EPIGRAMMATVM LIBRI QVATVOR.

Editio Tertia, prioribus multo emendatior.

[figure]

LONDINI, Excudebat BERNARDVS ALSOPVS, anno. Dom. M.D.C.XXIII.

IACOBO HAYO NOBILISSIMO CARLEOLI Comiti, Vicecomiti Duncastrio, Baroni Hayo de Sala; Regi à Consilijs sanctioribus. IOAN. LEOCHAEVS S.

NEque thure saepius oblato Dij, neque obedientiâ subditorum continuatâ Principes, neque gra­ti animi testimonijs boni mihi laedi, vel offendi videntur. Poe­mata quidem, licet iam in contemptum abie­rint; despectuique habeantur; adeo vt stulto­rum gregi, eorum hoc saeculo scriptores accen­seantur: tamen quum humanitatis illius prio­ris, ac beneuolentiae ( Nobilissime Comes) quâ me complecti dignatus es, gratâ animûm subit re­cordatio; quum que sortis meae, in quam, siue meo, siue aliorum vitio coniectus sum, succur­rit; quanuis redhostire impraesentiarum, per eam, negatum sit, tamen in beneficiorum, quae in me affatim prius cumulasti, non omnino ingratam recordationem contendere, ac eniti, [Page] nemo vt reor prohibuerit. Epigrammata ergo haec, miseris antea modis iactata, nunc tertiùm, post turbellas priores, cape. nec quod debeam, sed quod possum expende: me vero, vt tui ob­seruantissimum, solito saltem fauore, ac amore, in posterum dignare.

IOANNIS LEOCHAEI, EPIGRAMMATVM LIBER PRIMVS.

Suae opes.

SI mihi de Pario nō surgat marmote tēplū,
Nec camera auratas explicet ulla trabes;
Si mihi nō tot sūt, quot jugera miluius errat
Dum Sol occiduo gurgite soluit equos;
Si procul & fastus, & inanis nomina famae
Atque honor est tectis, ambitioque meis;
Pauper & ignotae traducens tempora vitae,
A Ioue, & irato fulmine tutus eam;
Charus at Idalijs, at charus Apollinis umbris,
Castaliam, noto tramite, carpo viam:
Inter & errantes hederas, laurumque perennem,
Possum Aganippaeâ carmen hiare lyrâ.
Carmen quod Tragico feriat modo pulpita versu;
Et modò de socci legibus apta canat:
Carmen Acidalio modò quod rapiatur ab igne;
Seria nunc positis temperet orsa iocis.
Quas dat opes alijs, sors, aut mors auferat: harum
Nil dedit ulla mihi; nil feret ulla mei.

In Nobilissimam, & pulcherrimam vrbem Londinum.

NEctaris aeterni pleno dum largius haustu,
Indulget, superûm laeta corona Deûm.
Paulatim caluere animi; discordia pacem
Rupit: & in partes hos vacat, hosqué suas.
Londinum certamen erat; cui sacra Deorum.
Iudice sub magno lis stetit illa Ioue.
Bella pater Mauors, artes Tritonia Pallas,
Regia diuitias nupta, sororqué, refert.
Blanditias Cypris, merces Cyllenius ales,
Neptunus Tamisin, aequora, vela, rates,
Delia venandi studium, Phaebusque Poëtas,
Hippotades Zephyros, spicea dona Ceres,
Mulciber artificum fornaces, Disqué metalla,
At Bromius patrij munera priua meri.
Heic pater, vt vidit studia exardere Deorum,
Iupiter; è solio talia dicta dedit.
Vnum aliquem reliquae, cunctas quae sola relinquit,
Vendicet haec cunctos, vrbs quoque sola, Deos.

Canace moribunda.

DAs telum Macareu, telum pater Aole, nobis:
Hoc accendor amans; hoc moribunda cado.

In Pyrami, & Thisbes mortem.

QVos parilis parili conjunxerat igne Cupido;
Fata jubent parili morte perire pares:
Felices! vnus quos non disjunxerat ignis,
Vna dies, vnus terror, & vna quies.

Mortis eorundem modus.

DVm venit hic, timet haec; haec dū timet, hic venit ultro.
Hic illâ veniente cadit; venit illa cadente hôc.

Ominosa in eorundem amore.

INfelix paries, spes, & promissio amantûm,
Infelix nox, infelix ferale sepulchrum,
Infelix morus, fons, & spelunca Leonis,
Infelix vestis, nimis infelicia cuncta,
Vos infelices tumulo clausistis amantes.

In Vatum, eximium potorem.

HVmida perpetuum cur stillant lumina rorem?
Distendunt tumidam quae mala, Vate, gulam?
Quid solitus fugit ore color, geniúmque labascit?
Pustula quid rubras pingit oborta genas?
Anne quod est Bromij jucundum nectare noctes
Saepius, & totos fallere, Vate, dies?
Sed pudet (ah!) totas jam consumpsisse lucernas:
Inter & Euantes delituisse choros.
Iam placet ardenti venerari numina curâ;
Et petitur canis justa dieta comis.
[Page 4]At melius justam poteris seruare diotam:
Quum sit aqualiculus justa diota tuus.

In Grammaticum vxorium.

QVod sis Grammaticus, repetiti pagina Vallae,
Quod medicus, medicâ clarus in arte Deus,
Quod vates, Aganippaeo de fonte puellae,
Quod sis Socraticus; faemina fola dedit.

Lothi vxor, salis columna.

HEic abest tumulus, manet cadauer:
Heic adest tumulus, perit cadauer.
Heic nec est tumulus, nec est cadauer:
Heic est cum tumulo suum cadauer.
Nam quae diriguit, salis columna,
Heic ipsa est tumulus sibi; & cadauer.

Eadem respiciens.

REspexi Sodomam, scelus hinc, & poena, relictam.
Respicis illum vnum, despice cuncta, Deum.

Eadem, ad Viatores.

QVum malè respexi, nil vidi, crede viator.
Occlusit manibus lumina Parca suis.

De Mathone.

DVm Tulli Matho, dum chartis Demosthenis haeret;
Continuans noctem peruigil, atque diem;
Plurimus assultans circum vndique, & vndique pulex,
Iunasit miseri colla femurqué viri.
Ille autem edoctus magni secreta Platonis,
Atque Stagiritae clarus ab arte senis;
Extinxit vigiles, prudens, sapiensqué, lucernas:
Ne sese aspiciens, pungeret inde, pulex.

De Phaebo amante Leucotheam.

CAEce puer, flammas quid flammis, ignibus ignes
Addis; & accensae vim, rabiémque faci?
Ille etiam qui cuncta salo, caelóque, solóque
Quinqué alius vidit quid sit amator, amat?
Tela, faces, pharetraequé ferae! quae mira, vel ipsum
Si necet artificem vis geminata Deum?

Ad eundem amantem.

AH ubi, quae densas claro splendore tenebras
Lux fugat: & tanti lumina tanta Dei?
Lux sine lucis adest, lumen sine luminis usu:
Noxque latet flammis Phaebe, diéque tuis.

Spes ad regem, post basia dextrae.

SPes fugitiua diu, vultu, manibusque, duorum,
Et Iouis, & geniti visa manere Ioue.
[Page 6]Non semel illa meis auidè est quaesita Camaenis;
Respuit instantes non semel illa preces.
Nunc tandem, sacrae post oscula dulcia dextrae:
Iudiuisa meo est juncta comes lateri.
Spem misero vati tribuerunt oscula dextrae;
Si rem contulerint; res mihi major erit.

In Paulum ebrium.

BEllua semper eras; madidus nunc turpè Lyaeo,
Non fera tu solùm, Paule, sed es Furia.
Quinam istuc? rogitas. Mores quoniam arguit Euan.
Cernere nunc primùm; factus es ante malus.

Ad amicum podagricum.

QVod modò te podagrâ, modò te doluisse podagrâ,
Scribo; putas numeris crimen inesse meis.
Ignoscas si quid pede nos peccauimus vno;
Namque pedes sequitur, pes meus ille, tuos.

In curas, ex graeco Palladae.

SI prosit curas habuisse, habe; & anxius esto:
Sin tu cura Deo; quò tibi cura magis?
Absque Deo, nimis haud doleas, curasué repellas:
Nam quo aliquid curae sit tibi, cura Dei est.

Iacobo Hayo, Vicecomiti Duncastrio, Kal. Maij 1621.

VNde forent Majo primum data nomina mensi,
Inter praecipuas lis fuit orta Deas.
[Page 7]A Maja voluit Cyllenide, mellea Cypris,
A Majestatis nomine nupta Iouis,
Majorum à titulo dici Latonia virgo:
Quum Pallas, reliquas constitit ante Deas.
Et simul. Hinc abeant lites; haec ante fuerunt:
Nunc nostri ex Hayi nomine, Majus eat.

In quendam carmen amatorium scribere rogantem, amantium nomina subticentem.

QVid sine nominibus, summis sine partibus ignes,
Vt geminus gemino pectore flagret Amor,
Scribere me poscis; dubióque in amore morari:
Caecáque ter caeci spicula ferre Dei?
Nomina Taenariae si nusquam nota puellae;
Pastori arbitrij praemia nulla forent.
Si neque Maeoniâ legeretur scripta papyro;
Dura foret nullis Icaris ulla procis.
Haec mihi si dederis; tibi posteriora canentur.
Nam mihi prima latent; posteriora patent.
Quin Dominae mores imiteris amator? ab illâ
Disce; priora patent, posteriora latent.

D. Ioanni Scoto Scototervatio equiti, &c.

SI mea nil sapiunt, insulsaque carmina prostant;
Nec vena in numeris Bilbilitana meis;
Res non mira equidē est. Epigrammata quis modò scribat
Quum sine felle sales, quum sine melle jocos,
Scribere sit licitum: ridere, aut ringere, inausum:
Ludere molliculum: laedere triste malum.
[Page 8]Fas tantum laudare malos; applaudere amicis:
Tollere non dignos: dicere non meritos:
Atque ite sors mala sit, nec prospera, Scote; necessum
Vtquò alijs placeam; displicuisse mihi.

Ad Priscillam.

QVum pimùm mihi nota; tum pudica,
Casta, sobria, continens, modesta,
Et quantùm pote, plurimùm venusta.
Te paucos ego jam dies reliqui;
Et te deseris: impudica facta,
Et maecha, ebria, turpís, & molesta,
Et quantùm pote, plurimùm, inuenusta.
Qui factum rogo? num Venus jocosa,
Num dulces ita Cypridos choreae?
Eho, jam video, quid istud, olim
Quod dici solitum, velit; puella:
Intestina semel, periculosum
Degustasse, labris, canum, supremis.

In imaginem Oli Rhetoris.

HAEc Oli meditatur imago: silet tamen ipse.
Rhetor imago etenim; sed imaginis Olus imago est.

Vltima Didus querela, ad lachrymas suas.

LVcida quae teneras faedasti guttula malas,
Haec mea fer Phrygio verba suprema duci.
Tristis Hyems Nerei, rapidorum insania fratrum,
Detulit huc vestras trans freta longa rates.
[Page 9]Nubila tempestas, commistâ grandine ventus,
Spe [...]aeo iunctos detinuere duos.
Bruma rigens, Boreae, & saeui violentia Nerei,
Promissam thalami dissolüere fidem.
Quid querar? ah! comites pudor est spectare pudicas:
Spernet in Elysijs forte Sichaeus agris.
Qui mihi te attulerant, mihi te iunxere sub antro:
Cur soluunt dubiam, ventus, & vnda, fidem?

Aeneae Responsio iocosa.

NOn thalami, regina, fides te laeserat vlla:
Non comites ratibus ventus, & vnda, meis.
Quid quereris? si testis Amor, si regia Iuno;
Haec hostis: solus non sibi testis Amor.
Nî sint nequitiae testes, testes: fugit alter.
Noli testiculis credere tanta meis.

De Cupidine & Vulcano.

VIderat Idalium flectentem cornua diuum
Lemnius; & vultu talia toruus ait.
Pone arcum furibunde puer; celeresque sagittas:
Telaque majori tanta relinque Deo.
Nam grauis es cunctis; matri quoque noxius: inde
Tot mihi de laeso iurgia nata thoro.
Cui puer haec Veneris. quid si mea, Lemnie, ponam:
Anne minus nostris sunt sua tela dijs?

In Priscillam.

