EDICTVM REGIS. EDVARDVS DEI BENEFICIO REX ANGLIAE, GALLIARVM ET HIberniae, defensor fidei, & Ecclesiae Christi in Anglia & Hibernia, summum sub ipso in terris caput, uniuersis & singulis dilectis subditis nostris Salutem.
CVM IN SVPREMIS regni nostri comitijs postremò habitis Vu est mo nasterij in regia nostra, à nobis ex unanimi consensu omnium ordinum, & statuum regni nostri ad gloriam Dei, & iuxta institutionē Domini nostri Iesu Christi sit decretum, & inter acta comitiorum Regni relatum, Vt uenerabile Sacramentum corporis & sanguinis Domini nostri Iesu Christi distribuatur uniuersis & singulis incolis Angliae & Hiberniae, ac aliarum prouinciarum nostrarum sub utraque specie,
[Page] hoc est, panis & uini, ne quilibet apud se singularem quandam formam & rationem administrationis excogitaret, & ex diuersa administratione uenerabilis Sacramenti, quod est Symbolum unitatis, oriretur indecens & perniciosa discordia. Placuit nobis ex consilio carissimi auunculi nostri, ducis Somersettensis, custodis corporis nostri, & protectoris omnium regnorum nostrorum, & aliorū qui nobis sunt à consilijs, ut uenerabile Sacramentum administretur populis nostris hac tantum forma & ratione, quae nostra autoritate & consilio eorum, quos cōmemorauimus, est expressa & declarata. Optamus enim unumquenque debita qua decet reuerentia, & Christiana circumspectione accedere ad hoc sanctissimum Sacramentum, & beatissimam communionem, ne indigna perceptione tantorum mysteriorum seipsum reum peragat corporis & sanguinis Domini, & edat ac bibat iudicium sibi ipsi, sed multò magis
[Page] quemlibet diligenti sui ipsius examine sic accedere ad sanctissimam men sam Christi, ut possit particeps esse communionis & beneficiorum ipsius, & in Christo manere, ac habere Christum in se habitantem.
Praeterea etiam cupimus omnes ea animorum consensione, & qua debent submissione hanc nostram imò Dei ordinationem excipere, ut nos sua obedientia subinde magis ac magis inuitent, ad alacrius suscipiēdam curam & cogitationem ulterioris reformationis, & promulgationis huiusmodi ordinationum, quae ad gloriam Dei, aedificationem subditorū, & incrementum uerae religionis pertineant.
Nos Deo uolente ad has res perficiendas summum studium & diligentiam sumus adhibituri, interim autem uolumus & cupimus, ut subditi nostri haec sibi de nobis persuadeant, & quietis animis sint. Vt qui sponte sequantur autoritatē, ut aequum est, ac decet subditos, non praeueniant,
[Page] nec praeuertere conentur, ne eorum nimia festinatio his rebus maximo sit impedimento, dum aliqui arroganter magis quàm piè uolunt uideri, propria autoritate, praepropere has res promouere. Nolumus enim subiectos nobis usque adeo contemnere iudicium nostrum, nec tantum diffidere nostro zoelo, quasi aut nesciremus discernere quid agendum sit, aut nollemus ea efficere, tempore ad haec destinato.
Nam scimus (sint Deo gratiae) & quae iuxta suum uerbum opus habent reformatione, & seria cogitatione nobis proposuimus cum consensu carissimi auunculi nostri & aliorum cōsiliariorum nostrorum omni diligentia, & acceleratione qua conuenit eadem promouere ad gloriam Dei, & aedificationem ac quietem populi, quae, ut nihil dubitamus, omnes obedientes, & dilecti subditi nostri reuerenter à nobis expectabunt. Datum Vuestmonasterij in regia nostra mense Martio, Anni 1548.
Domine saluum fac Regem &c.
PRIMO PASTOR Ecclesiae, aut eius Vicarius proximo die dominico aut festo, uel ad minimū pridie communionis significabit suis parrochianis, uel eis qui tum aderunt, ut sese praeparent ad communionem, haec quae sequuntur aut similia istis manifestè & clarè pronuncians.
