[...]. Laudatio pacis. Ioanne Lelando Anti­quario autore.

AD INGENVOS PACIS CVLTORES.

Candida syncerae colitis qui munera Pacis,
Concinite haec melicis carmina laeta sonis.
Festa dies nobis quae Pacem reddidit almam
Sublatis tenebris rettulit omne iubar.
Concordes igitur ueneremur pectore Christum
Autorem lucis, praesidium (que) ratum.

Londini anno M.D.XLVI.

[...].

PRima lolis sedes picto debetur in horto,
Proximam & à prima sisia cana tenent.
Illae Sidoniae tinguntur murice gentis:
Haec sunt Sithonia candidiora niue.
Illas noster amat tanquam sua stemmata Princeps:
Haec etiam summo Gallus honore colit.
Lilia purpureis Dij seruent iuncta rosetis,
Vernet ut in terris Pacis amica Quies.

Encomium pacis Ioanne Lelando Antiquario autore.

MArtia bella canant alij, gla­diósque cruentos.
Meiuuat eximiae felicia numina Pacis
Carmine conspicuo uel ad astra extollere pura.
Aspirate mihi radiantia lumina coeli,
Inceptís que meisiustas extendite uires.
Tu quo (que) clare Pater Patriae, qui gloria Regum
Prima Henrice nites uotis nunc annue nostris.
Sic mea Musa suas praestabit candida partes,
Atque manu facili roseam bene laeta coronam
Contexet, niueae quae tempora festa serenet
Pacis, praetereà titulos & conferat amplos.
IVppiter omnipotens celsi qui rector olympi
Iudicio quodam maturo prospicit orbi,
Arbitrióque uices rerum sic temperat aequo,
Vt se perpetuum monstret Dominúm (que), Deúm (que),
Et genus humanum contractet mitius omne:
Hac ratione tamen Pater ut compareat esse
Communis populi, leges quoque sanciat almas,
[Page 2] Illius imperium per quas grex candidus usque
Suspiceret, coleret meritósque referret honores.
Quóque uel intentos animos ut redderet ille
Officiúmque suum praestarent pectore laeto
Talia sponte tulit, mortales qualia nulli
Dona sibique suisque ausi sperare futura.
Auricomum solem fecit lunám (que) serenam,
Sedibus ín (que) suis fulgentia sidera certis.
Aequora constituit uastas cingentia terras.
Aëra diffudit, tum, qui supereminet, ignem.
Terra suos fructus parit admirabile munus
Et natura uirens pictis colludit in hortis.
Hinc pascunt oculos flores uarió (que) nitore.
Nec sic contenti tales emittere formas
Spirant ambrosium quid nescio, nectar et illud.
Spiritus exhalat, suauem quoque reddit odorem,
Et bifores refouet confragrans gratia nares.
Quid nunc commemorem syluas, saltus (que) ferarum,
Insinuémue choros auium quae carmina fundunt?
Ista canet querulis modulis philomela canora,
Cuius in arguto sic adsonat ore camoena
Mulceat ut syluas resonas, coelúmque supremum.
Ecquid pontus habet salsis qui perfluit undis.
Squamigeros pisces fouet arduus inter & illos
Corpora lunantem delphinum lubrica primum
Constituit, meritò, refluis quòd concitus undis
[Page 3] Altius insultet, uiuasque exhauriat auras,
Et sit praetereà puerorum notus amator,
Denique quòd melicos concentus diligat omneis.
Forsitan Henricus tulit hinc Valesius ille
Dulce decus Galli praeclarae insignia famae,
Egre gij (que) sui titulum cognominis altum.
Aër me repetit liquido qui candet in orbe,
Atque potens ignis qui uitam, quíque calorem
Subsidio quodam confert sua munera largus.
Hîc mea non patitur iam longum causa recessum.
Et quae praecedunt aeterni dona Tonantis
Magna fuêre quidem, recte (que) monentia plebem,
Vt memores illi complerent iussa Magistri,
Ne maiestatis laesae per crimina nota
Supplicium ingrueret, meriti quoque poena flagelli.
At collata nouis, quae fulgent, quaeque sequuntur
Exemplis solidis, adsit modo censor acutus,
Parua uidebuntur. Diuinus spiritus ultrò
Obtulit ingenium uiuum, fontes (que) perennes,
Vnde & defluerent rationis commoda magna,
Auxilio quorum uirtus constaret amica.
Ad cumulum redijt Diui indulgentia Patris
Promittít (que) suis amplissima munera Pacis,
Dum recolunt terras, coelúm (que) deïnde coruscum
Hac lege indicta acri, ut quilibet illius alma
Mandata obseruet nocttes (que), dies (que) fidelis.
[Page 4] Quare tanta Dei cum sit clementia nostri.
O memores niueo reddamus pectore grates.
Omne (que) sídereum pulset uox consona coelum.
Et quoniam Pax nunc, post tristia fulmina belli
Post tonitru horrisonum, quale ante hac audijt orbís
Nullum, post miseras caedes, cladem (que) frequentem
Per mare, per terras factam, collucet abundè,
Aureus ac tenebras ueluti sol pellit iniquas,
Conspicuum (que) refert diuino numine lumen
Optatum toties uotis, & supplice mente,
At uix speratum, contraria Marte parante.
Mars perijt uictus, discedite tela cruenta.
Fulminei uomitus sileant, strepitus (que) sonori.
In lucem redijt tandem Pax optima rerum.
Salue festa dies, qua non illustrior ulla
