IANI SPERANTIS STRENA CALENDIS JANVARII Anno Dom. 1617.

❧ Authore Joanne Leochaeo Celurcano SCOTO.

EDINBVRGI Excudebat THOMAS FINLASON TYPO­graphus R. M. ann o Dom. 1617.

Cernis ut impavidâ sulcet maria alta carinâ,
Et ferat Aeolias SPES animosa minas.
[figure]

VIR O CLA­RISSIMOD. THO­MAE HOPAEO J. C. IN SUPREMO SCOTORVM SENATU Patrono, Domino suo perpetua ob­servantiâ coli dignissimo.

VITAM HANCCE NO­stram, & incertas rerum vicis­situdines, dum penitius intueor [vir clarissime] saepiusculè non leviter admirari soleo, ut laeta seriis, & seria laetis intermisce­antur; nec unquam SPES sine metu, aut metus sine SPE, libero fruatur imperio. Pauci tamen reapse in ista descendere & devolvi; multi adver­sâ rerum ingruente tempestate dum ut ille furit ventis, saevit (que) tridenti Spumeus, at (que) imo Nereus ciet aequora fundo, diem, horam, momenta, damnare: in quibus se fida obstetrix ex uteri cavis penetralibus in lu­cem [Page] produxerit. Horum ego fractis disjectisque animulis, ac veluti pestilenti quodam despera­tionis sydere afflatis, alexipharmacum hoc opti­mum tanquam Alexicacus aliquis Apollo offero; SPEM hancce nostram intelligo, quae tui nominis septemplici defensa clypeo, quanvis saepe vitiliti­gatorum morsibus impetita, & obviis Momorum dentibus excepta fuerit: respirare tamen liberius valebit. Neque vero ego haec tanquam ab illis aliquid imminentis mali persentiscam, absit o­men: at

Hostibus eveniant convivia talia nostris. sat enim scio, Jovis illas alites generosi nec de­generis animi muscas non captare. Poterit igi­tur impune SPES mea illorum ora praetervola­re. Sed quia (ut ille)

Quicquid id est timeo Danaos, si quid contra tu protege, tu obvalla: sub te mea SPES, imo jam tua, vitam aliquam speret. Quod si viva fortè in manus meas revolarit, tibi tan­quam Sospitatori Jovi continuo ego aras.

VALE.
T. observantissimus JOANNES LEOCHAEVS.
.A. VIRTVTE. ORTA. OCCIDVNT. RARIVS.

SPES CALENDIS IANVARII Ann o Dom. 1617.

