[...]E AETERNA MENTIS DIVI­NAE APPROBATIONE ET IMPROBATIONE, DOCTRINA BREVIS, ET PRO NATVRA REI TAM ARDVAE, EXPLICATA.

DEVS ab aeterno, vel approbat vel improbat ali­quid.

Approbatio in genere, vel est nuda & sine de­creto, vel est cum decreto.

Approbatio sine decreto, est cum approbat ali­quid Deus simpliciter, non etiam decernit eli­gendum aut sequendum.

Approbatio sine decreto, est bonorum omni­um per se, quae tamen nullo vnquam tempore fi­unt, cuiusmodi sunt conversio, sides, salus repro­borum: quae approbat quidem Deus simpliciter, sed non decernit fieri: Imo decernit canon fieri, vt in doctrina improbationis videbimus. De ap­ [...]ione sine decreto vide DEVT. 5. 35. O si ess [...]t hic eorum an [...]mus illis, ad [...] [...]e & obs [...]ruandum omnia precepta mea omnibus d [...]s: vt bene [...] & fi­ [...] in secul [...]. 1. TIM. 2. 4. Qui ques [...] homines vult servari, & ad agnitio­ [...] [...]itatis venire. 1. TIM. 4. 10. Qui est conservator omnium hominum, maxime v [...], [...]

Approbatio DEI cum decreto, est cum etiam eligendum aliquid decernit atque con­ [...]. Hanc sequitur voluntatis divinae electio.

Decretum autem coniunctum duplex est.

[...]m quo decernit DEVS aliquid fieri. Sub hoc decretum cadunt (vt hic tace­ [...] [...]stantias omnium actionum & qualitatum tam bonarum quam malarum) ca­ [...]quam, bona omnia per se, quae in mundo hoc efficiuntur. Huius decreti species [...] est praedestinatio praecipuarum creaturarum ad vitam aeternam: De hoc de­ [...] [...]e EXOD. 33. 19. Dixit, Ego faciam vt trans [...]it tota bonitas mea ante faciem tu­ [...] [...]abo nominatim, IEHOVA ante faciem tuam: sed gratiosus ero cui fuero [...] & miserebor cuius miserius fuero. ACT. 13. 48. Et crediderunt quotquot erant [...] ad vitam eternam.

[...]dum decretum est, quo decernit DEVS non quidem simpliciter fieri, verum [...]ere fieri aliquid. Sub hoc decretum cadunt per se mala, per accidens autem bo­ [...] aliquo respectu bona, quaecunque in mundo eveniunt. Huius decreti species [...] est praedestinatio praecipuarum creaturarum ad mortem aeternam. De hoc [...] [...]de EXOD. 4. 21. Tum edixit IEHOVA Mos [...]bi. quandoquidem proficis [...]eris [...]is in Aegyptum, vide vt omnia illa prodigia que posuero in manu tua, facias [...] sed ego obs [...]abo cor eius, vt nolit dimittere populum illum. ACT. 14. [...] [...]que preteriti [...] [...]tib [...] sivit omnes gentes suas ipsarum v [...] incedere.