AN Priscilla Venus, Iuno, an Tritonia Pallas;
An mage venatu Delia clara suo?
Non Venus est: námque vt pulchra, & maecha, & bene compta
[Page 10]Orchomeni comites non habet vsque deas.
Non Iuno: nam vt Zelotypa est satis, atque superba;
Ecquid habet, quo se nunc tueatur, opum?
Non Pallas, nanque vt sat bellica, & vtilis armis;
Indocta, imprudens, ingeniosa minus.
Quidnam igitur? num fors erit haec Latonia proles?
Nec procul à Genio dissidet illa Deae.
Vtraque cornuta est▪ & saepius vtraque pernox:
Vtraque pleno orbe est; dimidioue minor.
Eclipses patitur saepe vtraque: scilicet vsque haec
Defectu fratris, pixidis illa suae.
Mobilis, inconstans, incerta est vtraque multum.
Vtraque splendidula est: vtraque blandidula est.
Vtraque venatrix, atque vtraque retia tendi:
Illa feras, jauenes captat at illa feros.
Aduersum per iter solet vtraque tendere gressus:
Illa polo melius; rectius illa solo.
Vtraque nocturno nunquam lassata labore.
Priscillam Ortygiam quis neget ergo Deam?

Venus Adonidem basians in tabula.

BAsia de pueri decerpsi mille labellis:
Si potero artificem flectere; plura dabo.

Adonis dormiens in tabula.

COmprime, quisquis ades, vocémque, gradúm (que) viator.
Heic spes, heic Veneris gaudia, dormit, Adon.

Mars Venerem in tabula basians.

TVtius ante, boni poteratis ludere amantes:
Nunc est deprensis, credite, paena focus.

Ad Lycium.

ERgo nequitijs suis Neaera,
Ergo blanditijs suis Neaera,
Nugis, basiolis, Lyci, jocisque,
Arctè gremio fouet calente?
Et nunquam Aonias, miser, sorores,
Oblitus Veneris, Cupidinísque
Insani, repetes? quid illa crinem
Laudat? quid placidum fauente Musa
Carmen? quid queritur tuis gemellis
Totam se miseram perire ocellis?
Ah! ah! crede mihi; nec, ista, crinem,
Nec te diligit, vt Neaera, crimen:
Nec carmen placidum, vt Neaera carnem:
Nec istos oculos, vti locellos:
Hos hos vrit, & impotenter ardet.

Copula nouae Amicitiae.

IVngere discordes, lites finire cruentas,
Possit quâ fieri conditione petis?
Foedera conciliet Bacchi grauis vnio: namque
Copula amicitiae pocula plena nouae.

Georgij Humij Comitis Dunbari Epitaphium.

MAgne jaces, regi magno, Dunbare, secundus:
Liuor & in tumulo, te moriente tuo.
Fors facilis fouit; dum fata, Deusque fouebant:
Quae ne te fugiat, tu prior, ante fugis.

In Agnelli nuptias secundas.

AGnus eras, Agnelle, senex licet; at modò ductâ
Et juuene, & placida; corniger esto Aries.

Ad felem Bibliothecae custodem.

FElis mollicule, integer, tenelle,
Felis lynx oculis, leoque formâ,
Felis Niliacas deus per oras;
Felis delitiae merae Dianae;
Felis excubitor silente nocte;
Felis munditiarum amator vne;
Felis qui pluuias notas, fugisque;
Felis quem sua imago visa captat;
Collusor propriae subinde caudae;
Obseruator herae, tuíque tecti;
Felis multiplici stupende voce,
Dum cattam sociam, cibumue poscens,
Rixaris, quereris, tibique cantas,
Et loqui mihi cum tuis videris;
Felis muribus omnibus timende;
Felis gliribus omnibus verende;
Passer quem metuit, loquaxque sturnus;
Horret quem Philomela, psittacusque;
Qui muscas melius fero tyranno
Captas, fratre Titi, Nerone caluo;
Sic vsque insidias struas dolose:
Sic semper tibi praeda sit petenti:
Sic semper tibi barba recta constet:
Sic mundâ emineas vbique pelle:
Sic sicco pede tutus ire pergas:
Sic nunquam canis efferus sequatur:
Hos serua mihi, quà licet libellos;
Has papyraceas meas Camoenas:
Cauto, peruigilique, vbique, ocello,
Quod si feceris impiger, volensque;
[Page 13]Non te velleris, arborisue custos
Insomnis draco, vicerit. superbum
Mille laudibus efferam: Lyraque
Charum te Aoniae canam coronae:
Et fidum mihi. quae tu vbi canentem
Intellexeris (vt soles) poetam;
Ter videberis, & quater beatus;
Ter faustus tibi; ter tibique felix:
Felis, mollicule, integer, tenelle.

In pessimae vxoris maritum.

IAm nihil Eumenides, nihil est Dëois, & angues;
Iam nihil est Stygij janitor ille dei:
Sola tua Eumenides, sola est Dëois, & angues;
Sola tua est Stygij janitor ille dei.
Immo vni Eumenides cedunt, Dëois, & angues:
Quique jacet Stygij janitor ille dei.

Ad Musas.

QVid precor hoc, Musae? quaenā est seges ista malorū?
Non licet, & nobis vatibus esse licet.
Edere non licitum, si quidquam inuenimus ipsi;
Dictauit Genius, quod, Clariusque deus.
Edere cogemur quodcunque rogarit amicus;
Fortunae institerit quolibet ille gradu.
Scilicet hoc aliorvm ex pectore scribere carmen:
Et genio tantum viuere ab alterius.
At nihil ingenuus vates bene scribet, adactus:
Ducitur arbitrio nobilioris heri.
Nunc tantum ad thalamos, tumulosque vocamur inertes:
Quinetiam scelus est nixibus esse procul.
Aut ludos canimus; reditusúe, abitúsue sodalis:
Somniaue, aut dominae munera blanda nouae.
[Page 14]Pingimus aut Elegis lachrymas pereuntis amici:
Gaudia vel numeris noctis amica damus.
Tale quid, aut aliud. sic qui velit esse poeta;
Pro vate, heic mimus, vel cytharaedus eat.

In Mathildin Syluiam.

SI fuit à multis multùm cantata poetis,
Tyndaris Iliaci sola ruina soli;
Si fuit à multis multùm laudata poetis,
Casta inter medios Penelopaea procos;
Illa quod à multis fuerit repetita carinis:
Quod foret à multis ista petita procis:
Tum poteris simul vna, ambobus digna videri;
Et repeti ratibus mille, petique procis.

In Pthirogrammum grammaticum, ad Sextum.

HIc, cui [...] dedit miserabile nomen;
Gallinae, sterilis, Sexte, vir; anne potens?
Rumor in ambiguo est. clamant genitalia gallum:
At conjunx, quod non arrigat, Aula, capum.
Quidnam igitur? poterit neutrúmne, an vtrumque videri?
Aut mage quâ gallus, quâ mage parte capo est?
Esse nihil sine posse valet; sine mente cucullus:
Turpior & gallo est bellua nulla capo.

De Bardella latrone.

DVm nectar, plenis, coeli dum fercula, buccis,
Bardellâ, monachus, iam moriente, refert;
Si tam lauta, latro respondet, caena videtur;
Sit tibi nostra polo: sit mihi vestra solo.

In Paetum.

COlicus inuasit mea, Paete ais, ilia morbus,
Frigoribusque suis, torminibusque grauis;
[Page 15]Posticâ quoties maleolenti putida mittis
Flamina: dejectis qua via nota cibis.
Improbius nihil est, nihil est te spurcius: iste
Colicus haud, Paete, est morbus; at Aeolicus.

In Lamberianum ebriosum.

DVcere te nullam, nisi quae sit docta, puellam,
Iurasti decies, Lamberiane, die.
Nubere te vxori, sed eam te ducere mallem:
Si titubes; mediâ dux erit illa viâ.

In Chrestum.

Insanis, clamas, conuitia spargis in omnes,
Si quando ludo, Chreste, victus aleae
Abscedis; quasi sint haec seria, ludicra quum sint;
Et fortuitae iactus impotens deae.
Mansuetis (nescis?) ludus cuncta ista; jocusque:
Dementibúsque sunt furor, rabies, dolor.
Quorsum ergo insanis? quorsum conuitia spargis?
Aut cede victus, Chreste, spem vel erige.
Prudentique viro nunquam crede esse decorum;
Dolere ludis, serijsue ludere.

Ad Philosophos.

DIcite, Philosophi, cur quum res cuncta grauetur,
Nec superinjecto pondere sit leuior;
Vnica virginitas, placidis onerosa puellis,
Sic, superinjectâ sit grauitate leuis.

Dauidi Lyndesio, Episcopo Brechinensi.

LYndesidum jubar, Aonidum decus, auree mystes,
Qui Celurcanis das sacra jura meis;
Quem patria historici Taodunum terra Boethî,
Quem salmone ferax, nobilis Esca colit,
[Page 16]Quà filicum surgit de nomine dicta Brechinum,
Et turris modico Marria colle tumet;
Cui stat Aberbrothea antiquis miseranda ruinis;
Et veteres regum Farfora delitiae;
Gratulor hos meritis titulos accedere vestris:
Vt qui olim tanto nomine dignus eras.
Et quid adhuc caecae querimur vim sortis inanem?
Heic cerè vidit, nec Dea caeca fuit.

In Lycorin.

Et docta est satis, & satis modesta,
Dotata est satis, & satis venusta,
Et centum simul artium Lycoris:
Sed faecunda parum. putet quis istud?
Si famae quis enim locus relictus;
Si rumoribus insuper: Lycoris,
Quae nullos tulit, haec, tulit trecentos.

Nouae nuptae, parodia Catulliana.

VIrginitas non tota tua est, ex parte coquorum est.
Tertia sartori data pars, data tertia vernae.
Tertia sola tua est. noli pugnare marito:
Sed facilis, sua iura, simul cum labe, relinque.

In Lucium.

LVcius in somnis sibi crescere cornua vidit:
(Res mira) insomnis Lucia sensit idem.

In calamum scriptorium.

Muta modo obstreperae volucris quae penna vocabar,
Carpere securas aëre sueta vias;
Cultellis, saeui ferulâ, scuticaque, magistri,
Appetor; & chartis victima grada cado:
Ventre tamen fosso prius, & laethalia fisso
Cogor ego tergo vulnera, saepe pati.
[Page 17]Sed tamen hunc nostrum solatur Musa dolorem;
Vertit enim ad varios ora resecta modos:
Queis (si fors dabitur nigri mihi copia potus,)
Tullius, Hippocrates, Zeno, & Homerus ero.

Adhuc, ad scriptorem.

MVta prius, volucris fueram quae penna loquacis,
Quum tua sum; coepi verba diserta loqui.

Adhuc.

MVta in aui obstreperâ viuebam; muta trucidor:
Nunc loquor in mutâ mortua penna, manu.

D. Rob. Dobbaeo equiti, Ia. Bonauenturae Hep­burni Scoti, Alphabeta 70. linguarum typis excusa, sibi mittenti.

TEr, quater & denas, Hepburnae pignora mentis,
Misisti linguas, qui modò, dona mihi;
Ingrato, Dobbaee, loces ne munera; Musas
Has cape: pro tantis munera muneribus.
Nostra licet non aequa tuis, (quis enim audeat istud?
Nes meus heic tanta luditur arte labor.)
Attamen his suus adstat honos; & gratia facto est:
Nec tantum viles Musica turba sumus.
Confer enim Musam, atque artem diuersa loquendi:
Authores homines haec habet; illa Deos.

Gualtero Donaldsono, Collegij Rupellensis moderatori.

Hoc sapere, hoc cunctis vacuum benè viuere curis;
Tandem Aganippaeas linquere posse Deas.
Infelix, quicunque illo, Gualtere, furore
Ebrius, Aonias largius hausit aquas.
Infelix Clariâ quisquis prostratus in herbâ,
Phoebaeum assiduo pectine pulsat ebur.
[Page 18]O si me vlla dies, procul isto fonte relicto,
Exulem in ignotâ viuere malit humo!
Tunc ego, vel certas rerum perquirere causas
Auderem; aut magni mystica sacra Dei.
Quid patriae, quid deinde mihi magis vtile, scirem.
Et quo, nunc deceat viuere quemque, modo.
Nec tamen Aonias pudor est coluisse sorores;
Aut prece Castalium sollicitasse chorum;
Sed piget ingrati nimium, Gualtere, laboris:
Sed piget vna operam perdere, & vnà oleam.
Haec noua tristitias cura aggrauat vnica cunctas:
Nam Cerere, & Bromio, quid sine, Musa canet?
Aulae igitur fatuus, fatuo derisio vulgo,
Opprobriumque bonis, ludibriumque malis,
Sorte miser durâ, cunctis vesanus, haberi
Qui cupit; Aoniae pocula potet aquae.

Iacobo Hayo, Vicecomiti Duncastrio.

SI totus placeat, totum precor Haye libellum,
Sin minus; at totum perlege dimidium.
Si neque dimidium, medij mediumue placcbit:
Sit medio in medij margine meta libri.
Finis libri 1. Epigrammatum.

EPIGRAMMATVM, LIBER SECVNDVS.

Thomae Morauio, Carolo Valliae Principi à Secretis.