EXere ab Eoo radiis praelustre coruscis
Sol pelago formose caput, tua jussa feroces
Quadrijugi am brosiâ saturi, in praesepibus altis
Expectāt viden'ut coelo jam Phaebe micātes
Lucifer extulerit solitò formosior ignes?
Praevia (que) in roseis conjunx Tithonia bigis
Flectat equos, rutila (que) illustret lāpade coelum?
Ut circumfusae currant aequalibus Horae,
In spatiis? cur us (que) adeo nova gaudia differs?
Quae tantae tibi causa morae? tenuitne morantem
Flamma recens? aliove cales jam totus ab igne?
Nam ne (que) te implicitis Clytie formosa lacertis,
Detinet amplexum: nec te Phaëtontia mater
Ire vetat: nec quâ mage non tibi charior ulla
Leucothoe, roseis indulget basia labris
Tolle moras, te (que) ipse rotis stridentibus infer
[Page] Sublimem, sed io placitis dedit ora lupatis
Jam Pyrois, vitrei (que) petens juga celsus olympi
Deseruit celeres iîsdem de partibus Euros.
Lux optata diu, quâ nulla beatior astris
Lapsa mihi, reduces per te memorare Calendas
Et JANVM celebrare licet, dare dona quotannis
Aut ebur, aut dignum digitos quod stringeret aurum,
Quodve Caledonios qua Dona interfluit agros
Gemmifero versat gremio: mihi curta supellex
Qualē habuit quicū (que) sacras Permessidos undas
Hausit Hyantaeâ redimitus tempora lauru:
Vel juga Parnassi Phoebo Bromio (que) sacrata
Pressit, & in summo posuit vestigia Pindo,
Hoc prohibet Tyrio suffectas murice vestes
Mittere, vel quod ubi medius secat arva Maragnon
Fodit Iber; terrae (que) occulto e viscere profert
In curas miserorum hominum, nec-opina (que) fata
Non etenim haec SPERARE licet, SPES ampla beatis,
In tenui SPES pauperibus, tibi (quod licet) ergo
Si non argenti, si SPEM non divitis auri,
Quae tamen argento; quae (que) est praestantior auro
SPEM ferimus. Tu quâ solitus (cultissime HOPARE)
Visere flexanimes post dura negotia Musas:
Nec mî aliâ jam fronte veni. Sic prospera Pitho
Concedat quaecun (que) optes, sic Gorgone missà
Pallas, & Orchomeno properantes fonte sorores
Sint faciles; tu tantum istos sepone labores,
Et paulum a curis animum furare severis.
Sed quid ego haec ipsi fortasse ingrata resolvo
Quid moror? ecce vocat, tam fas SPERARE sub illo
Quam dubitare nefas; huc ergo navita cursus
Dirige, & ille auris implebit vela secundis.
SPES homini indivulsa comes, SPERARE licebit
[Page] Dum spirare licet, quanvis deprenderit hostis,
Intentet (que) necem jugulo, SPES una cruentos
Spernit adhuc gladios, vitam (que) in vulnere ponit.
Nil DESPERANDVM, densus licet ingruat imber
Curarum, noxae (que) volent, pestes (que) per auras,
SPE firmus tamen obdura. SPES ultima sedit
In fundo: morbos (que) animi, curas (que) fugavit.
Foelices nimium placido quos viderit ore
Nascentes SPES magna animi, SPES nescia vinci!
Ter miseros queis non arriserit illa benigno
Lumine, nec durâ positos tellure levarit!
Non loca, longarum non intervalla dierum,
Non Haedi pluviaeve Hyades, non triste Lacenae
Sydus ubi a nautis nullo comitante videtur,
Obstiterit: cui nostra semel SPES laeta favebit.
Illa per aeratas acies, densas (que) phalanges
Sternere iter, coelo (que) audet se credere aperto:
Multa licet rapidi torrens vicinia Solis
Candeat, aut Scythicae glacialia frigora Brumae
Opponant gelidas animas: SPES turbida Nerêi
Aequora, & Astraeos reserato carcere fratres
Despicit inconcussa animo: stat ahenea cunctas
Et coeli perferre minas instructa, salique.
SPES tibi caeratas aptavit Daedale pennas,
Per (que) iter insolitum Cretaeis vexit ab oris.
Aequora SPES Mynias Pagasaeâ puppe secare
Suasit, & aeripedem somno superare draconem.
Unica SPES Danaas perjura in Pergama gentes
Armavit, domuit (que) Italos in bella feroces,
Messanam (que) solo aequavit per bis duo lustra
Annorum obsessam, Capitolia (que) alta locavit
Anseribus sat tuta suis, orbis (que) paravit
Romano imperium, postquā altam Sardanapalus
[Page] Ascendit structo igne pyram; sceptrum (que) Dario
Eripis ô multis Juvenis defuncte periclis,
Pelleae gentis decus, orbis terror Eoi,
