P. RAMI DIALECTICAE LIBRI DVO, SCHOLIIS G. TEMPELLI Cantabrigiensis illustrati.
QVIBVS ACCESSIT, EODEM authore, De Porphyrianis Praedicabilibus Disputatio.
ITEM: Epistolae de P. Rami Dialectica contra Iohannis Piscatoris responsionem defensio, in capita viginti novem redacta.
CANTABRIGIAE, Ex officina Thomae Thomasij. 1584.
NOBILISSIMO VIRO ET MODIS OMNIBVS GENErosissimo PHILIPPO SIDNEO equiti aurato.
ARTIVM cognitio (nobilissime SIDNEIE) est illa quidem omni hominum generi perutilis: at verò iis hominibus, qui á majoribus clarissimi generis splendorem acceperunt, longé utilissima. Vides in optimé constituta rep. eam jamdiu inveterasse consuetudinem, ut homines plebei & orti obscura familia, perraró; nobiles autem & dignitate praestantes, fere semper ad capessendam rempub. sevocentur é caeteris, ac velut excerpantur. Inest enim in omnium animis, quo nobilitati praeclaré volunt; id (que) non traditum á magistro, sed acceptum à natura: nec frequenti actiuncula comparatum, sed tributum hercle divinitus. At (que) inde feré est, cur nobilium non solúm ingenio ad cōsilia capienda de rebus gravissimis, sed etiam opera ad rem gerendam utamur. Si quis de eo dubitet, is cogitet de Gallia: ubi qui vel in rerum urbanarum procuratione assidué versantur, vel ad munus bellicae disciplinae accesserunt, ii familiae claritate maximam [Page] partem antecellunt. Intucatur etiam si placet Hispaniam: in qua non ex agro rusticanus, nulla stirpis commendatione notus, sed á generosa familia eques ad gerendos in rep. magistratus admittitur. Sed quid externas nationes commemoro? Cōtempletur Angliam nostram, qua nulla clarior effigies esse potest sapientissimé constitutae & administratae reipublicae. Ecquis fere est, cui vel domi pacatis rebus, vel militiae in armorum strepitu procurandae reipub. munus aliquod demandatur, qui non possit generis dignitatem afferre? Iam veró qui reipub. tuendae ac moderandae societate cum aliis de communi sententia conjunguntur, iis sic utile est literarum disciplinis institui, ut si rempub. florentem esse velint, non possint tanto ornamento carere. Quae enim ejectis musis non occuparet hominum animos immanitas? Quae non passim sese efferret audacia? Quae non libidinum turpitudo nasceretur? Quód si literae eam vim habent, ut iis excoli homines ad humanitatem & mitigari, ad sapientiam & justitiam erudiri, ad fortitudinem effingi possint: nemo opinor refragabitur, si dixerim homines ad rempub. accessuros é philosophorum schola perpoliri oportere. Continent illi, de quibus loquor, eruditi libelli rei internoscendae & dijudicandae scientiam: explicant causas rerum in communi vitae consuetudine [Page] positarum, & susceptarum singulos eventus notant: adeo ut nobis justé ac sapienter agendi rationem tradāt. De fonte Salmacidae nota fabula est, quantum nempe valeat ad hominum animos, vel ipso contactu, enervandos. At fons ille philosophiae longè dissimili facultate est, ea scilicet, quae velut extirpata mollicie, serit in mente divinum aliquid, eam (que) ad rerum humanarum, utcunque graves & acerbae acciderint, despicientiam incendit. Si quaeram ab aliquo, velitne excellentes illos & in gerenda repub principes viros, qui veteribus saeculis floruerunt, intueri, si fas esset, ac convenire: id profectó ita cupidé arripiet, ut nihil pene antiquius habiturus sit. Atqui veró eos ipsos literarum monumenta proponunt. In iis licebit deliberare cum Catone & Themistocle de moderatione civitatis: disserere cum Solone & Lycurgo de ferendis legibus: loqui cum Cicerone de frangendis Antoniis, & Catilinarum conjurationibus dissipandis: consulere Caesarem de totius administratione belli: audire Hannibalem de militare stratagemate. Ecquid jam ex istis non efficitur literarū cognitionē hominibus nobilissimis utilissimam esse? Quod non eó disputo (illustrissime SIDNEIE) tanquam deesset tibi ornatus ille elegantioris disciplinae, sed potiús ut efferam in hoc genere facultatem tuā, valdeque praedicem. Excellis enim non [Page] modó laude ingenii, sed multiplicis cognitione doctrinae, sic hercle, ut in iis, qui clarissima familia, qualem tuam esse cernimus, nati sunt, ampliorem unquam non cognouerim. Quód sime tacita cogitatione refelles, excitabo tibi non modó Angliam nostram (quanquam quid potest nostrae de te Angliae judicio majus afferri) sed etiam Germaniam universam, in qua sic aliquandiu peregrinatus es, ut tuae infinitos testes colligeres virtutis & doctrinae. Quid quód eam disciplinam adames, quae P. Rami ingenio quasi vindicata ab interitu, & luculentiús illustrata, diffudit jam sese per Europam, & quamvis primó excepta inhumaniús, in optimis tamen Academiis coepta est á plurimis adhiberi. Quapropter pro eo quo tuam & dignitatem & excellentem doctrinam singulari amore complector, mitto adte meas de P. Rami Dialectica Logicas commentationes, non quód PHILIPPO SIDNEO, id est, homine nobilissimo, & eruditissimo dignae sint, sed ut me ex iis unum esse intelligas, qui exquisitā in artibus veritatem & aliquem usum consectantur. Non ignoro probari id á me & explicari in Dialecticis, quod á Peripateticis quibusdā solet vituperari asperiús. Putāt enim hoc deberi Aristotelis gloriae, ut quod eum de philosophia sensisse constat, id omne ornandum sit: quod ab illius institutis dissentit, id abjudicandum [Page] & repellendum. Dolent concinnas nescio quas argutias, & tendiculas eleganter contextas, ab isto Veromanduo sublatas esse: quasi hercle dandus interdum esset huic Logicae aliquis ludus disciplinae, ut nempe subtiliter circumveniat, ut scité nonnunquam & erudité mentiatur. Viguit olim Peripateticorum Logica: quis negat? Sed eam é Graecia, Arabia, Italia, litigiosi & fraudulenti sophistae novellis deliriis & plumbeis subtilitatibus referserunt & inquinarunt: adeo ut id illi contigisse dicit possit, quod Anigro Flumini: de quo est illud Poetae:
Ac ne quis in illam, quam tantopere probant, philosophiam anquirat, praecipiunt de adhibenda fide, de authoritate philosophi, de reprehensionis arrogantia. Ramus contrá, ut quamlibet artem esse vult, non argutiarū genere spinosam, aut anili subtilitate ridiculam, sed rerum perspicuitate, & veritatis accuratione illustrem: sic quasi res Athenis in Areopago ageretur, renovavit in artium explicatione Atheniensium praeconum vocem illam pulcherrimam: Quis accusare vult? Quis ex Atheniensibus suo quisque loco sententiam [Page] vult dicere? Iubet igitur diligentius inquiri de veritate, de rerum explicatarum cognatione, de prudente conjunctione aequalium, de legitimo jure dispositionis. Quare cum in Peripateticorum dialectica ea labes sit, ea veró in Rami Logicis accuratio, equidem Peripateticorum reprehensione non valde perturbor. Quód siquis sit, qui Logicam non improbet, reprehendat tamē, quód de ea tant opere certetur; putet id de Logica arte dictum esse, quod Trojanorū proceres apud Homerum, Helenae pulchritudinē admirati, tacité alii aliis dixerunt: Nō esse scilicet Trojanis & Graecis vitio vertendum, quód & tam diu, & tam acre bellum gesserint propter tam divinam, & deabus similem virgunculā. Patet etiam Dialecticā esse quasi Eidotheam Menelai, aut vittam Leucotheae, quā Homerus Vlissi traditam esse fingit, ut se obiectis difficultatibus ac periculis explicaret. Sed haec tu (praestantissime SIDNEIE) tenes optimé: nec eges admonitione mea. Vtcun (que) veró de Logicis istis agatur, si id áte impetravero, ut me ex eorum numero esse statuas, qui te quadam admiratione virtutum tuarum studiosissimé observant, magnum quiddam & egregium me assecutum putabo. Lincol. 4. Febr.
P. RAMI DIALECTICAE LIBER PRIMVS DE INVENTIONE, G. TEMPELLI SCHOlijs illustratus.
CAP. 1. Quid Dialectica.
DIalectica est ars bene disserendi, eodem (que) sensu Logica dicta est. Illae duae voces, Dialectica & Logica, significatione non distinguuntur: sed eandem vim & sententiam subjectam habent. Siquidem utraque generalis est, notatque communem rationis instituendae facultatem. Dialectica dicitur ars, quia praecepta Catholica tradit ad legem elegantissimi ordinis disposita & humanae vitae utilia. Vides enim in Logicis comprehendi multiplices & inveniendi & judicandi argumenti praeceptiones, eas (que) catholicas, id est, perpetuó veras, Logici artificij proprias, é rerum aequalium conjunctione reciprocas. Deinde non alias cum alijs perturbato ordine confusas, sed ad methodi elegantiam revocatas. Postremó nō ad inanem subtilitatis ostentationem confictas, sed descriptas ad utilitatem humanae uitae. Dialectica igitur [Page 2] est ars. Sed cujus tandem rei ars erit? quid illud est, quod Logicae disciplinae praeceptis comprehenditur? id facilè intelligemus, si praeceptorum originem tenuerimus. Nam é quarum rerum observatione & inductione praecepta oriuntur: easdem interpretantur & explicant. Vt praecepta grammaticae syntaxeos de vocum convenientia & rectione ideo loquuntur, quia nata sunt & ex animadversa vocum convenientia, qua partim casu, genere, numero; partim numero ac persona conveniunt: & ex observata earum rectione, qua aliae ab alijs certo flexionis fine reguntur. E cujus igitur rei observatione Logicae artis praecepta fluxerunt? certé ex observatione naturalis rationis, comprehensae quidem & expressae cúm aliorum in repub. praestantium hominum dictis & scriptis, tum poetarum, oratorum, philosophorum, theologorum sententiis ac commē tationibus. Hi enim omnes naturali & divinitus tributa ratione usi sunt, id est, rei causas & effecta exposuerunt: quid rebus subjiciatur & adjungatur notaverunt: quemadmodum res aliae ab aliis dissentirent, animadverterunt: interdum res varias varié inter se compararunt: nonnūquam ab eodem principio deducta nomina, attamen diversis distincta finibus considerarunt: quaesiverunt etiam de nominum origine: rei naturam é causis caeterisve argumentis declararunt, eandemque pro facultate ingenii sui in partes quasdam secuerunt: ac, cúm opus esset, adhibuerunt ad rem confirmandam testimonia. Postquam istis tot modis nativae inventionis vim expresserunt, retulerunt sese ad res disponendas & pro facultate naturalis ingenii judicandas. Hinc est quód rem sententiis simplicibus aut compositis [Page 3] affirmando aut negando enuntiarunt ad illustrationem veritatis. Si quid veró obscuri in rebus esset, id alterius rei quasi lumine adhibito depulerunt, diligentissimé interim attendentes quemadmodum aliud ex alio sequeretur. Quae autem confusa inter se & perturbata sunt, ea ad ordinem redigere studuerunt. Atque hae illae actiones sunt nativae rationis, rationis inquam hominum animis vel ab ipso ortu impressae divinitús.: quas poetae, oratores, philosophi, politici, theologi dictis aut scriptis expresserunt, quotiescunque sumpserunt sibi aliquid, de quo commentarentur, & dissererent. Has naturalis rationis singulas actiones homines eruditi observaverunt: notaverunt etiam & quemadmodum fierent, & cujus generis unaquaeque esset, & quot numero existerent. Vnde factum est, ut hujusmodi antegressa observatione de istius humanae mentis actionibus, quas exposui, monita quaedam conscriberent traderentque viam imitandi illas actiones & artificiosé exprimendi, quas alii solo naturae ductu effecerunt. Manaverunt igitur é nativae rationis observatione Logici artificii praecepta. Quaerisne jam cujus rei artem Dialectica exponat & profiteatur? Vides eam é nativae rationis observatis actionibus fluxisse. Ac proinde non struendarum vocum, non exornandae orationis é tropis ac figuris, non adhibendae numerationis, non conficiendae mensurae disciplinam, sed formandae atque instituendae rationis artem explicat & profitetur.
Quod si Dialectica sit ars nativae rationis bene & & via quadam instituendae: omnia Dialecticae praecepta ad bene differendum referentur. Nam quod nativae rationis facultate efficitur, ad id ars Logica [Page 4] tota referetur: id solum intuebitur: id illi finis erit. At actiones illae inveniendi ac judicandi argumenti, quas singillatim persecutus sum, naturae rationis viribus efficiuntur. Itaque universa Logicae disciplinae praecepta ad actiones cogitandi & disponendi argumenti, id est, ad bene disserendum perpetuó & solummodo referentur. Quid enim aliud est bene disserere, quám & invenire causas, effecta, subjecta, adjuncta, aliaque argumenta, & eadem inventa ad judicandum conjungere, id est, axiomate enuntiare, syllogismo disponere, methodo collocare. Ita (que) bene disserere est sinis Dialecticae: non ad quem aliquae tantum in arte praeceptiones, sed ad quem integra ars & singula artis praecepta referuntur: vt is finis est constructi aedificii, quem non modó atriolum, sed omnes aedificii partes intuētur. Sed quomodo ad hunc Dialecticae finem pervenitur? Equidem exercitatione praeceptorum, id est, é Logicae praeceptionis ductu & inventione argumentorum & inventorum dispositione: adeo ut qui omnia Logicae inventionis consilia singillatim excusserit, & universa judicii praecepta ad usum traduxerit, is Logicae artis finem assecutus sit. Non est igitur putandum artificiosae rationis finem in fortuito eventu esse positum: sed ita esse comparatum, ut quot sunt in Logica arte praecepta, tot sint veluti gradus, quibus ad ipsum pervenitur. Qui ad Romani Capitolii fastigium volebat ascendere, is anté intermedios gradus percurrebat, quám ad summum veniebat. Sic qui ad Logicae summum finem aspirare vult, illi per singula praecepta quasi gradatim decurrendum est. Quo cursu confecto, Dialecticae finem consecutus est.
De subjecto artis Logicae.
Vides jam Dialecticam esse artem bene differendi, id est, praeceptionem viamque tradere, bene inveniendi argumenta, & bene judicandi. Sed in quibus rebus disputandis & tractandis praecepta Dialecticae exercentur? Equidem jam expo [...]. Nonne inventionis praecepto inveniuntur argumenta, & judicii regulis argumenta inventa disponuntur? Argumentum igitur illud est, quod Logicae disciplinae praeceptis subjicitur ad differēdum & explicandum. Argumenti nomine res universas complector, sive reipsa existant, sive cogitatione singantur: sive pro babiles, sive necessariae sint. Omnium rerum causae, effecta, subiecta, adjuncta disquiri possunt: quinetiam rerum á rebus dissensio indicari, & aliarum cum aliis institui comparatio. idem de caeteris argumentis dictum esto. Quaecunque veró cogitari inveniriue possunt, ea similiter possunt & enuntiato disponi, & concludi syllogismo, si dubia suerint; & methodo collocari, si confusa. Est hercle nativae rationis, quam hominum animis inseuit Deus, de rebus universis disserere, quae in rerum natura sunt: immo & de fictis: quia res fictae causas habent, sed fictas: habent etiam fictas actiones, adjuncta, subjecta: fictam dissensionem & comparationem. At ratio artificiosa, quam Dialecticam vsurpamus, est expressa quaedam nativae rationis imago: ideóque quae res nativae rationis lumine intelligi & cognosci possunt, eaedem artificiosae rationis facultate disputari, id est, inveniri ac judicari possunt.
Verumenimvero volunt Peripatetici nonnulli Dialecticam esse artem probabiliter disserendi. Illa [Page 6] particula probabiliter, aut rationem praeceptorum attingit, quorum ductu disseritur, aut res subjectas notat, in quibus praecepta Dialecticae exercentur. Quòd si de praeceptis intelligatur, & judicetur Dialecticam praeceptis duntaxat probabilibus uti in disserendo, illico apparet singulare sophisma. Nam omnia Dialecticae praecepta sunt, & esse debent, perpetuae ac necessariae veritatis; secus falsitas in artem admittetur. quae veró sunt contingentia & probabilia duntaxat, eorum natura ita comparata est, ut hodie vera, cras falsa esse possint: & parte una veritatem, parte alia falsitatem complectatur. qui itaque Dialecticam probabilibus theorematis informatā esse aiunt, eaque ab homine Logico ad res explicandas adhiberi, ij & elegantissimae arti labem inurunt, & suam inscitiam vehementer produnt.
Sin vero id illa in definitione significetur, Dialecticam esse artem de rebus solummodo probabilibus disserendi, equidem privatur Dialectica patrimonij sui amplissimis partibus. nam facultate naturalis rationis, cujus imaginem refert Dialectica, possunt res universae, tam necessariae, quám probabiles, tam fictae, quám re ipsa existentes intelligi, & disputari, & explicari. quid igitur impedit, cur non facultate artis Dialecticae, in qua omnes vires humanae rationis velut in imagine depinguntur, possint omnia, quaecunque sunt sive probabilia, sive necessaria, sive vera, sive ficta, tractari & declarari? Complectitur sine dubio ars Logica facultatem ad res universas disserendas communiter attinentem, ac proinde Dialecticam ad tractationem rerum probabilium alligare, perinde est ac si quis facultatem Arithmeticae, qua omnia poterunt numerari, [Page 7] ad res duntaxat maritimas numerandas astringeret.
Quinetiam si probabiliter disserere sit idem, quod probabili ratione aliquid concludere, ut multi existimant, profectó definitur Dialectica, per unicum in Dialectica membrum. Ex omnibus Dialecticae partibus solus syllogismus aliquid concludit, idque non semper probabili ratione, sed saepe necessaria, saepe etiam sophistica: Immo conclusio deducta ex antecedente semper est necessaria.
Praeterea si ita definiatur Dialectica, ut sit ars judicandae probabilitatis, illud toti Dialecticae tribuitur, quod unicae in Dialectica particulae convenit. Nam judicium probabilitatis efficitur praeceptis enuntiati: nihil inventio de judicanda probabilitate, nihil syllogismus, nihil methodus tradit. quin & illa Dialicticae definitio, quam adhibet M. Cicero, gravi sophismate offendit. Dialectica (inquit) est ars disceptandae veritatis & falsitatis. Cicero universam Dialecticae essentiam & facultatem non est ista definitione complexus. Nam quorsum sunt praecepta inventionis descripta? quorsum praecepta syllogismi? quorsum praecepta Methodi? Inventio regulam inveniendi argumenti, syllogismus rationem judicandae consequentiae, Methodus viam constituendi ordinis interpretatur & explicat: Nullum in illis praeceptum est de judicio veritatis & falsitatis: solum Axioma de judicanda veritate ac falsitate praecepta instituit. Erravit igitur in definienda Dialectica M. Cicero: nam quod in unicam Dialecticae particulam cadit, id toti Dialecticae minimé attribuendum est. Specialia cum generalibus lex [...] conjungi non patitur, ne crimen falsitatis [Page 8] ex ista conjunctione consequatur. At M. Cicero in in sua Dialecticae definitione speciale conjungit cū generali. Nam voce Dialecticae comprehenditur communis quaedam vis, ac facultas ad res varias generatim diffusa: judicium autem veri & falsi est quiddam speciale ac proprium Axiomatis unde falsissimū esse sequitur dicere totam Dialecticā ad judicium veritatis & falsitatis esse descriptam. Irriserit eum M. Cicero siquis Romanae urbis Capitolium per unicam Capitolii trabem aut columnam definiret, Sibilis explodendum diceret cum, qui platanum Licinìi Crassi per unicum surculum definit. Quare & Cicero, & caeteri qui Ciceroni in definienda Dialectica sententiam suam ascripserunt, neutiquam illi quidem audiendi sunt. Nam Dialecticae definitio ita est informāda, ut non partem aliquam Dialecticae tantummodo interpretetur, sed omnem illius vim, & omnem essentiam, & facultatem accuraté comprehendat.
Distinctio illa artis & scientiae, qua dicitur Dialecticam esse artem respectu rerum probabilium, de quibus disserit, esse veró scientiam respectu praeceptorum suorum, quae necessaria sunt, futilis nimium & ridicula est. Nam artis cujuslibet praecepta, & sunt omnia necessariae veritatis; & exerceri possunt tam in rebus necessariis, quám in probabilibus. Nullum omnino discrimen est artis & scientiae, sed eadem est utriusque vocabuli vis ac significatio.
Porro Rhetoricae & Dialecticae differentia illa, quam caeteri Dialectici mirificé amplectuntur, olet illa quidem scholastici ingenii subtilitatem, veritatem legitimi usus non sapit. Dialectica (inquit) similitudinem pugni refert digitis in unum compressis: [Page 9] Rhetorica palmam imitatur diductis iisdem & explicatis. Nam illa rationem differendi concisam, & contractam sequitur: haec rem omnem splendidiús & uberiús persequitur. Atqui veró hic de hominibus, qui istas artes adhibent, aliquid dicitur: de ipsis artibus omnino nihil. Qui in scholis olim de posita thesi disserebant, ii rem omnem brevibus argumentorum punctis concluserunt. at qui in foro perorabant, illi praesentem controversiam oratione luculenta & fusa uberrimé disceptarunt. utri (que) praeceptis Dialecticae utebantur. sed illi concisim valde & breviter, hii veró fusé admodum & copiosé. Nulla enim copiosé & uberiús explicata oratio haberi in foro potest absque argumentorum inventione, & absque dispositione eorundem in Axiomate. Immo multa in forensibus orationibus concluduntur syllogismo: omnia fere methodo & ordine digeruntur. Quód si igitur in omni oratione, quae amplificationum elegantijs est refertissima, adhibeatur Dialectica in argumentis Ad propositam controuersiam disceptandam excogitandis, in iisdem Axiomate disponendis, in quaestione per tertium argumentum concludenda ad leges syllogismi, in Methodo rerum tractandarum concinnanda: quae est ista tam egregia inscitia, dicere artem Dialecticam esse ad concisas, & decurtatas rerum disputationes alligatam, solam veró Rhetoricam omnia vberiús, & fusiús explicare? Dicant Ciceronem cúm peroraret in foro copiosissimé, nullius acumen argumenti adhibuisse, nihil Axiomate simplici & composito affirmasse aut negasse, nullam sententiam generaliter aut specialiter concepisse, nihil syllogismo per argumentorum momenta confirmasse: dicant eum omnia [Page 10] perturbato, & praepostero ordine confudisse. dicant (inquam) Ciceronem solam Rhetoricam in tropis & figuris & pronuntiatione ad causam probandam attulisse, & omnia absque re & ratione confecisse: annon ipsis M. Cicero crimen gravissimi delirii intentabit? An non convincat se nihil amplificasse magnificentius, nihil pauló vberiús pertractasse absque argumento Logicae inventionis & subsidio judicii? Docebit eos siscire malint, quám nescire, magnam in Rhetoricis troporum & figurarum luminibus, magnam in concinnitate numeri, magnam in actionis dignitate vim inesse ad delectandum & permovendum: at majorem tamen inesse in grauissimarum rationum pondere, & in excellenti prudentia accuratissimi judicii. immo acerrimé contendet nihil é Rhetorica desumi ad docendum auditores, sed omnem rei docendae, & explicandae rationem in argumentis, & argumentorum dispositorum judicio sitam esse. Qua [...] oratio in foro habita uberrimé & copiosissimé non magis ad Rhetoricam, quám ad Dialecticam dicetur pertinere. Exornatio duntaxat verboru [...] per tropos & figuras, & numeri eleganter demensi suavi [...]atem: deinde orationis sic exornatae pronuntiatio: haec (inquam) duo tantummodo sunt artis Rhetoricae. atqui veró explicatio propositae controversiae per causas, effecta, subjecta, adjuncta, dissentanea, comparata, & caetera hujusmodi, sive ista argumenta Enuntiato duntaxat conjungantur, sive etiam Syllogismo disponantur, sive denique ad elegantem ordinem redigantur: quicquid (inquam) hoc modo explicatur, & tractatur, id fit facultate ac beneficio Dialecticae. Dialectica idcirco tam laté patet, quám Rhetorica, immó multó latiús: nam potest [Page 11] oratio institui purissimis verbis, & abs (que) Rhetorica: at nulla oratio explicari conficique potest absque argumentis, eisdemque inter se dispositis. Immó exerceri potest Dialectica cogitatione & mente, cū nihil aut dictionis puritate castū, aut verborum ornatu splendidū sermone & lingua eloquintur. Quocirca quae olim distinctio ipsorum hominū extitit in schola aut foro disserentium, ea ad ipsas artes ineptissimé transfertur: Distinctio ista tam ridicula ab otiosis in schola hominibus conficta eam multorum animis opinionem insevit, ut putent omnem Dialecticae utilitatem scholasticis altercationibus contineri: verumenimveró non est illa scholarum terminis circumscripta, sed in omni loco per omnem vitam fusa uberrimé: non ideó nata est ut in umbra, & in Philosophorum libellis delitescat, sed ut in solem & lucem educatur. Est Dialectica in principum curia magistra consiliorum & prudentiae: est in judicum subselliis administra ferendae sententiae: est in campo & acie princeps stratagematum & cogitationum: Immo sive priuatim quicquam commentemur, sive publicé cum aliis conferamus, singularis Dialecticae usus elucescit.
CAP. II. De partibus Dialecticae, deque argumenti generibus.
DIalecticae duae sunt partes, Invētio & Iudicium. Quot sunt actiones humanae mentis in utendo ratione, tot partes Dialecticae artis sunt: at humana mens in ratio [...]inando duobus solummodo muneribus fungitur: etenim vel rebus inveniendis vel jisdem recte judicandis studet. Percurre omnes ora [...]ores, & poetas, historicos omnes legendo perlustra, [Page 12] singulos philosophos diligenter evolue, immo omnes omnium bene disserentium sermones attende: statim deprehendes nihil in illis contineti, quod non rationem subeat vel inventi argumenti vel judicati. singula igitur mentis sensa, singula consilia & cogitationes, singuli discursus aut ad inventionem aut ad judicium sunt referendi. Nam quod ad memoriam attinet, est illa quidem quasi umbra judicii, & ex codem oritur. Cúm itaque naturalis rationis munera duo tantummodo de genere sint: partes artificiosae rationis, id est, artis Logicae duas dūtaxat esse necesse est. Quod si quid sit in Logica, quod neque ad inventionem referatur, nec ad judicium, illud è Dialectica amandandum est.
Inventio est pars Dialecticae de inveniendis argumentis. Id est, Inventio est illa Dialecticae pars, quae tradit praecepta inveniendi causas, effecta, subjecta, adjuncta & caetera argumenta.
Argumentum est quod ad aliquid arguendum affectum est. Argumētum definitur facultate quadam ad rem explicandam idonea & accommodata. Siquidem inest in quolibet argumento ea vis, qua aptum efficitur ad alterius argumenti illustrationem & confirmationem. sic causa apta est & accommodata ad declarandum & arguendum effectum: sic in genere inest quaedam (vt ita dicam) aptitudo ad naturam speciei demonstrandam & probandam. Idem de caeteris argumentis sentiendum est. Istiusmodi veró facultas, per quam argumenta ad rem explicandam apta sunt, existit é relatione sive affectione & respectu quodam unius argumēti ad alterum. Nam quodlibet argumentum habet affectionem & relationem ad aliud. Sic causae intercedit relatio quaedam cum [Page 13] effecto: inest in subjecto mutua affectio ad Adjunctum: genus habet mutuam relationem cum specie: & definitio cum definito. Eadem ratio est caeterorum argumentorum. Argumentum itaque ex ista unius ad alterum relatione idoneum existit ad rem illam declarandam & demonstrandam, cum qua per mutuam affectionem conjungitur. In quo notandum est, illa duntaxat argumenta vicissim alia ab aliis explicari & argui, inter quae istiusmodi affectio & relatio existit. Hinc est quód Integrum solummodo arguatur á membris: & definitum duntaxat explicetur á definitione: & diffentaneum, tantummodo illustretur á dissentaneo: & á comparato demonstretur comparatum: quia nempe integram habet relationem & affectionem solummodo ad Membra: & quia universa definiti relatio est ad definitionem solam: dissentanei ad dissentaneum: Comparati ad comparatum. Quae autem argumenta habeant istam inter se affectionem & respectum, é definitione singulorum colligitur. Quodlibet enim argumentum definitur per illud, quocum illi mutua intercedit relatio: vt Causa per effectum definitur, & effectum similiter per Causam. Ne illud quidem praetereundum est, nomen & naturam argumenti permutati pro dispari ratione suae affectionis. Homo ad res diversas collatus diversam relationem & affectionem habet. Et si illius effecta consideres, Homo erit causa: si adjuncta spectes, erit subjectum: si definitionem, erit definitum. Videtis iam quam vim & sententiam definitio argumenti complectatur: Argumentum videlicet esse id, quod é sua ad alterum relatione aptum est ad rem arguendam, id est, judicandam, explicandam, illustrandam, probandam. [Page 14] Huc illa addenda sunt, nimirum argumenta esse res ipsas, sensa animi, & notiones mente consignatas: nam Dialectica est tota animi & interioris rationis, non linguae & externi sermonis: deinde haec ipsa argumenta in inventione considerari, prout alia ab aliis sejuncta & separata, non quemadmodum inter se conjunguntur. Nam inventio muneri suo fecit satis, si argumenta invenerit & nudé exhibuerit: praeceptis judicicii docemur quomodo argumenta inventa jam & separatim posita sint in unam sentē tentiam conjungenda & illiganda.
Argumentum est artificiale aut inartificiale. Artificiale est, quod ex sese arguit. Facultas argumentorum in re arguenda & explicanda non est ejusdem rationis. Nam eorum plurima habent ingenitam in seipsis & nativam arguendi facultatem: ut sané omnia, praeter unicum testimonii argumentum. Etenim testimonium non habet vim rei explicandae in seipso positam & innatam, sed eandem aliunde, nempe ab artificialibus mutuatur & assumit.
Artificiale est primum, vel ortum de primo. Primum, quod est suae originis. Omnia argumenta non subeunt eandē originis rationē. Nam alia sunt veluti principia, & á seipsis oriuntur: ut, causae, effecta, subjecta, adjū cta, dissentanea, cōparata: horum enim natura & explicatio ab ipsis dependet, non autem aliunde deducitur. Alia veró argumenta sunt, quae ab istis primis ortum suum sortiuntur: ut Conjugata, Notatio, Integrum & membrum, Genus, species, Desinitio, &c. Horum enim natura & explicatio é primis argumentis deriuatur. Genus & definitio oriuntur é causis, species ex effectis, notatio interdum ex dissentaneis: ac proinde intelligi nequit quae sit natura [Page 15] generis, speciei, definitionis, notationis, quam vim & affectionem habeant in arguendo, nisi prius explicetur & intelligatur quid sit Causa, effectum, Dissentaneum. Eam igitur ob causam prima dicuntur esse suae originis, quia eorum consideratio prima est, & quia principium continent illius naturae & affectionis, quae in reliquis argumentis inest.
Primum est simplex vel comparatum. Simplex, quod simpliciter & absoluté consideratur. Argumenta vel simpliciter & absque comparatione considerantur: vel alia cum aliis conferuntur. Cicero disputat: in hac sententia duo sunt argumenta, sed simpliciter, id est, absque comparatione considerata: non enim Cicero comparatur cum disputatione, nec disputatio cum Cicerone: utrumque ideo est simplex argumentum. At si ita dicam: Cicero est praestantior Lentulo: hic Cicero comparatur cum Lentulo: ac proinde in hoc enuntiato Cicero & Lentulus erunt argumenta comparata.
Simplex est Consentaneum vel Dissentaneum. Consentaneum, quod consentit cum re quam arguit. Quicquid sine comparatione simpliciter consideratur, id vel consentit cum alio, vel ab alio dissentit. Quaecunque res aliquam habent inter se consensionem, eae omnes dici debent argumenta consentanea. Socrates & Doctus interse consentiunt: sunt itaque consentanea argumenta. Socrates & Arbor inter se dissentiunt & repugnant: sunt igitur dissentanea.
Consentaneum est vel absoluté, vel modo quodam: absoluté consentanea argumenta sunt causa & effectum. Rerum consensio non est par & aequalis: sed aliae arctiore ratione consentiunt: aliae leuiore, & quodammodo. Res illae, inter quas est arctissima & veluti essentialis [Page 16] consensio, dicuntur argumenta absoluté consentanea: suntque duplicia, Causa & effectum.
CAP. III. De efficiente procreante & conseruante.
CAusa est, cujus vires est. Causa est argumentum absoluté consentaneum, cujus vi effectum existit. Haec causae definitio generalis est, & naturam unicuique causae communem designat. Nam illa particula, cujus vi, notat causam á qua, ex qua, per quam, propter quam effectum producitur. Res in definitione ista generatim pro cujuslibet causae effecto sumitur. Quanta sit hujus argumenti praestantia inde colligitur, quód Causae sint quasi fontes universae cognitionis & scientiae. Causis enim compertis & accuraté intellectis, res ipsa intelligitur: ut qui hominis causas animo & intellectu comprehensas cognitasque tenet, is integram hominis naturam callet & intelligit.
Causa est efficiens & materia, aut forma & finis. Duo sunt Causarum genera, sed ea hercule nominibus carentia: ita (que) generis loco binae species ponuntur. Primum genus complectitur efficientem & materiam: secundum comprehendit formam & finem. Nulla fingi causa potest, quae non sub istam partitionem cadat: estque vel efficiens, vel materia, vel forma, vel finis.
Efficiens est causa, a quares est. Efficiens dicitur causa, quia efficientis vi effectum existit. Illa particula á qua propriam efficientis naturam attingit, & efficientem á caeteris causis distinguit. Nam ut ab efficiente effectum producatur, id efficienti germanū propriumque est. sic ab architecto existit domus: ab [Page 17] Apelle depingitur imago. erit igitur architectus efficiens domus: & Apelles efficiens imaginis.
Efficientis nulla adhuc vera genera observata sunt: sed effecti producendi dispares modi sunt deprehensi: non enim omnes efficientes eadem via & ratione: sed aliae hac, aliae illa in efficiendo utuntur. Immo dispar efficiendi modus in unam & eandem efficientem cadit.
- 1. Efficiens alia
-
- Procreat
- Tuetur & cō servat
- Amor ab otio pro creatur. Pictura á pictore generatur. Dido fingit Caucasū esse procreantem causam Aeneae: & Hyrcanas tygres esse Aeneae conservā tes causas.
Hîc observandum est procreationem & generationem non aliquarum rerum propriam, sed universarum communem esse. Nam quám laté patet efficiens tam laté patet causa generans sive procreans. Res igitur veré existentes veram sortiuntur procreationem, sive naturalem sive artificiosam intelligas nihil interest. Res fictae, cúm é fictis constent causis, fictam habebunt procreationem.
CAP. IIII. De efficiente sola & cum aliis.
- 2. Efficiens efficit vel
- Sola, Cum aliis
- Quae cum aliis efficit, ea vel
- Princeps est
- Adjuvans & ministra est
- Quae cum aliis efficit, ea vel
CAP. V. De efficiente per se & per accidens.
|
|
|
EFficiens per se est, quae sua facultate efficit. Id est, quae propriam & sibi insitam habet effecti producendi facultatem. At quae res hanc efficiendi vim in seipsis positam complectuntur, illae vel impetu naturae suae, vel consilio efficiunt. Arbor sua natura producit fructum: ignis vi naturae suae calefacit. At veró cū quis deliberata mēte & cogitata ratione aliquod effectum producit, tum is dicetur Efficiens consilio.
Efficiens per accidens est, quae externa facultate efficit: Id est, quae effectum producit non per facultatem in ipsa sitam; sed per facultatem extrinsicus advenientem & alienam.
Efficiens per accidens efficit vel necesitate, vel fortuna. Efficiens necessitate est, cúm efficiens vi cogitur ad producendum effectum. Sic qui vi impellitur ad pugnam, is efficit necessitate, & aduersante voluntate.
Fortuna est Causa per accidens, cúm aliquid praeter efficientis scopum accidit. Illud effectū attribuitur fortunae, quod accidit praeter efficientis propositum: adeo ut fortuna in causis retineatur pro latente & ignota causa.
CAP. VI. De Materia.
MAteria est causa, ex qua res est. Quicquid ita natura cōparatum est, ut ex eo res alia confletur [Page 19] & constet, id materia dicitur. Est vero rerū omnium communis. Rerum, quae revera existunt, veré existēs materia est: rerum fictarum ficta est materia. Immo singulae qualitates & res corporis expertes habent materiam. Est itaque aliqua materia frigoris, caloris, prudentiae, temperantiae, fortitudinis. Sic artes habent suam materiam in praeceptis sitam. Intelligendum est materiam inesse in re constituta, & esse partem substantiae. Sic corporea moles est pars humanae substantiae.
CAP. VII. De forma.
FOrma est causa, per quam res est id quod est. Per formam igitur res quaelibet perfectionem & absolutionem suae naturae obtinet. Etsi enim rei alicujus materia ita ab efficiente subigatur & praeparetur ut apta sit ad suscipiendam formam, tamen res ipsa non anté perfectam & integram habet substantiam, quám forma materiae accesserit: quia nimirum forma in rebus constituendis est princeps pars substātie. Hinc est quód quae libet res sit id quod est per formam. Sic Homo est homo per animam rationalem, id est, formam suam: Homo non est homo per materiam ex qua constat: tum enim bellua esset homo: ut pote quae eandem cum homine materiam obtineat. Quare cúm natura & substantia cujuslibet rei é duabus causis constituta sit, materia nempe & forma: equidem forma ita absolvit rei substantiam perficitque, ut res tum demum esse sive existere dicatur, cúm formam adepta sit. Cúm autem forma unicuique rei id tribuat, ut reipsa existat: profectó formae munus est rem constitutam á caeteris distinguere. Sic forma trianguli [Page 20] & id triangulo tribuit ut sit, & eandem á caeteris rebus distinguit. Sic per animam rationalem homo & id habet ut sit homo, & id similiter ut ab universis differat. Quinetiam forma ita ab efficiente ingeneratur effecto formato, ut forma & effectum formatum simul tempore existant. Quod de efficiente & materia monuimus, idem de forma monendum est: esse cam scilicet ad res universas sive veras sive fictas, sive corporeas sive incorporeas communiter attinentem.
CAP. VIII. De Fine.
FInis est causa, cujus gratia res est. Ac proinde propter quam causam res constituuntur, & ad quam referuntur, ea dicetur finis. Homo creatus est propter gloriam Dei: Dei itaque gloria est finis homini propositus. Bellum geritur ut vivatur in pace: pax ergo est finis belli. Quám laté patent caeterae causae, tam laté patet finis.
CAP. IX. De effectis.
EFfectum est quod é causis existit. Effectum est id quod vi causarum producitur. Sic causae domum produxerunt: causae statuam procrearunt: ergo & domus est effectum, & etiam statua effectum. Romulus Romam condidit: Cicero rempub. conservavit: Scipio Carthaginem evertit. Roma igitur est effectum Romuli: conservatio reip. effectum Ciceronis: Carthaginis eversio effectum Scipionis. Denique quicquid vel á causa, vel ex causa, vel per causam, vel propter causam constituitur: id dicetur effectum. Effectum etsi nomine & voce videatur [Page 21] efficienti duntaxat respondere: tamen sensu & significatione generatim sumitur non solúm pro effecto efficientis, sed etiam pro effecto materiae, aeffecto formae, effecto finis. Illud hoc in loco animadvertendum est, motum in effectis censeri, & idem esse movere ac moveri, quod efficere & effici. Motus igitur nihil aliud est quám illa causarum operatio sive effectio, per quam res aliqua producitur & efficitur. Sic cúm architectus elaborat in aedificando: cúm calor ignis agit in astantem hominem: cúm pictor imaginem delineat: cum Geometra triangulos describit: illa ipsa architecti elaboratio, est motio per quam domus efficitur: illa caloris actio est motio caloris qua calefacit: illa pictoris delineatio, est pictoris motio qua depingitur imago: illa triangulorum descriptio, est Geometrae motio cujus vi producit triangulos. Motio igitur nihil aliud est quā actio sive effectio, per quam res efficitur. Vbicun (que) veró sint causae, ibi actionem sive effectionem existere necesse est. Agunt enim causae & efficiunt. Atqui veró motus nihil aliud est quám actio sive effectio. Quarum igitur rerum sunt causae, earum erit motio. At causae sunt ad res omnes, quae illae cun (que) fuerint, communiter diffusae: unde & motio cadit in res universas, corporeas & incorporeas, veré existentes & fictas. Quid, generatio & corruptio annon sunt omnium rerum communes? Res tum demum generata esse & procreata dicitur, cúm efficiens formam materiae ingenerat ad aliquem finem. Sic in hominis generatione forma conjungitur materiae ab efficiente ad finem, cúm anima rationalis humano corpori infunditur á Deo ad illius gloriam. Sic ars generatur, cúm artifex praeceptis lucem methodi adhibet [Page 22] ad utilitatem humanae vitae. Sic victus apud Aristotelem procreatur, cúm mens humana virectae rationis mediocritatē affectibus ingenerat. Sic Venus apud poetas orta est, cúm ab efficiente ad spumam maris instructam vita & sensibus excellentissima forma accessisset. Sic Pegasi extitit generatio, cúm materiae Pegasi formam efficiens apposuisset. Quare cúm generatio nihil aliud sit, quám conjunctio formae cum materia ab efficiente ad finem instituta: profectó ad quarum rerum constitutionem hae causae concurrunt, in eas sané omnes cadit generatio. At res omnes causarum vi existunt: generatio igitur est rerum omnium communis. Quineriam idcirco ad res singulas corruptio generatim attinebit. Nam res corrumpi dicitur, cúm forma á materia divellitur: adeo ut quod vi generationis in unum coaluerit, id corruptione distrahatur & dissipetur. De augmentatione, alteratione, loci mutatione aliquid subjicere necesse non est: cúm haec sub generatione comprehendantur. Est enim augmentatio novae quantitatis generatio: alteratio est novae qualitatis generatio: progressio est novi loci generatio. Quocirca illud teneatur primó, generalem motus disciplinam esse artis Logicae: deinde motum esse in effectis numerandum, sive generationem intelligas, sive corruptionem, sive aliam quamcunque motionē. Immo non solúm mouentis cujuslibe [...] actio & motio, sed res motu facta aut corrupta sub ratione effectorum comprehenditur.
|
ex his maximā partem laudes & vituperationes. |
CAP. X. De subiectie
ARgumentum modo quodam consentaneum surcedit, ut subjectum & adjunctum. Subjectum & Adjunctum sunt argumenta modo quodam consentanea: quia consentiunt illa quidem, sed leviore ratione.
Subjectum est, cui aliquid adjungitur. Subjectum híc non sumitur pro corporea substantia suis vicibus cō sistente, sed generatim pro re omni é causis constituta, dummodo aliquid sibi adjunctum habeat. Definitur ut videtis subjectum relatione illa quam habet ad adjunctum. Siquidem natura subjecti in eo posita est, ut rem sibi habeat adjunctam. Menti doctrina, sapientia, justitia, temperantia adjunguntur. Mens igitur est subjectum doctrinae, sapientiae, justiciae, temperantiae. Corpus est subiectum sanitatis & pulchritudinis: quia sanitas & pulchritudo corpori adjunguntur. Fortitudini gloria comes est & adjungitur: ac proinde fortitudo est subjectum gloriae. Pegasus est subjectum celeritatis: quia celeritas Pegaso adjungitur. Quare id omne est subjectum, quod vel animo intelligi, vel sensu percipi, vel cogitatione fingi potest, ut aliud [...] adjungatur.
Locus est in Subjectis. Locus est spatium rei locatea. Spatium illud in quo res locata inest, dicitur locus. Spatium illud quod á longitudine, latitudine, profunditate corporis occupatur & repletur, est locus corporis. Singulae qualitates resque incorporeae alicui subjecto loco adjunguntur. Res fictae fictum habent locum. Locus igitur non est rerum physicarum & corporearum proprius, sed universarum sive entium sive non entium communis. Nihil enim est, [Page 24] quod non sit alicubi: quod si sit alicubi, in loco esse necesse est.
CAP. XI. De adjuncto.
ADjunctum est, cui aliquid subjicitur. Haec est igitur Adjuncti natura, ut aliquid sibi subjectum habeat cui adjungatur. Animae adjunguntur virtus & doctrina. Terrae adjunguntur arbores: coelo stellae: aquae pisces. ergo virtus & doctrina sunt adjuncta Animae: arbores adjuncta terrae: stellae adjuncta coeli: pisces adjuncta aquae. Denique quicquid ulli subjecto extrinsecus accidit, adjunctum ejus est. In quo illud animadvertendum est, adjuncta non constituere essentiam subjecti, sed ad subjectum accedere postquam subjectum est é suis causis constitutum. Vt Locus est in subjectis: sic Tempus est in adjunctis. Tempus est Duratio rerum praeterita, praesens, & futura. Res universae habent quandam durationem sibi adjunctam: eaque vel jam praeteriit, vel praesens est, [...]el aliquando futura est. Ac proinde cúm duratio rebus omnibus conveniat: equidem Tempus, cujus natura quadam duratione comprehenditur, erit entium & non entium commune. Ad hunc Adjunctorum locum referuntur qualitates. Qualitates aliae propriae sunt, aliae communes. Propriae qualitates sunt, quae omni solique subjecto semper conveniunt: ut facultas ridendi convenit & omni homini, & soli homini, & semper. Communes qualitates dicuntur illae, quae non sunt hoc modo propriae, ut ars aedificandi: haec nec omni homini, nec semper convenit. Scientia picturae formandae in solum hominem cadit, sed nec in omnem nec semper.
RECAPITVLATIO.
ATque haec de Argumentis consentaneis dicta sunto: é quorum explicatione & doctrina illud clarissimé demonstrari potest, quemadmodum res aliae cum aliis consentiant, & quot modis dicantur unae & eaedem. Nam rerum sive consensio, sive unitas, sive identitas, sive quo alio vocetur nomine, est ex istis simplicibus & primis argumentis repetenda & aestimanda. Ecquid enim ex dissentaneis perquirenda est? ecquid eruenda é comparatis? at in illis dissensio spectatur: in his comparata affectio expenditur: in neutris consensio sive identitas. Ecquid igitur ex his, quae dicuntur orta, est deducenda? At orta sequuntur naturam primorum ex quibus oriuntur. Cur ergo non potius rerum consensionem é primis derivamus, quám in ortis consectamur? cur non relictis rivulis ad ipsos fontes decurrimus? cur non eandem é simplicibus argumentis potius explicamus, quám é multis simul conjunctis interpretamur? At prima argumenta sunt quasi fontes: orta de primis, velut rivuli: prima sunt admodum simplicia: multa veró eorum, quae é primis oriuntur, habent temperatam é pluribus naturam. Verumenimvero quot modis dicuntur res inter se consentire, sive unae & eaedem esse?
[...]es dicuntur unae & eaedem duobus modis: Sunt enim vel | 1. Absoluté unae & eaedem. |
2. Modo quodam unae & eaedem. |
Quae absoluté unae & eaedem sunt, illae unae & eaedem sunt vel | 1. Causa. |
2. Effecto. |
Res illae dicuntur causa consentire, quae habent eandem causam: at sola effecta habere possunt eandem causam: ac proinde sola effecta dicuntur esse una & eadem causa. Sed [Page 26] ecce cum quadruplices sint causae, profectó res dicentur unae & eaedem causis, quadrupliciter:
- Erunt enim vnae & eaedem vel
-
- 1. Efficiente.
- 2. Materia.
- 3. Forma.
- 4. Fine.
Efficiente causa consentiunt illa effecta, quae ab eadem efficiente producuntur: u [...] defensio Ligarii, & defensio Murenae ab eadem Cicerone instituta est. Duo plurave vasula ab eodem conflata figulo, dici possunt unum & idem efficiente.
Materia conveniunt effecta, quae constant ex eadem materia. Vt plures statuae, quae ex eodem marmore effinguntur, conveniunt materia.
Forma dicuntur res eaedem & unae, quae obtinent eandem formam: ut pocula Menalcae apud Virgilium Alcimidon confinxit ad eandem similemque formam.
Fine conveniunt effecta quae referuntur ad eundem finem. praecepta inventionis & judicii ad eundem sinem spectant, nempe actionē bene disserendi. Conveniunt igitur fine.
Vt effecta sola dicuntur causis convenire: sic solae causae effectis conveniunt, quae scilicet producunt idem effectum. Cicero & Flaccus isto effecto conveniunt, nimirum quód uterque in dissipandis Catilinae consiliis versatus sit. Imperator & milites, cúm hostem expugnant, dicuntur uni & iidem effecto. Nam idem effectum, videlicet hostium expugnatio, ab utrisque producitur. At (que) haec de illa absoluta consensione in causis & effectis.
Consensio illa, quae levior existit & quodam modo, ea bipartita est. Siquidem res dicuntur quodam modo unae & eaedem: |
|
Subjecto illa adjuncta conveniunt, quae eidem subjecto [Page 27] adjunguntur: ut Iulii Caesaris mente insidebant fortitudo, liberalitas, & literarum cognitio: ideo (que) forttiudo, liberalitas, & literarum cognitio possunt dici eadem subjecto. Sanitas & pulchritudo, cum in eodem subjecto insunt, conveniunt subjecto.
Adjuncto illa subjecta dicuntur una & eadem, quae habent idem adjunctum: ut imagines eodem colore depictae, dicuntur consentire adjuncto: quia idem color illis adjungitur. Socrates & Plato, si eadem virtute ornentur, conveniunt adjuncto.
- Videtis idcirco res posse vnas & easdē dici duobus modis
-
-
1. Absoluté
- Causa.
- Effecto.
-
2. Quodam modo
- Subjecto.
- Adjuncto.
-
1. Absoluté
CAP. XII. De Diversis.
DIssentaneum est, quod à re dissentit, quam arguit. ut illud argumentum dicitur consentaneum, quod habet quandam cōsensionem cum re illa quam explicat & illustrat: sic dissentaneum id erit quod dissentit ab eo argumento, ad cujus explicationem & illustrationem adhibetur. sic aegritudo & sanitas sunt argumenta Dissentanea: quia aegritudo dissentit á sanitate. sic visus & caecitas sunt dissētanea: quia sunt res plurimum inter se dissidentes. Notandum est illam Dissentanei definitionem esse omnium Dissentaneorum communem. Complectitur scilicet omnem dissensionis rationem, sive illa levior fuerit, sive acrior & vehementior.
Dissentanca sunt aequé manifesta: alterū (que) ab altero aequaliter arguitur: tametsi sua: Dissensione clarius eiucescūs. Dissentanea habent naturā aeque claram & illustrē: [Page 28] non enim alterum altero notius est & manifestius. Ac proinde propter aequalem in singulis naturae lucem, & similem notitiae claritatem, habent parem in arguendo vim. Et diversa alia ab aliis, & opposita alia ab aliis aequaliter explicantur & arguuntur. At in argumentis consentaneis secus est. Nam causa est argumentum sua natura notius & illustrius effecto: unde majorem facultatem habet rei explicandae, quám effectum. Effectum arguit causam suam, sed non ita excellenti ratione quám ipsum arguitur á causa. Subjectum, quia est clarius & manifestius adjuncto, ideo naturam sui adjuncti magis arguit, quám potest ipsum ab adjuncto illustrari. In dissentaneis ita comparatum est ut propter parem in singulis notitiam par sit in singulis arguendi facultas. Dissentanea si inter se conserantur, eorum dissensio magis elucebit. sic si conferatur cum nigredine albedo, utrius (que) natura clarior & illustrior apparebit.
Dissentanea sunt Diversa vel Opposita. Dissentanea propter inaequalem dissensionis suae rationē tribuū tur in Diversa & Opposita. Nam rerum dissentio vel levior est ut in Diversis, vel gravior ut in Oppositis.
Diversa sunt Dissentanea, quae sola ratione dissentiunt. Diversa sunt Dissentanea, quia unum diversorum dissentit ab altero. Sed Diversa dissentiunt sola ratione, id est, levi quodam modo. Nam cúm res natura consentientes, quaeque possunt eodem tempore eidem attribui, cúm inquam hujusmodi res ita in oratione tractantur & explicantur, vt aliae ab aliis dissentientes & distinctae efficiantur: tum certé dicuntur sola ratione dissentire. Rationis itaque dissentionem parit illa rerum tractatio, quae res inter se aliquas leviter secernit & distinguit: adeo ut in [Page 29] diversis rerum ipsarum distinctio, non aliqua conclusio quaeratur.
Factum Ligarii non erat scelus, sed error. Vlysses formosus non erat, sed facundus. Vides hîc errorem á scelere, facundum á formoso distingui: id est, Ligariani facti naturam, & quandam Vlyssis qualitatem é diversis illustrati, ne quis paulo imperitior res distinctas confunderet.
Non hoc, sed illud; Quanquam, tamen | sunt notae, quibus diversa saepenumero tractantur. |
Ediversis plerunque unum affirmatur, alterum negatur: quandoque utrunque videtur affirmari.
CAP. XIII. De Disparatis.
OPpositae sunt Dissentanea quae & ratione & re dissentiunt. Opposita igitur duplicem complectuntur dissentioné, aliam rationis, aliam rei & naturae. Nam unius oppositi natura ita dissentit á natura alterius, ut opposita non possint eidem attribui secundum idem, ad idem, & eodem tempore. At diversa possunt in eandem rem cadere eodem tempore. Tria igitur sunt, quibus oppositorum propria affectio & natura declaratur.
- Etenim nō possunt opposita eidē attribui.
-
- 1. Secundum eandem partem. ut Alcibiades nequit albus & ater esse eadem corporis parte.
- 2. Respectu ejusdem; ut Philippus nequit esse & pater & filius ejusdē Alexādri. sic Cambises nō potest dici pater & filius respectu ejusdē Cyri.
- 3. Eodem tempore. sic Socrates non potest esse eodem tempore & sanus & aeger.
[Page 30]At veró opposita possunt eidem attribui secundum partes diversas: ut Thersites potest esse albus manu, ater pede. Possunt eidem convenire, si diversa ratio habeatur: ut Philippus pater est, respectu Alexandri: at filius dici potest, ratione habita ad Amyntam. Sic Piso diversis temporibus esse potest aeger & sanus.
Ex oppositorum altero affirmato negatur alterū. ut paries est niger: non est igitur albus: quia nigredo affirmatur de pariete, ideo negatur albedo.
Opposita sunt Disparata aut contraria. Oppositorum dissensio vel est aequaliter dispertita pluribus, vel duobus conclusa & definita. illa disparatorum est: quia eorum dissensio est inter res multas, ea (que) certé ad singula divisa aequaliter. Haec veró contrariorum est: omnis enim contrariorum Oppositio est ad res solummodo duas revocata. Praeterea disparatorum Oppositio est remissior, cōtrariorum acrior & vehementior. Nam ut fontis alicujus aqua, si unius rivuli finibus circumscripta fluat, majore impetu feretur: sin est pluribus diducta rivulis & in varios sinus distracta, fluet illa quidem, sed magis quám antea leniter & remisse: sic hercle in oppositis fit: eorum dissensio eo attenuata magis est & illisa, quo ad plures dispersa fuerit & transmissa, quod evenit in disparatis: [...] autem major atque ardentior, si tota dissensionis vis ab uno ad unū derivata intra duos veluti terminos constiterit; quod fit in contrariis.
Disparata sunt opposita, quorum uniom multis pariter opponitur. Oppositio igitur disparatorum est inter res multas, eaque ad singulas aequali ratione diffunditur. sic lapis est disparatum arbori, homini, tabulae, libro.
|
Et hisce omnibus pari opponitur ratione, id est, non magis huic, quám illi. |
Sic infinitae res, quae nulla certa dissensionis lege opponúntur, possunt aliae cum aliis esse disparatae.
CAP. XIIII. De Relatis.
CContraria sunt opposita, quorum unum uni tantúm opponitur. Dicuntur opposita, quia & ratione & re dissentiunt: nec possunt eidem attribui secundum idem, &c. Sed Contrariorum oppositio ad res duas restringitur. sic frigus, ut est contrarium, calori duntaxat opponitur. sic albedo nigredini solummodo contraria est: at albedo est disparata pluribus coloribus, flavo, viridi, & rubro. sic pater, ut contrarium est, ita duntaxat filio opponitur. Quare omnis contrarietas est unius tantunamodo ad unum.
Contraria sunt affirmantia, vel negantia. Nam omnia contraria vel vocibus affirmatis exprimuntur, ut bellum & pax, Dominus & servus: vel sic efferuntur, ut eorum unum affirmet, alterum negationem comprehendat, ut sapiens, non sapiens: caecitas, & visus.
Contraria affirmantia sunt contraria, quorum utrunque affirmat. ut, discere & docere sunt contraria affirmā tia: quia utrunque effertur voce affirmante.
|
Relata. |
Adversa. |
Relata sunt contraria affirmantia, quorū alterū constat é [Page 32] mutua alterius affectione. Relata sunt contraria, quia relatorum unum uni duntaxat opponitur: deinde sunt affirmantia, quia utrunque voce affirmata exprimitur: ut pater est nota affirmans, & filius similiter affirmat. Postremó relata sunt hujusmodi contraria, inter quae est mutua quaedam essentiae constitutio: sic pater constituit essentiam filii, & filius vicissim constituit essentiam patris. Essentia sive substantia Relatorum nihil aliud est quám mutua naturae affectio quae uni relatorum intercedit cum altero. Quia veró universa Relatorum natura sita est in mutua illa unius ad alterum affectione, idcirco per eam Relata definiuntur. Nam quaelibet definitio interpretatur rei naturam. At Relatorum natura sub mutua illa unius ad alterum relatione comprehenditur. Atque hinc est quód Relata sint natura simul. Nam quî potest alterum altero prius esse, cúm ita mutuae sibi causae sint ut alterum alterius essentiam eodem temporis puncto constituat? Caetera dissentanea sunt aequé nota, & aequalem habent rei arguendae vim: attamen quod ad ortum attinet essentiae, non sunt natura simul, sed alterum altero prius vel posterius esse potest. At in relatis non solúm est aequalis notitia, & par arguendi facultas, sed etiam reciproca essentiae constitutio eodem tempote. Quinetiam propter illam mutuam unius ad alterum relati affectionem, ex qua relata mutuas esse causas dicimus suae ipsorum existentiae, qui unum relatorum perfecté intelligit, ei alterum statim compertum, & intellectu comprehensum erit. Vt qui norit quid sit pater, is callet illico quid sit filius: utpote cúm relata, relatis sint definienda & explicanda. Explicata igitur [Page 33] patris relatione ad filium continuó elucet relatio filii ad patrem: at ista natura unius ad alterum relatione intellecta, universa relatorum natura intelligitur: quia ista relatio nihil aliud est quám ipsa relatorum scientia.
|
Arguitur & explicatur. |
Relata tum demum arguunt alterum alteri esse mutuam constitutae essentiae causam, cúm vel diversis subjectis, vel eidem subjecto dispari ratione tribuuntur. ut, Philippus est pater Alexandri, Alexander ergo filius Philippi. Aeneas est pater Ascanii, at Aeneas est filius Anchisae. Vides patrem attribui Philippo, filium Alexandro, duo nempe relata diversis subjectis. Vides item patrem & filium attribui Aeneae, sed diversa ratione.
At veró relatorum oppositio elucet, & explicatur, cúm eidem subjecto relata tribuuntur respectu ejusdem; ita ut ex affirmatione alterius negetur alterum. ut Cicero est dominus Tyronis, & servus ejusdem Tyronis: hîc duo relata, Dominus nempe & Servus, Ciceroni tribuuntur habito respectu ejusdem Tyronis: unde fit, ut si affirmetur Ciceronem esse Dominum Tyronis, illico negetur Ciceronem esse servum Tyronis. Amyntas est pater Philippi: ergo Amyntas non est filius Philippi. Hîc pater & filius sunt veré contraria, quia eidem subjecto, scilicet Amyntae, ita tribuuntur, ut ex altero affirmato negetur alterum.
Notanda igitur in relatis distinctio duplicis affectionis. Alia enim est consentanea affectio, qua [Page 34] mutuae causae arguuntur: alia vero dissentanea, qua contrarietas explicatur.
Atque hîc illud animadvertendum est, Relata á frequentiore usu nomen esse adepta suum. Nam mutua relationis causa multó saepius indicatur, quàm contrariae dissensionis ratio demonstratur.
CAP. XV. De Adversis.
ADversa sunt affirmantia contraria, quae inter se velus é regione perpetuó adversantur. Istam definitionem notato Relatorum & adversorum discrimine illustrabimus. In adversis est dissensio perpetua & continuata: nunquam enim inter se amicé conferuntur: at in relatis est dissensio, minimé illa quidem perpetua, sed interrupta nōnunquā, velut cum mutuae causae arguuntur. In adversis est pugna plané directa, & quasi é regione sive ex adverso instituta: In relatis pugna est obliqua magis, & inflexa transversim. In adversis non est mutua essentiae constitutio, sed alterum ab altero infestissima semper directione sejungitur. At Relatorum unum alteri causa est, cur existat. Ex hisce quae sit propositae definitionis sententia satis elucescit. Adversa etenim sunt hujusmodi contraria, quae pugnam habent & sine intermissione perennem, & instructam velut é regione, non autem obliqué & transversim. Hîc notandum est & substantiam substantiae adversam esse posse, & quantitatem quantitati esse contrariam.
CAP. XVI. De Contradicentibus.
COntraria negantia sunt, quorum alterum ait, alterum negat idem. E contrariis negantibus alterum exprimitur voce affirmata, alterum negata. ut virtus, non virtus. Caecitas & visus. virtus est vox affirmans, non virtus, per negationem effertur. Visus exprimitur nota affirmata: caecitas comprehendit & notat negationem quādam visus. Illud proinde in contrariis negātibus primó teneatur, eorum unum esse affirmatum, alterum vero negatum. Deinde vidēdum est, ut una eadem (que) res & affirmetur & negetur. Homo, non homo: hic homo & affirmatur & negatur. Lapis, nō arbor: hîc aliud affirmatur, negatur aliud: non itaque sunt Contraria Negantia. Nam in contrariis negantibus instituitur affirmatio & negatio ejusdem rei.
- Negatia contraria sunt vel
-
- Contradicentia.
- Privantia.
Facta est illa Negantium Cōtrariorū partitio pro ratione negationis. Etenim negatio vel absoluta est, & rebus singulis generatim conveniēs, ut in contradicentibus: vel specialis, & certae alicujus rei propria, ut in Privantibus.
Cōtradicentia sunt contraria negantia, quorū alterū negat ubi (que) Negare ubi (que), nihil aliud est quā dici sive enuntiari de re qualibet. Cū igitur é contradicentibus unum sit affirmatum, alterum negatū: istud negatum potest rei cuilibet attribui. justus, non justus: just [...]m esse de homine tantū dicitur: at, non justum esse dici potest de rebus universis: ut, hic lapis est non justus: arbor est non justa: bellua est non justa: & sic in caeteris, Negatio idcirco in contradicentibus non ad certum [Page 36] subjectum astringitur, sed rei cuilibet potest generatim attribui.
CAP. XVII. De Privantibus.
PRivantia sunt contraria negantia, quorum alterum negat in eo duntaxat subjecto, in quo affirmatum suapte natura inest. E privantibus ergo, quia sunt contraria negantia, alterum est affirmatum, alterum vero negatum: ut visus, & caecitas. Visus affirmat, caecitas negat visum. Sed caecitas negat visum non in subjecto quolibet, sed in eo duntaxat, in quo visus per naturam inest. At visus duntaxat in animali per naturam inest: igitur caecitas soli animali attribuitur. Non potest dici, lapidem esse caecum: quia visus natura non inest lapidi. Dici nequit de igne, ignem obiisse mortem: quia igni natura non tribuit vitam. In Privantibus idcirco est specialis quaedam, & certae rei negatio: adeo ut negatum illi duntaxat subjecto tribuatur cui affirmatum suapte natura conuenit. Hîc affirmatum dicitur habitus: negatum appellatur privatio.
Vt é consentaneis intelligitur, quemadmodum res inter se consentiant: sic universa dissentionis ratio aestimanda est é dissentaneis. Nam singulae res, quaecunque illae tandem fuerint si dissideant aliae ab aliis, vel sola ratione & leviter dissentiunt, appellanturque diversa: vel reipsa & acriter opponuntur, dicunturque opposita. si fuerint opposita, erunt disparata aut contraria: si contraria, erunt affirmantia vel negantia. si affirmantia, relata, vel adversa: si negantia, contradicentia aut privantia.
CAP. XVIII. De Paribus.
HActenus de argumentis simplicibus strictim disseruimus: quae idcirco sic appellantur, quód absoluté absque ulla omnino comparatione considerentur.
- Argumenta prima sunt
-
- Simplicia
- Cōsentanea
- Absoluté
- Causa
- Efficiens.
- Materia.
- Forma.
- Finis.
- Effectum.
- Causa
- Modo quodā
- Subjectū.
- Adjuncta.
- Absoluté
- Dissentanea
- Diversa.
- Opposita.
- Disparata
- Cō traria
- Affir.