HVnc tibi, Pieriae, Moraui, noua gloria turbae,
Maxima cui iuuenis tradita cura Iouis,
Ille tuus, (si forte tuum sinis esse,) libellum
Mittit: Hyanteae, dona, sititor aquae.
Iste quidem multo madidus licet ora cachinno,
Nil praeter nugas ferre, leuesque iocos,
Serius & nullâ videatur marginis orâ
Saepe tamen nasum Rhinocerotis habet.
Tu lector mihi, tu censor, tu deinde patronus,
Quâ tibi fas illum visere fronte Iouem,
Ad mea dona veni: facilíque heic accipe mente;
Quoscúnque innocuâ lusimus arte sales.
Si lassarit opus; ne fastiditum eat à te;
Ne mora sit, Moraui; lemmata sola lege.

Auseres Dendrophytae, alias vulgo Clekgeis.

ASpice Dendrophytas, naturae mira, volucres.
Auseris his Scoto nomina facta solo:
Syluanus pater est, genetrix dea caerula Tethys:
Hac vbi finitimum circuit Vrsa polum.
Decidit arboreum, stillatque in marmora semen:
Quod capit, & gremio Tethys amica fouet:
[Page 20]Dum primò veluti vermis, mox vera volucris
Euolet, & linquens, aëra tranet, aquas.
Cede Caledoniae volucrum genus omne volucri:
Nam genus à magnis haec habet vna Dijs.

Expositio mali Acontij.

Quidnam isthoc mythyci quondam voluere poetae?
Quid sibi vult malo littera sculpta suo?
Anne aliud malum, blandae quàm Cypridos hortus?
Sculpseris heic, votis cedet amica tuis.

Iupiter Europam ferens.

DVm veheret Tyriae dilectum pondus amicae,
Taurus; & è medijs Iupiter esset aquis;
Sidoni, quid gemitus, quid suspiramina fundis?
Inquit: & effusis ora rigantur aquis?
Non ego sum pecudum Taurus de gente tuarum:
Nec mihi lac vitulo, de grege vacca, dedit.
Sub formâ latet hâc, caelorum aeterna potestas:
Sub formâ latet hâc, rexque, paterque Deûm.
Tu tellure feres: pelago vt te, Nympha. decet nam
Vectori pretium ferre ferendo Ioui.

Iacobus Britanniarum Rex; inter flores errans Kal. Maii 1621. allusum ad insignia Regia.

INnter dum flores, flos regum molliter errat;
Chloris odoratos florea picta sinus,
Se regi, quo non maior, neque iustior alter,
Obtulit: ac tales fudit ab ore sonos.
Si mea cum Zephyro valuissent vota; virerent
Heic modo purpureis Lilia mixta rosis.

Idem inter arbores errans, eodem tempore.

INter Hamadryadas, qui sceptra Britannica torquet,
Quum Taurum auersis Sol fugiebat equis,
Errabat; procerúmque simul lectissima turba:
Ante Iouem vt reliqui stant in honore Dij.
Gaudebant Nymphae decerptas arbore frondes:
Et cui de syluis nomina magna Deus.
Sed doluere; illic laurum, neque surgere oliuam:
Serperet in sacras, haec vt, & illa, comas.

Eua, & Cydippe.

CYdyppen error similis delusit, & Euam:
Falsa etenim malis vtraque Nympha datis.
Nempe virum haec decepta capit: vir decipit illam.
Haec ludit, cupido luditur illa viro.

In Coeliam.

CAelia de caelis se ducere nomina credit;
Caelia, caelicolis par sibi visa tribus.
Par sibi visa tribus; geminis non aequa Deabus.
Par geminis; vni non tamen aequa Deae.
At si forte scelus de caelis nomina ducit,
Diua sit arbitrio Caelia nostra suo.

In eandem.

CAelia caelicolis similis sibi sola videtur:
Sola sibi Pallas; sola superba Venus.
Caeli progenies. ducat quum, igno bile scortum,
Stemmata de scroto, fur generose, tuo.

In Aulum.

QVid rear? aestiuos vrit dum Sirius agros,
Chlaena tibi, brumae tempore lena placet.
[Page 22]Vtraque culta satis. satis vtraque vana videtur.
Vtraque Panchaeas spirat odora rosas.
Vtraque mobilibus multùm inconstantior auris.
Vtraque quaesito tincta colore nitet.
Vtraque spectari gaudet, gaudetque probari.
Vtraque stultitias sat notat, Aule, tuas.
Lena tamen loculos magis, & magis haurit ocellos:
Nunquam oculos, loculos & tibi chlaena minus.

Hercules in Oeta.

MAgnus vt ardentem insilijt Tyrinthius Oetam;
Fortius extremà talia voce dedit.
Haec, à me, geminum Nessum strauere venena;
Missa à te, Alciden Dëjanira tuum.
Sic neque quem alterius validi potuere lacerti
Sternere; sanguineo nec ferus ense Deus.
Quae Lybicos quondam potuit domuisse Leones,
Alcidae Alciden non nisi dextra, domat.

Idem de se.

NOn Leo, Taurus, Aper, Pastor, Busiris, Echidna,
Non Thrax, Augias, Cerua, aurea poma, Volucres,
Partheniumúe nemus, Stygij non janitor antri,
Euandríue hostis, caelatus baltheus, Elis,
Centauríue alacres, neque vasti pondera coeli,
Vincere me poterant. cataphractum vicit inermis
Faemina ter, ternisque dolis, triplicíque figurâ;
Iuno, Iole, Atheis, dea, pellex,, sponsa, relicta;
Diua labore, thoro pellex, & munere sponsa.

Adhuc.

HOstes Iuno dedit; sed amor subjecit amicae:
Intereo donis Dëjanira tuis.

Contrarium.

NOmen Iuno dedit, sed Amor subjecit amicam:
Viuo Deus donis Dëjanira tuis.

Ioanni Graemo, Comiti Montisrosarum.

SI virtus tua, ter trium sororum
Merae delitiae, meri lepores,
Si mens Orchomeni domus puellis,
Si pectus penetrale tot Sophorum,
Si sanguis proauûm, tuaeque gentis
Splendores, titulíque tanti honorum,
Humano veniant sonanda plectro;
Si curtis Epigrammatumúe gyris
Claudi lege queant; quis inuideret
Istam mî improbulus beatitatem:
Te, tuumque simul perenne nomen,
Princeps Graemiadum, decúsque solum,
Ad caelum lepido vocare versu.
Verum quum ingenij mei hoc neget sors;
Et lex Bilbilitanae idem Thaliae
Volentem veret: hoc tamen superstat;
(Quod solum licet,) admouebo labris
Tacentem digitum: & diu silendo,
Muti me Harpocratis dabo sodalem.

Venus picta.

DVm Venerem, Getico Mars fessus puluere, cernit:
Flexit equos; curru desiluitque suo.
Et quid ait, Cytheraea, nocet, noua bella ciere?
Sed non juuen [...]â, risit acerbà, Deâ.

Narcissus in tabula pictus.

ILlud erat quod tu prius, ô Narcisse, peristi:
Necdum etiam, à liquidis ora mouebis aquis.

In Atlantem, iuridicum, ad imitationem Palladae.

QVi modò causidicus, qui causidico minor ibas;
Quis te iuridicum, perfide fecit Atla?
Non benè serua prius, vultum componet herilem.
Nec meretrix, sponsi casta futura thoro.
Nec bene contemnet maleolentia stercora porcus;
Esse licet pomis, glande queatque satur.
Serua suas sordes tamen, & lupa, susque relinquent:
Nunquam è causidico, aut Rhetore, juridicus.

In Eunum.

TV licet incedas Tyrio spectabilis ostro;
Possideas quantum Lydius amnis obit;
Tu licet Assyrio fragres perfusus amomo;
Stipite vel costi mollis Achemaenij;
Cur veteris sortis tamen, ô, nosimmemor, Eune,
Relliquias primae spernis amicitiae?
Cur mage te Sophiae praeclaris artibus auctum
Rere: vel eloquio consilioque grauem.
Fallere, si credas. Neque enim hoc multitia praebent,
Vt sit multiscius; qui modò erat sciolus.

Hero se praecipitem de turri in Hellespon­tum datura.

VIdit vt aequoreis absortum Sestias vndis
Leandrum, rapido ludibrium ire freto;
Ter pectus nitidis, quater & percussa lacertis,
Vulsa comas, roseas & laniata genas,
Ascensu summi superat fastigia tecti;
Praeceps in liquidas desiluitque vias.
At prius haec. quia sum tua castra sequuta, Cupido;
Da, quicum haud potui viuere, posse mori.

Nutrix, Herus cineres vrna condens.

TRiftè, Herus cineres nutrix dum conderet vrnâ;
Fudisse hos tremulo dicitur ore sonos.
A pelago, à pelago, moneo discedite amantes:
Nec posthac liquidis credite multa vadis.
Orta mari Venus est. fateor. sed quid juvat istud;
Imperet aequoreis quum Deus alter aquis?

Venus, & Pallas.

CYprida, Cecropias Pallas quae protegit arces,
Ad speculum flauas ponere lege comas
Viderat: & nullà comptis, ait, arte capillis,
Sat poteris Getico diua placere Deo.
Cui Venus. ast omni positis tu lege capillis,
Vix homini poteris, ne placuisse Deo.

In Priscillam.

DEbebam tibi millies trecentas,
Post haec praelia, basiationes;
Post haec praelia, queis Venus superbit;
Ignauumque suum vocat Gradiuum:
Quum tu vulgiuaga, impudica, mendax,
Nunquam sobria, maecha defututa,
Proscisso malè me, foro, tabernis,
Popinis simul, & nigris culinis;
Aspersti maculam tibi perennem.
Tum per compita cuncta, pota, potum,
Illam tu caligam, merumque piscem,
Maxmîni caligam, sequuta pergis:
Qui nunquam prius arriget; nisi ante
Cedatur bene, vapuletque virgis:
Vt tentigine languidâ laboret.
Quare haec propter, & illa, & illa, & illa,
[...]
[Page 26]Quae referre probum pudet poëtam;
Pellex vulgiuaga, impudica, mendax,
Nunquam sobria, defututa maecha,
Proscindam malè te impotente Iambo;
Saeuo, rerrifico, crucem minante.
Nec vnquam saturum inde corfuturum est;
Dum me amplexibus insitum puellae,
Calentem aspicias nouo calore;
Amico, placido, integro, benigno:
Et rumpare malo, & crepes dolore;
Semper vulgiuaga, impudica mendax
Nunquam sobria, maecha defututa,

Phaedrae Epitaphium.

ECce heic, Dictaei soboles suspecta tyranni
Phaedra; at Pasiphaes filia vera iacet.
Quae pariter sobolem patris, sobolisque parentem
Arsit: & heic pariter compos, & impos erat.
Credita casta satis, cuperet quum incesta fuisse:
Creditus incestus quum malè castus erat.
Et juveni, & malefida seni; natoque, patrique:
Hoc meruit, iuvenis quo, perijsse modo.

Quando vxor ducenda.

PRimae si tibi flos viret iuventae;
Adhuc ne thalamo cubes iugali.
Sin instat senium; iubet senectus
Posthac ne thalamo cubes jugali.
Hinc, si consilium meum capessas;
Ducas quum iuuenis, senexque non sis;
Sed simul invenis, senexque; sponsam.

Apollo & Cupido.

SVrripuit puero Phoebus duo spicula Amori.
Surripuit Phaebo spicula bina puer.
[Page 27]Sumpsit vterque arcum. cornu sinuauit vterque:
Misit & è neruo spicula vterque suo.
Ictus Apollo gemit; Puer auxerat igne sagittas:
Sed nocuit domino nil sua flamma suò.

Ad Lycium.

SAepe, Lyci, rogitas, lecto quae digna jugali:
Conueniat taedis quae mage Nympha tuis.
Magna petis fateor. facile est optasse; sed illud
Plus erit, è votis multa tulisse meis.
Si tamen optanti faueat fortuna poetae;
Hanc cupiam thalamo consociasse tuo.
Hanc pete, Sithonium quae nec superare nitorem,
Nec poterit rubras vincere rubra rosas.
Laeta magis placeat, pia, blandula, casta, modesta.
Sit facilis: facilem nolo sed vsque meam.
Sit generosa, operosa, humilis, dotata, petita.
Sit similis genio, si queat esse tuo.
Multa loquens valeat: multum taciturna molesta est:
Docta grauis: nimium rustica nulla placet.
Praecipue videas; genetrix quae, qualis habetur.
Et num signato corpore virgo siet.
Denique quaecunque est, medium seruabis: Et isto,
Gratus eris Nymphae; grataque Nympha tibi.

In Aulum Sacrilegum.