Quem Babylon solito vetuit superesse furori
Martis, & occiduos mundi meruisse triumphos.
SPES praedulce bonum si non deludat hiantes,
Nec SPES cassa malum. vigilantibus ingerit alta
Somnia. sic dij cecinere oracla Platonis:
Hinc metuunt, gaudent (que) homines, cupiunt (que) dolent (que)
Hinc diversa petunt, hinc nolle est velle futurum,
Hinc nova SPES pellit veterem, & SPES prima secundā
SPES stolidis non una, at mille induta figuras
Plurima vanarum parit oblectamina rerum.
SPES nulli propria est, cunctis favet, omnibus una est:
Omnibus exsolvit moerentia pectora curis,
Respice quos carcer vexat, quos torrida febris,
Respice sîs Medicos, & Rhetoras at (que) Poëtas,
Respice juridicos, SPES est tutela clientis;
Respice quos dij studium laudabile verbi
Oblectat, choreae (que) vocant vel cantus in aulam.
Non haec sceptrigeros avesâ mente Tyrannos
Non humiles linquit; nihil est Iove majus et illū
Admovit sceptris, Titanum respice foedus,
Phlegraeum (que) nefas, saturum (que) a prole parentem,
Dejectum imperio. Siculo nil vilius illo
Qui figulo genitore satus, SPERARE triumphos
Et caput aurato potuit redimire Tiarâ.
SPE crudelis Amor, qui spicula torquet & ignes
Regnat, & imperium totius vendicat orbis.
Omnia vincit Amor, SPES unum vincit Amorem,
Tela puer, celeres (que) nimis deprome sagittas:
In (que) cor, at (que) imas penitus mihi cōde medullas
Effice sydereae duo dum radiantia frontis
[Page] Lumina contemplor, de queîs tua spicula vibras
Durus, & utanimos accendis fortior ignes,
In (que), genis niveo mistum candore ruborem,
Aemula (que), ignivomo rubicunda labella Pyropo,
Compactum (que), latus, tum quae datur inde tueri,
(Caetera Dij!) modicae tantum vestigia plantae,
Pallidus utsedeam; cupiam (que) hinc virginis ire
Totus in amplexus: foelices quos videt illa
Quos (que) audit dicam, sed foelicissima longè
Basia ab humidulo pressim decerpta labello▪
At SPES eventus, optata (que) gaudia spondet,
Basia (que) & miseri quod adhuc SPERAMVS amantes.
Aurea SPES quâ cuncta vigent, laetantur, ovant (que)
Aurea SPES quae cuncta foves, solaris, alis (que),
Aurea SPES sine quâ nihil est quodcun (que) videmus,
Quam nunquam Lybicâ recubans sub rupe leaena,
Tartareive lacus, quam nunquam barbara cautes,
Nec mare quod gelidâ Boreae percellitur aurâ,
Sed rerum genuit meliorum blanda Cupido:
Sed bona Credulitas mammis admovit alendam:
Te modo sustulerit nobis Natura creatrix
Ecquid erit placidi? sic blandae gaudia vitae
Sic ibunt quaecun (que) juvant, Venerês (que), Ioci (que):
Occidet & Charitum trias inseparanda sororum,
Et lascivus Amor. Si SPES reddatur amica,
Blanda Venus, Charitum (que) trias Risus (que), Ioci (que):
Et ducet choreas posito puer aureus arcu.
Sola docet SPES delicias, blandos (que) lepores,
Sola jubet vigiles tristi cum murmure noctes
Ire procul, densis (que) Erebi se abscondere in umbris
SPE quid inaccessum est? SPES altum ascendit Olympum
Cum Phaëtonte suo, SPES se demersit in orcum
Quum pius Aeneas sacrâ comitante Sybillâ,
[Page] Quum pro Pirithoo proles Aegëia Theseus,
Cerberon et nostras quondam qui misit in oras,
Qui (que) feras homines (que) lyrâ commoverat Orpheus,
Tartareas vidêre vmbras at (que) infera regna,
SPE sine nec Phoebum Cytharae, ne (que) plectra decebunt
Pieriâ de valle Deas, responsa silebunt
Delphica, nec sacro cortina remugiet antro.
At simul optati SPES parva affulserit auri,
Se vel honos Tyrio sublimem ostenderit ostro,
Degeneres nova cura animos, & inertia franget
Corda labor, subito (que) animos rapiente calore
Plectra dabunt numeros: cortina immugiet antris.
SPE sine nec Cereri spicae, ne (que) vina Lyaeo
Profuerint non Ortygiae sua spicula Divae,
Non tibi Phoebe istae quêis tu Pythona sagittae
Fixisti: non quêis Niobes numerosa propago
Concidit ante oculos, charae genetricis & ora:
Hellespontiaci non fuscina rubra Priapi
Terruerit volucres; Getici non hasta Gradivi
Per tunicam argenti squamis auri (que) rigentem
Ibit, et infestum defiget in ilia ferrum.