Dilecti in Domino, & uos nominatim, quorum salus animarum mihi demandata est. proximo die N. constitui Deo uolente, offerre omnibus eis, qui ad hoc sese apparare uelint, sacramentum plenum consolationis, hoc est, corpus & sanguinem Christi, ut id percipiant in recordationem gloriosae, & summe frugiferae passionis ipsius, per quam obtinuimus remissionem peccatorum nostrorum,
[Page] & participes facti sumus coelestis regni. de quibus certi efficimur, si acce damus ad Sacramentum cum uera contritione de peccatis nostris, & firma fiducia misericordiae Dei nobis propter Christum gratis oblatae, & cum certo proposito praestandi obedientiam erga praecepta Dei, & non perseuerandi in peccato. Est igitur officij uestri accedere ad Sacramentum cum pectore pleno gratiarum actionis erga Deum patrem omnipotentem, & Dominum nostrum IESVM CHRISTVM, pro infinita sua misericordia & beneficijs exhibitis, ac praestitis nobis indignis seruis suis, pro quibus non solum tradidit corpus suum ad mortem, & effudit suum preciosum sanguinem, uerum etiam dignatus est in Sacramento, & mysterio dare suum corpus & sanguinem spiritualiter in cibum & potum. Quod sacramentum cum sit res diuina & sacrosancta, ac plena consolationis eis, qui id digne percipiunt, & sit res plena periculi ad hoc
[Page] indigne accedere, officij mei est, uos exhortari, ut consideretis interim rei magnitudinem, & ut exploretis, ac probetis conscientias uestras, neque hoc leuiter, aut hipocritarum more, qui Deo mentiuntur, sed ut illi, qui debent ad diuinum, & coeleste conuiuium accedere, cum ueste nuptiali, quam Christus in Euangelio requirit, ut possitis quantum humana sinit fragilitas inueniri digni hac coena, ad quam hac, uia & ratione est adeundum.
Primo, ut uos ex animo poeniteat anteactae malae uitae, & quod corde non ficto, confiteamini Deo omnia peccata uestra, & ingratitudinem erga suam Maiestatem, uoluntate, uerbo, facto, aut ex infirmitate, & ignorantia, & cum dolore, & lachrimis deploretis peccata uestra, & petatis à Deo misericordiam, & ueniam, promittentes ei ex animo emendationē prioris uitae.
Sed inter caetera debeo ex praecepto Dei uos commonefacere & exhortari,
[Page] ut reconciliamini eis quos offendistis, & â quibus estis offensi, eijcientes ex animis, iram, odia, & indignationem aduersus eos, & ut diligatis omnes, ac ignoscatis uniuersis, sicut uultis Deum uobis ignoscere. Quod si inter uos quispiam sit, cuius conscientia grauatur, aut offenditur aliqua in re, aut qui cupit consolationem & consilium, is ad me ueniat, uel aliquem alium doctum, & prouidum uirum, peritum in lege Domini, & confiteatur secreto suum peccatum, ut possit institui, & recipere consolationem spiritualem, & â nobis tanquam Dei, & Ecclesiae Domini nostri Iesu Christi ministris accipere consolationem, & absolutionem, qua possit sese consolari, ut conscientia sit libera ab omni dubitatione. Caeterum eos, qui suis mentibus satisfaciūt generali confessione, hortamur, ne offendantur eorum imbecillitate, qui ut suis satisfaciant conscientijs, utuntur auriculari confessione ad sacerdotem, ac uicissim hos
[Page] ipsos, qui iudicant opus esse, aut utile, ut quietas habeant conscientias, uti confessione priuata, ne offendantur eorum firmitate, qui sibi satisfaciunt humili ad Deum, & generali ad Ecclesiam confessione, & in omnibus huiusmodi rebus sequantur, & seruent regulam dilectionis Christianae. Et quilibet uideat, ut sua sibi satisfaciat conscientia, non iudicet aliorum mentes, & actiones in his, de quibus non habet expressum uerbum Dei.
Tempus communionis erit immediate, postquam sacerdos sumserit Sacramentum, absque mutatione cuius cunque ritus, aut ceremoniae in missa, donec prospectum, & constitutum fuerit à nobis de alio ordine. Vt igitur antea consueuit sacerdos praeparare hostias, & consecrare totidem, quot populo sufficiunt. Sic nūc faciat per omnia, hoc excepto, quòd
[Page] sacerdos consecrabit maiorem calicem, uel pulcram aliquam & conuenientem pateram plenam uino, cui admixtum sit paululum aquae, neque debet sacerdos solus exhaurire calicem, sed postquam ipse ex eo bibit, porrigere quod reliquum est, eis qui petunt communionem, ad quos conuersus, utetur hac exhortatione.
