nos obsecro. Nis. Hem, vide [...]'?
Scaz.
Illi me praedones per totumiter insequutisunt
Hact [...]us, & nunc nihil magis metuo misera,
Quàm ne huc diuertant, nos (que) suo cru [...]ent, atque affligant modo.
Quare ocyus intrò nos recipiamus Chreme,
Atque occludamus ostium. Chr. Ne feceris Nisa:
Namque hoc pacto multo illos irritaueris magis: & fores
Perfringen [...], aut irrumpent per feuestras
Potius, quàm se finent excludier. Nis. Quid ergo
Catal. 2
Faciendum existimas, aut quid d [...] consilij Chreme?
Chr. Opperiamur hic eos ante ostium,
Et comiter appellemus: fortaffe vti
Praetere [...]t, impetrabimus cum gratia.
Nis. Vtinam id fiat. Sed animus mihi nescio quid
Troch.
praesagit m [...]li.
Chr. Bene ominare, res succedet opinione mel [...]ùs:
[Page 167]Nam sp [...]r [...] adiuturum Deum. Tu modò fac sis ani­mo bon [...].

Actus III.

Scena IIII.

PHORMIO, DORIO, NISA, CHREMES.

Eiusdem rationis versu [...].

NVne vultus nobis est sumendus Martius,
Et non nisi castrensi [...] proferenda verba.
Troch.
Dor. Sesquipedalia, pullos (que) Bellonae decentia.
P. Tum nomina quoque erunt mutanda nobis: nam
Scaz.
Doriones, atque Phormiones inter Hispanos
Inueneris paucissimos. Dor. Scio isthuc, at (que) ob id
Catal.
Sennores erim [...]s vtrique. Neque alio ego te,
Troc.
Neque me vnquam appellabis nomine.
Hic militibus Hispanis mos est. & sapiunt me [...]
Quidem s [...]ntentia, quise metui, quàm amari
Malunt. Nam facilitas contemptum, seueritas
Autoritatem parit. Phor. Ita me Deus amet, v [...]
Mihi verum videris dicere▪ namque eo
Troch.
Pacto fiet, vt & nostra iussa rustici
Extimescant, nobis (que) ad nutum suppeditent omni [...]:
Tum vt quiduis impunè faciamus. Nam quis ea
Audacia est, licet indignis sit exceptus modis,
Vt Hispanum audeat incusare militem?
Aut si id faciat, quid obsecro nisi malum condupli­cat suu [...]?
Sed iam satis hîc remorati sumus. Do [...]m
Hanc adoriamur proximam, quicun (que) hîc habita [...] rusticus.
Catal.
Is primus à nobis com [...]detur▪ atque exhaurietur
[Page 168]Planissime. Sed eccum eum pro foribus stantem con­spicor.
Nis. Hem Chreme, recta huc ad nos affectant viam.
O nos infelicissimos.
Dimet.
Nimirum consilium illud rectum est, de occludendis aedibus.
Chr. Mitte id, nihil inquā iuuerit, imo oberit magis.
Non sunt irritandi crabrones, quos cum volueris,
Placa [...]e nequeas. Prior ego illos cōpellabo Saluete
Viri boni. P. Apero vellaco, como es taeys aysy?
Scaz.
Dor. Quin es peraeys Luterano? Nis. O miseram:
Hispani sunt. crucem non aeque atque hos horresco milites.
P [...]or. O traydores del R [...]y despachaos presto. Chr. Actum est, perij miser.
Dor. Que hazeis tantas bozes: Chr. Hei mihi, eti­am verberas?
Phor. A Luterano, trae paen blanco, y vino. Nis. O facinus
Indignum. Chr. Nostrate lingua me obsecro
Troch.
Compella Sennor: nam neque quid loquamini,
Neque quid velitis intelligo. Phor. Non? Ch. Nō ita
Me Deus amet. Dor. Credo, quia parum placent.
Quaeloquimur simulat se non intelligere furcifer.
Nis. Non pol intelligimus Sennores: nam vernacu­lum
Solum sermonem nos callemus agricolae, eo vtimini
Obsecro▪ quic quid iusseritis, [...]ffectum dabimus proti­nus.
Dor. Insterne mensam, prandiū (que) nobis appara▪
Praesto Praesto, quid cunctaris venefica?
[Page 169]C. Paramus sedulo; vos modo desinit [...] stomacharier.
Nis. Quicquid in aedibus estnobis, apponemus libera­liter.
Phor. Hoc etiam at (que) etiam cogitate, militem vobis
Scaz.
Esse excipiendum regiū: quapropter ne vulgaris, aut
Quotidianus apparatus [...]it, cauete sedulo.
Troc. 2.
Eho▪ quid tu nobis panem atrum adfers [...]litea?
Album apponito, [...]um (que) recentem, nisi cerebrum
Tibi velis hic dispergier.
Dimet.
Tum petasonem, lardum, aut fumo induratas carnes nolumus:
Seruate isthaec vobis, nam talibus noster
Non assueuit stomachus. Nis. Atqui nihil praeter
Illam est nobis vsquam in penario, Dor. Apage in
Scaz. 2.
Malam crucem garrula, vinū etiam ex oppido ad­ferri
Nobis volumus in vesperum, id (que) Renense.
Chr. Hui. Phor. Praeterea armum ovillum, caprum,
Scaz 2.
aut [...]leporem potius: haec
Nisi mature parata, at (que) probe assa fuerint
Omnia, vae vestris capitibus, atque scapulis.
Ha [...] cōditione cōtenti nunc hisce erimus vulgaribus
Nis. Eheu, ad restim jam nobis res redijt planissime.
Pho. Quid mussitas pessima? quod praeceptum est tibi
Fac exequare protinus: etiamne respicis?
Dor. Hem furcifer, vbi sunt oculi? videsne cantharos
Esse vacuos? Chr. O me miserum. Phor. Quid stas
stipes? vola.
Probe, vt arbitror▪ se habēt principia. Dor. Rusticis
Hic nacti sumus satis opulentum, ac diuitem.
Pho. Sc [...]ebam ego isthuc, & propterea te potissimùm
[Page 170]Huc deducebam. Dor. Fecisti probe, sed [...]ccu [...]
Catal.
Accedentem silicernium; pol dignus est
Ad hunc qui tractetur modum. Chr. Sit faustus, ac
Felix vobis hic potus. Dor. Aconitum esse optes, vt Arbitror,
Quo [...]is exonereris sūptibus. Sed quid quod te rogē?
[...]ne ad macellum exijt vxor? Chr. Iamdudum.
Dor. Abi
Tu, atque ex corte adfer gallinas aliquot eas (que)
Partim elixas partim ass [...]s cura sedulò.
Catal.
Chr. Ehu me infelicem! etiamne amplius? trium
Dierum vix mihi est familia. Phor. Ehē, quid murmuras
Mastigia? abi inquam, nisi pauimentum hoc tu [...]
Velis cōspergisanguine. vt incedit testudo! Chr. Prò
Deum immortalem, quis me est infelicior?
Hos tantos sumptus quis ferat vel satrapes?
Dij perdant hoc imperiosū, superbū, at (que) intolerabile
Hispanorum genus: qui, cùm domisunt, vix habent
Quo ventrē exature [...]t f [...]m li [...]ū, appludam vorāt,
Tr [...]ch.
Vappum bibunt: tum nuditate horrent, ringuntur (que) inedia.
In his verò nostris regionibus, haùd secus
Ac her [...]es, magnates (que) coli, & honorari volunt.
Nostrates autem adeo praese contemnunt, vt pecu­da potiùt,
Quàm homines esse illos arbitrentur. Quare eos
Odi pessime: adeò vt ad occursū illorū animus statim
Inhorrescat mihi. At metuo ne hic me audiant
Querētē. gallinariū adibo, vt quod iusserūt exequar.