SPE sine non Siculo nudi Cyclopes in antro
Arma Iovi expedient, vastâ quêis mole Typhoeum
Subter anhelantem flammas turbaverit Aetnam.
Horrebit sine SPE nigrâ caligine mundus,
Non anni Solis (que) vices, inversa subibit
Naturae facies: Chaos insuperabile noctis
Non poterit perferre diem: lux aurea Phoebi
Semper erit: nec fusca gravi nox ingruet umbrâ:
Nil natura retro faciet. Bruma una rigebit
Perpetuâ glacie: si mitior aura Favonî
Solverit astrictos hyemali frigore rivos
Semper Veris honos: donec ferventior Aestas
[Page] Jam praematuras veniens ardebit aristas,
Autumnus dehinc semper erit: sic pace solutâ
In Chaos antiquum totus glomerabitur orbis.
Livor iners Stygijs genuit quem furva sub umbris
Tisiphone, discede procul: nec te obvius infer
Limina jn haec, ubi SPES JANI bona verba Calendis
Dicit, & e sacrâ nectit mihi fronde corollam.
SPEM ne etiam vesane paras lacerare maligno
Dente? quid & blandos audes invadere vultus
Nec contentus in hoc dictis incessere diris
Incipis? & totum penitus differre per orbem?
Vade tamen, qua (que) insanae vocat impetus irae
Has accende faces, quas ventilat ipsa Megaera,
Quas tua Tisiphone, & Furiae comitantur euntes.
Quam non Othrysij potuit vis effera Martis,
Non coeli pelagi (que) minae, non sternere magnus
Iupiter, immensum cùm fulmine territat orbem,
Hancne tuae vesane minae, tua (que) impia dicta,
Hanc tibi Phasiaco quae sunt infecta veneno
Spicula terruerint? minus est quod Mome laboras.
Nan (que) malam us (que) licet rumpantur ut ilia clames,
SPES non ulla mala est: quanvis Eventus, & illam
Praecipiti nimis acta rotâ vota impia tardent,
Saepe hominum illicitum sperantum & dira volentum
Per fas per (que) nefas. Cur tu incaerare Deorum
Genua paras? tacitis (que) miser contendere votis
Ut male sit Canto, cui tu jam proximus haeres
Diceris? ut multos numeres de foenore nūmos
Pulchrior in thalamum ut conjunx tibi currere possit?
Aut si non liceat, peccare impune parumper
Fas sit? an his justas supremi judicis aures
Attentas precibus credis mansisse? retracta
Vota miser levibus feret ista Favonius alis
[Page] Discerpenda Noto Boreaeve procacibus auris:
Obstabit Zephyrus. Quid SPES mentiris inanes
Us (que) tibi? si SPES optes aliquando benignas
Digna prius cupias. Thalamis Stenobaea negatis
Prodidit illicitas SPES. Cressa puella docebit
Quid SPERARE nefas; & quae nunc praepete pēnâ
Aëra per liquidum volitat Nysëia proles:
Et puer Icario qui fecit nomina ponto,
Ambustus (que), Pado Phaëton demersus: ut inde
Illicitū haud SPERES sedet heîc Rhānusia vindex,
Exigat ut diro poenas accincta flagello.
Hinc squalor macies (que) genas pallor (que) serenas
Faedat, & indigno lachrymarum flumine inundat
Sydereos oculorum orbes, hinc moesta jacens (que)
SPES gemit & longo consumit tempora questu.
Siste gradum Stilico, SPES haec tibi sera nocebit
Exemplum Rufinus erit. Siste aemula Roma
Syderibus SPERARE novos ex-inde triumphos,
Nil tibi Scipiadae, nil frons austera Catonis,
Nil Decij devota fero duo pectora Marti,
Lenta manus Fabij, nil acris' dextra Camilli,
Nil Marij robur magni nil Caesaris arma.
Instat summa dies, venit lachrymabilis hora
Imperij Roma alta tui, jam clauda senectus
Adspice Sithomis tibi signat tempora canis.
Cede Deo. Nec victa prius, depone superbos
Cum SPE animos, SPES en Getico favet ista Tyrāno
Sat tibi sat Latio (que) datum. Licet esse beato
Perpetuònulli. Nihil immortalibus aevi
Diffusum spatiis nocti quod conscia Phaebe
Sub pedibus videt, ipse etiam quem suspicis aether
In cineres ruet, & magni cava machina mundi
Labetur, penitus (que) omni de parte residet.
[Page] Tum mihi SPES mea CHRISTE fave qui gaudia portas
Saepè tuo SPERATA gregi: reprobo (que) verendum
Iudicium & diras aeterno in carcere poenas
SPES ubi non reditus. Sed quo Dea contrahe vela,
Littus ama, vel si vlterius SPERARE licebit
Perge modo, assiduo semper comes esse labori
SPFS animosa solet. Si vis SPFRARF triumphum
Ensem humeris apta, galeae (que) insigne coruscae