NOnne satis, veterum quod tot decora alta parentum,
Diruta nobilium tot monumenta iacent.
Et despecta trahunt tristem modò templa ruinam;
Rudera nunc ipso squalidiora situ.
Sacratas ni etiam decimas, Christoque dicatas,
Pectore sacrilego tollat auara manus?
[Page 28]Sed quo haec? vt fassis Christum modò, & hospita Musis,
Hospita tot miseris, pauperibusque domus
Aule, tuae indoctae pateat, turbaeque profanae;
Hancque eques obscurâ nobilitate colas.
Prohque (nefas!) docto, pro casto, & paupere; alatur
Palpo, canis, meretrix, nisus, adulter, equus.

Auser Solanus, vulgo Solengouse.

SCotia Solanum patrio me nomine dicit.
Mirâclum pisces inter, auesque feror.
Et tibi, seu pinguis, seu sim pinguedo vocanda,
Non vltra triduum seruor ab arte coqui.
Nec benè me abscissa comedet nisi coccyge quisquam;
Et malè praestanti digeret absque mero.
Talem Maeonides si me olim nosset; abissem
Inter pennigeras rex, Scotus anser, aues.

De Fausto molitore, & Hyella.

INcrepat vxorem grauius dum Faustus Hyellam;
Faustus flumineae cuî data cura molae;
Atque tuas potius, quam nostras res agis, inquit;
Segnis, & in totâ desidiosa domo.
Callida sic conjux. mihi raro si molis, infert:
Fas, Fauste, assiduo me moluisse tibi?

In Poetas Gallos, qui de pulice Rupellae, & Pascha Sij statua manibus truncata, luserunt.

Cyrrha prius, semperque virens Parnassus, & vnà
Vates Castaliae reddidit haustus aquae.
Cyrrha silet, mutíque tacent, Parnassus, & vnda:
Quum vates pulex iam det; & esse manus.

De Pio nasuto proco.

FOrte Pius, placidae correptus amore puellae,
Legitimum caepit sollicitare thorum.
[Page 29]Venit Hymen. nasus citò conciliauit amicam.
Quantus erat rogitas? sesquipedalis erat.
Credidit illa etenim. (ah durum hoc praescire puellis.)
Caetera quae vestis contegat, huîc paria.
At postquam breuius, quod longius esse volebat,
Sensit & in iusto pondus abesse loco.
Ingemuit; lachrymasque dedit, cum murmure tali;
Dîj tibi; qui poteras, Nase, nocere mihi.

In Lucium.

SCis, paterisque alios vxorem accedere, Luci;
Namque fuit quaestus maximus inde tibi;
Vnum tu prohibes Lycium: quem deperit vnum,
Et quem plus oculis diligit illa suis.
Et tamen, hic molitor minus omnibus audijt esse:
Sed mage qui quaestu téque, tuamque juuet.
Leno tuae nuptae turpissime, diligat aut fac
Lucia non Lycium: Lucius aut Lycium.

In Posthumum.

TEnderet ad solitos dum, quà via prima, penates,
Ogygio madidus, Posthumus, ante Deo;
Illisit saxo cerebrum furiosus acuto:
Et crudi euomuit flumina pota meri.
Quid miser, ah! voluit? quae tanti causa furoris?
Scilicet, vt fronti cornua discuteret.

In quatuor Batauos Poetas.

ITe alij. mihi sat Batauo de litore cygni
Quatuor. Aonij gloria rara chori.
Baudius heic est blandiloquus, suauisque Secundus,
Grotius heic doctus, Heinsius heic tener est.
Baudius est Pitho. tua basia, Cypri, Secundus.
Heinsius est Erato. Grotius ipsa Charis.
[Page 30]Baudius est lingua. & Musarum labra Secundus.
Heinsius est oculi. Grotius inde genae.
Felices! ego suspicio sublime cacumen:
Et veneror Pindi qui tenuere jugum.
Vos tamen ante alios, Batauo de litore vates;
Siue pares placuit, seu minus ire pares.

Troia.

QVisquis ades, nostraeque vides exempla ruinae;
Et versa iratis maenia tanta Dijs;
Disce, nec alterius Genium contemnere lecti:
Nec trahere in medium pocula plena diem.
Troia Asiae regina fui; Europaeque labores:
Fors merui aeterno stare superba loco;
Si neque Tyndaridos facies mihi nota fuisset:
Nec qui pampineâ tempora fronde tegit.
Tu sine veste Dione, & tu sine veste Lyaee,
A vestris cecidi Troia nuda dolis.

Adhuc.

QVî nudam Bacchus strauit, nudamque Dione,
Quaeritis: haec neruos sustulit; ille pedes.

Helenae Epitaphium.

CAndida formosae iacet ecce heic filia Ledae;
Aedita Nympha solo, credita digna polo.
Digna polo, si digna polo; quae sanguine solo
Nota solo fuerat, sanguine nota salo.
Dira lues Phrygiae, pelago labor, arma Pelasgo:
Caede nociua solo; clade notata salo.
Nupta tribus, bis rapta, tribus viduata maritis:
Saepe petita solo; saepe petita salo.
Denique fax iuuenum, procerum nex, nox Phrygiorum,
Vna soli, atque sali, pernitiesque poli.

In Celurcam, vulgo Montisrosam, natalem suam vrbem.

CArmina Pieriae dictent mihi blanda puellae;
Et Phaebus numeros donet habere suos;
At neque Pieriae mage te, Celurca, puellae,
Aut decoret numeris Delius ipse suis.
Certat vbique Deus. tibi dat sua munera Flora:
Et vario aequalem gramine pingit humum.
Farre, Ceres, flauos spicis redimita capillos,
Circundat largâ maenia tuta manu.
Addit opes pelagi domitor; populumque benignus
Sustinet: & vitreis diues inaurat aquis.
Flora, Ceres, Nereus, decorat, circundat, inaurat,
Terram, vrbem, populum, gramine, farre, bonis.

In Posthumi vxorem sterilem.

NVlla tibi quereris quod sit de coniuge proles;
Praeter amicitias, nomina multa, tuas.
Hoc satis est, culpam dîxti; culpaeque parentes.
Non solet in tritâ surgere gramen humo.

Domus Regia, ad excipiendos legatos exteros conuiuijs exstructa. 1621.

Heic, vbi tecta nouo surgunt regalia saxo,
Felices epulas exhibitura Deûm,
M [...]lciber ignipotens, momento temporis, omnîa
In tenues fumos iusserat ire prius.
Ill [...] quidem, imbriferum (que) Notum, rapidum (que) Aquilonem
Et metuere iras, Lemnie claude, tuas;
Nunc omnes rident furias: satis auspice vtroque,
Patre Ioue, & nato tuta futura Ioue.

In dissidia Zelotyporum coniugum.

DIcite dissidio junctissima pectora solo
Digne aliâ, atque alio tu quoque digna viro;
Quae vos exagitat tantum discordia; quo tu
Improba sis dictis, tu metuende minis?
Quid tu tam cupido circumspicis omnia ocello
Improbe; fors oculis non adeunda tuis?
Quid tantum inquiris domini tu in facta mariti:
Auribus & patulis credula cuncta rapis?
Hi mores, lites, & inania iurgia ponunt:
Et nova Zelotypae dant alimenta faci.
Sit pudor. vtque novo noua sit concordia lecto;
Surda dehinc mage tu, tu mage caecus eas.

In Flaccum Poetam.

EXulat è numeris Venerum tibi turba jocosa;
Suntque procul vanis ebria verba jocis.
Sic tibi, Flacce, grauis; sic, Flacce, seuerus haberis:
Stultius at nihil est hac grauitate tuâ.
Dum neque sal, neque mel, tibi dum neque fellis amaror;
Ponderibus grauitas orba stat illa suis.

In Caluum, ad Pictorem.

ORa, manus, tabulâ, pictor, si pingis inillâ;
De numeris poteris caetera scire meis.
Osseus, indocilis, timidus furiosus, egenus,
Turgidus, infelix, dirus, auarus, iners,
Barrum, asinum, lepores, Furias, Irumque relinquit,
Thersitem, Priamum, noctuam, apem, cuculum.

Helena Poetis.

CVr mihi Pierij tantum nocuistis alumni?
Cur ruis in poenas totus Apollo meas?
[Page 33]An quod Amor rapidis violauit viscera flammis?
Inter vos teneri lusor amoris erat.
An quod in arma viros speciosae munere formae
Mouimus: & Phrygium fodimus ense latus?
Ni sic nota forem; nunquam sic notus Homerus.
Quod viuat, natibus debeat ille meis.

Godefredi Hageni, Midelburgozelandi, tumulus.

NIobe quiescit tecta membra marmore:
Nec fata prolis amplius gemit suae.
Non ille magnus qui exprimi potest dolor.
Stupet alta cura. vos dolete quos mouet
Aetásque verna, vísque viuida ingenîj:
Morésque lacte puriores, aut niue,
Dum fila vitae nulla rupit Atropos.
Vos in benigno, patrio si non solo,
Quà toruus vndis Nerei Bodotria
Miscere sese pergit, Hagenum cito
Lugete raptum vulnere infidae Deae;
Quae pauperi aequat diuitem, & bonum malo.
Lugete vos haec; quos minor coquit dolor.
At ego, dolorum quem grauant tot agmina:
Luctúsque totis saeuit in praecordijs:
Non mira, quod non heic fleam. nam quî potest
Lachrymare fletus, flere moesta lachryma?

In Regem, & Principem, die 23. April, quo se Periscelidis equites ostentant.

LVce sacrâ, clari colitur quâ fama Georgîj;
Qui nomen domito grande dracone tulit:
Forte Periscelidis celebris conuenerat ordo:
Ne festa officijs lux eat orba suis.
[Page 34]Illic qui Tamisis famulis pater imperat vndis.
Illic tam magni Carlus imago patris.
Maiestas decuit cunctos; faciesque decora:
Visa ipsis fuerat quae bene digna Dijs.
Sed cunctos rapuit Tamiseae Iupiter orae:
Et cunctos tanti Carlus imago patris.
Fulgebant pariter; gemmísque, auróque superbi:
Oris vt ambigeres cuî prior esset honos.
Vt si quis geminos componat, diceret: hic si
Lucifer haud fieret; Phosphorus ille foret.

In Nuptias Iacobi Hayi Vicecomitis Duncastrij, & D. Persiae Comitis Northumbrij filiae.

PEctora Persiae Tritonia, Delia mores,
Egregium formae Cypria diua decus,
Tres, sua quaequae, Deae sinxerunt: Pronuba risit;
Et simul haec; Hayo digna ea virga meo.
Nec mora, & aligerum compellat blanda puellum;
Cuî tela, & pharetrae cura; leuesque faces.
Atque ita. da parili duo pectora ab igne calescant
Illa. simul digito monstrat vtrumque Dea.
Paret Amor iussis. humeris leuat inde pharetram.
Aureáque è pharetrâ spicula bina iacit.
Persensere simul defixae cuspidis ictus:
Ingemuere simul: incaluere simul.
Tum Deus, ex alto geminos miseratus olympo,
Faedera conjugij mutua sanxit, Hymen.
Casta licet, thalamos Pallas non fugit amicos:
Nec genetrix Paphij Diua Erycina Deî.
Vnica, virgineum solui indignata pudorem,
Ad syluas abijt Delia pulsa suas.
At tibi, si scelus est vnam depellere, sponse,
Laus thalamis geminas consociasse Deas.

In Caluum.

QVid dicam? neque forma viri, neque forma puellae,
Mole nec es totus bellua corporeâ.
Quidnam igitur? si quae fieri mutatio posset,
Mole fores totus bellua corporcâ.
Cornua qui dederit; dabit & bouis ille figuram.
Ille asinum; longas qui dabit auriculas.
Si pennas habeas; bubo volitabis in vmbris.
Si caudam; subito cercopithecus eris.
Si quadrupes fieres; poteris bene barrus haberi:
Et dare terribiles osseus ore sonos.
Cornua da, auriculas, pennas, caudamque, pedesque,
Bos, asinus, bubo, simia, barrus, eris.

In Carinum, artium magistrum.

MAgister est Carinus. & quid hoc mali?
Bonusque sat Carinus. & quid hoc mali?
Sed dum magister, & bonus Carinus est;
Magister est Carinus optimus mali.

In Varum Podagricum.

DIstortis male cruribus laborans,
Nodosam miser induit podagram;
Fani pernities, foríque, Varus.
Vnus Cerbereas tamen sagittas
Durâ cote acuit: malumque linguae
Virus ejaculatur. ô Deorum
Quisquis, haec oculis tueris aequis;
Aut ipsum obrue tam malâ podagrâ:
Aut linguam hac podagrâ malam coerce.
Finis libri 2. Epigrammatum.

EPIGRAMMATVM, LIBER TERTIVS.

