VINDICIAE, CONTRA TYRANNOS: SIVE, DE PRINCIPIS IN Populum, Populíque in Principem, legitima potestate, STEPHANO IVNIO Bruto Celta, Auctore.
EDIMBVRGI, ANNO M.D.LXXIX.
HOC LIBRO INFRA scriptae Quaestiones explicantur.
I. An subditi teneantur, aut debeant Principibus obedire, si quid contra legem Dei imperent.
II. An liceat resistere Principi, legē Dei abrogare volenti, Ecclesiámve vastanti. Item, quibus, quomodo, & quatenus.
III. An, & quatenus Principi Rempublicam aut opprimenti, aut perdenti, resistere liceat. Item, quibus id, quo modo, & quo iure, permissum sit.
IIII. An iure possint, aut debeant vicini Principes auxilium ferre aliorum Principum subditis, Religionis purae causa afflictis, aut manifesta Tyrannide oppressis.
DIGNA vox est maiestate regnantis, legibus adligatum se Principem profiteri. Adeo de auctoritate iuris nostra pēdet auctoritas. & re vera maius imperio est, submittere legibus Principatum. Et oraculo praesentis Edicti, quod nobis licere non patimur, aliis indicamus. Dat. III. Id. Iun. Rauennae, Florē tio & Dionysio. Coss.
NON habētibus Spartanis leges instituit, non in ventione earum magis, quàm exemplo, clarior. Siquidem nihil lege vlla in alios sanxit, cuius non ipse primus in se documenta daret. Populum in obsequia Principum, Principes ad iustitiam imperiorum firmauit.
enim de leuibus rebus habentur, sed longè grauissimis, & in tot Reip. perturbationibus cognitu necessariis. Itaque disserunt de vera Principis & Regum, à quibus antiquum ducitis genus, tuenda Maiestate, & de eo Populi conseruando iure, quod optimae leges, ac gentium probati mores vno omnium consensu constituerunt. Ac certè vestrorum quidam, quo haec Regis Maiestas, & vetusta Populorum iura in Galliis restituantur in integrum, Imperatores eò exercitum duxerunt, adversus eam gentem, quae caelitum & hominū contemptrix, calliditatis & perfidiae viribus artibusue subnixa, eo ingenium omne contulit, potentiam & robur, vt Gallos natura liberos, & omnis antiquitatis moribus, legibus, & institutis penitus ingenuos, in barbarae crudelitatis seruitutē redigat. In his autem Quaestionum decursibus veterem illam Regna gubernandi, nimirum perfectam effigiem, tanquā matronam legitimam, castam, integram, nec vllis comptam calamistris, intuebimur, pro qua nobis Machiauelliani illi spuriā, fucatam, impudicam & improbam, substituere non dubitant. Quae vetus Provincias, Regna, & imperia administrandi ratio [Page] Maiorum vestrorum fuit, eam (que) Principes omni Regiarum virtutū genere cumulatissimi, velvti per manus traditam, quandiu vixerunt, diligēter obseruarunt. Meritò ergo has à vobis Quaestiones oportuit cognosci. Postremò mihi iure per suasi, si vobis has dissertationes inscriberem, fore, vt à multis diligenter ob nominis, ac gentis vestrae celebritatem legerē tur. quas alioqui tamen non pauci cupidè propter invidiam & motus discutient, omnes peramāter ob elegantiam doctrinae, aequitatemue causae, etiam obviis vlnis excipient. Et quidem ea restudiosiùs, quòd nulla quemquam insectandi cupiditate, aut vllarum partium gratia scriptae sunt, sed solo veritatis ob oculos ponendae desiderio, ex Gallicarum calamitatū necessitate, ac ruinis; quo promptum aliquod firmum (que) remediū, perpetuumue posteritati quaeratur, fuerunt diffusiùs explicatae. Id quod, qui eas attentè legent, etiam quocunque tempore legent, cuiuscunque partis ij quo (que) sint, aut nationis, conditionísve, modò tamen Christianam Religionem, vel quam Pontificiam, vel quam Reformatam appellāt, profiteātur, facilè certoue perspicient.
[Page]II Itaque cum de Galliae calamitatibus mihi multus cum Bruto, erudito, prudente, nobiliue viro, sermo esset circiter ab hinc biennium, & vltro citroue nō pauca de earum originibus, caussis, initiis & progressibus percurrissemus, eò tandem ventum est, vt, inter cetera, studio librorū Machiauellij, maximè crederemus acui quorundam ingenia, quo, artes perturbā di Remp. ex eorum auctoritate, qui eam regunt, amplecterentur. Quarum artium fundamenta, eum in iis libris, sparsim pessimis ea de re praeceptionibus editis iecisse, satis vtrique constitit. Remedium nullum certius promptiusue fore, quàm si Principum imperium, ac ius populorum, qui eis subsunt, ad sua legitima certaue prima principia, referretur, intra certos fines, vtrorumque potestatem, ea ratione conclusum iri, quos vltra citráque recta Reip. administratio planè non possit cō sistere; neque tradita à Machiauellio disciplina, nempe ab iis principiis prorsus eversa recipi. Mihi deinde harū Quaestionum librum, in quibus haec principia cō tinentur, atque probantur, & exponuntur, misit, quo eas ipse legerem, & sententiam de iis meam significarem. Praeclarè [Page] equidem Iunius Stephanus, qui nihil antiquius habuit, quàm vt has Quaestiones, publici commodi gratia, Christianaeue Religionis sarta tecta tuendi caussa, magnis laboribus studiisue perficeret. Eas ego, ô Principes viri, Machiauellianis & hominibus, & libris, quorum sceleratis consiliis Respublica in tot ciuiles dissensiones, partes, motusue, dissecta est, opponi posse censeo, tamquam Principia, quae vocant, firmissima, vel columnas, aut Regulas, eius, hoc praesertim tempore, rectè reformandae & collapsae, legitima gubernandi ratione denuo sursum erigendae, certè piis prudentiaue praestantibus viris summè placituras esse confido.
III Tametsi autem Machiauellianos quosdam, vel Tyrannorum mancipia, in Iunium insurrecturos, nō abs resuspicor; quia tamen id hoc nomine facturi sunt, quod per harum Quaestionum Principes rationes, si vos eas audietis, metuunt malas suas artes in ordinem quasi redactum iri; & se à vobis Regibus Principibusue Populoue detegendos: quid eorum iras Brutus, vir magnanimus, aut clādestinos susurros curet? Laetetur ille, eorum iniustitiam, scelera, rapinas, fraudes, tandem [Page] aliquando ad certissimam Regum Populorumue salutem, in quam vnam rem omnibus viribus incumbendum est, diligentia, curáque sua patefieri. Quod si falsa doceri dicunt, id ostendant, necesse est. Sed id quomodo, quaeso, praestabunt? Nam quaecunque in his Quaestionibus adferuntur, ea claris equidem, non verò detortis Sacrarum literarum testimoniis esse certa, demonstrantur; ex Morali, Politicésque scientiae doctrina, & Naturae, ac legum iussis, Iurisconsultorum responsis, Imperatorum (que) rescriptis confirmantur, diuersarum Gentium moribus & institutis adstruuntur; in illustribus ac variis va riorum Historicorum exemplis, tāquam in speculo, spectanda proponuntur. Ad docendi rationem quod pertinet (Philosophos, ac disputatores alloquor) ille, quo planiùs & certius rem ostendat, ex effectis & consequentibus caussas & Maximas illas propositiones, sive regulas, colligit, ob oculos (que) ponit, & cognoscendas exhibet, velvti gradibus quibusdam ad summa conscendens: vt Geometrarum more, quos hac in re imitari videtur voluisse, ex puncto lineam ducat, ex linea su perficiem, exsuperficie corpus cōstituat. [Page] quo genere quidquam ostendendi, vel probandi, quid clarius, aut breuius, quid denique certius firmiúsque esse potest? In quibus expendendis summam quandam animi moderationem adtulit, inquirendae diligentérque perscrutandae rei veritati, tanquam in puteum demersae, deditus. Quam erutam ex profundo, & omnium oculis expositam, si qui nolint intueri, pla nè sunt improbi: si qui, quam vniuersi vident, eam conspicere nequeunt, planè caeci. Ad hūc ergo modum discussis illis nostris Quaestionibus dilucide necessario (que) consequitur; quodnam Principis in Popu lum sit munus; & quod Populi in Principem ius & officium, & haec munera inter se distincta esse, mutua tamen & reciproca. Porrò vtriusque certos esse terminos à Deo & Natura, Gentiúmque moribus constitutos: qui transibit suos, eum grauiter in Deum ac leges, iusue Gentiū peccare. his metis transgressis, manere in Republ. rerum confusionem: ab ea, ciuilis hu maniue foederis dissolutionem; in de Tyrannidem; ex Tyrannide, immanem seditionem; ex ea, ciuile bellum radices agere. Constituto autem vinculo illo humanae societatis firmo, atque metis illis ac finibus [Page] positis, vt Quaestiones ostendunt; & eos veris iustis (que) principiis decernunt, atque stabiliūt, anne Machiauellij doctrina funditus, nullóque negotio, planè cor ruit? &, vti futilis, impia, & humano generi perniciosissima, radicitus evellitur? Ne que fulcra ei sic ruiturae quisquam potest subiicere, quae illam vllo omnino modo munire queant. Veruntamen esto liberū Machiauellianis in hanc arenam descendere: prodeant. Illis, quae diximus, scripturae Sacrae, Philosophiae de moribus ac Reipublicae, legum, Morum, Gentium, & Exemplorum veris ac legitimis armis vtemur, pedemue cum iis audacter confere mus. Si se congressuros negant, iam metū suum prodent: seue eo victos testabuntur. Si singulare certamen propter arma, cum iusta sint tamen, detrectāt: quid nos cum iis porro pugnemus? Cōfitemur, neque palam confiteri pudet, nos esse Christianos, nec nobis cum ea gente, quae haec arma repudiet, commerciū vllū, tanquam cum iis, quibus sit aqua & igni interdictū, esse velle. Iam verò, quoniā, aequitate causae destituti, nihil equidem sunt, quod obiiciant, habituri, seditiosas esse Quaestiones, fortassis exclamabūt, atque, falsa esse [Page] earum Principia dissertabunt. rationib. non gladiis, agant. Sin autē vera, cur sedi tiosas appellent? cur Principū manipulos in illas arment? An Princeps id quod verū est, ignoret? in re maximè, quae & sua tanti, & Reip. quidē, interest? Veritas solis sanè Tyrannis, qui omnia nō ex vtilitate publica, sed ex propria libidine metiūtur, quos adeò operosè illi instituūt, seditio esse potest: Sapienti autem, Pio (que) ac Fideli Principi; quem Quaestiones istae docēt, & erudiunt, summa tantùm virtus.
IV Sed, vt haec Quaestionum Principia, & decreta esse scitis, ô Principes Pij, Fideles, multò iustissima: sic etiam, ea vos, re ipsa probare, tot illustres vestrae actiones, perpetuumue vestrum Pacis conciliandae studium, & tot vestrae demum expeditiones, clarè testantur. Itaque par est, vt, indicato ex his decretis pharmaco, & vero remedio, coniunctis vnà omnes viribus, certè tandem aliquando medicandis huius temporis dissidiis, & natis inde malis, salutares manus adhibeatis. Vos equidē Deus Optimus Maximus, iis animis & consiliis erexit, & Imperatoribus armauit, atque tot gentium fauorib. eovs (que) beauit, vt & vestram constantiam, nostri [Page] temporis adulationibus, & vestram fortitudinem nostrorum Gygantū audaciae, & huius deni (que) saeculi so cordiae, virtutē inclytae vestrae familiae, ac gentis, in tot Gallicis perturbatis negotiis, rebus, provinciis, Proceribus (que) viris, opposuerit. Vos igitur harum Quaestionū Principia secuti, iustitiam in Gallia defendendam suscepistis; eo exercitum cōscripsistis, collegistis, duxistis. Demonstrant verò illae, vos nō solùm id iure potuisse, posse (que) facere; verùm etiā debere. Nos igitur pro vestra salute vota libēter concipimus, at (que) speramus, vos piis victoriis & rebus illustres tandem aliquando cōposita firma pace, contra crudelem illum immanissimū Tyrannum Turcam, diuino beneficio ex cō muni omnium ordinū (vos omnes compello Christiani Principes) decreto, animum, copias, militarem scientiam, virtutem, auctoritatē, atque fortunā esse conversuros: quò vobis ducibus, Respublica Christiana de hoste potentissimo, longéque superbissimo ad summā Christi gloriam, Ecclesiae salutem, & Reip. quietem triūphet. Id quod Deus Opt. Max. faxit, obtestamur vniuersi, supplicesue poscimus. Valete. Kal. Ian. M.D.LXXVII. Soloduro.
PRIMA QVAESTIO, AN SƲBDITI TEneantur, aut debeant Principibus obedire, si quid contra legem Dei imperent?
