[Page] CATECHISMVS paruus pueris primùm Latinè qui ediscatur, proponendus in Scholis.

[figure]

LONDINI Apud Iohannem Dayum Typo­graphum. An. 1573.

Cum Priuilegio Regiae Maiestatis.

❧ Reuerendissimis in Christo Patribus ac dominis, Matthaeo Archiepiscopo Cantuari­ensi, Edmundo Archiepis. Ebora­censi, Edwino Episc. Londinensi, alijs (que), reuerendis Patribus, Episco­pis Ecclesiae Anglicanae, vigi­lantissimis fidelissimis (que) Pastoribus.

QVum Pietas fundamentum sit virtutum omnium, par est, vt teneri puerorum ani­mi pijs statim opinionibus imbuantur. Ad hunc igitur pietatis v­sum, Catechismum illum paruum de sermone vulgari nostro in Latinum, quantum efficere & consequi potui, quantum (que) per religionem licebat, purè atque emendatè conuerti: vt habeant pueri nostri statim atque scholam sunt ingressi, ipsorum aetati atque ingenio ac­comodatum libellum pium & paruum, quem latinè ad verbum ediscant: quem quum antea quoque cognitum habue­rint, eundem illum verbis nouum au­dire, sententia veterem recognoscere, vt parū difficile, ita magnopere ipsis iucun­dum [Page] erit. Quòd si quis pleris (que) in locis prolixè magis responsum esse existima­bit, quàm sit cōmodum ad captum me­moriolám (que) puerilem, is sciat, religioni me habuisse, de Catechismo ab authori­tate publica approbato, quicquam mo­uere aut immutare. Hîc libellus si infi­mis scholarum classibus at que ordinibus interposita authoritate vestra, ediscen­dus proponatur, initium inde su­mere pueri nostri, & aliquem gradum aditum (que) ad maio­ra assequi possunt atque obtinere.

Vestri studiosissimus obseruan­tissimus (que). A. N.

In nomine Patris, et Filij, & Spi­ritus sancti, Amen.

Magister.

QVo nomine appellaris?

Auditor.

N. aut M.

M.

Quis hoc tibi no­men imposuit?

A.

Qui voti se sponsione Deo pro me obligarunt in Baptismo meo: In quo Christi membrū, filius Dei, & regni coelestis haeres sum insti­tutus.

M.

Quid tunc pro te consponso­res illi susceperunt?

A.

Tria Deo spoponderunt vo­uerunt (que) meo nomine: Primum, quòd Diabolum, cuncta (que) eius o­pera, inanem pompam atque vani­tatem impij mundi, & vitiosos om­nes carnis appetitus funditùs repu­diarem. Secundum, quòd Christi­anae fidei articulos vniuersos crede­rem. Tertiū, quòd sanctissimae Dei voluntati obtemperarē, atque prae­ceptis [Page] eius parerem, & ad illorum rationem totius vitae formam diri­gerem.

M.

An illorum voto promisso (que) teneri te putas, ea credere, & prae­stare, quae illi pro te receperunt?

A.

Maximè profecto. Et Deo opem mihi atque auxilium ferente, enitar quantum quidem facere potuero. Coelesti verò patri maximas ex ani­mo gratias ago habeo (que), quòd me per Iesum Christum Seruatorem in hunc salutis statum deduxerit. Si­mul (que) Deum precor, vt diuina me virtute sua imbuat, quò eundem vs­que ad extremum spiritum, & vlti­mū vitae finem perpetuò retineam.

M.

Recita mihi articulos fidei Christianae.

A.