Actus III.

Scena V.

PHORMIO. DORIO, Eiusdem generis.

OHe, nunc affatim expleti sumus, surgamus, &
Troc. 5.
Ambulādo in vesperū exacuamus stomachū.
Tum visamus quot vaccas bic rusticus habeat in stabulo.
Do. Quin aedes perscrutemur omnes, omnes arculas
Scrinia (que) omnia; deni (que) innolemus▪ atque
Auferamus etiam quae vsui nobis futura sunt.
P. Quo iure? Do Bellico. Ph. Placet: militibus enim
Quodcunque lubet licet, neque pol iniuria:
Nam in rempublicā merita illorum sunt maxima.
Troc. 2.
Propulsant hostem, pugnant pro patriae
Salute, pro aris, ac focis, pro libertate publica.
Hi si quid cuipiam ademerint, si quem spoliauerint,
Aut caeciderint, si cui vim fecerint,
Si quid perfregerint, incusandi, aut culpandi erunt?
Troch.
Dor. Nequaquam, nam cùm ex illis maxima perci­piantur commoda,
Ad haec lenia conniuendum est incommoda.
Phor. Recte dicis, sed pergamus, quò perlustremus singula.

Actus IIII.

Scena I.

CHREMES, NISA.

Trochaici, partim catalectici, partim acatalectici.