- Relata.
- Adversa.
- Negā tia
- Cōtradicētia
- Privā tia.
- Affir.
- Cōsentanea
- Comparata.
- Simplicia
De comparatis.
Comparata sunt argumenta prima, quae inter se comparantur. Comparata appellantur argumenta prima, quia ipsorum explicatio & natura á nullo superiore depēdet. Sed sunt hujusmodi prima, quorum alia cum aliis cōparantur. Socrates & Plato, si alter cū altero comparetur, dicentur argumenta comparata. Comparatio in res universas cadit, sive veré existentes [...]ive fictas: sive corporeas sive incorporeas.
- Quatuor sunt comparatorū affectiones, il laeque omnium comparatorū communes,
-
- 1. Quód quibusdam notis breviter persaepe indicantur: aliquando autem partibus plenius distinguuntur.
- 2. Quód tota propositio sit unū tantummodo argumentum: & tota similiter redditio.
- 3. Quod ficta comparata verorum argumentorum vim obtineant.
- 4. Quod comparata vi comparationis sint aequae nota.
Primae affectionis explicatio.
- Comparata tractari possunt ratione duplici: etenim quaelibet comparatio sic instituitur ut sit vel
-
- Cōtracta breuissimé, & per aliquam notam indicata.
- Explicata fusius, & constans é duobus partibus.
Illa contracta velut in unam vocem comparatio potest hoc exemplo illustrari: Crassus est par Antonio dicendi facultate. Vides in isto exemplo Crassum cum Antonio comparati. At illa comparatio [Page 39] non est duabus partibus distincta, sed per certam notam breviter indicata. Nota vero est vocabulum, Par: quo vocabulo brevissimé indicatur aliquam subesse comparationem. Quaecunque igitur comparatio non est in duas partes diducta, sed per aliquam comprehensa strictim & designata, ea dicitur contracta comparatio.
|
dicitur, |
Propositio est prima comparationis pars, quae ad explicādam & arguendam redditionem adhibetur.
Redditio est secunda comparations pars quae á propositione aguitur & demonstratur.
- Exemplum plenae & explicatae comparationis hujusmodi est.
-
- Quot conchae sunt in littore. Popos.
- Tot adversis premitur Ovidius. Reddit.
Vides illam comparationem, in qua res adversae Ovidii conferuntur cum conchis in littore, esse plenam & constare duabus partibus, quarum prior dicitur propositio & secum vim affert arguendi: altera redditio, utpote quae arguatur. Demonstratur enim adversa Ovidii esse numero plurima, eó quód comparētur cum numero concharum in mari. Quaecunque ita (que) comparatio est in duas partes divisa, propositionem videlicet & redditionem, ea appellatur plena sive explicata comparatio.
Secundae affectionis explicatio.
In plenis cōparationibus propositio, etsi sit integra & perfecta fententia cú per se cōsideratur, tamē pro [Page 40] unico duntaxat argumento ponitur: sic & redditio vim unius solummodo argumenti obtinet, tametsi integrum enuntiatum fuerit. Vt in hoc exemplo patet: ut carmen auditorem demulcet, sic sopor fessum. Propositio hujus comparationis est integra sē tentia: Carmen auditorem demulcet: & potest hercle in duo argumenta resolvi, efficientem nempe & effectum: nam carmen est efficiens, demulcere auditorem est effectum. verumenimvero etsi propositio ista sit integra sententia, possitque in duo argumenta dissolui: tamen pro uno tantúm argumento ponitur ducto á similibus. Sic redditio hujus comparationis est integrum enuntiatum, constatque é duobus argumentis: nam sopor est efficiens, demulcere fessum est effectum soporis: veruntamen loco unius argumenti sumitur á similibus ducti.
Tertiae affectionis explicatio.
Ficta comparata arguere possunt & explicare, Nō solúm rem fictam, sed etiam veram & reipsa existentem. Chremes Terentianus ficto argumento suadet, ne Clinias amicā tam sumptuosam duceret: inquiens; [si Satrapes amaret hanc, non posset sumptus hos perferre: multó minus potest eos sufferre Clinias.] Hîc probatur Cliniam nō posse sumptus illos amicae suae perferre: argumētum, cujus vi res proposita explicatur, comparatum est, id (que) cogitatione fictum. Fingitur enim illam amari á satrapa, nec posse eum sumptus tam magnificos perferre. veruntamen hoc fictum comparatum obtinet vim argumenti verissimi. Nam verissimū est Cliniam tātis sumptibus perferendis imparem esse, si Satrapes, qui Cliniam opibus & dignitate superat, eos sustinere nequeat. At (que) [Page 41] hoc est singulare comparatorum privilegium. Nam caetera argumēta ficta arguunt res fictas, non veras: ut fictae causae arguunt ficta solummodo effecta: & ficta effecta explicant fictas tantúm causas. Vera effecta non possunt argui á fictis causis, sed duntaxat á veris: nec verae causae á fictis effectis. eadem ratio est caetcrorū. Atqui hercle á fictis comparatis non solū ficta sed etiam vera comparata arguuntur. At (que) hoc fit ratione & vi comparationis, non autem rerum ipsarum.
Quartae affectionis explicatio.
Comparata vi comparationis suae sunt aequé nota: quamvis alterum altero sit alicui clarius & illustrius. Dissentanea fuerunt aeque manifesta: sed dissentaneorum aequalis notitia existit é rerum ipsarum natura. At vero intelligendum est hanc aequalem comparatorum lucem & notitiae claritatem existere é vi institutae comparationis, non autem oriri é rebus ipsis in comparādo positis. Nam aliud est res in comparando sita: aliud rei comparatio. Comparatio igitur rerum aliarum cum aliis aequalem in comparatis notitiam gignit. E comparatis alterum altero potest alicui notius esse & illustrius. Vt comparatum ex agris traductum alicui in agris habitanti notius & clarius erit co, quod é mari assumitur. Sic Phormioni qui nunquam aciem & hostem aspexerit, comparatum á bellicis ductum rebus non ita illustre & notum existit ac illud, quod é philosophicis subselliis trahitur, in quibus multum versatus est. Quod igitur de comparato alicui notiore dicitur, id non imminuit aequalem notitiam é ratione comparationis ortam, sed notat inscitiam comparantis.
[Page 42]Comparata non arguuntur á simplicibus: sed comparata á comparatis explicantur.
- Comparatio alia est
-
- Quantitatis.
-
Qualitatis.
- Nam res universae inter se collatae, vel in quantitate sua, vel in qualitate aliqua comparantur.
Quantitas est qua res comparatae dicuntur quantae. Quae cun (que) igitur res possunt dici quantae, id est, vel pares & aequales inter se, vel majores, vel minores: earum omnium est aliqua quantitas. Hinc est quod quantitas in res universas cadat, tam fictas quám Veras, tam incorporeas quám corporeas. Omnes qualitates, omnia accidentia, omnia mente comprehensa habere possunt quantitatem quantitatem dico non illam rerum naturalium, quae in magnitudine & numero sita est, sed hanc Logicam, qua res aliquae dici possunt vel aequales inter se & pares, vel inaequales & impares, id est, majores vel minores.
- Quantitas est
-
- Parium.
- vel
-
Imparium.
- Quae enim res quantitatem habent, earum quantitas vel par est alteri, vel impar: adeo ut haec partitio omnem quantitatem complectatur.
Paria sunt, quorum eadem & una est quantitas. Ac proinde quaecunque habent aequalem & eandem quantitatem, ea dicuntur paria. Quantitas Romae si nec major sit, nec minor quantitate Carthaginis, sed eidem par & aequalis, Roma & Carthago erunt [Page 43] argumenta paria. Prudentia Laelii si neque superet prudentiam Scipionis, nec ab eadem superetur, sed utraque sit aequalis: prudentia Laelii, & prudentia Scipionis, sunt argumenta paria.
Par ab altero pari arguitur & explicatur.
Vt caetera omnia comparata, sic Paria duplici ratione tractantur. Nam comparatio parium vel contracta est & per notam brevissimé indicata, vel plena & duabus partibus explicata.
|
Vbicun (que) hasce notas videmus adhiberi, ibi certissimum est breuem illam pariū comparationem adhiberi: & quanquam hae notae una voce singulae continentur, tamen comparationem notant. |
|
Quanquam & absque hisce notis paria interdum suis partibus explicantur. |
CAP. XIX. De Majoribus.
IMparia sunt, quorum quantitas non est una. Cum res aliquae inter se differant quantitate, ita ut haec major sit, illa veró minor, tum eae res dicentur impares. Vt Capitolium Romanum, & aedicula Fabritii non habent unam & parem quantitatem, sed illud majus est, haec minor. Sunt itaque imparia.
[Page 44] Impar est majus aut minus. Quaecunque enim sunt quantitate impari, eorum alia majora sunt, alia minora.
Majus est, cujus quantitas excedit. Vt quantitas Londini excedit quantitatem Cantabrigiae: ideoque si haec duo inter se comparentur, Londinum erit argumentum Majus, Cantabrigia Minus. Majus semper adhibetur ad explicandam rem minorem: & vicissim á Minore arguitur Majus.
- Notae quibus Majorū tractatio deprehenditur hujusmodi sunt:
- Non solúm, sed etiam, plus, quám Malo hoc quám illud, comparatio grammatica.
CAP. XX. De Minoribus.
MInus est, cujus quantitas exceditur. Quicquid ergo minorem habet quantitatem, id respectu Majoris dicetur Minus. Quantitas nequitiae Syllanae exceditur á quantitate vitii Catilinarii: ideoque nequitia Syllae Minus erit, nequitia veró Catilinae Majus.
Notae quibus minorum cō paratio instituitur, hujusmodi sunt: | Non solúm, sed ne: potius hoc quám illud. | Tractantur Minora & Majora saepe absque notis. |
Cum, tum. | ||
Comparatio grammatica. | ||
Negatio Parium. |
CAP. XXI. De Comparatione in Qualitate.
COmparatio in qualitate est, qua res comparatae dicuntur Quales. Res dicūtur Quales propter similitudinem [Page 45] aut dissimilitudinem: adeo ut quaecunque res comparentur in qualitate, eae comparentur in qualitate simili, vel dissimili. Vtque quantitas est rerum omnium communis, sic qualitas in res universas cadit. Nulla enim res est, quae non sit similis alteri, vel dissimilis.
Qualitas est vel Similis, vel Dissimilis. Similia sunt, quorum est eadem qualitas. Quae habent eandem & similem qualitatem, dicuntur similia. Sic Socrates & Plato qualitate consentiunt. Sic Cicero & Demosthenes habebant eandem qualitatem, nempe dicendi facultatem.
Similium comparatio est vel | Brevis & contracta. |
Plena, & constans duabus partibus. |
Contracta similitudo, & quae uno pene verbo concluditur, habet hujusmodi notas, quibus dignoscitur. | Similis, effigies, tanquam. |
More, instar, quasi, sicuti. | |
Haud secus, haud aliter. | |
Non dissimilis, non dispar. |
Plena sive explicata similium comparatio est, quae constat é propositione & redditione: & hujusmodi notis saepe tractatur. | Talis, qualis. |
Vt, sic. | |
Quemadmodum, ita. |
Plena similitudo vel est | Disjuncta. |
Continua. |
Disjuncta similitudo est, quando termini reipsa quatuor distinguuntur: id est, cum duo diversi termini in propositione, & differentes termini in redditione exprimuntur, tum erit Disjuncta similitudo. Exempli gratia: Vt gubernator obruitur tempestate, sic sapiens [Page 46] impetu fortunae. Vides hîc quatuor esse terminos, singulos á singulis reipsa & voce distinctos, duos in propositione, gubernator & tempestas: duos in redditione, Sapiens & impetus fortunae.
Continua similitudo est, quando ut primus terminus est ad secundum, sic secundus est ad tertium. Tres igitur in continua similitudine duntaxat termini sunt, tres inquam reipsa & voce differentes. Quin & secuncundus terminus propositionis semper repetitur in redditione. Vt in hoc exemplo patet: ut leges praesunt magistratibus, sic magistratus praesunt populo. Vides hîc tres tantúm esse terminos, Leges, Magistratus, Populus: & secundus terminus, nempe Magistratus, iteratur in redditione. Atque ut primus terminus se habet ad secundum, sic secundus ad tertium.
CAP. XXII. De Dissimilibus.
DIssimilia sunt comparata, quorum qualitas est diversa. Vt Cicero & Catilina habent diversam qualitatem. Nam Cicero instructus erat sapientia: Catilina praestitit & calliditate & versutia. Cicero sciebat Graecé: Catilina duntaxat Latiné.
- Notae quibus dissimilium cō paratio instituitur, sunt:
-
- Dissimile. Differens. Dispar.
- Aliud. Alterum. Secus.
- Non similis. Non talis. Non idem. Non tanquar [...].
- Multum interest inter Diversa & Dissimilia.
-
- 1. In diversis simplex rerum dissensio spectatur. At in Dissimilibus consideratur nō simplex illa, sed comparata dissensio qualitatum.
- 2. In omni fere dissimilium comparatione termini duobus plures notari possunt: at in Diversis saepissime duarum solummodo rerum est dissensio.
- 3. In Diversis plerunque alterum certa ratione affirmatur, alterū negatur. In dissimilibus neutra eorum negatur, sed qualitatum differentia oftenditur & illustratur.
Hactenus primorum argumentorum explicatio informata est.
|
Haec dicūtur prima, quia & ipsa sunt suae originis, & sunt quasi seminaria ex quibus caetera argumē ta efflorescunt. |
CAP. XXIII. De conjugatis.
ORta sunt perinde ad id quod arguunt, sicut prima unde oriuntur: id est, Quam naturae affectionem & vim habent argumenta prima in arguenda re & explicanda, eandē habent argumenta de primis orta. Causa habet arctissimā cōsensionē cū effecto: habet [Page 48] singularem vim effecti arguendi. Ac proinde ea argumenta quae oriuntur de causis, habent é causis derivatam & affectionem absoluté consentaneam, & singularem in arguendo facultatem. Dissentanea habent dissentientem affectionem, & aequalem in arguendo vim: ideoque argumenta é dissentaneis orta habent dissentientem naturae affectionem, & propter parem in singulis naturae claritatem deductam é dissentaneis, alterum ortorum ab altero aequaliter arguitur. Quae veró é comparatis originem trahunt, ca comparatorum naturam retinent & imitantur. Quocirca si quis intelligere velit quae sit ortorum natura & facultas in arguendo: is naturam primorum & vim in arguendo consideret. Etsi enim orta differunt á primis nomine & via inveniendi argumenti: (alia enim sunt nomina ortorum, alia primorum: deinde aliam regulam inveniendi argumenti complectuntur orta, aliam veró prima) tamen in ortis eadem est natura, eadem vis & affectio arguendi, quae est in illis primis ex quibus orta nascuntur. Hinc est quód orta intelligi & explicari non possint, nisi anté intelligantur & explicentur prima. Distributio oritur é consentaneis argumentis: distributio itaque intelligi nequit, & explicari, nisi antea naturam consentaneorum argumentorum explicatam & intellectu comprehensam habuerimus.
Orta sunt conjugata vel notatio: distributio vel definitio. Duo videntur esse ortorum genera, sed ea hercle nobis obscura.
|
Haec duo é ratione nominis tradunt inveniendi argumenti viam: & ex uno aliquo primo, nō ex pluribꝰ cōjunctis oriūtur |
|
Ista duo in explicatione rerum non autē no minum versantur, & é pluribus primis inter se conjunctis oriūtur: ut distributio é pluribus consentaneis, definitio ex materia & forma oritur. |
Conjugata sunt nomina ab eodem principio varié deducta. Conjugata sunt nomina, id est, rerum symbola & notae, non autem sunt res ipsae per nomina expressae. Nomina ad Logicam pertinent, quatenus facultatem aliquam complectuntur rei arguendae & explicandae. Vt per conjugata potest res aliqua argui & declarari: itaque traditur praeceptum de conjugatis in arte Logica.
Agedum conjugata sunt nomina, sed hujusmodi nomina quae ab eodem fonte & principio derivata diversam habent terminationem: ut ab hac voce, Fortitudo, velut ab aliquo principio deducuntur Fortis & Fortiter: quorum nominum terminatio varia est & dispar.
In conjugatis symbolum est consentaneorum argumentorum. Consentanea argumenta sunt causae, effecta, subjecta, adjuncta. Conjugata ita (que) interdum é causis, [Page 50] saepe ex effectis, nonnunquam é subjectis, frequē ter ex adjunctis oriuntur. Nunquam é dissentaneis aut comparatis ortum fortiuntur.
Nulla libertas restati nullas ergo erit liber. Libertas causa est efficiens: Liber effectum illius causae. In quo illud verum apparet, quod anteá mon [...]mus, cō jugata ex unico duntaxat primo, non é pluribus inter se conjunctis oriri: ut illud conjugatum Libertas oritur ex sola efficiente.
Conjugatum á conjugato arguitur & explicatur. Vt conjugata causa arguit conjugatum effectum: conjugatum adjunctum explicatur á conjugato subjecto. & ut causa est notius ac illustrius argumentum effecto: sic conjugata causa habet clariorem in arguendo vim, quám conjugatum effectum.
CAP. XXIIII. De Notatione.
NOtatio est nominis interpretatio. Interpretationem nominis instituimus, cúm nominis originem explicamus. Res quaelibet olim fuit tali insignita nomine & appellata, quae rei ipsius naturā aliquo modo exprimeret & notaret. Natura rei saepissimé exprimitur per causam aliquam: interdum per effectum: aliquando per subjectum: frequenter per adjuncta: nonnunquam per dissentanea & comparata. Quin & adhuc multae res id nomen retinent, quo ipsarum natura ex quadam parte explicatur aperté, aut certé spissiús adumbratur. Animal rationale idcirco (ut nonnulli arbitrantur) appellatur hoc nomine Homo, quód animal rationale fuisset ex humo coagmentatum. Quód si rationalis creatura dicatur Homo ab humo, illud nomen sortita est, quo ipsius materia declaratur: quia Humus est materia ex qua [Page 51] homo cōstat. Ignis appellatur nomine Foci, ut ignis natura per effectum declaretur. Nam fouere est effectū ignis, ignis ergo dicitur Focus, quia fouet. Deae cuidam apud poetas nomen Carnae est tributum, ut Deae natura é subjecto illo, circa quod versatur, illustretur. Deae numen exercebatur circa cardinem: vnde Dea dicebatur Carna. Sylua adepta est nomē Luci: ut natura syluae per dissentaneum indicaretur: Sylua enim dicitur Lucus, quia minimé lucet. Lucus & non lucere sunt contraria. Quando igitur explicamus, unde nomen traxerit originem suam, utrum ex causa, an ex effecto, subjecto, adjuncto, dissentaneo, cōparato: illa certé explicatio nominis dicitur Notatio: adeó ut notationem instituere nihil aliud sit, quám originem & rationē nominis interpretari ex iis rebus, quae significantur per nomina. Nāsine dubio si nomina sint rebus consideraté & prudenter attributa, notant (ut dixi) vel causam rei, vel effectū, &c. Oritur ita (que) notatio ex omnibus argumētis primis. Notatio arguit nomen notatū: & vicissim á nomine notato illustratur.
CAP. XXV. De Distributione.
DIstributio est, cúm totū in partes distinguitur. Qui humanum corpus distinguit in partes & dissecat, is humani corporis distributionem efficit: Diuisio tabulae alicujus in partes nihil aliud est quám distributio tabulae. Ita (que) rei cujuslibet in partes distinctio dicitur Distributio.
Totum est quod continet partes. Definitio istae convenit cuilibet rei partes aliquas comprehendenti, sive fictae, sive reipsa existenti, sive corporeae sive incorporeae. Sic Solis regia, etsi quiddam sit commentitiū, [Page 52] tamen dicetur Totum, quia varias partes complectitur. Fictum Totum distribuitur in fictas partes. Color, licet existat qualitas, habet tamen partes sub se comprehensas, nempe albedinem, nigredinem: & ideo erit Totum. Dialectica complectitur in sese partes, inventionem scilicet & judicium: erit igitur Dialectica quiddam Totum. Denique quicquid in sese partes continet, id appellabitur Totum,
Pars est quae continetur á toto. Vt Totum illud dicitur, quod comprehendit aliquas partes: sic quod á Toto comprehenditur dicetur pars. Ista partis definitio singularum rerum á Toto comprehensarum communis est.
Vt Totius in partes Distinctio appellatur Distributio: sic Collectio partium ad constituendum Totum dicitur Inductio. Vides Inductionem esse Distributionem oppositam plané & contrariam. Distributio Totum in suas partes dividit: Inductio partes sic ex Toto distinctas & divisas quasi in unum colligit ad Totum denuo constituendum. Quod si igitur distinctio Totius in partes sit argumentum: profectó harum partium sic distinctarum collectio ad Totum denuo reparandum erit similiter argumentum.
Tantó accuratior Distributio erit, quantó major partium fuerit & consensio cum Toto, & Dissensio inter ipsas.
- Distributionis praestantia est é duabus rebus aestimāda.
-
- 1. E partium consensione cum toto.
- 2. E partium dissensione inter ipsas.
|
Distributio illa cujus partes sunt absoluté cum toto consentiē tes, praestat distributioni ex partiꝰ quodam modo cum Toto consentientibus. |
- Partium dissensio spectanda est ex argumentis dissentaneis. Quod si partes aliae ab aliis dissentiant, dissentiunt sine dubio vel
-
- 1. Sola ratione & leviter: eruntque Diversa
- 2. Ratione pariter & re: eruntque Opposita.
- Si partes fuerint inter se opposita argumenta, erunt vel
-
- Disparata.
- Contraria.
Major est dissensio inter contraria, quám inter Disparata. Ac proinde illa Distributio, cujus partes sunt argumenta contraria, antecellit distributioni, cujus partes sunt Disparata. Et quia unum duntaxat uni contrarium est, idcirco distributio constans é partibus contrariis semper existit bimembris.
Etsi partes distributionis inter se collatae sint argumenta dissentanea: tamen distributio oriri dicitur ex argumentis dūtaxat consentaneis. Nam cum Distributio nihil aliud sit quám distinctio totius in partes: Distributio spectanda est é partium relatione ad Totum. Quod si partium affectio ad Totum sit semper consentiens: equidem distributio semper é consentaneis orietur. Partium inter se dissensio ipsam distributionis naturam non attingit: nam distributionis natura non est posita in partibus separatim consideratis, sed in ipsa distinctione partium ex toto. Distributio igitur totius in partes nunquam oritur [Page 54] é dissentaneis: sed dissensio in partes distributas non in distributionem cadit.
|
Totum arguitur á partibus: & partes illustrantur á Toto. |
CAP. XXVI. De Distributione ex causis.
QVia omnis distributio oritur é cōsentaneis dū taxat argumentis, tot erunt genera distributionis quot argumenta consentanea sunt.
- Argumenta Consentanea sunt duplicia
-
- 1. Consentanea absoluté.
- 2. Cōsentanea quodam modo.
- Distributio ita (que) duplex erit: alia
-
- 1. Ex argumentis absoluté consentaneis.
- 2. Ex argumētis quodam modo consentaneis.
|
|
Distributio ex causis est, quando partes sunt causae totius. Potest institui Distributio ex omnibus causis.
|
Est Distributio Philosophiae in Causas efficiē tes. Nam Plato est efficiēs causa Philosophiae: sic & Aristoteles. |
|
In istis distributionib. partes ex Toto distinctae, sunt causae quarū vi totū cōstituitur. Totū igitur hic est effectum suarū partium. |
| |
|
Sed inter oēs distributiones ex causis illa distributio est praestātissim [...], cujus partes cōplectūtur materiā simul & formā Totius. Hujusmodi distributio proprio nomine appellatur distributio integri in mēbra
Integrum est totum cui partes sunt essentiales. Integrū dicitur totum quia continet partes. Sed integrum est ejusmodi totum, cujus essentiam cōstituunt partes. Partes igitur ex integro distinctae comprehendunt & materiam ex qua integrum constat, & formā etiam per quam integrum est id quod est. Dialecticae duae sunt partes, Inventio & judicium. distributio est integri in membra. Nam praecepta inventionis & judicu sūt materia, ex qua Dialectica conflatur & methodica dialecticorū praeceptorum dispositio est forma artis Dialecticae. Vides essentiam integri deductam é partibus: adeo ut integrū sit effectum, partes vero causae illae, ex quib. integri essentia constituitur. probo igitur distributionem ex efficiente: nō reprehēdo distributionē ex fine: laudo distributionē ex sola materia: admitto distributionē ex sola forma: sed illam distributionē longissimé praeferendam esse cō tendo, in qua partes materiam pariter & formā totius complexi universā totius essentiā constituunt.
Membrum est pars integri. Sic inventio est pars essentiam Dialecticae constituens.
[Page 56]Integrum oritur ex effectis: membra é causis, materia nempe & forma.
CAP. XXVII. De Distributione ex effectis, ubi de genere & specie.
DIstributio ex effectis est, quando partes sunt effecta. Homo potest in sua effecta ita distribui.
|
|
Sunt hominis effecta. |
Potest distributio institui ex effectis efficiētis ut in illo exemplo, ex effectis materiae, ex effectis formae, & finis. At inter omnes distributiones ex effectis, illa est accuratissima cujus partes sunt huiusmodi effecta, quae essentiā suam nempe materiam & formā á toto acceperunt. At (que) haec distributio ex effectis appellatur Distributio generis in species. Nā species essentiam suam á genere accipiūt. Genus siquidem complectitur & materiā & formā specierū. Species ita (que) sunt materia simul & formata effecta sui genetis.
Genus est totum partibus essentiale. Genus & integrū in hoc conveniunt, quód utrunque dicatur Totum. Sed integrum est Totum, quod essentiam sumit é membris: Genus vero est Totum, quod essentiā tribuit suis partibus. Essentia Generis posita est in materia & forma. Genus suam & materiam & formam subjectis sibi speciebus communicat. Animal est genus hominis & belluae. videamus utrúm animal suā essentiam homini & belluae aequaliter communicet. Materia animalis est corporea quaedā substātia; forma animalis est facultas vitae & sensus. Illam corporeā substātiam, & facultatē vitae sensus (que) ab animali [Page 57] accipiūt homo & bellua. Nam cum homo habet corpoream substantiā, quae est materia hominis & habet facultatem vivendi ac sentiendi, quae est pars formae humanae: tum etiam bellua sibi ab animali cōmunicatā accepit corporeā essentiam & facultatem vitae sensus (que) Quare quicquid in sese materiā ac formam sic complectitur ut utran (que) partibus sibi subjectis aequaliter cōmunicet, id appellabitur nomine generis. Sic materia & forma hominis aequaliter attinent ad Socratē, Platonē, & Ciceronē. Inest enim in Socrate, Platone, Cicerone substātia corporea, quae est materia hominis: inest etiā in Socrate, Platone, Cicerone facultas vitae, sensus & rationis quae est forma hominis. Quod si igitur homo cōmunicet suā & materiam & formam Socrati, Ciceroni, Platoni: profectó homo erit genus Socratis, Ciceronis, Platonis.
Species est pars generis. Quód si genus ideo dicatur Totum, quia partes sibi subjectas comprehēdit, quae nominantur Species: sine dubio quaelibet species erit pars illius generis á quo cōtinetur. sic homo est pars constituta ex illa essentia, quae inest in animali.
Videtis jam ex quibus primis oriantur Genus & Species. Genus oritur ex materia & forma inter se conjunctis: quia omne genus continet materiam & formā, quarum vi Species cōstituitur. Hinc est, quod genus dicatur praestabile & insigne, quia vim duarum causarū secum affert & declarat. Species oritur ex effectis: nam si Species sit ex illis constituta causis quae genere comprehendūtur: Species erit effectum Generis sui: id (que) materiatum ac formatū effectum.
Genus est generalissinium aut Subalternum. Generalissimū genus dicitur, cui nullum est Genus. ut, argumentū in logica inventione est genus generalissimum: nullum [Page 58] est enim genus superius sub quo argumentum comprehendatur. Res igitur ea, supra quam nullum est genus, appellatur genus generalissimum.
Subalternum genus est, quod genus hujus, species illius est. ut homo est genus Socratis & Platonis, Species veró animalis: est itaque in genere subalterno relatio duplex: relatio ad rem inferiorem, id est, speciem: & relatio ad rem superiorem, id est, genus.
Species est subalterna aut specialissima. Nullum omnino discrimen est inter Speciem, & Subalternum genus: sed eadem est definitio & natura utriusque.
Species specialissima dicitur, quae diuidi nequit in alias species. Species subalterna distribui potest in alias species sibi subjectas: ut, homo dividitur in Socratem, Platonem, &c. At Species specialissima est omnium specierum insima, ita ut res nullas sibi subjectas habeat, in quas dividatur. Sic Plato est Species specialissima, quia sub Platone nullae Species continentur, in quas distribuatur. Potest quis Platonem in caput, brachia, & crura partiri: at caput, brachia & crura sunt membra Platonis, non autem Species.
Genus utrum dividatur in ipsas species, an in specierum formas nihil interest.
Cap. XXVIII. De Distributionibus é subjectis.
ARgumenta quodammodo consentanea sunt duplicia, Subjectum & Adjunctum.
- Ac proinde distributio ex argumētis quodam modo consentaneis est dispartita, alia
-
- E Subjectis.
- Ex Adjunctis.
[Page 59] Distributio ex subjectis est quando partes sunt subjecta. Cum adjunctum aliquod distribuitur in sua subjecta, erit distributio é subjectis.
|
Partes hujus distributionis, scilicet Animus & corpus, subjecta sunt bonorum. |
|
Homo est adjunctū harum regionum: & dividitur in has regiones tanquam in partes subjectas. |
CAP. XXIX. De distributione ex adjunctis.
DIstributio ex adjunctis est, quando partes sunt adjuncta. In superiore proxima distributione partes erant, subjecta, & Totum ipsum erat adjunctum suarum partium. In hac vero distributione ex adjunctis Totum quod dividitur est subjectum, partes ex toto divisae sunt adjuncta. ut,
|
Pulchritudo & deformitas sunt adjuncta hominis. Est igitur distributio ex adjunctis. |
CAP. XXX. De definitione.
DEfinitio est, qua explicatur quid res sit. Definitio quae sit rei cujus (que) natura ex quibusdam argumentis declarat. Sic illud, quo natura arboris declaratur & [Page 60] illustratur, est arboris definitio. Nam definire nihil aliud est quám rei naturam illustrare & explicare.
Definitio est perfecta vel imperfecta. Perfecta Definitio est quae constat ex solis causis essentiam constituentibus: quales causae genere & forma comprehenduntur. Vnaquaeque definitio (ut vides) rei naturam explicat per argumenta. At perfecta definitio non ex quibuslibet argumentis rem definit & illustrat, sed ex illis duntaxat causis, quae essentiam rei constituunt: essentia cujusliber rei ex materia & forma constituitur. Perfecta igitur definitio comprehendit materiam & formam rei definitae. Forma est partim propria rei definitae, partim communis. forma communis & materia rei definitae semper genere comprehenduntur. Genus enim complectitur in sese materiam & formam, quae ad duas vel plures species communiter attinent. Ac proinde quaelibet perfecta definitio constat ex genere & propria rei definitae forma.
CAP. XXXI. De descriptione.
IMperfecta definitio sive Descriptio est, quae rem ex aliis etiam argumentis definit. Definitio perfecta rei naturam duntaxat ex genere & propria forma illustrat: at descriptio declarat rei naturam ex aliis quibuscunque argumentis, nempe ex effectis aut subjectis, aut adjunctis, aut dissentaneis & comparatis. Ac proinde quando rei naturam ex genere duntaxat & forma interpretamur, perfectam definitionem instituimus: quando autem eandem ex [Page 61] aliis praeterea argumentis explicamus descriptione utimur.
CAP. XXXII. De testimonio divino.
ARgumentum inartificiale est quod non sua natura, sed assumpta vi alicujus argumenti artificialis arguit. Habent artificialia argumenta facultatem arguendi in seipsis sitam: at argumentum inartificiale non habet innatam rei arguendae vim, sed eandem á causis, ab effectis, ab adjunctis, & caeteris artificialibus mutuatur & assumit. Nullam igitur fidem habemus inartificiali argumento, nisi secum vim afferat artificialium.
Vnicum est argumentum inartificiale, & dicitur Testimonium.
Testimonium est Divinum vel humanum. Omne testimonium proficiseitur á Deo, vel ab homine.
Divina, Testimonia sunt oracula, auguria, coelestes observationes, sacrae Scripturae.
CAP. XXXIII. De Testimonio humano legis & sententiae.
- Humanum testimonium est.
-
- Commune pluribus rebus.
- Proprium aliquibus.
- Commune testimonium est
-
- Lex
- Scripta.
- Non scripta.
- Illustris sententia.
- Lex
- Illustris sententia est
-
- Proverbium.
- Dictum sapientis.
Propria testimonia sunt, obligationes & pignora, confessio voluntaria & expressa tormentis. Experientia, jusjurandum, sententia rei certae propria.
P. RAMI DIALECTICAE LIBER SECVNDVS DE IUDICIO, G. TEMPELLI SCHOliis illustratus.
CAP. I. Quid judicium.
IUDICIUM est secunda pars Logicae de disponendis argumentis ad bene judicandum. Vt inventio tradit de inveniendis argumentis praecepta, sic judicium praecepta complectitur de illis argumentis inter se conjungendis & disponendis quae inventa sunt. Inventio invenit causas, effecta, subjecta, Adjuncta, dissentanea, comparata, distributionem, genus, speciem, definitionem &c. Iudicium disponit & conjungit causam cum effecto, subjectum cum adjuncto, dissentaneum cum dissentaneo, comparatum cum comparato, integrum cum membris, genus cum specie, definitionem cum definito: &c. Atque haec omnia argumenta inter se disponuntur praeceptis vel enuntiati, vel syllogismi, vel methodi: & ad hunc finem conjunguntur, ut bene judicetur.
|
|
Iudicium & Dispositio habent eandem vim & significationem. Nam utraque vox sumitur pro arte & praeceptis judicandi. Aliquando judicium significat finem illum quem assequimur per praecepta & artem judicandi.
CAP. II. De axiomatis affirmatione ac negatione.
IVdicium est axiomaticum vel Dianoeticum. Vniversa judicii ratio comprehenditur praeceptis vel axiomatis vel dianoiae. Multa praecepta traduntur de axiomate: quae singula ideo descripta sunt, ut rerum veritas judicetur & falsitas. Atque hinc est quod ea pars judicii, quae complectitur praecepta de axiomate ad judicandam veritatem, dicatur judicium axiomaticum. Dianoiae natura syllogysmo & Methodo tota vertitur. Ac proinde pars illa judicii, quae praecepta tradit vel syllogismi ad judicium consequentiae, vel Methodi ad judicium ordinis, dicitur judicium Dianoeticum.
Iudiciū axiomaticū & dianoeticū ut praeceptis, sic subjectis rebus differūt. Res ipsae aliae sunt manifestae per se & illustres, adeo ut earum claritas & notitia non sit aliunde deducenda: aliae incertae, obscurae, & confusae, adeo ut sint per aliud quiddam illustrandae, & clariores reddendae. Praecepta axiomatis exercē tur in rebus illis judicandis, quae sunt ita illustres [Page 65] per se & perspicuae, ut illustratione per aliud facta minimé indigeant. Sic illud axioma, Homo est animal rationale, ita est clarum per se & manifestum ut necesse non habeamus illius veritatem per aliud quippiam illustrare. Homo est arbor: istud enuntiatum est ita manifestae falsitatis, ut opus non sit illam per res alias reddere clariorem. At Dianoiae praecepta exercentur illis in rebus judicandis, quae sunt dubiae, quae obscuriores & confusae. Caesar erat misericors: istud axioma est dubiae veritatis: incertum enim & obscurum est fuerit Caesar misericors necne. Ac proinde illustratio hujus axiomatis est aliis é rebus deducenda. Potest argumentum sumi ex effectis Caesaris, ad illustrandum hujus axiomatis naturam. Caesar tuebatur salutem Marcelli, Ligarij, multorumque civium: ac proinde Caesar fuit misericors. Videmus axioma istud, quod antea dubium extitit & obscurum, factum esse clarum satis & illustre.
Quocirca propter disparem in rebus naturae rationem, in aliis clarā adeo & illustrem, in aliis obscuram & confusā, facultas animae ratiocinātis duplici munere in judicando fungitur. Nam vel rem illico intelligit, cognoscit, eidem assentitur, quia per se manifesta est & perspicua: vel eandem discursu rationis versat & disceptat, cognitionem & illustrationem illius ab aliis deducendo. ut luna per naturam obscura & tenebricosa est, nec videretur, nisi esset solis lumine illustrata, Sic herclé res complurimae intelligentiam nostram laterent, nisi lumen aliquod ab aliis acciperent, quo possint illustrari. In syllogismo dubia & obscura quaestio per tertii argumenti lumen illustris efficitur. In methodo varia [Page 66] axiomata in unum confusa, á dispositione rerum pro illa naturae in singulis claritate lucem elegantissimi ordinis accipiunt.
Axioma est dispositio argumenti cum argumento, qua esse aliquid aut non esse judicatur. Axiomatica dipositio est omnium dispositionum prima. Non potest aliquid syllogismo vel methodo disponi, nisi priús in axiomate fuerit dispositum. Quod attinet ad vocem hanc (Axioma) notat illa quidē hujusmodi dispositionem quae animo & mente interiús efficitur. Possumus sine dubio ut argumenta invenire ac cogitare tametsi ea nunquam sermone & lingua interpretemur, sic etiam argumentum cum argumento disponere cogitatione & mente, tametsi nunquam orationis & linguae beneficio ad istam dispositionem verbis exprimendam utamur. Sic sola mente licet syllogismum texere, & methodo disponere. Nam dialectica est ars rationis & intelligentiae non linguae & externi sermonis: adeo ut qui solus secum commentatur & nunquam eloquitur, is possit ratione uti & artem dialecticam exercere. Ac proinde cum illa vox (Axioma) dispositionem argumenti cum argumento ab animo interiús factam designet: caeterae autem voces (nempe enuntiatum, pronuntiatio, effatum) potiús exteriorem illam dispositionem, quae lingua & caeteris in ore instrumentis efficitur, significatione attingant: vocabulum Axiomatis est caeteris praeferēdū. Nam de nomine Propositionis quid dicam? Prima pars plenae comparationis appellatur propositio: prima pars syllogismi nominatur propositio: quod si etiam dispositio illa, qua unum argumē tum enuntiatur de altero, diceretur propositio, quā ta esset hujus vocis ambiguitas & confusio? Retineatur [Page 67] ergo nomen Axiomatis.
Axioma est dispositio. Dispositio alia est simplex, cū partes axiomatis verbi vinculo continentur: alia composita cúm axiomatis partes coujunctionis vinculo connectuntur. Quaelibet dispositio in hac axiomatis definitione generatim comprehēditur. Axioma, cujus tandem rei dispositio est? profectó axioma argumentum cum argumento disponit: causam cum effecto, subjectum cū adjuncto, comparatū cum cō parato &c. Axioma igitur semper constat ex argumentis inter se dispositis: quorū alterū antecedit, alterum consequitur. unde existit axiomatum partitio in antecedentē partē, & consequentē. ut, Cicero est prudens: Cicero est pars antecedens, prudens pars consequens. Alii appellant, subjectum & praedicatū. Subjectum, est nomen unius in inventione argumēti: & inepté trahitur ad designandā antecedentē axiomatis partem. Praedicatum caeteris dialecticis significat notatque unum aliquod é quinque Praedicabilibus: praeterea quandam prae se fert vocis inelegantiam & pené barbariem, cúm á germana significatione ad hunc usum detorquetur. Quare cúm ejusmodi vocem requiramus, quae & minus barbara sit, & vi sua latiús pateat quám ferunt Praedicabilia: vocem praedicati non admittimus.
Cúm unumquodque axioma é dipositis inter se argumentis confletur: intelligendum est argumentum interdum unica duntaxat voce exprimi, saepe veró plurimarū vocum ambitu comprehendi. Homo est animal: vides utrun (que) argumētū una solúm voce expressū: Plato est singulari quadā virtute praeditus: Antecedēs argumentū hujus enuntiati (nēpe Plato) per unicā vocē, effertur. At consequens argumētum [Page 68] é quatuor constat vocibus, nimirum singulari, quadam, virtute, praeditus. Et tamen hae quatuor voces ad notandam unius simplicis argumenti vim adhibentur. Forma murorum Gallicorum á Caesare descripta multis ac variis vocabulis exprimitur.
Propositio & redditio plenae comparationis, etsi & haec & illa vim unici tantūmodo obtineat argumēti, tamen utraque est separatim integrum axioma. Ac proinde unius argumenti intelligentia saepe uno vocabulo, interdum multarum vocum comprehensione, aliquando etiam integro axiomate exprimitur.
Finis ille, ad quem axiomatica dispositio refertur, est judicium veritatis & falsitatis.
Axioma est affirmatum vel negatum. Affirmatio oritur é comparatione partium in axiomate. Cúm enim consequens cum antecedente quasi amicé componitur, tum existit affirmatio: ut Homo est animal. Consequens (animal) quasi componitur cum antecedente. Negatio oritur é divisione partium in axiomate. Nam cúm ab antecedente consequens dividitur per negandi particulam ac divellitur, fit negatio: ut Homo non est arbor: hîc consequens pars (nempe arbor) sejungitur ac separatur ab antecedē te per vocem illam Nō. Ergo é compositione & divisione partium in axiomate oriuntur affirmatio & negatio.
Affirmatum axioma est, quando vinculum affirmatur. Quodlibet axioma (ut dixi) é dispositis constat argumentis: haec argumenta inter se per aliquod vinculum connectuntur: adeo ut vinculū sit id, per quod argumentum consequens cum antecedente conjū gitur. ut Socrates est doctus: in hoc axiomate verbū (est) vinculū illud existit per quod adjūctū cōjūgitur [Page 69] cum subjecto. Cúm veró sint duo genera axiomatum, duo etiam erunt genera vinculorum. Vinculum quo argumenta simplicis enuntiati continentur, semper est verbum: & verbum vel inter duo argumenta interjicitur, vel locum obtinet ac vim argumenti alterius. Cicero est eloquens: híc vinculum verbi est inter duo argumenta interjectum. Vlysses pugnat: hîc vox illa Pugnat locum obtinet & vinculi, & consequentis argumenti, vinculum veró quo argumenta compositi axiomatis in unum alligantur, est aliqua conjunctio, vel copulativa, vel connexiva, vel discretiva, vel disjunctiva.
Affirmatio axiomatis dependet ex affirmatione vinculi. Nam cúm vinculum affirmatur, axioma dicitur affirmatum. Catilina est improbus: Thersites est pulcher vel deformis. In priore axiomate verbū (est) affirmatur: in posteriore conjunctio (vel.)
Negatum, quando vinculum negatur. Vt Catilina non est improbus: Thersites nō est pulcher vel deformis, & verbū & conjunctio negatur per illam particulam, Non, utrique praepositam.
Ex affirmatione & negatione oritur cōtradictio axiomatum. Contradictio est, quando idem axiomá affirmatur & negatur. Vt, Caesar est clemens, Caesar non est clemens. Vides hîc unum & idem axioma cúm affirmari tum negari. Nam idem consequens, nempe clemens, & affirmatur & negatur de codem Caesare. Differunt inter se contradictio inventionis, & contradictio axiomatis. Contradictio inventionis, cadit in nuda & separata argumenta, tradit (que) praeceptum inveniendi. Contradictio Axiomatis cadit solummodó in integra axiomata, & adhibetur ad judicandam veritatem & falsitatem.
CAP. III. De Vero & Falso.
AXioma est verum aut falsum. Affectio veritatis & falsitatis est propria axiomatis. Nam utraque oritur ex certa quadam argumenti cum argumento dispositione. ut in simplici axiomate si consentaneum cum consentaneo disponatur affirmaté, & dissentaneum cum dissentaneo negaté, ex ista inquam, argumentorū dispositione existit veritas. ut in istis exemplis: Homo constat ex terra. Homo habet animam rationalem. Homo est risibilis. Ignis non est aqua. Arbor non est lapis. Visus non est caecitas. Contrá si consentanea negando, dissentanea affirmando conjungantur, é dispositione tali oritur falsitas. ut haec sunt fa [...]sa axiomata, Homo non habet animam rationalem. Homo non est risibilis. Arbor est lapis. Bellum est pax. Albedo est nigredo. Itaque é certa quadam argumentorum dispositione noscitur affectio veritatis & falsitatis. Quod si id ita sit, argumenta profectó nuda ac separata, & in axiomate minimé adhuc disposita, non possunt appellari vera aut falsa. Nam veritas & falsitas (ut diximus) duntaxat in axioma cadunt, nulli (que) praetereá rei conveniunt: quia dispositio illa argumenti cum argumento, ex qua oriuntur, est prorsus axiomatica.
Vt veritaris & falsitatis affectio est propria axiomatis, sic est omnium axiomatum communis: adeó ut quodlibet axioma sive simplex sive compositum, sit verum vel falsum.
Verum axioma est, quando pronuntiat utî res est. Cúm argumentū de argumento ita enuntiatur quemadmodū utrius (que) natura fert, efficitur verum axioma: ut, Ignis est calidus: Terra non est aqua. In hoc utroque [Page 71] axiomate talis est argumentorum dispositio, qualem corum natura requirit.
Falsum axioma est, quando non pronuntiat utî res est. Cúm ea sit dispositio argumenti cum argumento, quam ferre nequit argumentorum natura, falsum illicó existit axioma. ut, aurum est argentum. Homo est bellua. dispositio in utroque axiomate est repugnans argumentorum naturae: unde sit ut neutrum axioma ita pronuntiet quemadmodum res illa existit quae in axiomate disponitur.
Verum axioma est contingens vel necessarium. Quód si argumenta illa, quae separata alia ab aliis sunt, nec adhuc ullam dispositionem subierunt, dici non possunt vera aut falsa: profectó nulla argumenta, quae nudé & separatim abs (que) dispositione considerantur, dici poterunt probabilia vel necessaria. Istud itaque teneatur, nihil appellari posse contingens sive probabile praeter axioma: & solum axioma esse necessarium: quia solum axioma est verum vel falsum. At omnis veritas est contingens vel necessaria: & omnis falsitas est similiter probabilis aut necessaria.
Ista axiomatis distributio é varia unius argumenti ad alterum affectione oritur. Nam argumentorū alia ita sunt inter se affecta, ut fortuitó inter se cohaereant & conjungantur: é quorum dispositione oritur axioma cōtingens & probabile. Alia veró eam inter se affectionem naturae habent, ut vel necessaria & perpetua consensione inter se copulentur, é quorum conjunctione veritas necessaria enascitur: vel acri & perpetua naturae dissensione separentur, é quibus certo quodam modo dispositis necessaria falsitas oritur.
Contingens verum axioma est, quando sic verum est ut [Page 72] aliquando possit esse falsum. ut Cicero est Consul: etsi istud axioma sit jam verum, potest tamen aliquando falsum esse.
Contingens falsum axioma est, quando sic falsum est, ut possit aliquando verum esse. Catilina est bonus: falsum axioma est, sed tamen ita falsum, ut deinceps verum existat. Videtis ergo cōtingentē & veritatem & falsitatem é dspositione eorū argumentorum oriri quae sunt inter se fortuita & in utranque partem affecta.
Cum veritatem aut falsitatem contingentis enuntiati judicamus, judicium nostrum appellatur opinio [...] quae de rebus praeteritis & praesentibus potest esse certa, & explorata. Vt, Cicero oravit causam Milonis: est axioma contingens de re praeterita: & illius judicium est nobis certum, & comperta veritas, non ignota. Sic & axioma de praesentire habere potest certum judicium, id est, veritatem aut falsitatem omnino exploratam & minimé fluctuantem.
At opinio quae habetur de rebus futuris admodum incerest & vacillans. Nam etsi axioma rem futuram complectens sit reipsa & sua natura verum aut falsum: tamen illius veritas sicut & falsitas, est hominibus prorsus ignota: ut, Turcarū regio igne conflagrabit. Istud axioma est reipsa verū vel falsū. Sed quia est de re futura, ideo utram in partem cadet hominibus ignotum est. Deus, cui omnia tempora praesentia sunt, vtrum illud axioma sit verum an falsum, intelligit.
Necessarium axioma est, quod semper verum est, nee potest esse falsum. Vt, Socrates est homo: semper verum est Socratem esse hominem, nec potest fieri ut sit falsum. Homo non est lapis: semper verum est. Quā do itaque ea argumenta conjunguntur, quae habent vel petpetuam & necessariam naturae cōsensionem, [Page 73] vel perpetuam & acrem naturae oppositionem: efficitur axioma necessariae veritatis.
Axioma necessariae falsitatis est, quod semper falsum est, nec potest esse verum: ut, Homo est lapis: impossibile est ut istud axioma aliquando verum existat: unde axioma necessariae falsitatis appellatur axioma impossibile.
|
ut homo est animal. |
ut homo non est lapis. |
Illud axioma necessariae veritatis quod affirmatur, dicitur axioma [...], sive de omni.
- Axioma De omni, duo in se complectitur.
-
- 1. Necessariam veritatem, non autem contingentem.
- 2. Affirmationem, non negationem.
Ac proinde cúm natura axiomatis De omni, illis duobus vertatur, hujusmodi erit illius definitio.
Axioma De omni, est axioma necessariae veritatis & affirmatum. Nihil interest utrum simplex fuerit an compositum, generale an speciale, dummodo sit veritatis necessariae & affirmatae.
Accidit axiomati De omni, ut interdum sit simplex, saepe veró compositum: frequenter generale, aliquando etiam speciale. Nam integra axiomatis, De omni, natura comprehenditur affirmatione necessariae veritatis.
- Axioma igitur necessariae veritatis habet tres sibi adjunctas affectiones & circūstantias, quibus distinguitur.
-
- 1. Prima, est partium in axiomate necessarió dispositarum affirmatio, ex qua oritur axioma [...], sive de omni.
- 2. Secunda, est partium in axiomate necessarió devinctarum essentialis consensio, vnde nascitur axioma [...], sive Homogeneum.
- 3. Tertium, est partium in axiomate necessarió conjunctarum reciprocatio, ex qua existit axioma [...] sive Catholicum.
Quid sit axioma De omni, exposuimus: sequuntur axiomata Homogenea & Catholica.
Axioma Homogeneum est, quando partes sunt inter se essentiales. Argumenta sunt inter se essentialia, vel absoluté, vel quodam modo. Absoluté essentialia sunt Causa & effectum, & illa quae de causis & effectis oriūtur; ut integrum & membra, genus & species, definitio & definitū, &c. Quodā modo essentiala sunt subjectū, & propriū adjunctum, non commune: quia propriū adjunctū quodā modo ad essentiam subjecti attinet. Illud igitur axioma, quod ex argumentis absoluté, aut quodā modo inter se essentialibus cōstat, erit axioma homogeneū. ut homo est praeditus anima rationali: homo constat é corporea essentia. Homo est animal: homo est risibilis. Hic disponitur forma cum formato, ut in primo exemplo: materia cū materiato, ut in secundo: genus cum specie, ut in terrio: subjectū [...]um proprio adjuncto, ut in quarto. Huic axiomati opponitur illud axioma quod cōstat ex argumentis heterogeneis, discrepantibus, diversi [Page 75] generis: ut si ita dicam: Dialectica est ars bené metiendi. Ista argumenta non sunt inter se essentialia & homogenea, sed heterogenea & diversi generis. Homo non est bellua: Axioma hoc constat ex argumentis dissentaneis, non essentialibus.
Axioma Catholicum est, quando consequens semper verum est de antecedēte, non solúm omni & per se, sed etiam reciprocé. Istud axioma complectitur in se illa duo superiora, sed ita ut argumenta in axiomate Catholico disposita existāt reciproca. Reciprocatio axiomatis oritur é conjunctione argumētorum inter se aequaliū. Argumenta sunt inter se aequalia, si sint vel aequé inter se generalia, vel aequé specialia, adeo ut alterū, altero non pateat latiús, alterum altero ne (que) superius sit neque inferius. Atque haec est significatio illarum vocum Catholicum sive universaliter primum: id est, cū de toto antecedente consequens primó reciproce (que) enuntiatur. Homo est risibilis: consequens hujus axiomatis nō anté de re ulla dicitur, quám de homine: enuntiatur ita (que) primó de homine: deinde veró de Socrate & Platone. quod autem de toto antecedente primó enuntiatur, id semper cum antecedente reciprocum est.
At (que) hae tres illae leg [...]s sunt, ad quas praecepta cujuslibet artis conformanda sunt. Adeo ut si quid in arte tradatur ab harum legum mente aversum & alienū, id vel accuraté corrigendum sit, vel rejiciendum omnino & dissipandū. Videamus si placet quid eorum unaquaeque imperet, & in arte exornandum, & ab eadem amandandum.
Lex De omni.
Lex De omni imperat ut omne artis praeceptum sit necessariae veritatis. Nam si documentum aliquod sit contingentis [Page 76] & fortuitae veritatis, potest esse hodie verum, cras falsum: & sic falsitas in artem admittetur. At quid tandem arti cum falsis & commētitiis theorematis? Quid fabro proderit hujusmodi praeceptū, cujus ductu in fabricando vehementer aberrabit? Quomodo grammaticus ex iis regulis rationem recté loquendi cōsequetur, quibus ratio perperam loquendi comprehenditur? Quód si per falsa & commentitia praecepta id duntaxat efficitur, quod ab omni arte dissidet valdeque abhorret, si per ea nunquam ad finem artis pervenitur: profectó quodlibet artis praecéptum esto necessariae veritatis & perpetuae: omnia contingentia & probabilia, omnia scholastici ingenii commenta ab arte repellantur.
Quinetiam jubet illa prima lex De omni, ut omnia artium documenta sint affirmata, non autem negata. Nam affirmatione explicatur quid res sit: negatione docetur quid res non sit. ut si ita dicam, Homo non est lapis, Homo non est arbor, Homo nō est bellua: doceo ex ista negatione quid homo non sit: quid autem homo sit, & quae illius natura haudquaquam demonstro. At artium praecepta naturam vel interpretari debent, & rectam expeditamque viam ostendere rerum agendarum. Praeterea affirmatio est & prior negatione, & brevior. Quare quodlibet artis theorema affirmatum esto.
Sed praecipitne lex De omni, ut omnia artis praecepta sint generalia? Minimé hercle. Nihil enim interest dummodo affirmatae & necessariae veritatis existant. Hîc mihi fortasse quispiam crimen intendet inductae falsitatis, quód putem aliqua posse in artibus explicari praecepta, quae non sunt generalia: á quo libenter quaesierim, sintne ulla artium praecepta [Page 77] compositis axiomatis comprehensa. Si neget, proponam illi ob oculos & multas definitiones & distributiones ubique omnes vinculo compositi enuntiati colligatas: immo ad Mathematicos dimittam, quorum plaeraque decreta composito axiomate disponuntur. Sin affirmet varia artium instituta axiomatis compositis contineri, iterum quaero, utrum axioma compositum dici debeat generale. Quód si in axioma compositum cadat, ut veré possit dici generale & speciale, Ramus in crimen violatae legis Catholici incurrit, qui docuerit illam generalis & specialis affectionem axiomati duntaxat simplici convenire. Distribuitur enim ab illo Axioma simplex in generale & speciale. Sed non est hercle á legis mente aberratum, non legis imminuta majestas. Nam in composito axiomate nulla ratio habetur sententiae generaliter vel specialiter conceptae, sed conjunctio duntaxat respicitur. In composito, inquam, non quaeritur quám laté pateat, unine an pluribus conveniat, sed illud attenditur, quomodo conjunctio argumēta inter se copulet, quomodo consequē tem partem ex conditione antecedentis connectat, quomodo res alias ab aliis secernat, quomodo easdem disjungat. Nam pro varia coniunctionis vi & facultatein componendisargumentis varia ratio judicii oritur. Quód si compositum axioma habeat sibi adjunctam aliquando sententiam generalem aut specialem, id hercle ex eo fit, quia in omni composito simplicia axiomata semper comprehenduntur. At simplex axioma sive separatim & per se consideretur, sive in composito vi conjunctionis disponatur, generalem aut specialem sententiam complectitur: non ideo tamen compositum dicetur generale aut [Page 78] speciale: non magis profectó, quám domus illa dicitur acidi saporis, cujus pars aliqua acido sapore imbuta est: immo compositum axioma non magis dicetur generale, quám dicetur aut integra oratio esse pluralis numeri, cujus pars aliqua numerū pluralem adsignificat: aut syllogismo veritas & falsitas convenire, quia axiomata, ex quibus cōficitur syllogismus, sunt vera aut falsa. Ac proinde utrum sentētia generaliter an specialiter cōcipiatur, id minimé in axiomate composito spectatur. Si hoc modo enuntietur, Homo est rationalis, quia simplex axioma est, illico cōsideratur, sitne hujus enūtiati sentētia generatim de omni, an speciatim de parte intelligenda. At si ita argumētorū dispositio informetur, Omnis homo est rationalis aut irrationalis, non attenditur utrū affectiones istae omni homini sint attribuēdae generatim, sed quasi cōcessum sit & positū, earū unā in omnē hominē cadere, in hoc disjūcto axiomate dūtaxat consideratur utra illarū homini cōveniat. Sic in cōnexo isto, Si omnis arbor est leo, omnis arbor est quadrupes, id solūmodo cogitatur, utrū consequēs necessarió, an contingēter ex antecedentis conditione depēdet, utrū nempesi conditio ista admittatur, arborē esse leonē, ideo sequatur arborē esse quadrupedem: non autē an omni arbori conveniat esse leonem aut quadrupedem. Aliquis homo est doctus & bonus. In copulato hoc, tāquam in confesso sit doctrinā & bonitatē quibusdā tantumodo hominibus competere, judicatur utrū doctrina & bonitas in aliquos possint conjunctim cadere. Quanquam formosus est tamen improbus est: hîc consideratio adhibetur, non quot homines formosi sint & tamen improbi, unusne an plures, an omnes, sed utrū sit legitima partiū in discreto [Page 79] compositarū distinctio. Quocirca etsi affectio illa sententiae generaliter & specialiter animo conceptae quodammodo adjuncta axiomati composito videatur, quia vinculo conjunctionis simplicia axiomata in composito devinciuntur, tamen illius consideratio est propria simplici enuntiato & germana, nec fieri potest ad compositum ut aliquando transfundatur. Agé igitur, ut instituta nobis quaestio disceptetur, si composito axiomati haudquaquam convenire possit, ut generale vel speciale dicatur, & tamen plurima in artibus praecepta sint ad compositam dispositionem conjunctionis vinculo revocata: profectó artium documenta, quae minimé generalia sint, esse plurima consequetur. Sed ecce non modó composita argumentorum dispositio generalem praeceptorum vim videtur impedisse, sed rerum quarundam in arte descriptarum ratio eandem omnino peremisse. Quid in Astronomiae descriptione res illae singulares & species equidem specialissimae? Saturnus, Jupiter, Mars, Sol, &c. utrum si horum syderum natura axiomate simplici comprehendatur, existet axioma generale? Opinor refragabere. Nam antecedentem generalis enuntiati partem oportet esse ad res multas communiter attinentem. At si earum stellarum ulla definiatur, fieri non potest quin tale axioma efficiatur cujus pars antecedens sit quiddam singulare & proprium. Itaque pro rerum earum ratione, quae sunt artium praeceptis devinciendae, theoremata generalem sententiam vel uni propriam ferre possunt. Praeterea, ut concedatur praecepta axiomate proprio comprehensa esse é finibus artium repellenda, tamen artium documenta esse idcirco generali enuntiato [Page 80] disponenda, minime é Rami disciplina sequeretur. Quis enim non videt naturam axiomatis De omni anté explicari generatim; quám illa simplicis & cō positi axiomatis tractatio sit specialiter instituta. In quo legem Catholici turpiter violasset, si omnia De omni axiomata generalem simplicis enuntiati sententiam pronuntiarent. Verumenimvero non modó in simplicia, sed etiam in composita axiomata cadit, ut De omni sint & appellentur. Nam si Ramo credimus, De omni est axioma veritatis necessariae & affirmatae. At multa composita affirmationem necessariae veritatis complectuntur. Multa igitur composita axiomata erunt De omni. Atque hinc est quod tres illae leges De omni, De Homogeneis, De Catholicis sint ante simplicis & compositi axiomatis tractationem generaliter explicatae: quia nempe ut doctrina axiomatis necessarii, sic hercle adjunctae necessarii enuntiati circumstantiae ad simplicia & composita sunt diffusae communiter. Quamobrem ut proposita controversia terminetur, hisce adductus rationibus illud lege De omni neutiquam praecipi contendo, ut omnia artium praecepta generali axiomate comprehendantur.
De lege Homogenii.
Lex Homogenii est lex justitiae, & imperat ut quodlibet praeceptum sit quasi essentiale membrum illius artis, in qua traditur. Erit veró germanum artis membrum, si vim & naturam materiae in arte comprehensae interpretetur. ut materia artis Geometricae est magnitudo: materia Arithmeticae, numerus: materia Dialecticae ratio naturalis. Quae itaque praecepta naturam magnitudinis accuraté cō plectuntur, [Page 81] ea erunt homogenea artis Geometricae membra: quae numeri affectiones exponūt enucleaté, ea sunt membra corporis Arithmetici: quae rationis vim & multiplicem facultatem vel definitione comprehēdunt vel partitione distinguunt, ea erunt propria membra artis Dialecticae. Contrá veró, quae praecepta ita informata sunt, ut materiam arti subjectam minimé interpretentur, & explicent, ea sunt heterogenea & aliena membra. Ita (que) categoria substantiae, categoria quantitatis & qualitatis non sunt germana artis Logicae membra, quia nullam vim, nullam partem humanae rationis aliquo praecepto complectuntur. Videtis ut ista lex unicuique arti id solummodo tribuat quod suum est. Res grammaticas dimittit ad grammaticam, Logicas ad Logicam, Arithmeticas ad Arithmeticam, Geometricas ad Geometriam, Physicas ad Physiologiam, Ethicas ad Ethicam disciplinam: ut nempe unumquod (que) in sua & propria arte explicetur & describatur. Perinde facit lex Homogenii, ac prudens pictor. ut enim hic in conformandis picturis unicuique eam formam & membra attribuit, quae in exemplari deprehenduntur, nimirum homini humanam formam & membra, belluae belluinā effigiem & partes, arbori arboream speciem & distinctam ramis: sic illa lex artem ab arte distinguit, unicuique arti suam quandam & propriam effigiem, sua & germana membra tribuendo. Sed enim permisce, fi placet, Geometrica praecepta Arithmeticis; Geometricis Physica & Ethica, & haec omnia conjunctim in Logicis explicentur: vide quanta sit futura cónfusio artis & perturbatio: intuere ortam é confusione ista obscuritatem: ecce magnitudinem artis plus aequo excedentem: at remittatur [Page 82] suam ad artem unaquaeque res, Geometrica ad Geometriam, Physica ad Physicam, Ethica ad Ethicam, & Logica ad Logicam: profectò sublata ista praeceptorum confusione, artem duplici utilitate ornabis; una perspicuitatis, altera brevitatis. Perspicuitas & facilis rerum in arte comprehensarum intelligentia efflorescit, cúm perturbata rerum discrepantium coacervatio tollitur. Brevitas etiam in artem inducetur, si id solummodo in arte describatur quod arti cognatum est & essentiale.
De lege Catholici.
Lex Catholici est lex sapientiae, & praecipit ut quodlibet artis documentum sit reciprocum. Quod hercle fiet, si ea argumenta conjunguntur, quae sunt inter se aequalia & paria: jubet itaque ut generalia cum generalibus, specialia cum specialibus conjungantur. Quód si generalia cum specialibus conjuncta aliquando fuerint, & sic res inaequalitate quadam dispares copulentur, duo gravia sophismata admittentur; unum, inanissimae tautologiae: alterum, egregiae falsitatis. Sophistica tautologia admittitur, cúm generalia á generalibus sejuncta detruduntur ad specialia, & cum iis simul explicantur identidem repetita. Falsitas autem contrahitur, cúm specialia á specialibus abrepta transmittuntur ad generalia & cum illis conjuncta describuntur. Esse simul natura convenit specialiter relatis: ac proinde si ita enuntiem, omnia dissentanea sunt simul natura, efficitur falsum praeceptum.
CAP. IIII. De Axiomate simplici.
AXioma est simplex vel compositum. Quaelibet dispositio argumenti cum argumēto vel verbi vinculo perficitur, & dicitur simplex: vel conjunctionis vinculo efficitur, & est composita dispositio.
Simplex axioma est, quod verbi vinculo continetur. In quocun (que) axiomate argumenta vinculo verbi connectuntur illud appellatur simplex axioma. Hinc ex affirmatione verbi, affirmatur simplex: negato verbo, negatur simplex.
Dictum est axioma esse dispositionem argumenti cum argumento. Explicandum itaque jam est, quae tandē argumēta in axiomate simplici disponantur.
- In axiomate simplici disponi possunt
-
- Causa cum effecto.
- Subjectum cum Adjuncto.
- Dissentaneum cum Dissentaneo.
- Contracta comparatio.
- Conjugatum cum Conjugato.
- Notatio cum nomine.
- Membrum cum Integro.
- Genus cum Specie.
- Definitio cum Definito.
- Testimonium.