CREDO IN DEVM PATREM OMNIPOTENTEM, CREATO­REM COELI ET TERRAE: ET IN IESVM CHRISTVM, FILIVM E­IVS VNICVM DOMINVM NO­STRVM, QVI CONCEPTVS ESTE SPIRITV SANCTO, NATVSEX MARIA VIRGINE: PASSVS SVB PONTIO PILATO, CRVCIFIXVS, [Page] MORTVVS, ET SEPVLTVS EST: DESCENDIT AD INFEROS, TER­TIA DIE RESVRREXIT A MOR­TVIS: ASCENDIT AD COELVM, SEDET AD DEXTERAM DEI PA­TRIS OMNIPOTENTIS, VNDE VENTVRVS EST AD IVDICAN­DVM VIVOS ET MORTVOS. CRE­DO IN SPIRITVM SANCTVM. SANCTAM ECCLESIAM CATHO­LICAM, SANCTORVM COMMV­NIONEM, REMISSIONEM PEC­CATORVM, CARNIS RESVRREC­TIONEM, ET VITAM AETER­NAM. AMEN.

M.

Quid ex hijs fidei articulis po­tissimùm discis?

A.

Primò, in Deum Patrē credere, qui me, & mundum vniuersum fa­bricatus est. Secundò, in Deum Fi­lium, qui me, & vniuersum genus humanum redemit. Tertio, in De­um Spiritum sanctū, qui me, & om­nes a Deo electos sanctificat.

M.

Dicebas sponsores illos tuos, tuo nomine in se recepisse praecepta te diuina esse obseruaturū. Dic mi­hi quot ea sint.

A.

Decem.

M.

Quae?

A.
[Page]

Eadem, quae in vigesimo ca­pite Exodi extant: quae Deus ipse ad hunc modum effatus est. EGO SVM DOMINVS DEVS TVVS, QVI TE EDVXI EXDOMICILIO SER­VITVTIS AEGYPTIAE. NON HA­BEBIS DEOS ALIENOS CORAM ME.

Miserere nostri O Deus: mentes (que) no­stras ad huic legi parendum inclina.

2. SIMVLA CHRVM VLLIVS REI, QVAE AVT SVPRA IN COELO, AVT INFRA IN TERRA, AVT IN AQVIS INFRA TERRAM SIT, NON EFFINGES: EA NON VE­NERABERIS NEQVE COLES. NAM EGO SVM DOMINVS DEVS TV­VS, ZELOTYPVS, QVI PARENTVM INIQVITATEM ETIAM IN LI­BERIS VINDICO, AD TERTIAM VSQVE QVARTAMQVE PROGE­NIEM OSORVM MEI: CLEMEN­TIAQVE VTOR AD MILLESI­MAM VSQVE PROGENIEM, ER­GA MEI AMANTES, MEA'QVE PRAECEPTA CONSERVANTES.

Miserere nostri O Deus: &c.

3. NOMEN DOMINI DEI TVI INANITER NON VSVRPABIS: NEQVE ENIM SINET IMPVNI­TVM DOMINVS, QVI EIVS NO­MEN INANITER ADHIBVERIT.

[Page] Miserere nostri O Deus &c.:

4. DIEM SABBATI SANCTE A­GERE MEMENTO, SEX DIEBVS OPERABERIS, ET FACIES OM­NIA OPERA TVA: SEPTIMO VE­RO' DIE, QVOD EST DOMINI DEI TVI SABBA TVM, NVLLVM OPVS FACIES: NEC TV, NEC FILIVS TVVS, NEC FILIA TVA, NEC SERVVS TVVS, NEC ANCILLA TVA, NEQVE IVMENTVM TV­VM, NEQVE APVD TE DEGENS PEREGRINVS. NAM SEX DIEBVS PERFECIT DEVS COELVM ET TERRAM, ET MARE, ET QVIC­QVID IN ILLIS CONTINETVR, SEPTIMO QVIEVIT. IT A QVE DI­EM SABBATI SACRVM, SIBI'­QVE DICATVM ESSE VOLVIT.

Miserere nostri O Deus: &c.

5. HONORA PATREM ET MA­TREM: VT SIS LONGAEVVS SV­PER TERRAM, QVAM DATVRVS EST TIBI DOMINVS DEVS TVVS.

Miserere nostri O Deus &c.

6. NON OCCIDES.

Miserere nostri O Deus: &c.