PRô Deûm atque hominum fidē! minime miror si homines
Insanire incipiant ex iniuria.
Nis. O mores, ô flagitia! ô inauditam impiorum
[Page 172]Hominum audaciam, at que maliciam? Chr. O su­perbiam
Iudiciorum legum (que) oscitantiam!
Per quā his nebulonibus, & scurris quiduis impunè licet.
N. hei mihi, mori malim, quā in tātis calamitatibus
Viuere & tam acerba perpeti. Chr. Non perpetiar
Amplius, at que adeo animā relinquam potius, quā
Iam. 3▪
non [...]os vti
Merentur vlciscar m [...]stigi [...], magnum est quod molior:
Et spero adiuturum Deum.
Nis. Quid Chreme? Chr. Viego illos pellendos, at (que) ex aedibus
Exturbandos censeo: quandoquidem blandiendo
Et bene faciendo, omnia (que) tolerando nihil
Hactenus profecimus. Hac non successit, rem alia
Iamb.
Nunc experiar via. Nis. Mi vir, si tibi velis
Consultum, sententi [...]m muta: ne & ipse ce,
Et nos omnes perdas. Chr. Non me clā est periculū
Hac in re esse maximum, verùm sic animum
Induxi meum, priùs me perditurum
Meam vitam, quàm haec perpetiar diutius.
Tum si maximè velim ferre, facultates non sinunt.
Nam vnam coenam heri illis dedimus, quae si iter [...]
Iamb.
Nobis sit danda, actum siet. Vt enim alios
Sumptus omittam grauissimos, indesinenter
Sorbendo, nobis quid vini absumpserunt? Eho
Quid futurum existimas Nisa, si nos assidue exe­dant?
[Page 173]Nis. Durū quidē haud nego: sed leuius sit patientia,
Scaz.
Quod mutari non potest▪ Chr. Nimium hercule
Improbi isti nostra abutuntur patienti [...],
Quam tum deum nobis profuturam existimo,
Cum in furorem sese commutauerit.
Nis. Laudarem animum, nisi supra virestuas
Esse quod conaris, arbitrarer Chreme. Chr. Nihil moror:
Si moriendū est in tali facinore, mori mihi
Hac tam misera vita futurum est gratius.
Nō fit sine periculo facinus magnū, ac memorabile.
Iam.
Tu modo fac sis animo quieto. Nis. Facile possem,
Nisi saepius, quantum armati valeant, expert [...] esse [...]
Iam. 4.
misera.
Chr. Audendum est: nemo ignauia victoriam
Est consequutus vnquā ▪ Prima coitio est acerrima,
Si sustinueris, post illas vt lubet ludas licebit.
Itaque hoc quicquid est periculi, magnarum erit hanc
Remedium aegritudinum. Nam posthac incolumes
Sat scio for [...] nos, si semel infracto animo iniuriam
A nobis propulsauerimus▪ Nis. Ne Hercules
Quidē cōtraduos▪ Chr. Vah, quasi tibi desint manus
Iamb. 3
Tu fac vticolus in prōptu sit, ego mihi furcā sump­ser [...]
Si illis machaera, & nobis vrbina est domi.
Quanquā nō magnopere istorū me terret ferocitas,
Qua tum in nos bacchantur maxime, cum tuti post principia
Urbis belligerantur ebrij▪ tum eorum est
Operaeprecium audire audaciam, quando miserum,
Seaz▪
Et înermem agricolam, qui referire non aud [...]t,
Maledictis lacessunt, at que verberibus.
[Page 174]At nunc fax [...] vt cum rustic [...] minim [...] ignauo [...]ibi
Iamb.
Rem f [...]isse sentiant, & superi, nisi quid me aximus
Iamb.
F [...]llit, nostros conatus iuueri [...]t. Nam qui tibi
Nunc viri videntur▪ nebulo [...]es sunt ignauissimi.
Nis. Si isthuc certum est tibi, age, parebo: tu modo quod facto erit
Opus, impera. Chr. Nihil quidem ampliùs, nisi vt
Iamb.
Cum tempus fuerit, te talem praebeas,
Qualem ego te expertus sum saepissime.
Nis. Euge, rem feliciter successuram augur [...]r,
Adeò animu [...] ad pugnam exardescit mihi.
Modò aderunt opinor, rursus nos suis
Iamb. 2.
Adorituri maledictis, probris ac convitijs.
Quod si fiat▪ fa [...]it se cum viragine
Congressos intelligant. Adeo ego iam ferre possum
Illorum mina [...], & contumelios [...] verba. At
Eccum [...]oras vtrumque prodeuntem. Tu
Iamb. 7
Accede ad illos, ac primùm quidem expe [...]ire
Si quid cum gratia impetrare queas: nā quod cauer [...]
Potes, stultum est admittere. Quod si comiter
Blandequ [...] l [...]quendo nihil effeceris, nosque
Affl [...]gere, cruciare, at que verberare porro
Pergant, memento te virum esse. Ego introeo, vt
Quae ad pugnam opus erūt parē reuersura è vestigio.

Actus IIII.

Scena II.

DORIO, PHORMIO, CHREMES, NISA.

Eiusdem generis versus.

