BESO LAS MANOS, CLAVSVLA QVID SIGNIFICET APVD HISPANOS· AD N. AMICVM.

QVOD cupis & rogitas te noscere, BESO LAS MANOS,
Quid sit, velle quidem: quaesit reuerentia verbo
Tanta, & quàm variū cunctos ducatur in vsum
Hispanos inter, quibus hoc ex tempore seruit,
Ad quaecunque volunt, dum inter versantur amicos:
Accipe, sum paucis tibi respondere paratus.
Omnia nam quaecunque velis, aut plurima saltem,
Vel quae testantur mentem gratam, at (que) benignam,
Officium (que) animi promptum, simul esse memento.
Est bona nan (que) dies: est nox bona, BESO LAS MANOS:
Est (que) bonus vesper: serò est ac manè bonum (que):
Est salue atque vale, est magnas ago candide grates:
Est tibi propino seu praebibo, BESO LAS MANOS:
Est bene conueniat, seu proficiat tibi potus
BESO LAS MANOS: sed & est precor omnia fausta:
Est (que) salus tibi sit: Deus, est, precor adiuuet ut te:
Est precor omne bonum: precor ut siut omnia salua:
Est (que) suas, illi dicas, quòd BESO LAS MANOS,
Quod valet ut dicas, illi quòd mitto salutem,
Seu iubeo dicas, longùm rect [...] [...]
Est etenim valeas rectè, longum (que) [...]
Est quo (que) germanis, Gnadherr, quod dicitur, hoc est,
Praebibo, proficiat, bona sit tibi nox (que), dies (que),
Et salue atque vale, ingentes ago candide grates,
Est quod tam vario quoque dicunt significatu
Schollem bein Russeni in terram vertice proni.
Prosperet ut (que) Deus tibi res, est BESO LAS MANOS·
Gratus ades sed & est: venisti gratus amice,
Et bene venisti: tibi sit (que), est, gratia magna:
Me tibi commendo est: tua sum ad mandata paratus
Totus, & obsequium semper tibi debeo promptum.
Nam cùm discedis, vel cùm discedit amicus,
Pronus ad hanc normam fac dicas BESO LAS MANOS:
Siue precare operi intentis, ut prosperet ipse,
Promoueat (que) Deus, faciant quem fortè laborem,
Hac vna forma semper dic, BESO LAS MANOS:
Ad mensam seu conuiuis prandentibus ipsis
Accedens, benedicere vis, dic BESO LAS MANOS:
Hinc (que) recessurus, rursum dic BESO LAS MANOS.
In plateis aliquis si fortè occurrit amicus,
In quocun (que) alióue loco, mox pronus aperto
Vertice, de vuestra merced, dic BESO LAS MANOS.
Ad quae responsum sic mox dabit ille vicissim,
Pronus & ipse quidem contra te, BESO LAS MANOS
De vuestra merced, eadem tibi verba refundens.
Basiat at (que) aliquis pro MANOS fortè crumenam
Improbus & quiuis quacun (que) ex gente prophanus,
Dum parat insidias loculis, nummis (que) repostis,
Id (que) adeo in templo, prece dum feruente parumper
Supplicat ad superos toto quis pectore diuos
Intentus: domini pia vel dum [...]ncio verbi,
Missa vel auditur, vel sacro vespera cantu
At (que) Dei dulci resonat modulamine templum.
Et dare quis poterit pro carmine, BESO LAS MANOS.
Aut si dat munus pro carmine, & ipse Poeta
BESO LAS MANOS, poterit (que) referre vicissim.
Sic quo (que) pro dono, dare nil nisi BESO LAS MANOS
Vel quiuis poterit, veteri de more recepto.
Pauci enim praestant pro carmine dona Poetis,
Inter Magnates celsos, Dominos (que) potentes,
Relligione sacri sint illi, siue prophani.
Nec pluris faciunt, quàm gens ludaica porcum,
Permulti sacras cum fonte & Apolline Musas:
Aut quanti Arcadiae facimus pecuaria passim.
Nam Maecoenates, ut prisco tempore, vatum,
Et studio sorum fido de corde Patroni
Perpauci, ac mirè sunt nostro tempore rari.
Saepe Gelotopius, stolidos qui extundere risus,
Et crassos potuit, fert aurea dona, coquúsue
Sordidus, aut leno, fragrans aut Pharmacopola.
At solus dulci fert nil pro carmine, praeter
BESO LAS MANOS, debet (que) hinc viuere Vates,
Nam potius Bacchum & Cererem, grandes (que) culullos,
At (que) magis pulchros gaudent curare caballos,
Quàm studia & libros, quàm carmina, quam (que) Poetas.
Stemmata non curant horum quo (que) cassa vicissim,