7. NON ADVLTERABER [...]S.

Miserere nostri O Deus: &c.

8. NON FVRABERIS.

Miserere nostri O Deus: &c.

9. NONERIS ADVERSVS PROX­IMVM [Page] TVVM TESTIS MENDAX.

Miserere nostri O Deus: &c.

10. NON CONCVPISCES CVIVS­QVAM DOMVM, NON VXOREM, NON SERVVM, NON ANCILLAM, NON BOVEM, NON ASINVM, NEC QVICQVAM OMNINO, A­LIVD, QVOD ALTERIVS SIT.

Miserere nostri O Deus: & leges has tuas vniuersas in animis nostris vt in­scribas te oramus.
M.

Quid ex istis mandatis praeci­puè discis?

A.

Duo: Pietatem primùm erga Deum: deinde meum erga homi­nes officium addisco.

M.

Pietas aduersus Deum quae est?

A.

Pietas erga Deum est, in eum credere, eum timere: eum toto pec­tore, mente tota, tota anima, viri­bus totis amare: illum venerari: illi omnia accepta referre: in illo fidu­ciam omnem collocare: ipsius im­plorare opem: ipsius sanctissimo nomini, & verbo summam venera­tionem praestare: & illi per omnem vitam studiose fideliter (que); inseruire.

M.
[Page]

Quod est tuum erga proximum officium?

A.

Illum eâdem, quâ meipsum, be­neuolentiâ & charitate complecti. Omnibus hominibus facere, quod mihi ab illis fieri velim. Parentes charos, & in honore habere; eos fo­uere, & tueri. Principi & magistra­tibus honorem tribuere, & illorum me imperio & potestati subijcere: authoritate praeditis omnibus, doc­toribus, Ecclesiae ministris, & prae­ceptoribus dicto audientē esse: Su­periores omnes obseruare & reue­reri. Neminem dicto factoué laede­re, veritatem retinere, seruare aequi­tatem in rebus omnibus: mentem ab omni malitia odio (que); vacuam at­que integrā seruare: manus a frau­de, furto, latrocinijs: linguam ab omni maledicentia, mendatio, & ab infamia cuiquā inferenda abstinere. Corpus temperatè, sobriè, & castè habere: aliena non concupiscere nequè appetere. Res ad viuendum necessarias iustè mihi, & cum fide [Page] acquirere: & in eo vitae statu, in quo me Deus collocabit, officium non deserere.

M.

Volo te mi fili, de certis adhuc quorundam officijs fusiùs paulò di­cere, illa (que) primùm, quae in colen­dis obedientiae officijs fita sunt, ex­plicare: cuius virtutis munera ad ae­tatis conditionis (que) tuae rationē max­imè pertinent. Age ergò, dic mihi primùm, quod sit subiectorum erga suum principem officium.

A.

Sancti Apostoli diui Paulus & Petrus docent potestates omnes su­periores Rom. 13. 1. Pet. 2. a deo creatas & constitu­tas esse, & eos, qui potestati resistūt, contra diuinum decretum repugna­re, ipsos (que); sibi damnationem accer­sere: subiectos proinde omnes eti­am atque etiam monent, vt princi­pem suum metuant, diligant, colant: eius legibus, edictis, praeceptis, le­gum (que) & regni ministris modestè pareant: id (que) non propter metum solùm, sed rectae etiam voluntatis conscientiam: vt vectigalia omnia, [Page] tributáque debita conferant: nec opibus solùm omnibus, sed & cor­poribus etiam suis principi fideliter inseruiant: deum item precibus om­nibus 1. Tim. 2. orare debent, vt principem tueri, & in omni bonitate, pietaté­que non conseruare modò, sed cu­mulatiùs etiam augere, aut mores eius, si forte malus fuerit, emendare velit: omnibus denique bonorum subditorū officijs promereri, vt prin­cipe facili bonóque in se vtantur.

M.

Nunc de liberorum erga pa­rentes officijs narra.