QVid istuc? itane ad clarum dor [...]iuimus diem?
Multa nox meis adhuc est oculis. Ph. Hi [...] ve­tern [...]
[Page 175]Hercule est pellendus ab animo. Sed na [...]se [...]
Quae tāta stoma [...]ho? Quidnā haec sibi vult oscitatio?
Extendere nunc demum neruos [...]uuat▪ iuuat
Ab oculis propellere so [...]num, Dor. Quid an ructas
Iamb. 4
Hesternàm [...]rapulam? Phor. Id quidē facio [...]nsolens: nam vel
Adcruda concoquenda stomachus mihi valet satis▪
Nec ventrem tanta suburra vnquam grauatum
Iamb.
memini, vt
A vomitu remedium quaerendum fuerit mihi:
Quod ne nunc cōtingat periculum pol maximum est.
D [...]r. Nihil hercule mirum, qui heri tantum cibi
Deglutiueris, tot cyathos exorbueris.
Iamb. 2
Ph. Te quo (que) nihil vnquā vidi edacius, aut bibacius
Quicquam▪ Dor. Certè aliàs non soleo esse parcior,
Aut abstemius, verùm nunquam ante, quod sciam,
Coenaui vnctiu [...], nunquam prolixiùs.
Phor. Sic indulgere i [...]uat genio. Dor. Sic curanda est cuticula.
Chr. Mortuū ego me malim, quàm hoc vobis de meo
Contingat saepiùs. Phor. Io Liber pater?
Dor. Io Ceres? quis nobis fortunatior?
Chr. Dij vestris sceleribus dignum vobis reddan [...]
Iamb.
praemium,
Nis Chreme, in promptu sunt quae parari iusseras.
Chr. Bene fe [...]isti▪ Phor. At eccum furciferum cum coniuge!
Vellico Luterano. Dor. Ennemigo de Dio [...].
Iamb.
Chr. Blanda hercùle at que amica salutatio. Ph [...]r. Quid mussitas scelus?
[Page 176]Chr. Vos hic demirabar tam mane, qui heri
Tantum biberatis▪ D. An tibi id nimiū videbatur
Sacrilege: An nos vento, aere (que) victitare
Credideras? Chr. Non profectò, sed tantos tamen
Scaz.
Hell [...]ones ac tantos gulones esse vos
Nunquam existimaueram. Phor Vah, tun'nos hel­luones
Iamb.
Appellabis mastigia? Nis. Qualis vos deprehendi­mus
Tali honestamus nomine. Nos agricolae rudes,
Atque simplices scapham scapham, ligonem
Ligonem di [...]im [...]. Dor. Etiam [...]ententias
Iamb. 4.
Loqueris garrula. Phor. Quid istuc, tū' in tam graui
Delicto isti impudenti, atque temerario
Audes patrocinarier: Nis. Quodtu mihi
Obiectas patrocinium? an non maximo
Nostro incommodo▪ grauissimis (que) impendijs
Vos tales heri per totum pertulimus diem?
Phor. Eho venefica, ego pol tibi, nisi taces,
Istam linguam praecidam impurissimam.
Abi ad macellū, emptura quae appares in prandiū.
Iamb.
C. Hui etiam prandere hic statuistis? Itiner [...] ego vos
Accinctos putabam. Dor. Ha, ha, he, tota erras via.
Neque hodie, neque cras, neque perendi [...]o hinc dis­cedemus
Die. Quare abs (que) mora ad vrbē te cōfer, ibi (que) eme
Quae parato opus erunt, at que vide ne quid desit nisi
Uapulare mauis sceler atissima. Chr. Ex
Coena hesterna non pauca super sunt: ea
Vobis toto hoc sufficient die. Phor. Seruate vobis,
Liberisque vestris frusta illa, atque reliquias▪
[Page 177]Nos recentia, integraque volumus. Chr. Recentia?
Iam.
Dor. recentia inquam, at (que) integra: quoties idem
Dicendum erit trifurcifer? Chr. Pecuniam
Igitur numerate, qua emantur recentia.
Phor. Pecuniam? hem tibi mastigia. Dor. Accipe
Sacrilega. Chr. Etiam verberare audetis possimi?
Hem vxor, ad arma, ad arma: insonuit buccina.
Nis. In me nihil erit morae. Phor. Etiam referire paratis
Audacissimi? huc si quid lubet. Non herculè
Viui è manibus nostris euaderis hodie. Chr. Siccine
Ais canis? Phor. Eho populares, succurrite,
Iamb.
Atque auxilium ferte miseris. Nis. Hem Chreme, virum
Te praebe. D. Uae mihi. Phor. Interimor infelicissi­mus.
Chr. Sic, sic vobis apparamus integra.
Nis. Sic mercamur recentia. Chr. Eho Nisa, vide
Iamb. [...]
Ne istum elabi sinasscelus. Ego huic spiritum
Interclusero. Nis. Vapula impurissime.
Dor. Perij miser. Phor. Interij. Nis. Quo pacto haec vobis placent
Cupedia? Dor. Quomodo hoc villi sapit? Dor. Heimihi▪
Etiam illuditis? Ch. Hem Nisa, arma illis eripiamus
Atque ex aedibus exturbemus sceleratissimos.
Nis. Non pol vius eijcientur hodie, sed efferentur
Mortui. Dor Misereat vos nostri obsecro.
Iamb. [...]
Ch. Apagite, apagite. Nis. Indigni qui viuant tamē.
Chr. O fortes, atque strennuos
Milites! Nis. O insuperabilem ferociam!
[Page 178]Chr. Eia, pugnastis fortiter▪ Egregiam pol laudem & spolia
Ad commilitones referetis magnificentissima.
Phor. Fugiamus, fugiamus, dum euadendi datur
Iamb,
Copia—

Actus IIII.