VIDEBITVR fortasse prima fronte haec quaestio planè otiosa & invtilis, qua nempe Christianorum axioma certissimum, tot Scripturae sacrae testimoniis, tot saeculorum exemplis, tot piorum Martyrum rogis comprobatum, quasi etiamnū controversum in dubium vocari videatur. Vn de etenim, dices, tot tantaeue piorum aerumnae, si ex vna hac causa, quòd Deo simpliciter & absolutè, Regibus verò, quatenus adversus legē Dei nil imperent, obtē perandū esse, perpetuò iudicarint? Quorsum verò alio qui Apostolorum responsum, [Page 2] Deo magis, quàm hominibus parendum esse? Deinde, cùm sola vnius Dei voluntas perpetuò iusta sit, caeterorum iniusta subinde esse possit; quis ambigat, quin illi vni absque vlla exceptione, his cum aliqua semper exceptione parendum sit? At certè cum hodie multi Principes existant, etsi Christi nomē ij iactitant, qui immensam potentiam ne ab ipso quidem Deo pendentem sibi audacter arrogent, multi adulatores, qui quasi Deos terrenos eos adorent, multi etiam, qui seu metu occupati, seu alia vi coacti, nulla in redenegādum esse Principibus obsequium aut censeant, aut censere videri velint; & vitium praeterea nostrorum temporū hoc esse videatur, vt nil tam firmum sit, quod non convellatur, nil tam certū, quod non controvertatur, nil tam Sanctū, quod non violetur: vere or sanè, ne cuivis rem accuratè perpendenti, non modò non invtilis haec quaestio, sed planè necessaria, nostro praesertim saeculo, videatur. Mihi certè causam tot tantarumue calamitatū, quibus ab hinc annis aliquot orbis Christianus divexatur, examinanti, succurrit illud Oseae Prophetae: Oseae c. 5. v. 10. Principes Iudaei iis similes fuerunt, qui terminum mouent. itaque [Page 3] iram meā aquae instar in eos effundam. Ephraim verò conteritur in iudicio, quia impia mandata sequutus est. Peccatum & Principum, & populi, vno verbo hîc habes. Terminos verè mouent ij Principes, qui illa iurisdictione non contenti, quam ipsis tribuit Deus Opt. Maximus, eam, quam sibi supremam in omnes retinuit, vi invadere conantur. quibus, inquā, nō sat est, bonis corporibúsque subditorum pro arbitrio & libidine vti, ni etiam miserorum animas, quod Christi merum peculium est, sibi vendicent, qui solo non contenti, caelum etiam ipsum audacter aggrediuntur, admotísque scalis invadere conantur: nimirum, vt ait Poeta Ouidius,
Populus verò impia mandata sequitur, qui adversus legem Dei quicquam iubentibus aut assentitur, aut assentatur, qui tā quam diis thura quodāmodo adolet, qui solium Dei affectantibus, cùm possit, nō repugnat, qui quae propriè Dei sunt, Caesari tribuere non veretur. Nemo verò est, qui haec non videat. Si quis Principi impia iubenti non obtemperat, cōtinuò rebellis, [Page 4] perduellis, Maiestatis reus habetur. Iis calumniis petebatur Christus, iisdem Apostoli & primi omnes Christiani. Si quis. Esdrae, (4.) aut Nehemiae (5. ver. 7.) exemplo, Templum Domini extruere parat, regnum affectat, res nouas molitur, in Remp. cuniculos agit. Obstrepere verò Regibus cōtinuò adulatores innumeros audias, si semel restauratum fuerit Templum istud, actum est de regno: non est, quòd vlla amplius tributa, aut vectigalia ab istis hominibus expectes. Quae verò isthaec insania est? Eae demū Respublicae firmae censendae sunt, quarum in medio Templum Dei collocatum est, quae ipsae Templum Dei sunt. Ij Principes verè regnant, qui cum Deo regnant, cùm omnes omnino per ipsum regnent. Sapien. 7. At cōtrà quae [...] hominum est, nec Rempublicam bene cōtitutam, nisi everso Templo, nec Regnum, nisi expulso, si fieri possit, Deo Opt. Max. tutū firmúmque putarit? Hinc verò tot Gigantaei ausus, & Gigātaeorum consimiles exitus, tot Principum exitia, tot Gentium excidia. Quod si nossent ij, quid inter Deum & Caesarem intersit, inter Regem regum & Regem, inter Dominum & vasallum, quid sibi ille à subditis [Page 5] tributi nomine poscat, quid ipsis in subdi tos permittat: proculdubio ne (que) tot Principes Regnū Dei turbare conarentur, neque etiam in ipso conatu, iusta Dei iudicis & vindicis ira, proprio regno deturbaren tur. Neque verò praeterea tot calamitates, direptiones, vastationes Populus pateretur. Interest ergo Principum, scire, quatenus imperare debeāt; subditorum, quatenus parere, ne aut illi alienam iurisdictionem invadendo, aut hi extra iurisdictionem ius dicenti parendo, in poenam incidant. Hic verò est Quaestionis propositae scopus, cuius Sacrā praecipuè scripturam iudicem faciemus.
Quaeritur, An subditi teneantur Regibus obedire, si quid adversus legē Dei imperent? id est vtri potius, Deo an Regi obediēdum sit. De Rege, cuius amplissima censetur potestas, si constiterit, de caeteris magistratibus eadem via constabit. Primùm docent Sacrae literae, Deum suapte auctoritate regnare, Reges quasi precariò: Deum per se, Reges per Deum: Deum iurisdictione sua vti, Reges delegata tantùm. Sequitur itaque, Sapien. 6. Proverb. 8. Iob 12. &c. Dei immensam esse iurisdictionem, Regum dimēsam: Dei infinitam [Page 6] potentiam, Regum praefinitam: Dei Regnum nullis limitibus circunscriptum esse, Regum contrà certis regionibus regi, certis cancellis terminari. Deinde Deus ex nihilo creauit caelum & terram. Itaque is iure caeli & terrae dominus est, & verè proprietarius. Quicūque verò terram inhabitant, eius tanquam coloni sunt & emphyteutae: quicunque in terra ius dicunt, & aliqua ratione caeteris praesunt, Dei beneficiarij & cliētes sunt, ab eóque investiturā capere & agnoscere tenentur. Deus denique solus proprietarius est, solus dominus: homines omnino omnes, quo gradu tandem ij sint, coloni, villici, ministri, vasalli, qui quo ampliores fructus percipiunt, eò maiorem censum debent: quò maiori authoritate potiuntur; eò seuerius rationem reddere tenentur, quò clariorē honorem consequuti sunt, eò grauiori oneri sunt obnoxij. quod & Scriptura sacra passim docet, & pij omnes, imò praestantissimi quique Ethnici semper agnouere. Psalm. 24. Domini, ait Dauid Rex, est terra, & plenitudo eius: ac ne homines suis vomeribus sacrificēt, nil terra ipsa abs (que) caeli pinguedine proferre solet. Ideò verò Deus sibi à suis omnium frugum primitias cōsecrari [Page 7] poscit. & Ethnici ipsi vltrò dicauere, quibus sese colonos, ipsum verè Dominum profiterentur. Esa. c. 66. v. 1. 1. Reg. c. 8. Caelum Domini solium est, ait rex Salomon, terra subsellium. Itaque cum reges omnes eius pedibus subiecti sint, non mirum, si Deus Rex regum, & Dominus dominantium, Reges verò omnes, ministri regni eius, iuri dicundo constituti, vocitentur. Per me, Sap. 6. v. 1. Prou. 8. vis. Iob. 12. v. 16 Daniel 2. vers. 21. in quit Dei sapientia, reges regnant, & Principes iudicant terram. At ni faxint, soluo ego baltheum regum, & cingo renes eorum cingulo. ac si diceret: meum est, stabilire reges in solio, aut deturbare pro meo arbitratu. Hinc solium Regum, 1. Chro. c 9. vers. 8. 2. Chro. c. 9 ver. 8. 1. Chron. c. 29. v. 23. solium Dei dicitur. Benedictus, ait Regina Sabae Salomoni, Deus tuus, qui te posuit super soliū suum, vt regem loco domini Dei tui, vt facias iudicium & iustitiam. Sic & Salomonem alibi in throno Domini, aut in throno regni Domini collocatum legimus. Eadem ratione Populus ipse, 1. Sam. c. 9. v. 16. c. 10. ver. 1. 2. Sam c. 6. ver. 21. 2. Reg. c. 20. ver. 5. 2. Chro. c. 1. v. 9. &c. Dei Populus & haereditas perpetuò dicitur: Rex verò administrator eius haereditatis, & dux populi Dei. quo titulo Dauid, Salomon, Ezechias & caeteri pij Principes nominatim afficiuntur. Cùm verò sancitur foedus inter Deum & Regem, ea conditione sancitur, [Page 8] vt Populus sit, 2. Reg. c. 11. 2. Chro. c. 33 v. 16. & perpetuò maneat Populus Dei, nempe vt ostendatur, deum sua se proprietate & possessione non exuere, cùm Populum regibus tradit, sed regendum, curandum, pascendum tradere, non secus ac is, qui gregi pastorem eligit, gregis nihilominus dominus manet. Hoc perspicuè agnouerūt pij reges, Dauid, Salomon, 2. Chron. c. 20. v. 6. Iosaphat & caeteri, qui etsi Deum Regnorum & Gentium Dominum agnoscebant, nihilo tamen minus regnabant: imò eò magis, quò alacrius deo seruiebāt. Hoc idem Nabuchodonozor ipse, 1. Chron. c. 29. v. 11. quantumvis Ethnicus & potens Monarcha, tandem profitetur. quē cùm Daniel Regē regum vocaret, cui Deus caelorum, regum potentiam, Dan. c. 2. v. 37. c. 4. v. 14. & gloriam dedisset: Quinimo, ait, ô Daniel, verè Deus tuus est Deus Deorum, & dominus Regū, qui regna tradit quibuscum (que) vult, vel omnium hominum vilissimis. Propterea verò & Xenophon ipse, in inaugurando Cyro, deo imprimis litatum dicit: & passim Ethnici etiam authores Deum Opt. Max. regē summum praedicant. Hodie verò in Christianorum Principum inauguratione, ij perpetuò Dei famuli, Populo suo regūdo destinati nuncupantur. Cùm itaque reges, [Page 9] Dei vicarij tantùm fint, in Dei solio ipso authore constituti, Populúsque sit Dei Populus: nec verò vicariis, nisi eorum, quorum personam gerunt, causa honos deferatur; sequitur procul dubio, regibus propter Deum, non adversus Deum, Deo seruientibus, non adversantibus, Dei iura tuentibus, non invadentibus, obtemperandum.
Hîc obiiciant fortè nobis Assentatores aulici, Deum suam omnē in reges authoritatem contulisse, caelum sibi retinuisse, terram agendam ferendamue pro libito regibus tradidisse: Caesarem deni (que) diuisum cum Ioue imperium habere. Digna sanè vox Cleone aliquo impurissimo Alexandri adulatore, aut Martiale, qui Domitiani edicta, Domini deíque edicta vocare non veretur. Digna & nefandissimo Principe Domitiano, quem Dominum deumue etiam vocari voluisse, Suetonius narrat. At certè & pij Principis auribus & piorum subditorum ore prorsus indigna. Esai. 48. ver. 11. Manet semper illa Dei omnipotentis sententia: Non dabo nomen meum alteri, non transferam gloriā meam in alium, id est, non eam cuiquam potentiam tradam, quin summū ius mihi [Page 10] perpetuò recipiam. Deus sua se potentia & authoritate nunquam exuit. Psal. 2. Sapien. 6. Sceptrum in manu tenet, quo frementes reges compescat & contumaces cōterat. Libram in altera, qua ius iniquè distribuētes examinet. Supremi verò imperij nulla certiora signa dari possunt. Quòd si aut Imperator, cum Regem aliquem creat, saluo semper summo imperio id facit, aut rex, puta, Franciae, cum extraneo, vel etiam fratri filióve ditionem regendam possidendámve tradit; casus regios, animadversionem Regiam & supremū dominatū perpetuò recipit. quin & si minus in formula investiturae fiduciae ve expresserint, ipso iure excepisse putātur. Quantò verius Deus in omnes Reges, in seruos, inquam, & ministros, eam sibi authoritatem retinet, à quibus & rationem eum reposciturū, & poenas de iis sumpturum, si suo officio malè fungantur, toties legimus? Reges itaque regis regum vasalli sunt, per gladiū regiae authoritatis insigne, investiti, vt eo gladio legem diuinā tueantur, bonos protegant, malos perdāt, non secus ac per ensem, scutum, vexillū, vasallos à Domino superiori feudo investiri videmus, ea lege, vt ei iisdem armis, quandocumque opus fuerit, [Page 11] militent. Vt verò vasallos eos definiamus, ita & quaecunque vasallis, regibus, apprimè etiam conveniunt. Vasallus feudum à domino superiore accipit, cū munere iuris dicendi & onere militiae coniunctum. Rex regū à Deo, vt iudicet Populum suū, & adversus hostes tueatur. 1. Sam. c. 8. et c. 9. v. 20 Vasallus legem & conditionem à Domino superiori accipit. Rex à Deo iubēte, vt legem suam perpetuò obseruet, & ante oculos habeat. Si fecerit, tum ipsum, tum posteros regnum diu possessuros; sin contrà, contrarium experturos. Vasallus sese domino superiori iureiurando devincit, fidemue & obsequium promittit. Deut. 17. Rex pariter ex legis diuinae praescripto sese imperaturum iurat. Vasallus denique, ni ius iurandum seruet, feudum committit, ipso (que) iure sese omni praerogatiua priuat. Rex quoque, si Deum negligat, si ad eius hostes trāsfugiat, si feloniam adversus Deū committat, & ipso iure regnum committit, & ex facto plerū que amittit. Haec ex foedere inter Deum & regem fieri solito (confoederatorum enim nomine seruos suos dignatur Deus) perspicua erunt. Duplex autem foedus in Regum inauguratione legimus: primum, inter Deum & Regem & Populum, vt esset [Page 12] Populus, Dei Populus. Secundum verò, inter Regem & Populum, vt bene imperanti bene obtemperaretur. De secundo postea videbimus: de primo hîc nobis agendum est.
Foedus inter Deum & Reges.In Ioae inauguratione legimus sanctum fuisse foedus inter Deum & Regem & Populum, aut, vt alibi dicitur, inter Ioradam summum sacerdotem, & vniuersum Populum & Regem, 2. Reg. c. 11. 2. Chro. c. 23 ver. 16. 2. Reg. c. 23. vt esset Populus Dei.
Similiter Iosiam & vniuersum Populum foedus iniisse cū Deo. Vnde intelligimus in hoc foedere faciundo stipulatum fuisse summum sacerdotem Dei nomine, à Rege & Populo, tanquam verbis conceptis, An non curaturi essent, vt Deus purè & ritè in Regno Iudaico coleretur. An nō scilicet ita regnaturus esset Rex, vt populum Deo seruire sineret, ínque Dei lege contineret. Deinde, an non ita populus Regi obtemperare vellet, vt nihilo secius Deo in primis obsequeretur. Regē verò & Populum tanquam reos promittendi, in legem Dei iurasse, seseue solenni sacramē to Deo colendo imprimis obligasse. Vnde ex facto, cum primum istud foedus sancitum est, Iosias & Ioas destruunt idolola triam Baal, & cultum Dei restituūt. Capita [Page 13] verò foederis haec erant in summa: 2. Chro. c. 23. ver. 16. & 17. Vti tum Rex ipse, tum etiam Populus vniuersus, Deum ex legis suae praescripto, & singuli colerent, & vniuersi colendum curarent. si facerent, Deū ipsis affuturum, rei (que) publicae illorum praefuturum. Sin minus, missos facturum & disperditurum: quod ex multorum scripturae locorum collatione apparet. Moses moriturus, Deu. 29.30.31 cap. Deu. 31. v. 26. eas conditiones foederis vniuerso Populo recenset, moxue legem, id est, ipsa pacta conventa Domini, in Arca foederis asseruari praecipit. Mose vita functo, Iosue c. 1. Iosue constituitur dux Populi Dei. Dominus ita (que) ipse eum admonet, si res suas prospere gerere velit, ne à lege latum vnguem recedat. Deu. c. 27. v. vlt. Ios. c. 5. Ios. c. 24. Is verò cum primum. Israelitae terram Chanaan ingressi sunt, vt palam eis faciat, qua conditione in eam possessionem à Deo mittantur, sacrificiis ritè peractis, legem corā vniuerso Populo legit, moxue mira, si iis pactis starent, pollicitus, dira, si negligerent, minatus. In summa, si legē seruarent, prospere rem gesturos: sinsecus, disiectum ac pessundatum iri obtestatur. Idem quoque moriturus, & evidentius quidem. Quotiescunque verò eam deserunt, in manus Chananaeorum traduntur, & Tyrannis [Page 14] mancipantur. Iam idem omnino foedus, quod inter Deum & Populum sub iudicibus fuit, sub Regibus & cum regibus obtinuit. Postquam Saul vnctus, electus & planè constitutus est, 1. Sam. c. 12. Samuel his verbis Populum affatur; En Regem, quem elegistis, & petiistis. Ecce Deus posuit eū Regem super vos. Obedite & seruite Deo tā vos, quàm Rex vester, qui est super vos. Alioqui & vos, & Rex vester peribitis.
Quasi dicat: Voluistis Regem, Deus hunc vobis Regem dedit. Ne tamen putetis Deum quidquā de suo iure imminui velle, velim intelligatis, Regem non secus ac vos, huic legi custodiēdae devinctum esse, ac, ni fecerit, eandem poenam passurum; denique, Saulem esse Regem quidem vobis datum, qui in bellum, vt cupiistis, vobis praeeat, at ea lege, vt legem Dei interim sequatur.