A.

Sacra Scriptura liberos iubet Ephe. 6. Col. 3. Pro. 1. 4. 15 et 17. & 29 parentibus obtemperare, atque in­seruire: parentes timere, charissimos eos habere, eos colere & reuereri: eáque non verbis solum, factisque, sed verè etiam atque ex animo prae­stare: parentvm praeceptis parere, & vitae eorum exempla imitari: a Heb. 12. parentibus si quādo castigentur, pa­tienter ferre: deum optimum maxi­mum, vt parentes saluos atque con­seruatos velit, assiduè supplicitérque [Page] precari: parentes, si fortè in egesta­tem, aut afflictam fortunam incide­rint, facultatibus suis subleuare at­que alere: parendo, cunctisque pio­rum liberorum officijs praestandis, nullam paterni erga se amoris bo­nitatisque promerendae occasionē amittere.

M.

I am abs te audire velim, quid de spiritualium liberorum, paroe­corum videlicet, vel curialium, audi­torum (que) officijs erga pastores suos, & concionatores, vt spirituales pa­rentes, didiceris.

A.

Paroecis auditoribus (que) in verbo dei praecipitur, vt pastoribus suis & concionatoribus duplicem honorē 1. Tim. 5. tribuant: id est, vt eos non reuere­antur solùm, illisque obtemperent: verumetiam vt tum verbis, tum sub­sidijs fuis illos subleuent, atque su­stentent. In primis verò cauere de­bent, ne bonum diuini verbi semen Math. 13. per illos seminatum, incuria desidiá­que sua, vt in faxetum, aut solum ste­rile sparsum, perire patiantur.

M.
[Page]

Seruorum nunc quae sint offi­cia declarato.

A.

Seruorum aduersus dominos officia in sacris literis sic destribun­tur. Ephe. 6. Col 3. Serui dominis vestris terrestri­bus in omnibus obedite, cum timo­re atque tremore, simplicitérque & ex animo, vt Christo ipsi obsequen­tes: non simulata sedulitate oculis seruientes, vt qui hominum bene­uolentiā captant, sed vt serui Chri­sti: quicquid verò feceritis, animo id aequo libenti (que) facite, vt Dei po­tiùs quàm hominum voluntati ob­temperātes, certi a Deo vos esse hae­reditatis praemio donandos, domi­no enim Christo seruitis.

M.

Tametsi, charissime fili, tibi per aetatem parendi potius quàm impe­randi praeceptis adhuc sit opus, ta­men quum ad honestā honoratám­que senectutem Dei munere viuere possis, sicuti & victurum te spero, ig­narum nollem, quemadmodum in eo vitae statu, in quo diuino benefi­cio fueris collocatus, te gerere con­ueniat. [Page] Quamobrem explicare te volo, quid ex altera parte, de paren­tum, dominorum, aut patrum fami­liâs, item (que) de coniugum officijs di­diceris: Dic ergo primum de paren­tum in liberos officijs.

A.

Parentū erga liberos officium, sicuti idē Apostolus D. Paulus do­cet, est, vt eos ab ipsis statim incu­nabulis, Ephe. 6. Col. 3. ad timorem & disciplinam Domini, ad verecundiam item, vici­orum odium, & amorem virtutis instituant: vtue ipsi sese liberis suis omnis pietatis atque sanctitatis ex­emplaria praebeant. Ab ocio verò & desidia, vt malorum omnium matre, 2. Cor. 12. Prou. 10. & 13. ct 29. liberos suos arcere debent, curaré­que vt aut liberalibus disciplinis, aut aliqua bonae artis scientia erudian­tur: vt cum adoleuerint, ad victum necessaria honestè iuste (que) possint ac­quirere.

M.

Perge nunc ad dominorum & Patrum familiâs officia.

A.