[...]tem quae fiunt ex vtroque hoc decreto DEI Hecousiai sive voluntariae dicun­ [...] etiam quae decreto permissionis divinae fiunt, Hecousia & voluntaria sunt quo [...]do quatenus nimirum non sine decreto aliquo fiunt. Hecousion factum ex sim­ [...] [...]probatione, hoc est, ea approbatione quae est sine decreto, non dicitur, vel hac [...]ne quod nullum plane factum existat ex approbatione ea quae simplex est ac [...]creto Hecousion autem adiunctum quoddam sit facti alicuius. Apparet etiam [...] non esse ex simpl [...]ci approbatione, vel ex contrariis, quia Acousion nihil dicitur [...] improbatione, vt postea videbimus. Respectu DEI res quae sit vel evenit Acousia dicitur sive invita: Nam Acousion proprie est, non quidem quod impin­ [...] legem aliquam expressam; vel voluntatem, quam vocant, revelatam, verum quod [...] in decretum Dei, vel voluntatem, quam vocant, non revelatam evenitque con [...] divinum, vel simpliciter ita dictum vel permissivum. Quod autem Acousi­ [...] proprie quod impingit in decretum, apparet ex ACT. 2. 23. Hunc inquam, definito [...] & providentiae Dei deditum [...] accepiss [...] manibus sceleratis, cruci affix [...] [...] ACT. 4. 28. Ʋt facerent quecunque manus tua & consilium tuum prius de [...].Quibus in locis Spiritus Dei occurrit opinioni hominum de crucifixione [...] tanquam facto Acousio respectu Dei, affirmans nihil factum a Iudaeis, nisi quod [...]m fuerit iam olim decreto divino. Cum autem nihil possit evenire contra de­ [...] aliquod Dei, (id quod habemus ESAI. 14. 27. Nam IEHOVA. inquit, [...]vit [...] & quis irritum faciat, & manum eius ex [...]m) profecto respe­ [...] nihil: Acousion dici potest: Dici potest, fateor, Deo non approbante, vel impro­ [...] aliquid fieri, nempe quod sit contra expressum ipsius mandatum: Ver [...]m non est [...]tim Acousion respectu Dei, quod non approbatur ipsi [...]s mandato, cum fieri [...] necessarium sit, vt illud ipsum ex decreto Dei permissivo fiat, quod alioqui [...] mandatum admittitur. Hactenus de aeterna De approbatione, nunc de impro­ [...]one dicendum.

Improbatio in genere vel est nuda & sine decreto, vel est cum decreto.

Improbatio sine decreto, est cum improbat aliq [...]d Deus simpliciter, non etiam de­ [...] repudiandum aut fugiendum.

Improbatio sine decreto est [...] per se, quae aliqua ratione permittu [...]tur fi­eri, simpliciter tamen improbantur, vt siuit mala culpa, [...]nduratio & perdito reprobo­rum, quae Deus simpliciter improbat, aliquo tamen respectu permittit fieri, nempe quo inserviunt ipsius gloriae. De improbatione sine decreto vide EZECH. 18. 23. An vllo p [...]cto, delector morte improbi, dictum Domini IEHOVAE, an non cu [...]ve [...] a vi [...] suis, vi vivat: ROM. 9. 22. Qu [...]od si vere v [...]le [...]stendere [...]ram & [...] fa [...]er p [...] ­tentiam suam pertulit [...] [...] vasa ne [...] ad int [...]

Improbatio cum decreto, est eum etiam repu [...]iandum aliquid decernit atque con cludit. Hanc sequitur voluntatis divinae repudiatio.

Decretum hoc duplex est, prout duplex fuit decretum pendens ex approbatione divina.

Primum, est decretum, quo decernit aliquid non fieri simpliciter. Sub hoc decretum cadunt bona pe [...] se, mala tamen aliqua ratione, qu [...]ta nimirum non [...]unt gloria Dei, cuiusmodi sunt salus, fides, & conversio reproborum. Coincidit autem hac decre­tum negativum cum affirmato permissivo nam v [...]a eademque opera decernit perm [...]ttere, verbi gratia, indurat [...]onem repr [...]bi & conve [...]sionem ipsius nunquam futuram. De hoc decreto prohibitiuo simplici vide 1. REG. 12. 15. Qu [...] itaque non [...]t rex popu [...] (erat enim causa IEHOVA, vt presta [...] [...]t quo allocutus fuerat per A­ch [...] [...]t 2. CHRON. 10. 15. Item IOSVAE. 11. 20. A IEHOVA [...] gratia sed vt perderent eas quemadmodumprec [...]p [...]rat IEHOVA Mos. [...]s. IOAN. 12. 39. Propterea non poterant cred [...]re, quia excor [...] cor [...] ocul [...]s.