1. Reg. c. 2. ver. 4. 1. Reg. c. 6. ver. 12. 2. Chro. c. 6. v. 16. c. 7, ver. 17.Eiecto Saule, quòd pacto non stetisset, Dauid eadem lege Rex constituitur, vt & Salomō quoque Dauidis filius. Si legem meam obseruaris, ait Dominus, ego confirmabo tecum pactum, quod pepigi cum Dauide. Quodnam verò est hoc pactum? Extat in in libro Paralipomenon his verbis: Nūquam avelletur à facie mea [Page 15] successor ex tua stirpe in solio Israelis, modò filij tui obseruent legem meam tuo exemplo. Sin verò idolis seruiant, expellam vos è terra, quam vobis possidendam dedi, &c. 2. Reg. c. 23. ver. 2. Deu. 17. v. 18. 1. Sam. c. 10. v. 25. Hinc liber Legis tempore Iosiae repertus, vocatur liber foederis Domini, (quem Deus Sacerdotes Regi tradere iubet, proindeue Samuel Sauli tradit) ex cuius praescripto Iosias ipse init foedus coram Domino. Hinc etiam Lex, quae in Arca seruabatur, vocatur Pactio Domini cū filiis Israel. 2. Chro. 6. v. 11. Deni (que) Populus seruitute Babylonica liberatus, foedus cum Deo renouat, & quòd Pactum Domini violasset, tot se calamitates meritò passum agnoscit. Perspicuum ergo est, Reges, Nehem. 9. tanquam vasallos in legem Dei tanquam superioris omnium Domini, iurare. At verò, quod an tea attigimus, si fidē non seruant, si legem violant, vt illos feudum propter feloniā, sic hos regnum committere legimus.
Diximus idem esse foedus inter Deum & Reges Iudaeorum, quod antè inter Deū & populum sub Iosue & iudicibus. Videmus verò passim populum, Iudic. 9. v. 33. Iudic. c. 2. v. 24. c. 4. v. 2. &c. si quando legem neglexit, aut foedus pepigit cū Baal, mancipatum fuisse seruituti Regum Chanaan, Iabini, Eglonis & caeterorum. Vt autem [Page 16] idem foedus est, ita eadē est foe difragorum poena. 2. Sam. c. 13. v. 13. 1. Sam. c. 15. v. 26. Saul contra quàm lege Dei sancitū erat, sacrificia tractare audet, mox etiam contra disertum Domini mandatū Agagum Regem Amalecitarum seruat. Propterea & rebellis vocatur à Samuele, & rebellionis demum poenas luit. Sacrificasti tu, ait. At praestitisset te obsequutū esse Deo. Obsequium enim praestat sacrificio. Reiecisti Dominum Deum tuum, at ipse te reiicit, ne amplius regnes super Israelem. Adeo verò hoc iuris obtinet, vt non secus ac propter Maiestatis, affectative propriè regni crimē filij paterno feudo priuantur, non ipsi modo Reges, sed ipsorum adeò liberi easdem ob causas regno spolientur. 1. Reg. c. 11. v. 33. Salomon à vero Deo ad idola deficit. Ahias Propheta, Regnum Israeliti cum cōtinuo sub Roboamo filio diuisum iri praedicit. Completur denique verbum Domini, ac decem Tribus, pars regni potissima, à Roboamo, ad Ieroboamum eius seruum deficit. Cur ita veró? Quia, ait Dominus, defecerunt à me ad Astaroth Deum Sidoniorum, & Chamos Deum Moabitarum, &c. disrumpā ego vicissim regnum eorum. Ac si diceret Pactum violarunt, conditionem non impleuerūt: neque [Page 17] ego itaque amplius teneor. Maiestatē meam imminuere volunt: ego regnum ipsorum verè imminuam. Cum serui mei sint, me è meo regno eiicere student. At ego per Ieroboamum, per seruum, inquā, eos regno eiiciam. Quid verò, cum hic idē seruus veritus, ne Populus Dei colendi desiderio, Hierusalem revertatur, vitulos in Bethel erigit, & occasionem peccandi Israeli offert? cum, inquam, Populum Dei à Deo, seruū ab hero abalienat & ab ducit? quaenam tandem est tam ingrati cliē tis in patronum, tā nefandi plagiarij poena? Moritur ei primùm filius, deinde vniuersa eius gēs per Baasae facinus extirpatur ad vltimum masculum vsque, Propheta illa id circo fieri protestante, quod à domino suo defecisset. Est igitur causa haec & frequens, & idonea, propter quam Rex feudo à Deo accepto priuetur, si legē Dei oppugnet, & à Deo, ad ipsius hostes, ad deos, inquam, gentium transfugiat. Et vt paria crimina pares poenae decent, consimilem omnium Regum Israelis & Iudae, qui talia patrarunt, exitum, summum, inquam, exitium in Sacris literis legimus. Tametsi mutata est & Ecclesiae Iudaicae, & Regni quoque ipsius forma, cum quae [Page 18] prius Iudaea terminabātur, per totum orbem diffusa esse possint: de Regibus tamē Christianis idem prorsus dicendum est. Euangeliū successit legi, Reges Christiani Iudaicorum loco sunt. Idem pactum est, eaedem conditiones, eaedem poenae, ni impleantur, idem vin dex perfidiae Deus omnipotens. Vt illi deni (que), legi, sic hi Euangelio obseruando, tenentur. cuius propagationem singuli in primis & ante omnia se curaturos spondent, cum inaugurātur. Herodes Christi Domini Regnum, quod provehere debuisset, reformidans, Christum ipsum, quasi regni affectati dā nat. En verò & miserè perit, & regnum ipse suum perdit. Iulianus à Christo ad Gentiles transfugit. At paulò pòst idem Galilaei (ita enim Christum probrose vocabat) vindicem dexteram experitur. Plenae verò sunt superiorum saeculorum historiae consimilibus exemplis, quae nec nostro etiā saeculo nobis desunt. Aliquot ab hinc lustris plaerique Reges Babylonicis poculis inebriati, Christi hosti adversus Christum, Lupo adversus agnum militarunt, vt etiamnum plaerique militant. Vidimus verò nonnullos, in flagranti crimine, in ipso (que) adeo, quod agitabant, [Page 19] scelere periisse: quosdam etiam è triūpho in tumulum elatos fuisse. Nec caeteros melior manet exitus. Stat nempe perpetuò haec sententia: Coniurent licet omnes reges terrae adversus Christum, Psalm. 2. Psalm. 110. & Agnū nostrum diripere conentur, necesse est tandem illos manum cedere, pedibus Christi subiici, & Agnum Regem Regum, & Dominum Dominantium, velint nolint, Apoc. c. 19. confiteri. Quid verò de Regibus Ethnicis statuemus? Procul dubio & si ij extrin secus non vnguntur à Deo, sunt tamen eius vasalli, & ab eo vno potentiam suam acceperunt seu sorte, seu alia quavis forma eligantur. Si suffragio: Deus regit corda hominum, & dirigit quo ipse vult. Si vel sorte: sors coniicitur in sinum, inquit Salomon, & iudicium eius à Domino. Prou. 16. Is perpetuò vnus est, qui pro suo arbitrio Reges tollit, & statuit, firmat & evertit. Daniel 2. v. 21. Esa. c. 45. Dan. 4. Rom. 13. Hac ratione Cyrum vnctum Domini vocat Esaias. Daniel verò Nabuchodonozor & caeteros à Deo potentiam accepisse ait, vt & Paulus, omnes omnino magistratus. Etsi enim Deus legem suam non ita disertè his at (que) illis cōmendarit; est tamē quod agnoscāt, se, quod regnant, Deo supremo Regi debere. Itaque si tributum eo nomine [Page 20] Deo persoluere minus curent: saltem quod Deo à subditis debetur, intercipere & avertere ne tētent, aut vlla alia in re diuinam sibi iurisdictionem arrogent. Id verò propriè affectati regni crimen est, quod Deus in ipsos reges Ethnicos grauissimèe vltus est. Principes, ne in tam atrox crimē incidant, suam à diuina iurisdictionem in primis distinguāt necesse est, & eò quidē accuratius, quod in eodem solo, in eadem re, in homine, inquam, Deus & Rex, ius suum ambo capiūt. Constat homo ex corpore & anima, Deus corpus finxit & animā quo (que) inspirauit. Vtro (que) ergo optimo iure vti solus poterat. Quod si liberaliter indulsit Regibus, vt subditorum corporibus bonísque, ad eorundem tamē conseruationem, vti possint: meminisse sanè debent, vsum, non abvsum, cōcedi. In primis verò nil quod animae, tributi nomine imperent, habere se, qui suā ipsi Deo tributariam profiteri teneantur. Rex capit tributum censúmve à corpore, iísque, quae corporis ministerio acquiruntur coluntúrve. Deus ab anima praecipuè, quae suas etiam functiones per corpus exercet. Ad tributū illud pertinent fructus, nūmorum pensitationes, & caetera onera tum realia, [Page 21] tum personalia. Ad hoc preces, sacrificia, conciones, cultúsque adeo diuinus, tum priuatus, tum publicus. Quae quidem adeò diuersa & distincta sunt, vt neutrum alteri officiat; fiscus Dei Caesaris fisco nil adimat, sed cuique ius suum constet. Denique caelum terrae misceat, omniaue in antiquum chaos reducere velit, qui haec confundat. Haec optimae distinxit Dauid, 1. Chron. 26 ver. 29. qui alios officiarios destinauit in rem dei, alios in rem Regis. 2. Chr. c. 19 Sic & Iosaphat alios in iudicium Iehouae, alios in litem Regis, id est, alios, qui cultum Dei, alios, qui iura Regis tuerentur. Quod si vtrum que tributum sibi vendicat Princeps, perinde ac si Gigantum more, caelum petere & scandere conentur: Regni affectati reus est, & non secus ac vasallus, qui regalia iura invadit, feudum committit, ac eo saepissimè spoliatur: & eo aequius, quod ea vasalli ad dominum superiorem aliqua: Regis ad Deum, homuncionis ad omnipotentem nulla potest esse proportio. Quotiescun (que) enim Princeps aliquis insolenter dicit, Esa. c. 14. ver. 22. Ego scandam caelum, extollam solium meū supra stellas Dei, & ero similis altissimo: At ego contra, Deus inquit, extollam meipsum, insurgam adversus te, & excindam [Page 22] nomen tuum ad vltimos nepotes vsque. Et tua quidem consilia evanescent; quod verò semel decreui, mutari nō potest, aut in cassum cedere. Exod. c. 5. & 8. &c. Dicit Dominus Pharaoni: Dimitte populum meum, vt mihi seruiat, vt mihi sacra faciat. Quia verô fastu tumidus, Deum illum sibi notum non esse respondet, praeceps ruit. Nabuchodonozor vult statuam suam coli, sibiue diuinos honores exhiberi. Confestim effrenē miseri homuncionis audaciam reprimit Deus. Qui Deus videri volebat, homo esse desinit, & ávia desertaue loca asini instar oberrat, Dan. c. 4. Eo vsque dum, ait Daniel, Deum Israelis supremum omnium Dominum agnoscat. Balthasar eius filius, sacris Templi vasis diuino cultui dicatis, ad suam ebrietatem abvtitur. Daniel. c. 5. ver. 23. En verò quia Deo gloriam non tribuit, cuius in manu anima eius omnésque viae erant, regno pessundato, eadem nocte trucidatur. Alexāder Magnus adulatorum voce delectabatur, qui Iouis filium eum esse, 2. Macha. c. 1. v. 43. & adorandum propterea affirmabāt. En verò inchoatos quasi de domito orbe triumphos praeproperamors intersecat. Antiochus vniendi regni praetextu, vnum quenque Legem Dei missam facere, & suam sequi iuber. Templum [Page 23] Iudaeorum prophanat, altaria polluit. At multas calamitates, clades, strages expertus, fractis prostratís (que) viribus, animi moerore tandem conficitur, in eoue, quod Iudaeos ad impietatem adigere voluisset, tā grauia se pati profitetur. 1. Mach. c. 6 Denique si repetamus, quis Neronis exitus fuerit, qui Christianos vrbis incendio insimulatos sceleratè cōtrucidauit: quis Caligulae, qui sibi sacrificia instituit: quis Domitiani, qui Dominus Deusue vocarivoluit; quis Commodi & eorum omnium, qui honores soli Deo debitos, aut sibi vendicare, aut Deo tollere voluerunt: exitialem eorum perpetuo exitum comperiemus. Cō trà verò Traiani, Hadriani, Antonini Pij, & caeterorum eiusmodi satis prosperum: qui si minus Deum coluerunt, Christianis saltem suo more colere permiserunt. In summa, vt vasalli rebelles, regnúmve affectantes, & supplicium extremum merentur, & feudum ipso iure committunt: ita & hi, qui aut legem Dei ex pacto obseruare nolunt, aut obseruare volentes inaudita causa persequuntur. Cum itaque videamus eodem ferè modo Reges à Deo regno investiri, quo vasallos à domino superiore, feudo, iisdem de causis eo beneficio [Page 24] priuari, eodem ferme loco, hos, quo illos esse, Reges omnes Dei vasallos esse, omnino statuēdū est. Hoc verò posito, quaestio nostra facilè finietur. Si enim Deus est Domini superioris loco, Rex vasalli: quis non Domino potius, quam vasallo, obediendū pronunciet? Si Deus hoc praecipit, Rex contra: quis Regi adversus Deū obsequium denegantem, rebellem iudicet? Imo verò quis non rebellionis damnet, siaut Deo segnius pareat, aut Regi ea in re pareat. Denique, si hinc Rex, illinc Deus ad delectū nos vocet: quis Regem, vt Deo militemus, deserendum non statuat? Ergo non modo non tenemur obedire Regi contra legem Dei quid imperā ti, verùm etiam si obediamus, rebelles sumus, non secus ac si adversus Regem colonus, pro seniore Regis vasallo, arma sumeret, aut edicto superioris, quàm inferioris, Vicarij, quam Principis, Ministri, quàm Regis obedire mallet. Ac propterea incidimus in execrationem Micheae Prophetae, Micheae 6. ver. 16. qui Dei voce eos omnes, qui impiis Regum mandatis obsequuntur, detestatur, & diris devouet. Legem Dei quum dicimus, intelligimus duas Legis tabulas Mosi traditas, quibus tanquam limitibus [Page 25] immobilibus, authoritas Principum omnium circunscribi debet. Prima, Dei cultus, secunda officium erga proximum cō tinetur: prima, inquam, Pietas, secunda Iustitia Charitati coniuncta, quibus Euange lij promulgatio non modo non derogauit, verùm etiam authoritatem adiunxit. Prima autem vt ordine, ita & dignitate prima censetur. Si quem innocentem Princeps occidi iubeat, si quem spoliari, si cui vim inferri, nemo cui vel tantillū consciētiae supersit, parere velit. Si scelus suū, ādulterium puta, parricidium, aut quid simile, comprobari flagitet, prodibit inter ipsos Ethnicos Papinianus aliquis, qui Caracallam coram reprehendat, & mori, quàm parere malit:
falsum testimonium dicere non sustinebit. Quid verò, si nos Princeps cum idolis commercium habere iubeat? si Christum crucifigere? si Deum eiurare, execrari, & quantum in nobis erit, caelo pellere, an nō multò aequius parero detrectabimus?