Dominis, & Patribus familiâs, qui in locum parentū famulis & fa­milijs [Page] suis peruenerunt, cauendum esse didici, ne famuli languori sese desidiae (que) dedant: curandum (que) tum institutione diligenti, tum imprimis imitatione sui, vt mores eorū ad ho­nestatem, decorum, & virtutem for­mētur. Cum quibus verò pacti sunt, artibus eos, quas ipsi profitentur, e­rudire, non secùs atque liberos suos parentes consueuerunt, sine vlla fraude, dilatione, aut ludificatione perdoceāt. Quod si quādo animad­uersione Eph. 6. b. 9 Colo. 4 a. 3 Heb. 12. b. 7. opus fuerit, tam moderatè, tam clementer, tanto (que) emendandi studio, vt naturales parentes charos liberos solent, castigatione afficiant: huius semper memores, esse & sibi quoque in coelo dominum.

M.

Maritorū iam officia erga vxo­res recense.

A.

D. Petrus Apostolus, qui & ipse Math. 8. b. 14. 1 Pet. 3. b. 7. Ephe. 5. d. 25. Col. 3. c. 15. maritus fuit, & D. item Paulus mari­tos, sicuti ego accepi, instituunt, vt prudenter cum vxoribus scienter (que), & absque omni omnino acerbitate versentur: vt vxores non secus ac sua [Page] ipsorū corpora, diligāt, tueantur, fo­ueant: immo maritos, suas coniuges amare debere, perinde atque Chri­stus Ecclesiā dilexit, qui semetipsum illi impendit, vt eam sanctā efficeret.

M.

Perge porrò explicare, quomodo vxores vicissìm sese gerere debeant.

A.

Eosdē illos sanctos Apostolos vxores docere & cōmonefacere in­tellexi, Eph. 5. d. 22. vt maritos suos reuereantur, illis (que) haud secùs (que) domino ipsi, pa­reant Col. 3. c. 18. 1 Pet. 3. a. 1. & obtemperent: esse enim ma­ritū vxoris suae caput, vt & Christus est ecclesiae caput. Proinde quemad­modum Ecclesia siue congregatio Christo est subiecta, sic & vxores vi­ris proprijs in omnibus rebus, ita vt conuenit in domino, obsequentes esse oportet: sicuti & Sara obediuit Abrahae, eum (que) dominū appellauit. In sacris vero literis vxores vestitu­se 1 Pet. 32. 3. magnifico sumtuosóue exornare, vel intortos aut auro redimitos ha­bere crines prohibentur: sed vt ad exemplum sanctarum illarū matro­narū, quę in Deo spem collocarunt, [Page] externum quidē amictum mediocré simplicem (que) induant, interno verò illo virtutum cultu animos excolāt: lenitate videlicet, mansuetudine, tranquillitate, castitate, quae res sunt in oculis Dei praeciosissimae.

M.

Iam verò mi fili, quum non sit situm in hominis cuius (que) potestate, vt istis similibus (que) Dei praeceptis per se pareat, illi (que) ex sanctiss legum sua­rum praescripto inseruiat, nisi ipse virtutem nobis diuinitùs largiatur, quae noctes dies (que) assiduis est effla­gitanda precibus, an precationē il­lam, quae dominica dicitur, teneas, intelligere, & eam a te proinde mihi recitari velim.

A.

PATER NOSTER QVIES IN COELIS, SANCTIFICETVR Math. 6. Luc. 11. NOMEN TVVM. VENIAT REG­NVM TVVM. FIAT VOLVN­TAS TVA, SICVT IN COELO, SIC ETIAM IN TERRA. PA­NEM NOSTRVM QVOTIDIA­NVM DA NOBIS HODIE. ET REMITTE NOBIS DEBITA NO­STRA, SICVT ET NOS RE­MITTIMVS DEBITORIBVS NOSTRIS. ET NE NOS IN­DVCAS [Page] IN TENTATIONEM, SED LIBERA NOS A MALO. QVIA TVVM EST REGNVM, ET POTENTIA, ET GLORIA, IN SECVLA. AMEN.

M.

Quid a Deo in hac precatione expetis?