Scena III.

CHREMES, NISA.

Iambici, senarij & septenarij, admistis paucis octonarijs.

—aâmne abierunt Nisa? Nis. An abierint
Catal.
rogas?
Imo simulac elabendi facultas
Dabatur, non secus se conijciebant in pedes
Homines timidissimi, quàm lepores aut damae au­fugere solent,
Conspectis canibus venatorijs. Chr. Non hercule
Scaz.
Reuersuros illos credo propediem. Nis. Sic, sic
Exercendum est sceleratum hoc militum genus.
Quòd si omnes à se iniuriam, & violentiam
Ad hunc propulsarent modum, haud pol quoslibet
Tanta audacia, tam (que) intrepide passim lacesserent
Despoliarent, atque cruciarent improbi.
Troch.
Sed hoc quis euenturum credidisset Chreme? viro
Longa militia praelijs (que) frequentibus
Exercitatos, praeterea Hispanos, qui bellica
Scaz. 3
Virtute caeteris praestare dicuntur,
Tam meticulosos, ignauos, & imbelles
Esse, vt quiduis potius eos, quam milites esse
Putes? Chr. Prodigij ita me Deus amet. simile, nec
Troc. 2.
Quidnam ipsis acciderit, diuinare aut suspicari
Possum, nisi aliquam Nemesin, vel conscientiam
[Page 179]Sibi multorum scelerum male conseiam▪ animū eis
Labefactasse penitus: vt cum superiores
Facile esse possent, mente tamen consternati, ne (que)
Referire, neque se valu [...]rint tuerier.
Nis. Mirum ni tale quid fuerit Chreme▪ nam post­quam minis
Coelum ante territabant, nihil (que) non ferociter,
Atque animose loquerentur, cum ad pugnam est vē ­tum, arma illis statim
Emanibus excidebant quasipueris. Chrem. Pol ve­ra sunt
Quae dicis Nisa: sed cur non istud potius
Troch.
Nostrae audaciae, animo que forti ascribimus?
Catal.
Quae & inferioribus non raro pepererunt victoriā.
Semper inconflictu maximum periculum est ijs,
Qui maxime timent, confidentia pro muro habetur.
Troch.
Tum desperatio etiam t [...]midos strennuos facit.
Nam mori pol maluissem, quam illos perpeti
Diutius. Nis Et ego quidem sed nunc quia
Hoc praelium nobis ex animi successit sententia,
Eamus, atque triumphum agamus intus. Chr. Ità certe decet.

Actus V.

Scena I.

DORIO, PHORIMIO.

Trochaici, partim catalectici, partim acata [...]ctici.