Splenduit à Christo nato, quo tempore fausto
Angelicus cecinit chorus ille suäuia planè
Carmina, synceram bene constituentia Pacem.
Quêis ego iam niueis signem de more lapillis
Nomina clara tui generis Virgo inclyta Virgo?
Aut quibus eximie uernis tua tempora sertis
Festa modis multis iusta cum laude coronem?
Purpureae, mea cura, rosae lucêre serena
Fronte tua cupiunt, & laetos addere honores.
Palladius ramus uehementer poscit id ipsum.
Signa ferax prae se fert tutae Pacis oliua.
[Page 5] Illa triumphalis laurus uictoribus olim
Cognitarite tuum caput exornabit amoenum.
Conuicit rigidum tua sic praesentia Martem
Vt profugus tandem, spe nulla parte fauente,
Sarmaticam gentem, Geticam (que) reuiseret ille.
Quam uellem nitidis tua pingere facta tabellis.
In medio Dea celsa foro uel tota niteres,
Vt conuecta suis pulcherrima Cynthia plaustris.
Artificem sed me pictorem nulla uenustas
Constituit felix, uel docta Camoena poëtam.
Mellifluum ista petunt Nasonem, gloria cuius
Sidereis totum radijs dispersaper orbem.
Haec eadem poscunt Pontani lumina clari,
Qui decus omne nitet Musarum dulce canentûm.
Hic ego nunc inter positus saxúm (que), sacrúm (que)
Distineor, mea mens & pendula fluctuat us (que).
Vt desint iustae uires, tamen ipsa uoluntas
Me iubet, hortatur, monitis (que) impellit amicis,
Ne piger officij uidear desertor honesti,
Accumulare tuas deducto carmine laudes.
Non subterfugiam, lapis at (que) mouebitur omnis,
Vt tua laus uireat latae per climata terrae
Pax syncera parens, & nutrix clara Quietis.
Commendo intereà zephyris mea uela secundis
Nauiget ut tuto nunc laeta carinula portu.
Principio referam genus immortale beatae
[Page 6] Pacis, & insignem, spectatum (que) illius ortum.
Aetherei summus coeli qui Rector & unus
Cuncta uidens solidè quae fecerat esse corusca
Progenuit nitidam diuino numine Pacem,
Quae coelo exoriens ueluti noua stella, micaret
In terris etiam, radijs speciosa serenis
Lenis & humanas mentes componeret ipsa.
Virgo sui patris complet pia iussa renidens,
Conspicuum (que) auro conscendit splendida currum,
Et comites secum ducit Virtutis alumnas
Inter quas micuit felix Astraea (que) uirgo.
Cuius concinuit laudes hoc carmen Arati:
Non dum uesanos rabies nudauerat enses,
Nec consanguineis fuerat discordia nota.
Haec ille eximius uates qui sidera pinxit.
Plura (que) personuit, nempe ut crescentibus inter
Mortales uitijs sphaeram conscenderit altam
Et coeli sortita locum, quà proximus illi
Tardus in occasum sequitur sua plaustra Bootes
Proxima colluxit laeto Concordia uultu
A Graecis toties, & decantata Latinis.
Subsequitur (que) Quies coelestis & illa propago.
Aduenêre simul Pietas, Probitas (que) decora,
Mitis & eximio Clementia nomine dicta.
Defuit officio nec casta Modestia sacro.
Nec bene grata Charis munus neglexit honestum,
[Page 7] Quae se indiuiduam comitem quo (que) praestitit ultro
Vidit amicitia haec, & festum circinat orbem,
Filiolum (que) suum secum deduxit Amorem.
Denique candidulae, redolentia serta ferentes,
Palladiósque manu quassantes undique ramos,
Lilia & insignis candoris munaera nota,
Nymphae omnes comites uenerantur ouantem
In terris Pacem, resonant (que) praecantia uerba.
Talia conspiciens laeto Deus enitet ore,
Prospicit humano & generi mitissimus ipse,
Admonet at (que) pius per leges pérque prophetas
Seruandam Pacem, quae lucida praemia confert.
Quid quod & aeterni patris quo (que) filius ille
Aeternus Christus nostrae spes unica uitae:
Horrida non uenit sparsurus bella per orbem,
Semina sparsurus potius felicia Pacis,
Vnde alacer populus fructum desumeret amplum?
Sed nec Apostolici quicquam docuere ministri
Quod niueam Pacem conuelleret, at (que) quietem,
Rectius instabant ut latè cresceret illa.
Paulus praeco Dei sic Pacis numina laudat,
Praedicat, extollit reliquis cordatior unus,
Collocet ut rarum supremo munus olympo.
Splendida ut hîc mittam scripturae lumina sacrae.
Non desunt ueterum monumenta illustria multa
Graecorum, celebrant quae sic pia munera Pacis
[Page 8] Laurigerae, ut solam resonis concentibus illam
Certantes sublimè ferant ad sidera dignam.
Euripides tragicae qui gloria prima camoenae
Pacem describens opulentam, túmque beatam
Nominat, haec addens: Inter pulcherrima Diuas.
Atque alibi: Quantum bello potiòrque serena
Sit pax in primis quae Musas promouet almas,
Luctibus ac aduersatur, sobolis (que) suäui
Dexteritate, hinc at (que) opibus congaudet opimis.
Huius Aristophanes quo (que) uates comprobat omne
Iudicium, laudes Pacis praediuitis augens.
Bacchylides cecinit sacer in Poeanibus ista:
Maxima quaeque refert mortalibus aurea Pacis
Progenies. Pacem commendat musa Philonis:
Haec et commemorat: Nunc id, quod perplacet, ipsa
Inueni. Confer quae sunt tua munera largè.
Nuptiolas, prolem, cognatos, diuitiás (que),
Corporis & sani uires, uinum (que) suäue.
Hactenus Aonij celebrarunt carmine Pacem
Sideream uates. Succedent mox (que) Latini
Officij memores, almae & praeconia Pacis
Candida mellifluis resonabunt uocibus apte.
Sulmonense decus Naso, qui floruit illo
Tempore, quo uasti felix Octauius orbis
Imperium tenuit tranquilla pace quietum.
Haec cecinit planè dignissima carmina cedro.
[Page 9] Illic tersa dies ubi fastos Musa celebrat:
Frondibus Attiacis comptos redimita capillos
Pax ades, & toto mitis in orbe mane.
Dum desunt hostes, desit quoque causa triumphi.
Tu Ducibus bello gloria maior eris.
Insuper hos uersus uates meditatur ibidem:
Sub iuga bos ueniat, sub terras semen aratas.
Pax cererem nutrit, Pacis alumna Ceres.
Rursus & in libris de arte haec conscribit amandi:
Candida Pax homines, trux decet ira feras.
Ingerit & se nunc facunda Camoena Tibulli:
Intereà Pax arua colat Pax candida primùm.
Duxit ad aratros sub iuga curua boues.
Pax aluit uites, & succos condidit uuae,
Funderet ut nato testa paterna merum.
Pace bidens, uomer (que) uigent, at tristia duri
Militis in tenebris occupat arma situs.
Sillius Italicus canit haec: Pax optima rerum
Quas homini nouisse datum. Pax una triumphis
Innumeris potior. Pax custodire salutem
Et ciues aequare potens. Sic Sillius ille.
Sunt oratorum etiam monumenta, uenustant
Quae uel compositae sublimia nomina Pacis.
Isocrates rhetor, cum dulcis, tum bonus, acri
Concussit bellum sceleratum fulmine linguae.
Causa quidem nota est. Pacis fuit ille patronus
[Page 10] Innocuae, didicit pius & seruire clienti,
Quam sic à teneris dilexit gratior annis
Virginis ut coleret praesentia numina diuae.
Alter & orator scripsit, fuit ille Latinus,
Talia uir totus prudens de pace togata:
Paruae res crescunt, modo sit concordia praesens.
Dissipat infelix discordia maxima quaeque.
Nil aliud uerbis docuit concordibus istis,
Munera quàm Pacis medijs complectitur ulnis.
Praetereà & numerus doctorum applaudit amicae
Paci, sed longo deducere singula filo
Tempus non patitur breue nunc. Succinctius ergo
Musa suas partes praestabit, nec tamen illa
Transiliet temerè syncerae pacis honores.
Bellum tristis hyems, sit fas mihi dicere uerum,
Omnia corrumpit, ueluti populator iniquus.
Nec sperare sinit quicquam, quod dulce futurum
Vtile quódue siet. tanta indignatio creuit.
Veris at effigies. Pax est ipsissima laeti,
Ac sperare iubet felix felicia semper,
Rebus & humanis affulget ut Hesperus illa.
Cultores repetunt agros, horti (que) renident
Floribus eximiè pictis. Pecudes & opimè
Pascuntur. Villae passim aedificantur in agris.
Oppida mox instaurantur collapsa, suis (que)
Hinc extructa locis ornantur, & aucta profuse
[Page 11] Insolitum ostentant per lumina clara nitorem,
Vis (que) salutiferae legis uiget undique tota.
Cognitione ualens uera respublica floret,
Relligióque suis innititur alta columnis.
Vrbibus in medijs ipsis aequúmque, bonúmque
Praeualet, ac morum candor generosior omnis.
Porróque artificûm prudens industria late
Incalet, & tenuis paupertas sentit amicum
Subsidium. Viduas defendit cura patroni,
Splendidior solitò & collucet diuitis aula.
Ocia felicem reddent tranquilla senectam,
Vilis & annonae precium non comprimet ullum.
Gloria uera pios ornabit laudibus omnes
Emeritis, poenas (que) licentia praua malorum
Sentiet illa graueis, scelera & deflebit amaré.
Amissus iuuenum bello grex restituetur.
Virgo frequens nubet delecto chara marito,
Et numerosa cohors reparabit damna cadentûm,
Pacatus (que) maris reflui furor improbus ille
Mercatoris opes domino sua foenora reddet.
Denique sedulitas studiorum clara bonorum
Eloquij (que) decus fama super aethera notum,
Ingenium quotquot felix ostendit & artes,
Nunc depressa modis multis, magnis (que) ruinis
Ad libertatem niueam spe freta redibunt.
Annuat his uotis Pax officiosa, benigna,
[Page 12] Candida, & extollat nitidae Virtutis alumnos.
Haec ego concinui diuinae Pacis amator
Qualiacunque mei commonstrans gaudia cordis.
Te superi faciles conseruent maxime Regum
Henrice, Eadueardum (que) tuum. Flos inclytus ille
Nobilium decus & puerorum gloria prima.
Conseruent etiam Dij magni foedera longùm
Pacis oliui ferae, ut tu clarissime Victor
In terris uigeas Francisco iunctus amico
Gallorum Domino summo, Regique potenti.
Sic utrius (que) suis florebit fama nitelis,
Laetus & applausum populus dabit ore canoro.
FINIS.