A.

Precor Dominum Deum me­um, Patrem coelestem, bonorū om­nium authorem, vt ego, & vniuersi mecum mortales diuino illius spi­ritu afflati, eum piè sanctè (que) cola­mus & veneremur: illi inseruiamus, & eius voluntati vt par est, obedia­mus. Oro (que) Deum, vt omnia in v­niuersum, vel quae ad animae salutē sunt necessaria, vel quae ad vsum vi­tae pertinent, nobis largiri velit: vt supplicûm misereri, & peccatis no­stris ignoscere, pericula omnia tam ab animis quàm corporibus nostris depellere, a vitijs, & flagitijs omni­bus auocare, a Satanae vi atque im­petu tueri, & ab interitu sempiterno conseruare nos velit. Atque haec e­um pro paterna sua clementia, atque bonitate, per Dominum nostrū Ie­sum [Page] Christū largiturū esse, spem bo­nam concipio: ideo (que) Amen, id est, ita fiat, ad finē precationis adiungo.

M.

Quot in Ecclesia sua Sacra­menta instituit Dominus?

A.

Duo: Baptismum, & coenam Domini.

M.

Quid est Sacramentum?

A.

Est externū & aspectabile sig­num internam arcanam (que) spiritua­lem gratiam representans, ab ipso Christo institutum, ad testificandū Diuinā erga nos per eundem Chri­stum Seruatorem, beneuolentiam atque beneficentiam: quo Dei pro­missiones de remissione peccatorū, & aeterna salute per Christum data, quasi consignantur, & earum veritas in cordibus nostris certiùs confir­matur.

M.

Sacramentum quot partibus constat?

A.

Duabus: signo externo at (que) aspec tabili, & interna inuisibili (que) gratia.

M.

Quod est in Baptismo signum externum?

A.
[Page]

Aqua, in quam baptizatus in­tingitur, Math. 28. vel ea aspergitur, IN NO­MINE PATRIS, ET FILII, ET SPIRITVS SANCTI.

M.

Quae est arcana & spiritualis gratia?

A.

Remissio peccatorū, & Regene­ratio: quae vtra (que) habemus a morte & resurrectione Christi, eorum verò obsignationem atque pignus habe­mus in hoc Sacramento.

M.

Baptismi vim apertiùs adhuc mihi edissere.

A.

Quum natura alieni ab Eccle­sia Dei (que) familia, & per peccatum fi­lij irae, digni (que) aeterna damnatione simus, per baptismum in Ecclesiam admittimur, certiores facti filios Dei iam nos esse, & in Christi corpus in­sertos, eiusue mēbra factos, in v­num cum ipso corpus coalescere.

M.

Quae requiruntur ab ijs, qui ad baptismum accedunt?

A.

Fides, & poenitentia.

M.

Haec planiùs explica.

A.

Anteactae impiè vitae vehemē ­ter [Page] primùm poenitere, & certam fi­duciam habere debemus, nos Chri­sti sanguine à peccatis purgatos, at­que ita Deo gratos esse, spiritum (que); eius in nobis habitare. Et secun­dum fidem & professionem in bap­tismo factam, omni ope enitendum, vt carnem nostram mortificemus, & pia vita declaremus nos Christum induisse, & eius spiritu donatos esse.

M.

Qui fit tum vt infantes bapti­zentur, qui haec per aetatem hacte­nùs praestare non possunt?

A.

Quia ad Ecclesiā Dei pertinent, & dei benedictio, promissióque ec­clesiae facta per Christum, in cuius fide baptizantur, ad eos pertinet: quae postquam adoleuerint, ipsos intelligere, credere, atque agnoscere oportet: enitiue vt christiani ho­minis officium, quod in baptismo polliciti sunt atque professi, mori­bus & vita praestent.

M.

Quae est coenae dominicae ratio?

A.