QUid nunc consilij capiemus Phormio?
Iamb.
Aut quo pacto tantum dedecus celabimus?
Phor, Pol neque quid dicam, neque quò me recipiā, neque quid agam scio.
Nam ad restim iam nobis resredijt planissimē.
[Page 180]Dor. Nil me herculè aliud restare vide [...], deligenda
Dime [...].
arbor est suspendio.
Phor. Vtinam hîc aliquid esset, quo me pracipitem darem:
Nam vitae iamdudum me taedet meae.
Dor. Neque ego quicquam malim, quàm in haere defungier:
Adeò totus displiceo mihi Phor. Vah crucior,
Bolum tantum tam subitò nobis ereptum esse èfau­cibus.
D. Quarta herculè luna nos natos esse arbitror, qui­bus
Iamb. 2.
Tot calamitates, ac tanta eveniunt infortunia.
Phor. Quartáne an quinta luna nati sumus, equi­dem nescio:
Hoc cer [...]è scio, nos natos esse ad verbera.
Nam superioribus diebus ab vxoribus
Iamb. 2
Multum diúque pulsati, vix semivivi ex earum
Evadebamus manibus: nunc iterum à rusticis
Caesi vsque ad necē, aegrè membra tra [...]imus mis [...]ri. Dor. A Rusticis
Ais? imo vn [...]ts nos ad hunc exercuit modum,
A sola vxore adiutus. vah, merito me nunc nostra pudet
Ignautae. Phor. Ego pol magno impetu frequentes
Rusticorum turmas irruere in nos arbitrabar:
Hinc me [...]ubitus timor inuadebat. nam nisi
Iamb.
Id putassem, continuò caput isti dissecuissem
Sacrilego, tum autem ven [...]ficam istam, vah, quibus
Ex [...]a [...]ificassem modis? Dor. Frustra nunc isthac
Fabulare
[Page 181]Mihi, postquam tu nulla omnino verbera
Propellens, aut auertens, & ne simul quidem
Referire audens, vsque corpus verberandum prae bueris:
Et prior, simulac liceret, fugeris
Protinus. Phor. Confiteor Do [...]to: quanquā tu quo (que)
Iamb.
Statim fugisses, nisi ceruice praehensum, atque vi
Prostratum in terram te resupinass [...]t rusticus.
Phor. Non inficior: nam continuò cor q [...]od a [...]unt,
In genua mihi conciaebat, qui [...]liàs esse sol [...]o
Intrepidus. Credo vltricem aliquā nobis ab inferis
Iamb. 4.
Fuisse immissam furiam, quae incusso repentino
Terrore, nostram retuderit la [...]ciutam,
Atque petulantiam: quae iam omnem excedebant modum. Dor. id fuit
Per Iouem. Sed ista mittamus, quando quidem
Quod factum est, infectum reddi non potest. Quin potius
Consiliū capiamus, quid posthac nobis faciendū siet.
Phor. Neque pol consilium habeo, neque auxilij
Iamb.
copiam.
Actū est, nihil restat▪ nisi vt inedia pereamus miseri
Dor. Durissimum id quidem mortis genus: quare
Iamb. 5.
Quiduis malim & facere, & pati, quàm vitam in
Tantis finire calamitatibus. Phor. Et mihi quoque
Onus quantumuis maximum imponi sinam,
Siquidem istud effugere liceat infortunium.
Dor. Hei mihi, nunc cupiam esse frugi, atque opere exercendo
Totos defatigari dies, nisi
[Page 128]Frustra id cupiā infelix. Phor. Ah, quis nos inopes
Tecto dignabitur? quis ventrē saturabit famelicum?
Nam post [...]iminio ad vxores reuertēdi nullā herculè
Spem nobis superesse conspicio. Dor▪ Et tamen nisi
Iamb. 2.
I [...]ae recipiant, actum est perijmus funditus,
Cùm ne vnus quidem obolus in loculis nobis sit reli­qui [...]s.
I'hor. Quàm vel [...]m nobis esse precatorem, aut pa­tronum aliquem,
Qui blandè, [...]ccommodè loquendo, illis animum
Iamb. 6.
Emol [...]at, & nos [...] in gratiam.
Dor. Quin i [...] [...]ipotius ad illas accedamus, & veniam
Precemur supplices: nam si ignoto cuipiam
Hanc delega [...]erimus prouinciam▪ periculum
Erit, ne, si ille rem evulgarit, fabula
F [...]amus vulgi passim (que) traducamur▪ atque
Illudamur ab omnibus. Phor. Non improbarem
Consilium tuum, si ausim experirier.
Sed quafront [...] obsecro isthuc tentabimus?
Dor. Perfricanda frons est, & pudor omnis est
Abijciendus egentibus: exorabiles
Facile [...] (que) illas fore confido: nam foeminae
Quemadmodum l [...]ues ob causas saepe ad iracundiā
Iamb.
Prouocantur, ita si quis modo panlulum
Bla [...]diatur, deliniuntur, ac placantur facilè.
Phor. Age, age mos gerendus est tibi, quando quidē
Eò nos compellit necessitas: cui
Si quis conetur resistere, actū agat: cum Dij quoque
Iamb.
Hu [...]c dicantur ceder [...]. Dor. Recta igitur eas acce­damus: at
[Page 183]Nescio quas istic procul stantes video, hem mane.

Actus V.

Scena II.

PERILLA, BROMIA.

Eiusdem rationis versu [...].

ESt vt dicis Bromia, pro grauissimo mariti
Crimine paululum supplicij vxori debet esse
Satis, nunc verò nostra austeritate, ac saeuitia
Ita illos hic alienatos video, vt reditum sibi
Iamb. 3
Ad nos non audeant sperare. Bro. Non iniuria,
Nam nimis pol duriter, neque vt vxores decebat,
Nos illos tractabamus. Perilla. Per. Verum
Dicis: nostra culpa haec turba, atque abitio
Euênit: Quapropter si contingat nunc meum
I [...]mb. 4
Redire, & si frugi se in posterum sore
Promittat, nae ego libenter illum rec [...]perem.
Bro. Ego idem quoque mihi faciendum abitrarer: nec
Id pol eò quòd non facilè vel perpetuò, si opus
Sit, carere illo possem: sed quod communes me mouēt
Liberi, quibus alendis ego me imparem esse sentio.
Tum molesta, iniucunda, atque tristis est
Solitudo. Per. Eadem me curatorquet Bromia.
Nam ni id esset, nunquam me exoraret quispiam
Quin perpetuo sola esse malim, quàm tam multa
I [...]mb.
apud virum
Perpeti. Bro. Ne quaeso isthaec tam iniquo animo feramus
Perilla: quasi alij nihil vnquam faciant mariti,
Quod displiceat vxoribus: aut quia nos non delin­quimus
[Page 184]Foeminae. Sed quosnam quaes [...] eos dicam esse, quos procul
Hinc consistentes video? Pe. Viri nostri sunt, de qui­bus
Loquimur Bromia. Bro. Pol eos esse auguror,
Iamb. 8.
Adeo ad occursum illorum mihi commouetur
Animus. Per. Iisunt ipsi, procedamus illis obuiam,
Atque excipiamus comiter. Non licet hominem
Saepe esse vt vult, si res non sinit, ita tempus est
Nunc, vt mihi virum restitui gaudeam,
Nuper nihil minus. Bro. Mane, mane, isthoc pacto in ips [...]s,
Atque in nos pessime consuluerimus, si tam
Leni, atque victo animo nos esse ostenderimus.
Per. Qui sic? ced [...]: non enim intelligo. Bro. Non? at faxo vt
Intelligas. In nequitiam cito relabentur pristinam,
Si nos cupidas esse sui intellexerint.
Per. Quid igitur faciendum censes Bromia?
Bro. Subsistamus hîc, atque vltro illos ad nos sina­mus accedere, ac primum quidem quanquam orant atque supplicant,
Tamen vultu ad seueritatem composito,
Iamb 3.
Simulemus nos illos recipere nolle; tandem
Cum obsecrandi finem non faciunt, quasi
Precibus victae, aegre culpam illis ignoscemus, atque
Recipiemus in gratiam▪ ita firmius
Illos alligaue [...]imus: neque uerum audebunt, quod semel
Experti sibi cessisse sciunt infeliciter.
Per. Consulis probe: atque ob id tibi lubens paruero