Omnia ita (que) argumenta conjungi possunt & disponi in axiomate simplici,
|
Nam plenae cōparationes, & distributiones non possunt disponi absque vinculo conjunctionis. |
Consentanea disponi debent affirmaté, diffentanea negaté in simplici axiomate.
[Page 84] Simplex axioma est generale aut speciale. Sententia argumentorum in simplici axiomate dispositorum vel generatim de omnibus concipitur, vel speciatim de uno aut pluribus uno intelligitur. Infinita & vaga intelligentia nulla est.
Generale axioma est quando commune consequens generaliter attribuitur communi antecedenti.
- Vt simplex axioma efficiatur generale, tria requiruntur.
-
- 1. Vt antecedens sit quiddam commune rebus pluribus.
- 2. Vt consequens sit commune rebus pluribus.
- 3. Vt consequens generaliter antecedenti attribuatur, id est, toti antecedenti & omnibus sub antecedēte comprehensis.
Homo est animal: est axioma generale. Nam antecedēs (nempe homo) communiter attinet ad Socratem, Platonem & singulos praeterea homines. Consequēs etiam (nempe animal) est quiddam pluribus commune: postremó consequens (animal) generaliter omni homini attribuitur, non autem intelligitur de hoc homine aut illo, aut de aliquibus solummodo.
Homo est doctus. Antecedens est commune multis: & cōsequens est multis commune: attamen non est axioma generale: quia consequens (Doctus) generaliter omni homini non attribuitur, sed de quibusdam duntaxat intelligitur.
Dictū est de contradictione: esse videlicet contradictionē quādo idem axioma affirmatur & negatur. Hîc exponendum est quam vim cōtradictio habeat in axiomatis generalibus: deinde quae sit illius vis [Page 85] in specialibus declarandum est.
Quam vim habet contradictio in generalibus.
- Generalia axiomata sunt vel
-
- Veritatis necessariae.
- Veritatis fortuitae & contingentis.
Contradictio hanc habet vim in generalibus necessariis, ut dividat verum á falso, id est, ut unam partem efficiat veram, alteram semper falsam, ut:
- Omnis homo est animal.
- Nullus homo est animal.
- Prior pars contradictionis verissima est: Altera falsissima.
At in generalibus cōtingentibus contradictionis pars utraque potest esse falsa; adeo ut in his contradictio non dividat verum á falso, sed utran (que) partem efficiat falsam.
- Omnis homo est doctus.
- Nullus homo est doctus.
- utraque pars contradictionis est falsissima.
Similiter contradictionis partes ambae possunt esse falsae in iis axiomatis, in quibus cōsequens speciale absurdissimé enuntiatur de generali. ut:
- Omne animal est rationale.
- Nullum animal est rationale.
- utra (que) pars falsa est.
Speciale axioma est, quando consequens non omni antecedenti attribuitur. Consequens dicitur attribui non omni & toti antecedenti, quando vel uni duntaxat parti antecedentis attribuitur vel, pluribus uno, non tamen omnibus sub antecedente cōprehensis. Nam si consequens attribuatur omnibus partibus sub antecedente comprehensis, efficitur generale axioma non speciale.
[Page 86] Contradictio in axiomatis specialibus, Id est, particularibus & propriis, hanc habet vim: ut, Semper dividat verum á falso, id est, unam partem semper veram efficiat, alteram semper falsam.
Speciale axioma est particulare vel proprium. Sententia animo nostro concepta specialiter, vel intelligitur de multis, aut uno particulariter absque designatione certae speciei: vel de uno aut pluribus singularibus, qui tanquam digito designantur & notātur.
Particulare axioma est, quando consequens commune attribuitur antecedenti particulariter.
- Vt axioma efficiatur particulare oportet ut consequens,
-
- 1. Commune sit multis.
- 2. Particulariter attribuatur antecedenti.
Consequens particulariter antecedenti attribuitur, quando non omnibus sed aliquibus solummodo antecedentis partibus sic attribuitur, ut earum nullam designet nominatim & definiat; immo consequens etiam illud particulariter dicetur attribui, quando vel uni antecedentis parti sic attribuitur, ut eam non singillatim notet & demonstret, sed quasi incertam relinquat: ut,
- Aliquis homo est doctus.
- Aliquae voluptates sunt bonae.
- Hîc hominem esse doctum affirmo, sed quis sit non definio. Item aliquas voluptates esse bonasdoceo, sed quaenā sint bonae nominatim non designo.
Particulari axiomati generaliter contradicitur. Si particulare [Page 87] axioma affirmetur, ejus contradictio erit axioma generaliter negatum: ut,
Si particulare axioma negetur, ejus contradictio erit axioma generaliter affirmatum: ut
Particulari axiomati per alterum particulare non contradicitur: ut,
Hîc nulla est contradictio: Nam contradictio est, quando idem consequens affirmatur & negatur de eodem antecedente. At in horum axiomatum contradictione, Geometra affirmatur de uno homine, putá Euclide: & negatur de altero homine, putá Thersite. Vnde fit ut utraque contradictionis pars sit vera: verum enim est aliquem hominem esse Geometram, ut Euclidem: & aliquem non esse Geometram, ut Thersitem. At in Logicis portentum est, ut utraque conradictionis pars sit vera. Quare hujusmodi contradictionis species, repellatur omnino & dissipetur. Immo partitio est, non contradictio; ut si quis hominem partiri velit, poterit hujusmodi partitionem informare.
- Hominum
-
- Aliqui sunt Geometrae.
- Aliqui non sunt Geometrae.
Proprium axioma est, quando consequens antecedenti proprio attribuitur: Id est quando consequens attribuitur illi antecedenti, quod singularem rem sive speciem specialissimam nominatim designat. ut,
Hîc non solum hominem esse doctum affirmo, sed quis homo sit doctus ostendo, nempe Socrates: Item quis planeta sit lucidissimus nominatim in hoc axiomate definio & judico.
In antecedente itaque axiomatis proprii est designatio certae rei, & notatio speciei specialissimae. Nihil interest utrum consequens pluribus, an uni hîc attribuatur, dummodo res illae plures nominatim definiantur & sint species specialissimae.
CAP. V. De Axiomate copulato.
COmpositum axioma est, quod vinculo conjunctionis continetur. Duo sunt vincula, quibus argumenta in axiomate connectuntur, verbum & conjunctio. ut illa axiomata dicuntur simplicia, quorum argumenta vinculo verbi continentur: sic illa dicentur composita, quorum argumenta conjunctionis vinculo colligantur.
Affirmata conjunctione affirmatur compositum ut, Si doctus est, studuit.
Negata conjunctione negatur compositum. ut, Non si doctus est, studuit.
Contradictio in omnibus compositis hanc habet vim, ut pars altera contradictionis sit semper vera, altera semper falsa: ut,
- Plato est doctus aut indoctus.
- Non Plato est doctus aut indoctus.
- Haec vera.
- Haec falsa.
Compositum est congregativum aut segregativum. Ista partitio facta est pro natura conjunctionis. Nam [Page 89] conjunctio vel res inter se congregat, vel argumenta ab argumentis segregat.
|
Cōgregativa cō junctio vel argumentum cum argumēto absoluté & abs (que) ulla conditione copulat: vel consequens argumētum cum antecedēte connectit ex conditione. |
Consentanea argumenta enunciantur in congregativo affirmaté: dissentanea vero negaté.
Copulatum axioma est, cujus conjunctio est copulativa. Conjunctiones copulativae sunt, & qué, ac, atque, itemque. Quando argumenta inter se copulantur, aliqua harum conjunctionum, erit axioma copulatum.
Caesar est fortis & eloquens, cujus negatio & contradictio est hujusmodi; Caesar non fortis est & eloquens.
Veritas copulati axiomatis pendet ex omnium partium veritate. Nam si pars una copulati fuerit falsa, integrum copulatum erit falsum. ut,
Catilina est doctus, fortis, & Atheniensis. Verum est, Catilinam esse & doctum & fortem: sed falsum est, esse eum Atheniensem. Itaque totum copulatum est falsum, quia una pars existit falsa.
Socrates est doctus, justus, prudens, & liberalis. Copulatum istud est verum, quia omnes hae partes sunt verae de Socrate.
[Page 90] Adaxioma copulatum pertinent varia axiomata, quorum argumenta vel qualitatis vel quantitatis relatione copulantur. Nam relatio obtinet vim conjunctionis copulativae.
- Qualis, talis.
- Quantus, tantus.
- Tot, quot.
- Idem, quod.
- Vt, sic.
- Quale sopor fessis in gramine, tale tuum carmen est.
- Quanta est magnitudo Romae, tanta est magnitudo Athenarum.
- Quot homines, tot sunt sententiae.
- Quae Pompeii mens est, eadem est Ciceronis.
- Vt aurum in igne, sic amicitia in adversis probatur.
Affirmata relatione affirmantur hujusmodi axiomata: negata negantur: quia relatio vim conjunctionis copulativae habet.
Quot homines, tot sententiae, cujus negatio & contradictio est hujusmodi; ‘Non quot homines tot sententiae sunt.’
In copulata itaque plenae comparationes parium & similium: quin & illae distributiones quae conjunctionem copulativam habent, disponuntur.
CAP. VI. De axiomate connexo.
COnnexum axioma est, cujus conjunctio est connexiva.
- Conjunctio connexiva dicitur, quae conditionem notat, ut,
-
- Si.
- Sin.
- Nisi.
[Page 91]Si Cicero sit eloquens, eloquenter causam dicit: cujus negatio & contradictio haec est:
Non si Cicero sit eloquens, eloquenter causam dicit.
Affirmata contradictionis pars significat, si antecedens sit, ideo & consequentem partem esse. Nam consequens cum antecedente connectitur ex quadam conditione.
Negata contradictionis pars docet, etsi sit antecedens, non ideo tamen esse consequens, ut, etsi Cicero sit eloquens, non tamen sequitur, causam ab eo eloquenter dici.
Videtis in connexo axiomate consequētem semper ex antecedentis conditione dependere. Ac proinde pro ratione & vi connexionis ipsum connexum erit necessariae aut fortuitae veritatis.
Si connexio argumentorum sit necessaria, connexum erit necessariae veritatis. ut, si Plato sit canis, Plato latrare potest. Hic consequens necessarió connectitur cum antecedente. Potest (ut videtis) esse necessaria corum argumentorum connexio, quae per se & extra connexionem considerata, sunt falsissima & valde repugnantia. ut Plato sit latrans, fieri non potest: attamen si Plato sit canis, sequetur ex ista conditione Platonem posse latrare: quia connexio latratus cum cane est necessaria.
Quare necessitas connexi non est aestimanda é necessitate ipsarum rerum, sed ex necessaria rerum aliarum cum aliis connexione.
Si connexio rerum in axiomate connexo fuerit contingens, connexum erit contingentis veritatis. ut, Si Cicero fuerit in Graecia, locutus est Graecé. Esse in Graecia, & Graecé loqui, non habent necessariam, sed fortuitam connexionem. Potest enim fieri ut quis in Graecia versetur, non tamen loquatur Graecé.
- Ad axioma connexum pertinent illa axiomata, in quibus est relatio aut
-
- Temporis,
- Consequentiae.
Cúm prudens ad remp. accedit, tum herclé erit respub. praeclaré gubernata. Ista temporis relatio inter cū & tum, obtinet vim conjunctionis cōnexivae.
Quia Brutus interemit Caesarem, ideo-Brutus est laudandus. Consequentiae relatio inter quia & ideo, est instar connexivae conjunctionis.
CAP. VII. De Axiomate discreto.
|
Nam conjunctio segregativa argumenta ab argumentis vel leviter secernit, vel vehementer disjungit. |
Discretum est, cujus conjunctio est Discretiva.
- Discretivae conjunctiones sunt hae.
-
- Quanquam.
- Tamen.
- Non.
- Sed.
- Tam.
- Quám.
Quanquam est bonus, tamen est indoctus: cujus negatio & contradictio est haec; Non quanquam est bonus, tamen est indoctus.
Discretum judicatur esse verum & legitimum, si partes in discreto dispositae & verae fuerint, & sua natura discretae. Nam secernere res illas quae sunt natura conjunctae, ridiculum est. ut: ‘Quanquam Socrates est homo, tamē est animal.’
Homo & Animal sunt res naturâ conjunctae: itaque [Page 93] ex illis discretis ineptum & ridiculum discretum efficitur.
In Discreto axiomate Diversa praecipué disponuntur.
CAP. VIII. De Axiomate disjuncto.
DIsjunctum axioma est, cujus conjunctio est Disjunctiva.
- Conjunctiones disjunctivae sunt
-
- Aut.
- Vel.
- An.
Brutus est sanus aut aeger: cujus negatio & contradictio est, ‘Non Brutus sanus est aut aeger.’
Affirmata contradictionis pars significat unicum solummodó é disjunctis esse verum, Non autem utrunque: sed utrum é disjunctis verum fuerit, id non indicatur. ut sine dubio homo aut sanus jam est, aut aeger.
Negata contradictionis pars significat, é disjunctis neutrum esse necessarió verum. ut, tanquam fieri posset ut homo neque sanus esset, neque aeger.
- Disjunctum axioma quando (que) est
-
- Necessariae veritatis.
- Fortuitae veritatis.
Disjunctum est necessariae veritatis si disjunctio partium in axiomate dispositarum fuerit necessaria. Partium disjunctiotum est necessaria, cúm partes disjuncti axiomatis sint talia opposita, quae nullum medium habent. Disjunctio partium esse potest necessaria, tametsi partes ipsae separatim positae existant contingentes: ut:
Plato est doctus, aut non doctus. Istud axioma est necessariae veritatis, quia est disjunctio illarum rerum, quae sine medio inter se opponuntur. Veruntamen [Page 94] Plato est doctus, Plato est indoctus, sunt contingentia axiomata.
Disjunctum est fortuitae veritatis, si partium disjunctio fuerit probabilis duntaxat & contingens. ut: ‘Aut studet, aut dormit.’
Distinctio harum partium est contingens. fierienim potest, ut quis nec studeat, nec dormiat, sed quippiam aliud agat.
In disjuncto axiomate illa argumenta, quae appellantur opposita, disponuntur: opposita medio carentia, efficiunt necessarium disjunctum: opposita veró medium habentia disjunctum efficiunt contingentis veritatis.
Hactenus de axiomate expositum est: cujus praecepta ad eas res judicandas sunt informata, quae sua natura perspicuae existunt & illustres. Immó omnes illae quaestiones, quibus responderi nequit ita vel non, judicio axiomatico explicantur & cognoscuntur, ut, Quot partes sunt? Quid est? Quamobrem est? Quando venit? Qualis est? Quorsum efficitur? & caeterae quaestiones propemodū infinitae judicio enuntiati judicantur. Nam quamprimúm respondetur id quod quaeritur, animus interrogantis acquieseit, nec quicquam vlteriús quaerit. At veró quaestiones illae, quibusrespō deri potest ita aut non, ad syllogismi tribunal transmittuntur, ut ex legibus syllogismi judicentur. Verumenim veró judicium enuntiati est non solúm reliquo omni judicio prius, sed etiam reliqui judicii fundamentū. Prius esse ex eo colligitur, quód nihil syllogismo aut methodo disponi possit, nisi praecesserit dispositio argumenti cum argumento in axiomate.judicium axiomaticum esse fundamentum reliqui judicii in syllogismo inde potest intelligi: quód [Page 95] nempe Quaestio Syllogistica nunquam satis judicata & illustrata videatur, nisi propositio & assumptio, in quibus tota vis & causa continetur illustrandae quaestionis, eam in se lucem & naturae claritatem obtineant, ut ipsa clariore explicatione haudquaquam indigeant. Nam si vel utraque, vel earum altera dubia fuerit & obscura, statim & judicandae & cō firmandae opera datur, nec ullus erit texendi Syllogismi finis, priusquám utraque pars antecedentis sit per se & suo lumine clara satis & illustris.
Videtis jam quae judicio axiomatico judicentur. Res omnes manifestae veritatis aut falsitatis, omnia artium praecepta quae absque Syllogismo explicantur & tractantur, subeunt enunciati judicium. Ac proinde dicere nullum esse axiomaticum judicium perinde est, ac si quis dicat, magnam esse in rebus omnibus obscuritatem, nihil veró per se suaque natura clarum esse & illustre: adeó ut propter incertam dubiamque naturam quaelibet res sit Syllogistico judicio convincenda: quod herclé á veritate est alienissimum.
CAP. IX. De Syllogismo & ejus partibus.
DIanoia est, cúm aliud axioma ex alio deducitur, In Axiomate dispositio argumēti cum argumento sic informatur, ut aliud ex alio neutiquam deducatur. At veró Dianoia certam dispositionem instituit, sed profectó talem, ut illius dispositionis vi axioma ex axiomate deducat. Intuere in Syllogismo dispositionem quaestionis cum argumento tertio: intelliges statim aliud axioma deduci ex alio. Assumptio [Page 96] semper é propositione vel deducitur integra, ut in omni Syllogismo composito apparet: vel principē sui partem é propositione assumit, nempe argumentū tertium, quod in simplici syllogismo ad antecedentem quaestionis partem accommodatur. Consequens pa [...]s syllogismi sive Conclusio, semper é propositione & assumptione colligitur ac deducitur. Nam dispositio quaestionis cum argumento tertio instructa legitimé, facit ut necessitate quadam conclusio ex antecedente syllogismi deducatur & procreetur. At (que) ob hanc praecipué causam Syllogismus appellatur Dianoia. Sic etiam in Methodo est deductio axiomatis ex axiomate. Nam methodus é generalissimis deducit subalterna: é subalternis specialissima: ex universis rité dispositis accuratissimi ordinis elegantiam. Deductionem istam axiomatis ex axiomate obscurior & incertior rerum natura, & primó peperit, & deinceps aluit. Nam si res universae illam in se claritatem naturae complecterentur, qua per se & abs (que) alio illustres manifestae (que) esse potuissent: nunquam deductione axiomatis ex axiomate ad illustrandam earum naturam opus esset. Iam veró cúm res plurimae enuntiatis comprehensae dubiam, & incertam & confusam obtineant naturam: idcirco deductio axiomatis ex axiomate adhibetur, ut illarum illustratio inde deducatur.
Dianoia est syllogismus vel methodus. Cúm mens adhibito rationis discursu axioma ex axiomate deducit, deducit herclé vel consequentiam & conclusionem é syllogismi antecedente, vel rerum variarum ordinem é dispositione Methodica.
Syllogismus est Dianoia, qua quaestio cum argumento ita disponitur, ut posito antecedente necessarió concludatur. [Page 97] Syllogismus idcirco dicitur esse Dianoia quia alterum axioma ex altero deducit, nempe é propositione assumptionem, ex illa utraque legitimé disposita conclusionem. Sed syllogismi Dianoia ejusmodi est, quae dispositionem dubiae quaestionis cum tertio aliquo argumento ad hunc finem instituit, ut antecedente parte syllogismi posita conclusio ex necessitate consequatur.
- In Syllogismi definitione duo consideran da sunt.
-
- 1. Dispositio quaestionis cū argumento tertio.
- 2. Necessitas conclusionis sive consequentiae orta ex illa dispositione.
1. Dispositio quaestionis cum argumento tertio est quasi fabrica aliqua, in qua conformanda versatur Syllogismus. Nam ut axioma disponit argumentum cum argumento, & methodus varias res pro claritate naturae suae digerit: sic hercle tota Syllogismi ratio in eo posita est, ut quaestionem cum tertio argumento disponat. Hinc est quod singulae de Syllogismo regulae quandam rationem quaestionis cum argumento disponendae complectantur. Si quaeritur ergo quaenam res Syllogismo disponantur, respondendum est quaestionem cum argumento duntaxat in Syllogismo disponi. Sic in syllogismo simplici pars una quaestionis disponitur in propositione cum argumento, pars altera in assumptione cum argumento conjungitur. Sic in composito Syllogismo integra quaestio cum argumento disponitur in propositione. Quare in omnibus Syllogismis quaestio disponitur cum argumento. Hîc quid quaestio sit, & quid argumentum tertium, explicandum est.
Quaestio nihil aliud est quám axioma dubium. Axioma [Page 98] aliud est manifestae veritatis aut manifestae falsitatis: aliud ita dubium & obscurum, ut utrum existat verum an falsum ignoremus. Illud quod est per se & sua natura manifestum praeceptis axiomaticis judicatur. Hoc veró, cujus nec veritas patet, nec falsitas elucet, est syllogismi legibus disceptandum. Nam cúm minimé compertum habemus sitne axioma illud, quod proponitur, verum an falsum, statim quaestio efficitur, quae syllogismo est dijudicanda. Hîc illud notandum est, quod supra admonui, non omnem quaestionem syllogismo concludi, sed eam duntaxat, quae dubia est, & cui responderi potest Ita vel Non. Quaestio, quia est axioma, constat é duobus argumentis, antecedente & consequente: quorum utrunque disponendum est cum tertio argumenio.
Tertium argumentum est, quod cum partibus quaestionis disponitur ad eam concludendam & illustrandam. Dicitur veró Tertium respectu duorum argumentorum ex quibus constat quaestio. Nam cúm duo in quaestione sint argumenta, antecedens & consequens, illud quod ad quaestionem probandam adhibetur erit numero tertium. Quare cúm nihil ullo in Syllogismo aliud sit praeter quaestionem & argumentum tertium: profectó quilibet Syllogismus é tribus solummodo argumentis constabit, quorum duo quaestionis sunt, & tertium, quo concluditur & illustratur quaestio. Vnde fit esse eum fallacem & sophisticum Syllogismum, in quem argumenta tribus plura irrepserint. Tertium istud argumentum per inventionis praecepta excogitatur. Cúm itaque inciderit quaestio per Syllogismum concludenda, argumentum autem ad concludendam quaestionem ignoretur: [Page 99] utraque pars quaestionis expendenda est, & inquirendum illico quae sit hujus vel illius partis causa, quod effectum, subjectum, adjunctum, dissentaneum, &c. ut in hac quaestione: Rullus est popularis: si argumentum tertium ad illam explicandam & illustrandam desideras, primam quaestionis partem attende, & perquire quae sit Rulli causa, quod effectum Rulli, quod subjectum, quae adjuncta, &c. Deinde secundam quaestionis partem assume, & pervestiga quae sit causa popularitatis, quae effecta, quae subjecta & adjuncta, quae dissentanea & comparata, &c. Ex hujusmodi indagatione sine dubio argumentum aliquod occurret, cujus vi quaestio confirmetur.
Tertium argumentum est quasi honorarius quidam arbiter ad judicandum quemadmodum partes quaestionis inter se consentiant vel dissentiant. Nam plané dubium est utrúm consequens quaestionis cō sentiat cum antecedente, an ab eodem dissentiat. Argumentum tertium cum utraque quaestionis parte dispositum velut honorarius (ut dixi) arbiter istam ambiguitatem disceptat & tollit. Nam si ipsum argumentum tertium ita sit ad partes quaestionis affectum, ut cum utraque quaestionis parte consentiat, tum ipsae partes quaestionis inter se conveniunt, & consequens de antecedente affirmando enuntiatur. At veró si argumētum tertium cum quaestionis parte altera consentiat, ab altera veró dissentiat: tum inter illas positae quaestionis partes existit dissensio, & consequens de antecedente negando enunciatur. Praetereá argumentum tertium est quasi lumen quoddam ad illustrandam quaestionem. Nam cúm quaestio sit dubia & obscura in sese, annon necesse est, si illius sententiam assequi [Page 100] volumus, ut cognitionem illius & intelligentiam ex alio deducamus? At lumine argumenti tertii, caligo illa & obscuritas propositae quaestionis sic dispellitur & profligatur, ut non jam dubia & obscura quaestio, sed perspicua admodum & illustris sententia appareat.
De necessitate Syllogisticae consequentiae.
Syllogismus dispositionem quaestionis cum argumento instituit. Illa vis est hujus dispositionis, ut si legitimé instructa fuerit, necessitatem pariat consequentiae sive conclusionis. Conclusio itaque ex necessitate quadam infertur: sed ista conclusionis necessitas non dependet ex necessitate rerum syllogismo dispositarum, sed oritur ex necessaria dispositione quaestionis cum argumento tertio in propositione & assumptione. Dispositio quaestionis cum argumento dicitur legitima & necessaria, si ad descriptas syllogismi regulas sit accommodaté instituta. Nam praecepta syllogismi non tradunt lubricam & inconstantem dispositionem, sed perpetuó certam & nunquam fallentem. Illa dispositio fallax est & inconstans, quando utraque pars antecedentis vera est; & tamen conclusio falsa: vt,
Videtis in illo Syllogismo veram esse & propositionem & assumptionem. Nam verum est omnem equum esse animal, & omnem hominem esse animal similiter verum est. Attamen falsissimum est omnem hominem esse equum, id quod in conclusione ponitur. Quare dispositio illa, ex qua conclusio haec deducta [Page 101] est, lubrica existit & captiosa. Nam si dispositio sit constans ac legitima, fieri nequit ut conclusio falsitatē complectatur quādiu utra (que) pars antecedentis vera extiterit. At fieri potest ut cōclusio sit verissima etsi utraque antecedentis pars sit falsissima: ut,
- Omnis lapis est animal.
- Omnis homo est lapis.
- Omnis igitur homo est animal.
- Vtra (que) pars antecedētis est insignē cōplexa falsitatē: & tamē conclusio est verissima. Hoc hercle fit propter singularē legitimae dispositionis vim.
- Omnis aqua est arbor.
- Socrates est aqua.
- Socrates ita
(que) est arbor.
- Conclusio istius syllogismi etsi sit falsissima si rē ipsam spectemus, tamen ex illa dispositione consequitur necessarió, nec potest negari: quia dispositio quaestionis cum argumento est legitima & constantissima.
- Homo est animal.
- Socrates est animal.
- Socrates igitur est homo.
- Hujus syllogismi cōplexio etsi veram sentētiam complectitur, tamē negari potest, quia dispositio quaestionis cum argumento est inconstans. Nam ex tali dispositione potest res falsa concludi, etsi utra (que) pars antecedentis sit vera: ut,
- [Page 102]Bellua est animal.
- Plato est animal.
-
Ergo Plato est bellua.
- Vera existit utraque pars Antecedentis: falsa tamen est conclusio. Ergo Ista dispositio est fallax.
Hinc colligimus, si conclusio falsam sententiam complectatur cúm utra (que) pars antecedētis sit vera, id esse certissimum judicium inconstātis & captiosae dispositionis, qualem Syllogismus repudiat omnino & rejicit. At legitima dispositio ad syllogismi regulas conformata eam vim habet ut ex antecedente vero semper rem veram concludat, saepe etiam ex utra (que) antecedentis parte falsa veram conclusionis sententiam efficiat:immo eam vim habet quae te fateri coget Socratem esse arborem, si utranque antecedentis partem concesseris.
Oritur (ut videtis) conclusionis necessitas é necessaria quaestionis cum argumento dispositione. Dispositio existit necessaria & legitima, si sit ad regulas Syllogismi conformata.
Dispositio quaestionis ad hunc finem cum argumento instituitur, ut Consequentia sive Conclusio judicetur.
Consequentia tum judicata dicitur & illustrata, cum é necessaria quaestionis cum argumento dispositione deducitur ac colligitur. Quód si dispositio extiterit lubrica & fallax, tum Consequentia est perperam judicata & explicata non modó perobscuré, sed etiam sophisticé.
- Syllogismus constat é duabus partibus quarum altera appellatur.
-
- Antecedens.
- Consequens.
Istae partes é definitione Syllogismi possunt intelligi, quia dicitur posito Antecedente necessarió cō cludi. Partes Axiomatis & partes Syllogismi propter [Page 103] vocabulorū inopiam, eisdem nominibus appellātur. Res tamen eisdem nominibus comprehensae aliae ab aliis vi & sensu longissimé differunt. Nam aliam rem Antecedēs Axiomatis, aliam Antecedens Syllogismi significat. Sic de voce Consequenti sentiendum.
Antecedens Syllogismi est quae dispositionē quaestionis cum argumento continet ad arguendam & illustrandam quaestionem.
- Duae sunt partes Antecedentis
-
- Propositio.
- Assumptio.
Propositio est prima pars Antecedentis, qua quaestionis saltem consequens disponitur cum argumento. Ista definitio cuilibet Propositioni sive simplicis Syllogismi sive compositi convenit. Nam quaelibet Propositio constat ex consequente parte quaestionis disposita cum argumēto. Illa particula ( Saltem) id circo adhibita est quia nonnunquā integra quaestio disponitur in Propositione cum argumento tertio, id quod fit in Syllogismo composito.
Assumptio est secunda pars Antecedentis quae assumitur è Propositione. Assumptionis tota pene vis in hoc sita est, ut argumentum tertium é Propositione assumat. Istud ab omni Assumptione perpetuó fit. Sed enim Assumptio interdum integra, & omnibus partibus perfecta, é Propositione assumitur: quod in Syllogismo composito semper fit. Nonnūquam veró principem sui partem, id est, argumētum tertium é Propositione duntaxat assumit, reliquam partem é quaestione petit: ut in simplici Syllogismo in quo argumentum tertium é Propositione assumptum semper in Assumptione cum Antecedente quaestionis conjungitur. Ac proinde malé definiretur Assumptio á dispositione tertii argumenti cum Antecedente [Page 104] quaestionis: hoc enim etsi perpetuó evenit in Syllogismo simplici: tamen secus aliquando accidit in composito: in cujus Assumptione non semper argumentum cum Antecedente quaestionis disponitur, sed frequenter existit solitarium.
Consequens Syllogismus pars est, quae complectitur partes quaestionis [...]amque concludit. Partes quaestionis cum argumēto in Antecedente Syllogismi dispositae, & ibidem certa lege quasi dispersae, tandē vi legitimae dispositionis in unū colliguntur. Quae autē Syllogismi pars eas in unū deductas & ex Antecedēte collectas complectitur, ea dicitur Cōsequens:propterea quód ex recta quaestionis cū argumento dispositione necessarió consequatur & colligatur. Dicitur etiam Complexio. Quia partes quaestionis ex Antecedente deductas complectitur. Dicitur & conclusio, Quia posito certa quadam lege Antecedente Syllogismi, quaestionem ex necessitate concludit.
- Occultatio Syllogismi fit tribus modis
-
- Ellipsi.
- Redūdātia.
- Inversione.
Ellipsis sit, Si qua pars Syllogismi defuerit, & tū Syllogismus parte aliqua carens dicitur Enthymema. Enthymema itaque nihil est aliud quám mutilus & imperfectus Syllogismus.
Redundātia est, Si quid praeter illas tres partes syllogismi accesserit. Nam Syllogismi partes aliquando confirmantur & exornantur. Ista sive confirmatio sive exornatio Dicitur Prosyllogismus.
Inversio sit, Quando partium ordo confunditur: ut cúm Assumptio Propositioni, aut utrique complexio praeponitur. Quod si propter istam occultationem vis Syllogisticae consequentiae minus eluceat, explenda sunt quae desunt, [Page 105] amputanda quae supersunt, & pars quaelibet in suū locum est redigenda.
CAP. X. De Syllogismo simplici contracto.
SYllogismus est simplex aut Compositus. Partitio Syllogismi in species sumpta est ex varia dispositione. Nam quaestio vel simpliciter vel Cōposité disponitur cū argumēto. Simplex dispositio quae sit é definitione simplicis Syllogismi colligitur. Sic é definitione Syllogismi Compositi intelligitur quae sit Composita dispositio.
Simplex Syllogismus est, ubi pars consequens quaestionis cōsequitur in propositione, pars Antecedens in Assumptione. Perperam definiunt Simplicem Syllogismum ex eo quod simplicibus enūtiatis constat. Nam in simplici syllogismo aliquando composita Axiomata disponuntur.
- Simplicis Syllogismi
-
- Propositio ex consequente parte quaestionis & argumento tertio solūmodo constat.
- Assumptio ex Antecedente parte quaestionis & argumēto tertio duntaxat efficitur.
|
Hic etiam & deinceps vocabulorum apparet inopia quia eisdem nominibus Affirmatus syllogismus & affirmatum Axioma appellantur: sed res longé diversae sunt. |
[Page 106] Affirmatus Syllogismus est, quādo omnes Syllogismi partes sunt affirmatae.
Negatus est quando altera Antecedentis pars negetur, cum complexione. Itaque si omnes Syllogismi partes sunt negatae erit Syllogismus sophisticus & fallax.
- Simplex Syllogismus est
-
- Generalis.
- Specialis.
- Proprius.
Generalis é Propositione & Assumptione generalibus. Omnes Syllogismi partes sunt aliquando generales: veruntamen & generalis ille etiam erit, qui ex Propositione & Assumptione generalibus solummodo constat.
Specialis est ex altera tantúm generali. Ad constituendum ergo Syllogismum specialem oportet semper unam Antecedentis partem esse generalem, alteram aut particularem aut propriam: quód si utra (que) Antecedentis pars particularis extiterit, captiosus crit Syllogismus.
Proprius est ex utraque Antecedentis parte propria. Quando itaque utra (que) Antecedentis pars est Axioma proprium, Syllogismus dicitur Proprius.
|
Partitio simplicis Syllogismi ita in arte instituitur, ut in cōmuni differē di usu deprehenditur. Nā usus unā Syllogismi speciē semper contraxit: alias veró suis omnibus partibus absolvit & distinxit. |
[Page 107] Contractus est quando argumentum pro exemplo ita subjicitur particulari quaestioni, ut tamen utranque partem quaestionis antecedere intelligatur & assumptione affirmatur.
- Consideranda sunt in ista definitione
-
- 1. Quód quaestio sit particularis non generalis aut propria.
- 2. Quód argumentū sit species vel subalterna vel specialissima.
- 3. Quód argumētum sua natura antecedat utran (que) quaestionis partem, etsi in usu disserendi postponitur quaestioni particulari.
- 4. Quód argumentum in assumptione semper sit affirmatum.
Quidam homo est doctus, ut Socrates. Hîc syllogismus est contractus; caret enim parte & propositionis & assumptionis. Quaestio (ut vides) est enunciatum particulare: argumētum tertium huic quaestioni postponitur. Atque hujusmodi certé illustratio & explicatio particularis quaestionis per exemplum speciale quaestioni postpositum, est cúm simplicissima, tum claritate judicii maximé illustris. Nā quám primum quaestio sic per exemplum speciale declaratur & explicatur, mens nostra intelligendo rem totam illico assequitur, & tali judicio ita contenta est, ut illustriorem rei explicationem non desideret. Vnde fit, ut etiamsi possit Syllogismum hunc tribus partibus integrum explere & distinguere, tamen propter claritatem judicii, quae in ista particularis quaestionis tam succincta explicatione inest, syllogismo sic partibus contracto contentus sit. Veruntamen si quis velit ex contracto syllogismo integrum partibus & absolutum efficere, is sané ductu [Page 108] praecepti, quod contracti definitione comprehenditur, idipsum efficere potest facillimé. Nam si argumentum tertium praeponatur utri (que) parti quaestionis particularis & assumptione affirmetur, efficitur integer syllogismus.
Syllogismus iste appellatur contractus, etsi integer sit & nulla pars desit, ob eam causam, quód in communi disserendi usu semper deprehendatur partibus quibusdam contractus. Quare non ideo dicitur contractus, quia nunquam partibus suis possit compleri; potest enim ad integrum (ut videmus) syllogismus revocari, si argumentum utrique quaestionis parti praeponatur, & assumptione affirmetur. Sed ratio disserendi (ut dixi) quae hanc syllogismi speciem semper contraxit, ei nomen contracti imposuit, adeo ut etsi per artem omnibus membris absolutus & explicatus reddatur, tamen idem nomen retineat.
- Possunt syllogismi contracti esse vel
-
- Generaliter affirmati,
- Specialiter affirmati,
- Proprié affirmati.
- Possunt syllogismi contracti esse vel
-
- Negati generales,
- Negati speciales,
- Negati proprii.
CAP. XI. De prima specie syllogismi simplicis explicati.
Syllogismus dicitur explicatus, non quód nunquā quibusdam partibus in excellentium & prudentium hominum oratione contrahatur: hoc enim falsum est: sed quód ille prior, de quo egimus, semper in prudentissimorum authorum scriptis contrahitur: hic vero aliquando contrahatur, aliquando autem integris partibus absolvatur & explicetur. Ita (que) quia in differendi usu suis partibus saepissime explicatur, & etiam respectu illius qui semper contrahitur, appellatur explicatus syllogismus.
- Duae affectiones sunt, quae omni explicato syllogismo cōmunes existunt.
-
- 1. Propositio syllogismi explicati semper erit generalis aut propria. Propositio contracti syllogismi non semper est generalis aut propria, sed est aliquando particularis.
- 2. Complexio erit similis antecedenti aut parti debiliori. Speciale est debilius generali: negatum affirmato. Ergo, Si aliqua pars antecedentis sit specialis aut negata, complexio erit specialis & negata.
- Species syllogismi explicati duae sunt
-
- Prima.
- Secunda.
Prima species syllogismi explicati est, ubi argumentum semper utranque quaestionis partem sequitur negatum in altera parte.
- Hie duo attendenda sunt.
-
- 1. Argumentum sequi debet utranque partem quaestionis.
- 2. Argumentū sēper negari oportet in altera antecedentis parte, id est, in propositione vel assumptione. unde fit ut conclusio semper sit negata, quia est similis parti debiliori. Ergo Omnes syllogismi, qui in hac specie concluduntur, sunt negati.
[Page 111]Oportet argumentum tertium in hac syllogismi specie semper negari, aut in propositione aut in assumptione. Nam si utraque antecedentis pars fuerit affirmata dispositio, erit incōstans & lubrica, quia ex tali dispositione conclusio falsam sententiam complectens potest deduci, tametsi & propositio vera existat, & assumptio etiam vera, ut:
- Omnis homo est animal
- Omnis equus est animal
- Omnis ita
(que) equus est homo.
- utra (que) antecedentis pars est vera: cōclusio tamen est falsissima. Alterā ergo antecedētis partē semper esse oportet negatam.
In hac specie fiunt syllogismi generaliter negati, specialiter negati, & proprié negati.
CAP. XII. De secunda specie syllogismi simplicis explicati.
SEcunda Species explicati Syllogismi est, quando argumentum antecedit in propositione, sequitur affirmatum in assumptione.
- In hac specie argumentum tertium
-
- Antecedit consequentem in propositione.
- Sequitur antecedentem in assumptione.
Argumentum tertium in assumptione semper erit affirmatum. Nam si aliquando negetur, conclusio falsam sententiam complectens ex antecedente de ducetur, tametsi utraque antecedentis pars vera sit. ut:
- Omnis homo est animal Nulla bellua est homo ergo. Nulla bellua est animal.
- Hîc & propositio & assumptio verā sententiam complectitur: & tamen conclusio falsa est: ideoque ista dispositio sophistica est.
Haec eadem ratio facit ut assumptio contracti syllogismi sit semper affirmata. Si enim aliquando negata extiterit, hujusmodi dispositio parit conclusionis falsitatem, etsi antecedens syllogismi pars vera fuerit: ut,
Quinetiam oportet propositionem cujuslibet explicati syllogismi esse generalem aut propriam. Particularis propositio semper lubricam dispositionem & fallacem efficit.
CAP. XIII. De Syllogismo connexo primo.
SYllogismus compositus, est ubi tota quaestio est pars altera propositionis affirmatae & compositae, argumentum pars reliqua.
- Propositio compositi syllogismi semper erit
-
- Affirmata, non negata.
- Compositum axioma, non simplex.
In propositione compositi syllogismi utraque pars quaestionis semper cum argumento tertio disponitur.
Tollere in composito syllogismo significat specialem contradictionem ponere. Quoties itaque vox ista Tollere in [Page 113] aliqua definitione adhibetur, intelligendum est, specialem, id est particularem aut propriam contradictionem esse instituendam, nunquam veró contradictionem duorum generalium.
- Compositus syllogismus est
-
- Connexus.
- vel
-
Disjunctus.
- Ex copulato aut discreto axiomate cōpositi syllogismi propositio nū quā efficitur.
Connexus syllogismus est syllogismus compositus propositionis connexae. Si quando igitur compositi syllogismi propositio extiterit axioma connexum, tum syllogismus dicetur connexus.
- Connexi duo sunt modi
-
- Primus.
- Secundus.
Primus modus connexi est qui assumit antecedens, & concludit consequens. Assumere hîc significat non affirmare, sed repetere & retinere, quale propositum erat in antecedente propositionis. Si argumentum affirmaté positum est, affirmaté sumendum & in assumptione sic retinendum: si negatum erat, negaté.
Quod si pars antecedens propositionis aliquando tollatur, ex vero antecedente efficietur falsa complexio: ut,
- Si Plato sit bellua, Plato vivit.
- At Plato non est bellua.
- Ideoque Plato non vivit.
- Dispositio fallax est quia antecedēs pro positionis tollitur in Assumptione.
CAP. XIIII. De syllog. con. 2.
SEcundus modus connexi tollit consequens, ut tollatur antecedens. Hîc semper erit enuntiati particularis [Page 114] aut proprij contradictio: secus conclusio inepta fuerit, quia potest esse falsa, tametsi veritatem enunciet utraque antecedentis pars: ut,
- Si omne animal ridet, omnis bellua ridet.
- At Nulla bellua ridet.
-
Ergo Nullum animal ridet.
- Hic quia contradictio generalis est non specialis, ideo inconstans existit dispositio.
Quod si consequens aliquando assumatur non autem tollatur, esse potest falsitas in conclusione, etsi veritas fuerit in antecedente: quod hercle signum est sophisticae dispositionis.
CAP. XV. De syllogismo disjuncto primo.
DIsjunctus syllogismus est, cujus propositio est axioma disjunctum. Habet duos modos.
Primus modus disjuncti tollit unam antecedentis partem, & concludit reliquam.
CAP. XVI. De syllogismo disjuncto secundo.
SEcundus modus Disjuncti propositione partibus omnibus affirmata assumit unam, & tollit reliquam. Quód si aliqua propositionis pars negata extiterit, sophisticé concludetur.
Potest hîc syllogismus effici ex propositione copulata negata: sed illa copulata negata vim obtinet disjūcti affirmati.
CAP. XVII. De methodo secundum Aristotelem unica.
MEthodus est dianoia variorum axiomatū homogeneorī, pro naturae suae claritate praepositorū, vnde omniū inter se convenientia judicatur, memoria (que) comprehēditur. Viden quā ista elegāter methodi vim cōplectatur definitio?
- Tribus illa quidē peraccuraté comprehenditur: Methodi
-
- Genere.
- Forma, quae est subjectis & subjectorum adjūctis illustrata:
- Fine.
Methodi genus Dianoia est. Nam quae in Dianoia communis essentia est ad plures species aequaliter diffusa, illius pars una methodus est. Essentiam in Dianoia communem appello, illam axiomatum ex axiomatis deductionem mentis discursu informatā. ut rem velut á capite arcessamus ac paulo altius repetamus: mentis humanae in rebus disponendis judicandis (que) actiones pro rerum natura ac conditione distinctae sunt. Res universae, quae aciem judicii subeunt, aut perspicuae natura illustresque sunt, aut dubiae & confusae. Quae per se clarae sunt & quandam nativam perspicuitatem complectuntur, illae accersito aliunde lumine, quo illustrentur, opus non habent. Talibus rebus in unam sententiam comprehensis, propterea quód ipsarum ex sese oriatur notitia, non autē ab aliis antecedentibus derivetur, simplici quadam aestimatione contēti statim assentimur, nihil de earum veritate aut falsitate dubitātes. At vero quarum rerū natura obscurior paulo est magis (que) inversa, hae quam in se non habent, ab aliis lucem accipiunt, [Page 116] cujus vi ipsarum obscuritas evanescat & cōfusio dissipetur. Hiis igitur ut quandam perspicuitatem claritatem (que) é rerum aliarum splendore deductā quasi imprimamus, non ad eas simplicem animi aestimationem afferimus, sed easdem mentis quodā discursu cōponendo & cōparando alias ex aliis disceptamus. Quapropter mens pro dispari rerum natura in quibusdā clara per se & illustri, in nonnullis dubia & incerta, duplici munere in judicando fungitur. Nam aut eas simplici aestimatione abs (que) maiore rationis agitatione expēdit iis (que) continuo assentitur, aut eas adhibito in aliis cum aliis prudenter componendis discursu (hunc enim simplici rerum aestimationi opponimus) tādem dijudicat. Illa mentis actio noetica appellatur, & judicio veritatis falsitatis (que) deservit: haec autem dianoetica. Sed actio dianoetica non est uniusmodi. Nam illo rationis discursu, quo alia cum aliis ad aliquid inde deducendum componuntur, vel quaestionem cum argumento disponimus ad colligē dam consequentiam, vel axiomata varia pro naturae claritate inter se annectimus ad ipsorum ordinem deducendum & explicandum. In priore actione subtilitatem syllogismi, in posteriore methodi dignitatem meditamur. Vides iam cur Petro Ramo methodus appelletur Dianoia, quia nempe comparatione claritatis & notitiae adhibita enuntiata ex enuntiatis deducit & disceptat. Vt enim in syllogismo ex antecedente in propositione & aslumptione conclusio colligitur ac judicatur: sic in methodo cū generalissimis subalterna, cum subalternis specialissima componēdo ordinem universorum deducimus & constituimus. Dianoia igitur methodi genus esto.
Forma methodicae definitionis quaenam est? forma [Page 51] sita est in ratione quadam praeponendi axiomata pro naturae in singulis claritate. Hic duo occurrūt. Quorum utrun (que) velim á te diligentius animadverti. Continent enim methodi principem partem & singularem á caeteris omnibus differētiam. Alterum est, ut axiomata methodo disponenda sint nota & illustria: alterum veró ut eorum collocatio ex illa notitia & claritate dirigatur. Cum igitur de rebus ad legem methodi digerendis illud dicatur, oportere eas esse notas, id est enūtiati vel syllogismi praecepto judicatas (hiis enim velut instrumentis rei natura illustratur, ex qua illustratione oritur scientia) quid aliud dicitur, quám illud, methodum non esse argumenti aut artis inveniendae viam, non esse enuntiati constituendi rationem, non quaestionis concludendae & demonstrandae legem, non (inquam) ullius rei praeceptionem esse aut definiendae, aut in membra dividendae, aut resolvendae in media, aut retexendae in terminos: sed esse regulam ordine quodam res universas disponendi, quae per alia praecepta excogitatae jam inventaeque sunt, per alia praecepta definitae ac distributae, quae non modo enuntiati, sed etiam si ita necesse sit syllogismi luce demōstratae cognitae (que) sunt. Illud ergo teneatur rem ante inveniendam esse & axiomatico aut syllogistico judicio cognoscendā atque explorandam, quam methodici theorematis ductu ordine collocandam. Neque hoc est quoddam inane postulatum nulla ratione nixum, sed necessitatis cujusdam & naturae lex. Quomodo enim ulla potest institui dispositio, nisi praecessit rerum disponendarum inventio? rerum inventarum primam collocationem necesse est axiomate perfici & contineri. Nam quod simplicissimum est, id prius eo & [Page 118] antiquius esse dicimus, quod é simplicissimis compositum est. At dispositio unius argumenti cum uno, unde enuntiatum constat, est omnium dispositionū simplicissima: caeterae veró dispositiones mixtae & compositae. sic in syllogismo texendo duplicis dispositionis usus cernitur. Nam ut argumenti cum argumento nuda & simplex collocatio efficiatur, id totū enuntiati est: ut veró hoc illove modo antecedat argumentum aut sequatur, id syllogismo debetur. De quaestione syllogismo concludendo si quis percontetur, sitne syllogismo prior, opinor confitebitur: praesertim cum re incerta & dubia illustratio rei dubiae posterior sit. At quaestio ex ambiguitate & obscuritate enuntiati nascitur: unde fit ut axioma syllogismum antecedat. Quin & in methodo multiplicis collocationis artificium usu quodam exprimitur. utrum porro dicemus materia materiae artificiosam formationem priorem esse? Si quis dixerit, dicat etiam bona cum venia fabricam Aristotelici Lycaei ante consummatam perfectam (que) fuisse, quám architectus lapides, coementum, ligna conquisisset, & ad dolandum comparasset. Quid aliud est methodus quám materiae enuntiato aut syllogismo aestimatae ad elegantiā ordinis statuendam per artificiosa quaedam formatio? Et quae ratio est cur rerū ignotarum ordo quaereretur? immó si res non explicatae adhuc sed tibi prorsus incognitae aguntur, quo tandem velut perpendiculo, perpetuae collocationis ratio dirigetur? sublata rerū disponendarum luce & notitia, nulla quasi Cynosura est, qua multiplicis dispositionis cursus ille sapienter gubernetur. Qui veró antecedentibus judiciis in enuntiato & syllogismo praeteritis ad hoc postremum methodicae constructionis [Page 119] decurrit, idem mihi meditari videtur quod ille, qui per nulla intermedia spatia á calce ad carceres in curriculo conficiendo pervenire vult. Est haec omnium, qui magnum á literis nomen unquam acceperunt, rata & constituta hypothesis, ut primó res cogitetur, deinde certa dispositionis forma judicetur, sed é partibus judicii, cum tripartitum sit, prima est argumenti cum argumento ad enuntiatum formandum dispositio: secunda est tertii argumenti ad struendum syllogismum collocatio: tertia est materiae ex antecedentibus Logici artificii partibus repetitae & in unum comportatae methodica exaedificatio: adeó ut qui non á primis per intermedia ad extremū contendat, is stultitiae á summis philosophis condē netur. ubi jam est qui neget materiam methodo propositam ante notam esse debere & intelligenter explicatam, quám ordine aliquo devinciatur? Vides ex hac insuper disputatione, in quarum rerum collocatione versetur methodus. Equidem enuntiata duntaxat sunt, in quibus ad certum ordinem compellendis methodus lucem ostendit suam. Enuntiata (inquam) aut solitaria & libera á syllogismo, aut in syllogismum illigata.
Sed nota ista & clara enuntiata, quae methodicae dispositionis subjecta sunt, duobus á Ramo adjunctis exornantur.
- Nam esse debent
-
- Varia
- &
- Homogenea.
Priore adjuncto non tam discrepantiam in axiomatis, quae nullo modo abesse potest, quám numeri rationem attingit. ut enim nulla ordinis structura in illis est, quae unam eandemque sententiam [Page 120] complectuntur: sic de unius aut paucissimorum ordine neutiquam laboratur.
Posteriore adjuncto axiomatum disponendorum cognatio comprehenditur. Atque haec in artium praeceptis velut imperatoria lege [...] requiritur. Quae enim in scientiarum disciplinis traduntur, ea esse debent, non ut in cōsitionibus fieri interdum [...]olet, diversarum arborum sarmenta, sed quasi ex eadem stirpe efflorescētes surculi. Heterogenea in picturae lineamentis damnata est: potestne igitur in elegantissimae artis descriptione probari? Nulla vnquam á Lycurgo sancita lex est, á qua lex Homogenei potuit exercendae justitiae religione & dignitate superari. Illa rerum undiquaque corrogandarum & inferciendarum licentiam coercet: illa praestituendis & regendis artium finibus praesidet: illa rerum alienarum sublata confusione perspicuitatis & brevitatis magistra est. Ac proinde non injuria artificiosae doctrinae theoremata, quae methodo collocanda sunt, arcta quadam cognatione oportet contineri: quomodo enim alioqui in generalissimis, subalternis, specialissimis locorum gradus eleganter & apté distinguerentur? Cúm in ipso methodicae dispositionis negotio propriis aliena interponis & admisces, si é germanis membris unum Heterogeneo recté praeponatur, alterum certé perinscité consequitur. Si hoc suo loco & justo ordine consequatur, illud perperam & nullo judicio antecedit. Quod enim é diverso corpore accersitum aliquo uno é duobus membris arctissimae cognationis vinculo colligatis prius posteriusve est, fieri non potest quin idem prius altero aut posterius sit. In artium igitur documē tis ad methodi normam gradatim distinguendis lex [Page 121] Homogenei dominetur. Quin & in caeteris commentationibus omnia ad homogeniam quandam revocentur, ne accumulandis & implicandis heterogeneis, lumen elaborati ordinis obscuretur. Quanquā hîc non nimis severa methodus est: non illius absolutae cognationis rationem efflagitat: sed rebus utcunque homogeneis contenta est. Quae igitur ejusdem quaestionis explicationem continent & ad eundem finem referuntur, ea quodammodo homogenea judicantur. Sic quae in Miloniana Cicero peroravit, cúm ejusdem rei tractatione & fine conveniant, in homogeneis censentur. Sed ex iis quae in methodicae definitionis forma occurrebant, prius illud satis jam explicatum est, oportere scilicet enuntiata, quae methodo componuntur, nota esse & illustria.
Sequitur jam posterius, in quo ratio quaedam methodicae collocationis dirigendae spectatur. Methodus axiomata nota & manifesta disponit. Sed quo tandem modo & ordine? quis locus uniuscujusque? cujus rei ductu graduum distinctio constituetur? Hîc excita intelligentiam tuam, & quid dicatur diligenter attende. Perspicies methodico artifici non magis praecepti lucem deesse ad enuntiata quaelibet ordine excellenti disponenda, quám prudenti conviviorum moderatori ad convivas variae conditionis & dissimilis fortunae pro cujusque dignitate collocandos. Finge enim senatores, equites, plebeios uná confluxisse. Moderator iste quid aget? Senatores ad primas sedes deducet, quia sunt dignitate principes: equites transmittet ad intermedias, quia sunt senatoribus dignitate proximi: plebeios ad postremas relegabit, quia genere conditionis postremi sunt. Quod veró huic moderatori in collocandis cō vivis [Page 122] notata discrepantia conditionis & dignitatis est: idem erit methodicae collocationis magistro ad res omnes suis sedibus aptissimé digerendas observata in singulis notitiae & claritatis differentia. E variis igitur iisque notis enuntiatis, quod clarissimum notissimumque est, id primo loco disponatur: quod lumine noticiae proximum est, id secundo collocetur: quod notionis claritate tertium est, id tertio statuatur: sic é reliquis deinceps consequentibus notiora semper minus notis praeponantur: & quod obscurissimum est ad extremum locum detrudatur. Quare animadversa in enuntiatis notitiae & claritatis differentia est quasi ordinis constituendi magistra, quae unicuique enuntiato suam & propriam sedem designet atque attribuat. Si á methodicae disciplinae magistro percontere, cur in descriptione grā maticae literam syllabae, syllabam voci, vocem orationi praeposuerit: respondebit á litera syllabam, á syllaba vocem, á voce orationem splendore notitiae superari. Verumenimveró cúm claritatis & notitiae differentia nobis velut facem aliquam praeferat ad sedem cujuslibet enuntiati explorandam & distinguendam: quomodo tandem differētiam istam deprehendemus & assequemur? quomodo é duabus enuntiationibus utra sit notior, aut é pluribus quae notissima sit intelligemus? Hujus rei disceptatio & é Logicae inventionis argumentis repetenda est & eisdem dirimenda. Argumenta artificialia sunt, aut inartificialia. De luce artificialium, si quis eandem cum tenuissimo inartificialiū lumine comparatam negaret excellentem esse, pluribus disserendum putarem. Sed cúm neminem feré lateat, quae vis insit in argumentis inartificialibus rei explicandae atque [Page 123] illustrandae, eandem ab artificialibus totam derivari: illud tanquam probatum & concessum sumo, artificialia inartificialibus esse praeponenda. Artificialia sunt prima, vel orta de primis. Quae oriuntur de primis, ea naturam corum argumentorum, quorum vi procreantur & constant, omnino referunt ac imitantur: adeo ut si de primorum dispositione transacta res sit, nulla esse possit in ortorum collocatione difficultas. Prima ita (que) argumenta attendamus: ea vero sunt, Causa, effecta, subjectum, adjūctum, dissentanea, comparata. Causa effecto notior est & illustrior: nec mirum, cum fons sit cognitionis & scientiae. Quin & subjectum quodammodo notius est adjūcto. Dislentanea veró aequalem notitiae lucem, & comparata vi comparationis similem naturae claritatem complectuntur. Ac proinde si de rebus ad methodicê collocandum propositis quaeratur, utra notior sit, quo argumenti genere comprehendatur statim intuere. Si rei explicatae & tractatae causa sit aut subjectum, notitiae differentiam affecutus es. Nam causa effecto absoluté clarior est: subjectum etiam adjuncto illiustrius. Sin vero dissentaneum aut comparatum fuerit: de collocatione minimé laborabis. Non enim magni interest, cum in utroque aequalis ratio notitiae appareat, hoc an illud diversum, hoc an illud disparatum praeponatur, & in comparatis parum refert hoc an illud antecedat: ut é duobus similibus, hoc an illud priore loco disponatur. De ortis diximus, in iis nempe primorum naturam comprehendi & referri. Quae ita (que) de causis oriuntur, notiora sunt illis, quorum origo ab effectis deducitur. Ex quo fit ut conjugata causa conjugatum effectum, notatio ex causis, notationem ex effectis, [Page 124] distributio é causis distributionem ex effectis notitiae claritate vincat. Sic reliquorum ortorum notitia debet ex illorum, quorum naturam ratione originis repraesentant, claritate aestimari. Vides quid velim. Notitiae differentiam ex argumentorum affectione repeto & discepto. Enuntiata artificialibus aut inartificialibus argumentis constant, explicantur, judicantur. Explicationem artificialibus comprehensam qualibet inartificiali notiorē esse dicimus. Sed illa ex artificialibus instituta tractatio pro artificialium natura & conditione distinguitur: adeo ut quae enuntiata causas vel subjecta sequentium complectuntur, ea caeteris illustriora habeantur. Sed visne adhuc ut disertius explicem, quomodo illa in singulis notitiae differentia dijudicanda sit? Dicam certé ut potero: si minus assequor quod volo, sit tamen in re positum atque natura. Id itaque Notius appello, quod explicari intelligique possit, tametsi illud, quocum splēdore notitiae comparatur, minimé explicetur, & intelligatur. sic é duabus Logicae partibus si quaeras utra sit notior, inventionem nominabo: quid ita? quia inventionis explicatio institui & intelligentia comprehendi potest, etiam si nulla judicii tractatio & cognitio praecesserit. At tradere doctrinam judicii & cognoscere non potes, nisi anté inventio tractatur & cognoscatur. Sic enuntiatum syllogismo, syllogismus methodo clarior est. Cur tandem? quia syllogismi natura sic est comparata, ut propter quaedam ab enuntiato assumpta, demōstrari & á quoquam percipi non queat, nisi enūtiatum demonstretur anté & percipiatur. At veró enuntiati demonstratio perfici scirique potest, praecepto syllogismi methodique nondum tradito & intellecto. [Page 125] Si omissa enuntiati & syllogismi disciplina, ad methodi vim enodandam animo (que) consequendam accesseris, inanē certe operam posueris. Nam methodi definitio ex nonnullis cōstat, quorum explicatio est enuntiati aut syllogismi propria. Itaque ad methodum praecepto exprimendam & mente complectendam enuntiati syllogismique intelligentiam afferre debemus. Sic in physiologia elementum notius est quam meteoron; metallum, planta: quia elementum sine hiis declaratur & intelligitur: horum veró declaratio & cognitio ex elementorum doctrina repetitur. Sic animal homine, homo Socrate notior existit. Non enim quid sit Socrates anté constabit, quám hominis naturam compertam habueris. Nec quid sit homo prius elucescet, quám de natura animalis constiterit. At veró de animali, quid sit, id cognitum nobis & exploratum esse potest, tametsi quae natura hominis Socratisque existat ignoremus. sic arbor platano, color albedine, sapor dulcedine absoluta notiore prior est. Nam explicatio cognitioque & arboris ad platanum cognoscendam, & coloris ad albedinem intelligendam, & saporis ad naturam dulcedinis comprehendendam sic est necessaria, ut haec sine illis haudquaquam illustrari & definiri, illa sine hiis tractari cognoscique possint. Denique quicquid causam aliorum subjectumve continet, illius natura enucleari subtiliter, & sub intelligentiam cadere potest, tametsi ea, quorum causa aut subjectum est, nondum enodentur & illustrentur. Quapropter id caeteris notitiae claritate semper antecellit, sine quo explicari caetera intelligi (que) non possunt, ipsum veró sine caeteris commodé potest. Hanc in exploranda notitiae differentia praeceptionem [Page 126] si quis sibi ob oculos proponat ac velut ducem sequatur, non facile aliquando labetur. Cum igitur res methodo disponendae occurrunt, ille ad hanc regulam tanquam ad perpendiculum separatim exigendae & accuratissimé expendendae sunt: atque illius ductu methodicae collocationis universa ratio dirigenda & gradibus distinguenda: sic quod absoluta notione primum est primo loco, quod lumine notitiae proximum est secundo, quod claritate naturae tertium est, tertio disponetur: atque idem in caeteris disponendis modus observandus est. Ecquid ista intelligis? Attende quid ex hac tam concinnae dispositionis forma, quae á notioribus ad ignotiora progreditur, P. Ramus concludat.
Disponetur ex Homogeneis axiomatis primo loco absoluta notione primum, secundo secundum, tertio tertium, & ita deinceps: itaque methodus ab uniuersalibus ad singularia perpetuó progreditur. Istud consectarium diligenter excute, & in Ramei judicii dianoiā inquire. Res Enthymemate conclusa est: assumptionem, quae omissa est, ad syllogismum explendum, & vim judicii illustrandam addamus,
Ab absoluté notioribus ad ignotiora methodus semper progreditur.
Vniversalia sunt absoluté notiora: specialia ignotiora.
Ab universalibus itaque methodus semper ad specialia progreditur.
Annon ista prudenter á P. Ramo accuratéque concluduntur? Syllogismi propositio illustrem & minimé dubiam sententiam complectitur: attamen tibi fortasse, qui in dialogo methodum aliquam á tenebris ad lucem progredientem fingis, falsa videbitur & admodum captiosa. Oppones [Page 127] haud dubie illam Notioris partitionem, id est, jugulatam iam saepe & confossam theoriam, immo ab ipso Aristotele 6. Top. cap. 3. refutatam. Fortasse vero (inquit Aristoteles) absoluté notum est, non quod omnibus totum existit, sed quod nobis animo bene constitutis & affectis notum est: quemadmodum id absoluté salubre est, quod hominibus corpore bene habentibus salubre est. Hic Aristoteles Aristoteleae partitionis membra non satis consideraté alibi disjuncta, sapienter veréque confundit. Quod itaque nobis mente bene compositis, id Aristoteli natura absoluteque notius est, & contra. Neque vero si origo notitiae ex observatione rerum singularum sensu preceptarum existat, idcirco res singulares sunt nobis notiores. Vides é minutissimis seminibus originem magnitudinis suae truncum accepisse, semen tamen trunco majus non est. Vides ingenti aliquando flammae é scintilla principium lucis accessisse: scintilla tamen á flamma luminis splendore superatur. sic etiamsi notitiae in generalibus origo ex observatione singularum defluxit: generalia tamen singularibus luce claritatis praestant. Illud itaque teneatur, methodum non ab ignotioribus ad notiora, aut á tenebris ad lucem progredi, sed á rebus absoluté clarioribus ad obscuriora semper procedere. Assumptionem veró videamus: universalia sunt absoluté notiora specialibus. Mitto authoritatem Aristotelis: ratione pugno. Quae intelligi explicarique possunt absque specialium intelligentia, quae communes specialium causas complectuntur, ideoque ad eorum illustrationem explicationemque adhibentur: specialibus sunt absoluté notiora. [Page 128] At universalia explicari intelligique possunt absque specialium intelligentia: at universalia communes specialium causas complectuntur, ideoque ad explicationem specialium illustrationemque adhibentur. Hinc universalium Aristotelica eulogia. Vniversalia sunt Aitiotera, Archoeidestera, Epistemonicotera. Quid ergo? ecquis iam est ex omni theoricorum grege, qui specialia generalibus dicere audeat notiora? Sed ut prioris syllogismi assumptio plenius intelligatur, definiendum universale & exponēdum est. Vniversale est, quod inest in pluribus, & á quo nulla est ad speciale reciprocatio consequentiae: ut unum inest in pluribus quā duo; & si unum sit, sequitur esse duo. Aristotelica sané & illustris definitio: in qua viderur mihi p [...]ilosophus quasi signum aliquod sustulisse ad dirigendam methodicae dispositionis rationem: immo tanquam digito demonstrasse quid in methodo primum esse velit, quid secundum, quid tertium. Quaere á grammatico cur primo loco etymologiam, secundo syntaxin exposuerit, respondebit nomen, verbum, adverbium, conjunctionem, quae sunt etymologiae, inesse in oratione quae est syntaxeos: non autem orationem in nomine aut in verbo. Contendetque si sit etymologia, non ideo sequi syntaxin esse: at si aliqua orationis structura sit, etymologiam esse necesse est. Si Rhetori objicias ordinis inversionem, quód elocutionem pronuntiationi, tropum figurae praeposuerit, statim de ordinis concinnitate perorabit: dicetque si pronuntiatio sit, elocutionem praecessisse: quia pronuntiatio est apta elocutionis enuntiatio: non autem si elocutio sit, pronuntiationem esse. Sic tropus inesse potest in figura, non autem figura in tropo. Nam tropus est [Page 129] vocum figura conjunctarum. Qui istam universalis definitionem perspectam habet & cognitam, annon Dialectico judicium inventioni praeponenti succensebit? Annon evincet argumētum inesse in pluribus, quám enuntiatum aut syllogismum aut methodum? Methodus non inest in syllogismo: syllogismus non inest in enuntiato: enuntiatum non inest in argumento, at argumentum inest in hisce omnibus. Et ab argumento ad enuntiatum & syllogismum nulla est reciprocatio consequentiae. Nam si enuntiatum sit aut syllogismus, sequitur esse argumentum: at si argumentum fuerit, non ideo sequitur enuntiatum aut syllogismum esse. Sic si methodus sit, enuntiata sunt, eaque suo aut syllogismi judicio nota: at si enuntiatum aut syllogismus extiterit, non ideo methodus est. Si ab Arithmetico sciscitere, cur ante simplicem Arithmeticam praecepta comprehenderit, quám de comparata disseruerit: cur notationi numerationem, numerationi primae in additione & subductione conjunctam, in multiplicatione & divisione postposuerit ac subjecerit: equidem Arithmeticam simplicem comparata, notationem numeratione, numerationem primam conjuncta generaliorem esse respondebit. Nam si haec fuerint, illa esse necesse est: non autem si illa extiterint, haec etiam idcirco extitisse sequitur. Quid geometra? Annon eandem de geometriae dispositione rationem interrogatus reddet? Affirmabit punctum pluribus inesse quám lineam, lineam pluribus inesse quám superficiem, superficiē quám corpus: & á puncto ad lineam, á linea ad superficiem, á superficie ad corpus, nullam esse reciprocae consequentiae vim: ideoque se in constituenda geometriae methodo pūcto lineam, [Page 130] lineae superficiem, superficieri tractationem corporis subjecisse. Intelligis opinor jam tandem quid Ramus universale appellet: Non loquitur de logici generis simplici illo quidem & unius tantúm vocis categoremate: sed eo genere aliquid generalius sub nomine universalis cōprehēdit. Omni generi id tributū est ut universale sit: at omne universale, quomodo jam universale interpretamur, non est genus. Linea superficie generalior est ad propositae definitionis rationem: linea tamen superficiei genus nullo modo dici potest. Intelligis porro quám illa vera sit assumptio. universalia sunt absoluté notiora specialibus: & nisi malis texendae methodi rationem á rebus absoluté ignotioribus progredi, nisi plus tenebris quám luci, & confusioni quám ordini tribuas, de propositionis etiam veritate confitebere. Facilé profecto adducor ut putem velle te P. Ramo de propositione & assumptione non illibenter assentiri, nisi complexio tantopere displiceret. Vides enim concessa syllogismi antecedente parte, duplicis methodi labefactari vanitatem.