Eadē nimirum, quam Christus dominus instituit: QVI EA, QVA [Page] TRADITVS EST, NOCTE, AC­CEPIT Math. 25. Mar. 14. Luc. 22. 1 Cor. 11. PANEM, ET POSTQVAM GRATIAS EGISSET, FREGIT, ET DEDIT DISCIPVLIS SVIS, DI­CENS: ACCIPITE, EDITE; HOC EST CORPVS MEVM, QVOD PRO VOBIS DATVR: HOC FACITE IN MEI COMMEMORATIONEM. AD EVNDEM MODVM ET CA­LICEM ACCEPIT, (PERACTA COENA) ET GRATIIS ACTIS, DEDIT EIS, DICENS: BIBITE EX HOC OMNES; HIC EST ENIM SANGVIS MEVS NOVI TESTA­MENTI, QVI PRO VOBIS ET PRO MVLTIS EFFVNDITVR, AD REMISSIONEM PECCATORVM: HOC FACITE, QVOTIESCVN­QVE BIBERITIS, IN MEI COM­MEMORATIONEM. Hanc formā rationémque coenae dominicae tene­re, donec ipse veniat, & inuiolatè seruare, piéque atque religiosè cele­brare oportet.

M.

In quem vsum?

A.

Vt mortis Domini, summiqué beneficii illius, quo per eam affecti sumus, gratam perpetuò memoriam celebremus & retineamus: & sicuti in baptismo renati sumus, ita caena [Page] Dominica ad vitam spiritualem at­que sempiternam iugiter alamur at­que sustentemur. Ideoqué semel baptismo initiari, vt semel nasci, sa­tis est: at coenae Dominicae, perinde atque alimenti, vsus identidem est repetendus.

M.

Quae sunt huius Sacramenti partes, atque materia?

A.

Duplici materia, vel partibus duabus hoc sacramentum, perinde atque baptismus, constat: quarum vna terrena est atque sub sensus ca­dens: altera coelesti [...] est, quae sensi­bus externis percipi non potest.

M.

Quae est huius sacramenti ter­rena & sensibilis pars?

A.

Panis & vinum, quibus vtris (que) vt omnes peraequè vterentur, Do­minus disertè praecepit.

M.

Coelestis illa pars & remota ab omnibus externis sensibus quaenam est?

A.

Corpus & sanguis Christi, quae in coena dominica fidelibus dātur, ab illisque accipiuntur, eduntur, & [Page] bibūtur, coelesti tantùm spirituali (que) modo, reuera tamen: adeò quidem, vt sicuti panis corpora nutrit, ita & corpus Christi animas nostras spiri­tualiter per fidem alat: & sicut vino hominum corda exhilarantur, & ro­borantur vires, ita sanguine Christi animae nostrae reficiuntur atque re­creantur per fidem, qua ratione cor­pus & sanguis Christi in coena reci­piuntur. Nam Christus sibi fidentes tam certò facit corporis atque san­guinis sui participes, quam certò se panem atque vinum ore & ventri­culo recepisse sciunt.

M.

An ergo panis & vinum in sub­stantiā corporis & sanguinis Chris­ti mutantur?

A.

Minime: illud enim esset naturā sacramenti, quod è materia coelesti atque terrena constare oportet, ex­tinguere.

M.

An instituta fuit a Christo coe­na, vt Deo patri sacrificium pro pec­catorum remissione offeratur?

A.

Nequaquam. Est enim peccati, [Page] atque illi debitae damnationis onus tam graue, tā immensū immanéque pōdus, vt solus Dei filius Iesus Chri­stus sacrificiū, quo nos ab illis libe­raret, facere posset. Quum ergò Ser­uator noster Christus ipse in cruce se morti pro nobis obtulit, vnicā illā perfectam sempiternam (que) hostiam, Deo patri gratissimā, ad peccati ex­piationem semel in perpetuum im­molauit, scelerum nostrorū macu­las sanguine suo eluens atque delēs ad nostrā in aeternū salutē. Nobis ve rò nihil reliqui fecit, nisi vt fiduciam at (que) spē omnē firmissimè in illo col­locemus, sēpiterni (que) illius sacrificij vsū fructū gratis animis capiamus: quod quidem in coena Dominica maximè facimus.