Actus V▪

Scena III.

PHORMIO, DORIO. Eiusdem rationis versus.

HEm, Dorio, nisi quid mihi haell [...]cinantur
Hoculi, vxores istae sunt nostrae, quas hinc pro­cul
Colloquentes vidimus hactenus. Dor. Sunt? herculè
Sunt. Animus mihi poltremit formidine,
Iamb.
Adeò ne quid nobis iterū male faciant, metuo miser.
Phor. Et mihi hercle pauore totum corpus inhorru­it.
Abeamu: Dorio, nam in illarum conspectum ego
Prodire ausim neutiquam. Dor. Eho, quò fugis
Stulte? resiste. Phor. Non ausim: nam nimis ego à mea
Mihi timeo infelix. Dor. Resiste inquam. Phor. Nihil agis.
Dor. Nullam ego nobis aliam viam [...]d salutem
Iam. 2.
esse video.
Audendum est. Phor. Vide obsecro quid agas.
Dor. Nimirum quod ipsa res,
Tempus (que) hoc postulat, id ago Phormio. Phor. Non­dum satis
Illarum videre perspexisse contumaciam.
Dor. Ah, non desines? neque vnquam auscultabis mihi?
Phor. Libenter auscultauer [...],
Iam. 4.
Si modo quae ex vsu sunt futura consulis. D. Quasi
Isthic minus meares agatur quàm tua: & quasi
Vllum aliud praeter hoc nunc nobis restet confugiū.
[Page 186]Quod si tu quid melius i [...]e [...]ire que as, quo
Nobis prospiciamus, vitam (que) tueamur ab inedia,
Age, profer, parebo lubens. Sed si nusquam alia
Nobis superest spes, si vbique excludimur,
Iamb.
Si inuisi, atque exosi passim sumus omnibus,
Quid aliud, quàm quod necessitas nos facere cogit,
Faciemus miseri? Phor. Miseri profectò, vtcunque res
Cefferit, noui ego meā, quàm difficilis, superba,
Morosa, ac contumax sit: tum quàm durum, atque molestum mihi
Iam. 2
Fuerit hactenus, illius intolerabile
Imperium pati. Dor. Ingum ego quoque me scio
Suscepturum minimè amabile, sed quid facias? è duobus
Malis, cùm vtrumque declinari non potest,
Iamb.
Quod minus Ieuius (que) est, eligendum censeo.
Phor. Dicis pol sapienter, atque ideo morem geram tibi.
Do. Bene facis, laudo. Nunc igitur absque vlla mora
Ad eas accedamus, dum solae sunt, dum (que) occasio
Offertur: nam in tempore venire, omnium
Iamb.
Rerum solet esse primum.—

Actus V.

Scena IIII.

BROMIA, PERILLA, DORIO. PHORMIO. Iambici, senarij & septenarij, admistis aliquot octonarijs.