Quin potius quia non satis est abstinere à malo, ni faciamus etiam bonum, non modò idola non colemus, verùm Deum eo [Page 26] modo, quo praecipit, colemus: nec modò Baali non procumbemus, verùm Deo sacra faciemus, qualia à nobis requirit. Etenim Deum quidem colere tenemur propter ipsum: at Principem honorare, vt & proximum amare, propter Deum. Quòd si verò proximum laedere, scelus est, si Principem violare, piaculum censetur: quo tā dem nomine tantum tāue atrox crimen censebimus, quo ipsa supremi omniū Domini Maiestas petitur? In summa: vt longè grauius est creatorem, quam creaturam, hominem quam imaginem laedere, & in iure grauior est poena eius, qui Maiestatē Regiam laeserit, quam qui statuam ei dicatam fregerit: ita nō dubium est, quin eos, qui primam legis tabulā violant, grauior & atrocior vindicta, quàm qui secundam, maneat (etsi vna ab altera pendet) adeo (que) cautius adhuc in illa, quam in hac agendum sit. Exempla verò maiorum docere nos possunt, quae cautela hac in re sit adhibēda. Achabus Rex, Iezabele vxore instigante, Prophetas Dei vndequaque comprehensos occidi iubet. 1. Reg. c. 18. Abdias nihilominus, Aulae Magister, eos abscondit & alit. In promptu excusatio est, In omni obligatione, quantumvis stricta, Deus perpetuo [Page 27] excipitur. Achabus idem, omnes Baali sacrificare iubet: Elias nihilo segnius arguit Regem, arguit Populum, sacerdotes Baal impietatis convictos ad necē poscit. Invito denique Rege vxorio, frementé (que) impia vxore cultum veri Dei restituere conatur. Sin Achab obiicit, 1. Reg. c. 18. vers. 17. quod hodierni Principes solent, quod Israelem turbet, quod rebellis, quod seditiosus sit, vt omnium, qui crimine vacant, hoc esse crimen solet: Imò verò, respondet, Tu is ipse es, qui Israelem tua rebellione turbas, qui à Domino tuo ad hostes, à Deo vero ad deos alienos transfugeris. Eo dem modo Sidrach, Misach & Abdenago, Daniel c. 3. Daniel c. 6. Regi Nabuchodonozor parere nolunt, vt neque Daniel Dario, Eleazar Antiocho, & innumeri alij. Post verò Christi advētum, Act. 4. v. 19. cum iubentur Apostoli Euangelij praedicationē omittere, Iudicate, aiunt, vtrum iustum sit coram Deo, vobis potius, quam Deo obedire. Ita modo mandatum Christi impleant, quid Reges sentiant, susae deue habent. Ipsi denique Iudaei Aquilam argenteam statuámque Caligulae in templo collocari non ferunt. Ambr. Epistol. 33. Euseb. Quid verò Ambrosius, iubente Valentiniano Imperatore, vt basilicam Mediolanensem Arrianis traderet? [Page 28] Cōvenior, inquit, à Comitibus & Tribunis, vt Basilicae fieret matura traditio, dicentibus Imperatorē iure suo vti, eo quod in potestate eius essent omnia: respondi; Si à me peteret, quod meū esset, id est, fundum meum, argentū meum, ius huiusmodi meum non refragaturum. quāquam omnia, quae mea sunt, essent pauperum: verum ea, quae sunt diuina, Imperatoris potestati non esse subiecta. Quid verò putamus responsurū eum fuisse, si de viuo Dei tēplo idolis mācipando cōsultus fuisset? Exēpla haec & innumerorū Martyrū, qui mori, quā parere maluerūt, quibus plenae sunt Historiae, legis disertissimae instar esse possint. At sanè ne lex quidē disertis verbis cōcepta nobis deest. Quotiescun (que) enim Apostoli Christianos monēt, vt Regibus & Magistratibus pareant, quasi de industria faciant, Deo parendū in primis & ante omnia praemonent: praeposteri istius obsequij, ad quod adulatores Principum simplices cohortantur, nusquam ne leue quidem argumentum reperias. Paul. c. 13. ad Rom. Omnis anima, in quit Paulus, superiori potestati subiecta esto; nam nulla est nisi à Deo. (animam omnem dicit, ne conditio vlla excipi videatur.) Satis ex hisce verbis concludi [Page 29] poterat, Deo potius, quam Regi parendum esse. Si enim regi propter Deum, certè non cōtra Deum. At ambiguitatem omnem praecidere vult. Princeps (subiungit) minister Dei est, propter bonum nostrum, ad faciendam iustitiam. Sequitur adhuc idem: quia Domino potius, quā ministro, obtemperandum constat. Necdum tamen satis esse putat. Reddite, ait ille tandem, cui tributū, tributū, cui honorem, honorem, cui timorem, timorem: ac si diceret, quod Christus: Matth. 22. ver. 21. Reddite quae sunt Caesaris, Caesari; quae Dei, Deo. Caesari tributum & honorem, Deo timorem. Consimiliter Petrus, Timete Deū, Petr. Epist. 1. cap. 2. Honorate Regem. Serui obedite Dominis etiā discolis. Haec eodem, quo dicuntur ordine, facienda sunt. Nempe vt non tenentur dominis serui obedire, si quid adversus Regis mandata imperent: ita nec subditi Regibus, si quid adversus legē Dei. Obiectio∣nes. Obiiciunt nobis impij: In iis etiam, quae ad conscientiā pertinent, Regibus obediendum esse, & Petrum Paulum (que) nobis, quasi huius impiae sententiae authores, Roman. 13. ver. 5. 1. Petr. c. 2. obtrudere non verentur. Indéque quancumque legem sanciat Rex, parendum, quancumque religionē superstitionémve sectetur, [Page 30] obsequēdum statuunt. Quàm aut ineptè, aut impiè, nemo est, qui non videat. Aiūt, ibi diserte obediendum esse Principibus non propteriram, sed propter conscientiam erga Deum. Conscientiam cum opponūtirae, perinde est, ac si dicerent: non formidine poenae, sed Dei amore, non verberum metu, sed verbi diuini reverentia, parendum esse. Colos. c. 3. ver. 22. Vt pari ratione Paulus, ad Colossenses, seruos ita heris inseruire iubet, vt non heri oculo, aut furcae, sed ipsi Deo seruire so putent, nō vt heri gratiam demereantur, cuius oculos etiam fallere possunt, sed vt officio satisfaciant, quod illis imposuit Deus, quem nemo fallere possit. Deni (que) aliud omnino est, propter conscientiam obedire, aliud, in iis, quae ad conscientiam pertinēt. Neque ij sane, qui crucē & tormenta quaevis suscipere, quàm Principibus impia iubentibus parere maluerunt, 1 Sam. c. 15 vers. 22. nos ita docuissent. Eiusdem impudentiae est, quod idiotis obiicere solēt, Obsequium praestare sacrificio. Nil enim est, quod causam ipsorum citius iugulare possit. Sunt illa verba Samuelis Prophetae, Saulem Regem reprehendentis, quod praepostere sacrificando, Dei mandatum secutus non esset. Quod si ipse, quantūvis [Page 31] Rex, Deo obsequi tenebatur: sequitur sanè, subditos adversus Deum Regi non teneri. In summa: qui Barbarorum Calucuthanorum more, Dei cultum ab hominis arbitrio, Religionem à Rege, tanquā Telluris Deo pendere volūt, si Scripturae sacrae, quod opinor, minus tribuunt; Cic. 1. Off [...]. discant saltem ab Ethnico Oratore, in omni communitate quosdam esse officiorum gradus, ex quibus quod cuique praestet, intelligi possit, vt prima, ait, Diis immortalibus, secunda patriae, tertia parentibus, deinceps reliqua reliquis gradatim debeantur. Vtcumque verò crimen laesae Maiestatis atrox sit; proximum tamen sacrilegio, L. 1. ad. L [...]. Iul. Mate [...] digest. quod in Deum diuinásque res propriè committitur, à Iureconsultis vocari, adeò vt Templum effringere, quàm vitae Principis insidiari, grauius putetur. Et haec quidem cuivis homini, modo non prorsus impio, sufficere posse videntur.
SECVNDA QVAESTIO, AN LICEAT RESISTERE Principi, Legem Dei violanti, & Ecclesiam Dei vastanti: quibus, quomodo, & quatenus.
HAEC Quaestio prima frō te difficilis & ardua videtur, eò quidem magis, quod cum sub piis Principibus supervacua, sub impiis periculosa videretur, vix quisquam eam, nisi leuiuscule attigerit. Ex facto quaeritur, Principi legem Dei abrogāti Ecclesiámve destruēti, aut extruendā impediēti, an resistere liceat. Hoc verò, si eius iudicio stamus, Scriptura sacra nobis definiet. Si enim, quod ex ea facile probabitur, vniuerso Populo Iudaico licuit, imò si iniūctum fuit, nemo, credo, negabit, quin idem de vniuerso Populo Christiano alicuius Regni, idem planè statuendum sit. Considerandum est hic imprimis, Deum electo ex omnibus [Page 33] Populo Israelitico, vt esset sibi peculiaris Populus, foedus cum eodem pepigisse, vt esset is Populus Dei. Extat id passim in Deuteronomio. Deu. c. 7. v. 6. c. 14. v. 1. Vis autē huius Pactionis erat haec, Vt curarent vniuersi, vt Deus à singulis Tribubus & singulorum contribulibus in terra Chanaā purè coleretur, Ecclesiámque suam in medio eorū perpetuò constitutam haberet. quod tum è multis aliis locis, tum disertè Deuter. 27. apparet. Ibi Moses & Leuitae, quasi Dei nomine stipulantes, Deut. 11. ver. 29. Iosue c. 24. disertius. vniuersum Populum congregāt, hísque verbis affantur. Hodie, ô Israel, Populus Domini Dei tui fis. Obsequere ergo Deo tuo, &c. Cum (que), ait Moses, Iord a nem transieris, stantibus hinc ad montem Garizim sex Tribubus, illinc ad mōtem Hebal sex reliquis, Leuitae legem Dei perlegent, ac obseruaturis fausta omnia, violaturis infausta precabuntur. Vniuersus verò Populus respondebit, Amen. Quod à Iosue postea tum terram Chanaā ingresso, Iosue 5. ver 24. tum moribundo obseruatum legimus. Hinc animadvertimus, vniuersum Populum obligatum esse legi Dei curandae, Ecclesiaeue tuendae, vt è contrario idolis Gentium exterminandis è terra Chanaan quae stipulatio ad singulos pertinere [Page 34] non potest, sed ad vniuersos tātùm. Quo etiam & illud pertinere videtur, vt omnes Tribus circa Arcā Domini castrametarentur & tentoria sua figerent: vt quae vniuersorum curae commendata esset, Num. 2. Iudic. c. 19. & 20. ab vniuersis tegeretur. Vsus verò Pactionis istius demonstrari potest. Ciues Gabaa è Tribu Beniamin Leuitae cuiusdam vxorē vi constuprant ad necem vsque. Lenita in duodecim frusta cōcisam Tribubus duodecim mittit, vt tantum scelus in Israele patratum vniuersi expient. Congregatur vniuersus Populus in Maspha. Postulat à Beniamitis tantis sceleris conscios noxae dedi. Recusant illi. Ac demum Deo approbante, bellum in Beniamitas communi consilio decernitur. Hoc modo secunda Legis Tabula in Tribum integram, quae peccarat, vindicata. De prima verò habemus exemplum evidentissimum in libro Iosue. Iosue c. 22. Postquam Rubenitae, Gaditae & Manassaei, cis Iordanem ad sua se receperunt, eximium statim altare in Galiloth propè Amnem extruunt. Videbatur hoc contra mandatum Domini, quo non nisi in Chanaan sacrificare licebat. ac propterea suspicio esse poterat, ne alienos deos colere vellent. Re vniuerso Populo, qui trans Iordanē [Page 35] habitabat, nūciata, indicūtur Comitia in Siloh, vbi erat Arca Domini. Cōveniunt vniuersi. Mittitur ergo ad illos Phines sacerdos, Eleazaris filius, qui de peccato in legemcōmisso corām agat. Vt verò publica auhoritate hoc agi sciant, eximij qui (que) ex vnaqua (que) Tribu legati mittūtur, qui cū iis expostulent, cultū Dei corrūpi eo modo, Deū ea rebellione infensum fore, nec ipsis modo, sed Israeli vniuerso, vt quondā in Beelphegor: deni (que), ni desistāt, bellū publicè indicant at (que) denuncient. Quod proculdubio cōsecutū fuisset, ni tribus illae protestatae fuissent, se altare illud monumēti tantū instar extruxisse; ex quo Cis Iordanis & Trās Iordanis eādē esse ac perpetuo fuisse religionē appareret. Quotiescun (que) verò in cultu Dei vindicādo negligētius se gesserunt, grauissimè afflictos eos fuisse videmus. Nec alia sanè de causa bis à Beniamitis victi fuisse videntur, quàm quod, dum iniuriā priuato factam vlcisci satagerent, dum stuprum punire, in iure Dei vindicādo adeò segnes essent, ac quotidie etiam adulteria cum idolis impunita sinerēt. Fuit ergo primum haec Pactio inter Deum & Populum.