D. Roberto Caro, Ancrumio Equiti, Carolo Principi a cubiculis intimis.

NOn ego nobilium venio mirator honorum:
Aucuper vt numeris nomina magna meis.
Ille etenim proceres, & inania, nomina Care,
Cui stipe collatâ trita lacerna, canat.
Mî non difficilem satis inuenisse patronum:
Et pectus solido quod sit amore meum.
Sit, tu vti, Mecaenas facilis; sit fidus amicus:
Et laudet magnos, qui velit esse, viros.

Caroli Principis hastiludium 24. Mart. 1621.

IActabat toto Mauors sua praelia caelo;
Et dedit Oetaeo qui sua membra rogo;
Castor equos, cum fratre pio, caestusque ferebat;
Haec quoque cum reliquis lis fuit ipsa Dijs;
Quum subitò assumptâ Tritonia Gorgone Pallas,
Edidit ante patrem talia verba Iouem.
Vires, arma, & equi, superis si gloria; Carlo:
Si ingenium; cedam dotibus ipsa meis.

De grandine, eodem ad hastiludium, progrediente, affatim cadente.

INdutus thoraca humeros, galeaque verendus,
Altera spes nostri, Carolus, vna soli,
[Page 37]Ibat vt oblatis hosti concurreret hastis;
Presserat & dudum terga ferocis equi;
Aethere quum subitò grando crepitante procellâ,
Decidit in vultus Principis: inque sinus.
Ille sed, hinc Iouis aspiciens placida ora Britanni,
Latonâ hinc geniti lumina clara Dei;
Risit, dulcè tuens. quo grando repente recessit:
Purior & solito lumine Phoebus ijt.
Quid sperare licet tali de Principe nobis;
Quum fuget vultu nubila fusca suo!

Paridis Epitaphium.

QVi tegor heic, Danaas armaui in Pergama gentes;
Heu, Paris, heu, patrij sola ruina soli.
Quem Venus, & teneri blandus moderator Amoris,
Abjectum, in castris erudiere suis.
Hinc, vix prima genas pingebat flore iuuentus;
Quum placui formae, Pegasi Nympha, tuae.
Postmodo, de facie quum noscor regia proles,
Accendit flammas nupta Lacaena nouas.
Faelix; qui placuit, si displicuisset amanti,
Et qui displicuit, plus placuisset, amor.

Adhuc.

PAstor eram in syluis; Graijs sed amator in oris:
Miles in Iliaco per duo lustra solo
Fistula pastori, Ledaea placebat amanti:
Bellanti certâ missa sagitta manu.
Fistula securae placidissima pignora vitae;
Tuque Lacaena labor: tuque Gradiue dolor.

Adhuc.

PAstor, miles, amans, colui, armaui, violaui,
Rus, patriam, hospitium, pace, phalange, rate.

Annae Drummondae, D. Ioan. Scoti Scototer vatii, coniugi.

QVem dederas, veri monumentum, & pignus amoris,
Excidit hic digitis annulus, Anna, meis.
Non equidem nostri fuit ista incuria; testor
Numina syncerae maxima amicitiae.
Nec tum, me vlla tui caepere obliuia; quamuis
Inter nos longae millia, multa viae.
Verum aliqua eripuit necopino, nílque scienti,
Nescio quâ tacita, Castalis, arte, mihi.
Scilicet, vt digito quia noluit esse poëtae;
Poneret in numeris, Anna, perennè meis.

In coniuges discordes.

AVsus erat quisnam thalamo sociare iugali,
Quos vidit iunctos vix breuis hora duos?
Litigat haec semper; linguaeque exsuscitat Hydras:
Verberibus duras ingerit ille minas.
Gaudet adulterio sedenim, dubioque cubili
Vir; petit & dubium nec minus illa thorum.
O Paphiae quae cura Deae! quos nulla Deûm vis,
Hos fecit dubius iungat vtrosque thorus.

Pastoris, de Monacho, & lupo, querela.

NVlla quies, nulla humanis constantia rebus;
Occupat alternas spésque, metusque, vices.
Nanque, sub his patulae recubo dum frondibus vlmi;
Et leuat arentem lympha sonora sitim.
Hinc monachus nostrae dat basia mille maritae;
Atque rapit sacri gaudia faeda thori:
Hinc lupus vtget oues. timeo malecautus vttumque:
Et premor à binis vnus vbique malis.
[Page 39]Ergo petam monachum? pecori lupus instat anhelo.
Ergo lupum? monachus basia nostra feret.
Lude tamen coniunx potius. minus est, mihi crede.
Mille lupos, vnam quam domuisse lupam.

Hectoris tumulus.

HOspes ades quisquis, ne celsae maenia Troiae,
Ne pete, quae Phrygios contegat herba duces.
Heic pater, heic genetrix, heic gloria, bella, triumphi:
Conditur heic minimo maxima Troia loco.

In Phileniden.

VNde hoc, Phileni, culta, pulchra, candida,
Simulac amicus te petit, deliria
Vulgi recensens, & fori mendacia;
Testata magna tu repente numina,
Furtiua nulli te dedisse basia,
Fauente nocte, matre, iuras, insciâ.
Phileni, siste. quid jurare proderit
Quum te tacente peieraret halitus?

Dies natalis Britanniarum Regis Iacobi 1621. 19. Iunii repetitus.

IAm redit ille dies, qui magni Principis ortum,
Fergusidum stirpi, Brutiadumque dedit;
Ille dies niueo signandus saepe lapillo;
Quem nonum & decimum Iunius ire iubet.
Pax aeterna [...], & Clementia mitis honoret.
Et cum Casta io, docta Minerua, Deo.
Illum vnum colat aequa fides redeuntibus annis.
Et Sophia; & Suadâ concomitante, Charis.
Vt diuûm, de rege Iacobo, hominúmque voluntas,
Haec rata vota petat; haec rata vota sinat.

Viuat, & integra canos fallente senecta: Totque annos numeret, quot numerauit auos. Ad Eunum.

QVid Telamoniaden, Clymenes cum prole, furentem,
Quid laudas Cadmi, Perithoíque manus?
Serus honor post fata venit: nunc atria pulset.
Quique comes magnis liuor vbique viris.
Si foret Empedocles sua iam post busta superstes;
Non daret Aetnaeo membra cremanda rogo.
Vne putas nullum fortem, magnumque videri;
Dum queat esse aliquid, nî velit esse nihil?

In Grammaticos.

NVm benè Grammaticis, queis omina tristia quinque,
Constituit primis versibus, ipse Maro?
Arma refert primus. profugum canit inde secundus.
Terra iactatum tertius; atque Mari.
Vim superum quartus; saeuae Iunonis ob iram.
At bello passum plurima, quintus habet.
Nunc age, Grammaticus, dic, tot post omina dira,
Et post tot casus, qui benè laetus erit?

Iani bifrontis effigies.

DIcite, cur geminâ ferat, hic; duo lumina fronte:
Aut cur prospiciat, respiciatque, Deus?
Scilicet his; dantis dum munera spectat, ocellis;
Mutua reddentis munera cernat ijs.

Circulus Vacuus, pro effigie Neminis sui positus.

NEminis effigies vera heic ostenditur; ipsi
Fronte, oculis, toto corpore persimilis.
Nam si ipsum adspicias; (ceu vidit Homerus,) imago
Illius haec dubites, huius an ille magis.

Ioanni Cocburno, Caroli Principis, Creodatae.

COcburnum Natura tulit; sors sustulit aequa.
Cocburno mores contulit alma Charis.
Cocburno ingenij Tritonia detulit artes.
Et genium Cocburno obtulit alma Venus.
Praetulit innumeris Cocburnum Phaebus: & inde
Intulit hunc numeris Aonis vua meis.

In Flaccum Poetam.

TRiste scelus, numeris maculosum stringere Iambum:
Aut, versu veterum nomina ferre Deûm.
Ludere triste scelus, blandùm ridente Thaliâ;
Promeréque argutis mollia verba jocis.
Sola placent grauia; & rerum tibi prima sacrarum:
Et quicquid melius pagina sancta probet.
At non, Flacce, scelus; sacris illudere dictis:
Et saepe insipidos his animare sales.
Haec facias quamuis; grauis es: meritóque videris.
Hoc graue te vatem dat scelus ire granem.

Impar venatio, Cinnae, & Pontiae.

IBat venatum Cinna; ibat Pontia: cincta
Haec Veneris ritu; virginis ille Deae.
Haec thalamum, nemora ille petit; camposque iacentes.
Haec scuto, iaculis nobilis ille fuis.
Praeda ferendo huîc est; praeda est feriendo sed illi.
Huîc remanendo; illi praeda sequendo venit.
Haec primâ iuuenem captat flotente iuuentâ:
At ceruum ille altis cornibus egregium.
[Page 42]Exitus hic ludi est; ceruum cum cornibus ille
Rettulit: at captum reppulit illa virum.

In Scotos, externos mores referentes.

RArus abest patriâ Gallus; sua limina seruat:
Prae foribus semper gaudet & esse suis.
Flander ad Eoos currit mercator ad Indos:
Nomináque iuuentis ponit Iberus agris.
Circùm aequor, terraeque sinus, animosior Anglus
Nauem agit. & caeli lustrat vtrumque polum.
Italus in Graijs, Latijs Teuto hospes in oris.
Stat glacie in vinctâ Cimbrica puppis aquâ.
At leuior Scotus, nusquam vestigia figit:
Pérque soli longas it, pelagíque vias
Hinc mores Gallíque refert; Flandríque; & Iberi;
Britonis; & Cimbri; Teutonis; atque Irali;
Sed morum discrimen habet. mercator & Anglus,
Flander, & est Cimber. Teutoque vulgus iners.
Gallica mobilitas, fraus Itala, fastus Iberi,
Sunt tria quae sibi vult nobilitatis apex.
Sic dum cuncta refert; & non vult vnus haberi:
Desinit esse aliquid; incipit esse nihil.

Venus & Mars.

QVum Diomedaeo Venus iret saucia telo;
Mortali & gemeret vulnera facta manu:
Risit, & innixus Geticae, sic Mars ait, hastae:
Non heic sunt thalami, Cypria Diua, tui.

Proci, & puellae, nostri temporis.

ARsit amans Phoebus, Nymphae Penëidos igne:
Vota fugax cupidi lusit at illa Dei.
Candida capripedem Syrinx ita fugit amantem.
Et Satyri Eurydice per vaga rura labor.
[Page 43]At nunc; quis furor hic, quae dissimulatio Diui?
Quaeque fugit sequitur: quae sequitúrque fugit.

Carolo Valliae Principi

ALes olor, Zephyro nunquam nisi flante canorus,
Ingeminat placido gutture molle melos.
Ingenuos volucris notat haec, ô Carole, vates.
Te Zephyrum cygno quid vetat esse tuo?

Iacobo Maxuelio, Regi a cubiculis interioribus, Equitum ordinis Periscelidis faeciali.

DVra quidem res est, (liceat modo vera fateri.)
Non tacuisse mihi; vel tacuisse mihi:
Dura quidem haec sunt, Maxueli; durissima sed res,
Si prosim minimum sorte loquendo, loqui.
Quid faciam? tacuisse amor impedit; haud tacuisse
Officij meritum: dat dubitare pudor.
An meritum reticebo; an pulchrae munera mentis:
An neutrum potius, vel tibi vtrúmque canam?
Nec faciam; & faciam: nam (que) hoc Epigrammate curto,
Dumque loquor taceo; dum taceóque loquor:

Ioanni Mareschallo.

SEptem elementorum munus tibi carmine mitto;
Mareschalle. animi pars benè magna mei.
Prima est de volucrum Palamedis nomine prima.
Proxima at irati littera, Iane, canis.
Terna accusanti, damnato propria quarta est:
(Si locus Ausonio est hac quoque parte foro.)
Quinta tuo (si vera fides) de nomine prima est.
Sexta è Cadmaeis littera prima notis.
Vltimam, aue, saluéque, tuo quum dicis amico
Sume. ita nunc grati munus amantis habes.

De Ioue, ad Idolorum antiquitus cultores Reges.

ARduus armatâ qui torsit fulmina dextrâ;
Réxque, Deus (que) hominum, rexque, patérque, Deûm;
Taurus, olor, Satyrus, serpens, Dea, pastor, & aurum,
Próque fuit dominâ flamn áque, vírque, suâ.
Cuînam igitur, Reges, adoletis cinnama? vobis.
Nánque etiam tales vos ego credo Ioues.

In eundem.

QVod scelus in terris homines, quae crimina liuquent;
Si regat hic caelos, quem regit omne scelus?

Qualem optet vxorem.

GAlla fide dubiâ, postquam data nupta marito:
Virgini at intacti cura pudoris adest.
Scota fide certâ, postquam data nupta marito:
Virgini at ambigui cura pudoris adest.
Si vlla meo thalamo conjunx debebitur; oro,
Vergine sit Gallâ, coniuge facta Scotâ.

In Alexin medicum; ex graeco Nicandri.