—Viden' eos Perilla
Accedentes propiùs? Per. Oh, video Bromia,
Et gaudeo, Bro. Hem, serua, tristis seueritas
[Page 187]Sit in vultu. Per. Ten [...]o. Bro. Tum in verbis gra­uit as atque constantia.
Per Memorem mouuissete dices. Bro. Toti pal­lent metu,
Terram (que) prospectant identidem. Per. Vt res s [...]
Scaz.
Nobis dant, ita humiles, atque elati sumus:
His nemo fuit magis animosus quisquam, aut intre­pidus magis:
Nunc autem egestate, atque extrema rerum inopia
Perculsi, quàm submissi, ac parui animi sunt? quam timent
Omnia, adeò vt non cognoscas eosdem esse?
Bro. Mirum ni frugi post hac sint futuri, si
Quidem reipsa iam depraehenderunt satis, quid sit
Scaz. 3.
Apud alienos, atque ignotos viuerc.
Dor Sequere me Phormio. ego prior illas adoriar.
Ph [...]r. Prae pudore, ita me Deus amet, vix caput
Attollere audeo. Dor. Abijciendus est puder
Troch.
[...]nutilis. Sed heus, orationi fac subseruias,
[...] si quid fortè [...]go defecero, tu succurras. Phor. Dabo
[...]peram. Bro. Perilla, accedunt, simulemus nos [...]elle abire,
Catal.
Sequentur, atque reuocabunt nos, sat scio.
Dor. Ehē, si [...]cine maritos fugitis vxores? Bro. Quasi
Non praeuideris, ad illos respi [...]. Quis est qui nos▪ Hem, hiccine
Eratis perditi? Per. Itane in conspectū nostrū venire
Catal.
Audetis impurissimi? Dor. Hanc vnā nobis ignoscite
Culpā, si aliam vnquā admiserimus vllam, occidite.
Troch.
[Page 188]Phor. Misereat vos nostrio [...]secro. Per. Abite quò digniestis furciferi.
Bro. Satis diu verba dedistis nobis, apagite.
Dor. Quod est peccatum, corrigemus sedulò.
Bro. Nempe vt soletis. Dor. Certè mea Bromia, Bro. Non audio.
Scio ego quàm non sit tutum vobis credere.
Per. Uetus dictum est: decipi tali semel Dij faxint bene,
Dij faxint malè, si bis idem deceperit.
Phor. Eia, sine te exorem meum suavium.
Dor. Da veniam obsecro mea voluptas vnica.
Troc. 2.
Bro. Vt nunc blandiuntur sceleratissimi!
Per. Vt adulantur impostores! Uerùm talibus
Nonfacile pol nos circumvenietis fallacijs.
Dor. Eheu nos miseros! Bro. Neque lachrymis, neque querimonijs,
Neque precibus vestris fidem habemus. ita (que) nihil
Troch.
Agitis, si his nos flectiposse cogitatis.
Qui dū quod vobis vultis, oratis, boni, at (que) suppli­ces estis: verùm simulac isthuc impetraueritis,
Continue exsupplicibus in contumaces, ex bonis
In pessim [...]s mutamini. Dor. Non pol fiet meum
Corculum: obsequentes vobis posthac erimus
Troch.
Per omnia. Phor. Quicquid iusseritis, effectum dabimus protimus.
Troc. 5.
Dor. Commoveant vos. quaeso, communes liberi.
Phor. Moveat tempus illud, quo voluptati
Vobis aliquando fuimus. Per. Quid ist hac? video Bromia
[Page 189]Nobis nō licere, vti coep [...]ramus, hoc pertendere: hac
Conditione vos nunc recipumus in
Gratiam sifeceritis, quae vos facere
Aequum ost. Dor. Faciemus omnia: imperate. Bro. Ego
Vobis leges, quibus erit parendum, recitabo:
Ausculate, at (que) animum advertite sedulò. Phor.
Hîc sumus. Bro. Principio, ne vnquam posthuc
Troc. 2
iniussu nostro foras
Pedem efferat [...]. Dor. Hem placet. Bro. Nullum ingrediamini
Diversorium. Phor. Ratum esto, Bro. Festo autem die,
Troc. 2
Cùm ab opere vacandum erit, vsque domi desidea­tis:
Nobis verò exire quò lubeat, ius, atque aequum esto.
Dor. Age,
Nihil refragamur. Bro Tum vt pecuniae, rei
Troch.
Familiaris, atque facultatum omnium
Penes nos administratio sit, & custodia.
Dor. Isthuc quanquam durum, concedimus tamen,
Nisi quid dissentis Phormio. Phor. Aegedū, placet.
Bro. Postremò obiurgati, & pulsati etiam, patienter feratis,
Troch.
Omnis (que) vobis mussitanda fit iniuria.
Phor. Hui, iniquum id quidem. Per. Iniquum? hem vt lubet, nihil
Moramur. Dor. Mea Perilla, quiesce, faciemus pol omnia.
Per. Nihil etiam audio ipsum. Phor. Perij. Per. Hē, [Page 190] quid taces? Phor. Age▪
Assentior, siquidem huc me compellit necessitas.
Durum, vt aiunt, telum. Bro. Iouem igitur lapidem
Troch.
iurate, vos
Haec religiose seruaturos omnia.
Dor. Iuramus, firma, atque inuiolat asunto. Bro. Nunc
Domum recta hinc concedite,
Et ad opus vos conferte, nos sequemur protinus.
Dimet.
Per. A nobis exemplum petite mulierculae;
Catal.
Quae ignauos, aut decoctores habetis
Maritos. quo pacto emendandi sint discite.
Sic tandem ludiera haec spectasse proderi [...]
Vobis. Per. Nihil est quod expectetis amplius:
Facta, & transacta iam sunt omnia: nos maritos
Sequimur. Valete, & si placuimus, plaudite.
Catal.
FINIS.

This keyboarded and encoded edition of the work described above is co-owned by the institutions providing financial support to the Text Creation Partnership. This Phase I text is available for reuse, according to the terms of Creative Commons 0 1.0 Universal. The text can be copied, modified, distributed and performed, even for commercial purposes, all without asking permission.