Secundum est decretum, quo decernit non permittere malum aliquod fieri a ma­lo instrumento. Sub hoc decretum cadunt mala quae nullo pacto, hoc est, neque simpli­citer, neque respectu aliquo approbantur & permittuntur, vt fiunt induratio & perditio electorum. Coincidit autem hoc decretum negatiuum cum affirmato, quo simpliciter decernit fieri aliquid, verbi gratia conversionem & salutem electorum. Nam vna eadem que opera decernit & fieri salutem ac conversionem Electorum, & non permittere fieri eorundem indurationem & perditionem. De decreto quo non permittitur malum fieri a malo instrumento vide GEN. 20. 6. Tum dixit et in somnio, tum ego scietam cum in­tegritate cordis tui [...]e fecisse istud, tum etiam cohibui ego te ne peccares in me: idcirco non siui attingere eam, MAT. 7. 18. Non potest arbor bona fructus malos ferre, neque arbor p [...] fructus bonos ferre. Item MAT. 24. 24. Surgent enim Pseud [...]christi & Ps [...]udo­prophete & edent signa magna & miracula [...] seducant (si fieri possit) etaim El [...]ct [...]s.

Vtrum (que) hoc decretum prohibitivum est, & ex adverso respondet vtrique illi decre­to affirmato, quod pendet ex approbatione divi [...]am decretum negatum, quo de­cernit Deus non fieri bonum, ex adverso respondet decreto affirmato, quo decernit fie­ri bonum. E contra decretum negatum quo decernit Deus non permittere fieri ma­lum, ex adverso respondet decreto affirmato, quo decernit Deus permittere fieri ma­lum.

Advertendum autem in decreto prohibitivo permissionis mali, vel quo decernitur ne permittatur fieri malum a malo instrumento, nomine mali intelligendum esse ma­lum quocunque modo consideratum, sive simpliciter & qua malum est, sive secundum quid, & aliquo respectu malum: Nam indurationem & perditionem Electorum omni modo omnique respectu prohibet decreto suo: quo differt decretum permissionis pro­hibitivum a decreto permissivo affirmato, cum decretum permissivum affirmatum sit mali permissivum, non qua malum est, sed qua respicit bonum aliquem finem, & qua bonum est aliquo certo modo.

Ex his quae diximus, videmus malum qua malum est, neque vllo respectu bonum est, sed qua malum est tantum, & in sua pte natura consideratur, ex decreto pe [...]missionis non pendere. Est quidem fateor id quod alioqui malum est ex decreto permissionis, ve­rum non qua malum est, sed vt boni aliquam rationem habet: diximus en [...]m decre­tum permissionis pendere ex Dei approbatione aliquo modo, ex quo sequitur quod si ex decreto permissionis penderet malum qua malum, ex approbati [...]ne etiam [...]ei aliqua ipsum penderet necessari [...]; quod fa [...]sum est Nam Deus, quae est [...]as in violabilis, non potest approbate malum qua malum est, vel quod idem est, malum simpliciter. Obiectio. Ergo malum qua malum Deo invito sit, si non saltem permittente; Resp. non sequitur, nam vt sit invitum aliquod factum, vt diximus, necesse est contra decretum aliquod Dei eveniat: At dum sit malum, qua malum, non sit contra dec [...]etum aliquod, [...] invito Dei non sit, vel non est Acousion respectu Dei. Quod autem non fiat contra decretum Dei malum qua malum quicquid illud sit quod evenit, vel ex eo apparet, quod si esse [...] aliquod decretum [...]prohibitivum, hoc est, dec [...] ne per­mitteretur illud fier [...] [...] posset fieri omnino [...] gratia, [...] enim prohibit [...] p [...]ae [...] fuisset . Nam [...] ex­iat d [...]cretum fuit ab a [...]terno pr [...]e permittitur perditio Petri Apo­stoli, [...] vt [...] non pot [...]ven [...]re.

FINIS.

EXCVDEBAT ROBERTVS WALDEGRAVE, TYPOGRA­PHVS REGIVS. ANNO DOMINI. M.D.XCIIII.

This keyboarded and encoded edition of the work described above is co-owned by the institutions providing financial support to the Text Creation Partnership. This Phase I text is available for reuse, according to the terms of Creative Commons 0 1.0 Universal. The text can be copied, modified, distributed and performed, even for commercial purposes, all without asking permission.