Iam ex quo Reges Populo dati sunt, nō [Page 36] modo non desiit haec eadem Pactio, Foedus inter Deū & Popalum. 2 Reg. c. 11. 2. Chro. c. 23 ver. 16. 2. Reg. c. 23. verū etiam perpetuo cōfirmata & repetita fuit. Diximus in Rege inaugurando duplex foedus initum fuisse. Et primum quidem inter Deum, Regem & Populum, sive inter summum Sacerdotem, Populū & Regem. (Populus enim 11. Chron. primo loco ponitur.) Finem verò eius eum fuisse, vt Populus esset Populus Dei, id est, vt is Populus Ecclesia Dei esset. Quorsum sanciretur inter Deum & Regem, ostēdimus. Quorsum inter Deum & vniuersum Populum, examinandum. Certissimum sanè est, Deum non frustra hoc egisse. Ni enim aliqua authoritas & promittendi, & promissa praestandi Populo superfuisset, foedus planè supervacuum fuisset. Videtur ergo Deus fecisse, quod in dubiis nominib. creditores facere solent, vt plures in eandem summam obligentur, vt eiusdem rei duo plurésve rei promittendi constituantur, à quorum vnoquoque, tāquam principali reo solidū peti possit. Ecclesiam vnico homuncioni cōmittere lubricum erat. Eam itaque vniuerso Populo commēdat atque committit. Poterat Rex in tam lubrico gradu constitutus, facile in impietatem delabi. Ne itaque collaberetur Ecclesia, [Page 37] Populum intervenire voluit. In ea, de qua agitur, stipulatione, Deus, vel eius vice, summus Sacerdos est Reus stipulandi; Rex & populus vniuersus, puta Israel, sunt rei promittēdi, ambo ex vna eadémque causa, & quidem ex voluntate coniū ctim obligati. Stipulatur Sacerdos, an nō promittant, Populum fore Populum Dei: an non operam se daturos, vt Deus Templum suum Ecclesiam suam in medio eorum perpetuò habeat, vbi ritè colatur? Spondet Rex, spondet Israel, (vniuersitas enim hominum vnius personae vicem sustinet) & quidem cōiunctim, nō diuisim, L. mortuo. 22. D. defideicommis. vt ex ipsis verbis apparet; incontinenti, non ex intervallo. Constituūtur ergo hic duo Rei, Rex & Israel, ideoue aequaliter in solidum obligantur. L. si non singuli. C. si cert. pet. l. penul. D. de duob. reis. 2. & 3. §. 1. D. eod. Quemadmodum ergo, cum Caius & Titius eandem pecuniam Seio stipulanti coniunctim promiserunt, singuli ipso iure in solidum tenentur, & ab eorum altervtro solidum peti potest: ita tenetur Rex per se, Israel itē per se, curare cauere, ne quid detrimenti Ecclesia capiat. Vter verò negligat, Deus ab altervtro integram rem petere potest, & eo quidem magis à Populo, quàm à Rege, quo plures, & difficilius labuntur, & magis [Page 38] soluendo sunt, quam vnus. Item vt in duobus correis, praesertim Fiscalis Tributi, vnus ita in solidum tenetur, vt beneficio diuisionis per nouellam constitutionem Iustiniani concesso vti nequeat: L. cum poss. D. de censib. & ibi Doctores. ita Rege & Israele, tributum Deo Regi Regū promittentibus, vterque in solidum tenetur. Demū, quemadmodum in duobus reis promittendi, in iis praecipue contractibus, quorum obligatio ratione culpae committitur, L. cū apparebit. D. locati. l. si diuisa. C. eod. (qualis est hic) vnius culpa nocet alteri; ita si Israel Deū deserat, Rex verò negligenter ferat, tenetur culpa Israelis. Consimiliter, si Rex ad alienos Deos transfugiat, nec transfugiat modo, sed alios etiam secum abducat: denique quovis modo Ecclesiam perdere conetur: ni Israel eum quasi è fuga retrahat, aut etiam coerceat, eius culpa tenebitur. Breuiter: non secus ac si periculum sit, ne vnus èreis promittendi, sua bona prodigendo, soluendo esse desinat, alteri datur in eum vtilis actio, ne correi culpa damnum patiatur: ita & Israeli in regē, Regi in Israelē, sese idolis mancipantē, aut quovis modo foedus rumpentem, ne aut huius ille, aut vicissim hic illius culpam luat. Quod verò ea stipulatio, de qua agimus, eius generis [Page 39] sit, ex aliis scripturae locis apparet. Saule Rege Israelis constituto, Samuel Sacerdos & Propheta Domini, 1. Sam. c. 12. v. 14. & 25. his verbis Israelem affatur: Tam vos, quā Rex vester, qui est super vos, sequimini dominum Deum vestrum. quod si perseueraueritis in malitia, (malitiam vocat, quod hominum imperium, quàm Dei maluissent) tam vos, quam Rex vester peribitis. Addit verò rationem: quia placuit deo, vos facere Populum suum. Hic vides duos reos manifestè coniungi in eiusdem poenae stipulatione. Sic Asa, Rex Iuda, Azariae Prophetae hortatu, vniuersum Populum, Iudā nempe & Beniamin, in Hierusalem convocat, foedus cum deo percutiendi caussa. Intererāt & multi ex Ephraim, Manasse, & Simeon, (qui) dei pure colendi causa eò se receperant. Tum verò, sacrificiis ritè peractis, sancitur foedus, his tanquam conceptis verbis: 2. Chro. c. 15 v. 13. Quicunque non invocauerit Dominum deum Israel, seu minimus, seu maximus, morte moriatur. Cum maximum dicit, ne Regem quidem ipsum huic poenae eximi vides. Quis verò hāc à Rege poenam reposcere possit (de temporali enim hic agitur) nisi vniuersus populus, cui ipse iurat, non secus ac Populus ipsi? Eodē modo [Page 40] legimus, Iosiam Regem, viginti quinque annis maiorem, vniuersúmque Populum foedus cum domino sanxisse, promittentibus ambobus, se legem & statuta domini custodituros, continuó (que) quasi implendi, 2. Reg. c. 23. v. 2. 2 Chron. c. 4. v. 29. aliqua ex parte, foederis causa, Baalis idololatriam destructā fuisse. Et plura forte accuratius legenti testimonia suc currerent. Cur verò velimus vniuersi Populi consensum requiri, cur Israelem Iudámve ad legis diuinae obseruationem astringi, cur sanctè promittere, se perpetuò Populum dei fore, nisi velimus pariter, authoritatem facultatémve ei concessam, qua tum se à periurio, tum Ecclesiam à vastitate vindicet? Quorsum enim foedus cum Populo, vt sit Populus dei, si sese ad alienos deos per Reges abduci patitur, aut pati tenetur? Vt deus purè colatur, fi Populus serui loco est, L. quod attinet. 32. D. de reg. inr. quo cum nulla obligatio esse possit? Si denique non licet ei operam dare, vt id, quod promisit, praestetur, Deus ne cum eo foedus sanxit, qui neque promittendi, ne (que) rem promissam praestandi ius habuit? An verius, foedus cum Populo sanciendo, remue eam fieri stipulando, ius ei esse, & rem promittēdi, & praestandi, & praestandam curandi, evidenter [Page 41] ostendere voluit? Si ridemus enim & actione summouemus, qui cum seruo filióve familias contraxerit: an non impudentes simus, qui tale quid Deo tribuere velimus? Hinc verò est, quod Regibus foedus violantibus, Prophetae Iudam, domū Iacob, Samariam perpetuo alloquuntur, vt eos officij sui admoneant. Nec id tantū, Ierem c. 17. ver. 20. & passim. ne Baali sacrificent, sed vt Baalem etiam, eiùsque Sacerdotes, Rege invito & reclamante, deturbent & exterminent. Sic cū Achab occidisset Prophetas Dei, Elias Propheta congregat Populum, & quasi Concilium indicit, corripit, coarguit, convincit. Populus verò eius hortatu, Sacerdotes Baal morte mulctat. 1. Reg. c. 18. v. 19. Nempe officiū suum deserente Rege, est quod suo fungatur Israel; nec tumultuariè aut temere, sed publica authoritate, Concilio habito, causa ordine cognita. At contra quotioscunque Regi, cultum Dei violanti, non obstitit Israel, quod diximus de duobus reis, quorum vnius culpa alteri nocet, vsu venisse videmus. Vt enim Rex Idololatriae & perfidiae suae, ita Israel negligentiae, cō niuētiae, socordiae poenas dedit: & eo quidem saepius hoc, quàm illud accidit, quòd Regis plerun (que) exēplum Principes, Principum [Page 42] Populus sequatur, & vnius exemplo vniuersi potius peccent, quàm vniuersorum vnus resipiscat. 1. Sam. c. 31. Exemplis res dilucidior fiet. Cur, quaeso, fusum deletum (que) Israelis exercitum, vnà cum Saule Rege putemus? An Deus vlciscitur peccata Principis in Populum? an Patris, in filium? Acerbum est, aiunt Iurisconsulti, parentis scelera, filiorum poenis lui. Alieni sceleris quen quam poenas pati, iura nō sinunt. Genes. 18. v. 25. Absit vero, vt is, qui vniuersam terram iudicat, inquit Abraham, perdat iustū cum impio. Quinimo, ait Dominus, vt patris, Deut. 24. v. 16. 2. Reg. c. 14 Ezech. 18. ita & filij anima mea est. Nec pater filij, nec patris filius culpa patietur. Anima, quae peccauerit, morietur. An nō ergo potius, quia Populus Sauli legem Dei violanti non resistebat, & pios impiè persequenti, Dauidem scilicet & Sacerdotes domini, applaudebat? E multis pauca similia proferemus. Saul idem, vt tribus Iudae possessiones amplificet, fidem publicam, 2. Sam. c. 22 iam inde ab ingressu Chanaan Gabaonitis datam frangit, ipsos (que) adeo Gabaonitas, quantum quidem potest, è medio tollit. Violabatur eo facto tertium legis praeceptū. Deus enim testis eiusce Pactionis fuerat. Quin & sextum, innocuos [Page 43] enim iniustè interficiebat. Vtraque legis Tabula vindicanda erat. Et Saul eiusque familia quidem ea scelera perpetrasse dicuntur. Interea tamen, Saule iam è viuis sublato, Dauidéque Rege constituto, consultus dominus respondet, tertiū iam annum, propter idem scelus, terram Israelis vniuersam fame laborare. Nec ea prius desiit, quàm septem è familia Saulis, Gabaonitis tanquam noxae dederentur. L. crimē. 26. D. de poenis Cur verò hic, cum vnusquisque ex suo admisso sorti subiiciatur, nec alieni criminis successor constituatur quisquam, vniuersum Israelem sceleris huius teneri dicas, ipso reo iam vita functo, & actione cū reo quasi extincta: nisi, quia cum deberet & posset publico & manifesto sceleri sese opponere, negligenter tulit? L. sancimus C. de poenis. Cur poenam irrogari vis, quae nemini absque culpa iure infligitur, nisi peccarit? Qua vero peccarunt, nisi quatenus peccatum tolerarūt? Eodem modo, 1. Sam. c. 8. cum Dauid mandat Ioabo & praefectis Populi Israelitici, vt Populū recenseant, graue eo ipso crimen commisisse dicitur. Nempe vt Israel dei iram provocarat, cum Regem peteret, quòd in eius peritia salutem suam collocare videretur: ita hoc facinore Dauid, qui ex multitudine [Page 44] victoriam expectabat. Abacuc 1. ver. 16. Id enim propriè est, quod Propheta vocat, sacrificare retibus, & hamis thura adolere: quae species idololatriae est. Praefecti quidem, quia praevidebant id Israeli exitiale futurum, primum paulisper refragantur: deinde etiam dicis causa & perfunctoriè censum agunt. At populus vniuersus plectitur. 2. Samu. c. ult. 2. Chro. c. 21 Nec Dauid modò, sed & seniores Israelis, qui vniuersitatem repraesentant, saccum induunt, seseue cinere conspergunt. quod tamen propter Dauid, parricidiū adulterio cumulatum neutiquam accidit. Hic quis nō videt, vniuersos & peccasse, & poenitere debuisse, & poenas denique luisse? Dauidem nempe impia praecipiendo, Deum provocasse: praefectos Populi, quos tamquam imperij Consortes & Assessores, Israelis nomine, reclamare oportuit, aut conniuendo, aut segnius repugnādo, vniuersos denique ad eum quasi delectū comparendo? Deum verò, non secus ac imperatorem, legionis vniuersae delictum, vniuersali terrore, particulari quorūdam supplicio, quadam quasi decimatione castigasse? Cur verò tandem, Manasse Rege Templum Dei polluente, 2. Chro. 33. ver. 10. Deum non ipsum modo Manassem, sed vniuersum [Page 45] Populum allo quutum esse legimus, 2. Reg. c. 24. v. 4. Iere. 15. v. 4 nisi vt Israelem, tanquam alterum promittendi reum admoneret, ni Regem in officio contineret, suo damno futurum? Ecquid enim illud alio qui apud Ieremiam, domum Iuda propter impietatem & crudelitatem Manassis Assyriis mancipatā fuisse, nisi eo ipso, quod sceleri non restitit, sceleris ream fuisse statuamus? August. in Psal. 82. Ambr. in offic. Propterea Augustinus & Ambrosius: Herodes & Pilatus condemnant Christū, Sacerdotes neci tradūt: Populus ferè illachrymatur. vniuersi tamen puniuntur. Curita? Quia, quē è manibus impiorum magistratuū eripere poterant, quia non fecerunt, occiderunt. Plura verò in hanc sententiam ex omnis generis Authoribus addi possent, ni Christianis Sacrae scripturae testimonia suffice re deberent. Caeterum quia boni legislatoris est, non tam curare, vt delicta puniā tur, quàm ne vlla committantur, cauere: vt boni Medici diaetā praescribere potius, quae morbos arceat, quàm remedia, quibus coerceantur: pius certe Populus, non modo coercebit Principem Legem Dei impiè abrogantem, verùm etiam in primis cauebit, ne quidquam eius culpa negligentiáve sensim introducatur, quod [Page 46] temporis tractu, purum Dei cultum corrumpere possit, nec crimina in diuinam Maiestatem publicè commissa, non tolerabit modo, verum etiam criminum occasiones diligenter auferet. Quod in cōfringendo aeneo serpente, Ezechiam Regem, in expostulādo cum Cis Iordanis, de altari erecto, Israelē, convocato Concilio publico, fecisse legimus. Itaque licet Israeli, si Rex legem Dei Ecclesiámve evertat, resistere; nec id modo: verum, ni fecerit, eiusdem criminis tenebitur, & eandem poenam luet. Resistet verò verbo, si verbo oppugnabitur; vi, si vi; arte, inquam, & Marte. Quin & dolo bono, si dolo: cum nihil intersit, vbi iustum bellum susceperis, vtrum aperte pugnes, an ex insi diis. ita tamen, vt perpetuo dolum à perfidia, quae nusquam licita est, accuratè distinguat. Verùm video iam, August. in [...]suam. 23. q. 22. domi [...]. l. 1. D. de dolo malo. quidhic opponi possit. Quid, inquies? An verò vniuersam multitudinem, belluam, inquā, illam innumerorum capitum, tumultuari & concurrere in eārem, quasi agmine facto oportebit? Quis verò in ea turba ordo esse queat? quae Consilij, quae rerum gerendarum species? Cum de vniuerso Populo loquimur, intelligimus eos, qui à Populo authoritatem [Page 47] acceperunt, magistratus, nempe, Rege inferiores, à Populo delectos, aut alia ratione cōstitutos, quasi imperij Consortes & Regum Ephoros, qui vniuersum Populi coetum repraesentant. Intelligimus etiam Comitia, quae nil aliud sunt, quàm Regni cuiusque Epitome, ad quae publica omnia negotia referuntur. Eiusmodi erāt septuaginta in Regno Israelitico, quibus quodāmodo praeerat summus Sacerdos, qui de rebus summis iudicabāt, è LXX. familiis, quae in Aegyptum descenderant, seni primū electi. Tum Duces, seu Principes Tribuum, in singulis singuli. Demum Iudices & Praefecti singularum vrbium, id est, Chiliarchae, Centuriones & caeteri, qui totidem familiis praeerant. Denique fortes, Purpurati, & caeteri, è quibus cōflabatur Concilium publicum, quod saepissimè indictum legimus, his verbis: 1. Sam. c. 5. 1. Chr. c. 2 [...]. & 28. 1. Chr. c. [...]. Et congregati sunt seniores in Rama, vt in electione Saulis. Et cōgregatus est vniuersus Israel, aut vniuersus Iuda, & Bēiamin, &c. cum vniuersam turbam eo convenisse, ve risimile non sit.