Dilectissimi fratres in Domino, qui acceditis ad sacram
[...], meminisse debetis, quid sanctus Paulus scribat ad Corinthios, & quomodo commonefaciat omnes, ut diligenter sese probēt & explorent, priusquam de hoc pane edant, & bibant de hoc calice. Quandoquidem sicut beneficium ipsum per se maximum est, si ex animo uerè cōtrito, & uiua fide hoc sanctissimum Sacramentum accipiamus, (nam sic spiritualiter manducamus corpus Christi, & bibimus eius sanguinem, & in eo manemus, & ipse in nobis habitat, ac ipse nobiscum, & nos cum eo unum efficimur) ita ingens est periculum, si id
[Page] indignè accipiamus, tunc enim efficimur rei corporis & sanguinis Christi seruatoris nostri, edimus & bibimus nostram condemnationē, quia non discernimus corpus Domini, & accersimus nobis iram Dei, & prouocamus, ut nos flagellet diuersis plagis, & uarijs generibus mortis.
Quare fratres uosipsos iudicate, ne à Domino iudicemini, eijcite ex animis studium peccandi, poeniteat uos seriò praeteritorum peccatorum, toto pectore confidite seruatori nostro Christo, diligatis omnes homines ex animo. Ita enim efficiemini uerè participes horum mysteriorum, sed ante omnia necesse est, ut maxima cum humilitate, & ex corde agamus gratias Deo Patri, & Filio & Spiritui sancto, quod redemit mundum per passionem & mortem seruatoris nostri Christi, ueri Dei & ueri hominis, qui se humiliauit usque admortem, mortem autem crucis, pro nobis miseris peccatoribus, habitantibus in tenebris & in umbra mortis,
[Page] ut nos efficeret filios Dei, & haeredes uitae aeternae, ad hunc enim finem, ut semper memores essemus infiniti amoris, magistri, & unici seruatoris nostri Iesu Christi, & innumerabilium beneficiorum, quae per effusionem praeciosi sui sanguinis nobis ob tinuit, reliquit in his sacris mysterijs quasi pignus amoris, Et perpetuum
[...] suum proprium corpus benedictum, & preciosum sanguinem, ut ex his spiritualiter pascamur, & haberemus aeternam consolationem.
Ei igitur unà cum Patre & Spiritu sancto agamus gratias, ut merito debemus, & humiliemus nosmet ipsos, ac subijciamus eius sanctissimae uoluntati, & studeamus ei obsequi in uera sanctitate, & iustitia omnibus diebus uitae nostrae.
Tunc Sacerdos dicet illis qui sunt parati ad accipiendum Sacramentū.
Si quis hic sit palam blasphemus,
[Page] adulter, laborans odio, & inuidia, uel alio quopiam crimine manifesto, nec de illo dolet ex animo, neque serio proponit id deserere, uel qui non credit se Deo reconciliatum esse, aut non rediuit in gratiam cum proximis, is aliquandiu deploret adhuc peccata sua, nec accedat ad hāc sacram mensam, ne post acceptionem huius sacrosancti panis, diabolus intret in eum, sicut fecit in Iuda, ut sit in eo efficax ad perpetrandam omnem iniquitatem, & ut pertrahat eum tam ad corporis quam animi exitium.
Hic quiescet paulisper Sacerdos, ut uideat utrum quispiam seipsum subtrahat à coena, quod si perspexerit, hunc oportuno tempore conueniat, & cum eo secreto colloquatur, & periculū faciat utrum possit eum per exhortationem lucrifacere Christo, & paulo post dicet Sacerdos.
Vos qui uerè & seriò doletis de peccatis uestris, per quae Deum offendistis,
[Page] & reconciliati estis proximis, et proposuistis inchoare nouam uitam, & obsequi praeceptis Dei, & iuxta ea dirigere omnes uestras actiones, huc accedite propius, ut percipiatis sanctissimum Sacramētum aduestram consolationem, & humiliter confiteamini Deo omnipotenti, & Ecclesiae suae hîc congregatae in ipsius nomine genu flectentes cum omni submissione.