CLystera medicus quinque Alexis praebuit,
Et quinque purgauit simul.
Morbo iacentes quinque repperit viros.
Et quinque inunxit denuo.
Medicina quinque his vna; nox vna vltima;
Vespillo & vnus contigit.
Vnum sepulchrum, & Orcus vnus omnibus:
Planctusque non nisi vnicus.

In Pulicem.

PVlex pumile, quid meis quietem,
Hoc noctis vagus, inuides ocellis:
Huc, illuc, saliénsque, palpitansque?
[Page 45]Non sum quam tibi reris esse, non sum,
Succiplenula. delicata virgo;
Non adhuc socio cubans cubili:
Cuî matris timet, atque cura patris.
Cuius tu tamen & labella rubra,
Et genas niue, purpuráque tinctas,
Palpebrásque duas ocellulorum,
Et collum simul, & femur tenellum,
Et quicquid reliquum est lubentiarum,
Quod castis Venus abdidit tenebris,
Percurris citò, vellicante morsu.
Hanc si me esse putas, nigelle pulex;
Pulex pumile, pumilille, fallis.
Illuc te refer ergo, & hinc recede:
Indulgens placidam meis quietem
Paulùm luminibus. negare sin mî
Pergis munera noctis, atque somni:
Mellitam, teneram, breuem quietem:
Inducam horridulam, feramque Parcam;
Caput pollice quae premens, gulamque;
Et pectus piceum, & pedes nigellos:
Exutum tunicâ, breuíque pelle,
Nudatúmque satis, relinquet Orco:
Culici comitem Maroniano.

Gulielmo Herberto, Comiti Pembrocio.

NOn haec supiuâ laude charta praetumens,
Tuum loquetur, posterumue seculis,
Tradet stupendum nomen; inuido stilo:
Herberte magne. te laudare qui velit:
Laudet Camaenas, Pallada: atque Gratias.

De Sacerdote Gauro.

MAne, Pater noster, Boreâ frigente niuali,
Dum boat ignotis, Gaurus, vt ante, sonis.
Nescio quid miserum querulo responderat ore,
Non intellectis cnlus & ipse tonis
Sed benè, flamen ait: quia flamine fortius vno,
Orans cum socio flamine, flamen agit.

Puellares artes.

PRomuntur variâ vultus de pixide. crines
Ornantur. laxum stringitur arte latus.
Pallor, & hinc macies bibitur carbonibus atris.
Exiguo premitur compede forma pedis.
Plura ferunt tenerae, (quorsum tamen ista?) puellae.
Vt possint medios nempe vorare viros.

In Glyceren.

QVod pulchros, Glycere, sumas de pixide vultus,
Quod tibi compositae, nec sine lege comae,
Quod niteat digitis adamas, beryllus in aure,
Quod breuis est lateris, par quoque forma pedis,
Lactea quod cingat baccatum colla monile,
Quodque peregrino vestis odore placet,
Quod leuis incessus, quod lumina paeta vagantur,
Quod multus toto risus in ore sedet,
Quod maneant nudae mediâ plus parte papillae,
Instita quod breuior vix tua crura tegat,
Otia quod, Glycere, quaeras, choreasque frequentes,
Quod moueas teneros arte decente pedes,
Inter & aequales residens lasciua puellas
Saepe canas Paphiae libera furta Deae,
Quod juuene aspecto, Glycere, suspiria mittas,
Non sum diuinus; sed scio quid cupias.

Ioanni Iunio, Decano Vintoniensi.

QVem patris aetherei blanda indulgentia, Iuni,
Quemque fauens nostri Principis aura fouet;
Grate Deo, regique hominum; grate omnibus vne;
Ore licet iuuenis, pectore mente senex;
Gratior vt cunctis viuas, gratissime Iuni;
Gratior at Musis non potes esse meis:
Iunior & cunctis possis quoque viuere; certè,
Iunior in numeris non potes esse meis.

De Hugone Grotio, ope arcae suae, depromptis in­de libellis, carcere elapse.

DAedalon, Aegiden, & tempora prisca reuolue;
Confer, & ad nostros lumina verte dolos:
Vix simile invenies facinus: tam grandibus ausis.
Crede mihi authores res habet ista Deos.
Aegides filo eripuit se: Daedalus alis:
Omnia at haec solus Grotius exuperat:
Carcere se clausit, quò carcere abiret: eratque
Ipse sibi custos: liber vt ipse foret.

Adhuc.

SAndapilam vt fugeret, solers se Grotius arcâ
Clausit: custodum lusit & arte manus,
Mors risit facinus: pharetráque, haec, tela recondens;
Viue tuo fato, viue, poeta meo.

Cur caelibem degat vitam author.

SI tibi forma potens, si pulchro in corpore vires;
Ibit in amplexus Nympha Britanna tuos.
Si fundus patrijque lares, si nummus in arcâ;
Conueniet thalamis Galla puella tuis.
Si nimis Idalio pectus transfigitur igne:
Ausonis est precibus virgo roganda tuis.
[Page 48]Hellespontiaci bona si tibi vasa Priapi:
Accedet votis fuscula Ibera tuis.
Si Bromio, choreísque, vales traducere noctes:
Est de Teutonico sponsa petenda solo.
Robore, diuitijs, flammâ, mutone, choreis.
Qui valet; huîc sociam fas sit habere thori.
Me pater Aonius thalamis abduxit; & inquit:
Quae velit ingenium, non erit vlla, tuum.

Ioaanni Adamsono, verbi diuini apud Libertonen­ses praeconi.

QVem Phoebus duplici complectitur aequus amore:
Qui cytharae medicas addis amice manus:
Herbarum, numerûmque potens; cape munus ad illo,
Qui tibi se officio mancipat vsque nouo.
Ignauum Cholerae stomachum genus acre premebat:
Cui color vt flammae, sic vigor ignis erat.
Iam Cererem miseri, Bacchumque auerterat ore:
Nanque malè assumptum propulit vsque cibum
Iussisti sperare aegrum meliora poetam:
Porrextique meis pocula sana labris.
Sana, sed haec stomachi venas tentare latentes,
Atque alui abstrusas quae valuere vias.
Nec mora contractis valido conamine neruis,
Fertur, & oesophago noxius humor abit.
Altera pars, varijs errans ambagibus exit,
Lubrica deiectis quà via nota cibis.
Quid tibi pro meritis debebo, & munere tanto?
Quid poterunt numeri soluere deînde mei?
Tu mihi Phyllirides, Podalyrius▪ atque Machaon,
Tu mihi, tu Paeon; tuque Melampus eris.
Quumque tuos Lachesis (sed tarda) exsoluerit artus:
Et quum de tanto nil nisi puluis eris.
[Page 49]Aut Lyram Arioniam propter, sydusue bimembre,
Ibis, Adamsonio nomine, stella polo.

Lodoico Steuar to, causarum in supremo Scoto­rum Senatu Patrono.

DEbita tu poscis; mihi debita soluere cordi.
Sed rogo, soluentur quo, Lodoice, modo?
Tu grates poscis; grates mihi reddere cordi.
Sed rogo, reddentur quo, Lodoice, modo?
Carmina persoluas, inquis, saltem ergo poëtâ.
Sed rogo, persoluam quo, Lodoice, modo?
Debita si grates, & grates carmina poscis;
Innumeros numeros me numerare iubes.
Debita sin versus, nec grates debita poscis;
Versibus en bis sex cuncta soluta vides.

Thomae Goddaeo, Theologo, Archiepiscopi Cantua­riensis Sacellano primario.

HVc, huc, hendecasyllabi, quot estis,
Vel posthac eritis, vel hinc eratis,
Huc, huc, hendecasyllabi venite.
Goddaeus rogat, & iubet rogando.
Goddaeus pater elegantiarum.
Goddaeus pater omnium leporum.
Goddaeus decus artium bonarum.
Goddaeus decus omnium bonorum.
Goddaeus probus, aureus, disertus.
Goddaeus pius, innocens, modestus.
Goddaeus Charitum medulla plena.
Goddaeus lepidae labella Pithus.
Goddaeus benè vos amans, colensque.
Goddaeus benè nos colens, amansque.
Si quorsum velit ille vos venire,
[Page 50]Fors sit scire iuuat; parum negotî est.
Verum aut, hendecasyllabi, huc venite: aut
Ad illum hendecasyllabi, hinc abite.

In Poetas huius seculi; Iacobo Scoto, in Supremo Sco­torum senatu scribae primario.

ESse quid hoc dicam, nomen quod vile Poetis:
Raráque nunc tollat gloria Pieridas?
Anne, quod aeterna fixerunt numina lege,
Tempora vti Genijs sint varianda suis?
Anne quod obruimur numero; dum quisque poetae
Inscribit numeris nomina, Scote, suis:
Prostituitque Deas pretio; dominóque ministros
Aequat: & in cunctos officiosus adest:
Aut furit insanae, Satyris, sale, vulnere, Musae;
Qualis ab Ogygio concita Baccha Deo?
Haec videt, obscuráque iacet generosus in vmbrâ,
Contemptor vates sortis, & inuidiae.
Hic maiora aulis regum, vel principe toto,
Concipit: inflatus liberiore Deo.
Hic apis est; meritis qui praemia digna rependens,
Mel, &, quum libuit, spicula fellis habet.
Naturae hic, vitaeque nouus simulator in orbe:
Proximus à magnis mente, animóque, Dijs.
Caetera adulantûm, Scote est, vel turba furentûm:
Hic est, Aoniae cui datur haustus aquae.

In Castoris Nasum.

CAstoris egregius nasus, supereminet omnes:
Nulli non operi commoda multa ferens.
Nam ligo, falx, vomer, cardo, anchora, buccina, & hamus,
Asciaque, & scalprum, & fuscina carnis erit;
[Page 51]Fossori, viti, agricolae, foribus, rati, & armis,
Piscibus, & fabris, fumificisque coquis.
Magna quidem haec alijs; domino sed nulla videntur,
Dum non est lepidi plena lagena meri.

In D. Robertum Aitonium Equitem, Poetam ce­leberrimum.

NOmen Acidaliâ quod fixit arundine Cypris,
Nomen quo Paphius, ludere gestat Amor,
Nomen Hyantaeis quo sese oblectat in vndis,
Dum tereti Phoebus pollice pulsat ebur,
Nomen quo Musis non vllum notius audit,
Esse suum Charitum quod bona triga velit,
Nomen pacis amans, & mille leporibus aptum,
Cuî Suada indùlget, cuî sine felle jocus,
Nomen in harmonico quod Iupiter audit Olympo,
Dum miscet Phrygius pocula laeta puer,
Nomen quo tellus, auraeque, atque humor aquai,
Cunctaque concordant, dic quod? Aitonius.

Quae optima semper faemina.

FOemina nulla mala est, thalamo non juncta jugali:
Quum thalamum intrauit; foemina nulla bona est.
Sed bona dissimulat; sese mala prodit apertè
Sed bona non bona erit: sed mala pejor erit.
Qui sapis ergo; & vis tibi sit bona faemina semper:
Ne tangat thalamum, speret at vsque tuum.

Mars & Amor.

ENse ferox, hastáque minax, sua praelia coelo.
Iactabat, summum, Marspiter, ante Iouem.
Risit Amor; faculásque tenens, grauidamque pharetram:
Sunt etiam matri praelia grata meae.

Mars & Bacchus.

HOrridus in galeâ, & squamis thoracis aheneî,
Obuius, Ogygium dum furit ante Deum,
Et sese nimium Mauors ostentat in armis;
Qualis in Aemonio puluere praelia obit:
Toruà tuens oculis, Geticâ Bacchum increpat hastâ:
Et tua quisnam, Euan, spicula vidit; ait.
Subrisit, cyathumque tenens, & cantharon, Euan:
Quid mea si excutiant, Mars, tua tela tibi?

Adamo Regio, Poetae, in consistorio Ecclesiastico Edunensi, Iuridico

COgnomen, noménque tibi, doctissime vates,
Imposuit fati conscia Musa tui.
Illud quod rex sis, hoc quod vatum pater audis:
Et, Regi, ex merito nomen vtrúmque tuo.

De Galliae nomine.