M.

Nostrū quod est officiū, vt rectè ad caenā dominicā accedamus?

A.

Vt nosipsos exploremus, nū ve­ra simus Christi membra.

M.

Quibus id notis deprehende­mus?

A.

Primùm si ex animo nos poeni­teat [Page] peccatorū nostrorū: deinde, si certa spe de dei per Christum mise­ricordia nitamur, atque nos sustine­amus, cum grata redemtionis per mortē eius acquisitae, memoria. Prae­terea, si de vita in futurū piè degen­da seriam cogitationem & destinatū propositum suscipiamus. Postremò, cum coniunctionis etiam, charita­tisque inter homines mutuae fym­bolum in coena dominica contine­atur, si proximos, id est, morta­les omnes, fraterno amore, sine vlla maleuolentia o­dióue prosequamur.

Precationes ante epulas, & cum epulati sumus, gratia­rum actiones.

Ante conuiuium precatio.

OCuli omnium suspiciunt, & in te, Psal. 144. O Deus, spem suam collocant: tu tēpestiuos illis cibos suppeditas: dilatas tu manū tuā, & animantiū genus omne tua beneficentia exaturas. Precamur sanctissime Domine Deus, vt nos tibi, nobis (que) omnia dona, quae de tua munifica liberalitate accipimus, consecrare velis, per Iesum Christum Dominum nos­trum. Amen. Pater noster, qui es in coelis &c.

Post conuiuium.

SEmpiternae rex gloriae faxit, vt nos Math. 22. Luc. 22. coelestis suae mensae asseclae partici­pes (que) simus, per Iesum Christum Domi­num nostrum. Amen

Deus Ecclesiam suam vniuersam, Re­ginam nostram Elisabetham, regnumqué saluum conseruet, & pacem nobis atque ve­ritatem in Christo Iesu largiatur.Amen.

Ante epulas.

SIue editis siue bibitis, inquit D. Pau­lus, 1 Cor. 10. siùe quid aliùd facitis, ad Dei laudem gloriam (que) fiant vniuersa.

Pater noster, qui. &c.

Post epulas.

GLoria, honos, laus tibi tribuatur Domine Deus, qui nos ab ineunte aetate nutricaris, & animantibus om­nibus Psal. 71. alimenta praebes, mentes nostras exple gaudio & laetitia, vt victum ne­cessarium semper habentes, omnibus pi­orum operu copijs ditemur atque abun­demus, per Iesum Christum Dominum nostrum. Amen.

Deus Ecclesiā suam vniuersam. &c.

Ante cibum.

LArgire Pater clementissime, vt tuo­rum munerum, per sanctum verbū tuum sacratorum, vsu moderato fame 1 Timo. 4. sitique depulsa, tum corporum tum ani­morum nostrorum vires it a reficiantur, vt ad vtilia negotia gerenda promptio­res alacriores (que) reddamur, ad tui sanctis simi nominis gloriam, per Iesum Christū Dominum nostrum. Amen.

Post cibum.

GRatias tibi agimus pater optime, cuius largissima benignitate corpo­ra nostra assiduè sustentātur: precamur­ (que) Math. 4. Iohn. 6. vt animos etiā nostros virtute tua cae­lesti, atque uitali sacrosancti verbi tui pane pastu (que) recreare, & fide vera, atque certa spe sempiternae vitae sustinere ve­lis, per Iesum Christum seruatorem nostrum, cuitecum, & cum san­cto spiritu, sit omnis honor, & gloria. Amen.

This keyboarded and encoded edition of the work described above is co-owned by the institutions providing financial support to the Text Creation Partnership. This Phase I text is available for reuse, according to the terms of Creative Commons 0 1.0 Universal. The text can be copied, modified, distributed and performed, even for commercial purposes, all without asking permission.