Tunc fiet generalis confefsio nomine eorum, qui uolunt communicare, uel per eorum aliquem, uel per unum ex ministris altaris, uel per ipsum Sacerdotem omnibus interim flectentibus genua.
Omnipotens Deus, pater domini nostri Iesu Christi, conditor omniū rerum, & iudex uniuersorum mortalium, nos confitemur & deploramus nostra multiplicia peccata, & innumeras iniquitates, quas subinde per omnem uitam contumaciter designauimus
[Page] cogitatione, uerbis, facto contra diuinam maiestatem tuam prouocantes iustissimam iram & indignationem tuā aduersus nos. Vere enim ex animo dolemus, & serio nos poenitet de peccatis nostris, eorum commemoratio est nobis acerbissima, illorum grauitatem ferre non possumus, miserere nostri misericordissime Pater, propter Filium tuum dominum nostrum Iesum Christū, condona nobis peccata praeterita, & benigne concede, ut semper posthac seruiamus, & placeamus tibi in nouitate uitae ad laudem & gloriam nominis tui, per dominum nostrum Iesum Christum.
Tunc eriget se Sacerdos, & conuersus ad populum sic loquetur.
Dominus noster Iesus Christus, qui suam potestatem dedit Ecclesiae, ut absoluat poenitentes à peccatis ipsorum, & reconciliet coelesti patri eos, qui suam fiduciam collocant in
[Page] Christum, misereatur uestri, remittat & condonet uobis omnia peccata uestra, confirmet & corroboret uos in omni bono opere, & perducat ad aeternam uitam.
Sic stans conuersus ad populum dicet, audite, quomodo Christus inuitat ad se peccatores, & eos consolatur, uerbis omni consolatione plenissimis.
Venite ad me omnes qui laboratis, & onerati estis, & ego uos requie scere faciam, Sic Deus dilexit mundum, ut filium suum unigenitum daret, ut omnis qui credit in eum non pereat, sed habeat uitam aeternam.
Audite etiam quid sanctus
Paulus dicat.
Fidelis sermo & omni obseruatione dignissimus Christus Iesus uenit in hunc mundum, ut saluos faceret peccatores.
Et Ioannes inquit.
Si quis peccauerit, aduocatum habemus
[Page] apud patrem Iesum Christū iustum, & ipse est propiciatio pro peccatis nostris.
Tunc genu flectet Sacerdos, & nomine eorum qui uolunt communicare sic orabit.
Non audemus accedere ad hanc mensam tuam ô misericors domine, fiducia iustitiae, nostrae, sed in multitudine miserationum tuarum, neque enim sumus digni, ut colligamus micas de mensa tua, sed tu es ille idē dominus, cuius semper proprium est misereri, Concede igitur misericors domine, ut sic edamus carnem filij tui, & bibamus eius sanguinem in his sacris mysterijs, ut perpetuo habitemus in eo, & ipse in nobis, ut nostra corpora peccatis inquinata munda fiant perceptione sacratissimi corporis eius, & nostrae animae lauentur praecioso sanguine ipsius. Amen
Tunc surget sacerdos populo adhuc
[Page] genu flectente, & porriget Sacramentum primo minisiris, si qui uoluerint communicare, ut postea iuuent eum in administratione Sacramenti.
Et cum exhibet Sacramentum corporis utatur hac forma orationis.
Corpus Domini nostri Iesu Christi, quod traditum est pro te, conseruet corpus tuum, & perducat animam tuam in uitam aeternam.
Et cum porrigit Sacramentum sanguinis, sic orabit.
Sanguis domini nostri Iesu Christi, qui pro te effusus est, conseruet animam tuam ad uitam aeternam.
Si affuerit Diaconus, aut alter Sacerdos, is priorem qui porrigit corpus domini, sequatur cum calice, quem continuo exhibeat. His finitis uertet se sacerdos ad congregationem, quam cum hac benedictione missam faciet.
[Page] Et pax Dei, quae exuperat omnem sensum, conseruet corda uestra, & mentes uestras in cognitione, & amore Dei, & filij sui domini nostri Iesu Christi.
Cui respondebit populus, Amen.