Fulgor, & adversum fidum fer pectus in hostem.
O labor invicte, O solis SPFS ire parata
Magnanimis comes, ecquando vos militis ardor
Aut clamor strepitusve virûm, clangorve tubarum
Terruerint? non si subito totus ruat orbis,
Vobis illi animi vobis hi pectoris aestus
Conciderint. Vobis patrium repetivit Olympum
Alcides ducibus quamvis Iunonis acerba
Senserit imperia, & praedurum Eurysthea fatis
Expertus toties. Vobis autoribus olim
Troius Aeneas Pbrygijs avectus ab oris
Et Strophadas, mediis & sparsas Cycladas vndis,
Et Scyllam canibus cinctam, rapidam (que) Charybdin
Praeteriit sospes, Tyrrheno (que) aequore vectus
Contigit Ausonias securis navibus oras.
Sin de Pieriâ decerpere fronde corallam
Est animus, sedit (que) tuae haec sententia menti
Exul Hyperboreis nunquam rediturus ab oris
Turpis eat luxus. SPES hinc tibi celsior ibit
Per iuga Parnassi, per (que) alti culmina Pindi,
Celsus ubi aurato nitidos diademate crines
Cinget honor, laudum (que) simul festiva caterva
Pierium tereti diducetpectine carmen.
SPFM mihi tu hanc SPFS vitaehominū fidissima custos
[Page] Suffice nunc, quem cura premit, quem noxia frangunt
Taedia, quem blandae necat oblectatio Musae.
Heu quid erit? primos vobis Pimplëides annos
Et robur juvenile animi, & praedulce juventae
Principium dedimus? vigiles scit PANTHEA noctes
PANTHEA curarum series non una mearum,
Et Iocus, & molles flectens Erycina jugales,
Et Puer inflexo qui numina territat arcu.
Quid superest Divae? ripas jam fontis amati
Alta (que) syderei linquenda cacumina Pindi.
Diversum poscor studium. Nil dulcia vatum
Plectra movent nec serta juvant annexa capillis:
Tu nisi SPES longos consolatura dolores
Advenias. Sed victa gravi mens aegra dolore
Sume animos, aliquā feret haec mora longa salutē
Nō etenim celeri graditur pede SPES bona sēper
Saepe jacet durâ velut intercisa bipenni,
Saepe moras nectit. Sed DESPERATIO crescit
Quū nimiū tarda est. Laqueum Rhodopëia Phyllis
Sumpsit fracta moris, Ithaci sed provida conjunx
Aspexit reducem post bina decennia Vlysem.
Nos quo (que) SPEREMVS quāvis mora tardior obstet.
SPEM circumvolitat cornix fidissimus oscen,
Si male jam, bene erit qui rauco gutture clamet▪
Nil Pater omnipotens eôdem dedit ire tenore
Perpetuò, at varios orsus, varios (que) regressus
Sumere mandavit: manet aeternum (que) manebit
Haec rerum facies, nullo variabilis aevo.
Ipse sibi similis solus DEVS, us (que) benignus,
Et facilis mitis (que) suis: a quo omnis, & in quo
SPES syncera boni: sine quo SPES ipsa recedit,
Nec modò propositi sequitur vestigia voti.
Ergo tu sacris quem enutrivêre sub antris
[Page] Ascraeo de fonte Deae, cui Delphica laurus
Crescit, & Aoniae currunt subtilius undae
SPES accende pias. SPERET terrestria vulgus
Gaudia, AT HOSPESHVMO coelum SPERABIS HOPAEE.
Nunc satis immensi vectos per caerula Ponti
Accipiat portus, portum ergo intremus, ubi aura
Mitior & certo navem alliget anchora morsu:
Vlterius ne si forsan tendamus inani
SPE tumidi, hanc mediis SPES SPEM deponat in undis.

TRI-VNI DEO GLORIA.

JOANNI LEOCHAEO, Cal. Jan. SPEM suam ad V. C. D. T. HOPAEVM mittenti.

MUnus inane tuo mittis LEOCHAEE patrono:
REM debes: non SPEM mittere causidico.
Sed vix te poteras mage dignum, aut gratius illi,
Si sortem expendas illius, ille tuam.
SPES est ampla satis, sed RES angusta Poetis
At SPES causidicis, RES (que) benigna favet.
Nec tu magna potes donare, nec optat HOPAEVS,
Tu quod habes donas, ille quod optat habet.

David Michael SS. Theol. in Acad. Andreanâ studiosus.

[Page]

ETSI MORS, IN DIES ACCELERAT
POST FVNERA VIRTVS VIVET TAMEN

This keyboarded and encoded edition of the work described above is co-owned by the institutions providing financial support to the Text Creation Partnership. This Phase I text is available for reuse, according to the terms of Creative Commons 0 1.0 Universal. The text can be copied, modified, distributed and performed, even for commercial purposes, all without asking permission.