Nam si methodus ab universalibus ad specialia perpetuó progrediatur, unicam esse necesse est. Verumenimvero ut unitas methodi invisa tibi atque odiosa est: sic Ramea de unitate methodi instituta demonstratio inconstantiae cujusdam elencho ridicula: ideoque eam in responsionis tuae principio vehementer exagitas. Hujus theoriae analysin breviter subducendam esse censeo, non tam ad demonstrationem unicae methodi ab inconstantiae crimine vindicandam, quám ad falsitatem frivolae disceptatiunculae illustrandam. Primúm id Ramo placere doces, ut methodus sit unica.
[Page 131] Si Ramus (inquis) duplicem methodum intellexisset, unam inveniendi alteram docendi, hanc divisionem in capite de methodo expressisset.
At hanc divisionem in capite de methodo non exprimit.
Ramus ita (que) duplicē methodū non intelligit, sed unicam.
Methodi vocabulo P. Ramus, dum in refutatione multiplicis methodi pro more Aristotelicorum interpretum loqui vult, modó argumenti inveniendi praeceptum, modó enuntiati & syllogismi doctrinam comprehendit: cúm tamen unicam duntaxat rei inventae jam ac judicatae ad ordinem redigendae methodum esse statuat. Quoties igitur methodum inventionis aut enuntiati aut syllogismi nominat, toties non methodicam rerum ordine disponendarum praeceptionem significat, quae P. Ramo proprié methodus est, & Logici judicii pars ultima, sed methodi voce ad notanda inventionis, enuntiati, syllogismi praecepta abutitur. Id cúm tu minimé animadverteres, ad Ramum levitatis condemnandum inani altercatione delapsus es. Hujus prioris syllogismi etsi conclusa thesis verissima sit, consequentia tamen lubrica est, ab illo, quem attigi, erroris fonte nata. Nam utraque via & illa scilicet argumenti inveniendi & haec argumenti jam inventi ac judicati ordine digerendi á P. Ramo celebratur: nec tamen ex eo consequitur utranque viam in capite de methodo explicari debuisse. Id enim esset non methodum partiri, sed membra heterogenea, caput nempe cum pede confundere & permiscere. At veró si inveniendi methodo rationem quandam rei priús inventae & aestimatae ad ordinem reducendae comprehenderet: equidem tibi de propositionis consequentia assentirer, diceremque si methodum rei ordine [Page 132] collocandae duplicem esse putavisset, unam inveniendi, alteram docendi, dicerem (inquam) istius partitionis elegantiam in capite de methodo exprimere Ramum voluisse: immo debuisse. Verúm perge: docuisti id Ramo propositum esse, ut methodi unitatem probet & exornet. Iam disseris fieri non posse ut methodus docendi secundum Ramum sit unica. Huc Rami effecta & Talaei testimonium producis. Illa tali judicio concluduntur.
Qui in methodo explicanda ab inferiori ad superius sive á specie ad genus procedit, & docet insuper methodum ab universalibus ad particularia semper progredi, secundúm cum duplex est methodus docendi scientias.
At Ramus in methodo explicanda ab inferiori ad superius sive á specie ad genus procedit, & docet insuper methodum ab universalibus ad particularia semper progredi.
Ergo secundúm Ramum duplex est methodus docendi scientias.
Conclusionem istam disjunctione nescio qua mirifica illustras.
Ergo aut duplex est methodus docendi scientias secuncundúm Ramum, aut unica tantúm methodus tam inveniē di quám judicandi.
Propositio inerti sophismate sophistica est. Non enim methodi per definitionem explicatio methodus est, admonitionem quandam complectens, quid primo loco, quid secundo, quid tertio disponendum sit. Definitio (inquam) argumentum est, non autem argumentorum dispositio: materies est methodi praecepto formanda & figuranda, non est ipsa methodus. Ac proinde si quis in methodo definienda & explicand [...] ab inferiori (ut loqueris) ad superius procedat, & doceat praeterea methodum ab universalibus [Page 133] perpetuó progredi, non ideo tamen sequitur ut methodus ex illius opinione duplex sit. Sed facis in assumptione injuriam P. Ramo. Non enim in natura methodi explicanda ab inferiori ad superius, aut á specie ad genus procedit: sed definitio methodi est é prioribus & superioribus constituta. Constat enim ex genere, forma, & fine. Quid? illustratio conclusionis é disjunctione quám arguta est? P. Rami Dialectica tibi illius disjunctionis ineptias notare potuisset. Quae est enim disjuncti necessitas, cúm propter interjectum medium nulla sit partium necessaria oppositio? Ista duo in eundem eleganter conveniunt, ut & methodi unitatem approbet, & tamen viam inveniendi argumenti á ratione ejusdem judicandi discrepantem faciat. At testimonio fortasse Talaei demonstratio unicae methodi convincitur levitatis. Methodus (inquit Talaeus) hic nulla agitur inventionis, neque methodus enuntiati, aut syllologismi: Quid ex ista oratione colligis?
Iam (inquis) tertiam methodum lucrati sumus, unam inveniendi, alteram enuntiati vel syllogismi, tertiam Rami ab universalibus.
Immo veró non rationem tripartite methodi, sed opinionem tripartitae stultitiae lucratus es. Nam inveniendi methodus non est Talaeo rerum disponendarum forma aliqua, sed excogitandi argumenti praeceptio: atque haec est sapientiae tuae pars prima. Deinde methodus enūtiati & syllogismi nihil aliud eidem est, quám regula argumenti cum argumento conjungendi ad judicium veritatis, & quaestionis cum tertio argumento disponendae ad judicium cō sequentiae: non est ordinis constituendi magistra: [Page 134] atque haec est sapientiae tuae secunda pars. Postremó quód é Talaei testimonio quintuplicem methodum non concluseris, unam inventionis, alteram enuntiati, tertiam syllogismi, quartam ab universalibus, quintam definitionis ab inferiore ad superius, sive á specie ad genus procedentis, id sapientiae tuae tertia pars esto. Quapropter in Ramea unicae methodi demonstratione nulla levitatis offensio est: immo eam vim habet ut duplicem methodum convellat, & unicam ab universalibus perpetuó progredientem concludat. Nam si verum fuerit, eam non ab ignotioribus absoluté, sed á simpliciter notioribus informandam esse: verum similiter est esse duntaxat unicam eamque ab universalibus semper procedentem: quoniam universalia absolutae notitiae splendore specialibus antecellunt. De commodis, quae illam á generalibus dispositionem consequuntur, & de incommodis, quae é methodo á specialibus progrediente redundant, in Admonitione disserui. Atque hactenus de forma methodi: cui addita est é subjectis, in quibus disponendis versatur, & subjectorum duobus adjunctis illustratio.
Restat methodi finis. Ille veró quis est? Certé Ordo é variorum & homogeneorum axiomatum pro claritate notitiae instituta collocatione deductus. Huc pertinet Ramea é similibus exornatio.
Vt spectatur (inquit) in axiomate veritas & falsitas, in syllogismo consequentia & inconsequentia: sic in methodo consideratur, ut per se clarius procedat, obscurius sequatur, omninoque ordo & confusio judicatur. Si roges igitur quem ad finem disponatur, ex homogeneis axiomatis primo loco absoluta notione primum, secundo [Page 135] secundum, tertio tertium, & ita deinceps: respondebo ut sublata confusione splendor elegantissimi ordinis eluceat: Quid? Ordo iste quam secum utilitatem assert? Sané permagnam. Nam quód res artibus comprehensae aut quacun (que) commentatione explicatae facilé intelligantur, quód etiam memoriae commendentur ac conserventur, id quantumcun (que) est, certé eximium quiddam & singulare est, totum ordini debemus.
Sed definitio methodi, quae hisce tribus perficitur Genere, nempe Dianoia; forma, quae sita est in axiomatum dispositione pro naturae claritate; fine, quem ordinem esse diximus, satis opinor explicata est. Iam si aliquid de usu adjunxerimus, nihil erit quod disideretur amplius. Age igitur usum methodi si placet illustremus. Sed in illustratione ista tanto erimus breviores, quanto in methodicae definitionis explicatione fuimus longiores.
Vsus methodi cernitur in commētationum ordine vel texendo vel retexendo. Ille usus methodi genesis, hic analysis dicitur. Commentation um genera varia sunt: quorum nonnulla ejusmodi existunt: ut artis conformatio: tractatio ethicae aut theologicae quaestionis: tum ex hiis interdum omnibus constituta forensis oratio vel poema, epistola, communes loci. Habemus á Petro Ramo in quinque liberalium artium conformatione nobilissimum constitutae methodi exemplum: sed harum artium institutam á generalibus dispositionē anté exposuimus. Quid cúm ethicae quaestionis tractatio ordine quodam digerenda sit, quid (inquam) faciendum est? certé idem quod methodi definitione praecipitur: quod Petrus Ramus in illarum artium [Page 136] exaedificatione jam praestitit: id est omnia explicatae quaestionis axiomata sunt pro notitiae in singulis claritate sive pro ratione (ut ita dicam) generalitatis disponenda. Notitiae enim & generalitatis (liceat quaeso ista jam voce uti) animadversa in singulis enuntiatis differentia admonebit quid primo loco disponendum sit, quid secundo digerendum, quid tertio collocandum, quid quarto quintoque reservandum, quid transmittendum ad extremum. Hujus differentiae dijudicandae ac cognoscendae rationem suprá notavimus. Eam hîc subjicere ex antecedentibus repetitam non alienum fore judico. Atque ut res tota disertissimé explicetur & evolvatur, illius differentiae dijudicandae rationem, quae unica fere est, tamen minutatim discerpemus: ut si differentiae intelligendae ratio hisce verbis comprehensa minus dilucida videatur, statim an alio modo expressa satisfaciat, attendamus. Age itaque: Quod causas aut subjecta aliorum continet: quod explicari intelligique aliis nondum intellectis & explicatis potest: quod inest in pluribus: á quo non conv [...]rtitur consequentia: id absoluté notius est, id generalius. Non me fugit, quod hîc quadrupliciter expressum est, id in unam eandemque rem cadere posse & comprehendi. Sed volui hujus differentiae deprehendēdae modū ista varietate illustrare. Proponatur jam ad methodicé disponendum ethicae alicujus quaestionis confecta explicatio. Illam si placet vulgarem, quód Virtus expetenda sit, assumamus. Fingamus quaestionis argumenta jam inventa esse, & enuntiati aut syllogismi judicio aestimata: ea (que) in locum unum confusa: hoc nempe modo. Virtus animum praeclaré comformat & excolit, cur non igitur eandem studiosé persequeremur? [Page 137] Sed cúm virtus pro duplici facultate mentis bipartita existat, alia nempe intelligentiae, alia voluntatis, docebo utranque in rebus expetendis numerandam esse. Si quid verae gloriae, si quid sanae & ingenuae voluptatis usquam est, id certé in virtute potest deprehendi. At veró res verissimae gloriae ornamento commendata, & honestam voluptatem complexa nunquam fugienda est. Nam Virtus est illa quidem divinitus delibata: adeo ut sceleris cujusdam sit in illius studium non incumbere. Quid virtus voluntatis, annon etiam ejusmodi est quae nostros animos ad se rapere debeat? Certé. Nā ductu quodam prudentiae in regendis affectibus versatur, quo quid optabilius esse potest? Fortitudo ex magnitudine excelsi animi ad juris constituti defensionem propendet. Iustitia ex syncerae voluntatis aequitate ad jus exercendum affecta est. Virtus voluntatis vel tota continetur interna actione ad voluntatem conformandam, vel conformata jam voluntate sese ad aliorum usum externis actionibus diffundit. Prior illa vel temperantia est, quae in corporeis voluptatibus coercendis sita est; vel Praotes quae in ira comprimenda versatur. Posterior quae sese ad aliorum usum externis actionibus diffundit, aut usum possessionum, aut rationem juris intuetur.
Intuenti mihi in virtutis naturam praeclaré sentire videntur illi, qui virtutem in rerum expetendarum numero ponendam esse censent. De virtute intelligentiae ut loquar, Prudentiam si quis neget expeti oportere, is lumen animi, quo consilia & suscipiuntur & diriguntur, tollendum esse fateatur necesse est. Haec rempub. pace florentem ab hostili [Page 138] impetu tuetur. Haec legibus latis civitatem constituit: haec homines á fera agrestique vita ad humanitatem & societatem colendam traduxit. Quae usum possessionum intuetur liberalitas est, virtus illa quidem ad subsidium alienae necessitatis optanda & colenda.
Vides hîc varia axiomata eaque homogenea confundi uná & commisceri. Quaero á te quae tandem dialecticae pars adhibenda sit, ad istam confusionem tollendam & unumquodque axioma ordine & suo loco digerendum. Nunquid ratio inveniendi argumenti ad exprimendam ordinis elegantiam confert? certé inventionis praecepto non est opus. Nam omnia illa, quibus istam de virtute quaestionem explicatam vides, jam inventa sunt. Inventa subjecta & adjuncta: repertae definitiones & partitiones. Quid ergo? cúm ad ordinem conformandum nullus usus logicae inventionis sit, an axiomatis judicio opus est ad singula suis sedibus apté distinguenda? Atqui veró quae argumenta inventio ad arguendam quaestionem suppeditavit, ea in axiomate disposita jam sunt ac judicata. Est (inquam) definitio cum re definita, partitio cum re partita in enuntiato conjuncta & aestimata: eodemque modo caetera argumenta. Num igitur syllogismi praeceptis utemur? At veró quicquid in hiis rebus dubium erat & controversum, id syllogismi legibus disceptatum jam est & conclusum. Quid nunc restat? Sola (ut vides) superest methodus. Lumine igitur artificiose methodi adhibito, generalissima primis locis, subalterna mediis, specialissima postremis disponemus. Quid ergo ex illis omnibus est generalissimum? certé illa sententia: Intuenti mihi in virtutis naturam, [Page 139] praeclaré sentire videntur illi, qui virtutem in rerum expetendarum numero ponendam esse censent. Haec est summa totius rei comprehensio & quasi definitio: ac profectó axioma é tot axiomatis generalissimum. Nam est subjectum ad cujus explicationem illa enuntiata comparata sunt. Quód si quaestionis per enuntiata explicatio fuerit, quaestionem praecessisse necesse est. At si quaestio extiterit, non tamen sequitur explicationem quaestionis existere. Quare propositio summam rei propositae complectens, primo loco statuetur. Agedum, quaenam enuntiata huic generalissimae definitioni proximum gradum obtinere debent? ecquid virtutis partitio in virtutem intelligentiae & voluntatis? certé definitioni partitio semper est adjungenda, nisi aliquid fuerit quod ad singula partitionis membra generatim attineat. Estne igitur aliquid rei distributae partibus generalius? est profectó: idque hisce tribus sententiis comprehensum. Nam virtus est illa quidem diviuitus delibata, adeó ut sceleris cujusdam sit in illius studium non incumbere. Ac cúm animum praeclaré cnnformet & excolat, cur non eandem studiosé persequeremur? Si quid porró verae gloriae, si quid sanae & ingenuae voluptatis usquam est, id certé in virtute potest deprehendi. At veró res ornamento verissimae gloriae commendata & honestam voluptatem complexa nunquam fugienda est. Haec caeteris consequentibus generaliora sunt cúm in singulis intelligentiae & voluntatis virtutibus insint communiter. Quid quód illa tria argumenta syllogismis conclusa, sint etiam singulis suis locis collocata? Nam primó enthymema quaestionem virtutis efficiente concludens, deinde [Page 140] eandem ab effecto disceptans, tum vi adjunctorum judicans disponitur. Sed expositis iis, quae rei partitae membris communia sunt, quid jam ex illa confusione ad collocandum separabimus? equidem virtutis distributionem. quid ita? quia explicari intelligique potest absque sequentibus: quia in pluribus inest quám ulla rerum consequentium. sed cúm virtus pro duplici facultate mentis bipartita existat, alia nempé intelligentiae, alia voluntatis, docebo utranque in rebus expetendis numerandam esse. Hîc methodi lex jubet ut partes eodem ordine tractentur, quo distributae fuerint: & transitionum vinculis si longior inter eas intersit explicatio colligentur. Primúm itaque de virtute intelligentiae, id est, de prudentia dicendum est. Nam lumine prudentiae caeterae virtutes communiter diriguntur, ita ut explicari prudentia sine illis, illae ignorata prudentiae natura intelligi non possint. de virtute intelligentiae ut loquar, Prudentiam si quis neget expeti oportere, is lumen animi quo consilia & deliberationes suscipiūtur ac diriguntur, tollendum esse fateatur necesse est. Haec homines á fera agrestique vita ad humanitatem & societatem colendam traduxit: Haec legibus latis civitatem constituit. Haec civitatem pace florentem ab hostili impetu tuetur. Sic enim tria ista prudentiae effecta digerenda sunt. Nam si civitatis conservatio extiterit, sequitur esse civitatem jam constitutam: sequitur etiam quosdam ad colendam societatem traductos esse. at consequentia haec reciproca non est: ideoque colendae societatis instituta ratio prior conservatione civitatis est. Primo distributionis membro exposito, secundum debet succedere. Quid? virtus voluntatis non etiam ejusmodi [Page 141] est, quae ad se nostros animos rapere debeat? Nemo refragatur. Nam ductu prudentiae in regendis affectibus versatur: quo quid optabilius esse potest? Virtus autem voluntatis vel tota continetur interna actione ad voluntatem conformandam, vel conformata jam voluntate sese ad aliorum usum externis actionibus diffundit. Prior illa vel temperantia est, sita nimirum in corporeis voluptatibus coercendis, vel Praotes quae in ira comprimenda versatur: utraque certé propter istam tam excellentem facultatem ab omnibus expetenda. Posterior quae sese ad aliorum usum externis actionibus diffundit, usum possessionum aut rationem juris intuetur. Quae usum possessionum intuetur liberalitas est, virtus illa quidem ad subsidium alienae necessitatis optanda inprimis & colenda. Quae rationem juris spectat, ea aut ex sincerae voluntatis aequitate ad jus exercendum affecta est, ut justitia: aut ex invictae voluntatis magnitudine ad juris constituti defensionem propendet, ut fortitudo. Vides horum axiomatum ordinem. Primó explicatum est illud, quod cuilibet in voluntate virtuti commune est. Deinde partitio earum virtutum, quae voluntatis sunt, subsequitur. Tum partitionis membra tractantur, & ex methodi lege suis locis collocantur. Nam ut voluntas interna actione solummodo conformetur, id conformatae voluntatis externis actionibus prius est & generalius. Sic juris constituendi ratio juris constituti defensionem antecedit. Atque haec est quaestionis propositae methodica genesis: quam ideó per partes singillatim disceptavimus, ut facilius methodi dianoia ususque elucesceret. Eandem collocationis formam Theologi in Theologicis commentationibus meditantur: [Page 142] quam ego in hominū doctissimorum excellentissimis concionibus cum summa voluptate persaepe animadverti. Primúm enim de quo dicturi sunt solent proponere, & velut illustri quadā definitione summatim cōprehendere. Deinde nisi rei distributae mēbris commune aliquid occurrat, statim thematis propositi membra distinguunt. Tū factae distributionis primam partem definiunt consimiliter, &, si multiplex fuerit, partiuntur: immó omnibus argumentorū generibus, omnibus judicii modis illustrant ac persequuntur. Id cúm fecerint, adhibita transitione ad partē distributionis secundam digrediuntur, eandem (que) eodē modo, quo primam tractant eleganter & expediunt. Sunt igitur Theologi, qui suas nobis vigilias cōmunicant, in exploranda notitiae & generalitatis differentia ad ordinē deducendum valdé diligentes & accurati. Quae pars explicari intelligi (que) abs (que) alterius explicatione non potest, eam non anté tractant, quám alteram exposuerint. Quid de oratoribus loquar? Equidem eundem in orationibus texendis ordinē studiosé consectantur. Studium eorum in hoc genere declarant illa de ordinis conformatione rhetorum praecepta. Volunt enim exordiū primó constitui: tum narrationem subsequi: deinde confirmationem adjungi: postremó epilogū attexi. Hîc ego eorum diligentiam magis amplector, quám judiciū probo. Si Aristotelē de prima & vltima parte rogent putetne scilicet utranque necessariam esse, minimé ille quidem de necessitate assentietur. Ne (que) herclé injuria. cui enim rei partes illae deserviunt? quid spectant? in altera attentio & benevolentia quaeruntur, in altera misericordia cōmovetur. Atqui veró diserti hominis de instituta controversia disputatio [Page 143] attentionem & benevolentiam conciliat: immó etiam si res erudité tractetur, ad misericordiam concitandam valet. Sed demus utrius (que) partis usum esse: in quo ego certé non repugno: at illa tamen praeceptio [...] nō est: praesertim cúm multae orationes exordiis talibus at (que) epilogis praetermissis & jam habitae sint & deinceps haberi possint. Illud veró quod de narrationis & cōfirmationis ordine praecipiūt, non satis cōstanter praecipere videntur. Quid? an narratio attexenda statim exordio est? si de rei summa definitione & cōprehensione loquū tur plané assētior. Exponendū enim est quid sit illud quod in controversiā venit. Sin veró aliud quiddam intelligūt (quod certé faciunt ii, qui alia parte, quā propositionem appellant, statū positae cōtroversie & summam totius causae cōprehendunt) non video cur exordiū narratio statim in omni oratione subsequatur. Stultum enim esset quod in media aut alia orationis parte narrari cōmodissimé potest & debet, id exordio festinanter subjicere & alieno loco inculcare. Quinetiam fit saepe ut narratio argumentorum momentis disceptanda sit ac confirmanda. utrū igitur legitimae praeceptionis vim habet, si quis á narratione confirmationē loco & ordine semper distinguendam esse dicat? Quid dicam abs (que) tali narratione qualem rhetores plerun (que) intelligūt, complures orationes á disertissimis hominibꝰ habitas esse? Scholae profectó nostrae, cúm res longa oratione eloquentissimé gravissimé (que) explicatur, non semper istius narrationis elegantiam requirunt. Sin veró ea opus fuerit, eo loco adhibetur, quē causae natura cōcedit. Quapropter nulla hîc á Rhetoribus cōstans, & certa lex de methodo orationis proponitur, sed lubrica [Page 144] & incerta praeceptio. Ego veró non aliam orationis ordine disponendae viam oratori praescripserim quā Theologo. una ab universalibus ad particularia eademque methodus perpetuó adhibenda est, sive é suggesto concionere, sive in curia aut foro peroraveris, sive in schola quocunque modo declamaveris, sive ad expoliendum poema, sive ad texendam epistolam incubueris, sive ad communes locos digerendos animum retuleris. Generalissima primis sedibus constituenda: subalterna transferenda ad medias: specialissima ad infimas deturbanda. Haec enim via est intelligentiae & memoriae: haec accuratissimi cō pendii magistra. Veruntamen cúm delectare, movere, fallere auditorem denique volumus, Crupsis methodi adhiberi potest, sed ita, ut ordo, nonnihil interruptus, non plané sublatus videatur.
- Methodi obscuratio fit
-
- Occultatione homogeneorum, ut cúm lumina
- definitionū, removentur.
- partitionū, removentur.
- transitionū, removentur.
- Assūptione heterogeneorū, ut cúm vel
- Digressio á re fit
- cōmoratio in re fit
- Inversione ordinis, cúm specialia generalibus praeponuntur.
- Occultatione homogeneorum, ut cúm lumina
Atque haec de methodi genesi. Sequitur methodi analysis, qua tum utimur, cúm contextae disputationis ordinē reteximus, & singulorū dispositionem ad methodicae collocationis legem expēdimus: ut cō stare possit, sintne primis locis generalissima, subalterna intermediis, specialissima postremis collocata. Sed cúm methodicae analyseos exēpla varia ea (que) longé illustrissima á Ramo, Freigio, Makilmanaeo proposita sint, nulla á me in hoc tempore proferentur. Methodi igitur controversia sic disputata sit.
DE PRAEDICABILIVM REFVTATIONE G. T. DISPVTATIO.
MAGNVM nomen praedicabilium & illustre jamdiu fuit, adeo ut ornamentis Logicae disciplinae nemo satis excultus putaretur, qui non ad reliquum apparatum, Porphyrianas praedicabilium elegantias asciverit. Hinc illa praedicabilium in philosophorum populo mirifica jactatio, hinc accersitae ad disserendum ab intimo artificio subtilitatum deliciae: hinc omnes explicatae in thesi tuenda distinctionum arculae. Arrisit igitur praedicabilium sapientia vehementer, sed iis, quos Porphyrianae cepit institutionis concinnitas, & qui nihil scire malint, quám sese aliquid fateri nescivisse: iis etiam, qui rejecta in disquirenda veritate libertate judicii, sub Aristotelicae authoritatis umbra delitescunt. Atque hi bellé sibi philosophari videntur, si vel Ipse dixit opposuerint, vel distinctionis medicamentum adhibuerint. Istorum tamen in scholarum umbraculis frequenti concertatione succreuit praedicabiliū gloria, & ab humili ducta venit ad summum. Sed [Page 146] ecce, quod natura fert in omnibus feré rebus, consenuit jam sic herclé pené, ut ad nihilum recidisse videatur. Percellit sine dubio Peripateticos tam inexspectatae ruinae cogitatio, cúm nempe ipsi secum attendunt, quorum Categorematum gloria immortalis esse debebat, eorum perelegantem fabricam Parisiensibus artificiis dissipatam corruisse. Quanquā si subducta ratione liberiús aliquantó cogitent, minús illi quidem dolebunt, splendorem illum praedicabilium defloruisse: quem vident levissimae distinctionis sophismate constitisse. Ego etsi ea ad immortalitatem nata arbitrabar, tamen quia accuratissima veritatis ratione, quasi de sua sede depelluntur, statuo herclé in illis fuisse, non verum Dialecticae sanguinem, sed succum sophisticum: non aliquid nativi coloris, sed multum fucati nitoris. ut veró nugatoria praedicabilium subtilitas illustretur, in eam (si placeat) luce adhibita Logici judicii inquiramus, & veluti in membra articulosque universum opificium distinguamus.
Contendo igitur praedicabiliū doctrinam esse & ipsa tractatione vitiosam & inani consilio institutā. Eorum tractatio sita est, partim in illustrāda veritate singulorum, partim in iis ordine & Methodo digerendis. Veritas autem Categorematum est definitionibus & partitionibus comprehensa. Agite ita (que), si singulae & definitiones integram rei essentiam accuratissimé demonstrent, & partitiones rei partitae naturā prudenter legitimé (que) distinguant: imminutae majestatis crimen apud Aristotelicos deprecemur, & quae anteá praedicabilia rejecimus, ea amplectamur mirificé & exornemus. Sin veró in Porphytianam praedicabiliū fabricam insignes partitionum [Page 147] elenchi & definitionū sophismata illigentur, ea sané non minús liberé repudiemus, quám studiosé veritatis effigiē indagemus. Praedicabile igitur quid tandē est? Praedicabile est vox simplex & affirmata, quae de alio praedicatur. Bené herclé de tractationis progressu sperandū est, cúm in ipso vestibulo tot occurrant sophismata. Praedicabile est vox. At quid ita? An quia voce exprimitur? Sic herclé philosophantur Peripatetici. Dicant igitur lineam, superficiē, corpus, triangulos & quadrangulos in Mathematicis: Saturni stellam, ac Mercurii, Solē & Lunā in Astronomicis: hominē, belluam, plantam in Physicis: prudentiam, justitiam, Aristotelicam beatitudinē in Ethicis: Domū, Civitatē, Monarchiam in Politicis: dicant (inquam) hasce tot res tam multis artibus comprehē sas esse voces: harū certé nulla est, ad quam exprimendā non desideretur vox. Quód si tam variae res his in a [...]tibus explicatae, etsi singulae singulis vocibus effera [...]tur, non ideó tamē voces dicendae sunr: quid est quód Praedicabilia voces appellentur? Cur in definiēdo Praedicabili vox pro Genere adhibetur? Definitio rei definitae naturam & causas interpretatur: Ac proinde si vox sit Genus in definitione praedicabilis (ut herclé pro Genere usurpatur) aliqua pars naturae illius, quam habent praedicabilia, nomine vocis cōprehenditur. At hoc clarissimae veritati repugnat. Nam integra singulorum Praedicabiliū essentia cōstare potest, etsi nunquā ullas per voces exprimatur. utrū Genus & Species nomina sunt ac voces, an potiús res ipsae animo intellectae, & hominū sensibus per voces velut per symbola quaedam repraesentatae? utrum rerum formae ac proprietates sunt é rerū numero in classem vocum transferendae? Annon [Page 148] animal & homo, annon anima rationalis & facultas ridendi, essentiam suam naturamque tueri possunt, nisi nominis illius, quo appellentur, adminiculo sustentētur? Si hujusmodi Totum, cujus materia & forma ad singulas species communiter attinet, sit vox: si pars comprehensa in Genere, & constituta é Generis natura, sit vox [...] si res illa, quae rei formatae substantiā persicit, & per quam Genus in species dividitur, sit vox: si etiam naturalis proclivitas, & insita facultas (ut ait Valerius) quae toti subjecto, soli, & semper convenit, sit vox: fatebor herclé Genus, Speciem, Differentiam, Proprium, & caetera quaecunque praedicabilia, esse voces. At haec omnia, etsi vocibus explicantur, voces tamen non esse perspicuum est. Vox est nota, qua unaque (que) res vocatur & nominatur: aliud (que) est nomē rei, aliud res nomine significata. Res universae anté extiterunt, quám nomine insignirentur: erant animalia, ut homines, belluae, pisces: arbores erant ac plantae: erant rerum singularum differentiae ac proprietates, priusquam appellationem essent aliquam sortitae. Nam cúm vox nihil aliud sit, quám adjuncta nota, qua unumquodque nominatur: necesse est ut essentia subjecti sit anté é suis causis constituta, quám sibi adjunctam appellationem habeat: sic res singulae erant primó á praepotente Deo creatae, deinde jussu Dei, ab Adamo suis quaeque nominibus vocatae. Nisi forté dicere placeat, res universas non modó essentiam á natura, sed nomen etiam secum afferre. At istud Heraclitici delirii est; putare scilicet naturam unicuique rei simul cum absolutione essentiae nomen tribuisse. Rectiús veró Aristoteles, qui secundo & tertio capite, libro primo de Interpretatione disserit: Nomina rebus pro arbitrio hominum prudenter attribui. Quod [Page 149] si Genera, Species, Differentiae, Propria, Accidentia, sint nomina vocesque, equidem natura Generum, Specierum, Differentiarum, &c. ex hominum arbitrio & instituto pendebit: quo quid singi potest absurdiús? Ait praetereá Aristoteles, sensae metis & rerum notiones animo informatas esse apud omnes populos easdem, signa veró & voces, quibus sensa mentis interpretamur, pro gentium varietate differre & mutari. Quód si igitur praedicabilia sunt voces, sic ut vox communem quandam Categorematum essentiam complectatur; profectó ut voces pro consuetudine loquendi in unaquaque gente variantur: sic praedicabilium natura mutabilis & incerta existet. Quinetiam vocibus illae proprietates Grammaticae Etymologiae & Syntaxeos de numero, casu, declinatione, & conjugatione, de convenientia, & rectione accidunt. At istas affectiones ad naturam Generis, Speciei, Differentiae pertinere si quis affirmet, eum ego ad Antyciras relegandum existimârim. Quare Praedicabilia voces non sunt, sed sensa mentis, & notiones intellectu conceptae: Non dicent opinor Enunciata aut syllogismos esse voces: at Enunciata & Syllogismi é praedicabilibus constāt, & vocibus exprimuntur.
Agedū Praedicabile est vox. Qualis obsecro? Simplex & affirmata. Qui unūquod (que) praedicabile definiūt sim plici voce, nō modó á Porphyrio & Aristotele diffē tiunt, sed etiam naturalis usus veritati adversantur. Porphyrius cū exēpla generis, differētiae, proprii vult exhibere: nō simplices tantúm voces, sed compositas etiam proponit. Corpus animatū genus esse ait animalis, speciem veró corporis: mentis ac rationis participē esse, hominis differentiā: in senectute canescere, propriū: Porphyrius ergo non arbitratur, naturā generis, differentiae, [Page 150] proprii una simplici voce semper comprehendi. Et Aristoteles in Topicis exprimit definitionē, & proprium, quae in praedicatorum sunt numero, plurium vocabulorum ambitu. Valerius item differentiam hominis tribus expressit vocibus: Ratione praeditum esse. Itaque horum hominum judicio, Praedicabile non semper simplici voce comprehenditur. Immo veró nec necesse est: nam res ipsae & sensa animi sive uno nomine designētur, sive nullarum vocum comprehensione explicentur, eodem redeunt, & eandem sententiam naturamque retinent: veritatem, consequentiam, ordinem non vocum numero metimur, sed é rerum sensis ac natura aestimamus. Fert consuetudo sermonis, ut res simplex non simplici tantum voce declaretur, sed etiam plurimarum vocum circuitu exponatur: sic forma murorum Gallicorum apud Caesarem, materia regiae solaris apud Ovidium, proprietates quarundam virtutum apud Ciceronem, adjuncta accidentia Magnanimi apud Aristotelem, forma beatitudinis apud eundem: multis vocibus veluti notis quibusdam ad hominum intelligentiam describuntur. Concludamus ergo Praedicabilis notionem, si quando sermone evolvatur, non esse simplici voci semper alligatam. Quid an Praedicabile semper est vox affirmata? Genus equidem Species, Proprium & Differentia, affirmata voce explicantur: At Individuum & Accidens saepe etiam negato vocabulo: ut Socrates; Non Socrates: hîc duo contradicentia individua sunt, quorum posterius negatur. Appius Claudius est caecus: hîc Accidens enuntiatur de subjecto: at caecitate quaedam negatio comprehēditur visivae facultatis. Nam Privantia (ut Aristoteles testatur) sunt in certo subjecto [Page 151] negationes habituum. Frequenter fit ut Individua & Accidentia in Enunciato disposita negando efferantur: ut Catilina non est Cicero: Catilina non est bonus: & id sané est, quod Porphyriani contendunt, videlicet Praedicabilia de subjecto affirmaté semper, non autem negaté praedicari. At enim sive velint simplicis Categorematis intelligentiam affirmatione exprimi, sive affirmaté de subjecto enunciari: errant vehementer, si de omni Praedicabili loquuntur: ut aperté demonstravimus. Porró quám accuraté interpretatur Praedicabilium essentiam affirmatio? Generis, Speciei, & Differentiae natura, etsi nulla ratio habeatur affirmatae vocis, cognosci tamen & intelligi potest. Vt igitur Praedicabilibus advētitium est simplicibus vocabulis exprimi: sic eisdem adjunctū est, ut affirmentur. Eorum naturā valdé tenuiter definit: immo veró cúm de usu Praedicabilium differemus, Praedicabilia affirmatione ineptissimé definiri oftendemus.
At ne illud quidem, ut Praedicabile de alio praedicetur, in definitione Praedicabilis approbari potest. Adventitium hoc quidem est, non insitum in natura Categorematum: ut de aliis enuncientur. Siquidem tota Generis, Speciei, Differentiae, Proprii, Accidentis natura & esse & cognosci potest, tametsi nulla accesserit praedicatio. Categoremata tum demum alia de aliis praedicantur, cúm judicii praeceptis in Enunciato disponantur: adeo ut praedicatio ista Categorematum é dispositione eorundem oriatur, ideoque in judicio, si uspiam, explicanda. Quid quod Aristoteles principio Categoriarum Categorema in simplex & compositum distribuat? Et simplex Categorema id esse ait, quod Enuntiationem non facit. [Page 152] Ergo Aristotelis judicio Categorema simplex non praedicatur. Nam praedicatio ex dispositione Categorematum in enuntiatione nascitur: at id Aristoteli simplex Categorema est, quod nondum in enuntiato disponitur: ideo simplex Categorema Aristoteli non praedicatur: Cúm veró praedicatio existit, tum Categorema compositum efficitur, id est, (ut ait in Categoriarum principio Aristoteles) integrum Axioma. quin Porphyrius & Valerius cúm exempla ad illustrationem Praedicabilium subjiciunt, res nudas & ab omni praedicatione liberas proponunt. Apud Valerium, animal, homo, piscis, avis, virtus, dicuntur species: animal, color, substantia, quantitas, pro Generibus ponuntur: ratione praeditum esse pro Differentia: hinnire, bene dicere, canescere senem, pro propriis. Sic apud Porphyrium praedicabilia nuda, & ad praedicationem minimé conjuncta reperies. Quare ex horum sententia Genus, Species, Differentia, Categoremata esse possunt; tametsi non praedicantur. At possunt (inquies) praedicari. Et possunt (inquam) Peripatetici seposita Aristotelis authoritate, in disceptanda Aristotelis disciplina libertatem judicii assumere. Praedicabilia remittunt Peripateticis istam potentiam, & ea se in sua definitione facilé carere patiuntur. Definitio erenim legitimé instituta, quae sit rei natura exponit, non autem quae esse possit: constat definitio (inquam) ex iis, quae rei definitae, non sola potestate, sed actu insunt. Sic argumentum in Logica Inventione definitur esse id, quod affectum est ad arguendum: nam affectum esse ad arguendum actu inest in argumento, non autem potestate: adeo ut rei arguendae facultas sit veluti forma argumenti Logici. Sic anima rationalis est actu in [Page 153] homine, etsi fortasse non actu semper inveniendo & judicando ratiocinatur: sed ecce ista praedicandi ratio non omnibus potest Praedicabilibus convenire: Siquidem natura speciei ita est comparata, semper ut subjiciatur, praedicetur veró nunquam: Nam quod aiunt in isto enuntiato, Socrates est homo, speciem praedicari, vehementer errant; cúm homo sit Genus Socratis, non species. Species cum eo duntaxat argumento disponitur, ad quod mutuam relationem & naturae affectionem habet: at speciei relatio tota est ad Genus suum, & Species est pars illius in Genere comprehensae essentiae: unde sit ut species sit semper quiddam inferius. Quód si ergo sit homo species Socratis, Socrates erit Genus hominis: nam species est solius Generis species, non autem alterius rei: perinde sané est ac si quis diceret, animal esse speciem hominis. Nam quae ratio hominem constituit speciem Socratis, eadem animal efficiet speciem hominis: ac quae ratio est, ut animal sit Genus hominis, eadem est ut homo sit Genus Socratis & Platonis. Nam ut in animali comprehēditur essentia, quae communiter attinet ad constituendum hominem & belluam, sic in homine & communis materia, & communis forma est: quae utraque ad essentiam Socratis & Platonis constituendam attinet.
Habetis jam Porphyriani Praedicabilis definitionem, totidem pené distinctam sophismatis, quot est in explicatione rei definitae particulas complexa. Sequitur jam Praedicabilium distributio: Praedicabilia praedicantur de uno, ut Individuo, aut de pluribus. Atqui (inquam) Genus, Species, Differentia, Proprium, Accidens, & Individuum, Existent Categoremata, [Page 154] tametsi nunquam praedicentur: ut ex Aristotele, Porphyrio, Valerio demonstravimus. Aristoteles simplicia Categoremata appellat, quae soluta ab Axiomatica dispositione minimé praedicantur. Quomodo igitur ista partitio Praedicabiliū naturam complectitur? Annon ista praedicatio adventitia est & accidentaria? Annon Potestate duntaxat praedicabilibus simpliciter absque dispositione consideratis convenit? At ut definitio naturam definiti ex iis quae actu sunt definit, sic partitio naturam rei partitae debet ex iis quae actu sunt distinguere. Quid si hominem inrebus urbanis domi versantē ita partiremur? Homo depugnat in acie cū uno hoste aut cum pluribus: Annon partitionis sapientiam amplecteremini? Equidē in partiendo Praedicabili consimilis elegantia adhibetur. Nam ut homines in rebus urbanis domi versantes, in potestate quadam sunt, ut depugnent: sic Praedicabilia habent potestatem, ut praedicentur: ut illi tum demum pugnāt, cum in acie comminus disponuntur: sic Praedicabilia tum demum praedicantur, cum fuerint in Enuntiato collocata: ut etiam pugna in acie cum uno aut cum pluribus instituta naturam non demonstrat hominum in rebus urbanis versantium: sic praedicatio illa de uno aut de pluribus in Axiomate enata, vix ullam naturae particulam in Praedicabilibus declarat. Sic Generis natura non in eo sita est, ut de pluribus praedicetur: sed ut essentiam pluribus communem habeat: sic Differentia est causa, per quám res est id, quod est: utrúm veró sit uni propria, an de pluribus possit enuntiari, id Differentiae essentiā non designat. Quare Praedicabilium ista divisio insipida admodū est, & nugatoria, quod magis deinceps elucebit. Sed age primum [Page 155] divisionis membrum quodnam est? Profectó Individuum. Litigant de Individuo Peripatetici: alii in classe praedicabilium reponūt: quidam de Individui praedicatione ad rem unam alligata subirati, é possessionibus Categorematum penitus expulerunt: nonnulli mitiús cum Individuo agunt: permittunt enim Individuo in praedicabilium regno locum, at ita, ut non in sua habitare, sed in aliena civitate peregrinari dicatur. Quid ergo? Retinendumné in Praedicabilibus an alió amandandum? Non praedicatur de pluribus. Quid tum? Ideoné é praedicabilium numero excludendum? Elenchum tam inscitae consequentiae non probo: nam ut Praedicabile semper de pluribus enuncietur, id herclé placitum est alicujus sophistae in umbra scholastica somniantis: non invētum philosophi accuraté disserentis: est (inquam) petitio principii, cúm in definiendo praedicabili dicitur, praedicabile esse id, quod de pluribus praedicatur. Tā herclé id erit praedicabile quod de uno enunciatur, quā id, quod de plurib. praedicatur. Sic nihil interest, utrū speciei natura sit unius propria, an multorū cōmunis: nec refert utrum Differentia uni solummodó conveniat, an pluribus attribui possit. At dicetur Individua esse infinita, & esse res singulares: & propterea in Dialecticis non explicanda: Concedatur esse infinita, quod tamen á vero alienissimum est: quid an non ad certa & finita Genera revocari possunt? Quid annon praeceptio de illis tradi, quae cōmunē singulorū affectionē notet? nolumus singula Individua singillatim in arte explicari: sed naturā ad singula cōmuniter attinētē generali praecepto comprehēdi. Sic etsi res ipsae sub sēsum cadāt, & videantur numero pené infinitae; tamen theoremata, quibus illorum affectiones & [Page 156] proprietates explicantur, possunt esse finita & [...]. Quare Individuum in antiquam possessionem ei legatam testamento Porphyrii traditamque vindicetur & restituatur. Agedum, Individuum est, quod essentiam singularem, & alicui prop [...]iam comprehendit:
- Estque aut
-
- 1. Determinatum, ut Achilles.
- 2. Vagum, ut quoddam animal.
- 3. Demonstrativum, ut hic homo.
- 4. Per excellentiam, ut poëta pro Homera.
- 5. Per circumscriptionem, ut Laërtis filius pro Vlysse.
An non Dialectici isti de Individuo rhetoricantur egregié? Docent (que) loquendi formulis ut exprimatur Individuum? Aliquando nomine proprio significatur, & tum appellationem sortitur Determinati: saepe voce generaliore & minimé definita notatur, & tum Vagum nominatur, ut quoddam animal: Atqui (inquam) Vagum istud, quod affers, non semper Rem singularem, ac propriam notat: ut cúm dico quoddam animal ratiocinatur; non singillatim de Socrate, sed generatim de homine intelligo: at homo individuum non est, sed quiddam individuis superius: immo veró qui vago favent individuo, illudqué volunt in numerum aggregari rerum singularum; illi differentiam proprii & particularis enunciati, non modó á gravissimis Logicae disciplinae authoribus celebratam, sed etiam á minutissimis Dialecticis retentam tollunt omnino, dissipantque. Nam si quidam homo sit individuum: si (inquam) id omne sit individuum, cujus natura per hasce particulas Quidam & aliquis restringitur, omnia enunciata, quorum Antecedenti [Page 157] sive subjecto particulae istae (quidam & aliquis) adjunguntur, erunt singularia ac propria: & sic nullum aliquando particulare existet axioma. Nam Enuntiatio quaelibet erit propria & singularis, cúm de individuo praedicatum dicitur, ut ait Valerius. At quotiescunque (Quidam & aliquis) antecedenti praeponuntur, consequens enunciatur de individuo. Quinetiam si Vagum istud probamus, Syllogismus é particularibus contextus enunciatis, similiter probandus est. Siquidem syllogismus, cujus partes sunt enunciata propria ac singularia, ad syllogisticas praeceptiones accommodaté factus, vim assert legitimae conclusionis. At particulares syllogismi propositiones sunt enunciata singularia, & de re individua, quia subjecta harum propositionum sunt vaga individua: unde fit ut syllogismus é particularibus conflatus probetur: quo quid potest esse á Logicis institutis alienius? Non dicam quam vim habeat Vagum illud subcontrariae oppositionis, quam Aristoteles tantopere labefactavit, inducendae & confirmandae. Nam si vagabunda illa retinemus; quid est quod Aristoteles istam oppositionem repudiet? Quidam homo est doctus: Quidam homo non est doctus: quanquam hercle cum vago Individuo tollatur particulare axioma, tolli etiam oppositionem subcontrariam é duobus particularibus instructam necesse est. Quare subtilitas illius Peripatetici nimis licenter peregrinata & vagata est, á quo fuit illius vagabundi Individui concinnitas in Logicam introducta. Sed enim quibus praeterea loquendi modis significatio Individui exponitur? certé cum rerum generalium natura ad notationem rei singularis per grammaticam pronominis demonstrativi elegantiam restringitur: deinde [Page 158] cúm synecdoche Generis ad significandam infimam speciem adhibemus: postremó cúm é Metonymia Adjuncti subjectum notamus: Nam ut in illo exemplo, poëta pro Homero est synecdoche generis pro specie: sic in hoc, Laërtis filius est Metonymia adjuncti pro subjecto. At (bone Deus) quid sibi volūt istae ineptiae? Quā nobis inveniendi ant disponendi argumēti disciplinā interpretantur? Quid ad illustrandā Categorematis naturā attinet, formulas quasdā proponere exprimēdi Individui? An si calleo quot dictionū generibus res possit declarari, ideo quibus partibus natura rei distinguatur intelligo? Proprietas nominis, Tropus Metonymiae, Tropus synecdoches, sunt inquā ista earūvocū adjuncta, per quas tanquā notas & symbola, res Individuae ac singulares explicantur. At quàm praeclara partitio est, quae rei naturam partitur non ex propriis differētiis, sed ex adjunctis ac circumstantiis earū vocū, quae ad rem significandam sunt constitutae? Quid quód non modó redundet Individuorum partitio, sed etiā claudicet: Nam & aliae formulae existunt, quibus Individuum notatur, ut cúm é Metonymia subjecti intelligimus adjunctum: sic ab Hannibale caesa apud Cannas. 60. millia Romanorum dicimus: ubi Hannibal pro adjuncto sibi exercitu sumitur. Sic ex possessore res possessa intelligitur: jam proximus ardet Vcalegon, id est Vcalegonis domus: sic Metonymia efficientis pro effecto usurpatur: Tum Cererem corruptam undis cerealiaqué arma expediunt; Hîc Ceres pro frugibus, quae Aeneae navibus vehebantur, accipitur: sic per Metaphoram & alia loquendi genera possunt singularia & Individua intelligi & designari. Sed quid est cur non similem diligentiam in [Page 159] caeteris praedicabilibus consumserunt? Possunt herclé & illa variis locutionibus adumbrari. Sic Genus interdum e specie significatur, ut in illo carmine, Qui Curios simulant, & Bacchanalia vivunt. Curios dixit pro temperantibus, Bacchanalia pro quolibet Intēperantiae genere. Alter erit Typhis, id est gubernator; At (que) iterum ad Trojam magnus mittetur Achilles, id est bellator: sic ad significandum Genus, Generis definitio potest adhiberi, ut animal rationale pro Homine. Sic Accidentia & caetera Praedicabilia possunt singula pluribus modis exprimi: at (que) hactenús de Individno: sequuntur communia illa Praedicabilia, quae semper De pluribus dicuntur, eaqué sunt Genus, Species, Differentia, proprium, Accidens.
Communium Praedicabilium divisio est ejusmodi, ut in eam omnium sophismatum sordes innexae & implicatae videantur.
Partitio ista est vitio inconstantiae levicula:
- Nam dividitur modó
-
- 1. Inquin (que) partes, ut jam proposuimus.
- 2. In decem Genera, Substantiam, Quantitatem, Qualitatem, &c.
- 3. In quatuor membra, ut in Topico primo, in Accidens, Genus, Proprium, Definitionem.
- 4. In tria, ut in Analytico primo, in Generalissimum, subalternum, Specialissimum.
- 5. In duo, in simplex & compositū.
Dicamus igitur Praedicabilia esse quin (que) esse decem, esse quatuor, esse tria, esse duo.
Deinde est sophismate multarum partium delira partitio: Partitionis sūma laus in Dichotomia partium [Page 160] contrariarum elucet: at ista est praedicabilium in varia membra dissectio.
3 Praeterea quid est, quod Species, Differentia, Proprium & Accidens, in communibus duntaxat Praedicabilibus numerentur, & pluribus semper attribui putentur? ut est Species subalterna, cujus natura ad res varias est generatim diffusa: Sic est Species specialissima, quae naturam obtinet uni propriam, non pluribus communem. Quid Differentia? Est certé aliqua, quae uni solummodo convenit, ut rerum singularum formae singulares: non igitur quaelibet Differentia communis est: sic etiam sunt individuis sua Propria, quae in nullam aliam rem possunt cadere: sic & multa Accidentia propter naturam singularem & individuam, de uno tantúm enunciantur. Quare qui dicit omnem Speciem, omnem Differentiam, quaelibet Propria & Accidentia habere naturam multis communem, ita ut semper de pluribus praedicentur, is inscitiam prodit suam, & in crimen incurrit clarissimae falsitatis.
4 Quid dicam quám manca partitio sit? Certé dupliciter mutila est: Primó, quód in partitione attributorum multa attributa omittat; deinde quód in generali rerum distributione, res in enunciato subjectas non attingat. Agedum partitio est instituta earum rerum, quae in enunciato praedicantur. Atque hinc est, quód singulorum enunciatorum praedicata é praedicabilibus depromi arbitrentur. Annon ita (que) partitio ista omnia praedicata complecti debuit? Complectitur herclé argumenta generis & speciei: sed é suo in alienum locum traducta: de causis formam sub Differentiae nomine comprehendit; particulae quaedam effectorum & adjunctorum in Proprio & Accidente pueriliter confunduntur. At ecce tandem [Page 161] quám nulla argumenta Logicae artis excludantur. Restat ista tam sapiens divisio in Efficientē, Materiam & Finem: profligavit subjectum, Dissentanea, & omnis generis comparata: amandavit etiam conjugata, Notationem, integrum & membra: Distributionem é subjectis aut adjunctis non agnoscit: piaculum est in praedicabilibus meminisse testimonii. Cum Definitione sic agit Peripateticorum familia, ut in Eunucho Thais cum Phaedria: modó excludunt illam Peripatetici: modó revocant. Quid igitur faciet Definitio? nonne eat? praesertim cúm accersatur ultró: non redeat? Non hercle si ipsam obsecrēt. Nam multó potius fuerit, quasi in latissimo Inventionis campo domicilium tenere: quám in gurgustium illud praedicabilium detrudi ac compingi. Videtis quám multa illustria argumenta ista Praedicabilium distributione repellantur, & abjudicentur. Atqui ista omnia sunt Logica Categoremata, & eorum pleraque simplicia & affirmata. Quid itaque de illius propositionis ridicula consequentia dicemus? Si habeat (inquiunt) praedicatum, erit é numero praedicabilium: Per herclé sapienter. In quibus ergo Praedicabilibus erunt horum enunciatorum praedicata? Planta est ex elementis constituta: Pisces sunt in aqua: virtus non est vitium: Quot sunt in coelo stellae, tot sunt in terra homines: ut fulvum spectatur in ignibus aurum, Tempore sic duro est inspicienda fides: Homo constat ex humo: Grammaticae duae sunt partes, Etymologia & Syntaxis: Aristoteles dixit terram esse immobilem: istarum (inquam) enunciationum attributa, é quibus praedicabilibus de sumuntur? Nova herclé praedicabilia excogitanda sunt, ad quae horum enunciatorum praedicata referantur. At dicent, [Page 162] instabunt (que) Peripatetici, hujus propositionis attributum, Virtus non est vitium; posse ad Genus, aut Accidens revocari. posse herclé non dubito. Potest Peripaticus, qui jam in Lycaeo spatiatur, declamare in Phalerico. Sed quid possit fieri non laboramus; quid jam fiat, inquirimus. Argumentum in enunciato dispositum aestimari debet ex affectione & ex relatione, quam ad illud, quocum disponitur, habet: estne vitium ita sua natura affectum ad virtutem, ut Genus ad speciem? Estne vitium Accidens virtutis? Estne vitium species, Differentia, proprium virtutis? Scio vitium esse posse Genus, si in Axiomate disponatur cum Avaritia. Vitium similiter erit Accidens, si ita enuntiem, Animus est vitio affectus. Probé (inquam) intelligo & agnosco unam eandem (que) rem pro varia affectione ad res varias, ad disparia argumentorum Genera posse referri: ut homo causa erit, respectu suorum effectorum: homo administrat rempublicam: homo erit subjectum ratione Adjunctorum: homo est praeditus virtute. Homo Adjunctum erit, si spectetur é relatione subjecti sui: homo incolit terram: homo dissentaneum erit, si illius ab aliis rebus consyderetur dissensio: homo non est bellua. Homo Genus erit respectu Socratis: Homo species erit animalis: & erit res definita si addatur Definitio. Vides igitur eandem rem pro diversa affectione & relatione in diversas argumentorum species cadere, adeo ut summae inscitiae sit, dicere Praedicatum alicujus enunciati, esse idcirco Genus aut Accidens, quia esse potest Genus aut Accidens, si illius dispar relatio adres dispares consideretur. Si argumentum in enunciato collocetur, illius natura expendenda est & distinguenda pro relatione quam habet ad illud, cum quo conjungitur: [Page 163] quód si dicerem hujus enunciati attributum, Homo est distinctus colore vario & eleganti, esse Genus; An non me velut pueriliter balbutientem exciperetis asperiús? Color in isto Axiomate Adjunctum est hominis, & tamen color Genus esse potest, si ad nigredinem aut albedinem respicias. Consimili ratione indoctum in eruditorum numero reposuerim, quia potest adhibita diligentia á cognitione disciplinarum erudiri. Verumenimveró multorum Axiomatum attributa ejusmodi sunt, ut ea ad unum aliquod é Praedicabilibus revocare, sit prorsus Impossibile. Immo si illa ratio valere debet ad totidem argumenta é Praedicabilium partitione excludenda: propterea quód ad Praedicabilia revocari possunt: equidem valere similiter debet ad omnia Predicabilia praeter unum amputanda ac removenda. Nam omnia Praedicabilia subire possunt rationem Accidentis, si considerantur, ut adjunguntur subjecto: & singula ad Generis classem referri; si eorum affectio spectetur ad subjectas species.
Sed objicietur fortasse Categoremata illa, quae distributione Praedicabilium minimé includuntur, non praedicari, & ideo non esse Praedicabilia. Sine dubio luculenta objectio. Perinde mecum ista enunciata, & liberrimae cogitationis acumen aliquantisper suscipe. Hector patriae defendendae causa pugnavit: Arbor non est lapis: Homo constat ex humo: Rhetoricae duae sunt partes, elocutio & pronunciatio. An non in primo exemplo Finis de effecto finito praedicatur? In secundo Disparatum de Disparato? In tertio Notatio de nomine notato? in quarto partes de Toto praedicantur? Sed concedatur argumenta ista [Page 164] non praedicari. Quid an ideo non erunt praedicabilia? Hîc Porphyrium & Aristotelem appello, quorum uterque Simplex Categorema id esse vult, quod simpliciter & ab Axiomatica dispositione liberum consideratur. At categorema non praedicatur, nisi in Axiomate collocetur: praeterea Accidens & proprium á Porphyrio per vocabulum praedicandi non definiuntur: Attamen Porphyrio proprium & Accidens sunt praedicabilia. Quocirca divisio ista praedicabilium sic est efformata, ut etiamsi sola enunciatorum attributa partiatur, multa tamen attributa perinscienter omiserit. Sed ecce insignis adhuc elenchus apparet. Instituta est partitio rerum. Res in enunciato dispositae, sunt vel subjecta vel attributa: Quid causae est cur in rerum distributione comprehenderentur res attributae, excluderentur veró res subjectae? Annon enunciata tam ex subjectis constant, quám ex attributis? Annon subjecta sunt aequé Logicae Inventionis argumenta ac attributa? An (inquam) ulla pars Logicae potiús de praedicato quám subjecto praecipit? Nomina in Grammatica Syntaxi fere supponuntur & antecedunt natura: verba nominibus apponuntur, & de iisdem quasi praedicantur. Quód si Grammatista aliquis in Grammaticarum vocum partitione rejectis nominibus verba solummodó complecteretur: annon sibilis explodendum diceretis? Terra caeteris elementis substernitur: Annon si in divisione elementorum terra omittatur, divisionis fatuitatem miraremini? persimilis dividendi sapientia est, cúm in rerum partitione res subjectae rejiciuntur. Quamobrem concludamus, distributionem Categorematum dupliciter mancam esse: & quód numero rerū attributarū claudicet: [Page 165] & quód rerū subjectarū naturā non attingat.
5 Disseruimus de variorum membrorum in partitione Praedicabilium defectu, doceamus quám fieri potest breviter, esse eandem partibus quibusdam redundantem. Quinque traduntur Praedicabilia, Genus, species, Differentia, Proprium, Accidens. Atqui (inquam) species non est Praedicabile ad Praedicabilium doctrinam. Nam Praedicabile est, quod praedicatur: At species fieri nequit ut aliquando praedicetur: Nam cúm integra speciei relatio sit ad Genus, ideoqué cum solo Genere in enunciato disponatur, semper herclé Generi subjicietur, ut antea demonstravimus. Quinetiam Proprium sub Accidente comprehenditur. Nam Accidens aliud est proprium, aliud commune; sic ex uno Praedicabili duo inepté facta sunt. Immó ut in eadem partitione species pro uno membro, Genus pro altero statueretur: id tale est, ut omnes omnium partitionum ineptias superare videatur: Proprium est species Accidentis, & Accidens Genus proprii: perinde est ac si quis subjectum visivae facultatis partiretur in lucem, colorem, albedinem: cum albedo sit species coloris, & color Genus. Sed quid est, quod de proprio in Dialecticis praecipiatur? Certé quid sit commune non minus intelligere oportet, quám quid sit proprium. Attamen de communi nulla in Logicis praeceptio explicatur, quid sit, & quot modis dicatur.
De Genere.