Et est obseruandum, quòd panis consecratus eiusdem erit formae, qua antehac fieri consueuit, & quaelibet hostia consecrata frangetur in duas aut tres partes, iuxta institutionem Christi, accepit & fregit ac distribuit. Nemo autem existimare debet minus cum parte panis, quàm cum tota hostia, sed cum utraque integrum corpus Christi accipi.
Praeterea obseruandum est, quòd si uinum consecratum non sufficiat omnibus communicātibus post primum calicem, aut primam pateram exhaustam, reuertatur ad altare, & reuerenter alteram, aut tertiam si opus
[Page] fuerit consecret, repetens uerba simili modo postquam coenatum est &c. usque ad finem, qui pro uobis & pro multis effundetur in remissionem peccatorum, sine tamen eleuatione, & adoratione aliqua.
CVM huius ordinationis decretum & indicatio uenisset in manus nostras scripta lingua Anglica, mihi
(que) legenti uisa esset digna, quae à quamplurimis cognosceretur, impendi aliquot hor as conuersioni illius in linguam Latinam, & curaui haec edi, ut innotescere etiam alijs gentibus & nationibus possent. Cum autem sit uere Regia uirtus studium pietatis & religionis, in hoc Rege adhuc tenerae aetatis illud ita elucescens omnium admirationem mere tur. Et cum nulla Religionis ueritas extra uerbum Dei, quod nobis ijs literis, quas sacras uocamus, declaratur, reperiatur, In hanc partem Regis & populi Anglicani curam cogitationémque intendi, ut Euangelium Christi, in quo omnium, de quibus uoluntas Dei promulgata
[Page] fuit,
[...] continetur, pure & plane doceatur, & ritus instituti a Christo & ab Apostolis ut custodiantur, profectò & Deo ipsi in primis gratum, & sanctis Angelis incum dum est & omnibus pijs, cum maximam laeticiā; tum nonnullam consolationem affert. Cedit igitur ueritas iam pulsa illis luculentis sedibus Asiae, Africae, at
(que) Europae etiam, & se in haec ultima loca terrarum confert. Ita nimirum occulto consilio Dei haec disponente, ut longius etiam sub occasum & septemtriones doctrina coelestis propagetur. Ob hoc igiture beneficium nos etiam gratias agere Deo par est. Nam quod quidam fortasse cum alia in hac ordinatione repraehendent, tum indignabuntur Regem secularem, ut uocant, id est, plane laicum, hanc curam suscipere & audere in Ecclesia aliquid constituere, ac se etiam huius caput profiteri, de eo iam alij ante hoc tempus, cum à quibusdam acerbe exagitaretur, grauiter disseruerunt. Non est haec cura at
(que) cogitatio aliena, à Regib. quid in Ecclesia Christi fiat ac geratur, sed ad eos potius proprie pertinet, tanquam custodes legis diuinae, praesertim alijs negligentibus. Videre enim hac in parte onus et miseriam populi, neque alleuare ac succurrere, profectò regium non est, nequid dicam uehementius. Sed de his non disputabo. Quòd caput se uocat sui coetus Ecclesiastici in regno proprio, id & consuetudine
[Page] & usu linguae Gentis minus durum est huic populo. Ne
(que) non scit in illa, quamuis tenera aetate ipse, ne
(que) ignorant profectò opt, & doctiss. & religionis Christianae amantiss. uiri omnium ordinum & conditionum circum eum, solum Christū unicum esse caput Ecclesiae suae, Sed est nihilominus quis
(que) Princeps sui populi caput, populus autem certe Anglicus Christianus est, ut in hac forma sermonis incōmodita tis nihil insit, nisi aliquid à calumniae maleuolentia fortassis inuehatur, à qua cum nihil tutum esse possit, ne
(que) sit amoletum
[...], ut ait Comicus, feret nimirum aequo animo obtrectationem inuidiae ac odij hic Rex, & gaudebit se cum Deo ipsi satisfacere puerili conscientia sua, tum omnium bonorum ac piorū studia mereri, et contra omnes improbitatis aduersationes enitetur ad consequendam perfectionem uirilem in Christo Iesu, unà cum aetate constante, ad quam eum perducat, & in ueritatis cultu, amore, studio, benigne conseruet Aeternus Pater Filij coaeterni Domini nostri Iesu Christi una cum Spiritu sancto, solus, uerus, omnipotens, iustus, miseri cors Deus, cui laus, honor, uictoria sempiterna.
AMEN.