APPLAVSVS.

VIctor iö uiuat felix Henricius annos
Nestoreos, magnus solidae uirtutis amator,
Christiādúm (que) fidem defendat fortiter almam,
Pergat & amplecti pulcherrima munera Pacis.
Viuat iö uiuat Gallorum maximus heros
Franciscus, niueam qui Pacem praetulit atro
Bello discutiens tenebras, solem (que) reposcens.
Viuat iö Princeps Eduardus, Phosphorus ille
[Page] Exprimat, & patrem uultu, factis (que) serenum.
Viuat iö Henricus Delphini nomine splendens
Prima iuuentutis qui gloria dicitur esse.
Viuat iö reflui Neptuni notus alumnus,
Nereïdúmque decus Dudlêgus festa reuinctus
Tempora Apollineis ramis, quem Regia Galli
Nunc rectè medijs genuina amplectitur ulnis,
Officij (que) uices generosior us (que) rependit.
Viuat iö Hanbaultus, quem Gallica littora cantant,
Extollunt, celebrant, quòd praesit nauibus altis,
Oceani tumidas compescat Rector & undas:
Quem nunc praetereà praesentem Regia diui
Celsior Henrici collaudat, suspicit, ornat.

LONDINI. Apud Reynerum Wolfium in coemiterio Paulino, ad aeneum serpentem.

Anno M.D.XLVI. mense Augusto.

This keyboarded and encoded edition of the work described above is co-owned by the institutions providing financial support to the Text Creation Partnership. This Phase I text is available for reuse, according to the terms of Creative Commons 0 1.0 Universal. The text can be copied, modified, distributed and performed, even for commercial purposes, all without asking permission.