RIchardus, Prouidentia diuina, Lincol. Episcopus: Dilectis nobis in Christo, Gardianis Ecclesiae Parochialis de Dioc. Lincol. Salutem. Vigore

Literarum Patentium Domini nostri Regis sub Sigillo suo Scaccarij nobis direct. vobis coniunctim & divisim committimus, & man­damus, quatenus sequestretis, & in manus vestras, ad vsum Domini Regis, recipiatis omnia & singula redditus, reverciones, exitus, proficua, fructus, commoditates, glebas, decimas, oblationes, pentiones, portiones, & alia proficua quaecun (que) ad Ecclesiam Parochialem de praedict. spectant. & pertinent. in quorumcun (que) manibus, possessione, siue occupatione, illa vel eorum aliqua existunt aut existent. Ea (que) omnia & singula insimul aut separatim in vsum dicti Domini Regis reponatis & seruetis. Et quae pe­ritura sunt, seu commode seruari non possunt, maiori commodo dicti Domini Regis vendatis, caetera (que) quae de iure exigere poteritis, peraga­tis, quo & quovs (que) debita siue Arreragia decimarum, de & pro Ecclesia praedicta Domino nostro Regi debita, & praesentibus subscripta, ple­narie & expeditius persolvantur: Hanc (que) sequestrationem auctoritate nostra, vigore literarum Patentium praedict. factam, in Ecclesia Parochia­li praedicta publicetis & intimetis, tempore divinorum ibidem celebratorum, quoties & quandocunque, & talibus temporibus, locis, & perso­nis, provt vobis id melius videbitur expedire. Et quid in praemissis feceritis, nos, aut Iohannem Lambe, Generosum, Subcollect [...]em nostrum, immediate post executionem praesentium debite certificare curetis. Ac vlterius virtute mandati Domini Regis praedict. mandamus omnibus & singulis Iusticiarijs, Vicecomitibus, Maioribus, Ballivis, Constabularijs, & alijs Officiarijs, & Ministris dict. Domini Regis quibuscunque, tam infra libertates, quam extra, quatenus vobis in hac parte circa executionem praemissorum assistentes & auxiliantes sint & intendentes, provt decet. Vobis (que) coniunctim & divisim vices & auctoritatem nostras tenore praesentium committimus per praesentes. Dat. sub Sigillo nostro quo in hac parte vtimur, octauo die mensis Ianuarij, Anno Domini Millesimo Sexcentesimo decimo Quinto.

This keyboarded and encoded edition of the work described above is co-owned by the institutions providing financial support to the Text Creation Partnership. This Phase I text is available for reuse, according to the terms of Creative Commons 0 1.0 Universal. The text can be copied, modified, distributed and performed, even for commercial purposes, all without asking permission.