GAllia, num gallis Gybeles, gallisne Gradiui,
Debeat, an gallae, nomina, vel Galatis;
An [...] potius, galeaene, an forte [...]
Incertâ penitus sub ratione latet.
Heic ego sollicitus Phoebum dum consulo, risit:
Et simul haec; nimium Gallia amat galeam,

Gallia discedens. Kal. Maijs. 1620i

GAllia chara, vale, nostrae gratissima vitae:
Forte iterum hand oculis adspicienda meis.
Gallia blanda, vale; summi Iouis aurea sceptra.
Diuitiae Argiuae, gazáque prima, Deae.
Gaudia Pomonae. Syluani vmbra. & rosa Florae.
Delitiae Bacchi. blanditiae Cereris.
Elysij Plutonis agri. Deoidos Enna.
Latonâ genitae lustra, nemusque, Deae.
[Page 53]Basia Acidaliae, lusúsque, & furta, Diones.
Aligeri pueri, tela, pharetra, faces.
Aegis, & armigerae dextra ingeniosa Mineruae.
Ius Themidos. Pacis saepe petita quies.
Paeonis herba. manus Podalyria. gloria Phoebi.
Et decus Aonij, palmaque rara, chori.
Neptuni risus. rigidi galea, hastáque Martis.
Aeolij Zephyri. Mulciberíque labor,
Mercurij merces. Suadae illibata medulla.
Aureaque, & Charitum firmâ cathena trium
Caetera quid memorem? meritò Pandora Deorum,
Et desiderij lenta cupido mei;
Nunc iterum, nunc dulcè vale; pulcherrima tellus:
Quam nulla ex animo subtrahet hora meo.
Sed tamen, vt totos rapias mihi, candida, ocellos;
Charior est animo, Scotia fusca, meo.
Finis libri 3. Epigrammatum.

EPIGRAMMATVM, LIBER QVARTVS.

Nobilissimo, Osmundo Steuarto, Comiti Marchiae, Baroni Aubignio, &c.

RVrsus, ad Aonias offendo denique rupes:
Rursus Hyantaeas poto sititor aquas.
Quae mala vesanum mens, ô Steuarte, Poetam,
Quisue furor Musas commouet iste meas?
Nonne licet, fugisse malum, quod iam ante nocebat?
Exemplóque iterum tutius ire meo?
Parce tamen; rerum spes, & tutela mearum.
Nanque etiam factis stat sua causa meis.
Naufragus Aegaeum fugiat licet aequor; at idem:
Saepe legit paruâ litora curua rate.
Saucius, at clypeos tractat gladiator; & enses:
Quamlibet imbelli ventilet arma manu.
Me quoque, qui duris miserùm iactatus ab vndis;
Qui Prenestinae cuspide fixus herae;
Me quoque naufragij tabulas iuuat hasce referre:
Et tractare nouâ vulnera prima manu.
Ergo tibi has vestes, desuetáque figimus arma;
Nam mihi tu Alcides, tu Ennosigaeus eras.

In Edinum, vel Edinburgum, vrbem Scotiae primariam.

VIderat Edini florentem ciuibus vrbem
Pax bona, finitimi culmine nixa iugi;
[Page 55]Armorum strepitu vacuam, & clangore tubarum:
Nunc melius cultu luxuriare nouo:
Hinc benè summorum clausam munimine montium:
Hinc Bodotriaco ponere iura freto.
Viderat; &, felix Genio terraeque, virumque,
Longùm, ait, vrbs, fatis prospera viue tuis.
Nempe suā haec Venerem, nempe haec Tritonida numen,
Illa Iouis fratrem iactet; & illa patrem
Altera mentiti toto sese agmine coeli
Efferat; & diuos, dinumeretque Deas:
At tu alias inter tantum caput exere, quantum
Exsuperat falsos, verior ille, Deos.

Quomodo amandum.

PHyllida Demophilus longùm perit: illa iacentis
Despicit elato pectore dura preces.
Omnia tentauit; numeris laudauit amicam:
Laudibus, & vanis plus tumet illa modis.
Praestitit obsequium; libertatemque remisit:
Imperijs profert tempus at illa nouis.
Munera multa tulit; spernit cuncta illa. quid ergo?
Quo dabitur dominam flectere posse modo?
Nescit Demophilus quid amare; ignorat amicae
Qui mores; dum sic obsequiosus amat.
Non ita se abjiciat. nimium non laudet. honorum
Obsequium praestet. munera rara feret.
Dissimulanter amet: nimium ne credat amare,
Dotibus & placeat sic sibi inepta suis.
Haec agat. At iuuenum pars maxima iam furit vltro:
Et fingit duras, quas ferat ipsa, vices.
Sic colit Aegyptus, sed porrum Roma trucidat.
Sic frustra pueri turbida spectra pauent.
[Page 56]Foemina pauoni similis: mirare; superbit.
Quisque amas; dominam ne tibi finge Deam.

In Grammaticos.

ASpice Grammaticis quam sors aduersa minetur;
Omina principijs quisquis inesse putas.
Iram Maeonides, Lucanus Beila minatur.
Fraternas acies Statius. Arma Maro.
Barbara Bilbilidos proles: Inferna Canopi.
Naso nouas formas; & freta Flaccus habet.
Iram, bella, acies, arma, & post barbara, postque
Inferna, & formas, & freta; restis vbi est?

In Fortunam.

QVam malè sors diuisa! habet omnia degener Olus:
Effugit instantem vix benè Cinna famem.
Congestis inhiat loculis miserùm Olus auarus:
Cinna animo intrepidus, libera corda gerit.
Haec ego dum meditor; Cinnam Fortuna beauit:
Inque locat summâ, facta benigna, rotâ.
Oblitus tamen ille sui, tumet ilicet vnus:
Et squalet faedâ turpis auaritiâ.
Quàm benè sors diuisa! & nos quàm saepe, futuri,
Mutatas querimur nescia turba, vices!
Caeca Dea est. caecas dat opes. miraberis ergo
Si faciat caecos, quos fouet ipsa, suos?

Ad herbam Nicotianam, aut Medicaeam; vulgo Paetum, aut Tobaccum.

NOmina magna gerens, vim magnam, & munia magna
Vecta peregrino nobilis herba solo,
Nysigenae Bacchi, medici seu nomina Phoebi,
Corporibus quod agas noxia multa, feras;
[Page 57]Siue magis Paeti; potis comes esto poëtis.
Sacra Dijs vatum, vatibus hostis eris?

Iouis Metamorphoses.

QVod Satyrus, quod olor, quod taurus Iupiter olim,
Quod serpens, aurum, pastor, itemque Dea;
Foemineos animos quâ captes denotat arte:
Nec vana haec toto fabula saepe polo.
Lasciuus Satyrus, cygnus formosus, & altum
In valido taurus corpore pectus habet.
Callidus est serpens, pretiosi ponderis aurum,
Pastor amans curae, vult Dea mente coli;
Nequitijs, formâ, robusto corpore, fraude,
Diuitijs, curâ, cultu animíque bono,
Vince tuam. his freto (quantumuis aspera) nectet,
Difficili longas, nulla, in amore moras.

In apes, in Musaeo D. Ioan. Scoti Scototeruatij Equitis, mellificantes.

DVm Fergusiacos Scotus parat aedere vates,
Sparsa legens varijs vndique membra locis;
Mellificae volucres, castris de more relictis;
Quà laurus virides pandit odora comas
Consedere simul: factóque hinc agmine rursus,
(Mira loquor,) regem turba secuta suum,
Delegit certam sibi Scoti in culmine sedem:
Seruat vbí vates bibliotheca sacros.
Illic ver geminum, geminósque morata Decembres,
Sedula in Hyblaeo nectare sudat apis.
Non temere hoc, casúque aliquo; verùm omine certo?
Scilicet authores res habet ista Deos.
Fautori vatum tibi, Scote, vnáque poetae,
Mella vouent curis; laurea serta comis.

In Coeliam.

MAecha es; mentior. atque virgo; nugor.
Et tribas; quis enim velit probare?
Sed dum te nimis ipsa amas probari;
Tribas, Caelia, maecha, defututa es.

In Sextum.

ACer equo, nemora, atque altas indagine syluas
Cingis, Sexte, auibus; Sexte, verende feris.
Et nimis indulges vano, sterilíque labori:
Quod tibi multa suas villula pascat oues.
Foenus at interea, Morraeus, & Olbius, auctum,
Atque hinc Carterus exigit; hinc Dicius.
Desere quin syluas; ne à te, tam lauta supellex
Cum canibus currat, Sexte; auibúsque volet.

In Ornitum Poetam.

ORnite, difficiles nugas fugis; ilicet inde
Scribis vulgari nudum Epigramma sale.
Non mihi nuda Venus, thalamo nisi iuncta, placeret.
Quod nuda, auerso est ore, secunda Charis.
Vulnera nudus apum, passus Cytherëius ales.
Ridetur nudo corpore simplicitas.
Laomedontiadâ ternae sub iudice Diuae,
Velarunt aliquo membra pudica modo:
Opposuit Cytherea rosas; sua lilia Iuno:
Innuba Ericthtonidum Gorgonis ora Dea.
Nuda placent; verbis verùm, Ornite, tecta decoris.
Gratius in Co [...] corpora veste nitent:
Nolo ego difficiles, nugis quia gratia nudis:
Nolo ego futilibus prostituíque modis:
Sed tales cupio; qualem optem semper amicam:
Nolo nimis facilem; difficilemue nimis.

Alexandri Setonii, Scotiae Cancellarii, tumulus.

TErra, annis, titulisque grauem, tegit ista Setoniûm:
Inter felicis foedera bina thori.
Vt vitâ felix; ita morte, & sorte sepulchri:
Coniunctus tumulo, queis fuerat thalamo.

In Petroniam maecham, a seipsa ream.

ACtorem, & causam poscis? Petronia sola est.
Sponte prius cecidit; nunc quoque sponte cadit.

In Andreapolin, vulgo Sancti Andreae fanum.

TEmpora si spectes; nulli mea cedit origo:
Quae modò Scotorum, Pictica prima fui.
Quod si forte situm; maris hinc latus alluit aequor.
Hinc valles. montes. hinc & amica Ceres.
Si cultum vrbis amas; templis operosa nitebam.
Si Musas; nusquam blandus Apollo magis.
Si titulos, sedes ego Praesulis vna supremi:
Et tali merito Praesule digna fui.
Secla, situm, cultum, Musas, titulosque require;
Non prior, at par mî vrbs, aut erit inferior.

Ad Lydiam.

FErtur olorinis, formosa, per aëra bigis,
Passeribúsque suis, turturibúsque, Venus.
Si mea vis dici; Paphias imitare volucres:
Sed noli Paphiam, Lydia blanda, Deam.
Est formosus olor. passer lasciuus amore.
Vnum, sed casto pectore, turtur amat.
Delitiosus olor. sed nequitiosior alter.
Turtur, amans nimium, blanditiosus erit.
Vsque superbus olor. passerque est mobilis vsque.
Constans amisso turtur ab igne gemit.
Vt sat olor poteris, vel passer amoribus esse;
Non potes, & nunquam, Lydia, turtur eris.

In Mori morionis, praematurum obitum.

DElitiae populi, domini, dominaeque voluptas,
Nulli, nî soli noxius ipse tibi;
Nomine qui fueras, qui re quoque Morio, More;
Tam cito, cur tibi non, ne moriare mora?

In Aemilii, & Idae nuptias.

VIrgo seni Aemilio thalamo coniungitur Ida.
His oculos taedis Pronuba flecte tuos.
Omina connubio strix, bubo, & noctua, tali
Prebaeat. infaustus lampada tollat Hymen.
Diues at Aemilius; nullâ & iam prole beatus,
Haeredem extremis scribet eam tabulis.
O scelus! hoc est diuitijs, non nubere diti:
Nec tantum viuo, mortuo vt Aemilio.

Niobe Praxitelis.

DE viuâ, marmor superi; de marmore viuam
Reddidit artificis me ingeniosa manus.
Quis maior? mortem quàm vincit adorea vitae:
Tantùm Praxiteles numina saeua Deúm.

Ioanni Maetellano, Vicecomiti Laderano, &c.

PAuca modò Aonidum poscebam carmina diuum;
Det Maetellano quò mihi digna meo.
Tum Deus; antiquum genus, & tot stemmata auorum,
Egregijque animi priua relinque bona.
Scis qualis genitor; genitor, cui paruit vni,
Scotica consilijs nobilis, ante, Themis.
Qui iuuenes magni direxit Principis annos:
Auxilióque bonus; consilióque grauis.
Illius vt proles, sic hic, illius imago;
Haeres fortunis, nomine, mente, patri.

Viola tricolor, aliis Clytie, vulgo Pansee.

ME quidam Clytien, violam dixere periti,
Sum tricolor; folijs stat mihi quinque decus.
In me amor, in me odium patet exitiale nouercae:
Inque suam, sobolem coniugis inque suae.
Illic en genetrix, nataeque, in veste decorâ:
Hinc, cum priuignâ pulla sorore soror.
Ipsi etiam diras, flores odere nouercas:
Et fugias folijs te monuere suis.

In Caeliam surdam.

QVum sit pulchra satis; quum sit quo (que) Caelia maecha;
Quid quereris, quod non audiat, Aule, benè?

Amoris generatio.