Eius generis sunt in omni Regno benè constituto, officiarij Regni, Principes, Pares, Patritij, Optimates, & caeteri ab ordinibus [Page 48] delegati, è quibus cōflatur aut Cō cilium ordinarium, aut Concilium extra ordinem, Parlamentum, Diaeta, caeteriue conventus, in diuersis regionibus diuersa nomina sortiti; in quibus ne quid aut Respubl. aut Ecclesia detrimenti capiat, providendum est. Illi verò vt singuli Rege inferiores sunt, ita vniuersi superiores. Vt enim rectè Basiliensis & Cōstantiensis Synodi, Synodum Oecumenicam Pontifice superiorem esse statuerunt, vt Capitulum Episcopo, Vniuersitatem Actore, Curiam decurione, eum denique, qui ab aliquo coetu authoritatem accepit, eo coetu inferiorem esse, etsi singulis superiorem; ita dubium esse non potest, quin Israel, qui Regem petiuit & cōstituit, quasi Actorem publicum, Saule superior sit, Israele postu Iante, Israelisue gratia constituto, vt pluribus postea ostēdetur. Itaque cum rebus benè gerendis, ordine opus sit, qui in tanta turba seruari nequit: ea verò saepe accidant, quae multitudini absque publico periculo ac discrimine dici nō possint: quicquid vniuerso Populo concedi aut committi diximus, officiariis Regni; quicquid Israeli, Principibus & Senioribus Israelis cōcessum commissum ue dicimus, quod [Page 49] & vsus ipse cōprobauit. Athalia Regina, 2. Chr. c. 25. Ochozia filio Rege Iudae mortuo, vniuersam ferè stirpem Regiam delendam curat. Vix puer vnicus Ioas, in cunis adhuc vagiēs, Iosabae amitae prudētia simul & pietate, superest. Illa verò rerum summam invadit, & sex annos in Iuda regnat. Mussabat tum fortè Populus: nec enim promere, quicquid animo premebat, tutum erat. Tandem Ioiadas summus Sacerdos, vir Iosabae, consilio cum Principibus Israelis clanculū inito, coniurationéque ritè peracta, Ioam septimo anno aetatis vngendū coronandumue curat. Matrem verò non modò è solio exturbat, verum etiam è medio tollit, Baalísque idololatriā continuò destruit. Probatur Ioiadae facinus, & meritò. Iusta causa mouebatur. Tyrannidem enim, non regnum oppugnabat. Bartol. de Tyrannid. Deut. 17. Tyrannidem, inquam, primum sine titulo, vt loquuntur Iurecōsulti neoterici. Lex enim Regni Iudaici mulieres ad sceptrum non vocabat. Deinde etiam exercitio. Invaserat enim nepotum regnum summo scelere, & scelera innumera cōmittebat. quod verò caput scelerum erat, neglecto Deo vero, Baalem adorabat, adorariue iubebat. Iustè verò, & ab eo, cuius munus erat, vindicabatur. [Page 50] Ioiadas enim non erat priuatus, sed Pontifex summus, ad quem rerū etiam ciuilium cognitio tum pertinebat. Deinde, habebat asseclas Principes Iudae & Leuitas, denique erat affinis Regis. Quod verò non indicit de more comitia in Mizpah, non culpatur, vt ne (que) etiam, quod furtiuè consilia iniret, & clanculum coniuraret. Bartol. in Tract. de Guelph. & Gibel. Alioqui enim res minimè successisset, & in incassum cessisset. Coniuratio autem bona maláve est, vt bonum, malúmve finem spectat, & ab iis, quorum est, aut secus, initur. Rectè ergo Principes Iuda fecerūt; malè verò, si secus se gessissent. Vt enim tutor cauere debet, ne pupilli bona depereant; ac, ni faciat, actione tutelae tenetur: ita & hi Populi salutem tueri, qui se totum ipsorum curae tradidit, & credidit, suásque in ipsos actiones omnes quodammodo transtulit. In summa: vt licet vniuerso Populo repugnare, ita & Principibus Regni, qui vniuersum repraesentāt, non secus ac decurionibus pro corporis vtilitate, contrahere. Vt verò refertur ad vniuersos, Vlp. l. 160. D. de regul. iuris. quod publicè per maiorem partem geritur: ita, quod maior pars Principum seu optimatum fecerit, omnes; quod omnes, vniuersus Populus fecisse dicetur. [Page 51] Verùm hic alia nobis exoritur quaestio. An pars Regni resistera possit.
Statuamus iam Regem aliquem, legem Dei Ecclesiámve abolere: Vniuersitatem consentire, aut maiorem saltem eius partem, Principes aut omnes, aut plures conniuere: partem interim aliquantulam Populi, vnum, inquam, aliquem ex Principibus Magistratibusue legem Dei retinere, Deumue rite colere velle: quid licere putes, si Rex aut eam partem ad impia sacra cogere, aut ei piis sacris interdicere velit? Hic de singulis, seu priuatis, nō loquimur, qui vniuersitatis partes non censentur, vt neque tabulae, claui, papilli, nauis: aut lapides, trabes, caementa, domus. Sed de aliqua Provincia vrbéve, quae regni partem faciat, vt prora, puppis, carina, nauim; tectum, parietes, fundamentum, domum facere dicuntur. & de aliquo Magistratu, qui eius Provinciae, vrbísve curam gerat. Equidem si exemplis certandū est, etsi ea propter assuetam hominum, in cultu Dei defendendo, desidiam, rariuscula sunt: tamen nōprorsus desunt. LOBNA, Iosue c. 21. ver. 13. 1. Chro. c 6. ver. 57. 2. Chr. c. 23. ver. 10. vrbs Sacerdotalis, sese subducit Ioramo Regi Iuda, ab eoue quodammodo deficit, quia defecerat à Deo patrum suorum, à quo ipsa deficere nolebat: & forte verebatur, [Page 52] ne Baali sacra facere cogeretur. Cō similiter Antiocho iubente, vt Iudaei vniuersi, legem ipsius sequerentur, suamue à Deo acceptam desererent: respōdet Mathathias: Non obtemperabimus, vt transgrediamur nostram Religionem. Nec verô id modò; verùm Zelo Phinees correptus, eo ipso, qui ad impia sacrificia conciues suos a digebat, sua manu interfecto, arma capit, 1. Mach c. 1. ver. 43. c. 2. ver. 22. c. 3. v. 43. in mōtes sese recipit, manum colligit. Denique pro Religione & patria, pro aris, in quam, & focis, adversus Antiochum adeò prospere, Deo fauente bellumgerit, vt Hierusalem recuperet, & armis Gentilium, in Ecclesiae perniciem coniuratis, fractis, & debilitatis, purum Dei cultum restituat. Quod si spectemus, quis ille esset, erat Mathathias Machabaeorum parens, ex Tribu Leui. Itaque non licebat ei iure sanguinis, Regnum à Tyrannide vindicare. Qui verò cum illo, initio montigenae, incolae Modin, quibus vicini, aut ij etiam ex vniuersa Iudaea, qui Ecclesiam restitui cupiebant, sese a diunxerant. Caeterum vniuersi ferè, & maximi qui (que) Antiocho obtemperabant, eiúsque imperiū vltro patiebantur; adeò vt eius exercitu penè profligato, ipsoue demum miserè [Page 53] mortuo, 1. Ma [...]hab. c 6. v. 21. c. 7. & passim cum excutiendi iugi perpulchra daretur occasio, filium ipsius Regem ac dominum non modo non inviti agnosce rent, verùm etiam ad Regnum capessendum invitarent. Possem etiam huc adducere exemplum Deborae. Iudic. c. 4. & 5. Deus manciparat Israelem Iabino Regi Chanaan, iāue vicesimum annum ei seruiebat. Itaque tan to tempore ius regni quodammodo praescripserat, Israel ferè vniuersus Deos alienos colebat. Praecipuè quaeque Tribus, Ruben, Ephraim, Beniamin, Dan, Aser, & caeterae, quarum maiores erant vires, Iabino adhaerebant. Nihilominus Debora Prophetissa, quae ius dicebat Israeli, excitat ad arma Tribus Zabulon, Nephtali, & Isachar, vel saltem quosdam ex illis tribubus, Duce Barac, Sisaram magistrū militiae Iabini fundit, Israelémque tandē iugo Chananaeorum, invitum, & tantum nó renitentem non liberat modò, verum etiā cultum Dei veri restituit. Verum quia extraordinario motu Debora excitata videtur, nec disertis verbis Scriptura probat Lobnensium factum, etsi tacēdo consentire videatur, vt neque etiam libri Machabaeorum vsque adeo magna fuit in primitiua Ecclesia authoritas, ac praeterea legibus [Page 54] magis, quam exemplis, disceptādum vulgo dicant: ex facto, quid iuris statuendum sit, examinabimus.
Diximus, Regem iurasse in legem Dei, Ecclesiaeue conseruationem, quatenus fieri posset, spopondisse. Vniuersum item Israelem, tanquam vnum aliquem, idem stipulante Deo, promisisse. Iam verò dicimus, singulas etiam vrbes, singularumue vrbium, quae Regni partem faciebant, magistratus, idem sigillatim quatenus sua interesset, diserte spopōdisse. quod & vrbes & societates omnes Christianas tacitè fecisse consequitur. Iosue 24. Iosue senio confectus, & morti proximus, congregat vniuersum Israelem in Sichē ad praesentiam Dei. Erat enim in Sichem Arca foederis Domini. Eò dicuntur convenisse Seniores Israel, Principes Tribuum, Iudices & praefecti, atque ij adeo omnes, qui publicam authoritatē in singulis Israelis vrbibus obtinebant, & iurasse in Legem Domini, vltroue & spō te Dei omnipotētis iugum elegisse. Vnde evidenter apparet, singulos Magistratus, Vrbium, à quibus mittebantur, nomine spopōdisse se curaturos & operā daturos, vt Deus ex Legis praescripto in medio sui coleretur. Iosue verò tum foedere inter [Page 55] Deum & Populum sanctè percusso, Iosue 24. ver. 15. tabulisue foederis ritè consignatis, in perpetuam rei memoriam, lapidem illico erexit. Itaque si Arca Domini accersenda est, convocantur omnium regionū Vrbium (que) Principes, Chiliarchi, Centuriones, Praefecti, & caeteri, 1. Chro. c. 13. 2. Chr. c. 5. 1. Reg. c. 7. 1. Chr. c. 28. Dauidis & Synagogae Israeliticae decreto & mandato. Si Templum Domino extruendum, idem prorsus obseruatur. Acne quidquā Regibus creatis immutatum putetur, foederi sub Ioa, inter Deum & Populū, item (que) sub Iosia sanciū do, iidem omnes intersunt, iidem omnes sigillatim astringuntur. Itaque non Rex modo, sed Regnum, 2. Reg c. 11. 2. Reg. c. 2 [...] 2. Chro. [...] nec Regnum modo vniuersum, sed Regni partes omnes Deo sigillatim fidem & obsequiū promittunt. Non, inquam, Rex modo, sed Israel, nec Israel tantum, sed singulae Israelis vrbes, earumue praefecti, se sanctè Deo devinciūt, & quodā quasi hominio ligio in perpetuum adversus quemlibet adstringūt. Exemplum ex iis, quae hodie in vsu sunt, desumptum, rem luculentiorem faciet. In Imperio Germanico, cum Imperator inaugurādus est, adsunt Electores & Principes, tum Ecclesiastici, tum laici, aut ipsi, aut perlegatos. Item Praelati, Comites, Barones [Page 56] denique omnium vrbium imperialium legati, cum mandato in eam rem speciali, ac sese, eósque, quorum vicem gerunt, certis sub conditionibus, Imperatori submittunt ac subiiciunt. Iam, esto aliquis, qui Imperatorem vltro agnitum, de gradu eo deiicere conetur, qui ipse imperium affectet, Principes verô & Barones auxilia debita, & tributa consueta Caesari denegent, quin non conniueant modo ipsi, sed etiam cum adversario perfidè colludant: an non, putas, Argentoratenses fortè, aut Norimbergenses, qui fidem legitimo Imperatori promiserunt, praedonem illum iure optimo arcere & excludere posse? Imò verò ni fecerint, ni laborāti Imperatori succurrerint, an fidei praestitae satisfecisse censebis? cum praesertim is, qui praepositum suùm nō protexit, cum posset, L. 3. l. omne delictū. §. vlt. D. de remilit. in pari causa factori habendus sit. Quod si ita est (vti revera in cōfesso est) an non idem Lobnensibus, aut Modinensibus, & licet, & ex officio competit, si Deum, cuius obsequio sese in primis devinctos sciunt, caeteri Regni ordines deseruerint? Existat ergo Ioramus, aut Antiochus aliquis, qui cultum veri Dei tollat, qui sese supra Deum extollat: conniueat, [Page 57] aut colludat Israel: quid ei vrbi, quae Deum purè colere cupit, faciendum dicemus? Primùm, dicat cum Iosue, Iosue c. 24. ver. 15. Vos quidem vniuersi eligite, vtrum malitis obedire Deo vero, an diis Amorrhaeorum. At ego saltem & familia mea feruiemus Domino. Eligite, inquam, vtrum huic, alienū imperiū nullo iure invadenti, ea in re parere velitis: ego sanè cui fidē praestiti, quoquo eventu seruabo. Nec vllatenus sanè dubito, quin Iosue omni conatu suo, Iosue c. 19. v. 50. cultum Dei veri, in Thamnath Serath vrbe Ephraim, quae eius possessio & familia erat, retinuisset, etiamsi vniuersi Israelitae, Deum Amorrhaeorum in terra Chanaan coli voluissent. Quid si verò Rex vlterius pergat, Praefectos mittat, qui nos ad impia sacra adigant, Deum denique è medio nostri expellere iubeat? an nō Regi Regiísque portam, si possumus, occludemus potius, quam Deum Regem Regum vrbe nostra excludamus? Advertant hic Municipes, Ciuésve & municipiorū ciuitatúmque Populi Dei praefecti, duplex se foedus iniisse, duplex iufiurandum praestitisse. Primum & antiquissimum Deo, vti Populus sit Populus Dei: secūdum, & proximum, Regi, vti Populus obsequatur Regi, tanquam [Page 58] duci Populi Dei. 10. Collat. de forma fil. &c. 1. de noua fide l. form. Itaque vt Vice Regi, adversus Imperatorem Regémve suum coniuranti, quantumvis magnam antè au thoritatem accepisset, si in vrbe nostra obsessum dedi posceret, parēdum non foret, imò ex ipsa fidelitatis formula omni modo resistendum. Eodem pacto, summum scelus, ac vix vllo modo expiandum arbitremur, si Deum in medio nostri habitantem, iubente Principe, vasallo, inquam & ministro Dei, aut expellamus, aut in manus hostium, quatenus in nobis situm est, prodamus. Dices tu fortè: Verùm vrbes ad Principem pertinent. itaque aditum iure denegare non possis. At, inquam ego, vrbes non consistunt in lapidum coaceruatione, sed in Populo. Populus verò, est Populus Dei, qui deo primum, dein Regi tenetur. Quantum verò ad ipsas vrbes pertinet, etsi ad Reges vrbium potestas, ad municipes tamen pertinet dominium. Seneca li. 7. de benef. c. 6. 