Disceptata est Praedicabilium partitio: at qualis tandem? Satin' concinna & elegans? Sané veró. elucet in ea laus excellentissimae inconstantiae: adest [Page 166] concinnitas in partium multitudine pulcherrimi sophismatis: splendor etiam praeclarissimae falsitatis accessit: Quis venustatem illam é membrorum defectu non admiretur? Quis in partium distinctione ornamentum redundantiae non amplectatur? Equidem ita est insigniter adornata partitio, ut nullam feré sophismatis elegantiam desiderari putes. Sed mittamus illam aliquando, & illius membra, quám sint lineamentis suis efficta solerter dispiciamus. Quid ergo est Genus? Genus est vox communis quae de pluribus specie differentibus praedicatur in Quid. Praedicabilia non esse voces antea exposuimus; ut Genus sit quiddam commune, & ratione essentiae suae, & voce illa, qua velut symbolo exprimitur, vehementer assentimur. Nam Generis essentia non est propria unius, sed multorum communis: unde fit ut in Generis nomine existat communitas; sed quae ad definiendam Generis naturam minimé requiratur. Quin & de praedicatione, quód adventitia sit, & ad definitionem praedicabilium inanis, supe [...]iús disputavimus. Reliquae sunt duae particulae, quibus Generis natura á caeteris distincta continetur: earum prior est, ut Genus praedicetur de differentibus specie: posterior, ut Genus praedicetur in Quid utraque profectó scholastici ingenii anilem subtilitatem olet, rationem accuratissimae veritatis non sapit. Illud enim quale est quód Genus dicatur praedicari de pluribus specie differentibus? Quid (inquam) hîc est Differre specie? Equidem differre specie nihil aliud est, quám differre forma essentiali. Quod ab Aristotele 8. cap. lib. 10. Metaphysicorū exponitur diserté: Quaecun (que) (inquit) in ratione sunt contrarietates, eae faciunt differre specie, id est, quae res sunt forma contrariae, eae differunt specie. Nam ratio pro forma usurpatur. [Page 167] Sic 7. cap. lib. 1. Physicorum ratio formam significat: Vnum specie (inquit) & ratione idem. Non possunt inficiari istud Peripatetici. si quaeramus ab illis cur hominem & brutum esse species diversas affirment, quid respondebunt? An ideó species esse diversas dicent, quia Accidentibus differunt? Dicant igitur in definiendo Genere, Genus esse vocem de pluribus affirmatam, qua accidentibus differant. Dicant etiam hominem esse genus Socratis, Platonis, Theophrasti, quia homo de iis praedicatur, quae differunt inter se vehementer Accidentibus. At non sic insaniunt, non sic á praedicabilium illa celebri disciplina volunt desciscere. Quód si igitur hominem & brutū non idcirco species diversas appellent, quia accidentibus differāt, necesse est ut species dispares esse existiment, propter disparē rationem essentiae. specierum essentia in materia & forma posita est. At specierū sub eodem genere comprehensarū materia cōmunis & eadem est. Ac proinde differentia hominis & bruti, & caeterarū specierum, é materia non potest esse ulla. Restat ita (que) ut hominem & brutū species esse differentes eam ob causam statuant, quia differunt forma essentiali. Atqui veró istiusmodi definitio naturam Generis á specie non distinguit. Etenim species de pluribus forma essentiali differentibus praedicatur in Quid. Hîc me Peripatetici quasi dormientem vellicabunt, dicentque Individua, de quibus species enunciatur, numero duntaxat, non specie differre. Plumbea herclé & misella distinctio. Forma est causa per quam res est id quod est. Ergo si Socrates, Plato & Aristoteles existunt, necesse est ut per formam existāt propriam ac suam. Sed hujus rei disceptatio, cúm de specie agimus, uberiús peragetur. [Page 168] Praeterea cúm res universae per formam essentialem aliae ab aliis distinguantur, quid est, quod differentia formae essentialis sic est in Generis definitionem traducta, tanquam esset ad res sub Genere comprehensas solummodó alligata? Id certé [...] non est rem generalem in specie exprimere. Deinde cúm Genus & species sint Relata, cur Genus per formam potiús definitur quám per speciem? Annon hîc Aristotelicae disciplinae institutio violatur? vult Aristoteles Relata Relatis definiri: & meritó: nam si Relatorum unum é mutua alterius affectione constat, necesse est, ut naturam Relatorum é mutua illa & reciproca affectione explicemus: qua intellecta intelligētiam Relatorum adepti sumus. At nulla Generis relatio est ad formam, nulla formae affectio ad Genus. Porró vocabulū speciei, non pro Logica specie, quae est pars Generis, sed pro causa formali in Generis definitione usurpare, est subtilitatis inconcinnae & ridiculae. Attamen fortasse cúm elenchi deprehensi infantiam intuentur Peripatetici, contendent se Logicam speciem non causam formalem intelligere. Expendamus igitur quid dicatur: removeamus ortam é forma essentiali differentiam, & quaeramus quid reliquum sit, quo species sub eodem Genere comprehensae differant: nullam profectó in speciebus differentiam essentiae comperiemus. Aufer singillatim & hominis & belluae propriam formam: eadem erit & communis utriusque substantia, nempe corporea essentia, tum etiam facultas vitae sensusque. ac veré quidem ista dicuntur. Nam definitio illa ( species est pars Generis) á Porphyrio & Valerio prudenter approbata, quid tandem vult sibi? Anne demonstrat species eidem [Page 169] Generi subjectas inter se consentire & communione essentiae copulari? Homo igitur & bellua, ut sunt species, id est, partes animalis sui Generis, quomodó differunt? Homo habet á Genere suo corpoream essentiam praeditam facultate vivendi ac sentiendi: Bellua similiter ab eodem Genere hanc ipsam essentiam accipit; quomodo igitur differunt? Certé hinc colligere licet, summam esse in speciebus eidem Generi subjectis communionem naturae, non ullam differentiam. At (inquies) si id ita est, cur species ejusdem Generis dicuntur oppositae inter se & repugnantes? dicuntur equidem oppositae, non quatenus species sunt, id est, partes é communi Generis essentia constitutae: sed quia forma propria & essentiali dissentiunt. Atque haec forma non é Genere deducitur, sed speciebus jam constitutis aliunde ingeneratur. Tota herclé specierum essentia, ut sunt species, in hoc sita est, ut videlicet sint partes Generis sui: hoc igitur posito & constituto, species ad idem Genus pertinentes, remota forma essentiali, summam ejusdem naturae cognationem obtinere: videamus quaenam dici possint differre specie Logica. Species veré definitur pars generis, at partes ejusdem Generis, ut videmus, communem & eandem habent essentiam, non differentem: hinc sit, ut idem Genus species inter se minimé dissidentes comprehendat: quód si ergo partes ejusdem Generis conveniant, relinquitur ut inde gignatur specierum differentia, unde essentiae in speciebus distinctio emanat. At differentia essentiae in speciebus, quatenus sunt species, é specierum sub diversis Generibus comprehensione exoritur: adeo ut eae sint differentes species, [Page 170] quae sunt differentes partes: differentes autem partes esse non possunt, nisi sint partes Generum differentium. Nam idem Genus partes habet cognatione essentiali devinctas. quapropter si quis jam sciscitetur, quaenam differant specie, respondebo, ea differre specie, quae habent diversas species. At sola Genera duo vel plura habent diversas species, ut animal & color: sub animali homo, sub colore albedo continetur. Itaque sola Genera differunt specie. pari ratione si percontere quae differunt Genere, respondebo, ea differre Genere, quae habent diversa Genera, ideoque solae species differunt Genere. Atque hoc modo differentia Relatorum comparanda est & explicanda, secus si differentiam Generis & speciei interpretere, á relatione Generis & Speciei, quae tenenda est, discedetur. Dic patrem differre servo, illico apparet dissipatam esse relationem; relatio servi non ad patrem sed ad dominum est. Soli itaque domini differunt servo, qui diversum habent servū: & servi soli differunt domino, qui diversum habent dominum. Ac proinde qui comparationem de Relatorum natura velit instituere, ei relatio est accuraté observanda: alioqui profligata relatione errabit pueriliter. At si Porphyrianum aliquem interroges, quae differāt specie: respondebit ea differre specie, quae differunt forma essentiali. At aliud est species, aliud forma essentialis. Non quaero quae differant forma essentiali, sed quae differant Logica specie, quae est pars Generis. Quid est quod aliunde definitionem speciei, é sua nempé relatione ad Genus instituas, aliundé veró differentiam speciei é forma, nescio qua, repetas? Annon vides definitione si legitimé informetur, non modó naturam rei explicari; [Page 171] sed etiam rei á caeteris differentiam contineri? Definitur animal esse id, quod corpoream habet essentiam, facultate praeditam vitae sensusque. Ecquid ferendum sophisma putaretis, si quis animalis differentiam á rebus caeteris é forma hominis repeteret. De animalis distinctione ab iis, quae animalia nō sunt inquiro: tu mihi animalis ab animali differentiam é forma hominis aliunde assumpta reponis: Animal habet animam rationalem: non ut animal, sed ut homo est. Animal á rebus caeteris facultate vitae sensusque distinguitur: sic unuscujusque rei distinctio á caeteris, é forma propria non aliena repetitur. Ergo specierum differentia é specierum forma disquiri debet: at forma specierum in eo vertitur, ut species sint, non modó partes, sed Generis partes. Non ignoro Specie significari & partem Generis, & formam essentialem, & etiam pulchritudinem. Sic Genere significatur & pater, & Totum partibus essentiale. Irriserim tamen si quis Logico genere definito, interrogatus quae differunt Genere, respondeat ea Genere differre, quae patre differunt: quia etiam Generis est ita significatio. Sic cúm definiatur species pars Generis, si quis interrogatus, quae differant specie, respondeat, quae differunt forma essentiali, aut pulchritudine: annon irrisione dignum judicaretis? Quocirca particula de specie differentibus in Generis definitione est commentum singulare.
Quid altera in Generis definitione argutiola? Quam nam tandem sapientiam proponit? Mirificam certé & pené divinā. Docet enim Genus responderi cúm interrogatur, Quid est? Demus si placet verum id esse, attamen Generi advētitium est, non insitum & naturale. Pendet siquidem ab hominum arbitrio: [Page 172] nisi enim de specie ita interrogetur, Genus responderi nequit. Generis natura & esse, & cogitari potest, tametsi nihil interrogetur: verumenimvero falsum est, Genus responderi ad eam quaestionem, Quid est? Aristoteles in posterioribus Analyticis cōtendit, illā quaestionē ( Quid est?) definitione semper explicā dam & dissolvendā esse. Si percōtanti quid sit Dialectica, dixeris esse artem: risum commovebis. Non enim quaeritur é quo rerum Genere sit Dialectica, sed de integra Dialecticae natura. Definitio totam rei essentiam, Genus partem tantummodo complectitur. Respondetur itaque definitio, interroganti ( Quid est?) At ex eo tamen definitio neutiquam definitur. Est enim Accidés Definitionis ut ad quaestionem ( Quid est?) exponendam respondeatur, natura & essentia definitionis non est. Cur ita (que) Genus per hanc particulam ( Quid est) definitur, cúm sit á Genere quám á definitione multo alienior?
Definitio Generis quám sit instituta sapienter, intelligimus? Quid sequitur? Divisio Generis in Generalissimum & Subalternum. Id laudo & approbo, nihil hîc reprehēdo praeter Valeriana Generis exempla. Non enim Substantia, Quantitas, Qualitas sunt in numerum summorum Generum aggreganda, ut deinceps exponemus.
Sed priusquam á Genere discedimus, duo genericae definitionis velut ornamenta intueor, quae strictim excutienda censeo. Eorum prius est, quód Genus sit quiddam simile materiae. Quid fingi potest subtilius? Genus non modó complectitur materiam, ex qua subjectae partes constituuntur, sed etiam formam ad species suas communiter attinentem: ut cernere licet in animali; ac proinde non magis est materiae [Page 173] simile, quám formae. Immo veró non similitudo formae & materiae, sed materiae formaeque veritas Genere comprehenditur. Posterius veró ornamentum est, Quod sublatis differentiis rationali & irrationali, Genus animal non tollitur. Quid ita? Quia (inquit Porphyrius) sine illis potest animal cogitari. Cogitari posse absque rationali & irrationali essentiam animatam ac sentientem concedo. At (inquam) elegantissime Porphyri, cujusce nobis consequentiae delirium excudisti? Cogitari potest, Ergone est? Et in rerum manet natura? Vin animal esse separatam quandam á singularibus Idaeam? Nam si Differentiae illae tollantur, & tamen animal existit, erit hercle abstracta Idaea: at segregatas illas á singularibus Idaeas Aristoteles. 4.5.11. cap. lib. 53. Metaphysicorum vehementer labefactavit. Idaearum mentio Porphyrianae cujusdam quaestionis de Genere & specie memoriam refricat. Quaerit Porphyrius suae institutionis initio, utrum Genera & species sint substantiae, an animo tantúm cogitentur: & si sint substantiae, utrúm corporeae, an incorporeae existant: sejunctae á materia, an cum eadem conjunctae. Ait Porphyrius arduas esse difficilesque quaestiones: quomodo igitur dissolvit? Equidē Rhetorica praeteritione utitur; difficilem locum silentio praetermittit. Nos veró his quaestionibus sic satisfaciemus. Non arbitramur Genera & Species esse phātasmata, aut solivagas nudas (que) cogitationes: sed id dicimus rerum notiones animo comprehendi: sed res ipsas extra mentem esse. De universo animalium genere cúm cogitamus, communis omnium animalium notio animis inest: sed ipsa animalia, in terra, aqua, & aëre sunt: Ergo genera & species sunt substantiae, extra animum positae, sed notiones [Page 174] horum Generum & specierū animo cōtinentur. Generū veró quaedam sunt corporea, ut animal, arbor, metallū: quaedā incorporea, ut mens, & angelus: illa conjuncta cū materia physica, & sensili; haec abstracta á materia. Nemo opinor é Peripateticis, cui Aristotelis Idaearū refutatio explorata sit, dicet, Genera & species esse res abstractas:si essent res abstracte, quomodo suā essentiā rebus subjectis cōmunicare potuissent? Quomodo potest res esse per id, quod ab ipsa lōgé separatū est? Sed de Genere satis.
De Specie.
Valerium in definienda Specie nescio quae accuratior cogitatio perpolivit. Nam ait Speciem esse, quae subjicitur Generi: Nondum tamen est, quod voluit, plené satis, & enucleaté assequutus. Nam ut Species subjiciatur Generi, etsi verissimum id quidem est, tamen adjunctam Speciei affectionem potiús notat, quám Speciei essentiam subtiliter exprimit. Speciei natura in eo versatur, ut Species sit pars Generis, constituta nempe é materia & forma Generis. Sed ista pervulgata Speciei definitio qualis est? Species est vox communis, quae praedicatur de pluribus numero differētibus. Docuimus Speciem non esse vocem, docuimus Speciem tam esse rem singularē & unius propriam, quám multorum communem. De praedicatione etiā satis multa loquuti sumus:ac cúm idem de quaestione ( Quid est?) in Speciei definitione morbus insideat, quem Generis defintio á spiritu nescio, quo sophistico cōtraxerat, eadē sané medicina esto. Quanquā hercle Speciei ne adventitium esse potest ut interroganti ( Quid est?) respondeatur. Restat particula illa de pluribus numero differentibus agitanda, & [Page 175] expendenda. Quid est Differre numero? Certé nihil aliud, quám differre Accidentibus. Putant ergo Peripatetici Individua proprietate solummodo Accidē tium, non autē forma essentiali differre. In quo sané ab Aristotele magistro vehementer dissentiunt. Is enim. ca. 3. li. 10. Metaph. ait, Quaecun (que) differunt, differre aut Genere, quorum nēpe ne (que) materia cōmunis est, ne (que) mutua generatio: aut Specie, id est, Forma, ut ex Aristotele probavimus. Atqui (inquā) singuli homines & individui non differunt Genere, quia singulorum hominum cōmunis est materia, & homo ex homine generatur. Necesse est igitur ut homines singuli, differant specie id est forma essentiali Quinetiam annon vident formam esse causam, per quam res est id, quod est? Quódsi ergo res individuae ac singulares existant, certé per formā suam & propriam existent. Non dicent, opinor, Individua per cōmunem Formam esse id quod sunt. Si Plato sit Plato per animā rationalem, id est, cōmunem formam, equidem Socrates erit Plato, quia Socrates habet animam rationalē: at Plato est Plato per aliam formam, nempe suam & propriam. Praeterea si Individua non differunt Forma, sed duntaxat Accidente, una eadem (que) erit omnium Individuorū sub eodem Genere cōprehensorum essentia. Hinc fit ut Agamemnonis & Simonis eadem numero sit & una substantia, si Accidentia utriusque semoveantur. Immó singulorum hominum una & eadem futura est essentia, Accidentibus remotis. At ne cogitatione quidē fingi potest quomodo singulorū hominū eadē numero & una existeret substantia. Longé alia ratio est de foemina ac mare, alia de Socrate & Platone. Nam unitatis Accidētibus servata autē essentiali Forma, potest unus numero idē (que) esse [Page 176] foemina & mas, quod de Tyresia ab Ovidio traditum est. Verúm ut duae pluresve substantiae, quales sunt Socrates, Plato, Xenophon, Diogenes, in unam & eandem numero essentiam coalescerent, detractis Accidentibus & servata cōmuni illa forma, id tale est, ut stuporem potiús incutiat, quám fidem aliquam afferat. Deinde veró si Individuorum materia sit communis, nulla subsistet particularis substantia. Nam Peripateticorum judicio sola singularia subsistunt. At illorum judicio omnia praeter Accidens sunt communia, cum nullamformam esse putent Individuam ac singularem. Itaque ex Aristotelicorum opinione, nihil in rerum natura subsistet, praeter Accidens. Sic nullus erit particularis homo, sed communis & Idaealis: si enim sit particularis & singularis homo, erit talis aut á singulorum Accidentium proprietate, aut á singulari essentia: at singularis hominis essentiam ex Accidentibus cōstituere, non est ejus hominis, qui rationis disciplinam profitetur. Natura cujuslibet rei est é causis, non Accidentibus constituta. Porro cúm nulla sit singularis materia, nulla singularis forma, ut illis placet, nullus homo dicetur singularis ab essentia. Nullus itaque homo est nisi communis & Idaealis. Immo cúm nulla sit singularis substantia, sed quaelibet sit communis, neque deus, neque daemon, neque homo ullus erit: nam ad istorum disciplinam nulla subsistet aut Dei, aut hominis, aut daemonis essentia, cúm singularia tantummodo subsistere dicantur, ab istis veró sola Accidētia efficiantur singularia. Quod sophisma ut est vel á specie veritatis remotissimum, sic hercle barbarae prorsus & horrendae impietatis portentum complectitur. At (inquies) Forma Individuorum [Page 177] ut Socratis & Platonis non aliter quám Accidentiū proprietate possunt explicari. Quid tum? An hinc sequitur Formas rerum singularium nō esse div [...]rsas? Immo id sequitur magnā esse in rebus obscuritatem, magnam nostris animis offusam esse caliginem, ut qui rerum naturam pervidere ac dispicere non possint. Veruntamen ex illa generali causae ratione, intelligimus esse rerum singularum formam aliquam, per quam res singulae sint, id quod sint: & non modó absolutionem essentiae suae adipiscantur, sed etiam á caeteris distinguantur. Quare illa Numeri differentia, nihil aliud sit, quám propriae & individuae formae differentia: vel commentitia habeatur, concludatur (que) imam quam appellant Speciem, de rebus forma differentibus enuntiari. Definitio itaque ista, quam illi volunt esse Infimae speciei, etiam Generi cōvenit: nam Genus de pluribus forma differentibus affirmatur & praedicatur. Verumenimvero Species, an non relatione naturae cúm Genere conjungitur? Cur itaque per Genus non definitur? Quam vim affert illa Numeri perinepta differentia ad explicandam speciei naturam? An si calleo quemadmodum justitia, Prudentia, Fortitudo, de quibus virtus dicitur, inter se quadam Accidentium proprietate differunt, an (inquam) idcirco quid sit virtus intelligo? Sciam, si placeat, Speciem de numero differentibus praedicari: quid, an ideo natura speciei mihi comperta & explorata est? Si dicam, certé mentiar. Ac proinde si maximé verum esset, speciem infimam numero tantúm differentibus attribui, ut est sine dubio falsissimū: tamen alienum in definitione speciei & heterogeneum videri debet. Quid si dicamus speciem ita esse natura comparatam, ut de alio haudquaquam possit praedicari? [Page 178] Quid tum fiet praedicationi illi, quae de Numero differentibus instituitur? Quid huic tam splendidae definitioni dicemus? At pervicit ratio hujusce praedicationis sapientiam esse in Categorematum explicatione insipidam valde ac otiosam: & si approbanda esset, minimé tamen in speciem convenire; ut quae Generi semper in Enunciato subjiciatur. Splendor itaque hujusce tam eximiae definitionis obscuretur necesse est & evanescat.
Perge veró, speciei partitio qualis est? Species est subalterna aut specialissima ▪ Probaretur mihi summopere speciei distributio, si in definienda specie specialissima mihi cum Peripateticis conveniret: volunt illi Speciem specialissimam esse non individuam ac singularem, sed Individuis proximé superiorem. Sic homo est illis species Socratis & Platonis: in quo apparet insignis hallucinatio. Intuere naturalem illum rationis & humanitatis usum, undé Dialecticae praecepta non temeré arripi, sed prudēter observari decet. Attende quid in eo Speciei & Generis nomine significetur: utrum in communi sapienter disserendi consuetudine, hominem appellant speciem Socratis: Cicero ait 2. Philippica. Dum Genus hominum extabit: haec oratio Hominem genus singulorum hominum efficit: perinde est ac si dixisset, dum ulli omnino homines extabunt. ut veró hîc homo efficitur Genus, sic singuli homines efficiuntur Species. Idē Cicero in hunc modū post reditum loquitur. Messenius legem speciatim promulgavit de salute mea: vocabulo Speciatim res individua ac singularis comprehenditur: quasi diceret legem singularē ac ad meam salutem proprié attinentem promulgavit. Sic in primo oratorio Ciceroni Genus est, quod species cōmunione quadam [Page 179] sui similes complectitur. Species veró, quae Generi, ex quo emanat, subjicitur. Sic Seneca Hominē speciem animalis dixit, Genus veró Catonis & Lucretii. Sic jurisconsulti loquuntur, cúm Hominem Genus, Stychum & Pamphilum species appellant. Quid Plato? Is in regno verissimé docet, Quicquid est species alicujus, id ejus ipsius partem esse: Ergo Platonis judicio si homo sit species Socratis, ut Peripatetici statuūt, homo erit pars solummodo Socratis, & Socrates erit Totum, ex quo illa pars deducitur. At quid tandem Aristoteles? annon & ille huic sententiae suffragatur? Certé cap. 1.3.4. lib. 3. Metaphysappellantur ultima Genera, ut homo. Item cap. 1. lib. 1. Metaph. Hominū Genus arte, inquit & ratiocinatione vivit: & in libello de longitudine vitae, ait hominū Genus esse longioris vitae quám equorū. Eant nunc Peripatetici & subtilitates suas ostentent: dicant errare Aristotelē, aut scipsos caecutire fateātur. Porphyrius & Valerius an non Speciē definiunt, quae Generi subjicitur? Sané veró: Ita (que) si homo sit species Platonis, homo Platoni subjicitur, si illa Porphyrii & Valerii sit vera de specie oratio. At dicetur fortasse Platonē, Ciceronē, Senecā, juriscōsultos parū acuté disserere: dicant hercle. Veruntamē cōcedent (opinor) eos homines humano & naturali more hominū locutos fuisse, cū hominē genus apellēt Bruti & Cassii, Brutū veró & Cassium Species. Atqui nihil ulla in arte explicādū est, quod nō ex usu & observatione effloruerit. Sic nauticae praecepta é nautarū usu deducta sunt: sic militae documēta é militum experientia & cōsuetudine emanarūt. Quód si ergo naturalis disserendi usus in summis & prudētissimis hominib. hāc orationē approbat, Homo est genus Socratis, Socrates est species hominis, quid est cur in ipsa bené disserēdi arte repudietur? Cōtēdit Aristoteles [Page 180] usum esse artis magistrum: contendit omnes disciplinas ex usu & experiētiae observatione & inductione effloruisse. An si imaginē tibi pingendā posueris, eam ab exēplari discrepātem efficies? Naturalis ratio est exemplar; ac Dialectica est ad illud exemplar quasi depicta imago. In usu naturalis rationis (ut videmus) homo dicitur Genus Catonis, Cato Species hominis: at in Dialectica á Peripateticis conficta homo appellatur Species Catonis, Cato individuū hominis nescio quod. Quare hi omnes imaginē exemplari contrariā definxerunt. Agedum quaenam analogia inter Genus generalissimū & Speciem specialissimā existit? Generalissimū est, quo nihil est superius: ideo (que) generalissimi unica esse potest collatio, nēpe cum iis, quae ipsi subjiciūtur. Quid ergo? ut analogia teneatur, annon specialissimum esse debuit, quo nihil est inferius? An non specialissimi unicam similiter collationē fieri oportuit, cum iis scilicet, sub quibus ut superioribus comprehenditur? At specialissimi duplex collatio facta est, una cum inferioribus, altera cum superioribus: ut confertur homo cū animali, & Socrate: Homo est species animalis rei superioris, homo est species Socratis rei inferioris. Analogiā ita (que) inter Generalissimum & specialissimum á Peripateticis inversam & sublatā videmus, quam retinere exornare (que) debuerunt. Quocirca illorum Speciem specialissimā non agnoscimus: sed ut Genere generalissimo nihil superius, sic specie specialissima nihil esse inferius statuimus: & ut illius unica collatio est, nēpe cū inferiorib. sic hujus unica relatio est, nēpe ad superiora.
De Differentia.
Speciei definitio hujusmodi fuit: sequitur Differē tia, ad cujus naturā declarandam variae definitiones [Page 181] sunt á Peripateticis consictae. Differētia est quae de pluribus specie differentibus affirmatur in quale quid. At definitio ista cuilibet differentiae non competit, nam individuorū differentia est uni propria, non multorum communis. De caeteris in definitione comprehensis anté satismulta diximus. Illud interim notetur á differentia rem dici Qualem: Nam sciscitan [...]i Quale est? Responderi potest Differentia. 2. Differentia es [...] qua discernuntur & differunt singula: quae definitio latiús patet definito: nam proprio res aliae ab aliis distinguū tur. 3. Differentia est qua species superior est Genere. At per proprietatē etiam species superat Genus, quare & ista definitio plus complectitur quám definitum. 4. Differentia est qua Genus dividitur in Species: idem adhuc sophisma est. Nam per Accidentia & propria distribui potest Genus in species. Quid igitur erit Differentia? Profectó est causa per quam res est id quod est: habet unaquaeque res suam differentiam sive formam: falsissimumque est Differentiam ad species astringi: Inest in singulis speciebus sua & propria differentia: inest etiam in Generibus, inest in rebus universis.
Distributio Differentiae quae tandem est? Differentia vel cōmunis est, vel propria, vel maximé propria. Quaenam est ista divisionis infantia? Duo priora membra non conveniunt Differentiae, quae est tertium Praedicabile: Communis Differentia est Accidens commune: Propria Differentia est Accidens proprium. Dividamus liberalitatem in temperantiam, fortitudinem, & affectionē in pecuniis dandis sitam. Annon bilem divisionis commoveret insulsitas? Quid itaque Peripateticis dicemus differentiam partientibus in Accidens, proprium, & seipsam.
De Proprio.
Consimilis Logica in explicatione proprii adhibetur. Proprium aliud est, quod uni tantū speciei convenit, sed non toti: Aliud quod toti speciei, sed non soli: Aliud quod soli & omni speciei, sed non seper. Aliud quod omni, soli (que) & semper convenit. Perinde est ac si quis Dialecticam tribueret in Grammaticā, Rhetoricam, Geometriam, & artem bene differendi. Nam ut in hac Dialecticae partitione, sic in illa Proprii divisione tria priora mē bra sophisticam valde alienā & heterogeneam com plectuntur. Quód Propriū non sit praedicabile, quód Propriū ineptissimé cōstituatur species Accidēti opposita, cū Accidēs sit Genus proprii, satis abundé superiús explicavimus. Illud etiā non minús futile est, quód dicitur Propriū speciei esse propriū. Relatio est Generis ad speciem, nulla autē Proprii ad speciem. Proprium si notet adjunctam affectionem, semper relationē habet ad subjectū. Quin & notandū est Generi ut subjecto, nō modó speciei accidere: & propria aliqua sunt res individuae ac singulares, non communes.
De Accidente.
Accidens est quod adesse & abesse potest subjecto, sine interituejus. At (inquam) calor est adjunctum ignis: humor adjunctum aquae: nemo tamen dicturus est ignem aquam (que) remanere ac subsistere, si calor & humor detrahantur. cogitari fortasse possunt. Quid tū? ergo esse & subsistere? hujus consequentiae delirium est suprá refutatum. Verumenimveró Accidens Peripateticis magnopere videtur placuisse. Nam bis in distributione differentiae est repetitum: quater in divisione proprii inculcatum: & nunc denuo iteratum. Mitto quanta confusio sit in nomen Accidentis [Page 183] implicata: Mitto quód Accidens fiat species Proprio opposita: mitto quód Accidentia omnia putentur voces communes: cúm tamen definitio Accidentis ita sit instituta á Peripateticis, ut singularibus & individuis Accidentibus conveniat.
De Praedicabilium Methodo.
Tractationē Praedicabilium bipartitā esse diximus: prior tractationis pars fuit in illustranda singulorum veritate per definitiones & partitiones: sequitur posterior tractationis pars, quae methodū Praedicabiliū attingit. Quis ita (que) Methodi splēdor in Praedicabiliū tractatione elucet? An natura priora primo loco disponūtur? Anunūquod (que) pro naturae sue claritate digeritur? Valerius orditur á specie: quid ita? Vt faciliús rem difficilē pueri cōcipiant. Quid huic Vltrajectino tā pueriliter philosophanti faciemus? Fingamus id esse ad puerorum intelligentiam cōmodius: quid? an idcirco clarissimi ordinis dignitas violanda? An idcirco Logicarū legum majestas proculcanda? Nulla personae circumstātia, nulla tēporis necessitas, nulla cosilii in quoquā aut voluntatis ratio ad Logicas leges infringēdas valere debet. Sed ecce adulterina causa á Valerio praetexitur. Nā cúm Genus materiam formam (que) ad species cōmuniter attinentem cōprehendat, sit (que) specie notius & illustrius, equidē natura Generis explicata nisi sit & intellecta, erit species puero ad intelligēdum difficillima. Quid Differentia cur non illa anté tractatur, quám natura Generis & speciei explicatur? ut Genus speciem superat lumine notitiae, eandem (que) natura antecedita: sic Differētia est Genere & specie tū simplicior, tum natura prior & cōmunior. Nam si sit forma, non ideo Genera, & species [Page 184] sunt; sed si sint Genera & species, formam esse necesse est. Quin & Accidens & Proprium si pro Adjunctis sumantur, sunt anté explicatiús enodāda, quam tractatio Generis ac speciei concinnanda. Nam simplicia consentanea sunt priús singillatim & subtiliter exponenda, quā orta de simplicibus cōsentaneis illustranda. Postremó Proprii tractationem anté instituere quám pertractetur Accidens, est magnae inscitiae. Nā primó Genus definiendū, tum distinguendum in suas species: at Accidens est Genus Proprii.
De usu Praedicabilium.
Praedicabilium doctrina quám sit toto tractationis genere vitiosa, multis persecuti sumus. Percurre singulas definitiones, partitiones etiam singillatim cōtēplare: perlustra universi opificii in collocatione structurā: profectó nihil in definitionib. sanú & integrū: nihil in patitionibus castū & incorruptū, nihil in artificiosa singulorū dispositione accuratum & splē didum deprehēdes. Nemini igitur mirum videri debet, si rejectis Praedicabilibus, elegantius quiddam & tractationis genere luculētius cōsectemur. Verū agite: sit explicatio Praedicabiliū variis scholastici inge nii sophismatis & subtilitatum commentis distincta: at fortasse utilitas Praedicabiliū singularis est, & fusa latissimé. De eorū igitur usu aliquātisper disseramus.
Vsus Dialecticae partim in Analysi efformati exempli, partim in novarū commētationū Genesi cernitur. Quomodó igitur oratorū consilia, philosophorū inventa, quomodo poëtarum sapienter cogitata, Porphyrianis Praedicabilium institutis resolvūtur & expēduntur. utuntur ii omnes ratione, differunt subtiliter & acuté: ecquid veró quaecun (que) ab iis ad rem illustrandam [Page 185] afferuntur rationes, eae ad unū aliquod ē Praedicabilibus referri possunt universae? Multa prudenter definiunt: partiuntur etiam interdum accuraté: de efficiente & fine rei propositae loquuntur saepissimé, materiam in differendo & subjectū. frequenter notant: rerum & levem é diversis dissensionem, & illam acriorem repugnantiam é disparatis & contrariis illustrant elegātissimé. Quid dicam de omnis generis comparatione? Equidem venustare parium mirifica exaggeratione majorum & minorum, luminibus similium & dissimilium, orationem suam magnificentiús exornant; surgunt nonnunquam á nominis interpretatione; & aliquando accersitis testibus premunt acerrimé. Cum igitur in ista tā multa & tam praeclara inciderimus, ad cujus Praedicabilis classé referemus? Profectó nulla illis sedes est, nullū hospitium in Praedicabilibus: ejecta jamdiu é finibus Praedicabilium & exterminata jacuerunt. Quid cúm opus aliquod meditamur ipsi & quasi exaedificamus, quam tandē operā praestant Praedicabilia? Quid si rē propositam é Genere, Specie, Differentia, Proprio, Accidente solummodo demonstres, mirabilem acuminis jejunitatem prodes. Immo si ad orationem poliendā vel texendam epistolā, Quin (que) praedicabilia duntaxat adhibueris, summā in Praedicabilibus imperfectionē deprehēdes: & inopiā tuā deplorabis. Vin' ita (que) propositā thesin definitionū & partitionum ornamentis distingui? vin' dissentaneorū & cōparatorū splendore illuminari? vin' causarū, effectorū, subjectorū pōdere confirmari? vin' deni (que) testium gravitate vehementius urgeri? Relinquédae sunt Praedicabilium aediculae: demigrādū est ad Logicae Invētionis domicilia, ea (que) pertentāda diligenter & peragrāda. Sed ecce injuriā [Page 186] sine dubio Praedicabilibus facio, qui ea vel ad Analysin contexti operis, vel ad novae fabricae Genesin velim adhiberi. Agite veró removeatur Analysis ista, amandetur etiam Genesis; quis erit obsecro Praedicabilium usus? Elucebit certé in praedicatione rerū judicanda. Honorifica utilitas: quis dubitat? Ista veró tā beata praedicatio, annō ex enūciati dispositione enascitur? Non repugnas. Cur igitur de praedicatione in secūda Dialecticae parte nō praecipitur? Cur id quod dispositionis & judicii propriū est, nudis & simplicibus praedicabilibus attribuitur? Affectio affirmationis & negationis é cōjunctione argumētorū oritur: an idcirco Logicae Invētionis argumēta, ad affirmationis & negationis judiciū descripta esse dicā? An ubi argumentorū praecepta explicātur, ibi ratio affirmandi & negādi tradēda? Opinor refragabere. sed admittatur praedicatio: quomodo illius naturā interpretaris? Praedicatio alia (inquis) est propria, alia figurata: sané veró concinné. Factus enim es é Porphyriano rhetor. At herculé te in Logicis rhetoricantē rhetorculi vellicabunt: non ferent etiam grāmatistae: Proprietas & figura annon sunt vocū adjunctae circumstantiae? Annō illa, si arte saltē aliquādo tradatur, in grāmaticis, haec in rhetoricis explicatur? Nō probat Heterogeniam istā Aristotelis lex Catholici. An tibi Logica partitio videretur, quae rē Logicā ex vocibus, quibus exprimitur, immo ex vocū adjunctis distribuit? Quid si humanū corpus partiremur in pallae alicujus simplicem colorem, & chlamydis varium florētem (que) colorem; annō partitionis sapientiā irrideretis? ut palla & chlamys non sunt partes corporis: sic Voces, quibus ad sensus nostros explicantur categoremata, minimé sunt categorematum partes: ut etiā simplex color est pallae [Page 187] adjunctū, & colorū varietas adjunctū chlamydis: sic proprietas & figura sunt vocum adjunctae circūstātiae.
Perge veró, & laudem sic distributae praedicationis neutiquam praedicato. Praedicatio alia est ordinata, alia inversa. Bene mones: mirificam rerum Logicarum inversionem Aristotelicos peperisse agnosco: nihil feré hoc loco prudenter & ordine digessisse: ubi istius Inversae praedicationis usus? Quinam Oratores, Philosophi, Poetae, historici eam scriptis suis unquam expresserunt? Inversam appello, cúm aut species de genere praedicatur, aut subjectum particulare de communi accidente. At (inquies) non caret frequenti usu: ut in his exemplis: Quidam homo est Socrates: Aliquod album est animal [...] erravit herclé ingenii tui subtilitas; etenim in utroque exemplo Adjunctum de Subjecto praedicatur, ideó (que) recta & legitima praedicatio exhibetur non inversa. Deinde non modó ab omni disserendi usu abhorret, sed alium etiam elenchum cō plectitur. Nam cúm ordinata praedicatio in omnia cadat praedicabilia, inversa ad omnia similiter attinere debuit. At ad tria solummodó pertinet, nempe ad genus, speciem & Accidens. Nam quod ad differentiam & Proprium attinet, est in illis quidē reciproca conversio, non autē ulla inversio. Et quando reciprocantur in praedicando cum suis affectis, illa praedicationis reciprocatio ejusmodi est, ut minimé dicenda sit praepostera & inversa, sed nativa & legitima: Quare cúm eadem contrariorum ratio sit, & aequé laté patens natura, ista praedicationis distributio ut iniqua videatur necesse est, cúm ordinata sit omnium praedicabilium, Inversa tantummodo trium.
Quid illa tertia praedicationis divisio, quám concinna est? Praedicatio est essentialis, aut accidentaria. Essentialis [Page 188] cúm Genus de Specie, aut Differentia de reformata praedicatur, Accidentia cúm Proprium aut Accidens subjecto tribuuntur. At (inquam) cúm Definitio de Definito, partes de Toto enunciātur, efficitur praedicatio essentialis. Praeterea quando Dissentaneum cum Dissentaneo, Comparatum cum Comparato, Materia cum Materiato disponitur, quales istae erunt praedicationes? In his non Genus de Specie, non Forma de Formato, non Proprium & Accidens de Subjecto pronunciantur. Haec itaque praedicationis divisio, omissis partibus manca est. Porro cúm Proprium subjecto suo attribuitur, quid est cur Contingens & Accidentaria praedicatio dicatur? Proprium cum subjecto dispositum parit enunciationem veritatis non fortuitae, sed necessariae & perpetuae, At dicere Axioma esse necessariae veritatis, & tamen partes Axiomatis contingenter cohaerere, & aliam de alia accidentarié praedicari, id tale est ut repugnantiam dicentis arguere videatur. Quinetiam praedicationis hujus usus in Axiomate composito aut nullus est, aut per herclé mediocris.
Sed mittantur hae praedicationum ineptiae, quae si uspiam tradendae sunt, certé de iis in judicio praecipiendum est. At veró sunt é Dialecticis resecandae, velut sarmenta inutilia. Non enim viam inveniendi argumenti attingunt, non rationem judicandae in Enunciato veritatis. noveris praecepta affirmationis & negationis: contradictionis vim callueris: theoremata de veritate & falsitate animo comperta habueris: genera simplicis Enuntiati & compositi intelligentia comprehēderis: nihil praeterea est quod ad judicanda Axiomata desideres: nullus ibi huic tam delicatae praedicationi locus est. Verúmenimveró [Page 189] á praedicationis sophismate abeamus, & reliquas Praedicabilium utilitates prosequamur. E praedicabilibus rerum cognatio intelligitur, & generalitas cognoscitur. At (inquam) quamplurimae res sunt, é praedicabilibus exclusae, quae frequentissimum disserendi usum habent: plurimarum igitur rerum cognatio & generalitas, é praedicabilium cognitione non efflorescit. Porro cui argumentorum consentaneorum natura explorata est, & universa ratio necessariae ac fortuitae in Axiomate veritatis perspecta, eum latere non potest, qua sint res singulae cognatione devinctae, qua naturae conspiratione copulatae. Quám veró laté pateantres, sintne generales an speciales, cúm cujusque argumenti affectionem é praeceptis inveniendi didiceris, dimittam te ad generalis & specialis Enunciati praecepta, ut inde quid generale, quid speciale sit, intelligas. Ac proinde istae utilitates multó meliús ac pleniús aliunde, quám ex praedicabilibus hauriuntur.
Quid veró sequitur? Valent Praedicabilia (inquis) ad Definitiones & partitiones constituendas. At (inquam) e [...]si omnium Praedicabilium notitiam assequutus fueris, tamen quomodo conficienda definitio, quomodo partitio informanda sit penitus ignorabis. Nihil enim in Praedicabilibus de re definienda aut partienda praecipitur. Fateor definitionem perfectam é genere & forma constitui: at descriptio quae est imperfecta definitio, non semper est é Praedicabilibus perpolita. Sic & permultae divisiones sunt, quas si quis é Praedicabilibus velit instituere, operam inanem sumpserit.
Agedum utilitatem Praedicabilium disceptemus adhuc, & doceamus eam esse praedicabilium descriptionem, [Page 190] ut ad Inventionis & judicii usum nullo feré modo referri possint. Nam ut de Invētione primúm dicamus aliquid, si á Peripateticis sciscitemur, an Praedicabilia sua idcirco descripserint, ut essent inveniendi praecepta, equidem ipsi sibi si constare voluerint, vehementer pernegabunt. Nam & Praedicabilibus alium finem proposuerunt, & aliam de inveniendis argumentis tractationem á Praedicabilium doctrina separatam informarunt. Quód si ad inventionem argumenti tradita esse affirment, primó incident in magnae crimen levitatis: quód quinque Praedicabilia illa ex Inventionis domicilio ad alium finem abrepta, denuó ad Inventionem transferant. Deinde elencho offendent inanissimae tautologiae, quód Praedicabilium duas tractationes excudant, unam extra Logicae Inventionis terminos, alteram intra ipsos Inventionis fines inaniter repetitam. Fatebuntur itaque Peripatetici, id sibi consilii non fuisse, ut rationem excogitandi argumenti praedicabilibus complecterentur. Quid ergo? An horum praedicabilium institutis vias conformandi judicii persequuntur? Dicant si velint: sed herclé mentientur parúm verecundé. Immó veró eorum Descriptio sic est instituta, ut multa Logici judicii praecepta in iis disponendis neutiquam possint exerceri. Praedicabilia Peripateticorū judicio sunt omnia affirmata: non igitur praecepta negationis Praedicabilium dispositioni inserviunt. Persaepe in syllogismo tertium argumentum negatur: ut semper sit in secunda eorum figura, aliquando in prima, nonnunquam in tertia: quare si Praedicabilia sunt affirmata, cujusvis Enunciati praedicatum, cujusvis syllogismi tertium argumentum, [Page 191] non é Praedicabilibus deducitur, cúm & multa Axiomata, & multi syllogismi sint negati. Praeterea cúm Praedicabilia sint solummodó attributa, Praedicabilia ad Enuntiatorum constitutionem, & ad syllogismos primae tertiaeque figurae sunt ineptissima. Enuntiata non modó ex Attributis, sed ex subjectis etiam constituuntur. At subjecta non é Praedicabilibus sed aliunde derivantur: immó & plurimorum Axiomatum Attributa, haud quaquam é tribu Praedicabilium evocantur. In tertiae figurae syllogismis, argumentum tertium perpetuó subjicitur: In prima modó subjecti locum obtinet, modó attributi. Itaque in consiciendis harum figurarum syllogismis haerent Peripatetici, cúm se á praedicabilibus suis desertos esse vident. Praedicabilia enim nisi ipsis Attributi locus in Enuntiato & syllogismo concedatur, ita indigné ferunt, ut Peripateticis nullam sui copiam factura sint. Perinde etiam se habet, cúm de compositis aut Enuntiatis, aut syllogismis agitur, secedunt ab istis Praedicabilia, & parúm sibi honorificum putant, sic ad omnia pervulgari; nec sané immeritó. Sunt enim simplicia, non autem é pluribus concreta. Quae veró in compositis illis disponuntur, ea aut omninó, aut maximam partem sunt composita. Quapropter quid hisce tam delicatis praedicabilibus faciemus, quae possunt nullum fere usum aut in Inventione, aut in judicio praestare? Rejicienda certé aut limatim polienda.
Illud veró ad extremum, priusquám á praedicabilibus discedimus, á Peripateticis percontemur, quid sit cur Prophyriana Praedicabilia ab Aristotelicis (ut vocant) praedicatis differre arbitrentur. Hîc certé magnificas [Page 192] in praedicabilis & praedicati distinctione subtilitates ostentant. Sed annon intelligunt Porphyrium esse Aristotelicae in Topicis disciplinae interpretem? Id sané ipsum profitetur. Desinant itaque de Praedicabilium & Praedicatorum differentia tam pueriliter balbutire: cúm Porphyrius id sibi proposuerit, ut quae ab Aristotele sint minús diserté exposita, ca ipse exponeret disertissimé: verúm non est quod decrevit assequutus. Nam cúm multa de suis aliena & nugatoria inculcavit, tum etiam quaedam nimis licenter depravavit, adeo ut magnam Aristoteli contumeliam inurant, qui Porphyrianas quisquilias ad Aristotelicam disciplinam aggregandas esse contē dunt. Veruntamen fingamus Porphyrium esse in explicandis Topicae disciplinae praedicatis fideliter accuratéque versatum; quid demum praeclarae rei effecit? Aristoteles Logici usum artificii ad scholasticam de quatuor praedicatis cantilenam perinepté alligavit. Nam Dialecticae artis facultate non solùm leviculae de Genere, Accidente, Proprio, Definitione quaestiones judicantur, sed res universae quaecunque humanam intelligentiam subeunt, intelliguntur, explicantur, disceptantur. usus Dialecticae in Ente & non Ente cernitur: Cùm praecepta Inventionis in praxin traducuntur, Dialectica exercetur: at tum nihil cum ulla quaestione negotii est. Cúm Enunciata per se manifesta judicantur, munere Dialecticae fungimur: at hic nullus quaestioni locus est. Cúm Axiomata pro claritate naturae suae disponimus, & ordinis elegantiam meditamur, artificium Logicae disciplinae adhibemus; at nullam potest in ista commentatione partem sibi quaestio vendicare. Pudeat igitur communem illam Dialecticae facultatem á caeteris omnibus [Page 193] ad quatuor illa misella praedicata sevocasse. Pudeat Logicae humanitatis usum sic in angustum compegisse; ut in illa duntaxat quaestione tractanda versetur, quae in utramque partem interrogat hoc modo; Estne animal genus hominis an non? ut possit nempe Dialecticus utram velit quaestionis partem assumere. Quasi veró non sit eadem respondendi potestas, & affirmando & negando, cúm simpliciter ita quaeritur; Estne animal genus hominis? Atqui veró universae Dialecticae vim ad hujusmodi quaestiunculas astringere, est delirii (ut videris) propé singularis. Omnis quaestio, quocunque modo interroget nihil interest, Dialectico proposita est, ea (que) est argumentorum generibus tractanda, & dispositionum modis aestimanda & collocanda.
Quae disciplina continet absolutam facultatem omnis quaestionis explicandae, ea sibi propositam habet omnem quaestionem: nulla enim quaestio fingi potest, cujus veritas aut falsitas Enunciati praeceptis judicari, cujus consequentia ex syllogismi legibus disceptari, cujus ordo Methodi institutis conformari nequit.
At Dialectica continet absolutam facultatem omnis quaestionis explicandae;
Dialectica igitur sibi propositam habet omnem quaestionem.
Sed quid tandem est, cur Topicae disciplinae magister totam Dialecticam ad hujusmodi de Genere, Accidente, Proprio, Definitione quaestiunculas in utramque partem in terrogantes alligaverit? Quae eum ratio impulit, ut id tam inconsultó faceret? Egregia sané & admirabilis: tali enim judicio concludit;
Omnis quaestio, quae indicat Genus, Proprium, Accidens, [Page 194] Definitionem, est de Genere, Proprio, Definitione, Accidente:
At omne problema est quaestio, quae indicat Genus, Accidens, Proprium, Definitionem.
Omne igitur problema est, de Genere, Proprio, Definitione, Accidente.
Propositio hujus syllogismi elencho sophistica est. Nam genera quaestionis pro rerum indicatarum numero perperam dividuntur. unica enim quaestione possunt res variae comprehendi, & judicari: cúm tamen non de iis singulis, sed de earum una quaestio sit instituta. Quaeratur utrúm homo sit animal necne? vides in hac quaestione multa praeter essentiam corpoream facultate vitae sensusque praeditam indicari. Nam animalis nomine non modó hanc, quam dixi, essentiam, sed etiam quantitatem trifariam dimensam, motum, vim respirandi, colorem indico. Sic hominis nomine facultatem numerandi, ridendi, disserendi, comprehendo. Quod Aristoteles secundo Topico confirmat, qui (inquit) dixit unumquodvis, quodammodo multa dixit, eó quódplura ex necessitate sint unicuique consequentia. Quare etsi animalis & hominis nomine complectimur tam multa: nemo tamen quaestionem hanc: An homo sit animal? dixerit esse de quantitate, aut de motu, aut de respiratione, aut de numerandi facultate institutam. Qui itaque sic ratiocinatur: Quaestio ista indicat proprietatem, attingit naturam generis, notat definitionem & accidens, ergo est de proprietate, est de genere, est de definitione & Accidente: qui (inquam) hoc modo ratiocinatur, suam indicat in disserendo inscitiam, non propositam thesin concludit. Nam potest [Page 195] quaestio de rei natura institui, in qua tamen indicetur naturae adjuncta proprietas.
Assumptio syllogismi clarissimae falsitatis sophistica complectitur. Qui dicit omne problema esse quaestionem, quo indicatur aut Genus, aut Proprium, aut Definitio, aut Accidens, perinde facit ac si diceret Grammaricae artis omnem facultatem numero singulari, casu nominativo, genere masculino, praesenti tempore cōtineri. ut enim alia sunt quamplurima in quibus Grammatica facultas sita est; sic multa sunt, eaque illustria praeter haec quatuor praedicata, quae Dialecticae praeceptis explicantur. Cúm quaero an Dialectica constet ex Inventione & Iudicio, hîc quaeritur de partibus, non de Genere, Proprio, Definitione, aut Accidente. Si quaeritur, An mundus sit á Deo conditus? An homo sit ad Dei gloriam creatus? An homo ex humo dicatur? quaeritur herclé de efficiente, de fine, de notatione, non de Genere, Proprio, Definitione, Accidente. Quaeri consimiliter potest de caeteris argumentis. at de tot argumentorum generibus in Logica Inventione descriptis, Genus & Definitio duo sunt: Proprium & Accidens, alia duo, in adjunctis & effectis nimis promiscué comprehensa. Omittuntur Efficiens, Materia, Forma, Finis, Subjectum, Dissentaneum, Comparatum, Conjugata, Notatio, Partitiones, Testimonium. At haec omnia quaeri possunt, & proposita quaestione indicari: atqui hîc Aristotelici Interpretes de Differentia hallucinantur. ajunt Differentiam ideo omissam fuisse, quia sub Genere comprehenditur. At Generis & Formae longé dissimillima est ratio: sub Genere communio naturae; sub ratione Differentiae propria essentia [Page 196] rem formatam non modó absolvens, sed distinguens á caeteris continetur. Ludunt etiam cúm dicunt speciem á disciplinis rejici, quia nihil de ea ab Aristotele praecipitur: & quia nulla ars tradit de singularibus; at (inquam) Peripateticis Species est quiddam commune, & praecepta de singularibus possunt esse generalia. Sed ecce nititur probare Aristoteles omnem Dialecticam disputationem esse de Genere, Proprio, Definitione, Accidente, At qua ratione istud conficit? Omne (inquit) Categorema, est Genus, Definitio, Proprium, Accidens. Atqui (inquam) Logicae Inventionis multa categoremata sunt, quae omnia ex ista partitione excluduntur: sed enim partitionem categorematis quomodó confirmat?
Si omne (inquis) categorema dicitur conversim aut non conversim: omne categorema est de Genere, Proprio, Definitione, Accidente.
At omne Categorema dicitur conversim aut non conversim. Ergo
Omne Categorema est de Genere, Proprio, Definitione, Accidente.
Propositionis consequentia est perabsurda: Nullum enim est argumenti genus, quod non reciprocé dicatur, aut non reciprocé. At ex decem illis argumentorum generibus, Proprium est Adjunctorum particula, Accidens in Effectis simul & Adjunctis cō prehenditur. Genus est Distributionis particula. Definitio est locus integer: reliqua sunt multa argumenta: causae omnes, subjecta, dissentanea, comparata, conjugata, notatio, distributio, testimonium, hîc omittuntur: quae omnia sunt categoremata, quae de re proposita conversim dicuntur, aut non conversim. Ac proinde cúm multa sint praeter Genus, [Page 197] Proprium, Accidens, Definitionem, Logicae Inventionis Categoremata, quae cum re proposita, quam arguūt, reciprocantut, aut non reciprocantur, necesse est illius propositionis consequentiam, esse nimis plumbeam & nugatoriam. Perinde est ac si quis de elocutionis Rhetoricae figuris sic ratiocinaretur: Si omnis figura est totius sententiae, vel non totius sententiae, omnis figura est exclamatio, Prosopopoeia, aut Epizeuxis, aut Anadiplosis: Certum est quamplurimas esse praeter has quatuor Elocutionis Rhetoricae figuras; quae omnes cadunt in totam sententiam aut non in totam. Hoc igitur argumento probatum non est, omne Categorema esse de Genere, Proprio, Definitione, Accidente. Sed detur ista Aristoteli propositio, quae longé est falsissima:
Omne Categorema est de Genere, Proprio, Definitione, Accidente: Assumamus pro Aristotele: ipse enim etsi est pollicitus, se firmissima ratione convicturum, omnem Dialecticam disputationem esse de hisce quatuor praedicatis, tamen lubrica & praecipite oblivione hunc syllogismum praeteriit: cujus propositionem ab adjuncta categorematum reciprocatione & conversione superiore (ut videmus) syllogismo confirmavit: sed elencho (ut exposuimus) inanissimae cō sequentiae:
At omnis disputatio Dialectica est de Categoremate: at (inquam) omnis quaestio, omnis disputatio, sive sit de Aristotelico categoremate, sive de rebus aliis, sive habeatur de fictis, sive de veré existentibus, sive de probabilibus, sive de necessariis, sive Enuntiato judicetur, sive syllogismo concludatur, sive methodica collocatione digeratur: omnis (inquam) disputatio, omnia humanae mentis consilia, & cogitationes [Page 198] Dialecticae praeceptis explicantur & tractantur.
Hinc absurdissimé concluditur, Omnem disputationem Dialecticam esse de genere, proprio, definitione, accidente.
Quocirca ex his intelligitis omnem Dialecticae usum á Topico doctore ad scholasticam de quatuor praedicatis altercationem valde imprudenter revocari. Quód si quis de propria uniuscujusque praedicati tractatione inquirat, profectó eam mi [...]ifica sophismatum exornatione sic illustratam reperiet, ut Topicae sapientiae architectus summo studio cavisse videatur, ne quis eum sophismatis corrogandis aliquando superaret. Non est consilii mei singula minutatim persequi: sed unius in Topicis particulae exemplum subjiciam, ut ex hoc, velut ex ungulis leonem, caetera judicetis. Aristoteles quarto Topico generis disciplinam interpretatur. Definit libro primo Topicorum genus hisce verbis: Genus est, quod praedicatur de pluribus differentibus in quid. Multae sunt (ut videtis) in hac definitione particulae. Ex his insignes de generis problemate locos exornavit mirificarum negationum. 1. Si de nulla specie praedicatur, non est Genus. 2. Si habet unicam solummodó speciem, de qua praedicetur, non est Genus. 3. Si definitio generis non praedicetur de specie, non est Genus. 4. Si non praedicatur de specie differentibus, non est Genus. 5. Si non praedicatur in quid, non est Genus. 6. Si in subjecta specie sit, ut accidens, non est Genus. Sic Aristoteles secūdo Topico de accidente philosophatur. Si quid (inquit) inest in subjecto, ut Genus, id non est Accidens. Si inest ut definitio, non est Accidens. Quis inquam fuit ita pacatae mentis, ut non posset hisce quisquiliis vehementiús commoveri? [Page 199] Quid causae est cur res unica, quae unico praecepto potuit subtiliter comprehēdi, in tot vanissimas praeceptiunculas dispertiretur? Ex una doctrina plures instituere, & quod semel explicatum sufficit, id adhibitis tautologiarum cumulis centies iterare, nihil aliud est, quám Aristotelica lege De Catholicis violata, seipsum aliis vel miserādum condonare, vel propinare deridendum. Atque haec habui de Praedicabilibus Aristotelicis & Porphyrianis quae dicerem, quae si enucleaté satis disceptata sunt, Rameae disciplinae adscribite; sin minús, imbecillitati meae.
EPISTOLAE DE P. RAMI DIALECTICA CONTRA IOANNIS PISCATORIS responsionem defensio Gulielmi Tempelli.
QVOD libello ad me misso inscripsisti epigramma elegantissimis phaleuciis comprehensum, cepi ex eo (ornatissime Piscator) non mediocrem voluptatem: non quód de laudibus meis aliquid ipse libenter audire soleam, sed quód sic afficiar ingenio Poëtae, ut potius Catullum aliquem, quám Piscatorem loqui existimem. In eo certé vicit Catulli lepidam illam & delicatam Musam epigramma tuum, quód tantum tribuat amori Socratico, id est, ut ego interpretor, studio exquirendae ac disceptandae veritatis. Ille fere totus est in decantandis suis Lesbiis. Non ignoro tamen lusisse eum per quidem scitis versiculis multa de amore: sic, ut cum reliquis rebus deferat plurimum, amori profectò concedat omnia. Sed amor iste ejusmodi est, ei ut nihil [Page 204] sapiat praeter Lesbiam. Quod cúm ita sit, utcunque par alioqui phaleuciorum elegantia fuerit, dabit veniam, si ipsum á te, Romanum nempe á Germano, Catullum á Piscatore, subjecti argumenti dignitate superari contendam. Ac proinde necesse fuit delectari me epigrammate tuo, si phaleucii vel in numero concinnitatem probavi, vel in argumento adamavi gravitatem. At veró multó mihi illa justior causa delectationis videri debet, quám tua ad Epistolam meam responsione contineri video. Nam quem nonnullis phaleuciis amorem & verbo & generatim complexus es, eundem in scripta responsione membratim persecutus facto & usu expressisti. Deinde cúm te mirifica cupiditate satis desiderio meo faciendi ad respondendum accessisse perspciam: ferreus certé sim, nisi delecter studio voluntatis tuae. Quód si diligimus eos in quibus elucet significatio doctrinae & ingenii, cúm tamen nihil adhuc ad nostram utilitatem contulerint: quantó ii magis diligendi sunt, á quibus beneficium accepimus? id est, qui nobiscum ingenii sui & disciplinae fructus communicare volunt. Scripsi ad te quid mihi de animadversionibus tuis videretur, rogavique ut quia Rameae praeceptionis velut salus ageretur, excitares vim omnem ingenii tui, & te ad accuratiorem uberioremque logicae artis disceptationem referres: quo [Page 205] meam de Rami praeceptis opinionem beneficio disceptationis tuae vel confirmare possim, si recta est, vel corrigere, si perversa. Hoc tu munus cúm non gravatè susceperis, sic es in eo diligenter versatus, ut nihil antiquius habuisse videare, quám ut ea é tuis subtilissimis commentationibus depromeres, quae saniorem, & meis utilitatibus aptiorē, quám Rami nonnulla praecepta, doctrinam continerent. Habeo igitur gratiam de isto studio: quo herclé ita delector, ut me tibi hoc nomine plurimū debere putem. Veruntamen, ut verè dicam, etsi in eo multum operae posuisti, ut refutato argumento epistolae meae, & tanquam nova schola explicata, mihi exquisitam magis castamquè è tuis animadversionibus disciplinam traderes: tamen quod optimis viris interdum accidit, plus es spe & studio secutus, quám reipsa & opere assequutus. Si ingenii subtilitas & distinctionum argutiae ad tuendam animadversionis tuae doctrinam valerent, nunquam illa quidem concideret, sed quasi ornata splendidiús obstrueret P. Rami luminibus. Est enim tua sic acuté & subtiliter instructa responsio, ut si quando in logicum minús attentum & eruditū inciderit, eum facilè possit in errorem inducere. Quod persuade tibi á medici, non tam ad minuendam veritatē animadversionis tuae, quám ad acuminis adhibiti ornandam laudem. Ecquid ergó ea, [Page 206] quā ingenio & industria perpoliuisti, responsione non moveor ad publicatas in P. Rami dialecticam animadversiones probandas & retinendas? Si me edita responsione moveri negem, certé mentiar. Moveor enim, quia mihi cum Io: Piscatore res est homine amicissimo, ut illi in nonnullis logicae artis quaestionibus peregrinanti quodammodo & jam aliquandiu erranti subveniam. Quaeritur detuis in P. Rami dialecticam animadversionibus, sintne tollendae, an propter utilitatem retinendae. Ego missis ad te literis tollendas esse disserui. Tu retinendas esse respondes. Inquiramus, si placet, in responsionem istam: ejusque singulas partes disceptemus.
CAP. I. De Logicae artis definitione.
EXtat tua adversus Rameam logicae artis definitionem animadversio, qua docere vis Eam aliquid vitiosi é cujusdam & particulae redundantia, & vocis manca significatione collegisse. Ego scripta epistola ad labem objectae redundantiae diluendam sic disserui, ut tuam animadversionem corruere necesse sit, si orbata patrocinio ingenii tui & velut deserta diutius constiterit. Nam si particula Bene artis vocabulo minimé continetur, non Rami definitio redundans, sed tua inanis animadversio videri debet. At particulam illam non esse artis voce comprehensam summa ratione demonstravi. Quid tu institutae demonstrationi reni [Page 207] respondes? Equidem praefaris de artis definitione: deinde ad demonstrationem refellendam aggrederis. Artis definitioni tantum concedis, ut in ea summam hujus controversiae sitam esse putes.
Quod si (inquis) ars recté definitur habitus bene quippiam efficiendi: planum est particulam Bene vocabulo artis contineri, ac proinde in definitione dialectices expressé positum redundare.
At ars recté definitur habitus bene quippiam efficiendi;
Itaque particula Bene vocabulo artis continetur.
Si positae controversiae vis artis definitione vertatur, alia tibi propositione, alia assumptione ad particulam Bene artis vocabulo includendam opus esse video. De propositione respondi jam tibi in epistola, cúm dicerem, etiamsi artem habitum esse detur bene agendi, non idcirco tamen perfectionem agendi, quae finis est cujusvis disciplinae, materia formave artis contineri. Ac proinde cúm eandem cramben reponas, habitae praefationis elegantiam remittere tibi potuimus. Si putas á me confictae tautologiae crimē afferri, recognosce mecum quid isto animadversionis enthymemate concluseris:
Ecquid mea hujus consequentiae negatio diversis comprehensa refellittur▪ respondes ‘Eandem á me cantilenam cani, & sententiam partim falsam, partim á proposito alienam identidem repeti.’
Itane ludere placet in re seria? si negetur syllogismi á te judicata consequentia, annon illa lucem ingenii tui desiderat, quia sic illustrati possit, ut negata temeré & stulté repudiata videatur? at tu omissa illustratione consequentiae, quam afferre debuisti, de [Page 208] admissa tautologia cum adversario litigas: quasi quod mihi repetitae cantilenae vitium periniqué objicis, non in idem incurras ipse. Nam quo argumento & consequentia ad particulam Bene é logicae artis definitione excludendam in animadversonibus usus es: ejusdem argumenti consequentiaeque vim, tanquam novum quiddam exponeres, in disputationem inductae praefationis conjecisti. Vtrúm veró justa consecutionis negandae causa sit, hinc facilé constabit. Quod ad explicandam rei definitae naturam adhibetur, id omne re definita non inest, nisi sit é causis rei essentiam constituentibus informata definitio. Tu veró artis naturam sic definis, ut ad texendam definitionem videare adjuncto & fine contentus esse. Id cúm ita sit, verendum mihi non fuit, cúm tua artis definitio ejusmodi causas de quibus loquor, non complectatur, ne derivatam inde consequentiam inconsideraté rejecisse judicer. Tenes jam negatae consequentiae rationem. Híc ego longiús progressus ad frangendam prolepsin disputavi. Objici enim potest, Etiamsi particula Bene artis voce non includatur, haudquaquam tamen in speciei, id est, logicae artis definitione iterandam esse, cúm generi definiendo inservierit. Doceo ejusdem rei tautologiam non fieri: sed quae res generatim exposita est, eandem in logicae definitione exponi speciatim. Bene agere est quiddā generale, perfectionem illius actionis, quae est communis artium singularum, complectens. Bene veró Disserere est speciale quiddam, Logicae actionis quasi summum bonum continens. Non inficior eandem vocem usurpari: sed vocis disparem significationem esse contendo: nimirum in artis descriptione generalem: in Logicae definitione specialem: illic absque [Page 209] tropo: hîc ex generis Synecdoche adhiberi. Habesne quod huic loco respondeas?
Hîc meam objectae tautologiae refutationem non diluis: sed concessam, de qua disputes, sententiolam arripis. Placet equidem te istis ipsis vestigiis persequi. Si é posito Artis fine vocabulum Habitus ad explendam definitionem inferri vis, peccas vitio consequentiae. Eo autem remoto, illud tibi affentior, Artem, é suo fine rectè definiri, dummodo mihi tecum de hujus adverbii significatione conveniat. Si Recté definire idem tibi sit, quod recté discribere: artis discriptionem é fine peraccommodatam esse fateor. Sin veró id adverbio Recté intelligis, nullam ut artis definitionem accuratiotem esse putes: illud etiam putato, eam definitionem, quae rei definitae materiam formamque explicar, non esse praestantissimam. At ejusmodi opinio Io: Piscatore indigna fuerit. Sed ars é suo fine recté describitur. Quid tum?
Communem singularum artium finem agnosco. Quorsum istud? video elegantulam conclusionem.
Eximiam certé consequentiam: id est, ab eo quod modó approbâras longé alienam. Docuisti artem é suo fine recté definiri. At tibi Dialecticae finis est actionem [Page 210] disserendi bene efficere. Ac proinde hoc fine dialectica definienda est: adeo ut vel tuo judicio particula Bene in artis Logicae definitionem transferenda sit. Tantum abest ut hujus enthymematis deducta consecutione profeceris, ut recté judicata valere conta te vehementer possit. Vides jam quid á me adversus primi syllogismi propositionem disputetur: in quam disputationem quae sunt á te variis locis dispersa contuli.
Assumptio jam qualis sit & quám nervosa videamus. Ais artem recté definiri bene quippiam efficiendi habitum. Longé abes (erudite Piscator) ab illa accurata definiendi ratione, si hanc artis definitionem velut germanam & exquisitam admiseris. Nonné tibi Habitus pro qualitate est crebris actionibus comparata? id si ita est, habitus artis erit expositae artis cognitio é frequenti exercitatione & usu. Atqui veró artis essentia ex illa cognitione & facultate, quám homines frequenti actione consequuntur non pendet. Finge hominem esse plumbeum in artibus & plané peregrinum: ideone dicetur evanuisse artis natura & ad nihilum recidisse? Qui sic dicit, perinde facit ac ille, qui anima numerante sublata, omnem temporis durationem tolli putat. Hic igitur prius é posteriore, & rei naturam é fortuito levissimoque adjuncto definis. Est enim ars artis percepta cognitione prior & antiquior: estque non cujusdam necessitatis, sed eventus fortuiti, si eam homines mente & intelligentia comprehenderint: adeo ut qui artem Habitu definit, is artem non sua & innata vi, sed adventitia artificis facultate definiat. Verúm tuistam de artis definitione assumptionem, ne [Page 211] sua imbecillitate corruere possit, prosyllogismo demonstras.
Si artifex (inquis) vocatur, is qui potest aliquod praeclarum opus parere, ars recté definitur praeclari operis pariendi facultas quaedam.
At illud verum est: ideo & hoc.