DIc mihi, cur Veneris proles sit blanda Cupido?
Dic mihi, Vulcanum cur habet ille patrem?
Vulcanus disiderij flammam notat acrem:
Quae semper Paphiâ claudicat absque Deâ.
Illorum soboles puer hic, Deus ales amorum:
Qui spargit tenerâ fortia tela manu.
Talis Amor meus est. eat hinc quae non dat: Amorem
Nec genitum Paphiâ credit inepta Deâ.
Sit mea quae mihi det▪ placet, hic, in amore, Cytherae,
Hic Puero, hic ipsis, ordo, tenorque Dijs.

D. Elizabethae Schauiae, Ioannis Morauii Vicecomitis Annandiae, coniugi; sub Aurorae nomine. a D. Gul. Alexandro Menst [...]aeo Equite, antea celebratae.

QVam satis egregij commendant carmina vatis;
Tene putem numeris, Schauia, ferre meis?
Sic male Alrxandrum quisquam nisi pinxit Apelles:
Sic nisi Lysippus sculpere nullus erat.
[Page 64]Sic solus cantare suum Smyrnaeus Achillem
Dignus erat; Phrygium vel Maro ferre ducem.
Aurorae digitos, & rarae munera formae,
Aurorae dotes pectoris egregias,
Aut tu Aurora canas te Auroram; aut dicat Apollo:
Sed qui Menstraeas antea potet aquas.

In Petraeum.

SEu tibi de Petro data sint, seu nomina petrâ,
Qui vexas miseros noxius vsque reos;
Augurium de te certum fecere parentes:
Quum tener in cunis, nec boue dignus eras.
Petra riget, pelagi duris immota procellis:
Nullus miseri flecteris ore rei.
Parcere iactatae nescit petra aequore puppi:
Ad te qui fugiunt, in sua damna ruunt.
Horret Petra iugis, nec gramine laeta, nec herbis:
Vix in temporibus stat pilus ecce tuis.
Caetera conueniunt: vno at, petraeque, Petróque,
Tantum es dissimilis: quam tibi tu similis.
Petra, Petrúsque aurum spernit: tu perfide captas.
Sed si non Petri hoc, forte Simonis habes.

Ad famulum, vino aquas miscentem.

QVid iuuat, apposito Nymphas sociare Lyaeo?
Quid dare digna malis vina, minister, aquis?
Pura placent superis. puro miscere Falerno
Qui volet impuras, cum cane potet, aquas.
Sit mihi concubitus turpi sine crimine Bacchus:
Qui scortatorem vult, bibat vsque, Deum.

In Sex [...]um.

QVum tibi blanda domi, quū sit pulcherrima coniunx;
Túque agites pauidas, per iuga summa feras;
[Page 63]Non malè, qui: nudam fuge cernere, Sexte, Dianam:
Ne tibi cum Autonoâ par quoque poena sato.

In Gellium, & Sestium, ex Gallijs reduces.

SEstius in nullâ peccator virgine quondam,
Ebrius & nimio Gellius ante mero;
Hic semper Bromij miles, nunquam ille Diones,
Quum peterent studio Gallica rura pari:
Mutati rediere domum: mens pristina cessit.
Sobrius hic, nullâ castior ille lupâ.
Mirum equidem! queis vix Ligeris conspectus: vt vndas
Salmacidásque natent: Clitoriumque bibant.

In Strophii, & Lyci statuas, tumulis suis impositas.

HEic Strophiꝰ, Lycus heic. illa illius, huius imago haec.
Hic Strophium tumulus contegit: ille Lycum.
Dissimiles, dum vita, ambo, similésque fuere:
Moribus, ingenio, religione, fide.
Hic vafer, ille catus. ferus hic, crudelis & ille.
Ore tenus pius hic, purus at ille Atheus.
Vidit, & expressit sculptor: manibusque leuatis,
Fundere sollicitas iussit vtrumque preces.
Nunc etenim Strophius, quod numen sit, bene nouit:
Iamque Deum cessat dissimulare Lycus.
Nec veniam à superis, verùm à mortalibus orant;
Contemptus Strophius: ludibrijque Lycus.

In Lydiae lectum Laureum.

QVàm benè cum Clarij tibi conuenit arbore diui!
Quàm benè cum lecto conuenit illa tuo!
[Page 64]Scilicet ambabus fugere est fatale puellis;
Aut vatem, aut numen; aut famulum, aut dominum.
Sed duo qui fugitis; capitis cur, Lydia, cunctos?
Hoc fugere, haud fugere est: hoc capere, haud capere est.

In Maeuium grammaticum, poetastrum.

NOn sunt Aonidum tua illa, Maeui,
Sed sunt carmina Colchicae puellae.
Nam quot carminibus tuis misellis
Effers, improbe, laudibus, magister;
Diris carminibus tuis perempti,
Pedes protenus efferunt priores.

In Luddam, vetulam lenam.

QVae lupa Ludda fuit, nulli non nota tabernae;
Nunc alit innumeras, prostituítque lupas.
Miraris, fuerat quae bestia, foemina quod sit:
Quin lupa quae fuerat, iam mage Ludda lea est.

In Napen.

ORe procax, gestúque loquax, & splendida amictu,
Quamuis virgo; tamen non mihi casta, Nape, es.

In Automedonta.

INspector scaphij Automedon, lasaníque peritus,
Qui modò vix medicâ depulit arte famem;
Guaiacum, occiduis, diues, Sarzamque perillam,
Partibus, & ligni munera Sassafrij,
Cumque nuce, & ficubus, quas orbis gignit Eous,
Chinam Sinarum detulit è nemore.
Dutroâ abstinuit; tulit huc sed cornua Goae;
Vxori vt monstret munera rara suae.
Risit, vt aspexit coniunx Paulina: tibique
Talia fert hortus mille, marite, meus.

In Napen, & Lycinnam.

BLanda Nape, vagulos huc, illuc, torquet in omnes,
Corrigit austerâ fronte Lycinna oculos.
Luxuriosa Nape, Coo se velat amictu:
Contenta est parcâ veste Lycinna tegi.
Laeta Nape, verbis prurit; petulante cachinno:
Pondera dat dictis, voce Lycinna graui.
Corpore pura Nape Veneris bona praelia nescit:
Sensit Acidaliae tela Lycinna Deae.
Verùm haud casta Nape, verùm haud est casta Lycinna:
Haec quia dans, renuit; haec renuendo, dedit.

In Ornitum, & Pudentem Poetas.

DAmnat perpetuò Ornitus seueros,
Et duro notat vndiquaque versu:
Laudat perpetuò Pudens Monarchas;
Et blando canit vndiquaque versu.
Mendicus, parasitus, est vterque.
Vanus, stultus, inanis est vterque.
Detritâ male veste nunc vterque.
Pallet prae macie, faméque vterque.
Esuritor, & est poëta vterque.
Vterque haud Cynicus; sed est caninus.

Quae dixerit, irruente Oreste, mater Clytemnestra.

DVm matrem saeuo ense petit, furibundus Orestes:
Nec locus vlterius, sic prius illa; fugae:
In ventrem, strictóne meas mucrone papillas,
Illum, te peperit; has aluere; rues?

In Auitum.

IMprimit hic scriptos, impressos tegmine libros,
Hic donat. pretium poscit vterque suum.
[Page 66]Tu, cuî nostra suos sacrauit Musa labores;
Ecquod das vati munus, Auite, tuo?
Arrides; laudas; & blandâ voce salutas:
Meque vtar tanto saepe fauore, mones.
Nil opus est inopi, titulis, aut laude, poëtae:
Longè aliud vatem, tegmina, praela, rogant.
Patronum volui, non te mihi, Auite, latronem.
Qui non dat, vati surripit, ille suo.

Ad Lydiam.

QValis post Glyceres mihi sis modò lumina, quaeris:
Et post Priscillae, furta, iocósque, meae.
Qualis post reliquas noctis fax candida flammas;
Aut post Luciferum Sol nitet orbe nouo;
Qualis Acidalios inter pulcherrima flores
Stat rosa, puniceis sanguinolenta comis;
Talis post reliquas mihi, Lydia. parcere flammae,
Priscillam, & Glycerae lumina credo, meae.
Spes fore; vota fuisse: ego sed praesentia tecum
Tempora, prae reliquis, Lydia, semper amo.

In Maeuium, & Automedonta.

DEucalioneis mundus licet obrutus vndis,
Per iuga quum totas Nereus egit aquas;
Et Phaëtonteum sensit miserabilis ignem,
Quum iuuenis patrios nescius egit equos;
Non tot aquae, nec equi, iuuenis nocuere, senisue:
Non fluctu, aut aestu, tot periere, graui;
Quot miser occidit, dum carmine Maeuius effert
Laudibus: ah multis quot necat ille modis!
Quot curans iugulat, tristi medicamine, & herbis;
Artis Apollineae nescius Automedon.
[Page 67]Scilicet à primis mundi, haec mala quatuor, annis;
Deucaleon, Phaëton, Maeuius, Antomedon.

In Hybridam causidicum.

CAusidicus quod sis; quod amarâ rabula linguâ;
Quod benè rixeris, Hybrida, matris habes.
Sordidior quod sit te nullus auarus in vrbe;
Scorti pastoris, Hybrida, matris habes.
Quod statura tibi sit congrua; forma decora;
Huius, & illius, Hybrida patris habes.
Quod diues modo sis, nothus; & possessor agelli,
Qui mendicus eras; Hybrida, fratris habes.
Quod bibo, quod comedo, mendax, cornutus, adulter,
Perfidus, impostor: te pete, cuius habes.

Regia nauis, flammis, malitia incendiarii sui in sinu, Forthae absumpta, praefecto Syluio absente.

SYluis nata steti: stans durâ excisa bipenni;
Sulcaui vitreas aequore caesa vias.
Officium, procul à syluis tutarier vndas.
Sub duce, qui à syluis nomen & ipse tulit.
Syluis nata aequor subij sylua; auspice Syluiô.
Debebar flammis Mulciber vsque tuis.

Eadem vastante igne.

NEc pelago, nec victa Noto, modò naufraga flammis
Imploro auxilij, regia pinus, aquas,
Duri aliîs, mihi subsidio succurite fluctus;
Postmodo ne vestras rideat ignis aquas.

Thomae Hopaeo, a Craghall, causarum in supremo Scotorum Senatu patrono.

QVid faciam? quo te mactabo munere digno:
Qui pote pro causâ tanta tulisse meâ?
[...]
[Page 70]Membra canina licet mihi; da Natura loquelam;
Et dominum ingenio fors superabo meo.

In equos, aduerso flumine lembum subducentes.

NOn velo aduersas, dextrâ non remigis vndas
Currimus: en, remos, carbasa, praestat equus.
Laudis, equi, nostris, Neptuni, cedite palmâ:
Non tanti aequoreum nempe tulisse Deum.
Si plus est natitare; ipsa aequora peruia nobis:
Currere si; è vestris quando fuistis aquis?

In Struthium.

FOeda Lamecheae longùm vestigia labis
Struthi, interdictâ turpè secute viâ;
Quid Veneris titulos, jactasque inhonora trophaea?
Et numeras furtis cognita scorta tuis?
Sicque tumes, ceu Martis auis; vel taurus in herbâ:
Aut quasi lanigeras dux gregis inter oues?
Nec tamen Alcidae potes aequiperare vigorem:
Aut Proculi firmum ter, validúmque latus.
Sit pudor. in vario non Struthi, est gloria scorto:
Vnum qui potuit vincere; major erit.

In Ponticum.

POntice, quid titulos, et inania stemmata jactas?
Quid cascâ nimium nobilitate tumes?
Elatusque alios prae te omnes despicis? atque
Ore frequens veteres inscie fundis auos?
Dic mihi, Caesareâ modo quis de stirpe superbit?
Dic mihi, quis Priamum jactat: & Aeaciden?
Caesaris, aut Priami, vel Achillis sanguine si quis
Iam super; oblata gaudet abire stipe.
Qui iam sceptra ferunt; forsit si prisca reuoluant,
Gente suâ lixas, inuenientue coquos.
[Page 71]Stemmate nobilitas veniens, ignota iacebit:
Stat virtus titulis nobilis vsque suis.

Ad importunos amicos, hoc libello exactos.

IMportuna meos prius, ô quae turba, libellos
Vexasti; officijs insidiosa nouis;
Nunc alibi alterius Musas pete vatis inanes:
Vt scombris tunicas des; tineisque cibos.
Quodcunque insipidum nostrae, id vestrū ante, Camaenae:
Dum studeo cunctis posse placere modis.
Heic, ego seu placui; seu non; discede: patrono
Nam data Steuarto, haec tota Thalia meo.
Finis libri 4. Epigrammatum.

This keyboarded and encoded edition of the work described above is co-owned by the institutions providing financial support to the Text Creation Partnership. This Phase I text is available for reuse, according to the terms of Creative Commons 0 1.0 Universal. The text can be copied, modified, distributed and performed, even for commercial purposes, all without asking permission.