7. &c. Sunt etenim vniuersa in Regis imperio, non in patrimonio. Deus verò vnus est omnium vere proprietarius dominus, à quo & ille imperium, & hic patrimonium habet. Ergo, ais, licebit subditis, Religionis causa à Rege deficere? An nō verò, si semel hoc statuatur, quam rebellioni fenestrā aperias, [Page 59] vides? Attende verò hic patienter, & rem accurate considera. Possem ego vnico verbo respondere, cum optio altervtrius datur, à Rege magis, quam à Deo deficiendū esse, aut ex Augustino, vbi non est iustitia, August. c. 21 li. 19. de Ciuit. Dei, & lib. 4. c. 4. ibi non esse Rempublicam. Iustitiam verò non esse, vbi homo ipsum hominem Deo vero tollit, & immūdis daemonibus subdit, cum iustitia ea virtus sit, quae sua cui (que) distribuit. Itaque qui eiusmodi dominiis sese subtrahunt, daemoniis sese subtrahere, & latronum multitudinem potius, quā Rempublicam deserere. Verum, vt altius rem repetam, videntur, qui eo modo se ge rent, quo diximus, defectorum loco non esse. Deficiunt à Rege vel Republ. qui hostili animo, Regis Reipublicae ve imperio sese subtrahunt. Itaque & inter hostes numerantur, & plerunque quibusvis hostibus periculosiores existunt. Hi verò, L. 5. D. de cap. minut. de quibus agimus, nil simile habent. Primùm imperata facere non recusant, modo ea imperentur, quae iure possunt, aut saltem Deo iniuriam non faciunt. Tributa, vectigalia, munera, oneráque consueta non detrectant, modo id tributi, quod Deo debent, non intervertatur. Caesari Caesarem agenti parent: Caesari fines [Page 60] suos excedenti, alienum imperium affectanti, Dei solium invadenti, superiorem amborum Dominum bello petenti, parere, iniustum putant. Deinde hostiliter se propriè non gerunt. Hostium est lacessere, provocare, vltro impressiones facere. Hi demum lacessiti, armis insidiísque petiti, vix tandem imminente vndequaque morte, arma capiunt, seséque adversus illatam vim tuentur. Ac propterea cum hostibus non quotiescunque velis, pacem habeas. Neque enim quoties cumque arma depones, aut lacessere desines, deponantilli cōtinuo, & otiū capessant. Cum his, quotiescūque optaris, praesto est. Desine caedere, cedunt: desine Deū oppugnare, desinent propugnare. Arma si velis iis è manibus excutere, satis est, modo ne percutias. Quia enim non inferunt, sed excipiunt ictus, vbi ensem reposueris, statim clypeū abiiciunt, ac propterea plaerun (que) insidiis & perfidiae patent. quod exempla recentia satis ostēdunt. Vt verò fugitiuū eum seruum nō dixeris, qui vulnus intentanti Domino manum opponit, qui furenti sese subducit persequenti, cellulae suae ianuam, interea dū furor deferuescit, occludit, multo minus hos defectores cē sere [Page 61] queas, (cū sanè seruorū nomine & loco non censeantur) qui pari aut etiā vehemētiori furore percito Principi, portas vrbis claudant, vbi resipuerit, & ad se redierit, imperata facere parati. In eo genere est Dauid dux exercituū Israelis, 2 Sam. c. 21. ver. 22. 2 Sam. c. 25. ver. 28. sub Saule furibūdo rege, qui saepe & calūniis vexatus, & ex insidiis petitus, montiū asperitate se se tuetur, quin & Ceilam quo (que) vrbē furori regis opponere parat. Is enim quoscunque potest, ad se allicit quidē, verum non vt Saulis vitam, quod evidenter apparuit, petat, sed vt propriam tueatur. Itaque Ionathan Saulis filius, non veretur cum Dauide foedus percutere, & identidē renouare quod foedus Dei Iehouae vocatur. Abigail verò diserte ait, Dauidē iniquè petitū gerere bellū Dei. 1. Mach. c. 6 v. 60. &c. In eo genere sunt & Machabaei, qui oblatā ab Antiocho pacē, salua Religione, tum cum bellum commodissimè geri poterat, recipiūt tum à Demetrio Rege, tum etiā ab aliis. Nostro verò etiam tēpore meminimus eos, qui pro vera religione, adversus impietatem in Germania Galliaue pugnarunt, quotiescunque Dei purè colendi potestas facta est, arma vltro deposuisse, & plaerunque adeò, cum aut Saulem Philistini arma aliò vertere [Page 62] cogerent, aut Antiochum vicinorū impetus revocarent, aut aliàs bello continuando opportuna essent omnia. Eiusmodi ergo signis possint hi à defectoribus facilè distingui. Est verò & aliud manifestissimum, si ita secedant, vt quotiescunque secessionis causa sublata fuerit, ni extrema necessitas impediat, redeundum statuant. Tum enim non à Rege, sed à Ioramo vel Antiocho, non, inquam, à Republ. sed à priuata vnius aut plurium Tyrannide secedere putantur. Hanc nos distinctionem Theologorum Parisiensium coetus (Sorbonam vocant) saepius docuit. Anno circiter M CCC. Bonifacius octauus Pontifex, Regalia, quae ad Regem Francorum pertinent, sibi vendicabat. Annales Franciae. Archiua Camerae Ratiociniorum Lutetiae. Philippus Pulcher, Rex Francorū, eū per literas a cerrimè obiurgauit. initiū erat. PHILIPPVS, &c. BONIFACIO, fese pro summo Pontifice gerenti, &c. Ac tum quidem vniuersi agnoscebant Pontificem esse vicarium Dei in terra, & Ecclesiae vniuersae caput. Itaque quod vulgo dicunt, communis error, iuris loco erat. Nihilominus tamen convocata Sorbona respondit, L. Barbar. Philip. D. de [...]at. Regem Regnúmque, abs (que) vlla Schismatis culpa, eiusmodi Pōtificis obsequio [Page 63] sese subtrahere posse. Schisma enim non separationem, sed causam facere. Quod si iusta causa subesset, separationem à Pontifice, non ab Ecclesia, & à Bonifacio quidē propriè, non à Pontifice fore, eovs (que) dum bonus aliquissedem Pontificiā teneret. In quae verò discrimina vniuersi Regni animas ab Ecclesia, ni haec distinctio vera sit, separatas coniicerēt, nemo est, qui nō facile diiudicet. An non verò, rege iura Dei Opt. Max. invadēte, animás (que) hominum, quas Christus sanguine suo liberauit, durissima seruitute opprimente, multò aequius ea distinctione vti licebit? Annales Car. 6. Mon streletus. Consimiliter anno M.CCCCVIII. Benedicto decimotertio Ecclesiā Gallicanā tributis & exactionib. grauante, Clerus Gallicanus à Carolo sexto cōvocatus statuit, Regē & Regni incolas Benedicto obtemperare non debere, nēpe haeretico, Schismatico, ea dignitate prorsus indigno. quod & ordines Regni probarūt, & Senatus Lutetianus Aresto cōprobauit. Quin & quos Benedictus decimus tertius, tanquā Ecclesiae hostes & defectores anathemate perculerat, protinus absoluēdos cē suit, & ipso iure Ecclesiae cōmunione non exclusos fuisse iudicauit, &, vt aliàs saepè [Page 64] in Gallia, & alibi quo (que) factitatū passim legimus. Nēpe vt evidenter ostenderēt, si is, qui Principē locū obtinet, sese male gerat, ab eo sine defectionis crimine secedi posse, & aliud omnino esse, à malo Pōtifice, aliud ab Ecclesia, aliud à Rege impio aliud à regno secedere. In ea verò causa Lobnēses fuisse vidētur, 2. Reg. c. 19. v. 8. quos restituto in integrū dei cultu, inter Ezechiae subditos an numerari legimus. Quod siverò haec distinctio obtinet, cum Papa Principis alicuius (qui eū superiorē agnoscit) iura invadit: an non longe iustius, si Princeps, si vasallus, inquam, Regalia Dei iura ad se rapere conetur? Extrau. ed maio. & ohed. Statuendum ergo tandē, vniuersum Populum, Principem impia iubentē, aut pia vetantē, authoribus iis, qui Populi authoritatem penes se habent, aut pluribus coercere posse & debere. Deinde vniuersos, aut saltē potiores in singulis regionibus vrbibúsve, authorib. praecipuis magistratibus, tāquam à Deo primū, dein à Principe constitutis, impia sacra à suis moenibus arcere iure posse, piáque iisdem tueri: quin & Ecclesiae, quae vna omnino est, pomoeria dilatare posse; ac ni fecerint, diuinae Maiestatis, si saltem potuerint, reos esse.
[Page 65]Superest modo, An priuati repugnare armis possint. L. sicut. 7. [...]. 1 D. quod cuiusque [...] niuers. vt de singulis agamus, qui priuati dicuntur. Primum ex foedere inter Deum & vniuersum Populum, vt sit Populus Dei, singuli non tenentur. Vt enim quod vniuersitati debetur, singulis non debetur: ita nec quod debet vniuersitas, singuli debent. Deinde, non tenenturex officio. Tenetur enim quisque Deo inseruire in eo munere, ad quod vocatus est. Priuati verò non habent pore statē, non funguntur magistratu, non habent imperium, nō vllū ius gladij. Ita (que), vt gladiū priuatis nō tradidit Deus: ita nec vsum gladij ab iis reposcit. Priuatis dicitur: Mitte gladium tuum in vaginam. Math. 26. Rom 13 At magistratibus: Non geritis gladiū frustra. Illis, si stringant, culpae datur: his, ni cum opus est, stringant, magna negligentia culpae loco est. Quid vero? dices. An non singulis foedus est cum Deo, vt vniuersis? idiotis, vt magistratibus? Quorsum ergo circumcisio, quorsum Baptismus? quorsum illa toties repetita tota Scriptura sacri foederis mentio? Est sanè omnino: sed longè diuersissimū. Vt enim omnes omnino subditi iusti Principis, cuiuscun (que) tandem gradus sint, tenentur ei obedire: quidam verò, peculiari quadā obligatione, [Page 66] vt magistratus, curare praeterea, vt caeteri obediant: ita omnes omnino homines, Deo quidem inseruire tenentur: at quidam, vnà cum maiori munere, maius onus acceperunt, adeò vt de caeterorum culpa, si negligant, quodammodo teneantur. Curare debent Reges, vniuersi, quiue ab vniuersis gladium habent, Magistratus, vt Ecclesiae corpus ritè gubernetur: singuli, vt eius tantum Ecclesiae mē bra sint. Illi, ne Templum Domini polluatur, ne collabatur, sed adversus omnē corruptionem internam, iniuriámve externam tutum sit. Hi, ne corpus suū, quod Templum Dei est, impurum sit, vt in eo spiritus Dei inhabitet. 1. Corin. c. 3. v. 17. &c. 6.7.19. Qui enim vastabit Templum Dei, quod vos estis, ait Paulus, Deus quoque eum vastabit. Illis ea de caussa commissus est gladius, quo extrinsecus accinguntur. His commendatus tā tum gladius spiritus, verbum nempe Domini, quo Paulus Christianos omnes adversus Diaboli impetum accingit. Quid ergo facient, si Rex ipsos ad impia sacra adigere velit? Eph. 6. v. 17 Si, qui ab vniuerso Populo authoritatem habent, Optimates sese opponant, aut sui saltē magistratus, pareant, obsequantur, & omni conatu, omni industria, [Page 67] tanquam Deo ipsi militantes, pios piorum conatus adiuuent? Habent exemplum inter alia Cēturionum & militum, qui Principibus Iuda, Ioiadae hortatu, Ecclesiam ab idololatria, Regnúmque à Tyrannide Athaliae Reginae vindicantibus, alacriter paruerunt. Sin optimates & magistratus furioso Regi applaudunt, aut saltem non resistunt, praesto est consilium Christi; in aliam ciuitatem se recipiāt. Matth. 10. ver. 23. Habent exemplum piorum è decem Tribubus Israel, qui veri Dei cultu per Ieroboamū sublato, vniuersis conniuentibus, 2. Chr. c 11. v. 13. c. 15. ver. 9. ad Regem Iuda, apud quem cultus Dei remanserat, sese recipiunt. Sin alio fugere non datur, vitae potius, quàm Deo renuncient, crucifigantur potius, quàm Christū, vt Apostolus loquitur, denuo crucifigant. Nolite, ait Dominus noster, timere eos, Hebr. c. 6. ver 6. Matth 10. ver. 28. qui corpus tantum occidere possunt. Ita verò & ipsius & Apostolorum, & innume rorum piorum Martyrum exemplo edocti sumus. Ergo nemini priuato licebit armis resistere? Quid ergo de Mose statuemus, qui Israelem, invito Pharaone Rege, abduxit? De Ehod, Exod 12. &c. Iu. c. 3 [...] v. 16 qui decimo octauo regni demum anno, quo Regnum vsucaptū videri poterat, Eglonem regem Moab interfecit, [Page 68] Israelemue Moabitarum iugo liberaùit? 2. Reg. c. 9. De Iehu denique, qui Ioramum Regem, cui ipse militabat, interfecit, Achabi stirpem deleuit, Baalitas ad internecionem omnes excídit? An non erant illi omnes priuati? Certè si ipsos per se spectes, quia ordinariè constituti non erant, priuatos dicere queas. At ex quo extra ordinem vocatos scimus, ipso quasi Deo, suo illos gladio evidenter accingente, nō modo priuatos non censebimus, verum quibusvis ordinariis potiores. Mosis vocatio & expresso Dei verbo, & signis evidentissimis comprobatur. Ehod dicitur à Deo excitatus, qui Tyrānum occidendo, saluum faceret Israelem. Iehu, iussu Elizaei Prophetae vnctus, qui stirpem Achabi deleret, etsi praecipui quique, Regē eum, antequam rem aggrederetur, salutarant. Idē de caeteris, qui ex sacra Scriptura adduci possint, ostendi possit. Iam verò cum neque Deus ore suo, neque extra ordinem per Prophetas loquatur, est, quod hac in re sobrij in primis & circunspecti simus. Si quis enim eam sibi authotitatem, quasi diuino spiritu afflatus, arroget, videat sanè, ne arrogantia inflatus sit, ne sibi ipse Deus sit, ne sibi ex se magnos illos spiritus [Page 69] sumat. ne itaque concipiat vanitatem & pariat mendacium. Videat verò etiam Populus, ne dum sub signis Christi militare cupit, Theudae forte Galilaeo alicui, aut Barlozbae (quod non ita pridem in Germania Muncerianis áccidit) magno suo malo militet. Nec eo quidē id dico, quod idem ille Deus, qui nobis nostro hoc saeculo Pharaones & Achabos immittit, liberatores etiam aliquando aliquos extra ordinem non excitet. Certè ipsius neque iustitiae, neque misericordiae quidquam vllo tempore decedit. At sanè si minus exteriora illa signa adsunt, interiora saltē haec agnoscamus ex effectibus oportet, mentē ab omni ambitione vacuam, verum & feruidum zelum, conscientiam denique & sciētiam, ne aut errore ductus, alienis diis, aut furore ambitionis percitus, sibi magis, quam vero Deo seruiat.