Illa de qua loquitur propositio, Praeclari operis pariendi facultas, est qualitas in mente artificis orta é frequentibus actionibus. Ac proinde propositio est perinfirmae consequentiae. Non enim, si artifex ex artis & descriptae cognitione & cognitae exercitatione quandam praeclari operis pariendi facultatem assecutus est, idcirco illa artificis facultas erit artis essentia, qua definiri debeat. An Euclidis facultas illa bene numerandi variis parta actionibus erit Arithmeticae artis natura, per quam definienda est? Nec tamen, cúm haec dico, arti operis efficiendi facultatem eripio. Equidem do tibi contineri arte facultatem istam. Sed alia est artis facultas: alia artificis. Illa arti nativa est & ingenerata: estque praeceptorum velut lumen quoddam, quo artifex in agendo dirigitur: haec frequenti usu & actionibus acquiritur. illa ortu prior: haec posterior. illa primó & per se in arte quasi sedem obtinet: haec in hominis mente & cogitatione insidet. Illa tanquam exemplar est: haec velut imago ad illud exemplar conformata: ita ut rectiús elegantiúsque fecisses, si artis naturam é sua potiús atque insita facultate, quám ex adjuncta cognitione, quae in mente artificis sita est, nata é frequenti usu, explicâsses ac definisses. Quinetiam si rem causis [Page 212] naturam definiti continentibus interpretari liceat: id quod in arte definienda Ramum videmus praestitisse: inane opinor fuerit, adjunctas qualitates ad definiendum conquirere. Esset hoc solis clarissimam lucem repudiare: & stellulae nescio cujus minutissimum radium consectari. Ad Aristoteleam artis definitionem convincendam levitatis, nonnulla á me in ethicis tali syllogismo disputata sunt. Habitus perceptionem usumque artis potiús notat, quám illius essentiam accuraté complectitur. Ars itaque non est habitus. Tu quasi alienae & ineptae argumentationis sophismate offenderetur, enthymematis antecedentem tuis argutiis in responsione pervellis. Das tamen mihi habitu perceptionem artis notari: Id est, das mihi artem non esse habitum. Ego perceptionis voce non modó acquirendae artis rationem, sed etiam traditae artis acquisitam cognitionem intellexi. At inter artem ipsam & explicatae artis intelligentiam tantum interest: ut altera alteri nequeat sic convenire, quemadmodum tu arti habitum attribuis. De usu veró non concedis: sed quod de eo afferitur, id hoc modo refellis.
Qualem nobis assumptionem opponis? Concedo habitu notari rem ipsam quae habetur. Quid? nihilne praeterea Habitus vocabulo comprehensum dicemus? Definis tu Habitum sic, ut qualitatem dicas frequentibus partam actionibus. Ac proinde voce Habitus non modó rem ipsam, id est, qualitatem, sed efficientes habitus causas complecteris. Vtrúm [Page 213] ergo ea Assumptionis sententia est, ut dicas habitu rem solummodó, quae habetur, significari? an potiús, ut & qualitatem ipsam, & qualitatis efficientem causam intelligi arbitrere? Si illud vis, assumptionem vel tuo judicio habes convictam falsitatis. Sin veró hoc, ineptam tali antegressa assumptione conclusionem deduxisti. Sed addis, ‘Vsum non esse habitum, sed quiddam ex habitu profectum: Vtitur enim artifex habitu mentis suae, id est arte.’
Nego hunc artis usum, de quo disseritur, esse quiddam ex habitu profectum. Ego usus dictione exercitationem artis ad habitum consequendum intelligo: tu de usu cognitae jam artis & in habitum velut mutatae respondes. Quare nondum mea adversus Aristoteleum habitum oratio Piscatoriana responsione infringitur. Sed & illud mihi in ethica artis definitione minus probatur, cúm dicitur arti vera ratione nitendum esse: quia potest id vera ratione niti, quod fortuitae naturae est. At vel in mechanicarum artium praeceptis requiritur, ut nunquam in errorem artificem deducant: quód herclé fieri potest, si contingentem veritatem comprehenderint. Quomodó refutantur haec á te? ‘Tum demum (inquis) reprehensio haec tua vim aliquam habere videretur, si artis vocabulo praecepta artis, ut tu intelligis, ab Aristotele intelligerentur. at is artis nomine habitum quendam, hoc est, qualitatem in mente artificis crebris actionibus comparatam, intelligit.’
Haeccine est Logica & erudita responsio? concedesne [Page 214] necessariam in arte praeceptis descripta veritatem requiri? in arte, ut est habitus in mente artificis, eandem requiri non concedes? sed probari fortuitam veritatem ferrique posse? Equidem si Aristoteles ipse viveret, mallet credo de elencho definitionis confiteri, quám istam á te ad se tuendum distinctionis subtilitatem mutuari. Eritne ars aliud si libris descripta spectetur, aliud veró, cúm illius cognitionem actione frequenti artifex assecutus est? Si eandem naturae vim rationemque obtineat & mandata literis & perfecté cognita ab artifice, jaceat necesse est allatae distinctionis concinnitas. Sin veró disparem naturae facultatem sortita sit, & ipsa á sese quasi desciverit, postquam mente artificis insedit: tu mihi istam discrepantiam nota: doce eam esse vim in artis parta cognitione, ut artis naturam immutet, ut praeceptis necessariam veritatem eripiat, & eisdem imprimat contingengentem. Artis usus conjecturalis esse potest: at ipsa praecepta, sive ad res probabiles & fortuitas, sive ad res necessarias explicandum adhibeantur, semper De omni sunt. An veró ars illa vel Etymologiae & Syntaxeos in Grammaticis, vel Elocutionis & Pronuntiationis in Rhetoricis, vel simplicis & comparatae numerationis in Arithmeticis, vel expositae mensurae in Geometricis, in eam naturae varietatem incurrit, ut libellis descripta perpetuae veritatis sit, ab artifice veró intellecta, lubricae & infirmae? Si quid traditi artificii quasi nervos incidat, credibile est id esse aut artis perceptam cognitionem, aut ex percepta cognitione praxin. At sola artis intelligentia non magis vim artis enervat, quám impressa Philosophorum [Page 215] animis humani corporis scientia ossa & venas infringit.
Quód ad praxin attinet, illa artis sanitatem confirmat, non attenuat: immó si quid maculae collegerit, id statim eluit; si quid morbi contraxerit, confestim medetur. Artis & veritatis non dissimilis ratio est. ut enim illae virtutum fibrae, quantumvis frequens usus accesserit, eo tamen non eliduntur: sic etiamsi ars sese quotidie tanquam in circo & palaestra exercuerit, nihil tamen vel firmitatis suae amittit vel projicit dignitatis. Quare si ars, quam naturae facultatem habet descripta, eandem retinet intellecta, & usu expressa tuetur: erit Piscatoriana distinctio conficta quidem subtiliter, non ad veritatem apté cogitata.
De Confusione quam objicis, vide quid respondeam. Fateor differre ab arte artis praeceptum, ut nempe á toto partem. Quid tum? summa argumentationis tuae ejusmodi est.
Si (inquis) ars & artis praecepta differunt dum contingentem veritatem praeceptis attribuis, quam anteá arti attribueras, artis praecepta cum arte confundis.
At verum primum, ideoque & secundum.
Primúm fallis me sophismate deductae in propositione consequentiae. Non enim si quid inter artem & artis praeceptionem intersit, idcircó eadem affectio utrique tributa communiter alteram cum altera confūdit. Vides differre á corpore membra corporis. an si eandem qualitatem integro & membris attribuerim, integri ac membrorū nascetur [Page 216] confusio? Communi affectione propria cujus (que) rei natura non tollitur: sed in quo res alioqui discrepantes conveniunt, eâdem ostenditur. Deinde ut istam defensionem mittam, quid habes in quo me possis meritó coarguere? Cúm de arte loquor & eidem veritatis affectionem tribuo, cúm tamen veritatis affectio praeceptorum sit, facio id quod praestantes in dicendo & disserendo Philosophi, Cicero nempe Ramusque, faciunt: id est, utor Rhetorica Synecdoche, qua scilicet ex integro membra significari intelligique volo. Si novum esset artis vocem pro artis praecepto usurpari, aut si quem de eo loquendi genere dubitare crederem, Ciceronis usu Synecdochen istam & authoritate confirmarem. Quód si itaque Tropicos idem mihi sit ars & artis praeceptum: quomodo rerum duarum naturam oratione confundo, cúm res á me duntaxat una intelligatur & explicetur? Postremó, ubi obsecro vel arti vel artis praecepto fortuita est á me tributa veritas? tantum abest ut praeceptis eandem concesserim, ut cur concedenda nequaquam sit, gravissimo in Ethicis argumento demonstraverim.
Habes jam á me (doctissime Piscator) tuam de artis definitione excussam praefationem: qua si dissensionis nostrae summa continetur, ut tu affirmas: non dubito quin politioris judicii homines, tua artis definitione rejecta, mihi sint de Ramea assensuri. Reliquum nunc est, ut quid adornatae contra primam animadversionem tuam demonstrationi meae respondeas videamus.
Doceo particulam Bene, sive perfectionem agendi (eôdem enim redit argumentatio, sive de illa separatim, [Page 217] sive de hac disputetur) non comprehendi artis vocabulo.
Enthymematis antecedentem tali syllogismo cō clusi.
Quod est ex artis essentia, id continetur praeceptis, tanquam materia; praeceptorumve methodo, tanquam forma.
Quid istis respondit Piscator? Equidem subducta analysi syllogismi mei sic loquitur: ‘Iam illa tua conclusio an cum animadversione mea pugnet, tu videris.’
Certé jam vidi. Dum particulam Bene artis vocabulo contineri dicis, nonne illud intelligis, esse eam scilicet, artis essentia comprehensam? Neque ego hoc é meo sensu, sed é tuo interpretor. Quid enim illa tua in responsionis prooemio verba sonant?
Annon hic disertis verbis testaris perfectionem agendi esse partem essentiae illius, quae artis est? Quód si igitur te authore perfectio agendi sit ex artis essentia: meo autem Syllogismo perfectionem [Page 218] agendi non esse ex artis essentia concludatur: Annon pugnat cum animadversione tua cōclusio mea? pugnat herclé si aliqua fuerit contradicentium enunciatorum pugna. Sed vis tu pugnam istam distinctione interposita dirimere.
Mitto tuam de artis vocabulo inanem distinctionem. Vide quid mihi ex ista responsione ad Piscatorianae animadversionis denudādam imbecillitatem occurrat. Si meam animadversionis tuae reprehensionem inanem esse placet, quia ars tibi non legitimam praeceptorum descriptionem ut mihi, sed habitum quendam & facultatem in mente artificis significat: equidem pari jure animadversionem tuam velut levem & nullius ponderis repudiandam esse constat: quia abs te artis vocabulum alio sensu atque á P. Ramo usurpatur. Ac proinde si mea reprehensio non attingit animadversionem tuam: profectó nec tua attingit Rami definitionem animadversio. Ego facilé patior videri me non satis aequum reprehensorem, dummodo tu de institutae animadversionis iniquitate fateare. Quanquam hujus distinctionis afferendae nulla tibi necessitas fuit, praesertim statuenti perfectionem agendi velut partem essentiae in arte cōtineri. Ac porro veritus ne id á me dicatur, quod revera dicitur, perfectionem agendividelicet non esse inclusam arte, id est, artis praeceptis praeceptorumve methodo: ais arte etiam [Page 219] sic definita eandem includi: ad expugnandam scilicet demonstrationis meae assumptionem.
Bene est. Si effectū ergo efficiente non includatur, frigere istam responsionem necesse est. At qui probas effectum efficiente inclusum esse? Contracto syllogismo rem conficis.
Possum vel nihil detrahens causae meae dicere probari mihi cōclusi syllogismi partes singulas. Non enim si aliquod effectum efficiente includatur, idcirco sequetur perfectionem agendi arte includi. Si quis Ciceronem Athenis natum esse concluserit, quia aliquis orator Atheniensis est, irriseris credo conclusiunculae vanitatem. Sed ecce in contracti syllogismi propositione erras. Vitis enim, ex qua succus in palmites transfunditur, est succi subjectum: adeo ut succus palmitum vite, non ut efficiente, sed ut subjecto, includatur. Illa veró naturalis in vite facultas & vis, quae efficiens authorque hujus transfusionis est, non habet in se inclusum succum. Affers ergo ad confirmationem quaestionis exemplum subjecti, cúm efficientis exemplum afferre debuisses. Eandem vim habet illud á fructu exemplum. Non enim quatenus semen rei efficiendae vim habet, in eo continetur fructus. Aliud est materia seminis, aliud formatrix in semine facultas. Nego igitur ista facultate, qua seminis materia formatur ac figuratur, fructum includi. Quocirca si perfectio agendi [Page 220] sic continetur in arte, ut succus palmitum in vitis efficiente facultate, aut fructus in vi seminis formatrice: profectó ex arte perfectionem agendi prorsus excludis. Ego perfectionem agendi totius artis viribus effici concedo: non tamen in arte conclusam esse largior.
Nam si actionis perfectio totius artis viribus effecta includeretur arte, sequeretur aliquod effectum efficiente includi.
At veró nihil in rem effectam ab efficiente transfusum efficiente includitur.
Itaque actionis perfectio totius artis viribus effecta arte non includitur.
Ad hunc modum cúm in epistola disseruerim, videri vis acumine allatae responsionis assumptionem syllogismi mei evertisse. Sic enim ais: ‘Quomodo transfundi quippiam ex efficiēte posset, nisi efficiente comprehēderetur? Verbi gratia, quomodo succus ex vite in palmites posset transfundi, nisi vite succus contineretur?’
Atqui veró laberis sensu orationis meae. Non enim id intelligo, quippiam ex efficiente sic transfundi, ut succum ex vite in palmites (quod enim hac ratione transfunditur, id efficiente continetur) sed cum dico aliquid ab efficiente in effectum transfundi, id dico, aliquid efficientis vi, & facultate effici: ut manu pingentis aliquid efficitur, quod tamen in ipsa manu non inest. Hîc ergo inanem laborem suscepisti. Ego quod facultate efficientis efficitur, id efficiente minimé inclusum esse disputo. Tu ad me refellendum disseris, quod ex efficiēte, id est, subjecto transfunditur, ut succus ex vite in palmites, id efficiente contineri. Cum ergo aliud sit vi efficientis effici, aliud [Page 221] transfundi ex efficiente, quatenus efficiens rationem subjecti obtinet: nihil ista responsione ad minuendam proximae assumptionis veritatem assecutus es. Ad convellendam igitur demonstrationis meae assumptionem docuisti, perfectionem agendi in arte locatam esse. Sed urgeri etiam adhuc misellae assumptionis ruinam video. Non placet tibi orationis genus, quo eam ad exprimendam usus sum. Dico quod arti summum bonum proponitur, id nullam partem sui é materia formave artis constitutae assumere. Hanc tu loquendi formulam reprehendis, hoc nempe argumento:
Vtcunque ego lubrica oratione usus sum, tu certé lubricam consequentiam valdeque fallacem procudisti. Dicatur proprié de homine, si placet, vox illa Propono: an idcirco si rei inanimatae apta & illustri modificatione accommodetur, dicetur incōstantem & lubricam orationem peperisse? Potes isto argumento omnem Rhethoricae elocutionis usum rejicere: quod certe non est Piscatoris, id est, hominis diserti & eloquentis. Sed genere orationis meae reprehenso, ad assumptionis exagitandam sentētiam redis. Ac primó, quód consideretur á me artis finis ut res constans é partibus, id ferre non potes: quia non est De omni.
Immo veró, ut de propositionis vitio constare possit, [Page 222] sit, qui non cujusvis sed tantúm alicujus artis fini partes attribuit, is legi Catholici haud quaquam paruisse dicetur. Nam si finis sit, suam é causis essentiam, forma nempe & materia, habeat necesse est. Haec enim Logica causarum consideratio sic de omni est, ut in quam non cadat, nulla plané res sit. Sed propositionis tuae veritatem video speciali exemplo demonstratam.
Confirmationem propositionis expecto, eādemue non judicatam leviter, sed é pondere gravissimae rationis deductam. Eam tali Enthymemate concludis.
Logicae actionis perfectio, si cum actione disserendi conferatur, nec se habet ut materia ad formam, nec ut forma ad materiam, sed ut adjunctum ad subjectum.
Actio igitur bene disserendi non est res é partibus constituta.
Nunquam ego consequentiam istam Piscatoriani judicii esse dicam: ita fallax mihi crede & captiosa est. Perinde enim est ac si quis ita differeret: anima si cum corpore conferatur, est corporis adjunctum, non materia formave corporis: itaque id, quod constat animo & corpore, non est é partibus constitutum. Sentisne patêre jam imbecillitatem consequentiae? Tu quae sit partis ad partem affectio consideras: quam cúm adjuncti ad subjectum esse deprehendis: inde ipsum totum non esse é partibus coagmentatum concludis. Si alió cogitationem converteris, [Page 223] & Bene disserendi actionem velut totum quiddam spectaveris, perspicies disserendi actionem in partes distingui posse. De hoc quid ego te diutius admoneo, cúm jam id ipsum praestiteris? In perfectione enim agendi etiam te judice, quia finis est artis, ipsa actio, materiae: perfectio formae analogiam quandam habere videtur. Ac proinde quam contexuit disputationem Piscator, eam jam contexit ipse. Sed quando tandem susceptam thesin conficies? Quaestio mihi tecum est de perfectione agendi, utrúm arte includatur. Tu eum lubrico sermone uti doces, qui ait arti finem esse propositum: deinde non cuilibet fini partes tribuendas esse disputas. Non est Piscatoris hominis subtilissimi de re aliena tātopere litigate. Age igitur, rem ipsam aggredere.
Video elaboratam dianoiam. Sed decipis me sermonis ambiguitate. Si Manare ex arte idem tibi sit, quod artis vi & facultate effici, nova tibi propositione ad inferendam conclusionem opus est. Non enim quod facultate artis efficitur, id arte includitur; sed contrá potiús, quod ab efficiente generatum est, id non est efficiente cōprehensum. Poteram adhibita inductione rem persequi, nisi id nimis longum esset. Vides Physicam formam, efficientem nempe & authorem corporeae quantitatis: num idcirco corpoream quantitatem forma inclusam esse dices? An quia Polycleti artificio Iovis statua effecta est, ideo eandem Polycleti artificio delituisse contendes? Sin [Page 224] veró putas perfectione agendi, sic ex arte manare, ut sanguinem é corpore, vel succum é vite: peccas assumptionis sophismate: cúm perfectionis agendi longé alia ratio sit, quám ut ex arte sic fluat, quemadmodum é subjecto adjunctum, aut é toto pars constitutae essentiae. sed enim pergamus adhuc: hanc de perfectione agendi assumptionem collatione similium, & Piscatoriana finis descriptione, é generis argumento in literis ad te meis illustravi. Finis constructi aedificii materia formave ejusdem non includitur: simili ratione nec finis artis, arte. Negas placere tibi comparationis protasin. Vis enim aedeficii fabrica aedificii finem includi: idque vi hujus argumenti:
Mihi de propositione non persuadebis, commodam nempe habitationem sic includi materia formaque constructi aedificii, ut pars sit illius essentiae, ex qua aedificii fabrica constituitur: nisi summa ratione viceris. Quae est ergo propositionis illustratio?
Quis tibi de antecedente enthymematis concesserit? Non enim incommoda habitatio vitiosa aedificii materia formaque ita comprehenditur, ut ad vitiosae fabricae constituendam essentiam pertineat. Nonne tu tertio animadversionum capite ex Aristotele [Page 225] alias tradis esse causas essentiae, ut materiam formamque: alias generationis, ut efficientem & finem. Tuo igitur judicio finis aedificii ex aedificii essentia excludetur, & ad generationem pertinebit. Quinetiam dum integram rei essentiam ex materia formaque tanquam partibus constare eodem capite disseris, ecquid rei constitutae essentiae finem includis? Quare cúm ipse finem aedificii ex ejusdem fabrica removeris, non est constantiae tuae tantopere urgere, ut ego commodam habitationem in eandem patiar includi. Non ignoro, é vitio sive materiae, sive formae, sive utriusque, habitationem sequi hominum utilitatibus minús opportunam: & contrá, si quis velut sana atque apta materia ad instruendam aedificii coagmentationem utatur (modó summa ratio habeatur accommodatissimae formae) fatebor commodam habitandi facultatem inde secuturam: inepté tamen fecerit, si quis ex istis concluserit, commodam habitationem esse factae structurae partem essentialem. Vides é rerum collocatione ad methodi legem prudenter instituta intelligentiae facilitatem existere: ideone ex intelligentiae facilitate velut parte concretam methodi naturam dicemus? Sed ais porro ad convellendam similium comparationem istam, opus artis cum ipsa arte á me confundi, & pro exemplo artis exemplum operis artificiosi induxisse. Id si fecerim, fatebor erravisse me, & rei propositae perlevem explicationem subjecisse. Sin aliud quiddam praestiterim, nae tu minus cogitatam analysin subduxisti orationis meae. Quaestio mihi tecum est De fine artis, sitne inclusus arte. Affero cúm alia argumenta, túm hanc collationem similium: in qua non opus artis cum arte [Page 226] confunditur, sed bina artificiosé constructa opera finiū qualitate conferuntur. Inde error extitit, quód me ad generis cōfirmationem speciei inductione usum esse putares, cúm ego praesentem controversiā non exemplo speciei, sed similitudine illustraverim. Quanquam hercle si erra vissem, de admissi erroris foelicitate gratulari ipse mihi potuissem. Ais enim Novae subtilitatis invētionem ex eo tibi suppeditatam esse. Quis non ista mercede vel saepius erraret? Quae veró nova haec subtilitas? Certé in eo sita est, quód Vi artis Logicae ars Logica informata sit. Tibine (subtilissime Piscator) hujus subtilitatis inventum debemus? Nisi occurreret illa in P. Rami commentationibus & quasi luceret, non gravaté paterer vendicari eam abs te & propriā censeri inventionis tuae. Hanc etiam Fredericus Beurhusius, quem tu hominem Ramozelotam appellas, acceptam á P. Ramo Logicis commē tariis anté celebravit, quā de Piscatoriana animadversione quicquam audiretur. Fieri autem potest, ut [...]u similitudine quadam Ramei ingenii in eandem, quam ille, subtilitatem incideris: adeo ut quamvis ab illis, qui Rami disciplinam frequentiús pergustârunt, nova judicetur: Piscatori tamen non antiqua illa quidem sed á Piscatore excogitata videatur.
Sed mitte istam de novae subtilitatis laude digressionē: restat principis assumptionis altera probatio é Piscatoriana descriptione finis. Finis est causa externa, id est, ut ipse interpretatur, causa extra effectū consistens. Vnde á me cōcluditur, finem materia rei compositae forma (que) non includi. Hîc te pondere allati argumenti sic oppressum esse video, ut nullam elabendi rationem invenias: immo tanquam mihi de tota cōtroversia assentirere, doces & diversorum distinctione [Page 227] & exemplo, finem destinato non inesse ut partem quae essentiam constituit. Sic enim scribis: ‘Etsi finis in destinato est, quod attinet ad finis efficiendi potestatem: non tamen finis in destinato inest, ut pars essentiam constituens, quomodo insunt materia & forma. Exemplo declarare conabor. Munitio pedis finis est calcei, &c.’
Attende quid adversus te é tuis verbis disputem. Nullus finis inest effecto finito ut pars essentiam cō stituens. Agnoscisne propositionem? Vide quid assumam. Eupraxia est finis, nempe artis. Expectas fortasse in conclusione occultationem ad tegendam ruinam animadversionis tuae. Sit ita. Non dicam igitur é posito antecedente sequi, eupraxiam videlicet effecto finito non inesse ut partem essentiae. Verúm meo ipsius gladio (sic enim loqueris) quasi jugulum meum petis. Eum igitur si placet, distringe. est (ut video) ejusmodi:
Pugnas equidem obtuso ferro. Quid enim propositione tua infirmius? Alienae sententiae commemoratio & ex ea adversus authorem deducta conclusio non potest in eo, qui id agit, contrariae opinionis necessitatem inferre. Id si fieret, optimi homines & in explicanda veritate versati pessimis opinionibus laborarent. Paulus Actorum 17. ait appellari nos á quibusdam Atheniensibus poetis genus Dei, ex quo concludit non esse putandum, numen illud praestantissimae [Page 228] mentis, quo res universae reguntur ac continētur, esse auro argentove consimile. An igitur Pauli judicio genus Dei non sumus? Sed dices eam, qua sum usus, argumētationem esse Paulinae dissimilem: quia nempe sic loquor, tanquam commentitiū quiddam fini á te tributum esse statuerem. Hoc si putas, non es sententiae meae satis aequus interpres: cum finem semper in iis causis numerandum esse senserim, quarum est extra effectum, consistere. Ne (que) cum vocabulo affingendi utebar, finem esse é causarum internarum numero significare volui, sed leviter tantúm indicare, quātopere Piscatorem externae causae nomen deceperit: quippe qui amore levissimi adjū cti in methodi cōfusionem inciderit. At veró ubi tua argumenti mei, vel, si placet, tui, refutatio? Dico é Piscatore, finem esse causam externam: ideo (que) effecto non includi. Quid refellenti Piscatorem Piscatori respondes? Certé doces finem videri mihi causam internam: deinde binis argumentis disputas finem finito effecto nō inesse ut partē essentiae. Si ista responsione objecti argumenti refutationem contineri vis, nihil erit tam firmū, quod non ejusmodi refutatione potiús cōfirmetur quám infringatur. Nam in altera responsionis parte plané mihi de rei conclusae veritate assentiris: in altera, si quid argumenti sit, id totum erit á conficto testimonio.
Hactenus cujusdam in Logicae artis definitione particulae objecta redundantia refutata sit. Sequitur ut de vocabulo Disserendi illud videamus, sitne mancum significatione nimisque contractum, an ex lege Catholici vim omnē Logicae actionis interpretetur. Tu Disserendi verbo Dialecticae artis facultatē omnem cō prehendi negas, sed unam duntaxat illius particulam, nempe [Page 229] methodum notari: unde consequi vis, meliús Dialecticam definiri artem docendi. Quid de antecedēte hujus enthymematis sentirem exposui in epistola: id est, falsam esse demonstravi: cum P. Ramo Disserendi vox illa ita laté pateat, ut omnes Logicae doctrinae virtutes cō plectatur: nec quia modificatae significationis sit, ideo repudiandā esse. Quae est Piscatoriana ad hunc locū responsio? Fatetur de tropi elegantia & frequē tissimo usu: docendi tamen vocē voci disserendi praeferendam esse contendit. Quid tum? Num si vox docendi Disserendi vocem dignitate vincat, idcirco disserere in Rami definitione unam tantummodo Logicae artis particulam notat? De hoc enim quaeritur. Quod hercle argumento cōparatae praestantiae nunquam evinces: cúm dispositum syllogismo peccet vitio inanissimae consequentiae. Habesne in hanc sententiā aliud? Certé nullū. Quid ergo affers? Equidem docendi vocabulū vocabulo disserēdi anteponendū esse probas. Atqui veró ab instituta quaestione recedis. Non enim quaeritur utra vox praestantior [...]it, sed utrū Disserendi voce vim omnē Logicae artis Ramus comprehenderit. Attamen sequemur te, & in istam de praestantia orationem inquiremus. Age igitur: quo probationis argumento uteris?
Disserendi verbum (inquis) omnem Dialecticae vim non comprehendit: cúm docendi vox omnes differentiae partes complectatur.
Itaque disserendi verbo docendi vox est anteponenda.
Hîc tu controversa inter nos & addubitata quaestione ad texendā cōsequentiā pro argumēto uteris: at ubi hujus quaestionis, quae tuae dianoiae beneficio in antecedētē syllogismi ir repsit, cōfirmatio? Equidē remittis nos ad animadversiones tuas: in quib. é tropi [Page 230] declaratione constare ais, non omnem dialecticae facultatē verbo Disserendi comprehensā esse. Expendamus ita (que) quid in ista animadversione nervorū sit.
Disserere ex prima modificatione methodicam rerum collocationem significat.
Disserere igitur in Ramea Logicae definitione omnem dialecticae vim non continet.
Quid? satin' scité disseris? quasi veró quae vox nitet ornatu Metaphorae, ea non possit authore rhetore aliquem á Synecdoche colorem accipere. Disserere, si Metaphoram spectes, methodi dispositionem notat: si é Metaphora factam Synecdochen consideres, universam Logicae actionis naturam complectitur: non potes enim quin fateare, posse eam vocem ex Synecdoche partis pro toto usurpari, quae é prima modificatione Metaphorae lucem accepit. Si quis ita disputet, Bonitatis vox Terentio é tropo ironiae notat improbitatem: itaque bonitatis vox Ciceroni é Metonymia adjuncti virum bonum non significat; an consecutionem probaturus es? fallacē similiter in enthymemate tuo consecutionē agnosce. Ac proinde nihil isto ad thesin praestantiae concludendam argumento profecisti. Ecquid alia ratione propositam quaestionem explicas? alia certé, eaque ad hanc formam conclusa:
Si plus semper esset in quavis voce propria perspicuitatis, quám est in modificata luminis, tantum ego syllogismi tui propositioni tribuerem, ut putarem nihil á te proferri potuisse verius. Cúm veró propriae voci alius tropus luce par sit, alius [Page 231] propter frequentissimum usum splendore antecellat: erit propositio tua acuta illa quidem, sed tamen falsa. Si Marc. Ciceronem audire vis, is te tertio oratorio docebit, rem clariorem interdum translato quám proprio & illustriorem effici. Hic verborum domina ac magistra consuetudo loquendi est: adeo ut qui tropus publicé & privatim in rostris, in curia, in campo & acie, á patriciis & plebeis, ab eruditis & indoctis adhibetur, is vocabulo proprio, quod fortasse aniculae alicui ex ore intra domesticos parietes aliquando excidit, longé praeferendus sit. Quare si aliqua vox propria á modificata perspicuitate & luce vincitur: vehementer errat, qui omnia propria translatis anteponit. Praeterea abest ab illa, quam tantopere cogitas, veritate Assumptio. Nam Docere est vox judicii propria non inventionis. In animadversionibus affirmas Sermonis esse docere: rationis discere. Si igitur vox docendi ad rationē transferatur, r [...]opicos transferri necesse est. Deinde ais Disserendi verbum ex Metaphora usurpatum, idem valere quod docere. Atqui Disserere, cúm Metaphora est, Methodi duntaxat dispositionem significat. Quód si eadē solummodo vis sit vocabulo docendi subjecta, existet modificatio, si Logicae artis reliquis actionibus tribuetur. Quid quód á te, ut in Epistola monui, duo duntaxat docendi genera constituantur? quorum alterum declaratione enuntiati, alterum syllogismi demonstratione vertitur: ita ut ab inventione & Methodo vocem istam removeris: tuaque Logicae artis definitione legem Catholici violaveris. Sed ecce de argumenti inventione, respondes in tua definitione inclusam esse. Quo istud [Page 232] modo conficis? equidem singulari enthymemate.
Ludis profectó. Quid enim esse potest ista consecutione vitiosius? Vides aliam esse artem inveníendi argumenti, aliam de inventi argumenti usu: ita ut si quid hac arte definitur, minimé sequatur etiam illa definiri. Convenientia & rectio in Grammaticis nominum & verborum usu fere consumuntur: an ideo qui Grammaticam convenientia & rectione definit, is eandem é nominum & verborum etymologia definit? fateor argumentorum usum constare non posse, nisi argumentorum inventio accesserit. Veruntamen qui ait Logicam esse artem argumenti judicandi, non ideo dicit Logicam. esse inveniendi doctrinam. Consimili judicio ad Methodicae dispositionis vim tua artis Logicae definitione includendam uteris.
Dicamne propositionem esse Piscatorianae elegantiae? vis tu Methodum vocabulo docendi includi, quia Methodus adhiberi potest, cum plures quaestiones ad docendum proponuntur. Vis ergo pari ratione pronuntiationem elocutionis voce contineri, quia pronuntiatio adhiberi potest, cúm plures sententiae ad eloquendum offeruntur. Si hoc inepté cō sequitur, illud vitiosé concluditur: cúm par sit in utroque [Page 233] enthymemate ratio consequentiae. Isto conclusionis genere nonne inventione dispositionem facilé incluseris? Plures (inquis) quaestiones docendo explicatae possunt methodo collocari: itaque methodus docendi verbo continetur. Ecquid siquis ita argumentetur, plura argumenta inventionis arte cogitata possunt facta dipositione judicari: itaque dispositio voce inventionis includitur: ecquid (inquam) si quis ita argumentetur, non dispositionem inventione aequé eleganter includit, ac tu methodum vocabulo docendi comprehendis? Sed de redundantia in Logicae artis definitione satis disputatum est.
CAP. II. De materia & forma dialecticae.
SEquitur de materia dialecticae formaque oratio tua. Materiam dialecticae vis esse argumenta: formam veró argumentorum cum quaestione dispositionem. De materia sic adversus te in epistola disserui, ut eam non argumentis, sed totius artis Logicae praeceptis contineri docuerim: Dispositionem veró argumentorum cum quaestione formam dialecticae esse non posse, cúm sit forma non artis, sed operis arte confecti, nec cujuslibet operis, sed illius duntaxat quod syllogismi praeceptis contexitur. Quomodo ista in edita responsione diluis?
Multum debes Rhetoricae Metonymiae: sed tamen illa te invita certé defendit: immo ne defendit quidem: cúm non utare ea, sed illius nomine [Page 234] ad speciem defensionis abutare, Nonne tibi in memoriam venit quid animadversionum tuarum capite secundo explicetur?
Vbi hîc locus est Metonymiae? quaeritur utrúm in hac oratione de materia formaque, vox illa Dialectices Piscatori significet artem ipsam, an veró opus vi artis conformatum. Tu ab aequis lectoribus petis, ut te metonymicôs locutum intelligant. Equidē non aequi lectores, sed expositae sententiae periniqui interpretes fuerint, si ullam hîc metonymiam agnoverint. Doces Logicae artis partitionem constare ex materia formáque: & hanc ipsam artis materiam positam esse in argumentis. Nam quorsum illa Conjunctio Enim additur, si vox Materiae aliam in membro sequente, in antecedente aliam significationem complexa sit? Sed finge te locutum metonymicos: ecquid tropo isto assequeris, ut culpa vaces? Quód si Logici operis materia argumentis non continetur, non tam te liberas objecto crimine, quám crimine recenti obstringis. Atqui veró argumenti materia non est argumentum: cúm totum non sit partis materia: immo nec syllogismus, nec methodus ex argumentis tanquam materia, constituitur: sed utriusque materia enuntiatis constat. Neque si enuntiata ex argumentis conflentur, idcirco argumenta, quá [Page 235] talem vim obtinent, & é natura sua spectantur, pro materia syllogismo methodoque erunt. Lapis est pars in aedificio materiae. Vulgares lapides é terra constitutos esse scimus. Quid? an ideo terra dicetur materia aedifici [...]? immó non terra, sed lapis é terra concretus. utrúm veró argumentum, syllogismus, methodus, é Logicorum operum numero sunt, nulla esse potest controversia. Gloriare jam (argutissime Piscator) de tropo metonymiae: pete ab aequis lectoribus ut te in illa de Logicae materia disputatione Rhetorem esse putent. Ego certé malim me Rhetorē non censeri, quám in definienda, immó decurtanda logici operis materia tantopere errare. Sed tāquā Rhetorū officinae diffideres, affers ad causam sanandam elegantioris distinctionis pharmacū. Dico Logicae artis materiam esse praecepta. Quid tu?
Quid? quám modo svavissimé complexus es, tam inhumaniter projicis metonymiam? si de materia dialecticae locutus, materiam ipsius artis, ut est in mente artificis, notare voluisti; nō potes dicere te é tropo metonymiae Dialecticae voce Dialecticae artis opus intellexisse. Hîc itaque superiorem illam tuam é Rhetorum arculis deprōptam respōsionem refellis. Ac cúm sit eadem ars, sive eam libellis explicatam sive ab artifice intellectam consideres: non potest commentitiae distinctionis levitas, superiore capite pleniús refutata, disputationē meam eludere. Nam ut descripti artificii, sic artificii animo comprehensi & intellecti materia é praeceptis non argumentis [Page 236] tota est: cúm idem utrobique artificium sit, ejusdem naturae ac facultatis. Rationem illam, quam ad confirmandam de materia Dialecticae orationem subjecisti, pene praeterieram. Vis argumenta materiam esse Dialecticae, quia ex argumentis explicatio quaestionis constat. Revocemus ad integri formam syllogismi enthymema tuum.
Sive artem ipsam, sive ab arte profectum opus vocabulo Dialecticae interpretere: falsissimae propositionis elencho offendis. Non enim vel explicatae quaestionis, id est, alicujus Logici operis materia erit artis constitutae materia: vel eadem erit cujusvis Dialectici operis materia, quae unius est, nempe tractatae quaestionis. Ita á te disseritur, quasi nullum ab arte Logica, praeter quaestionis explicationem, opus pareretur. Vides argumentum & enuntiatorum methodicam collocationem in iis operibus numeranda esse, quae sunt Logici artificii. At quo explicatio quaestionis perficitur, id argumenti, id methodi materia nō est. Vides jam de materia Dialecticae, quám tua sit captiosa & inconstans oratio.
Consimili oratione constitutam á te Dialecticae formam tueris. Dico argumentorum cum quaestione dispositionem non esse formam Dialectices: quia forma ejusmodi est ut toti arti conveniat. Hanc veró nec inventionis nec judicii doctrina capit. De his quid tandem Piscator?
Responsionis hujus pars prima, quae Logicae artis leviculam distinctionem continet, refutata jam est: cúm docuerim artem non esse aliam, dum libris describitur; aliam, dum ab artifice intelligitur. De responsionis parte altera utinam siluisses. Habet enim impressam notam & inconstantiae & falsitatis. Hîc argumentorum cum quaestione dispositio est facultas tibi in artificis mente argumenta disponendi, non est ipsa argumentorum dispositio. At veró suprá ab aequis lectoribus petebas, ut te de argumentorum dispositione loquentem, putent non de forma ipsius artis, sed de forma Logici operis locutum esse metonymicos. Quomodo cōcinere inter se ista possunt? Dispositio argumentorum est facultas in mente artificis argumenta disponendi: & eadem ipsa dispositio argumentorum est forma Logici operis. Non potest eisdem verbis in eadem sententia utrunque intelligi. Potesne de ista inconstantia satisfacere? Potesne etiam de falsitate? Cogita ipse tecum quám Logicé veréque disserueris. Quaeritur de forma Dialecticae quae sit. Tu respondes argumentorum dispositionem cum quaestione, id est, facultatem quandam in artificis mente argumenti cum quaestione disponendi esse formam Logicae inventionis. ubi (ornatissime Piscator) acumen tuum? Quaeritur de forma totius Dialecticae: tu cujusdam in Logica [Page 238] particulae formam notas. Ecquid de Ciceroniani corporis forma interrogatus, de Ciceronis pede respondebis? Illuseris credo in illum, qui de totius grammaticae forma sciscitanti, de Etymologiae forma responsurus est. Dispositio tibi est forma inventionis: at quae erit interea dispositionis forma? Agitur enim de forma communi utriusque. Deinde quis te de Logicae inventionis forma sic differentem audiet? facultas inveniendi argumenti constare potest, etiamsi non accesserit argumentorum cum quaestione collocatio. At veró si formam semoveris interire rem ipsam necesse est. Praetereá in partibus é toto distinctis, quomodó potest altera alterius esse forma? Video istis facultatibus inventionis scilicet & dispositionis, universam Logicae artis naturam á te distingui. Quanquam herclé illa argumentorum cum quaestione collocatio in methodum non cadit: cúm haec tota sit in notorum axiomatum ordine conformando. Miraris esse me isti tuae formae tam iniquum, eam ut descriptae syllogismo arti convenire negem: cúm tu non modó syllogismi, sed etiam enunciati doctrinam hac forma comprehendi putes. Facilé te ista admiratione liberaveris, si rem omnem expendas diligentiús. Ais facultate disponendi argumenti Logicae inventionis formam contineri. At Logicae inventionis propria forma quî potest in enunciati syllogismique doctrinam convenire? Ac cúm tibi argumenti disponendi facultas non in arte descripta includatur, sed in Logici artificis mente insideat, mirabor si humanae mentis facultas rei libellis explicatae forma esse queat. Hoc tamen quantum in te est, studes argumentis efficere: altero de enuntiati forma, de syllogismi forma altero. Dispositio (inquis) argumenti cum quaestione [Page 239] simplici nihil aliud est quám enunciatum. Quid tum? ideone facultas humanae mentis in disponendis cum quaestione argumentis forma erit traditae de enunciato doctrinae? Animae rationalis cum corpore conjunctione nihil aliud efficitur, quám homo. An idcirco praepotentis Dei facultas illa, quae hujus conjunctionis author est, explicatae de homine praeceptionis forma dicetur? es profectó mirus artifex consequentiae: sed fortasse in reliquo accuratior. Audiamus igitur. Syllogismus dispositione argumenti cum quaestione ut forma definitur. Quid hinc deduces? an ex eo concludes syllogisticae doctrinae formam esse humanae mentis facultate disponendae cum argumento quaestionis inclusam. Non est hominis de syllogismo disserentis tam asyllogistos concludere. Hanc enim conclusionem superiori de enunciati forma consequentiae plané genuinam esse video. Miraris tu eripi á me expositis de enunciato & Syllogismo praeceptis formam hanc tuam. Ego vicissim miror his concedi eandem á Piscatore, homine perpolito é Logicorum schola, & maximarum rerum disciplinis instructo. Non hic magna argumentatione opus est, sed animi attenta cogitatione & aequitate: quam si judices nostri ad hanc controversiam cognoscendam attulerint, non dubito quin mecum sensuri sint, non posse vel Logici operis formam vel humanae mentis in texenda dispositione facultatem, existere formam descripti in Logicis artificii: cúm artis descriptio sit ista hominis facultate antiquior: cúmque formam non sejunctam locis á reformata, sed etiam conjunctam esse oporteat.
CAP. III. De argumenti definitione.
FEcit vocabuli cujusdam á te notata Catachresis, ut P. Ramo de argumenti definitione in animadversionibus minimé assentirere. At Catachresis ista, si ulla saltem fuerit, valere non potest ad labem Rameae definitionis: praesertim cúm nullum ex omnibus vocabulis aptius huic loco, nullum elegantius occurrat. Quid adversus istud Piscator? in voce arguendi Catachresin esse docet: ideoque minús idoneam esse: qua veró ratione? quod est abs te conclusum enthymemate, id pleno syllogismo disponamus.
Si apud probatissimos authores, maximé apud Ciceronem, totus argumenti usus demonstranda syllogismi conclusione vertatur: argumenti vox ad significandam enuntiati declarationem traducta usurpatur Catachresticos.
At apud probatissimos authores, &c.
Itaque argumenti vox ad, &c.
Non est novum peccare te connexae propositionis consequentia. Nosti vocis varium usum esse posse eumque satis elegantem. Quód si demonstraveris nullum esse in argumenti vocabulo aptae significationis usum, quem non Cicero scriptis suis ac eruditissimi authores expresserint: dabo tibi secuturam Catachresin, si quis ab istorum hominum usu discesserit. Sin veró fuerit hujus vocis significatio aliqua, minimé illa quidem incommoda, quam nec Cicero nec ii de quibus loqueris probatissimi authores usu explicârunt, equidem si relicta Ciceroniana vocis significatione aliam prosequamur, non potes de inducta [Page 241] Catachresi jure conqueri. Non ignoras disputandi vocabulum Ciceroni doctissimisque scriptoribus idem semper valere, quod docere. ideone disputandi vox á tropo ad putationem vitis exprimēdam revocata, Catachresticos usurpari dicetur? Nam quód assumis argumenti usum á M. Tullio aljisque totum ad syllogismi demonstrationem referri: [...]ide ne Ciceronis nomine magis confidenter abutare, quám P. Ramum veré reprehendas. utrúm definitio, qua quid sit declaratur, á Cicerone sub nomine argumenti comprehenditur? cúm in oratore ait, nosse debere oratorem argumentorum locos, id est, signa, quibus sitne: definitiones quibus quid sit: recti pravique partes quibus quale sit explicatur.
Quaenā sunt illa argumēta, quae nota oratori esse vult? nonne signa, definitiones, recti pravi (que) partes?
Quibus rebus sitne, quid sit, quale sit, explicatur, cae res á Cicerone pro argumentis habentur.
At signis, definitionibus, recti pravique partibus quaestiones istae explicantur.
Ac proinde ut signa & partes, sic definitio, qua quid sit, absque syllogismo declaratur, Ciceroni argumentum est.
Antonius oratorio secundo adversus Diogenis Stoici Dialecticā concludit, eam scilicet demittendā esse: quia (inquit) in excogitandis argumentis muta [Page 242] [...]mìum est, in judicādis nimium loq [...]x. Nonne hîc cúm caetera argumēta, tū etiam definitionem, quae ad explicandam rei definitae naturā adhibetur, similitudines, dissimilitudines, partitiones notat, quibus saepissimé nulla deducta cōclusione rem subjectam exposuit ac illustravit? Cúm igitur conclusi syllogismi & propositione & assumptione pecces, nō potes in argumenti vocabulo é P. Rami usu Catachresin inferre. Verúm ad Rameam argumēti significationē pervellendam & vocis Declaramenti concludendam dignitatem alio argumento pugnas.
Complexus es propositione minimé veram sententiam. Illa enim in Latina lingua vox propria, quae non est nata veteribus seculis, sed o [...]rta nudiustertius: non confirmata usu Romanorum, sed unius Germani expressa sermone: non sata á Cicerone, sed inventa á Piscatore: illa (inquam) vox propria voci Catachresticos quidem usurpatae, sed usurpatae tamen á magistris linguae Latinae & frequēter, non est praeferenda. Sed quî probas Declaramentum esse vocē propriam? Magni facio authoritatem tuam Piscator: hîc tamen non admitto. Quod si rem Ciceronis usu disceptari placet, intelliges sic cum Declarandi vocabulo uti, ut non modó enunciati simplicem explicationem, sed syllogismi conjunctam demonstrationem significet. Crassus primo oratorio, ubi pontificum libros & duodecim tabulas ornat, ait, Actionū generibus quibusdam majorum consuetudinem vitam (que) declarari: [Page 243] id est, qualis fuerit demonstrari. Nonne declaratio ista est quasi ex effectis conclusio? In partitionibus oratoriis, quibus Cicero pater filium ad dicendum instituit, ejusmodi sententiam comperies: Propriae notae argumentum est, quod nunquam aliter fit, certumque declarat, ut fumus ignem. Quid dici potest planiús? argumento propriae notae res dec [...]atur, ut fumo ignis. Sed concedes fortasse Declarare idem Ciceroni valere quod demonstrare, tropicos nempe usurpatum: nec tamen inde consequi, ut vox propria non sit, cúm ad notandam enunciati explicationem refertur. De consecutione, impetrabis á me ut incōstantem esse putem, si in Ciceronis usu tropum esse viceris. At quantumvis excellas ingenio, nunquam id effecturus es. fac tamen id ita esse: nonne par Catachresis in declarandi & arguendi vocabulo consequetur? arguere cúm enunciati explicationem notat Catachresis tibi est. cur non igitur declaratio, cum syllogismi dianoiam interpretatur, dicetur usurpata Catachresticos? Quód si in utraque dictione Catachresin admiserimus, non potes Rameo vocabulo repudiato confictam á te vocem isto nomine substituere. De voce argumēti, sitne in ea Catachresis, anté disputatum est. Quocirca cúm & propositione & assumptione labare: nondum Declaramento tuo argumentum cedet dignitate. Non me movent convitia illa, quae in Rameam enunciati definitionem conjecisti, dum in ea contineri dicis novum, inauditum, ineptum, ridiculum loquendi genus. De novitate & ineptiis Ciceronianae orationis usus satisfaciet. Si is majore irrisione excipitur, qui ait in enunciato argumentum cum argumento disponi, quám qui dicit in propositione [Page 244] declaramentum cum declaramento collocari: fatebor Ramum nugatorio & ridiculo loquendi genere offendisse. Beurhusianam argumenti partitionem irrides: tanquam voces illae, Arguens & Argutum, minore aures nostras quám declaramentum suavitate ferirent. Non dubito quin Fredericus Beurhusius, quo [...] ingenio & doctrina, tibi sit de sua Rameae disciplinae tam sollicita defensione admodum cumulaté & prudenter responsurus. Non est cur de voce Declaramenti tantoperé labores: praesertim cúm ea sublata, duplex argumenti usus satis luculenter distingui illustrarique possit. Docui in epistola ad te mea hunc argumenti bipartitum usum ita notum Petro Ramo & exploratum fuisse, ut & eundem distincté atque erudité explicarit, & ejusdem ignorationem clamosis sophistis frequenter objecerit. Quid hic responsionis attulisti? fateris minimé latuisse Ramum, alia enunciato declarari, alia demonstrari Syllogismo. Sed duplicem argumenti usum ab eo conquereris, nec distinctum esse nominibus, nec in exemplis Logicae Inventionis distincté proponendis observatum. Immó veró Piscator: dum argumenti usum nominibus á Ramo distinctum esse negas, facis eruditissimo Philosopho injuriam. Nam quem tu usum Declarationem appellas, cum Ramus Axiomaticum judicium, judicium enunciati, judicium veritatis nominat. Quod veró tibi demonstratio est, id illi judicium Dianoeticum est Synecdochicos, judicium Syllogismi, judicium consequentiae. Sed usus iste in Logicae Inventionis exemplis non est (inquis) distincté observatus. Vis herclé & declarationis & demonstrationis exempla ad cujusvis praecepti illustrationem afferri: illa veró his methodica [Page 245] collocatione praeponi. Equidem non satis ista á te exquisito judicio ponderantur. Quorsum obsecro inventionis exempla á Logicae disciplinae magistro inducta sunt? annon ut explicari sententia praecoprorum & rei traditae usus declarari queat? at id exemplis unius generis non minús praestatur, quám efficitur duorum: ut quid sit materia & quomodó cogitanda sit, aequé é declarationis multiplici exemplo intelligitur, ac si demonstrationum myriades accederent. Illud certé constat, nullam in syllogismi dianoia, si ipsam ex sese spectes, vim inesse ad illustrandum quid sit causa, quid effectum, quid dissentaneum aut comparatum, quid denique aliud quodvis argumentum: hoc, inquam, syllogisticae dispositionis forma non efficitur, sed lumine duntaxat illius argumenti, quod ad concludendum syllogismum adhibetur. Sexto animadversionis capite allatum á te est é Genesi 18. demonstrationis exemplū, nempe de Materia, conclusum enthymemate. Consto (inquit Abrahamus) é pulvere & cinere. Ac proinde indignus sum qui loquar cum Deo. utrum jam vi deductae consequentiae, an solo argumento, quo Abrahamus ad concludēdum utitur, quid sit materia illustratur? si traditae de materia praeceptionis integra illustratio non dispositione syllogistica simpliciter & per se considerata, sed luce adhibiti argumenti perficitur: quae tandem in inventione est demonstrati exempli necessitas? Quod de Materia disputo, idem de caeteris praeceptis intelligi volo. Aliud est intellecto praecepto nosse inveniendi argumenti viam: aliud invento argumento uti: illud monita inventionis: hoc theoremata judicii praestant. At veró cúm ad percipiendam Logicae inventionis doctrinam, cujus [Page 246] usus argumenti inventione cernitur, á grammaticis & rhetoricis accedet puer: quid illi Syllogistica demonstratio, de qua ne audivit quidem, ad intelligendam argumenti cogitandi rationem prosutura est? Quomodo inventis argumentis utendum sit, tum demum é judicii praeceptis cognoscat, postquam inventionis viam percalluit. usus, inquam, iste qui demonstrationis est, tum ab eo & percipiatur & curetur, cúm ad instituta syllogismi discenda pervenerit. Non omnia eodem loco, sed singula suis locis tradē da discipulo. Vt sola Etymologica Etymologiam addiscenti, Syntactica Syntaxin: sic in arte inventionis cognoscenda versanti, solam inventionem exponere convenit, non eidem demonstrationem obtrudere syllogisticam. Haec si vera sint, non est necesse Declarationis & demonstrationis exempla in quolibet inventionis capite adhiberi. Neque veró Methodicae dispositionis cura tanti Ramo esse debuit, ut Declarationem demonstrationi semper praeponeret: quem tamen ab eo in plerisque ordinem teneri patet. Non id in exemplis spectavit, quae enuntiati esset ac syllogismi vis, sed quid lucis ad inventionem illustandam haberet comprehensum enuntiato & syllogismo argumentum: ideo (que) nuda interdum argumenta ad nullam collocationem revocata ab eo inducuntur. Quod ille nunquam egisset, si vel Declarationem enuntiati, vel Syllogismi demonstrationem ad lucem descriptae inventionis necessariam putavisset. In iis rebus methodi dispositionem meditamur quae rei propositae explicationem continent. Cúm veró Declaratio & demonstratio, quatenus tales sint, & é sua natura spectentur, nullam secum illustrandae facultatem expositae de argumento inveniendo praeceptionis [Page 247] afferant: non debuit P. Ramus de ordine Declarationis & demonstrationis in inventionis arte tantopere laborare. Quamobrem, Piscator optime, de omisso duplicis usus duplici nomine & de neglecta methodo, non est cur deinceps conquerare. Qua in ha [...]c sententiam demonstratione usus es, eam fallac [...]m esse scito. Est enim in effectorum categoria co [...]clusum syllogismo exemplum. Non refragaris: sed [...]ex causa non ex effecto conclusionem esse disputas. Exempli allati quaestio est, sintne Parmenio & Philotas morte multandi: quaestionis disceptatio ejusmodi est.
Nonne hîc ex effecta conjuratione concluditur, efficientē conjurationis causam é medio tollendam esse? At conjuratio (inquis) ad poenam inflictam se habetut causa ad effectum. Quid tum? quasi haec ipsa conjuratio non sit etiam Parmenionis & Philotae effectum. Qui igitur In capite de effectis nullam demonstrationem esse dicit, quid sit ex effectis demonstratio non valde attendit. Non minore sophismate Exemplum procreantis causae é Virgilio depromptum rejicis. Ais, [...]oncludi ab effectis, non disputari ab efficientibus. Notum exemplum est: Non tibi Diva parens, &c. Quaeritur quid hîc á Didone concludatur. Tu Aeneam non esse Venere & Anchise natum concludi putas, ab effecto scilicet, quia Aeneas non miseretur amantis Didonis, hospitae benignissimae. Quid hoc aliud est, quám Didonis Logicum in hoc loco judicium prorsus evertere? Illa in Aeneam acerbius invehitur: concluditque [Page 248] eum agresti esse immani (que) natura. Quo argumēto? Certé, quia patre Caucaso satus, & á tigribus educatus est. Vides hîc ex efficiente ad effectum argumentationem institutam esse. Sed in tuenda argumenti Ramea definitione nimium diu constitimus.
CAP. IIII. De subjecto Dialecticae.
COnsequens est ut de Logicae artis subjecto disputemus. Ac primó utrúm subjecti explicatio in artis praeceptis informanda sit. Tibi distinctio subjecti si non in quavis arte, at in Logicis tamen videtur necessaria. Id similium collatione explicas.
Non probas mihi similitudinis excogitatae protasin. Nam cantus, de quo in musicis praecipitur, quique in mollem ac durum tribuitur, non magis est subjectum illud, in quo musicae praecepta exercentur, quám numerus est subjectum Arithmeticae. Vt enim de numero praecepta tradita ad res alias numerandas adhibentur, sic explicata de cantu documenta rationem viamque res alias canendi continent, nempe sacras aut profanas: oeconomicas aut politicas: jocosas aut graves. At res istae divinae, humanae, domesticae, civiles, joculares, severae, non exponuntur in musicis: sed sola de illis canēdis praeceptio. Verúm ejusmodi res, dicet fortasse quispiam, musici artificii subjecta non sunt: sed de his composita [Page 249] cantilena. Esto. Verúm igitur cantilenae illae in musica docentur? Pernegabis opinor: cúm neque Psalmi Davidis, nec lyricae S [...]phus cantiunculae, nec Odae Horatianae in [...]a tractentur. Quid ergo? praeceptio hercle, cujus ductu Psalmos Davidis, Odas Horatianas, carmine Lesbiae virgunculae cantare possumus. Cantus itaque, de quo praecipit musica, est modulandae cantilenae doctrina: non est illa ipsa cantilena, quae musico artificio constructa canitur: perinde ut axioma in Logicis est doctrina texendi axiomatis & judicandi: non est illud ipsum axioma, quod texitur ac judicatur. Sed rationem subjicis ad musici subjecti praeceptionem concludendam:
Nunquam ista tam levi consecutione ipsas cantilenas in musici artificii fabricam illigabis: nisi placeat descriptas artes infinita rerum ipsarum multitudine cumulare. Id si concedimus tibi, instabit statim grammaticus, & de ipsis vocibus in artem grammaticā inducendis pro sua facultate loquetur. Contendet enim voces illas casus & temporis dissimili ratione flecti: ideo (que) non modo de ipsis praeceptiunculas nescio quas, sed eas ipsas in grammaticis explicādas esse. Vrgebit etiam perpolitus é Ciceronis Tusculano rhetor aliquis: & cúm dissidēti vocis sono varii affectus complexae sententiae pronuntientur, de ipsis sententiis in artem rhetoricā transferendis dissertissimé perorabit. irruet in te Dialecticus, & fateri coget non modo quaestionē in Logicis legitima partitione distinguendam esse, sed infinitam caeterarum rerum supellectilem isthic comportandum. [Page 250] Vides alio judicio rem definitam, alio testimonium explicari. Vniversa igitur rerum definitarum & testimoniorum multitudo conquirenda undique at (que) in descriptionem conjicienda Logici artificii. Sin veró tibi grammaticus, rhetor, dialecticus disputare inscité & inepté concludere videntur, fatere non satis accuraté & nervosé pro mollibus durisque cantilenis disserere Piscatorem.
Quid jam fiet similium Redditioni tuae, cum protasis omnino conciderit? Agedum videamus sitne Quaestio subjectum artis Logicae: id enim sequitur. Adversus animadversiones tuas isto syllogismo disputatum est.
Quam tu syllogismi partem refellis? Dum te quasi é laqueis adhibitae propositionis distinctionis subtilitate expedis, magis te profectó induis. Aliud est tibi artis Logicae subjectum, aliud artificis Dialectici.
Nae tu praeclarus es distinctionū architectus. Logici artificis facultate nonne explicari res universae possunt? Sive re ipsa constent, sive é cogitationis figmento nascantur: sive necessariae, sive fortuitae sint. Nonne eaedem res tam laté diffusae, tam numero infinitae, tam genere dissimiles, Dialecticae scientiae praeceptis intelliguntur, exponuntur, disputantur? [Page 251] Hoc si das, erit idem artis & artificis subjectum: si negas, nega etiam é viribus & facultate artis artificis facultatem definiendam ac terminandam esse: An tibi excidit é mente, Eum a te artificem nominari, qui potest artis praeceptis expedité uti, & eorum viopus aliquod praeclarum parere? Ad quas itaque res explicandas ac disserendas artis praecepta adhibentur, ad easdem sese vel te authore ipse artifex exercebit. Percurre cogitatione artes singulas: intelliges statim in ejusdem operis effectione & artem & artificem versari. Qui ab arte artificem subjecto discrepantem facit, is plané ignorat instrumento descrîptae artis formari opus ab artifice & expoliri. Aliasne res dimetitur radius Geometricus, alias is qui radio Geometrico utitur? Quae acie adhibiti ferri secantur, nonne ei, qui ferrum adhibet, eadem subjecta dicentur? est herclé ars velut instrumentum artificis: adeo ut quae res facultate effici possint traditi artificii, in eas solas incumbat artifex. Quód si idem sit artis & artificis subjectum, in magno opinionis errore versatur, qui aliud Dialecticae, aliud dialectico ad explicandum subjicit. Tu Dialecticae subiectum contineriputas illis disserendi seu docendi instrumentis, nempe inventione argumenti, enuntiato, syllogismo, methodo. Si docendi instrumentis ipsa inventionis, enuntiati, syllogismi, methodi praecepta notas: in definiendo Logicae doctrinae subjecto vehementer erras: cúm praecepta sint expositae, artis materia ex qua constat, non autem subjectum, in cujus sese tractatione exercet. Sin veró hisce instrumentis non praecepta sed praeceptorum vi contextum opus intelligis: primó, quid est cur ea á te significari instrumenta [Page 252] affirmes, quae á me enumerata sunt? Ego argumenti inventione inventionis praeceptum, axiomate axiomatis doctrinam, syllogismo & methodo regulam consequentiae & ordinis intellexi. Vtcunque sententiam tuam interpretere, nunquam te falsissimae orationis crimine liberabis. Deinde, dum argumenta, quae inventionis praecepto eruuntur, enuntiata quae enuntiati institutis judicantur, syllogismos qui syllogisticis legibus disceptantur, methodū quae methodicae regulae subsidio efficirur, dum (inquam) ista vis esse subjecta artis Dialecticae: quam modo subjecti distinctionem intulisti, cam hac oratione tollis. Quid enim aliud est, praeter argumenta & argumentorum in enuntiato, syllogismo, methodo dispositionem, in quo Logicus artifex elaboret ac consistat. Quaestio est tibi dialectici artificis subjectum, quid hoc aliud est, quam dicere enuntiatum quod declaratur aut demonstratur, id esse quod tractatur á dialectico? Sed hominis Logici subjectum á te nimium angustis finibus circumscribi video. Nam si artis facultate metiri artificis facultatem & terminare convenit: quae res ab arte explicari, eae ab artifice disputari possunt. Cum igitur Logica ars non modó in rebus declarandis & demonstrandis ponatur, sed etiam & argumenti inventionem & ordinis structuram meditetur: ad eadem ipsa referent etiam sese Logicae doctrinae magister & discipulus. Videorne tibi (subtilissime Piscator) distinctionis tuae subtilitatem exagitasse & convellisse? Vt syllogismi á me conclusi propositinem hujusmodi in distinguendo argutiis eludere voluisti, sic vim deductae assumptionis non minore subtilitate declinas. Illud vides contra te assumi, quaestionem non esse totius artis [Page 253] communem. Quomodo te expedis? respondes, te Quaestionem appellasse Metonymicé id ipsum quod ad docendum proponitur: & revera idem cum Ramo dialecticae subjectum posuisse, id est, ens & non ens. Hîc tua te fefellit Rhetorica. Quam tu mihi Metonymiam nominas? an causae aut effecti? at nec efficientem nec materiam ad rem effectam significandam usurpas: nec ex effecto efficientem intelligis. an subjecti, aut adjuncti? Doce subjectae quaestionis nomine notari rem quaestioni adjunctam: aut denique voce Quaestionis quaestionis subjectum declarari. Si Quaestio idem tibi sonet, quod Rameum Ens & non ens: certé non metonymiam, sed partis pro toto Synecdochen excudisti. At hanc quaestionis vocabulo sententiam complecti non poteras: cúm Quaestio id tibi solummodo sit, quod docetur: id est vel declaratur enuntiato, vel syllogismo judicatur. Nam quód mihinon satis constantem de quaestione dispuiationem objicias: non ego inconstans disputator, sed tu minús consideratus interpres extitisti. Dico Quaestionem non semper esse axiomatici judicii subjectum: cúm multa enuntiata propter insitam lucem naturae, nulla adhibita quaestione, axiomatici judicii praeceptis judicentur. ubi veró inconstantia? Pauló post affirmas (inquis) quaestionem ex argumentorum conjunctorum ambiguitate nasci. Quasi utrunque istud non satis constanter affirmem. Nam ista pereleganter conveniunt, ut & aliquid explicetur interdum axiomatico judicio, quod non sit Quaestio: & Quaestio ex argumentorum conjunctorum ambiguitate oriatur. At veró dum Quaestionem non semper axiomaticae praeceptionis subjectum esse contendo: id tibi non obscuré hisce verbis significo, quaestionem scilicet axiomatico [Page 254] judicio nonnunquam explicari. Per quidem recté colligis. Semper enim id sensi, multas esse Quaestiones quae enuntiati praeceptis tractarentur. Ergo (inquis) fateare necesse est, esse aliquam simplicem quaestionem. Fateor (doctissime Piscator) idque perlibenter: si simplicem quaestionem appellas, quae judicatur axiomate. Haeccine est objecta inconstantia? Dico esse aliquam simplicem quaestionem, eam nempe quae enuntiato exponitur. Et contendo insuper Quaestionem é dispositorum argumentorum ambiguitate nasci. Etiamne eam, quae enuntiato declaratur? convince sensisse id ipsum me: ac non potius locutum Synecdochicos, id est, vocem Quaestionis pro conjuncta quaestione posuisse. Sed utar ea defensione cúm premor acriús: Sentio igitur utranque Quaestionem ex argumentorum conjunctorum ambiguitate existere. nam ambiguitatis vocabulo rei obscurae ignorationem comprehendo, de rei sive natura sive veritate dubitetur ac quaeratur. Sed eritne illa Simplex quaestio é numero axiomatum? erit certé: quippe quae argumenti cum argumento dispositionem complexa sit. ut si quaeratur quid sit dialectica: quaeritur haud dubié de axiomate, illo nimirum, Dialectica est. Si quis etiam de illius vel partibus, vel fine, vel adjunctis quaerat: de his enuntiatis quaerit, dialectica habet partes: dialecticae finis est aliquis: dialecticae quaedam adjuncta sunt. Est itaque in utroque quaestionis genere argumentorum ad enuntiatum constituendum dispositio quaedam: adeo ut sive de Simplici, sive de conjuncta quaestione quaeratur, quaeritur de axiomate. Pergamus veró: Si de Quaestione in Logicis praecipiendum est, in qua artis parte id fieri debet. Ego hujus praeceptionis [Page 255] sedem in arte dialectici judicii esse statuo: quia é rei enuntiato adjunctae ignoratione Quaestio oritur. Hanc tu rationem ferre non potes: quia non solúm de pronuntiati veritate quaeritur, sed etiam de rei natura. Sic enim disseris.