Et galeas & stirpis inania nomina, Vates.
Saepe etiam in templo quis dicere, BESO LAS MANOS
De vuestra merced, adiurgens vertice prono,
Assolet, intenta voce ex pulmonis hiatu,
Vt reso net totum mox sub testudine templum,
Vidit formosas vbi fortè intrare puellas,
Nobilitate quidem insignes ac stemmate claras.
Sisteret excelso cùm Christum vertice montis
Daemon, & ut se praecipitem daret inde deorsum
Diceret, Angelicas ad casum nam adfore turmas:
Tunc tentatori Christum dixisse diablo,
Aiunt: descensum mihi quòd Cacadaemon ab isto
Vertice commonstras facilem sic, BESO LAS MANOS.
Nan (que) bonas teneo per quas descendere possum
Scalas, quando volo, quare Cacadaemon abito.
Hinc ergo non esse nouum censere licebit,
Tempore quòd prisco fuerit quo (que) BESO LAS MANOS
Externas inter gentes, ut cernis, in vsu.
Explicat & paucis, haec clausula, plurima verbis,
BESO LAS MANOS, quod basio & osculor ipsas
Prona mente manus est, saepe manus (que) pedes (que),
Et chirothecas, & calceamenta pedum (que),
Vt facit Haebraeae breuitas illa inclyta linguae.
Quae fuit in terris prima, & quae erit vltima lingua▪
Nam Deus hanc primùm docuit, quem fecit Adamum▪
At (que) hac Iudicium fiet generale, soluto
Ordine naturae, & fixis elementa, poli (que)
Motibus ipsa suis steterint renouanda per ignem.
Cum tellure noua tandem, cùm venerit orbis
Vltimus ille dies, sublimis in aere Christus,
Iudicet ut cunctos viuos ac morte sepultos.
Quam post ludicium linguam omnes deinde loquemus,
Christus in aeternum cùm nos traduxerit aeuum,
Sedibus aethereis victuros: qua Deus ipse
Semper ad electos, omne est (que) vsurus in aeuum.
Hac nulla in terris breuior, nec ditior vsquam:
Nulla est quae mentes pulset vibrantius ipsas,
Altius aut penetret, vel in ipsas influat aures
Suauius, & dulci modulamine pectora mulceat▪
Cui linguae adfinis, breuis est haec clausula multùm
BESO LAS MANOS, in se quae plurima claudit
Significata simul, suaui modulamine ab ipsis
Prolata Hispanis, cunctas ut mulceat aures,
Ima (que) in officium penetrans praecordia tractet.
Iam (que) mihi for [...] [...] tu vis dicere grates,
Carmine quòd dixi tibi, quid sit BESO LAS MANOS,
Quàm varium Hispanis, multum (que) veniret in vsum.
Ergo modum edoctum quo (que) tu seruabis eundem,
Et nunc ad finem mihi succine, BESO LAS MANOS,
Nam praestare potes, Hispano more canenti
Hoc, si vis, pro dono ac carmine, BESO LAS MANOS.
At mihi si munus dederis, nil carmina praeter,
Vel certè reddam nil praeter, BESO LAS MANOS.
Nam dare non possunt, nisi talia dona Poetae.
Non tamen idcirco simili sunt carmina dono,
Ate, vel quouis alio redimenda Poetae.
Non etenim Vates possunt ex BESO LAS MANOS
Viuere, sed grati bene de candore Patroni.
Hinc sibi nec libros, vestes, chartas (que) parare,
Multa (que) praeterea, vitae quibus indiget vsus.
Carmina Magnates oblectent: dona Poetas.
Magnificis sint grata viris, illustribus at (que)
Carmina, per (que) vices sint horum dona Poetis.
Mutua delector, [...] sio gratia vtros (que),
Tunc bene sub finem cùm delectatus vter (que)
Ex dono fuerit, tu carmine, fuluo ego nummo,
Aut quouis alio, celebri sed munere, quod tu
Te dignum esse putes, digna haec ut carmina vate,
Iudice te fuerint, festiuiter inter vtrun (que)
Et bene iucundè resonabit, BESO LAS MANOS.

Mameranus ludebat.

This keyboarded and encoded edition of the work described above is co-owned by the institutions providing financial support to the Text Creation Partnership. This Phase I text is available for reuse, according to the terms of Creative Commons 0 1.0 Universal. The text can be copied, modified, distributed and performed, even for commercial purposes, all without asking permission.