Confecta jam res est de propositione. Etenim proximis fere versiculis sic est convulsa, ut prorsus evanuerit. Cúm igitur in Simplici quaestione, quae de rei natura existit, argumentum cum argumento disponatur: etiamsi de rei natura quaeratur, quaeretur tamen de pronuntiato. Sed de allati argumenti consequentia non assentiris. Quaestio antegressa argumentorum dispositione nascitur: ideoque si doctrina quaestionis in dialecticis exponenda sit, in arte Logicae dispositionis exponi debet. Ad institutae consequentiae refutationem, ais: Non majorem rationem esse ut ibi de quaestione praecipiatur, ubi praecipitur de illius originali causa, quám ubi de illius adjuncto. Quid? tam frivolam á Piscatore comparationem? Quaestionis originem quam ponis? dispositionem opinor argumenti cum argumento. Quaestionis adjunctum quodnam esse putas? Quaestionis adjunctum (inquis) est ipsa in universum disserendi ars. Bene est. De quaestionis adjuncto, id est, ipsa disserendi arte, ubi tandem praecipitur? profectó in ipsa disserendi arte. Texe jam parium comparationem tuam: Aequé lice [...] praecipere de quaestione in integra arte dialectices, ac in parte dialectices. Potest ista comparation [...] quicquā cogitar [...] levius? Si integra disserendi ars sit adjunctū quaestionis: pars illa de judicio erit quaestioni adjuncta: [Page 256] adeo ut qui explicari quaestionem vult, ubi quaestionis adjunctum tractatur, id est, integra disserendi ars, is explicandae quaestionis locum non definiat. Sed de quaestionis exponendae loco orationem tuam excutiamus adhuc & disceptemus. Quaeritur utrúm rei explicatio commodiús eo loco informetur, in quo rei propositae causas enodamus ac persequimur: an veró, ubi adjuncta exponimus. Equidem inanissimae quaestionis ansam suppeditatam esse video. Cúm enim causarum & adjunctorum notatio rei propositae explicaplicationem contineat: frustra quaeritur, hîc an illic res explicanda sit: Primúm definitione rei natura declaretur: tum legitima partitione distinguatur: sic tamen ut si quid singularum partium commune occurrat, id anté tradatur, quám constituatur partitio: Deinde é toto distinctae partes suis quaeque locis pertrectentur, & expositis affectionibus illustrentur. Quis jam huic quaestioni locus esse potest? Si quaeras de natura hominis, sitne tractanda, ubi hominis é Causis origo disputatur, an ubi hominis adjuncta notantur, ridiculam plané quaestiunculam effeceris. His enim causarum & adjunctorum argumentis de humana natura disserimus: ita ut causarum & adjunctorum explicatio non sit aliud: aliud de homine instituta tractatio. Perinde tamen quaeritur, ac si rerum causae exponi potuissent, rerum tamen ipsarum tractatio ad alium locum reservari. Ac proinde cúm ista quaestione Piscatoriana responsio nitatur, parem laudem vel labem potiús utraque obtineto. Verúm rei docendae locus alius in causis, alius in adjunctis esto. Vtrúm adjuncta rerum aliarum communia, an vero rei subjectae propria intelligis? Si communia, sequetur insignis rerum [Page 257] perturbatio & tractationis insolentia, si res eo loco tractetur, ubi de communi adjuncto ars loquitur, Physicae qualitates, calor, frigus, humor, siccitas, sunt per omnes homines fusae generatim. An idcirco, ubi qualitatum istarum doctrina traditur, eodem loco de homine praecipiendum est? Nemo ita plumbeae cogitationis est, qui id dixerit. An ergo propria adjuncta dicis? Atqui veró rei natura est anté é causis declaranda, quám de adjunctis propriis instituenda praeceptio: nisi fortasse legem methodi violare quám tueri praestiterit: adeo ut si ad argumentorum dispositionem origo quaestionis revocetur, non anté quaestionis vim definiendo ac dividendo interpretari liceat, quám ad Logicae dispositionis artem perventum sit. Porro neque id á te veré dicitur, Integram disserendi artem esse adjunctum quaestionum, cúm in declaranda quaestione & demonstranda non ars integra, sed integrae artis pars aliqua vertatur; enuntiati scilicet & syllogismi theorema. Quare quod in Logici subjecti disputatione mihi impertis disciplinae, ea me facilé carere patiar.
CAP. V. De Piscatoriana partitione documenti in declaramentum & argumentum.
DOcumenti partitio ideo mihi nullo pacto probari potuit, quia unam eandemque rem pro duplici usu duplicem statuere nō convenit. Non enim est in duplici usu ea vis, ut rei naturam velut avocatam ab unitate conduplicet. Tune ista probas? Equidem pro acumine ingenii tui contrá disseris: rem (que) duplicem effici contendis, Si res generalis intelligatur. An igitur [Page 258] unum idemque genus, si ad duplicem usum referatur, pro duplici genere statuetur? differenti usu distinctio actionum efficitur, non autem illius rei, á qua actiones proficiscuntur, in duo genera distractio inducitur. Sed quod de genere locutus es, id speciali exemplo illustras. Sic enim equum, ut genus, in certas species distribuis. Equorum alii sunt aratores, alii vectores. Atqui (inquā) in hac distributione idem genus pro duplici usu duplex nō fit: sed idem genus in duas species pro dispari specierum affectione distinguitur. Dispar veró specierū usus dissimilis (que) affectio nō facit, ut idē genus vim duplicis generisobtineat. Manus ad apprehensionē, oculus ad aspectū, pes ad incessū cōparatus est: ideone unū idem (que) totū corpus in bina corpora quasi divellitur? Agitur de duplici generis usu, quatenus est genus: tu mihi duplicē usū specierum sub eodem genere comprehensarum opponis, alterum huic, alterum illi speciei proprium & congruentem. Quamobrem minimé ad causam accommodaté disputas. Veruntamen urges strenué: & ad concludendam rei ex usu distributionem valenti syllogismo pugnas.
Haec est tua dianoia. non enim ipse argumentationem contra quā differam, é meo sensu deprōpsi, aut in istā conclusionis formam illigavi. De propositione assentior tibi: nec tecū de assūptione luctabor: at de conclusione reclamo. Nō enim deducta est vi necessariae dispositionis, sed é vitiosa collocatione precario emersit. Idē argumentū tertium, quod in propositione disponitur, in assūptione assumi debet. At tu aliud [Page 259] argumentū propositione cōplexus es: aliud in assūptionē transtulisti. Propositio de fine: assūptio non de fine, sed de rei ad suū finē applicatione loquitur. At finis, & applicatio rei ad suū finē non parúm inter se differūt. Sed remitto tibi lubricae dispositionis elenchū. Concedo insuper licere nobis pro vario usu rem in partes tribuere. Quid tū? an ideo una eadem (que) res velut amissa unitate formae, in duplicē naturā, aliam ab alia formae ratione dissidentē, concessura est. Vna eadem (que) lingua partim ad loquendū, partim ad gustādū, & dentiū in alimento concidendo juvandā facultatē est homini tributa divinitus: id circone ejusdē linguae nascetur in duplicem commutatio? Instituta é fine & usu distributio non tollit rei unitatem, geminamque naturam inducit, sed varias ejusdem rei affectiones ostendit. Perge veró: una, ut vides, eademque res generalis pro duplici usu duplex non efficitur. num id potest in speciem specialissimam convenire? Si intelligis (inquis) rem singularem & specialem, equidem multiplicitatem illam (ut ita loquar) aliquo modo concedendam puto. Etsi enim res una numero manet, tamen pro vario usu varias rationes recipit. Quid hinc tandem concludes? Vna eademque res varias rationes recipit: itaque una eademque res est duplex. Variae rationes in Platonem cadunt: Nam & militiam obiit, & adolescentes literarum disciplinis instituit: nunquid igitur idem Plato in duos Platones dividetur? Diversa (inquam) ad res diversas affectionis ratio rei naturam ad bina naturae genera non redigit. Illud Equi exemplum, quo ad tuam documenti distinctionem convincendam usus sum, ais esse elencho homonymiae sophisticum. Quid ita? quia (inquis) Documentum consideratur á me ut genus: tu veró equum [Page 260] consideras, non ut genus, sed ut speciem specialissimam. Est haec commentitia responsio non vera refutatio. Nego enim tuam Documenti considerationem esse ejusmodi quam dicis: quia te authore Documenti distinctio nō est generis in species distributio. Agnoscisne verba? At in species generi subjectas Documentum partirere, si Documentum ut genus in facta distinctione spectares. Deinde quomodo potest idem sui ipsius esse genus? unum idemque Documentum est, quo & declarari aliquid & demonstrari potest. Potesne Platonem ut genus comtemplari, si modó militiam obeat, modó in Academia doceat? Quapropter cúm tua exempli mei refutatio in eo posita sit, ut ostendas Documentum esse á te consideratum ut genus: ruere eam necesse est, cúm ad illam te Documenti considerationē non retuleris. Sed in Documenti divisione quomodo membrorum Subdiuisionem á reprehēsione vindicas? si membrorum distributionem persequare, dico fore ut dissidentibus generibus eaedem species affingantur. Hîc aequitatem meam imploras Vt putem scilicet á te distributionem documenti non pro generis in species divisione, sed pro distinctione quadam probari. Ego me non iniquum rerum aestimatorem haberi cupio. Si te generis partitione usum esse dixerim, quid habes de quo jure conqueri possis? Nonne ais Documentum á te spectari ut genus? Si in illa distributione cōsideretur ut genus illa distributio, ut generis in species distributio, cōsiderabitur. Equidē quae illa cū que distributio sit, valde alieno loco inculcatam esse video. Nā argumēti usus in Declaratione & demonstratione non est Logicae inventionis, sed judicii. Qui igitur in arte inventionis sic Documentum partitur, is á lege Homogenei discedit. Orna jam quantúm potes [Page 261] factae divisionis elegantiam: é Logicae tamen inventionis finibus exterminata ubi consistet nō reperiet.
CAP. VI. Vtrúm argumenta per se considerari dicantur.
NOn est magni negotii quomodo argumenta in dialectica inventione considerentur, exponere. Piscator illa per se considerari posse negat, adductus hac non levi, ut ipse putat, ratione:
Consecutionem propositionis minús constantem esse docui, quia Ramea illa per se consideratio ejusmodi est, ut mutuae inter argumenta relationis considerationem nō excludat. Nam rationes solae & per se considerantur, dum non in unam sententiam connexae, sed sejunctae ab enuntiati collocatione spectā tur. Affersne gravissimae responsionis pondus aliquod ad mea ista refellenda, & tuendam expositae á te propositionis consequentiam? Sané veró, tanquam tibi non in propositione, sed in assumptione restitissem, ad texendam assumptionis demonstrationem incumbis.
Perinanem operam navasti. Quem enim habes non assentientem tibi de istis? Superioris syllogismi [Page 262] assumptionem probavi semper & complexus sum. Propositio totam rem continet: eam ego refutandam suscepi. Cur non igitur, quae á me adversus propositionem disputantur, evertis? Dico posse argumenta per se spectari, id est libera ab axiomatis dispositione, mutuae interim affectionis consideratione non sublata. Primó non posse argumentum considerari sine eo, ad quod refertur, Piscator concludit: quasi id á quoquam sanae mētis vocetur in controversiam. Deinde fatetur se non assequi posse, quomodo ulla argumenti consideratio esse possit absque axiomate. utrúm prudenter Logicé (que) responderis judices nostri viderint. Dicis te Rameam illam argumenti considerationem assequi non posse. Quid tum? an si ignoretur á Piscatore idcirco in rerum natura non existit? experiris in isto genere considerationis facultatem tuam, argumenti exemplum proponis, cujus collationem cum eo, ad quod refertur, sic instituis,, ut interveniat axioma tanquam perficiendae collationis necessarium instrumentum. At veró, Piscator optime, axioma illud, cujus beneficio illa tua argumentorum collatio perficitur, non est illud axioma quod argumentorum sic collatorum dispositione deinceps efficitur. Tu tamen conferri argumentum cum argumento non posse, nisi alicujus interventu axiomatis, facta periclitatione ingenii tui in specialis argumenti exemplo demonstras.
Quaestio est, thesi ad hypothesin revocata, utrúm illa argumenta Animal nempe & Sentit, considerari possint non disposita isto axiomate, videlicet, Animal sentit. Tu nisi enūciato intercedente considerari posse negas. Quo tandem enunciato? certé illo, Animal ad sensum se habet, ut subjectum. Nonne vides á posita quaestione recessisse te? Quaeritur de illo axiomate animal sentit, ad cujus nempe constituendā dispositionē argumenta inventa sunt. Tu eo misso, aliud axioma opponis conflatū á similibus: id est, mentis dianoiam, qua, velut instrumento, non argumentū cum argumento in suo & proprio enunciato disponitur: sed inventi argumēti mutua ad aliud affectio exquiritur ac disceptatur. Qua disceptata affectione & intellecta, existit statim inventi argumenti cum alio dispositio: ut postquā facta disquisitione compertum habes; Hominē sese habere ad risum, ut subjectū ad propriū adjunctū, tū ista inter se argumenta sic disponis: Homo est risibil [...]s. Vide jam quid ad acuendam intelligentiam tuam á me disputetur. Mutuae inter argumenta affectionis disceptatio dispositionē argumenti cum argumento in suo ac proprio axiomate antecedit: ut tuo de animale, & meo de homine exemplo constat. At Ramea argumenti per se consideratio est mutuae inter argumenta affectionis disceptatio. Ita (que) Ramea argumēti per se cōsideratio axiomaticā illam dispositionē, ad quam texendā argumenta haec, quorū affectio explorata jam est, invēta sunt, antecedit. Possumne jam impetrare á te, ut ásuscepta opinione discedas? & de intellecta argumenti consideratione, liberi nempe á dispositione axiomatica, fateare?
CAP. VII. De argumenti, in artificiale & inartificiale, partitione.
VT Ramea argumenti consideratio non satis magno judicio reprehensa est: sic prima argumenti distributio nullo argumento rejecta est. Non enim argumētum ideó inartificiale dicitur, quia nullum de eo inveniendo praeceptum traditur, (nam quorsum id á Ramo diceretur, cúm excogitandi testimonii rationem explicârit) sed quia arguendi vim ab artificialibus assumit. Quám ista refellis apté? Video á te declinari institutam controversiam, victo haud dubié verissima Rameae sententiae interpretatione. Ais quaeri duntaxat de vocis ratione, recténe scilicet á Ramo usurpetur: quasi Ramus inartificialis argumenti nomine ad significationem adventitiae in arguendo facultatis abuteretur. Atqui veró (inquā) á proposita quaestione ad novam descivisti. Nam quaeritur in animadversionibus tuis de prima argumenti partitione, sitne recta an vitiosa. Tu vitiosam esse putas propter posterioris membri falsitatem. Falsitatem ex eo convincis, quód non minoris artis sit cogitare quodnam testimonium extet ad sententiam confirmā dam, quám rei causas, effecta, subjecta exquirere. Iam veró utrúm Logicae distributionis vitium in verbis an in re positum est? Res est quae in partes tribuitur: de rei, non vocabuli distributione praecipitur: ita ut si quid vitii in distributione sit, id in rebus ipsis, non rerum vocabulis consistat. Quare si prima argumenti distributio tibi vitiosa videatur, necesse est ut vitium in re ipsa esse arbitrere. Deinde ais esse in posteriore divisionis membro falsitatem. utrúm vocabulum ipsum [Page 265] pro membro habetur Dialecticae partitionis, an veró res vocabulo comprehensa & expressa? Quód si res ipsa sit distributionis membrum, non autem nomen rei: illa de qua loqueris falsitas, cúm sit in distributionis membro, erit certé non adjuncti nominis, sed rei distributione explicatae. Postremó, si de voce tantúm quaestio est, non autem de re, quid est cur utriusque membri nomen non rejeceris? Non enim aptiús causae effectóve convenit, ut argumenta artificialia appellentur, quám testimonio, ut inartificiale nominetur. Nam testimonii aequé ac causae effectique inventio artis subsidium lumenque desiderat. At tu istam argumenti distributionem, non propter vitium utriusque membri, sed propter posterioris membri falsitatem repudiandam esse censes. Quare si ea, qua uteris, oratio sit sententiae tuae interpres: fateare necesse est quaestionem mihi tecum non de vocabuli Catachresi, sed de vitio rei distributione expositae. Sed quae sunt illa ad exprimendam distributionem commodiora vocabula? equidem quibus Cicero usus est, cúm argumentum divisit in insitum & assumptum. Istáne tu praeferenda arbitrare? exuscita tuas illas eruditas cogitationes, & apténe satis voces eae argumenti dividendi naturam interpretentur ac notent, attētiús intuere. Nullum enunciatum est quod non argumē tis constet. At ex qua parte quaestionis duo in idem enunciatum conjuncta argumenta eruuntur? ut si istud axioma proponatur: Socrates disputat: quaero abs te sintne argumenta ista ex antecedente quaestionis an consequente deprompta? Insitum argumē tum id tibi est, quod in ipsa quaestione quasi insitum est at (que) inhaeret. At veró unde positiá me enunciati [Page 266] argumenta eruenda sunt, nullā quaestionem subesse vides. Si igitur insitum argumentū sit, quod in quaestione insitū est, & illius partibus eruitur: assumptū veró, quod ad quaestionis probationem extrinsecus assumitur: non erit ista argumenti in insitum & assumptum partitio Catholica: utpote quae suis membris non omnia, sed quaedam duntaxat argumenta comprehendat. Quinetiam si assumptum argumentum nominas, quod extrinsecus ad quaestionis confirmationē assumitur: insitum veró, quod in quaestione insitū est & inhaeret: profectó cum insitis quibusdam assumpta confundis. Nam Comparata, quae é numero insitorum sunt, non inhaerent partibus quaestionis, sed aliunde efferuntur. Ovidius 4. Trist. infinitis miseriis se oppressum esse conqueritur. Quo argumento? collatione parium. Littora quot conchas, quot amoena rosaria flores, &c. Notum carmen est. Doce quomodo Paria ista quaestionis partibus inhaereant & includantur. Quapropter cúm vocabula illa ejusmodi significationē complectantur, qualem ipsorū definitionibus expressam esse video: nunquam evinces Ramea ab illis significationis commoditate superari.
CAP. VIII. De causae definitione.
DIsputatum est de argumento generatim. Videndū nunc est quid in singulorum argumentorum animadversione vindicanda effeceris. Ramea causae definitio tanquam legē Catholici contempsisset, vel invita quidē expletur á te accessione particulae. Atqui cúm verbo Est cujuslibet causae vim P. Ramus cō prehenderit, videtur particula Fit in causae definitionē potiús irrupisse quám ulla necessitate cōcessisse. [Page 267] Sed de necessitate hujus particulae exhibēdae respō des: quia verbo, est, singule causae minimé notātur.ubiratio?
Quis te ejusmodi propositione differentem feret? ut efficiens Ramo causa est, á qua res est: sic finis eidem causa est, cujus gratia res est. Ramo igitur verbum Est, efficientis & finis vim notat. Sed dices verbi significationem latiusá Ramo diffusam esse, quám consuetudo loquendi feret. Non est (inquis) usitatum dicere, aliquid ab aliquo, aut alicujus rei gratia esse.
Visne authoritatem sine ratione apud nos valere tuam? At tibi ista dicenti non credimus: praesertim cúm Magistro Ciceroni tecum de ista loquendi forma non conveniat. Tu Inusitatum dicendi genus esse contendis: ille tamen frequenti usu expressit. Quid enim illae sententiae volunt? Sic & utilitates ex amicitia maximae capientur: & erit ejus ortus á natura quám ab imbecillitate gravior & verior. Laelius. Africanus se ostendit illa forma, quae mihi ex imagine ejus, quám ex ipso erat notior. som. Scip. Quid autem interest ab iis qui postea nascuntur, sermonem fore de te, cúm ab iis nullus fuerit, qui anté nati sunt. Ibid. Ita fit ut motus principium sit ex eo, quod ipsum á se movetur. Ibidem. Sunt autem privata nulla natura, sed aut veteri occupatione, ut qui quondam in vacua venerunt: aut victoria. Offic. 1. Ars, cúm á natura sit profecta, nisi naturam moveat & delectet, nihil egisse videatur. Orat. 3. Nervi infidibus ita sonāt, ut á motu animi sunt pulsae. Ibidem. Praebebo etiam hostiam, ut Coriolanus sit plané alter Themistocles. de clar. Orat. Omnium istiusmodi quaerelarum in moribus est culpa, non in aetate. Cat. Senectus est natura loquacior. Ibid. Potesne tu esse civis, propter quem [Page 268] aliquādo civitas non fuit. Par. 4. Sed quid ego cōmunes leges profero, quibus omnibus es exul? Ibi. Nonne ista exempla demonstrant, ferre loquendi usum ut dicamus aliquid ab efficiente esse? Porto de fine ista é Cicerone esto. Incolumitatis ac salutis omnium causa videmus hunc statum esse hujus totius mundi atque naturae. Orat. 3. Quid in arboribus? In quibus non truncus, non rami, non folia sunt denique, nisi ad suam retinendam conservandamque naturam. Ibidem. Orationis autem ipsius, tanquam amorum, est vel ad usum comminatio & quasi petitio: vel ad venustatem ipsa tractatio. Ibidem. Magna dissidia ac plerunque justa nasci, cum aliquid ab amicis, quod rectum non esset, postularetur, ut aut libidin [...]s ministri, aut adjutores essent ad injuriam. Laeli. Amicitiae expetendae sunt praesidii adjumē tique causa. Ibidem. Ecquid exemplis hisce non clarissimé docetur, Ciceroni usitatum esse dicere, aliquid alicujus rei gratia esse? Ecquid te inconsideratae opinionis non convincunt? Quam extremis versiculis distinctionem attexis, illa de verbi Ramei dignitate nihil detrahitur. Nam qui materiam formamque ut integri mēbra spectat, is materiam formamque ut integri causas considerat.
CAP. IX. De causae divisione in externam & internam.
SI tuam causae partitionem non tueris foeliciús, quám Rameam causae definitionem refellis: non [Page 269] sum tibi de allatae disciplinae elegantia assensurus. Causa tibi externa est vel interna. Hic á lege methodi descivisti. Nam si rei effectae finis extiterit, necesse est praecessisse materiam & formam. At si materia fuerit, non ideo sequitur finem esse. Nec si de fine primúm cogitetur, idcirco caeteris causis natura prior dicetur. Quid habes, quo me in istis erravisse confirmes? Primó, Apodosin antitheseos meae ais minimé perfectam esse: quia solius materiae mentionem facit, cúm de forma loqui debuisset. Nimis curiosam in re aperta diligentiam desideras, si quod ejusdem est cum rebus expositis analogiae, id nunquam in disserendo licet omittere. Deinde cúm dico, si rei effectae finis extiterit, necesse esse materiam formamque praecessisse: Ais me falsam causam pro vera subjicere. Quaeritur de materia & fine (nam de formae nomine propter analogiam sileo) utra harum causarum sit prior natura: E prioris definitione materiam fine priorem esse concludo. Quid ad hoc refellendum Piscator? Ait hujus antecessionis causam non in fine sed in re effecta esse positam. Quasi veró hujus rei causam é fine, ac non potiús é prioris definitione repetiverim. Materia antecedit finem. Cur tandem? quia si materia sit, non sequitur esse finem. Hîc materiae antecessio non ascribitur fini, sed é prioris natura concluditur. Non potes igitur me eo fallaciae genere usum esse dicere, quod Aristoteles vocat á non causa pro causa. Sed quid illud est, quod affirmes, Rem effectam in causa esse, cur materia finem antecedat, non autem finem ipsum. Das igitur materiae, ut fine prior existat: & de violata methodo tanquam confiteris. Deinde commentitiae causae elencho offendis. Nam vera antecessionis causa ac princeps ordine naturae divinitus instituto [Page 270] continetur. Cogitemus, si placet, de ejusmodi materia cujus adhuc nullum effectum sit: & quaeratur quae causa sit, cur haec finem antecedat materia. An materiae effectum in causa est? At nullum est. Quae est itaque argumenti tui vis? Verúm progrederis docesque Finem posse aliquando antecedere. Quid inde deduces?
Vidin' quám fallaciter argutere? Quám vitiosae consequentiae author sis? Enthymematis antecedēs utrúm de omni an aliquo tantúm fine loquitur? Si de omni, non est in illa contingenti finis antecessione satis virium ad absolutā doctrinae antecessionem concludendam: cúm absoluta doctrinae antecessio é rerum necessaria antecessione peti debeat. Sin veró de aliquo duntaxat: equidem alicujus finis antecessio, non potest generalem de omnium finium antecessione doctrinam inferre. Quód si hoc argumē tum pro fine valere vis: patiare quaeso & istud valere pro antecessione materiae.
Si hanc de materiae antecessione conclusionem non probas: erit aequitatis tuae deductam pro finis antecessione consequentiam rejicere. Sed enim Finis aliquando materiam antecedit. Audio quid dicatur. Sed confirmationis argumentum expecto. Quomodo igitur istam finis antecessionem concludis? Certé duobus exemplis: altero creati mundi: altero constructi aedificii.
Quaestio mihitecum est de ipso fine, utrúm materiam antecedat. Tu susceptam de fine cogitationem opponis: eamque materia priorem esse concludis. At aliud est finis: aliud suscepta de fine cogitatio. An de forma aedificii priús inita deliberatio quám de materia, efficiet ut forma actu & natura materiam antecedat? Potest isto argumento tolli causae efficientis antecessio, si quis de structura aedificii cogitans, priús de forma, qualem esse velit, quám de architecto quis adhibendus sit, deliberet. Primúm, de fine cogitatur; ideone finis primúm in rerum natura & actu existit? Si quis de sine cogitet suscipiendae in Germaniam peregrinationis, nempe eruditorum familiaritate & uberiore rerum sciē tia: ideone jam reipsa & actu est cogitata illa vel familiaritas vel uberior rerum scientia? Veruntamen audes confidenter dicere: Si materia fuerit, sequitur praecessisse Finem. Nihil profectó, ad rem. Nam haec, de qua loqueris, antecessio est cogitationis duntaxat, non rei ipsius antecessio. Possumus cogitatione infinities partiri magnitudinem: an idcirco magnitudo est infinité dividua? Quare aliud in controversiam vocatur: aliud á te concluditur.
CAP. X. De formae partitione.
AMplificatam á te efficientis distinctionem, immo & finis distributionem facilé pateris inutilem justis de causis & supervacaneam censeri. Sed de repudianda partitione formae non assenteris. Forma tibi alia substantialis est: accidentalis alia. Cúm ista partitione non omnesformas, sed duntaxat formam rei physicae & externam corporis figuram complexus sis [...]dico Logicas de artis materia forma (que) leges á Piscatore violari: praesertim cúm Logica forma sit entium & non entium communis. Quid huic loco respondetur? Ait affirmationis meae de legum Logicarum violatione nullam rationem afferri. Non est Philosophi in re aperta & omnium oculis exposita, orationis vanitatem ad adversarium convincendum adhibere. Nunquid is nullam rationem affert qui adversus te syllogismo instructo pugnat?
Formae partitio cōsentanea Logicis legibus complectetur membra entium & non entium cō munia.
Piscatoriana partitio non complectitur membra entium & non entium communia: sed duas particularis entis species notat.
Itaque Piscatoriana partitio non est partitio formae Logicis legibus consentanea.
Hoc conclusionis genere cúm disseruerim: audes tamen de omisso affirmationis meae argumento palam conqueri. Verúm qua usus ratione sum, Ea non infringi partitionem, sed partium definitiones refelli dicis. Immo veró ipsam partitionem allati argumenti viribus expugnatam esse constat. Id fecerim necne, [Page 273] qui de ista controversia cognituri sunt, hii omnes judicanto. Equidem ea defensione uteris, Tanquam distributionis partes aliud tibi significassent dum totum in eas partirere: aliud veró dum easdem definires. Quo quid potest fingi alienius? Potestne fieri ut I. Piscator philosophus praestanti ingenio, & excellens doctrinarum laude, accidentalem formam in sua formae distributione entium & non entium communem putet: & tamen eandem accidentalem formam particularis entis speciem, id est, nihil aliud quam externam corporis figuram definiendo efficiat? Satius multo esset de partitionis deformitate, quám de tanta labe ingenii & memoriae confiteri. Sed de violatis á te Logicis legibus demonstrationem requiris. Tu ad partitionis confictae laudem sigillatim disputas. Quód si inductam á te disputationem infregere, Logicarum legum violatio satis enucleaté demonstrabitur. Age igitur: quomodo in hac formae distributione legem De omni servatam esse vincis?
Omnis forma (inquis) est substantialis aut accidentalis.
Est igitur divisio proposita De omni.
Ad eam, quam partitione comprehendisti, sententiam est ista revocanda disputatio & expendenda. Dum Formam in substantialem & accidentalem tribuebas, de Physica rei naturalis forma & externa corporis figura duntaxat cogitabas. Abest igitur á veritate enthymematis antecedens, cúm omnis forma non sit Physica forma, aut externa corporis figura. Forma virtutis & vitii, forma syllogismi, forma descriptarum artium, forma rerum fictarum: hae (inquam) tot formae, neque in formarum Physicarum [Page 274] numero sunt, neque in externis corporum figuris numerantur. Sed extat, ut video, comprehensi enthymemate antecedentis illustratio.
Si nomine Substantiae Logicam é causis constitutam essentiam intelligis, propositionem mitto. At veró assumptione peccas, cúm rerum non entium, id est, cogitatione fictarum aliqua forma sit. Non est ergo Formae proposita distributio De omni. Nunquid veró homogenea? Haud dubié:si te disserentem audire volumus. Definitio formae ad praecepta Logicae pertinet: ideoque Logicae artis est formam partiri. Concedo ejusdem artis esse utrunque praestare. Quid tum? Num igitur Piscatoriana Formae partitio, quae Formam Physicam & externam corporis figuram solummodo continet, in Logicis homogenea est? Reclamabis opinor: quia ex affirmatione indefiniti generis non potes quamvis speciem concludere. Non quia homo doctus est, ideo Thersiten doctum esse sequitur. Similiter etiamsi Formae partitio sit in Logicis homogenea: non idcirco tamen Piscatorianam Formae partitionem consequitur esse homogeneam. Quód si res integro syllogismo spectetur, judicii falsitas facillimé elucebit.
Propositio, si sententiam specialem complexa sit, parit in secundo explicati syllogismi genere insignem [Page 275] asyllogistiam. Nosti enim de propositione in ea dispositionis forma semper generali praecipi. Si de qualibet partitione propositio generatim loquatur: vides te admissae falsitatis crimine teneri: cúm aliqua formae partitio esse possit, quae rem á Logicis alienam & alterius artificii propriam comprehendat. Verúm accuratius aliquid á te ad positae quaestionis conclusionem profectum esse video. Sic enim concludis.
Convictae jamdudum & eversae assumptionis elenchum intucor. Nam tuae demonstrationis refutatione, quam modó instruxi, propositam distributionem nō esse De omni apparet. Inde etiam patet, cúm res partita sit Logicae disciplinae propria, partitionis veró membra de Physica forma & externa corporis figura ad alias partes pertineant, non esse Distributionis tuae partes toti quod distribuitur homogeneas. Licet itaque adversus controversam partitionem concludere, neutiquam in Dialecticis eam homogeneam existere. Non opus est ut exponam quám inscité cum re generali, entium scilicet & non entium communi, contra legem Catholici rem specialem é physicis aliave arte repetitam, copulaveris. Etenim ipse de hac violata lege fateris. At qua ratione dici possit, te legi methodicae minús paruisse, non intelligis. Id ego tibi non gravabor exponere. Non ignoras posteriora prioribus, ignotiora notioribus, [Page 276] specialia generalibus ut praeponantur, id á lege methodi alienum esse. Si quaerā á te sitne physicae formae & corporeae fere cujusvis figurae explicatio, Logicae doctrinae preceptis, arithmeticis documentis, geometriae institutis posterior, ignotior, specialior, dabis sine controversia id ita esse. Quod cúm concesseris, concedas etiam necesse est, qui de physica forma & externa corporis figura in Logicis praecipit, ab eo methodicae collocationis legem neglectam esse. Quare in tua formae partitione, omnes de artis materia formaque leges violantur.
CAP. XI. De rei explicandae facultate, an in subjecto & adjuncto par sit.
QVod adversus parem in subjecto & adjuncto rei arguendae facultatem á me disputatum est: id interposita distinctione sic elevas, tanquam animadversionem tuam haudquaquam attingeret. Dico virtutis utilitatem magis é subjecto, in quo exercetur, quám ex adjuncta laude illustrari: ideoque quod ponitur á te non esse De omni. Quaenam est hujus argumenti é distinctione elevatio? Ais te non de vi illustrandae sententiae sed probandae ac demonstrandae locutum esse: quasi ego illustrandi voce non idem intellexerim. Loquor (inquam) de virtutis utilitate demonstranda ac probanda. Neque est cur Catachresin vereare, si quid syllogismi conclusione illustrari dixerim. Nihil itaque allata distinctione proficis. Sed illud tibi adhuc refellendum superest, quod pro subjecti illustriore in arguendo facultate disserui.
CAP. XII. De propriae qualitatis defintione.
POstquam Ramum non de qualitate praecipere ostendi, sed ad illustrationē praecepti de adjuncto, ut alia quaedam adjuncta, sic qualitates recensere: cum in propriae qualitatis exemplo proferēdo communem loquendi consuetudinem secutum esse dico. In quo videor tibi Ramum potiús accusare quám excusare. Nam:
Non concedet tibi de assumptione Ramus, id est, usum esse se voculis scholasticae & Porphyrianae cantilenae non cōcedet. Ne (que) enim id Scholasticu esse & Porphyrianū, quicquid Porphyrianis praedicabiliū cantiunculis continetur: sed quod sic est inertissimi sophistae propriū, ut tātūmodo in scholae umbraculis resonet, á cōmuni veró eruditorum usu abhorreat. Ac proinde etsi idem loquatur quod Porphyrius, tamen cúm excellentium philosophorū usu approbetur, possit (que) non modó in schola, sed etiam in publicae vitae theatro usurpari, nō ideo Porphyrianum esse. Nam quod ad tuam proprii definitionem attinet, vide ne in ea tuenda speciem potiús defensionis quám veritatem praestiteris. Quaeritur de propria qualitate, recténe definiatur id, quod soli subjecto convenit. Doceo definitionem non esse Catholicam: quia potest subjecto soli aliquid convenire, quod tamen propria qualitas non est: idque duplici exemplo illustravi. Piscatoris [Page 278] responsio ejusmodi est, Me ut dicat elencho sophistico & ex figura dictionis non observata falli. Nam si remota ellipsi grammatica, propriae qualitatis definitio addito genere expletur, orietur statim reciprocatio: cujus vi efficietur, ut iis de anima & arbore exemplis minimé conveniat. Errare in ista disputatione facilé possum: sed elenchum me é figura dictionis non observata sophisticum contraxisse nego. Etenim sive in definitione exprimatur genus, quod ellipsi grammatica intellectum est, sive prorsus tollatur: tuetur vim suam refutatio mea. Non enim adversus integram definitionem, sed contra definitionis partem eam, quae formae vim obtinet, argumentabar. Definitionis forma ejusmodi esse debet, quae non aliis rebus, sed soli definito conveniat: ac proinde, cúm forma propositae á te definitionis non in rem definitam modó, sed etiam in alia nonnulla cadat, erat justissimae reprehensionis locus. Id igitur á te ad objecti argumenti refutationem explicari debuit, expressam in definitione formam, etiam per ellipsin grammaticam remoto genere, non in rem aliam, sed in propriam duntaxat qualitatem convenire. Quod cúm plané omiseris, non argumentum meum Logica responsione diluis, sed expositam responsionem vitio omissae refutationis enervas. Porro ut multiplici responsione abundasse videare, Ais te non propriam qualitatem, sed proprium generaliter definîsse. Quasi causae tuae ista distinctione tantopere consuleres. Nam quale á te cunque proprium definitione declaretur: idem elenchus redit. Semper enim de non reciproca forma conquerar. Quinetiam & illud addam, ut te ad proferendum aliquid exquisitius incitem, esse posse adjunctum soli subjecto conveniens, quod tamen [Page 276] non sit proprium adjunctum. Proprium adjunctum est cum subjecto reciprocum, & eidem non secundū quid, sed simpliciter cōvenit. De reciprocatione proprii adjuncti cum subjecto, Piscatorem secundo animadversionum libro tertio capite differenten [...] appello. Placet enim tuo testimonio, quod tibi gravissimum videri debet, susceptam tecum controversiam disceptare. Quorsum haec? attende quid assumam. Dico adjunctum, quod soli subjecto convenit, aliquod profectó esse, quod non sit cum subjecto reciprocae naturae, quodque eidem non simpliciter, sed secundum quid tribuatur. Vides facultatem metiendi triangulos & quadrangulos soli subjecto rationis participi convenire. Attamen adjunctum istud non est é propriorum adjunctorum numero. Non enim cum subjecto rationis participe reciprocum est: nec eidem simpliciter convenit, quatenus nempe est subjectum rationis particeps, sed secundum quid, quatenus est tale, nempe mathematicum. Quapropter proprii adjuncti alia tibi cudenda definitio.
CAP. XIII. De liberalitatis & avaritiae oppositione.
QVinetiam alia ad contrarietatem liberalitatis & avaritiae evincendam excogitanda disputatio. Quae est enim, quam commentatus es, demonstratio? Ex adversorum definitione liberalitatem & avaritiam adversa esse concludis.
Syllogismi tui assumptio (est enim infirma valdeque lubrica) habet ad declinandum periculum ruinae, & velut excipiendos impetus, instructum é contrariis effectis prosyllogismum.
Profiteris syllogismi propositione majus quiddam, quam praestare potes: Constat é tua disciplina avaritiam liberalitati generaliter sumptae adversam esse. Sic enim affectū in pecuniis occupatū partiris.
Cúm igitur avaritiam liberalitati generaliter usurpatae adversantem effeceris: profectó avaritiae effectum eritillius liberalitatis, quae species est, effecto non adversum sed disparatum. Avaritia, si te partientem audimus, est moderatae liberalitatis disparatum: qui inter se velut é regione non opponuntur. Cur igitur utriusque effecta disparata esse negemus? Quare de elegantiore deinceps propositione meditare, ne cujus opera contexitur, ejusdem artificio retexatur. Ad illustrandam harum, de quibus agitur, qualitatum oppositionem, dico liberalitati illiberalitatem opponi ut adversum: atque inde cosequi, ut avaritia [Page 281] illiberalitatis species á liberalitate velut á disparato suo dissentiat. An á te ista refelluntur? Negas herclé avaritiam esse illiberalitatis speciem idque ejusmodi syllogismo.
Falleris in assumptione. Mihi constituendae doctrinae causa illiberalitatis vocem illam pro genere avaritiam & effusionem comprehendente adhibere visum est: adeo ut binis nominibus non eandem sententiam sed discrepantem significationem subjecerim. Ne (que) id novum est in discriptione artificii eam licentiam assumere, ut nova nomina rebus accomdes; cúm idem M. Cicero & Io: Piscator fecerint. Nō dissimilis est error ille, dum illiberalitatis speciem effusionem negas esse posse.
Vt tu nimiae liberalitatis nomine vitiosam in profundendis pecuniis & perditam licentiam complecteris: Sic ego illiberalitatis voce non, ut tu, avarum nimisque tenacem animi effectum, sed qualitatem intelligo violantem officia liberalitatis, partim effusé turpiterque largiendo: partim nihil dando, sed omnia retinendo. Quod cúm ita sit, propositionem specie gloriosam, sed reipsa falsam & inanem peperisti. Nimia enim liberalitas, id est, vitiosa in profundendis pecuniis affectio esse potest species illius qualitatis, á qua liberalitatis officia violantur, id est, illiberalitatis. [Page 282] Violare liberalitatis officium, est illud quidem generale: effusé pecunias & inconsideraté projicere, speciale.
CAP. XIIII. An exemplum contradicentium é prima Tusculana recté adhibeatur.
LIberalitatis & Avaritiae contrarietas sic est á te disceptata leviter, ut judicii tui sapientiam ad alias theses reservasse videare. Ad quas tandem? non herclé ad istam de contradicentium exemplo quaestionem. Quod ut appareat, rem ipsam é Ciceroniani exempli analysi aestimemus. Id tibi placere intelligo. In subducēda analysi, id primó spectandum est, quid sit illud quod in quaestionem vocetur ac tractetur. Age igitur; quid tandem est, de quo quaeritur & disputatur? Tu illud quaeri putas, Vtrúm scilicet mortui sint miseri. Non est mirum si in argumentorum analysi hallucinere, cúm in propositae ad tractandum quaestionis notatione, tantopere erraveris. Quod Marcus Attico, ut fateretur, extorsit; de eo praesentem controversiam existere, sine controversia est. At Marcus Attico extorsit, ut fateretur: quid tandem? Illud nimirum, Si mortui omnino non sint, eos ne miseros quidem esse. Quamobrem de eo quaeri certissimum est, utrúm si mortui omnino non sint, dicendum sit eos esse miseros. Ecquid tibi illam, de qua disseritur, quaestionem veré, & ad Ciceronis sententiam accommodaté, indicare videor? Sed Attici ista confessio, id est, ipsa quaestio, quo argumenti genere, quo judicio explicatur? Erat Attici opinio ex Epicuri secta, [Page 283] Mortuos non esse: eos tamen miseros esse judicabat. Attende quomodo refutetur istud á Marco.
Quod in hoc syllogismo á conclusione deducta aliud est, id erit conclusae quaestionis argumentum. At in syllogismi antecedente, si quaestionem exceperis, nihil dispositum vides, praeter illa contradicentia, Esse scilicet & non Esse. Contradicentium igitur argumento quaestionem disceptatam esse constat. Tua veró analysis conclusionem sic distrahit, ut priore conclusionis membro argumentum concludendae quaestionis, posteriore ipsam conclusam quaestionem contineri putes. Hanc enim analysin Ciceroniani judicii instituis.
Hic subjecti, non contradictionis argumento, rem controversam tractari affirmas. Habes me tibi non repugnantem. Atqui veró facta conclusio eadem cum Attici confessione esse debuit. Quam veró tu conclusionem deducis, in ea non Attici integra confessio, sed confessionis membrum continetur: adeó ut in rei propositae analysi nimiúm errâsse videare. Sed enim Attici confessionem non esse vi contradictionis expressam argumento doces.
Si (inquis) proposita contradictione id duntaxat efficitur, ut alterum enunciatorum verum sit, alterum [Page 284] falsum: vis contradictionis hanc Attico confessionem non extorsit.
At proposita contradictione id duntaxat efficitur, ut alterum istorum enunciatorum verum sit, alterum veró falsum.
Itaque vis contradictionis hanc Attico confessionem non extorsit.
Quid contradictione efficiatur statim videro. Id herclé tua assumptione efficitur, te ut putem omninó latere, qui Marci in disputando sensus, quod institutum fuerit. Marcone propositum fuisse dicemus veritatem horum enunciatorum, Mortui sunt, Mortui non sunt, lumine expositae contradictionis illustrare? Non agitur (Pis [...]ator) de enunciatorum contradictione ad veritatis illustrationem in nudo axiomate: sed de contradicentium argumento ad confessionem Attici eliciendam ac concludendam. Conclusit Marcus, si mortui non sint, fatendum est, eos ne miseros quidem esse. Iam contradictione explicata, non id efficitur, ut utra contradicentium axiomatum pars verior sit intelligamus, sed Attici assensio de illa Marci conclusione extorquetur.
CAP. XV. An exemplum é Martiale & Cicerone in illo de privantibus capite legitimum sit.
NIsi majus quiddam in Martialis exemplo praestiteris quám in superiore Ciceronis: de tuo retexendae disutationis artificio interdum dubitabimus. Agitur de illo Martialis disticho (notum exemplum est) lucísne aliquid ad privantium disciplinam illustrandam contineat. Piscator negat: Ramique judicium in distichi inductione desiderat.
Consecutio (inquit) enthymematis illius, quod P. Ramus ad privantium illustrationem attulit, dependet á natura proprii.
Itaque exemplum istud é Martiale inconsideraté Ramus induxit.
Primúm syllogismi tui consequentiam per quidem lubricam esse demonstravi. Non enim si vitiosa consecutio á Martiale rem subjectam é privantibus concludente adhibetur: idcirco inconsideraté facit, qui Martialem privantium argumento usum esse contendit. utrúm recté consequatur, id ille viderit, qui privantium argumento institutam thesin concludit. Deinde antecedentem syllogismi tui refello: vel potiús antecedentis allatam ratiunculam. Habes enim hujusmodi prosyllogismum.
Restiti tibi de propositione: contendique particulam Solus, non semper propriae qualitatis esse notam. Tum assumptionem convinco. Nam si consecutio penderet á particula Solus: equidem cúm illa particula sit tibi nota proprii, sequeretur adjuncti argumentum in illo disticho adhiberi: quia proprium é numero adjunctorum est. At si cum quaestionis partibus singillatim conferatur: nullo pacto adjunctum esse poterit. Quae jam est ad ista profecta á Piscatore responsio? fateris herclé te de removendo Martialis disticho é classe privantium minús recté judicasse, illudque, cúm enthymematis consecutionem é proprii natura pendere diceres, non satis Logicé pronuntiasse. Confecta res est. quid vlteriús litigamus? Quaeritur an illud é Martiale distichon retinendum sit, uterque nostrum de retinendo [Page 286] assentitur. Veruntamen in applicatione exempli nonnulla dissensio est. Sit quidem inter nos, dummodo illustrandis privantibus inserviat. Vis tu ad privantia distichon pertinere, sed ratione cujusdam prosyllogismi, quo principis syllogismi assumptio approbatur. Hac enim analysi distichon retexis.
Hujus syllogismi nec Assumptio nec conclusio in Martiale est. Non quaeritur utrúm Aemiliano opes dabuntur, sed utrúm Aemilianus in paupertate permansurus sit, si jam sit pauper. Res est argumento privantium conclusa in primo Connexo.
Nullum ego in Martialis disticho prosyllogismum agnosco: siluit de propositione Martialis. Rem totam assumptione & conclusione confecit. Illa versiculo posteriore: haec priore expressa est. Quapropter distichon istud non ratione prosyllogismi, qui nullus est, sed ratione allati ad concludendam quaestionem argumenti, privantium doctrinam illustriorem efficiet. Verumenimveró, quasi parúm tibi mecum de retinendo disticho conveniret: meam tui de distichi consecutione prosyllogismi refutationem convellis. Primúm pro aequitate tua largiris mihi particula Solus, propriam semper qualitatem non designari. Bene est. Video jam quám captiosé [Page 287] & inconstanter disserueris. Nam si particula illa sit aliquando duntaxat nota proprii: concludere non potes, quód pendet ex illa particula, id pendere é natura proprii. Crinium rubor est aliquando nota improbi: an idcirco quod é crinium rubore consequitur, id á natura improbi pendere dicetur? Excita te (clarissime Piscator) & in prosyllogismi tui dianoiam inquire diligentiús. Concludis pendere é natura proprii consecutionem inducti é Martiale enthymematis: at singulari elencho concludis. Nam in propositione instructi prosyllogismi aliud cōsequens cum tertio argumento disponis: aliud veró in conclusione cum antecedente quaestionis. Si legitimae dispositionis formam sequimur: ejusmodi conclusio deducetur.
Aliud itaque quaeris: aliud veró concludis: si legitimae dispositionis author haberi vis. Sed ais te proprii nomine propriam qualitatem non intelligere: neque id é verbis tuis posse colligi. Quid ergo proprii nomine complexus es? Adjunctúmne aliud, quod non sit qualitas, & tamen proprium? At quodcunque adjunctum intelligatur, eadem vis erit reprehensionis meae. Dicam nempé in illa particula non semper proprii adjuncti rationem inesse: id (que) revera é speciei synecdoche intellexi. Quid, quód ipse affirmes nullum hîc ex adjunctis argumentum afferri? Si proprii vocabulo proprium adjunctum nō significetur: quid tandē eo nomine interpretaris? an propriā causam [Page 288] effectúmve? an subjectum proprium? Nullus hîc propriis causis effectisve locus est, nec quidem subjecto proprio. De caeteris argumentis assentiere, credo, mihi, te voce proprii eorum nullum intelligere. Quód si tuam analysin probamus: verisimile est te proprii appellatione, causam aut subjectum comprehendisse. id si concedatur: non tamen elaberis. Quaestio enim est non illa, utrúm opes dabuntur pauperibus, sed haec, utrúm Aemilianus sit perpetua paupertate laboraturus. Illa particula, quae tertii argumenti locum obtinet, cum hujus quaestionis partibus comparata, nec propria causa nec subjectum proprium esse potest. Verumenimveró nefas est ut aliud quiddam proprii nomine quám adjunctum notetur. Non ignoro dici proprias causas, propria effecta, propria subjecta. Sed quatenus propria sunt, eatenus ad aliquid pertinent. Pertinere veró ad aliquid est adjuncti propria affectio ad subjectum. Cō munitatem rerum adjunctum esse patet: cur ergo de proprietate dubitamus? Quód si igitur illa particula significationem adjuncti habeat: annon adjuncti argumento quaestionem á Poeta expositam esse dicis? Negas dici idá te. At (inquam) utcunque neges: sequi tamen illud ex oratione tua necesse est, si proprium omne in adjunctorum classe reponatur. Illud autem ais te dicere, á me particulam, Solus, cum argumento propositi enthymematis perperam conjungi: in eo (que) disputas, nullam scilicet argumenti partem ea particula contineri. Quasi veró (Piscator argutissime) aliud quiddam illi particulae attribuerîm, quám est tributum á te. Nonne tu enthymematis consequentiam á natura proprii illa particula comprehensi pendere vis? tuo igitur judicio particula ista argumenti tertia pars erit, si ex aliquo [Page 273] [...] [Page 274] [...] [Page 275] [...] [Page 276] [...] [Page 277] [...] [Page 278] [...] [Page 276] [...] [Page 280] [...] [Page 281] [...] [Page 282] [...] [Page 283] [...] [Page 284] [...] [Page 285] [...] [Page 286] [...] [Page 287] [...] [Page 288] [...] [Page 289] saltem argumento extiterit consequentia. Atque haec de Martialis disticho. Quod ad duo illa Oratoris exempla attinet: P. Ramum, quem scriptis animadversionibus reprehendisti, omni reprehensione liberas. Etenim concedis mihi duplicis affectionis rationem in hisce exemplis spectari posse. Nulla ergo justae in Rami praeceptionem Privantium animadversionis causa suit: cúm harum affectionum altera ad naturam privantium explicandam valere queat.
CAP. XVI. De Comparatis.
GRaves illae controversiae sunt (clarissime Piscator) de Ramea Dialectica, quas hactenus persecuti sumus: sed illa est longé gravissima de Comparatis. Nam si tibi de Comparatorum animadversionibus assentiendum sit: si accuratae illae quidem & in artis descriptione legitimae judicentur: Rameae disciplinae elaborata institutio amittet laudem suam, & tanquā adulterinis coloribus commēdata ad hominum famam emanasset, contemnetur statim & ruet: Sin veró inanem in animadversionibus & futilem praeceptiunculam peperisti: non erit cur de Rameae doctrinae ruina metuamus. Disceptemus igitur controversiam istam: & in tuam ad Rami dissipanda Comparata responsionem diligentiús inquiramus. Disserui in epistola ad te mea, ejusmodi esse Comparatorum definitiones tuas, ut artificiosae materiae duplicem legem violaveris, Homogenii nempé & Catholici. De violata lege Homogenii, habes hoc modo explicatam argumentationem.
Qui in definitione comparati, non quae sit essentia, [Page 290] ac natura comparati, sed quae sit in eovis consequentiae cúm enthymemate collocatur, exponit: quique argumentum Logicae inventionis per syllogismi antecedentem & consequentem definit: is legem Homogenii violat.
At Piscator in definitione comparati non exponit quae sit natura comparati, sed quae sit in eo vis consequentiae, cúm enthymemate disponitur: at Piscator Logicae inventionis argumentum per syllogismi antecedentem & consequentem definit.
Piscator igitur legem Homogenii in definiendo comparato violat.
Quam tandem ad hujus syllogismi refutationem tuae illae Mersenses Musae responsionem emiserunt? de propositione concedis? Ad assumptionem eludē dam sic loqueris.
Non proposui mihi quid sit comparatum definitionibus meis explicare, sed quid sit argumentatio á comparatis.
Tua igitur reprehensio nihil laedit definitiones meas.
Hoc te modo Piscator expedis? hac distinctione nixus tuam de comparatis doctrinam sartam tectā esse concludis? Perinde facis ac imperiti gladiatores. Nam dum parva velut declinatione corporis illatam plagam effugis, ictum nō minorem excepisti. Non definis quid sit comparatum. Esto. est enim exigui momenti res id omittere, quod praestare debuisti. At definis quid sit argumentatio á comparatis. Suscepisti munus & minimé necessarium & alieno loco: & in eo versatus es non satis ad doctrinae veritatem apté. Nulla illius rei explicandae necessitas tibi fuit, quae tua sublata definitione é Rameae inventionis [Page 291] judicjique praeceptis commodissimé intelligitur. Deinde judicandi argumenti regula non est in agro Logicae inventionis serenda, sed quasi in hortulos judicii transferenda. Hanc tu insitionem minus opportuno loco factam agnoscis. Postremó in hujus novellae plantae conformatione nimiúm erravisti. Ecquid enim illa est argumentationis á comparato satis Logica & accurata definitio? Nosti in omni argumentatione, id est, syllogismo, id solummodó spectari, quomodo quaestionis cum argumento tertio sit informanda dispositio. Hoc generale est. Nonne idē in singulis syllogismorum speciebus tenendum est? Quód si omnis syllogismus sit quaestionis cum argumento disponendae regula ad deducendam consequentiam: equidem syllogismus ille, cujus argumē tum tertium est á pari vel impari, legitimam quaestionis cum argumento collocationem solummodó intuebitur. Atqui veró tui illi á pari, á majore, á minore syllogismi aliud quiddam intuentur & explicant. Nō enim nos in eo erudiunt, que madmodum cum argumento paris vel imparis disponere quaestionem debeamus: sed suo more indicant, quo argumenti genere syllogismus jam factus probetur ac concludatur. De Pari & impari probabilitate in enthymematis antecedente & consequente loqueris. Quam obsecro lucem habet ista praeceptio ad exponendam rationē dispositionis syllogisticae? Num me docet probabilitatis cogitatio, hoc an illo loco antecedens quaestionis, hoc an illo consequens cū argumento disponi oporteat? Quamobrē tradi á Piscatore praeceptū video, invito fortasse & aliud meditante, ut nempe intelligere queamus, quando syllogismus aliquis contexitur, cujus argumentum est á Pari vel impari. Obsecro te (Piscator [Page 292] subtilissime) illúdne theoremate aliquo syllogismi, an Logicae de Pari & Impari inventionis praecepto cognoscitur? E syllogismi doctrina nihil profectó aliud intelligitur, quám dispositionis ratio quaedam ac forma. At in tua comparatorum praeceptione non de modo legitimae dispositionis intelligendo, sed de illo, quod syllogismorum legibus disponitur, argumento cognoscendo agitur. ut quae é marmore coagmentetur columna scire possimus, ecquid architecturae de rei construendae ratione praeceptum attendendum est? immo veró rei ad structuram adhibitae animadversa & notata natura, quae é marmore columna, quae ex alia materia confletur, aperté indicat. Similiter ut quaenam á pari vel impari argumentatio sit calleamus, non argumentationis leges expendendae sunt, sed rei argumentatione comprehensae natura exploranda. Quocirca sive argumentum Comparati, sive nescio quam á comparato argumentationem definias: non te legitimae disciplinae authorem, sed confictae, & heterogeneae praeceptiunculae artificem praestas.
Quod ad legem Catholici attinet, adversus eam te dupliciter peccasse docui. Nam & generale per speciale definis: & vicissim speciale generaliore quám par est definitione declaras. De illo peccato sic est in epistola disputatum.
Legitima cujusque comparati definitio convenire debet omnibus in suo genere comparatis, sive declarationi, sive demonstrationi inserviant.
Piscatoriana cujusque comparati definitio non convenit omnibus in suo genere comparatis, sed iis solummodó, quibus syllogistica demō stratio [Page 293] conficitur.
Piscatoriana igitur cujusque comparati definitio non est legitima.
Quomodó de isto peccato satisfacis? non probas herclé propositionem syllogismi. Negas enim tuas cō paratorum definitiones iis comparatis, quae ad declarandum adhibentur, debere convenire. Quid ita?
Definitio (inquis) argumenti á comparatis non debet convenire declaramento per comparata.
At Piscatoriana definitio est definitio argumenti á comparatis.
Itaque Piscatoriana definitio non debet convenire declaramento per comparata.
Non potes quin te propositione decipi fateare, si de re proposita liberé veréque statuere placet. Nam etsi argumenti usus in judicii doctrina pro bipartita ratione judicii distinguitur: tamen argumenti in Logicae inventionis arte explicatio ejusmòdi esse debet, ut si naturam generalem complectatur, generali definitione expositum proponendum sit. Quód si idem Nauta & malos scandat, & per foros cursitet: idcircóne quia se ad disparem usum accommodat, varia definitione distinguendus est? Sevoca eum cogitatione ab istis actionibus, & vide num aequiús sit, sic Nautae definire naturam, ut ad cum & scandentem & cursitantem pertineat communiter definitio: an veró sic, ut facta definitione cursitantem per foros Nautam solummodó interpretere. Tenes quid velim. Secerne cogitatione similiter ab illo duplici usu argumentum: & munus Logicae inventionis á judicii actionibus distingue. Intelliges sic formandam esse in Dialecticae inventionis artificio definitionem argumenti, id est, [Page 294] rei generalis & é judicii praeceptis ad Duplicem usum deinceps referendae, ut argumento congruat generatim, sive quid enuntiato illustret, sive convincat syllogismo. Causa, sive declaret, sive demonstret, eadem definitione comprehenditur: cur idem in comparato non probamus? Sed fuisset profectó humanitatis tuae, definitis quae ad demonstrandum valent, comparatis, non contempsisse reliqua. Quanquam (habeo enim quod assumptioni tuae opponam) utcunque Axiomati judicii comparata é definitionibus tuis exclusa esse disseras: ea tamen cum caeteris in Parium definitione videris conjunxisse. Ramus ait, Argumentum Paris esse, cúm Par explicatur á Pari. Hoc ille de quolibet argumento Paris nulla interposita exceptione pronuntiavit. Tu repudiata Rami de Paris argumento sententiola, adhibita rhetorica correctione affirmas, Potiús argumentum á Pari esse, cúm in antecedente & consequente enthymematis par est ratio veritatis. Si tua oratio sit Rameae sententiae correctio, tantum comprehendet, quantum est Rami monito comprehensum: nisi placeat dicere vel Ramum de quibusdam partibus speciatim locutum esse, vel te in eo Ramum correxisse, quod minús generaliter praecepisset. At in altero singularem tractationis inscitiam Ramo affingeres: in altero adhibitae correctionis infirmitatem proderes. Qui ait Ramum de iis tantúm paribus monuisse, quibus quaestio concluditur: is cum non observatae legis Catholici condemnet necesse est: cúm id exponat in genere, quod declarari in specie oportebat. Qui veró Ramum velut nimis generaliter praecipientem reprehendit: is me doceat, si á levitatis crimine excogitatam correctiūculam tueri [Page 295] vult, aliqua Parium argumenta esse, quae non possunt á Paribus explicari. Quód si itaque Ramus generatim praeceperit, nec tamen tu, cúm Rameae sententiolae correctionem instituis, Ramum in eo reprehenderis & correxeris: verisimile est, sic á te Parium definitionem continuatam esse, eam ut putares in omnia Paria convenire. Haec si veré dicuntur, qui potest verum esse, Piscatorianam definitionem esse solius definitionem syllogistici comparati?
De altero adversus legem Catholici peccato Piscatorem habemus confitentem: immó & agnoscentem se reprehensionis meae beneficio, quám suae cō paratorum definitiones imperfectae essent, deprehē disse. Quid? num etiam singulas (Piscator optime) explevisti pro tuo ingenio ac perfecisti? Sané veró. Nam tibi,
Argumentatio á Pari est, quum in antecedente & consequente enthymematis sive affirmativé sive negativé concepto par est probabilitas, & antecedens verum est.
Argumentatio á Majori est, quum enthymematis antecedens affirmativé conceptum magis probabile est, quám consequens item affirmativé cōceptum, & tamen verum non est.
Argumentatio á Minori est, quum enthymematis antecedens affirmativé conceptum, minus est probabile quám consequens item affirmativé conceptum, & tamen verum est.
Haeccine est tua discplina? Siccine Maersensem juventutem instituis? Primúm nullus in Logicis huic disciplinae locus est, inventio viam inveniendi argumenti, non praeceptionem argumentationis ex invento [Page 296] argumento informandae tradit. Non igitur Tripartita ista argumentatio in area Logicae inventionis seri potest. Quid? quod nequeat etiam in judicii hortulis succrescere? Non feret Argumentationis tam alienum & peregrinum ramusculum enuntiati methodive doctrina. An itaque syllogismorum ager ad plantam istam procreandā & educandam aptus est? Fundit equidem velut é complexu suo cujusvis Argumētationis communem stirpem: & si qui inde efflorescunt surculi aequé laté diffusi, eos tuetur & fovet. Ista veró specialia & tanquam curta sarmenta, quae in cōparatorum gratiam Piscator extulit, non parit aliquando sed aspernatur ac repellit. Nonne lex Catholici vetat in generali disponendae quaestionis doctrina admiscere specialem? Fatebere mecum haud dubié Argumentationis disciplinam esse singulis quaestionibus, quae in controversiam veniunt, & cuilibet argumētorum dianoeticae dispositioni communem: tuae veró Argumentationis praeceptum esse proprium Comparatis, ad Paria nempe, Majora, Minora alligatum. Quapropter si ne (que) in inventionis neque in judicii doctrina quicquam loci sit Comparatorum argumentationibus relictum tuis: quid est cur illas tantopere exosculêre & praedices? Deinde quod est á me contra veteres animadversionum tuarum de formanda á Comparatis argumentatione definitiones suprá disputatum, esse scilicet eas sic instructas, ut regulam disponendae cum argumento quaestionis non interpretentur, sed de comparato argumento, quando enthymemate disponitur, cognoscendo admonitiū culam contineant: idem adversus recentes hasce, quae edita responsione pervulgantur, disputatum esto. Porró In definienda á comparatis argumentatione de [Page 297] antecedentis veritate ac falsitate loqueris: quasi dianoeticae dispositionis intersit, veritasne in antecedēte sit, an falsitas. Rationem necessariae collocationis & consequentiae, non veritatis & falsitatis, in syllogismo spectandum esse constat. Verúm non modó generatim de Piscatorianis syllogismorum definitionibus, sed in specie singillatim videamus. Ais In omni á Pari syllogismo antecedens verum esse. In eo decipi Piscatorem inductione exempli demonstrabo. Nunquid hujus enthymematis antecedens verum est?
Vides á Pari quaestionis demonstrationem esse. At falsum est é virtutum choro excludi fortitudinem. Hîc igitur non est legi De omni obtemperatum. Immo veró, dum parem in antecedente & consequente probabilitatem esse contendis, id Catholicum non est. Quód si ejusmodi syllogismi texantur:
Nonne in harum argumentationum antecedente & consequente par est probabilitas? Attamen nulla hîc á Pari argumentatio est. Sed in illo enthymemate é specie genus; in hoc é genere species concluditur. Ecquid A Majori argumentatio est definita subtiliús? Hîc tibi Enthymematis antecedens affirmativé conceptum non est verum. Quomodo igitur de isto enthymemate satisfacies?
Etiamsi de antecedente affirmatam cogitationem susceperis: de veritate tamen minimé dubitabis. Quid quod inde etiam clarissimé pateat: petitionem principii á te peti, dum In quavis á Majori syllogistica dianoia á negatione probabilioris procedendum esse disseris: cúm expositi enthymematis antecedens affirmetur, non autem negetur. Errasne similiter in disciplina Minorum? Vis in omnium á Minori syllogismorum antecedente inesse veritatem. Etiamne si fictum antecedens agitur?
Vtrius (que) enthymematis pars antecedens est rem fictam falsamque complexa. At ad tuae definitionis legem vera esse debuit. Si quis te idcirco coarguerit, quód In qualibet á Minori demonstratione antecedens minus probabile esse putes quám consequens, potésne aliquid ad defensionem tuam concinnae distinctionis depromere? Assumam ad hanc rem é tuis animadversionibus enthymema.
Nonne magis verisimile est praepotentem Deum, qui es [...] ipsa majestas, ipsa excellentia, ipsa bonitas, homini rem praestantiorem quám vilioré esse largiturum? Quod est Dei majestati infinitae & excellentissimae bonitati convenientius, ad id eum descendere [Page 299] cernimus. At rei praestantioris donatio, quám vilioris concessio magis tantae majestati convenit, tantaeque bonitati: adeó, ut quanto excellentior sit Deus, tantó probabilius sit, eum esse potius in excellentibus muneribus conferendis, quám in vilioribus largiendis versaturum. Quod si ita sit: erit propositi enthymematis antecedens consequente probabilius. Sentisne jam (clarissime Piscator) in definienda á comparatis argumentatione quam inanem operam posueris? Num tibi veterno oppressus esse videor, dum istam tam levem institutionem refello? Sed ecce, definitiones non modó argumentationis á Comparatis, sed etiam argument: meditaris.
|
|
Si de istis definitionibus legem Catholici consulueris, intelliges vitiosum esse rei generalis naturam é speciali interpretari. Logica enim comparatorum quantitas pari & impari probabilitate patet illa quidem latiús. Nequé veró, si probabilitas enuntiati fuerit, non inscité facit, qui Logico argumento eandem attribuit. Quinetiam nonné hae comparatorum recentes definitiones, quibus tu naturam exponis comparationis duntaxat syllogisticae, in caetera comparata cadunt? Attende de Pari exempla ista.
Vt non est verius inesse magnā in virute dignitatem, [Page 300] quám magnam deformitatem in vitio: sic probabilius non est magnum calorem igne, quám elemento contrario magnam frigiditatem contineri. Cúm ergo sententiae cum sententia ae qué probabili absque syllogismi demonstratione esse possit comparatio: qui potest esse Catholica Paris argumenti definitio? Eandem legem in Majoris & Minoris definitione violatam esse conqueror. Quid enim adversus ista exempla oppones?
Hîc sententia probabilior cum re minús probabili: & vicissim sententia minús probabilis cum probabiliori comparatur. Instituta tamen comparatio declaratione, non demonstratione, perficitur: ita ut fatendum tibi sit, Majoris & Minoris argumenti definitionem rebus pluribus, quám rem definitam convenire: Quapropter si haec á me veré disseruntur, non es ampliorem laudem é recentibus comparatorum definitionibus, quám é veteribus consecutus. Ecce veró: etsi quartae reprehensionis beneficio veterum definitionum levitatem te deprehendisse agnoscis: eandem tamen velut infirmam exagitas: quia & proposita duarum definitionum reprehensione, reprehensionem solummodo priorem confirmaverim: & tuam á Pari argumentationem eodem jure non reprehenderim. Equidem studio brevitatis, & rei facilitate propter reprehensionis analogiam adductus, cúm posterioris reprehensionis uberiorem confirmationem, túm etiam tuae á Pari argumentationis [Page 301] specialem ac propriam refutationem omittendam esse censui. Non est quód succenseas: est potius quód habeas gratiam. Quanquam herclé neutrum omittitur: non tamen utrunque expressum dico: sed reprehensionis similitudine comprehensum & inclusum. Exemplum illud de Satrapa quod á me ad tuam Majoris definitionem refutandam inductum est, subtiliter excutis. In eo posita est controversia, Vtrum illius enthymematis antecedens sit minús probabile. Quod si minús probabile fuerit, ut in Epistola docui, & tamen tuo judicio sit argumentatio á Majore, sequetur argumentationem á Majori esse vitiosissimé definitam. ut á te ista diluuntur?
Assentiris mihi de causae veritate. Nam in isto, de quo agitur, enthymemate, nulla unquam fuit antecedentis affirmatio. At Affirmativé (inquis) consideratur, cúm ratio argumenti investigatur. Quasi veró antecedentis consideratio esse posset, cúm nondum esset enthymema. Si partium é quibus concrevit antecedens separatam cogitationem intelligis, declinas á quaestione. Quaeritur enim de antecedente, utrúm enthymemate dispositum affirmetur: Non utrúm partes illae, quae ad constituendum enthymematis antecedens tandem transferuntur, affirmationem habeant Quód si ita de Terentiano exemplo cogitemus; Satrapes potest sufferre sumptum: erit quidem affirmatio: sed non erit Terentiani enthymematis antecedens.
[Page 302]Verumenim veró mittamus definitionum tuarum tam egregia sophismata: illud quaeramus sitne ad artis institutionem commodius singulorum comparaterū naturam in definitionum minutias sic concîdere & discerpere, ut Piscator: an candem generali & illustri definitione comprehēdere, ut P. Ramus. Ramus, dum uniuscujus (que) comparati naturā suo loco & singillatim exponit, una eadem (que) definitione comparata argumenta, quorū duplex est usus, cōplectitur. Primó, quia inanissimae operae fuerit, rei plures definitiones confingere, cúm una ad propositae rei explicationem possit satiffacere. Deinde videri possit in Logicae inventionis doctrina non modó otiosae subtilitatis, sed etiam erroris non ferendi, sic argumenti praeceptum explicare, ut argumenti naturam pro duplici usu duplici definitione distrahas. Argumenti in declarando & demonstrando usus totus est dispositionis & judicii. Inventio, si argumenta invenerit nudéque exhibuerit, munere suo perfuncta est. Iudicii est, quomodo inventis utendum sit, videre: ideoque ad argumentorum usum distinguendum & illustrandum duplex Logica descripta est, enuntiati scilicet & syllogismi: illa ad declarandum, haec ad demonstrandum accommodata. Quód si igitur argumenti usus ad judicii doctrinam pertineat, nec debuit nec potuit, P. Ramus Logicae inventionis argumentum insuper definire, quatenus ad declarandi demonstrandive usum adhibetur. Grammatici nominis duplex est usus: alter convenientiae: alter rectionis. Annon irriseris si quis pro duplici usu duplicem grammatici nominis definitionem in Etymologiae doctrina procuderit? ut non Etymologiam cum Syntaxi: sic nec [Page 303] inventionem cum judicio permiscere convenit. Permiscet veró, qui id in Logica inventione tradit, quod est judicii praeceptis exponendum. Vtrúm veró Argumenti usus sit totus judicii, nemo opinor dubitaverit. Quomodo enim istam dianoiam & qua subtilitate dissipabis?
Si Ramus hunc argumenti usum in inventione exposuisset, coactus fuisset inani iteratione in judicii praeceptis legem Catholici violare: non solúm contra illam legem de Homogeneis peccare inventioni admiscendis heterogeneis. His Ramus argumentis adductus, non duplicem comparati cujus (que) definitionem pro usu bipartito confecit. Quid Ioannes Piscator? Quae illum ratio impulit, ut Duplicem definitione excogitaret? certé duplex argumenti usus. O te non ista satis accuraté expendentem.
Exuscita praestantem illam vim ingenii tui, & reeténe in consimili enthymemate consequentia deducatur attende.
Nonne vides iisdem vestigiis instructa cōclusione judicii tui infirmitatē illustrari? Porro facis perinde acsi dissereres oportere eandērē in diversis institutae doctrinae partib. cōtra legē homogenei & Catholici [Page 304] bis explicari & repeti. Quare si Ramum ad unam solummodo argumenti definitionem statuendam justissimae causae commoverunt: Ioannes Piscator nullo judicio binis definitionibus cujusque comparati naturam distinxit. Vide jam (erudite Piscator) quid á me adversus tuam disciplinam disputetur:
Quae definitio praeceptum judicii continet, ea non est tradenda in inventione.
Piscatoriana cujusque comparati definitio praeceptum judicii continet. Nam sic est instructa, ut declarationem solummodo aut demonstrationem respiciat & interpretetur.
Piscatoriana igitur cujusque comparati definitio non est tradenda in inventione.
Si é finibus inventionis excludendae animadversiones tuae sunt: quam illae vim habent ad Ramea comparatorum praecepta evertenda? Nondum Rameae institutionis vitia diceris correxisse, si correctiones tuae ejusmodi sint, ut in locum substitui non possint correctae disciplinae.
CAP. XVII. De exemplo dissimilium é Virgilio.
ECquid jam in comparatorum doctrina quasi veterno quodam commentitiae nescio cujus é Ramischola profectae disciplinae tibi oppressus esse videor? Vtinam ita tibi foeliciter successisset, ut mihi somnum istum animadversionum tuarum vigiliis eripere potuisses. Quid? quod tibi in Virgiliano dissimilium exemplo dormitare videor? In prima Virgilii Ecloga Tyterus de perversa opinione, quam de urbe Romana susceperat, confitetur. Quaeritur quo argumenti [Page 305] genere confessio Tyteri explicetur. Ramus pastoris confessionem dissimilitudine contineri putat. Nam perinde est ac si hoc modo Virgilianus pastor loqueretur: Fateor jam Mantuam non esse Romae similem: ut nec canibus catuli, nec matribus hoedi, nec magnis parva similia sūt. Piscator reprehēso Ramo aliter verba Poetae explicanda censet, ad hunc nempe modū: Canibus catuli & matribus hoedi similes sunt: at Mantua Romae non est similis. Vtrius explicatio Virgiliani Pastoris sententiam veriús ac luculentiús interpretetur, é subducta analysi judicetur. Quaestio est, utrúm Mantua Romae similis sit. Fatetur se id olim putâsse Tyterus. Hactenus tibi cum Ramo convenit. Nunquid jam Pastor se opinione lapsum esse existimat? Sané veró errorem agnoscit & confitetur. Sed confessionē istā quo argumento comprehendit? Fateor jam (inquit) Mantuam non esse Romae similem. Quibus (obsecro) enuntiatum istud argumentis conficitur? Si comparatione dissimilium, cōfecta res est. Quid enim aliud vult Ramus, quam expositae confessionis enuntiatum constare dissimilibus?
Quae res sunt qualitate dispares, eas dissimilium argumentorum genere includi necesse est.
At in Mantua & Roma qualitatis dissimilitudo notata Tyteri illo enuntiato exprimitur.
Quid ergo causae est, cur Tyteri confessionem illo axiomate comprehensam non putemus dissimilium argumento contineri?
Piscatorne ista probat? probat herclé. Ait enim Quaestionem esse, utrúm Roma sit similis Mantuae: responsionem veró ad quaestionem propositam esse hanc: Roma Mantuae similis non est. Recté profectó mones. Nonne ista ad positam quaestionem responsio est é [Page 306] Dissimilibus constituta? Non refragabere. Atqui herclé Virgiliani pastoris eadem plané est cum ista responsione confessio. Sed enim de confessionis adhibita illustratione disputas, teque in hoc vehementer exerces, ut quaestionis illustrationem probes esse á similibus. Quorsum istud? remittet tibi istam diligentiam Petrus Ramus. Quaeritur enim quibus argumentis constet enuntiatum illud, quo confessionem suam Pastor ille complexus est: non quaeritur de confessionis illustratione, quo argumenti genere disputetur. Veruntamen quoniam & hîc Rami judicium tantopere desideras, non erit alienum, si in tuae analyseos elegantiam inquisivero, & quantum Ramo judicii gravitate praestes expendero. Age igitur: quid illud est quod illustratur? Tyterus (inquis) confessionem sui erroris illustrare vult, id est, hanc sententiam: Roma Mantuae similis est. Quo tandem pacto (clarissime Piscator) potes esse in analysi accuratus, cúm in definienda quaestione, quae illustranda est, per sané multúm aberres? Vult erroris sui confessionem illustrare Tyterus. Concedo. sed illo é similibus enuntiato confessionem inclusam esse nego. Confitetur enim, non illud, Romam Mantuae esse similem, sed hoc, Romam Mantuae esse dissimilem. Illo enuntiato error Tyteri: hoc autem, confessio erroris continetur. Si illud é similibus constitutum axioma illustratur, equidem Tyteri errorem illustrari consequetur. At vel tuo judicio, non error Tyteri, sed erroris confessio ad illustrandum proponitur. Ne (que) veró illud de sentētiarum cohaerentia argumentum ullam vim habet. Intueamur enim in adhibitae Dianoiae sapientiam: ea est isto informata modo.
Quae sententia cohaeret cum axiomate consequente per conjunctionem, Sic, ea á consequente axiomate illustratur.
At haec sententia, Roma est similis Mantuae, cohaeret cum axiomate consequente per conjunctionem, Sic.
Ita (que) haec sententia, Roma est Mantuae similis, illustratur á consequente axiomate.
Refer de Assumptione ad P. Ramum: ille docebit, te in eo Similium enuntiato errare vehementer: esse enim ad speciem duntaxat Simile, sed re ipsa dissimile. Perinde enim est, ac si Pastor ille diceret: Se prudentiorem aliquo rerum usu factum, putare jam Romam Mantuae non esse similem. Quid enim illa verba sonant? Putavi stulté urbem, quam dicunt Romam, esse huic nostrae similem. Qui se stulté opinatum esse dicit, cúm Romam Mantuae similem esse judicabat: annon is aperté fatetur Romam esse Mantuae dissimilem? Erroris confessio, etiam te authore, prioribus illis versiculis comprehenditur. At erroris confessio haec est, Roma Mantuae non est similis: Itaque contracta non Similium, sed dissimilium comparatio á pastore Tytero primis versibus explicatur. Id si ita est, non é similibus, sed dissimilibus constituta sententia cum axiomate consequente adhibitae conjunctionis vinculo connectetur. Porro dum contractam similitudinem á Pastore illustrari contendis, ipse á te dissentis. Nam in animadversionibus sic Poetae verba explicanda censes, facilé ut appareat id esse, quod á Tytero tractatur, concretum é dissimilibus axioma. Quod si igitur veram animadversiones tuae analysin complectuntur, vitiosa analysi emissam responsionem infecisti. Sin veró non cadit in [Page 308] responsionem tuam labes ista, non potes ab ea animadversionem vindicare. Verumenimvero illustrationis quam affers analysin? illustrationis Controversia tota in eo posita est, utrúm nempe Virgilianus Pastor in illa de Catulis & hoedis oratione naturae similitudinem declaret. Tu Pastoris errori ejusmodi sententiam affingis.
Comparationis protasin sic exponendam esse, argumento confirmas.
Si pastor novit naturam pecudum, pastor catulos cum canibus, & hoedos cum matribus simili naturae qualitate comparavit.
At Pastor novit naturam pecudum.
Pastor ita (que) catulos cum canibus & hoedos cum matribus simili naturae qualitate comparavit.
Physica illa Pastoris cognitio, utcunque dubia & suspecta videatur, mittatur tamen. Quid? num legitimam propositionis consequentiam esse statuis? Quasi veró non possit Tyterus naturam pecudum tenere, & tamen in ea comparanda minimé versari. Non sic pendet é naturae cognitione ejusdem comparatio, ut si naturam procreantis causae percallueris, non possis eandem cum rebus aliis non conferre. Quid es iisdem vestigiis conclusae argumentationi responsurus?
Pastor novit quantitatem pecudum.
Ita (que) Pastor Catulos cum canibus, & hoedos cum matribus quantitate, non qualitate comparavit:
[Page 309]Quód si istam tibi ratiocinationem probari neges: nega consimiliter instructae á te propositionis consequentiam. Quomodó igitur est instituta comparatio? quid volunt illa verba? Sic canibus catulos similes, &c. Iudicari id é comparationis redditione potest. Cujus ergo rei qualitate Romam cum Mantua Tyterus comparavit? naturaene, an magnitudinis qualitate? certé magnitudinis. Nam oculorum testimonio edoctus de Romanae urbis magnitudine confitetur istis versibus.
Quód si in redditione Tyterus Romam cum Mā tua magnitudinis qualitate confert: credibile est in propositione etiam Catulos & hoedos cum matribus magnitudinis qualitate conferri. ut enim nec canibus Catuli, nec matribus hoedi similes magnitudine sunt: sic nec Roma Mantuae. At (inquies) Pastor affirmat Catulos similes esse canibus. Immó veró non illa affirmatione naturae similitudinem in sobole notat: sed judicii sui errotem in urbis Romanae comparatione significat: quasi diceret: quae est inter canes & Catulos magnitudinis comparatio, eandem jam inter Mantuam & Romam animadverti. At canibus Catuli dissimiles sunt. Sic etiam Roma Mantuae dissimilis est.
CAP. XVIII. De generis subalterni & subalternae speciei divisione.
DE necessitate partitionis, qua subalterni generis & subalternae speciei naturam distinguendam censuisti, [Page 310] dixi me tibi nullo modo assentiri potuisse. Tu de utriusque partitionis utilitate respondes. In quo á posita thesi discessisti. Non enim quaeritur, sitne ad rem aliquam utilis distributio, sed utrúm eam secum necessitatem afferat, ut in dialecticis explicanda sit: Veruntamen, si placet, Piscatorem de novae partitionis utilitate disserentem audiamus. Quám tu igitur prioris divisionis utilitatem statuis? utilitatem (inquis) non contemnendam divisionis prioris videre mihi videor, ad constituendum scilicet ordinem methodicum rerum in disciplinis explicandarum. Si de ista tibi utilitate concederem, minimé tamen sequeretur partitionem istam in Logica inventione utiliter explicari. Logici de inventione praecepti finis est argumenti inventio: methodicam rerum explicandarum dispositionem non intuetur. Ac proinde utcunque methodicae collocationis utilitatem praedices, cúm Logicae inventionis finem non attingat: non erit ea tanti ponderis, tua ut distributio co nomine in Dialecticis retinenda sit. Sed quo argumento istam ordinis constituendi utilitatem suades? habes equidem hoc modo expressam demonstrationem.
Fateor haec á te ita esse contexta callidé, ita subtiliter conclusa, ut possint ab homine non nimis diligente facillimé praeteriri. Si quis veró aliquid ad ista attentae & eruditae cogitationis attulerit, tuum & in propositione & Assumptione [Page 311] errorem deprehendet. Si eam propositione sententiam complecteris, ut putes methodum non semper á genere generalissimo, per intermedium ad infimum, sed duntaxat aliquando progredi: é particulari propositione in secundo syllogismi explicati genere asyllogistiam peperisti. Sin veró non aliquem, sed omnem methodi progressum á genere generalissimo institui deducique putas: ipse te falsitatis crimine obstrinxisti. Quomodo obsecro est in descriptione Logici artificii deducta methodus? ab explicatione argumenti ad enuntiatum, ab enuntiato ad syllogismum, á syllogismo ad methodum progreditur. Atqui veró argumentum non est enuntiati, syllogismi, methodi genus. Logicae igitur artis methodica dispositio non est á genere generalissimo inchoata, continuata intermedio, infimo definita. Neque tamen, dum ista disputo, á generalibus ad specialia methodum semper conformandam esse inficior. Aliud est generale: aliud Logici generis argumentum. Generale generis argumē to latiús patet. Id enim omne complectitur, quicquid re alia prius naturâ existit. Ad hunc modum argumentum erit enunciato generalius: quia est enunciato naturâ prius. Non tamen argumentum erit enunciati genus. Sic literam syllaba, syllabam voce generaliorem esse dicimus: attamen nefas est, vel literam syllabae, vel syllabam vocis genus constituere. Quód si igitur aliqua fuerit methodi dispositio, quae non fluit é genere generalissimo per genera intermedia ad extrema: in falsissimae propositionis elenchum incidisti. Quid Assumptio? estne propositione accuratior? equidem si quae potest esse in sophismate accuratio, propositionem plané vicit. Sic est enim á Piscatore adornata, ut cúm falsissima sit, ad speciem tamen [Page 312] pulcherrima, & ab omni fuco alienissima videatur. Piscatoriana subalterni generis divisio, nonne de genere generalissimo, intermedio, specialissimo monet? quis negat? Atqui veró dum istud assumis, non id assumis quod est propositione comprehensum. Propositio loquitur de generis generalissimi dispositione per intermedium deducta ad infimum. Etenim ab horū generum dispositione tibi ordo methodicus progreditur. At assumptio de generalissimi, intermedii, infimi dispositione non agit, sed dispositionis cogitatione remota simpliciter de tribus generibus meminit. Et quidem recté quarti in syllogismo argumenti elenchum creavisti. Non enim tua subalterni generis partitio illud monet, genus generalissimum esse primo loco disponendum, intermedium secundo, tertio infimum collocandum. Quamobrem nisi partitionem subalterni generis meliore deinceps argumento tueare, nunquam mihi de partitionis utilitate persuadebis. Sed in demonstranda fortasse posterioris divisionis utilitate aliquid praestas exquisitius. Quid igitur affers, ut subalterna species utiliter partita videatur?
Quod (inquis) ad definitiones generum infimorum accuraté constituendas conducit, id utiliter in Dialecticis traditur.
At Piscatoriana subalternae speciei divisio ad definitiones generum infimorum accuraté constituendas conducit.
Piscatoriana igitur subalternae speciei divisio utiliter in Dialecticis traditur.
Non sum assumptionem syllogismi approbaturus, nisi confirmatam á te illustriori aliquo argumento ac disceptatam. Quam ergo confirmationem habet? [Page 313] certé ejusmodi.
Cujus subsidio proximum infimi generis genus cum specifica differentia invenitur, id ad constituendas generum infimorum accuratas definitiones conducit.
At subalternae speciei divisione proximum infimi generis genus cum specifica differentia invenitur.
Itaque subalternae speciei divisio ad definitiones generum infimorum accuraté constituendas conducit.
Quis te in assumptione sic differentem probabit? certé definitione proximi generis quodnam sit proximum genus, & quomodó inveniendum sit, intelligo: ut etiam specificae differentiae definitione admonitus, specificam differentiam excogito & teneo. Rei cujusque integra natura definitione exponitur & cognoscitur. Iam veró eadem ratione exquirimus rem ac invenimus, qua illius naturam compertam habemus & cognitam. At subalternae speciei divisione quid genus aut quid propria forma sit non intelligimus: ac proinde expositi praecepti ductu genera propriasque formas non invenimus.
Sed promissae inventionis viam quam prudenter explices videamus.
Ita me musae illae Dialecticae ament, ut ego istam de generis & formae inventione praeceptiunculam ejiciendam é Logicorum scholis & explodendam judico. Quid enim non ad torquenda potiús adolescentum ingenia labore inanissimo, quám ad eadem erudienda continet? ut genus infimo proximum inveniri [Page 314] possit, vis nos á genere infimo ad summum per intermedia genera gradatim ascendere. Obsecro te, Piscator alioqui vigilantissime, qui sic ascendit, nonne anté in generis insimi genus proximum incurrit, quám aspirat ad summum? si incurrit: cur ad supervacaneam altioris ascensionis molestiam cohortaris? At fortasse, etiamsi in genus proximum inciderimus, illud tamen velut hominem ignotum praeteriri contendes. Bene est. si genus proximum noverimus: supersedendum ab ascensionis labore: Si plané ignoramus: nihil tua nos praeceptio adjuvabit. Iubes á genere insimo per genera intermedia progredi. Si quae sint illa genera intermedia nescimus, non faciliús ad summum genus per ea veniemus, quám ascendemus per aliena. Tota enim res est, cúm prioris institutae ascensionis gradus ignoramus, posita in casu & temeritate fortunae. Prima igitur praecepti tui pars frivolae cujusdam subtilitatis est. Quid secunda? Invento (inquis) summo genere, dividendo rursus descendendum est. Primúm, quomodo de generis generalissimi inventione constabit? an factae ascensionis vi natura summi generis nota mihi & explorata efficitur? Intelligam fortasse ex interrupta tandem ascensione ad aliquod summum pervenisse me: sed utrúm summum illud sit hujus generis infimi, quod definire volumus, generalissimum genus, id me ascensio ista non docebit, sed generis generalissimi notata definitio. Si quis aedificium conscenderit, is cúm sese altiús efferre non possit, inde conjiciet se aedificii fastigium attigisse: sitne veró Cumani an Tusculani fastigium, non id ascensione cognoscit, sed ex animadversa utriusque fastigii differentia intelligit. Non igitur ascendendi [Page 315] ad summum genus labor ille Logico discipulo summi generis notitiam tradit. Verúm perge: inventum summum genus est. Quid tum aggredi oportet? Tribuendum certé in partes genus generalissimum. Id enim proximum est. Praeclaré mones. Peracta res est. Sed de partibus é summo genere distinctis quid fiet? An pars utraque similiter dividenda? Negabis credo. Vtra igitur? Ea profectó, quae infimi generis, de quo quaeritur, subalternum genus est. Atqui veró unde intelligam hanc potiús, quám illam partem, obtinere rationem ad istud infimum genus generis subalterni? Sola instructae divisionis cogitatio ad istam subalterni generis cognitionem non valet. Quid ergo? Equidem explicata generis subalterni & intellecta natura de ista cognitione satiffaciet. Verúm quousque producenda distributio? Dum hercle infimi generis proximum genus cum propria forma occurrat. Scité profectó. Sed quomodo utra pars sit infimi generis genus proximum cognoscetur & dijudicabitur? Rei cognoscendae expeditissima ratio é definitione est. Si quid sit virtus tenere velim, non ullas distributiones, sed virtutis definitionem consulerem. Pari ratione non ulla quātumvis accurata partitio, quodnam sit rei definitae genus ostendit, sed generis definitione ista controversia dirimitur ac disceptatur: adeo ut etiamsi in partitionibus conformandis & pertrahendis vehementer elabores, ne hilum tamen proficias, nisi ad rem cognoscendam definitionis lumen & praeceptum attuleris. Vbi veró interea Propria forma est? Si genus & generalissimum & subalternum in solas species, nulla facta mentione formarum, partiamur: quomodo é productis partitionibus in Formam infimi generis [Page 316] incidemus? Cúm nulla in toto divisionis cursu occurrat. Hîc itaque á tua praeceptione deserimur. Sed finge genus per adjunctas differentias in species esse distributum. Ecquid me in eo distributionis propria facultas erudit, ut quae sit forma generis definiendi calleam? Non hoc vi distributionis, sed formae praecepto cognoscitur. Quid loquar, quám sit ista Definitionis inveniendae via laboriosa, longa, cursu & recursu circunducta? Miror posse Piscatorem, hominem libero & erudito judicio istis ascensionū ac descensionum ad rem definiendam ineptiis, tantopere delectari. Ejusdem farinae est illa, quam praedicas, Ad definitionem exquirendam praedicamentorum consideratio. Multas res esse non ignoras, quae Aristotelico praedicamentorū gurgustio non concluduntur. Quo modo istis á Ioanne Piscatore prospicitur? Deinde non pauca Praedicamenta sunt, quae nullam á summo genere per intermedia ductam ad specialissima descriptionem habent. Ecquid horum Praedicamentorum contemplatio ad rei naturam é definitione explicandum conferre potest? Porro cúm de Rami Logica agatur, in qua elegantias Aristotelicae de praedicamentis disciplinae minimé expositas esse vides: cur tanquam Ramus brevissimam rei definiendae & apertissimam rationem non comprehenderit, nos á Rami Dialectica ad organum Aristotelis, ab eleganti & succincta praeceptione ad agreste & prolixum sophisma, á Logicae inventionis praeclarissimis institutis ad sordidissima praedicamenta dimittis? Mitte ista (ornatissimé Piscator) Praedicamenta: mitte conquisitas ad texendam definitionem ambages: praesertim cum eo, quo intendis, istis ascensionum & descensionum [Page 317] velut Maeandris ac flexibus pervenire non possis.
CAP. XIX. De Ovidiana animalium divisione.
QVid sis subalterni generis subalternae (que) speciei divisione assecutus, viderint Logicae disciplinae magistri. Sequitur Ovidiana animalium distributio. Hanc tu é subjectis sumptam esse dicis. Ego ad Ramum tuendum, genus in species tribui:tum unamquamque speciem subjecto loco declaratam esse disserui. Quid Piscator? Etiam adhuc E subjectis partitionem esse coniendit: & tamen esse porró generis in species divisionem. Sic enim ad se defendendum disserit:
Vtinam tantúm valeres ingenio, ut posses te veram propositione sententiam comprehendisse, certissimis rationibus confirmare. Faceres Logicis alumnis gratissimum, dum res illas, quae dissimili hactenus praecepto explicatae sunt, cōfundendo & velut in unum temperando, laborem perdiscendi minueres. Sed non est ingenii, non facultatis tuae. Vides speciei & subjecti naturam valde discrepantem esse. Vides generis & adjuncti disparem rationem existere. Possuntne igitur, quae alia ab aliis naturae vi tantopere sejuncta sunt, ea sic conjungi ac permisceri, ut subjectum possit in speciem, & adjunctum in genus commutari. Sed dices te id minimé intelligere, [Page 318] subjectum speciei, aut adjunctum generis naturam induere: sed Divisionem é subjectis esse generis in species per subjecta distributionem: ut ex illa Ovidiana animalium divisione liquet, quam hac forma nobis in animadversionibus exhibes. Animalia, alia sunt in coelo, ut stellae; alia in aere, ut aves: alia in aqua, ut Pisces: alia in terra, ut homines & bestiae. Atqui veró dum id respondes, Omnem é subjectis divisionem esse generis tributionem in species per subjecta: Rem prorsus falsam inducis. Falsitatem qua ratione demonstrem attende. In una eademque distributione, non duplex, sed unica duntaxat totius ad partes continetur affectio. Aut igitur subjecta ista, Coelum, Aer, Aqua, Terra sunt totius distributi partes: aut animalium species illae, Stellae, Aves, Pisces, Bestiae & Homines. Nam duplex partium relatio ad totum constare non potest, nisi duplex totius distributio extiterit. Id si ta fuerit: sumpta é subjectis divisio esse non potest generis in species distributio. Deinde quód in sumpta é subjectis divisione pro exemplo adhibetur ad comprehensam in distributione particularem sententiam illustrandam & exponendam: id positae distributionis pars esse nequit. At species illa, quae parti é toto adjuncto distinctae aliquando nominatim subjicitur: quid tandem aliud est, quám illustre exemplum, quo particularis sententiae expositio conficitur? Vt si hoc modó totum aliquod partiamur: Animalia quaedam in aëre sunt, ut aves: quaedam in aqua, ut pisces: quaedam in terra, ut bestiae & homines. Nonne quaelibet pars est speciali exemplo demonstrata & exposita? Perinde certé est, tanquam res esset hisce plenioribus expressa syllogismis: [Page 319]
Ecquid jam ex istis & errorē tuum & erroris fontem perspicis? Id tu pro distributionis parte numeras, quod ad partis expositionem syllogisticam pro speciali exemplo adhibetur. Quamobrem noli deinceps adversus Ramum gloriari, Nunquam adjūctum in subjecta, sed in species per subjesta dividi: nunquam subjectum in adjuncta, sed in species per adjuncta distribui: sic enim tricescima respōsione loqueris. Loqueris veró non minús abs (que) ratione & inscité, dū ais, divisionē generis in species esse posse, Sive species é subjectis, sive ex adjunctis, sive ex causis, sive ex effectis sumptae atque constitutae sint. Quasi veró in generis distributione species sunt aut é subjectis concretae, aut ex Adjunctis conflatae, aut ex causis efformatae. Cúm genere solae causae contineantur ac notentúr: fieri non potest, si analogiam & relatae affectionis vim tueri volumus, quin solū effectū, nō causa, non subjectū, non adjunctū, speciei argumēto significetur ac referatur. Sed enim negas Poetae propositū fuisse, animal primúm in species dividere, deinde species illas subjectis locis illustrare. [Page 320] Itane veró? Quid ergo illis versibus Poeta meditatur? Nisi Ovidiana divisio sic explicetur, nulla erit á Poeta generis in species formata distributio: sed adjuncti in partes subjectas distinctio, & partium subjectarum é specialibus exemplis illustratio. Atqui veró vel Piscator ipse de generis in species distributione confitetur.
CAP. XX. An sit artis Logicae, praecipere de vocis ambiguae in suas significationes distinctione.
Cúm te de vocis ambiguae in suas significationes distinctione in Dialecticis praecipientem animadverterem: statim de praeceptionis heterogeneia admonui, tali nempe syllogismo:
Istam tu conclusionem quasi dispositionis genere vitiosam, é quatuor nimirum terminis constitutam rejicis. Est enim (inquis) medium duplex. Equidem nisi id tibi, quod satis apté dicitur, ad reprehendendum arripere decretum esset: nihil adversus syllogismum hunc afferre potuisses. Propositio terminum quartum tibi videtur complecti. Quasi veró quem propositione terminum expressi, non cundem assumptione repetiverim. Cúm dico artis Dialecticae non esse, ambiguam vocem distinguere, id dico, artis Dialecticae non esse, de ambiguae vocis distinctione praecipere. Neque est hoc novum loquendi genus, [Page 321] sed Ciceronianum, id est, elegans & usitatum. Quid? illud in partitionibus Oratoriis quale est? Dialectica (inquit) quibus positis quid sequatur distinguit & judicat. Id est, de distinguendo & judicando praecipit. Simile illud est: dum in Bruto suo de C. Sicinio Orator ait, Eum, probatum esse ex hac inopi ad ornandum, sed ad inveniendum expedita Hermagorae disciplina, id est, ad tradenda de ornando & inveniendo praecepta. Hinc & illa non dissimilis loquendi forma in secundo Oratorio: Dimittamus (inquit Antonius) totam istam artem, quae in excogitandis argumentis muta nimium est, in judicandis nimium loquax. Id est, in explicanda praeceptione argumenti cogitādi & judicandi. Quid ergo causae est, cur mihi quarti termini elenchum tam comfidenter objicias? Ad propositionis meae refutationem illa referri possunt, quibus probare vis praeceptum de verbis ambiguis distinguēdis ad artem Dialecticae pertinere.
Quî potes Logicae doctrinae discipulis de assumptione persuadere? Cúm vocis in suas significationes distinctio viam nec inveniendi nec judicandi argumenti contineat? Quám igitur assumptionis confirmationem affers?
Primúm, quid potest esse syllogismi propositione vitiosius? Nam coelum, elementa, respub. Dialecticae subjecto continentur: tamen de coeli, elementorum, reip. in suas significationes distinctione nō est Logici artificii praecipere. Deinde captiosa assumptione ludis. Non enim Voces, si earum multiplicem significationem spectes, aut grammatica numerorum, casuum, generum, personarum, temporum adjuncta consideres, sunt Dialecticae subjecto comprehensae: sed quatenus argui ex illis aliquid explicarique potest. Sed assumptionis veritatem prosyllogismo disceptas:
Attulisti in prosyllogismo sophisma consequentiae. De tecto bene disseritur: ideone Logicae doctrinae artifex de significatione tecti distinguenda praecipiet? Immo cúm á communi loquēdi consuetudine & rhetorica synecdoche didicerit, quid vocabulo tecti significetur, tum demum de tecto bene disseret. Quid jam prolepsi tuae fiet? Nunquam ego Vocum in suas significationes distinctionem ad aliquod Rameae distributionis genus revocari posse dicam. Libero te illo metu.
Atque ita sit syllogismi mei defensa propositio. Quomodo assumptionem refellis? Dico Piscatorem de Ambigua voce distinguenda praecipere. Negas ejusmodi á te praeceptionem institui. Quód si hercle rem exposita distributione tractare & exemplis illustrare, sit praeceptum tradere: quis á Piscatore de [Page 323] Voce ambigua praecipi negabit? Etenim rem in partes tribuis: idque adhibita dichotomia: tum distributionis posteriorem partem exempli inductione declaras: de priore etiam tractaturus, nisi id P. Ramus jam praestitisset. Ais deinde De nominis ambigui distinctione utiliter praecipi in Dialecticis: & ais, pertinere hoc ad bene disserendum. Si ad bene disserendum praeceptio de Voce ambigua utiliter pertineat: pertinuit certé ad susceptae animadversionis cōstantiam de ea praecepisse: adeo ut aut inconstans & non satis diligens animadversor habeare, si non praeceperis: aut non multae fidei, si preaceperis.
CAP. XXI. De testimonii distributione.
QVicquid in Testimonii distributionem novae subtilitatis contulisti, id propter inductam confusionem abjudicandum esse disserui. Nam rei divisae singula fere membra sub singulis comprehendere vitiosum certé est, cúm non á generalibus ad specialia in divisione descenditur, sed rei propositae heterogeneas & aequé laté patentes affectiones adhibita partitione separatim exponimus. Quam tu objectae confusionis refutationem expromsisti? Negas harum divisionum alias sub aliis comprehendi: idque similis distributionis exemplo illustras: teue pari facto P. Rami tueris. Deinde urges ut doceam tua distributione Logicae disciplinae leges violari. Quód ad Similis distributionis exemplum attinet, sic habeto; eo istam cōprehensionem & crimen objectae confusionis non refelli. Nam é triplici distributione, quam affers, secūda sub tertia, & utraque sub prima continetur. At quamodo [Page 324] (inquis) comprehendentur aliae sub aliis, cúm sint é diversis rerum generibus desumptae? Res heterogeneae heterogeneas non poss [...]nt mutuó comprehendere. Video quám scité & subtiliter ratiocinêre.
Non possum quod propositione complexus es, de eo tibi assentiri. Videris enim omnem comprehensionem Logico generi, quod est totum cujus essentia communiter ad partes diffunditur, alligare. Ego veró cam non eisdem finibus circumscribo, sed pro totius natura comprehensionis rationem definio. Totum est quod partes comprehendit. Quám igitur laté patet natura totius: tam laté patebit comprehensio. Toto non genus tantúm, sed integrum, subjectum, adjunctum continentur. Possunt igitur partes dissidentibus generibus subjectae aliquo toto cō prehendi id quód é distributionibus allatis liquet. Homo (inquis) est creatus aut generatus: idem est philosophus aut opifex: nec non bonus aut malus. Negabisne harum distributionum partes alias sub aliis contineri? Quód si ita distributionem instruxero: Homo bonus est philosophus vel opifex: itemque malus est, philosophus vel opifex: annon apparet illico partes diversorum generum sic esse comparatas, sese ut possint mutuó comprehendere? Quare in allato Similis distributionis exemplo nullam vim probationis inesse vides. Nam quod Te pari facto P. Rami tueris: id ad Piscatorem crimine liberandum valere non debet. Primó non concesserim, idem te in tuis divisionibus ac Ramum [Page 325] in efficientis distinctione praestitisse. Ille efficientem pro dispari rei efficiendae modo distinxit: tu vis testimoniorum diversa genera distributione quadam exponere. Ille á generalibus ad specialia in partienda efficiente descendens non est mirum si speciales efficiendi modos sub generali comprehendat. Deinde Praestiteris idem quod Ramus. Quid tum? Quaero Ramus recténe fecerit an secus. Si recté: Piscatorem certé laudo, quód Ramum recté disserentem imitatus sit. Si Vitiosé: non est hoc quidem censoris & animadversoris quod vitiosum est id animadvertere nolle & corrigere. Atqui illa efficientis distinctio, etsi sanum usum habet, non est tamen pro Logicis legibus satis accurata. Mitto primi modi distinctionem. Quid illa [...] Efficiens sola efficit aut cum aliis. Hîc non rei efficiēdae dispar ratio, sed levissimum efficientis adjunctum notatur: unde non doceor, quomodo efficientes in rei efficiendae modo differant, sed quid eisdem, cúm rem efficiunt, adjungatur. Efficiens est, á quares efficitur. At nihil ab efficiente, quatenus sola est, aut socia, efficitur. Idem de tertia distinctione disputo. Adjungitur efficienti, ut per se, aut per accidens efficiat, id est, interna vel externa facultate. Quid? quód adjuncta possint eisdem modis distingui? Adjuncta sola sunt, aut cum aliis: suntque internae vel externae facultates. Vbi igitur lex Catholici? Quinetiam illud Consilii membrum non in Dialecticis explicandum est, sed ad Ethica demittendum. Neque hoc cúm dico, aliud dico quám Ramus. Etenim Efficientis distinctiones minús illae quidem Ramo probabantur: sed ad usum retinebantur, dum accuratius aliquid occurreret.
[Page 326]Verumenimvero superest ut Logicae doctrinae leges tuis distributionibus violari doceam. Tu, quasi tibi fictum crimen intendissem, hujusmodi defensioone uteris.
Quando es mihi pro tuo singulari acumine Assumptionem probaturus? Non violavi (inquis) leges dividendi. Esto. non leges artificiosae materiae. Immo veró (Piscator) violata est Lex De omni: violata Lex Catholici. Istam, si placet, demonstrationem aggrediamur. Dum ais, Testimonium omne contineri verbis aut factis, id De omni non est. Aliquod enim Testimonium utrisque continetur: id quod á te ipso prudenter animadversum esse video. Deinde cúm solis verbis factisve contineri, in omne Testimonium non cadat, an divisio Catholica videtur? Testimonii voce generatim complectimur & id, quod solis aut verbis aut factis continetur, & id quod utris (que) conjunctim testamur. Quomodo igitur De inaequali rerum specialium conjūctione cū generali excusabere? Quid? dum Testimonii divini & humani mirificam tautologiam efficis, num legi Catholici obtemperas? num perspicuitati disciplinae cō sulis? Testimonium veré divinum in verbis pronuntiatis & scriptis, in factis, in promissionis testimonio persequeris. Etenim Dei collocutio cum hominibus, quam ad verba pronuntiata retulisti: sacrae literae, quas verbo [Page 327] scripto comprehendisti: poenae divinae, quas factorum testimoniis subjecisti: Evangelia & sacramenta, quae in promissionum classe posuisti: Apostolorum de Christi dictis, factis, afflictionibus testimonia, quae memoriae confessione inclusisti: haec (inquam) omnia sunt in divinis numerāda testimoniis. Cur Divini Testimonii partes á suo toto separâsti & distraxisti? Cur non easdem in sua potiús & propria familia distinxisti, quám minutatim concisas variis locis dispersisti? Generalia generaliter & semel: specialia specialiter & semeltradenda sunt. Quod de Testimonio Divino loquor, idem de Humano intelligi volo. Humani testimonii species, quae hîc é suo genere distingui debuerunt, sunt aliis divisionibus expositae: tanquam cujus familiae essent, plané nesciretur. Humanas leges in tribum & scripti verbi & confessionis: placita Philosophorum ad eandem tribum: proverbia & dicta sapientum in classem confessionum: pignus & porrectionem manus in gregem factorum: testimonia de rebus sensu perceptis ad confessionem memoriae transtulisti. Verbi pronuntiati, promissionis, jurisjurandi neutiquam meministi: tanquam istis humanum testimonium nunquam contineretur. Debebas Humani testimonii locum pro tuo ingenio luculenter illustrâsse: at eundem tam jejuné exiliterque tractas, tanquam nihil praeter fatui & ebriosi testimonia ad expoliendum hunc locum & ornandam varietatem Humani testimonii excogitari potuisset. Nunquid praeterea illa distributio est De omni? Qua dicitur, Omne testimonium esse promissionem, aut confessionem. Vtri divisionis membro poenae divinae subjiciuntur? At dices Deum illis de sua erga impios voluntate [Page 328] testatum esse. Agnosco Promissionis definitionem. Sed obsecro te, an testari de nostra voluntate non possumus, nisi aliquid promiserimus? Equidem latissimum promissioni campum concessisti. Qui pollicetur quippiam: testatur ille quidem de voluntate. Sed qui testimonio significationem voluntatis includit, non is statim aliquid dicetur polliceri. Si argumento vel eruditorum authoritate secùs esse conviceris, fatebor me tibi de istis Testimoniorum distributionibus nullo jure restitisse. Si id minús poteris, debes herclé, cúm non omne Testimonium sit promissio aut confessio, cumque generale cum speciali copuletur, de violatione Legis de omni & Catholici confiteri. De admisso in methodū peccato non contendis: sed errorem admonitus á me, perlibenter agnoscis & corrigis.
Vides jam (Piscator doctissime) docuisse illud me, Logicae disciplinae leges á te in Testimonii varia distributione violatas esse, id est, per Synecdochen generis De omni, Catholici, & legem methodi. Veruntamen allatae á te divisiones tanquam per omnia legitimae, Rameae vel potiús Ciceronianae divisioni tanquam in legem Catholici peccanti, praeferendae tibi videntur. Tuae tam multiplicis distributionis sapientiam excussimus, sic opinor, ut non sis tuam distributionem Rameae deinceps praelaturus. Peccat (inquis) Ramea divisio in legem Catholici. Potesne admissi peccati demonstrationem aliquam conficere? Certé. Nam
Nequa vis Assumptionem syllogismi tui possit evertere, adhibito prosyllogismo caves eidem ac diligenter prospicis.
At quomodo Rameae divisionis membra in Causas & effecta conveniunt? Causa (inquis) efficiens est divina vel humana. Essectum it [...]m est divinum vel humanum. Divinum, ut creatio mundi. Humanum, ut aedificia & vestes. Nae tu Rameae distributionis sententiam non satis acuté aut accommodaté interpretaris. Id illi Divinum testimonium est, quod á Deo testante: Humanum quod ab homine testante proficiscitur. Iam veró á testante vel Deo vel homine profecta sententia, quî potest in Causam aut effectum cadere? Causa efficiens dicitur divina, non quia causa efficiens est Deus testans de re aliqua: sed quia vel Deus est, vel aliquid divini continet. Aliud est esse Deum: aliud esse Deum testantem de re aliqua. Deinde Effectum nominatur divinum, non quia á Deo testante, sed quia á Deo creante & efficiente producitur. Nunquam igitur islo argumento Rameam testimonii distributionem sophismate irretitam esse concludes.
CAP. XXII. De vi probationis in testimonio.
AGe veró: de testimonii distributione confecta res est. Quid de Logicae inventionis controversia [Page 330] restat? Restat ut de vi probationis, qualem in testimonio statuamus esse, disputemus. Concessi in Epistola, & jam etiam perlibenter concedo & profiteor, tantam esse in divino testimonio probationis vim, ut nulla major esse possit. Sed tantarum virium causam exposui, nempe infinitam Dei potentiam, infinitam cognitionem, sapientiam, bonitatem. Beneficio istorum artificialium effici docco, ut divinum testimonium maximum in rei confirmatione pondus complectatur. Sic igitur á me differitur:
Quid istis respondet Piscator? videtur omissae propositionis consequentiam negare: eamque contrariae consequentiae approbatione refellere. Haec enim est dianoia tua.
Recessisti in ista conclusione á posita controversia. Quaeritur enim, non utrúm Divinum testimonium habeat maximam probationis vim, sed utrúm per se, & absque illis artificialibus nudé consideratum, maximam probationis vim afferat. Deinde, ut tibi alienae conclusionis elenchum remittamus: quid est, cur te propositione nō errâsse arbitremur? Non [Page 331] enim cujus rei vera ratio afferri potest, curita sit, idcirco illares é natura sua, & per se, absque vi alterius considerata, eo modo affecta est. Angeli & Sanctorum animae florebunt semper divinae gratiae beneficio, & immortalitatem consequentur. At si vel illos, vel has absque divina gratia consideres, de caduca fragilíque natura fateare necesse est. Aliud igitur est, esse vi propriae naturae: aliud, beneficio alienae facultatis. Remove istam alienae facultatis vim, res equidem eo modo jam esse desinet. Ac proinde, si quae res sit subsidio adventitiae facultatis, eam sic esse concedo: non tamen ex sese; sed beneficio alterius.
CAP. XXIII. Vtrúm axioma affirmans, an affirmatum dici debeat.
DEvenimus jam tandem ad Logici judicii controversas quaestiones, non minús fortasse, quám superiores illas, ad explicandum difficiles, sed tamē numero pauciores. Nunquid & hic ad tuendas animadversiones consimilem responsionis elegantiam secutus es? utrúm axioma affirmans an affirmatum dici debeat, propter controversiae levitatem differendū non putavi. unde nullam tibi plura dicendi justam causam oblatam esse videris conqueri. Erit igitur de quo deinceps commentari possis. Ais axioma appellandum esse potiús affirmans, quám affirmatum.
Antecedentem enthymematis lubricam & infirmam [Page 332] esse video. Nam illa affirmationis actio, est potiús mentis argumentum cum argumento ad rem affirmandam componentis, quám enuntiati: adeó ut enuntiatum non tam agere aliquid, quám pati videatur. Dabis opinor mentis facultate aliquid affirmari. Quid illud est? enuntiatúmne an pars enuntiati? si enuntiatum mentis facultate affirmatur, recté dicetur affirmatum. Sin veró enunciati tantúm pars: affirmatio non erit integri enuntiati affectio.
CAP. XXIIII. De veri axiomatis definitione.
AT veri axiomatis definitione plus controversiae, plus difficultatis inest. Tu Rameam definitionem tua substituta tollendam esse judicâsti. Ego tua refutata retinendam esse contendi. Quid jam Piscator? Equidem de allatae á se definitionis falsitate consitetur: Rameam retineri vult: adeó ut é numero animadversionum animadversionem istam excluserit. Veruntamen meam sublatae animadversionis refutationem minús illi probari intelligo. Voluit verum enuntiatum id esse, in quo consentanea consequentiave componuntur, aut dissentanea inconsequentiáve disjunguntur. Demonstravi apposito exemplo, dissentanea componi posse etiam remanente axiomatis veritate: ita ut in enuntiati defimenda veritate erret, qui putat, dissentanea cúm in axiomate disponuntur, semper esse disjungenda. Animadvertísne quo judicio concluserim?
[Page 233]Ecqua consequentia firmior esse potest? Audiamus ergo responsionem tuam. Ais non dicere te, dissentanea componi posse in nullo enuntiato: sed id duntaxat affirmare, Dissentanea non posse in axiomate simplici componi, sed semper disjungi. Tua ergo veri enuntiati definitio dispositionem consentanei ac dissentanei argumenti propriam simplicis axiomatis efficit. Ex quo singularem contradictionem procudisti. In animadversionibus lib. 2. cap. 5. ais dissentanea compositis enuntiatis enuntiari. Deinde ejusd. lib. cap. 8. affirmas ea dissentanea, quae sunt contraria medio carentia, axiomate disjuncto collocari. Tum in conscripta responsione das mihi dissentanea in discreto componi. Si haec á te veré dicuntur, (ut profectó longé verissimé) illud certé sine ratione sit, dum argumenti dissentanei dispositionem á composito avocatam simplici enuntiato alligas. Nonne hoc levitatis cujusdam est? Nonne porró legi Catholici adversaris, dum rem ad res plures communiter attinentem astringis paucioribus? Dissentaneorum dispositio compositi simplicisque enuntiati cō munis est. Attamen eos cancellos dissentaneis praestituisti, ut é sinibus enuntiati simplicis egredi non possint. Quamobrem si in veri axiomatis definitione dissentanei dispositionem composito axiomati communem cum simplici facis: erit mea tuae definitionis reprehensio justissima ac verissima. Sin veró dissentanei collocationem vis in definitione illa propriam esse enuntiati simplicis, in duo non mediocria incurris vitia: alterum levitatis: alterum violatae legis Catholici. Verúm dum in exempli mei refutatione & conficta veri axiomatis definitione tuenda verfaris: plus á te praestatur operae quám profertur veritatis. Quaeritur utrúm in axiomate illo, Quanquam [Page 334] Piso est doctus, tamen est improbus, ejusmodi sit argumentorum compositio, quae tuae definitionis infirmitatem prodat & convincat. Das tu componi in eo dissentanea: & tamen sequi negas allatae definitionis ruinam. Quid ita? quia (inquis) fieri potest ut in eo consequentia componantur. Hoccine est aliquid legitimae defensionis? Ecquid consequentium compositio ad tuam vindicandam definitionem valet? Quid ergo es his enuntiatis responsurus? Quanquam Socrates est homo, tamen est animal. Deinde, Thersites est mathematicus & homo. Vides in utroque axiomate componi consequentia. Attamen & illud est axioma ridiculum, quia partes non sunt discretae: & hoc plané falsum. Ac proinde tua de consequentium compositione responsio nullarum virium est. Sed consequentium compositionem ex illo discreto de Pisone enuntiato exclusam esse concedis: téque in texenda definitione erravisse: nihilominus te propositum tuum per me obtinere potuisse. Cur tandem? an quia praeclarae istius compositionis nulla mentio facta est? quasi veró ad tuendam ab interitu definitionem tuam, quicquam in illa compositione momenti sit ac ponderis. Prolepsin meam de dissentaneotum disjunctione in illo discreti axiomatis exemplo valdé exagitas. Postquam aliquandiu disserueris, tandem perspicis orationis meae reprehensionem tuam non ad instituti mei sententiam, sed ad id quod dici videbatur, pertinere. Reptehensionis summa huc redit, ut omnem enunciati compositionem & disjunctionem unico vinculo contineri affirmes: ideoque reprehendendum esse me, quód dissentanea in negato discreto utroque modo segregari dixerim. Atqui veró non ego coarguendus sum, sed desiderandum in Piscatore judicium. Possunt enim [Page 335] enuntiati partes duobus modis segregari, nempe vel negatione vinculi, vel segregativa facultate vinculi. Cúm dico, Fabulla non est bella, hîc negatione vinculi pars á parte dividitur. At cum illud enuntio, Socrates est bonus vel malus, tum vinculi segregativa facultate ab argumento argumentum disjungo. Pari ratione compositionis modum in enuntiatis bipartitum esse statuo. Nam componi dicitur enuntiatum & affirmatione vinculi, & vicongregativae conjunctionis. Ruit igitur instituta adversus prolepsin meam tota illa tua tam acuta disputatio.
Illud veró, quod de consequentia & inconsequentia in definiendo enuntiato vero complexus es, non satis herclé maruram in te ac velut de coctam Logicae disciplinae intelligentiam declarat. Nam veritatem enuntiati compositi affectione consequentiae definire, est rei prioris naturam é posteriore interpretari. Deinde, non est id De omni. Ecquid enim copulatum axioma istam consequentiam capit? in isto enuntiato, Socrates est bonus & doctus, nulla est consequentia aut inconsequentia, si dispositionem enuntiati propriam tā tummodó spectemus. Quatenus veró alterum ex altero sequitur, aut non sequitur, id fit non axiomaticae collocationis vi, sed dianoeticae dispositionis facultate. Discreto consequentiam & inconsequentiam attribuis, quia aequipollet copulato. At (inquam) in copulatum non cadit illa consequentiae & inconsequentiae affectio. Quomodo igitur copulati ratione tribuetur discreto? sed Piscatoriani argumenti vim attendamus.
Num igitur grammatistam sic differentem probabis? [Page 236] babis?
Si grammatista veré tibi & sapienter disserere videatur, cadere aliquando posse in duo nomina, ut sint praesentis temporis, fateare necesse est. Sin veró in grammatista asyllogistiam esse putas: puta cō similiter te discretis enuntiatis é posita ae quipollentia non magis gratificari posse, quám multis singularibus grammatista gratificatus est. Non multum dissimile illud est, quód de axiomatis disjuncti consequentia & inconsequentia disseris.
Quam propositione consequentiam incluseris, eam fallacem esse contendo. Nam si disjuncto, quatenus mutatione efficitur connexum, tribuitur consequentia: non habet eam disjunctum axioma, si ipsum ex sese & é sua natura spectetur. Causa, si comparati naturam induit, erit quantum vel quale [...] at in sese considerata, neutrum crit.
CAP. XXV. De veri axiomatis distributione.
PEtebam á te ut quoniam veri axiomatis distributio Catholica non esset, eandem subtiliús limares ac perpolires. Peractam rem esse dicis. ubi tandem? Equidem ad animadversiones tuas remittor: Ad quas cúm accessi, nihil me illae adjuvant. Ais generalem esse divisionem enuntiati, non specialem enuntiati veri. Nihil [Page 237] hîc novi. quid tum? Subjicis statim definitiones contingentis veri, contingentis falsi: necessarij veri, necessarij falsi. Haeccine est Piscatoriana Rameae distributionis expolitio? Qui rem sic expolit, is mihi nullam limam adhibet. Quam enim labem vis efsugere, in eandem incurris. Dividis enim enuntiatum in contingens, & necessarium: utrunque scilicet in verum & falsum. Dum eaedem partes differenti Toti tribuuntur, utrúm Catholicas esse dicemus? At quomodo (inquies) in eadem membra duplex totum dispertio, cúm nulla plané instituatur partitio? si res specie & verbo spectetur, omissae partitionis laudem es consecutus. Sin veró quid in rei natura positum sit contemplemur, re ipsa enuntiatum contingens & necessarium partitus es. Quid enim est contingens verum? certé Contingens verum est axioma contingens, quod sic verum est, ut aliquando possit esse falsum. Sic, Contingens falsum est axioma contingens, quod sic falsum est, ut aliquando possit esse verum. Nonne hic axiomatis contingentis apertam distributionem intuemur?
Ad quarum rerum inter se dissidentium definitionem idem genus adhibetur, in easdem naturâ & facultate distributum jam est. Vt quibus rebus definiendis animal, ut genus, inservit, in eas naturae vi & reipsa animal distinctum esse patet.
Axioma igitur contingens á Io. Piscatore in verum & falsum secatur.
Idem plané in necessarij axiomatis explicatione [Page 238] praestitisti. Necessarii in verum & falsum partitio nō est expressa nominatim, sed in specierum definitionibus velut retrusa & recondita delitescit. Quid quod ipse peccari adhuc in illa distributione in legē Catholici fateare, quantumvis magnam operam in ea limando posueris? Sed peccati causam prorsus alienam statuis & commentitiam.
Que (inquis) affectio est communis rerum naturaliū, humanarum, divinarum cum enuntiatis, ea si enuntiatis tribuatur, non est Catholica.
At contingentiae & necessitatis affectio est communis rerum naturalium, humanarum, divinarum cum enuntiatis.
Non est igitur, si enuntiatis tribuatur, Catholica.
Si quis assumptionem neget, vereor ne is tibi negotium facessat. Quid enim habes eam ad demonstrandam? Docebit te contingentiam rerum separatarum & axiomate nondum dispositarum, quales credo sunt illae naturales, divinae, humanae, aliam esse: aliam veró enuntiati. Illam, si per se cōsideretur, esse liberam ab affectione affirmationis & negationis, veri & falsi: hanc affirmationi & negationi, veritati & falsitati semper alligatam. Sic rerum humanarum, divinarum, naturalium necessitatem non faciet eandem, quam enuntiati: cúm enuntiati necessitas é rerum inter se dispositarum affirmatione, negatione, veritate, falsitate, dependeat. Quapropter contingentie & necessitatis affectio, quae in Dialecticis explicatur, est propria axiomatum. Partitionem enuntiati in Homogeneum & Heterogeneum, in reciprocum & non reciprocum, nullam in Rami Logicis agnosco. Enuntiati postremam divisionem in simplex & compositum non esse Catholicam, singulari doces [Page 339] argumento.
Argumentum (inquis) in simplex & comparatum: syllogismus in simplicem & compositum: corpus naturale in simplex & compositum dividitur.
Itaque non est conveniens legi Catholici enunciatum distribuere in simplex & compositum.
Miror te isto tam levi argumento in fraudem induci potuisse. Quid est simplex enuntiatum? Nonne cujus argumenta verbi vinculo continentur? simplex illud in argumentis non est aliquid ejusmodi. Notat enim argumenti naturam minimé cum alio comparatam. Deinde syllogismi dispositio simplex dicitur, non quia in ea verbi vinculo connectuntur argumenta, sed quia partes quaestionis separatim in syllogismi antecedente cum argumento tertio disponuntur; altera scilicet in propositione, in assumptione altera. Sic in Physicis, corpus appellatur simplex, habita ratione ad illam ex clementis constitutam mistionem: non quód in Physico corpore aliqua argumenta in unam sententiam verbi vinculo illigentur. Perró enuntiatum compositum quid est? Id sané, quod vinculo conjunctionis cōtinetur. Ecquid argumentum ideó comparatum dicitur, quia in eo ad duo pluráve argumenta vincienda adhibetur cō junctio? Atqui veró nomen comparati obtinet, quia cum alio quopiam quantitate aut qualitate confertur. Si unde syllogismus appellationem compositi adeptus sit, ignoras, syllogismi compositi definitionem consule. Loquitur de integrae quaestionis collocatione in propositione: eamque ob causam compositus nominatur: non autem quód instrumento conjunctionis argumenta conjungat. Sciscitare etiam á physiologo, ideone corpora vocentur composita, [Page 340] quód facultate conjunctionis congregativae aut segregativae ad continendas sententias utantur, an potius, quód é simplicibus corporibus temperentur, ac misceantur? Quamobrem mitte deinceps istiusmodi adversus Rameas enuntiati distributiones argumenta: immo ut legi Catholici pareatur, adhuc divisionem enuntiati in contingens & necessarium subtilius & diligentius perpolito. Si meam in ista expolitione operam desideres, vide quid afferam:
CAP. XXVI. De enuntiati discreti contradictione.
QVaeritur an Discretum negatum connexo affirmato possit contradicere. Affirmat Talaeus: quia idem consequens de codem antecedēte affirmatur ac negatur. Negat Piscator: Quia antecedentis diversa ratio est in connexo affirmato & discreto negato. Nam in illo est ficta ex hypothesi affirmatio: in discreto est concessio antecedētis tanquam absoluté veréque affirmati. At (inquam) cum affirmato connexo discretum negatum contradicit, antecedēs discreti negati non alio modo conceditur ac ponitur, quám antecedens connexi: [Page 341] ita ut eadem sit antecedentis ratio. Refellisne ista pro tua facultate erudité? Primúm ais id á me pro confesso sumi, quod est in controversia: nempe Discretum negatum affirmato connexo aliquando contradicere. Deinde miraris negari á me antecedētis discrimen illud. Nonne orationem meam valenter expugnas? Disputatur in mea animadversionis tuae refutatione eandem esse in discreto negato & connexo antecedentis rationem. Tu istud non diluis, sed quia ex Talaei opinione, & ex hypothesi locutus, dico negatum discretum affirmato connexo contradicere, idcirco á me principium peti contendis. Ecquid ista responsione eadem antecedentis ratio convellitur? Ecquid tua admiratione efficitur ut dispar sit? Sed disparem esse testimonio recté loquentium confirmas. Hîc tu sensum atque intelligentiam eorum, qui sapienter rectéque locuti sunt, é tuo sensu ac intelligentia interpretaris ac definis.
CAP. XXVII. Vtrúm disjuncto axiomate significetur, unicúm é disjunctis esse verum.
DOcui proposito exemplo animalis in rationale ac irrationale distributi, id ab enuntiante significari & intelligi, unicum distributionis mēbrum de toto diviso verum esse, non utrunque: ut si id verum fuerit, omne animal rationale esse; falsum sit, omne animalirrationale esse. Hîc tu me quasi tergiversantem & in definienda quaestione errantem reprehendis. Non est (inquis) quaestio, utrúm alterum é disjunctis sit falsum, si alterum sit verum. Immo hoc ipsum quaeritur, si illud addideris, ab enuntiante [Page 342] significari id & intelligi. At nemo (inquis) sana mente praeditus, quum divisionem de genere diviso enuntiat, vel ipse intelligit, vel aliis significare vult, unicum é disjunctis verum esse: sed nihil aliud agit, quám ut species ejus generis, de quo loquitur, enumeret. Ac ne videare nihil in hanc sententiam argumenti attulisse, mirisica subtilitate disseris.
Concidere syllogismi tui propositionem necesse est, si eodem axiomate utrunque prestetur: id est, si & Partium numerus notetur, & é disjunctis unicum esse verum significetur. Illius enuntiati, in quo De genere diviso enuntiatur divisio, duplicem vim & rationem, esse perspicio. si consideres dispositam in eo distributionem, equidem distributionis vi partes enumerat. At veró Disjunctionis instructae facultate & instrumento sic partem á parte disjungit, ut nisi unica de toto vera esse possit. Nam quód castigandam esse censeas orationem eam, qua subjecti in adjuncta, & adjuncti in subjecta, distributionem nomino & approbo, satisfactura tibi credo est de castigatione ista, instituta adversus eam Cap. 19. disputatio.
CAP. XXVIII. Vtrúm affirmatio & negatio sint compositi syllogismi affectiones.
QVod plené disertéque in Epistola demonstratum est, non posse scilicet affirmationem & negationem syllogismo composito attribui, id totum distinctiunculae cujusdam subtilitate eludis. Est (inquis) syllogismus compositus, affirmatus vel negatus á conclusione nominandus: Affirmatus, uti (que) cujus conclusio fuerit affirmata: negatus, cujus conclusio negata. Si tibi de ista distinctione assentiamur: quivis é compositis syllogismis negatus esse potest: quivis etiam affirmatus, si secundum disjunctum exceperis: ut facilé intelligas, nullam affirmationis aut negationis rationem in compositis haberi, sed rem omnem assumendo & tollendo confici: utrúm veró affirmatum aut negatum sit, quod assumitur tolliturve, nihil interesse. At quid absurdius esse poterit, quám si affirmationis & negationis affectio sit compositis syllogismis tribuenda, ex ea tamen compositorum syllogismorum modos alios ab aliis distingui?
CAP. XXIX. An syllogismus simplex in generalem, specialem, proprium, recté dividatur.
IN extremae controversiae disputatione accipio quod das. Das enim vindicasse me sensum Rami á reprehensione tua. Quod ad Coronidem attinet, qua disputationem nostram concludis, potest remitti illa tibi: praesertim cum sine ea satis in Logicae disciplinae artificiis beati esse possimus.
[Page 344]COnfeci jam (ornatissime Piscator) institutae adversus responsionem tuam disputationis curriculum: in quo sic versatus sum, ut meminerim semper & congressum esse me cū eruditissimo philosopho, & certasse cum homine amantissimo. Si quid mihi non satis cogitatum & meditatum exciderit, debes id non modo ignoscere mihi pro excellenti humanitate, sed etiam corrigere pro ingenio singulari. Vtcunque ceciderit, persuade tibi, sic favere me gloriae tuae, te ut cupiam omnium disciplinarum ornamentis excultissimum esse.
Errata.
Pag. 4. lin. 3. nativae. 15.9. argumenta prima. 22.1. virtus. 23.6. viribus. 26.6. eodem, vascula. 38.27. duabus. 39.5. aliquam notam. 47.13. neutrum. 52.16. distributioni. 55.31. complexae. 75.28. earum 76.23. naturam rei. 125.20. notione. 127.17. perc eptarum. 129.17. praecepto. 161.1. multa. 2. reiecit, dele in. 163.24. perpende. 215.6. virtutis. 223.8. retexit. 226.23. nova non. 273.17. infregero. 284.29. disputationis. 291.30. invito.