Porro ne quid scrupuli supersit, An arma in stepro Religione capiantur. Exod. 20. ver. 25. Deut. 27. respondendum iis videtur omnino, qui Ecclesiā armis defendi non posse aut censent, aut certè, quod verisimilius est, censere videri volunt. Aiunt hi, non sine magno mysterio Deum vetuisse in Lege, ne altare ferro poliretur. Consimiliter eò, quod in extruendo Salomonis Tēplo nullus serrae malleíve [Page 70] ferrei strepitus auditus sit; Iosue 4. 1. Reg. c. 6. ver. 7. Ecclesiā, quae viuum Templum Dei est, armis nō esse instaurandam, innui volunt, quasi lapides ipsi ex lapidicinis, abs (que) ferro excisi fuerint. quod ipse Scripturae textus falsum esse, arguit. Quod si speciosae isti allegoriae opponamus, quod Nehemiae quarto capite legimus, partem Populi caementum, partem ensem, quosdam etiam vtrū que in extruendo secundo Templo gestasse, ne nouum opus ab impiis turbaretur, nempe, non vt gladio extruerent, sed ne destrueretur, cauerent: eodemue modo Ecclesiam non propagari armis quidem, sed adversus hostes, qui propagationem eius impedire conantur, propugnari. Deni (que) pios Reges & Principes innumeros, cultū Dei adversus Ethnicos, armis, quod tota Scriptura adparet, vindicasse. Obiiciunt illi continuo; illa quidem locum habuisse sub lege: at ex quo Christus gratiā attulit, nec phalerato quidem equo, sed asello vectus Hierusalem ingredi voluit, omnino desiisse videri. Primùm, in confesso apud omnes est, Christum, quandiu in terris egit, non iudicis, sed rei, non Regis, sed priuati partes egisse. Itaque quod arma non tractarit, ad rem nō pertinere. Verum [Page 71] hos iam rogatos velim: An per advē tum Christi, ius gladij magistratibus ablatum putent? Si aiunt: obstat Paulus, Rom. 13. Acto. 23. qui magistratus non frustra gestare gladium dicit, & adversus plebis impetum opem eorum non recusat. Sin contra: cur ius gladij habere eos velint, nisi vt bonos seruando, malos male perdendo, Deo, qui ipsos gladio accinxit, inseruiant? Qua verò magis in re, quam in Ecclesia, quae ei dicata est, adversus impios tuenda? in peculio Christi adversus praedones asserendo? Rogarim deinde, an militiam omnem inter Christianos exauctoratam putent. Si aiūt: Cur ergo Iesus Cēturionis orationem exaudit? Matth 8. Luc. 3. v. 14. Cur milites Ioannes stipēdio contentos esse, nem inem concutere iubet, militiam deserere nō iubet? Act. 10. Cur Cornelium Centurionem, primitias, inquam, Gentiū Petrus baptizat? nec tamen ad cingulum militiae deponendum hortatur? Quod si verò militia iusta est, quae tandem illa iustior esse possit, quae superioris iussu, pro Ecclesiae defensione, proue piorum salute suscipitur? An enim aut vlla maior Tyrannis est, quam quae in animam exercetur? aut laudabilior militia, quàm qua extrema Tyrannis coercetur? Rogarim demum, [Page 72] an vlla Christianis bella gerere liceat. Si negant: cur ergo milites, Centuriones, Tribuni militum in Ecclesiam recipiuntur, quorum vnum id munus est, vt bello inseruiant? Cur integras legiones è Christianis conflatas legimus, Melitēsem, inquam, victoria tantopere ab antiquis Doctoribus & Historiographis decantata insignem, Mauritianamue martyrio decoratam? Quod si verò licet, vt fortè tuendis finibus, arcendísque hostibus licere fatebuntur; an non multò aequius, tuendis piis, arcendis impiis, propugnandis denique Regni Christi, Ecclesiae, inquam, finibus? Apocal. c. 17 ver. 16. Eccur enim alioqui meretricem Babylonicam decem Regum, quos ipsa fascinarit, armis exterminatū tandem iri Ioā nes praedicit? Ad haec, quid aliàs, de bello Constantini in Maxentium, Licinium (que) tot panegyricis celebrato, tot doctorum calculis cōprobato? quid denique de Principum Christianorum in Turcas & Saracenos expeditionibus statuemus? quorū vnus omniū finis aut fuit, aut esse debuit, ne Templum Domini aut extructum destruerent, aut extruendū turbarent? Ergo Ecclesia etsi armis non propagatur, armis tamen iustè propugnari potest. Quin non [Page 73] minus martyres sunt, qui in sacro illo bello moriuntur, quam qui crucem Religionis causa patiuntur. Imò sane eo videntur potiores, quòd illi oblatam quidem mortem non recusant, hi verò vltro scientes prudentes (que) suscipere videantur. Propagare conantur Turcae suam opinionem armis, qui quancunque provinciam armis subegerint, Mahumetis impia dogmata, sola violentia nixi, inducunt, qui arma in Alcorano suo tantopere commen dauit, vt illac recta ad superos iri, dicere non vereatur: etsi neminem ipsi interea cogunt. At multo magis adhuc is Religionis Christíque hostis, & ij Reges, quos ipse fascinauit, qui luci Euāgelij flammas, verbo Dei verbera, gladio spiritus acies instructas opponunt, omnesue, quantū in iis est, ad impia sacra, oblatis tormētis adigunt. qui quam suam fidem vocant, perfidia, & traditiones suas assiduis proditionibus defendere, & asserere non verentur. Propugnant verò contra pij Principes & magistratus, qui propagatā propagandámve Christi vineam, ne ab apris vastetur, saepe circundant & muniunt, qui praedicatione verbi ad puram religionem conversos scuto suo protegūt, gladioue [Page 74] tuentur. qui templum Dei, è viuis lapidibus extructum, dum ad fastigium vs (que) adsurgat, adversus violentos impiorū impetus, vallo, fossa, aggere, omni industria cō muniūt. Haec hactenus, ne quis in ea quaestione haereat. Sciant itaque vniuersi, aut qui ab iis constituti sunt, Regni officiarij, eorúmve plures, aut singuli, ni Regem Legem Dei corrumpentem, restituíve prohibentem, intra fines suos contineant; ex foe dere cum Deo inito grauiter peccare. Ciues Provincialésve, qui Regni alicuius aliquantulam partem faciunt, ni impietatē à suis saltem finibus arceant, quā Rex intrudere velit, aut piam doctrinam quibuscunque modis, etiamsi ad tempus secedē dum sit, retineant, consimiliter poenae obnoxios esse. Priuati demum, si impia iubē ti pareant, nullo modo excusari. Caeterū ni extra ordinem ad id munus vocatos evidenter appareat, suapte authoritate arma se capere nullo iure posse. Et ea quidem omnia ex Scriptura sacra constare videntur.
TERTIA QVAESTIO. AN, ET QVATENVS PRINcipi rempublicam aut opprimenti, aut perdenti, resistere liceat. Item, quibus id, & quo modo, & quo iure permissum sit.
QVIA nobis hîc de legitima Principis authoritate agendum est, non equidē dubito, quin Tyrannis & malis Principibus haec quaestio odiosa futura sit. Qui enim quodcunque libet, sibi licere putant; non mirum, si rationis & legis vocem sustinere nullo modo possint. At bonis saltem Principibus gratam eam fore spero, qui magistratum, qua tandem authoritate potiatur, nil nisi animatam legem esse sciunt. Nec verò si quid in illos acrius dicatur, aegrius hi ferent, quasi sua vllatenus intersit. Tyranni Regibus, iniusti Principes iustis, è diametro op ponuntur. Itaque tantum abest, vt quod in Tyrannos dicitur, quidquam Regibus [Page 76] detrahat, vt contra quo plus illis detrahitur, eò plus gloriae his accrescat, nec illi quidem vituperari possint, quin hi laudentur. Illi sanè quid sentiant, susue déque habeo. Neque enim ipsis, sed in ipsos scribo. Hi quin consentiant, vix dubitare queam, qui non secus ac Pastores lupos, Medici veneficos, Prophetae Pseudoprophetas, Tyrannos & iniquos Principes odisse debent. Quod enim odium natura canibus in feras inseuit, ratio certè Regibus in Tyrannos ingeneret omnino necesse est: cum illi rapto viuant, hi rapinae coercendae nati & dati sint. Adulatores Tyrannorum frontem forte, si quam habent, contrahent, quos erubescere convenientius esset. Amici Regū, scio, nō modo assentientur & annuent, verum etiam adstipulari non verebūtur. Vt quis ergo haec legendo, aut studio, aut ira mouebitur, ita se mente affectum putet. Ad rem itaque adgrediamur.
Ostendimus antea, Deum Reges instituere, Regna Regibus dare, Reges eligere. Dicimus iam, Reges à Populo. Populum Reges cōstituere, Regna tradere, electionem suo suffragio comprobare. Quod quidem ita fieri voluit Deus, vt quantancunque authoritatē [Page 77] & potestatem haberent, Populo, secundū ipsum, acceptam ferrent. Itaque omnem suam curam, cogitationem, industriam in vtilitatem Populi conferrent. Nec verò se, ob aliquam naturae praestantiam caeteris hominibus, non secus ac homines gregibus aut armentis, praeesse arbitrarentur. Verum eadem omnino cum caeteris sorte natos, suffragiis & tanquam humeris Populi, ex humo in eum gradū sublatos meminissent, in quorum postea humeros reipublicae onus, magna ex parte, recūberet.
Aliquot ante saeculis, quàm Populus Israeliticus Regem à Deo peteret, Deus le gem Regni sanxerat, quae extat Deuteronomij xvii. Cum perveneris in terram, quam dominus Deus tuus tibi possidendam dedit, in eá (que) habitaueris, ait Moses, tu dices, Cōstituam Regem super me, vt caeterae gentes, quae sunt in circuitu; tum verò eum Regem constitues, quem Dominus tuus elegerit è medio fratrum tuorum, &c. Hic vides electionem Regis tribui Deo, constitutionem Populo. Postquam verò eò ventum fuit, ita prorsus obseruatum legimus. Seniores Populi Israelitici, qui Populum vniuersum repraesentabant, (eo enim nomine comprehenduntur, [Page 78] vt passim, Chiliarchi, Centuriones, [...]. Samu. 8. ver. 5. Quinquagenarij, Decuriones, Iudices & praefecti omnium Tribuum Israel, tum verò maximè Principes & Capita tribuum) conveniunt in Rama ad Samuelē, & partim filiorum Samuelis, qui inique ius dicebant, pertaesi, partim bella eò melius gestum iri rati, Regem à Samuele postulant. 1. Sam. c. 9. ver. 16. Consulēti Samueli retegit Deus, se Saulem elegisse, qui Populum regeret. Samuel itaque Saulem vngit. quae omnia ad Electionem Regis postulante Populo factam pertinēt. Ac satis fortè fuisse videretur, si Samuel electum à Deo Regem Populo adduxisset, & ei parendum esse, monuisset. Nihilo minus tamen quo se Rex à Populo constitutum sciat, Samuel indicit Comitia in Maspha, ibiue quasi re adhuc plane integra & infecta, [...]. Sam. c. 10. v. 17. & seq. quasi, inquam, non dum constaret Saulis Electio, sors iacitur, quae à Tribubus Tribum Beniamin, è gentibus gentem Metri, è gente Metri, Saulem, eum ipsum, quem Deus elegerat, feligit. Tum verò demum, Populo vniuerso acclamante, 1. Sam. c. 11. ver. 14. Saul Rex nominatus dicitur. At tandē, ne sorti omnia tribuat, postquam liberatis Ammonitarum obsidione Iabezanis, suae virtutis specimē quodammodo [Page 79] edidit, nequicquam secedentibus quibusdam è Populo, ab vniuersis in Galgal, coram Domino rex confirmatur. Hic vides, eum, quem Deus ipse elegerat, quē sors à reliquis selegerat, suffragiis Populi Regem constitui. Quid verò Dauid? Evidentius adhuc, Saule reprobato, 1. Sam. c. 16. Samuel Dei iussu Dauidem, quem Deus elegerat, in Regē Israel vngit. quo facto, Spiritus Domini agit in Dauide, Saulē verò continuo deserit. Regnátne verò Dauid propterea? imò errat, vagatur, exulat, extrema saepe experitur. nec prius Rex existit, quàm, mortuo Saule, vniuersi Populi Iehudae suffragiis, Rex Iudae primum, septem verò pòst annis vniuersi Israelis cō sensu, Rex Israel in Hebron vngatur. Ita (que) bis vngitur, primum à Propheta, Dei iussu in Electionis signum; deinde, iussu Populi, dum Rex constituitur. quo semper recordētur Reges, se à Deo quidem, 2. Sam. c. [...]. sed per Populum, & propter Populum regnare; nec verò Deo tantum & gladio, vt loquū tur, regnum acceptum ferant, qui gladio ipso, per Populum primum accincti fuerint. Idem prorsus in Salomone obseruatur: etsi is filius Dauidis erat. Deus elegerat Salomonem, vt sederet super solium [Page 80] Regni sui, 2. Samu. 7. v. 13. 1. Reg. 5. 1. Chro. c. 28. v. 5. & disertè Dauidi pollicitus erat, se illi tāquam Patrem filio affuturum. Dauid ipse Salomonem Regni successorē designarat quibusdam ex Aulae praecipuis praesentibus. Nec tamen id satis fuit. Itaque convocat Dauid in Hierusalem Principes Israel, 1. Reg. 1. v. 32. Principes Tribuum, Principes earum turmarum, quae statis quaeque temporibus Regi ministrabant, Chiliarchos & Centuriones singularum vrbium, 3. Chr. c. 28 v. 1. &c. 29 v. 22. & 24. Praefectos dominij Regij, filios suos, quin & purpuratos omnes, & egregios quos (que) viros, qui de Electione statuerent. Ac in eo coetu, Dei nomine invocato, ab vniuerso Israelis agmine Salomon rex proclamatus, in Regē vngitur, inue Israelis solio (ita enim legitur) collocatur. Tum primū verò Principes, Optimates, atque ipsi adeò fratres, ei sese iureiurando publicè devinciunt. Ne verò id in ambigua tantum fratrum successione factum putes, eodem omnino modo alios passim constitutos legimus. Mortuo Salomone populus cō venisse dicitur, 2. Reg. c. 10. 2. Chron. c. 16. c. 36. c. 22. ad constituendum Roboamum. Caeso Amasia, Ozias filius eius vnicus, ab vniuerso Populo Rex constituitur. Post Ioramū, Ochozias, post Iosiam Ioacham filius, cui patris alioqui pietas [Page 81] non parum patrocinari potuisset. Quo pertinet & illud Chusai ad Absalom: 2. Sā. c. 1 [...]. v. 18. Sequar, ait, eum Regem, quem Deus, Populus & vniuersi ex Israele elegerint, id est Regem legitimè & ritè constitutum. Itaque etsi Deus lucernam Populo suo è stirpe Dauidis perpetuam promiserat, etsi, Psal. 132. inquam, Regū Israelis successio ipso Dei verbo comprobata erat, nihilo minus tamen, cum Reges non prius regnasse videamus, quàm à Populo ritè constituti fuissent; concludere licet, Regnum Israelis, si stirpem spectas, haereditarium certè fuisse: at sane si personas, omnino Electiuum. Quorsum verò haec, si de Electione constabat, vt in confesso est, nisi vt tantae dignitatis à Populo collatae recordatio ipsos sui officij perpetuò memores faceret?
Ita verò Ethnicos etiam Reges à Populo constitutos legimus. Nempe cum aut foris bellum, aut domilites essent, vnus aliquis, cuius de fortitudine & iustitia magna erat multitudinis opinio, Hero. lib. 1. Cice. lib. 1. Offic. communi cōsensu in Regē assumebatur. Et apud Medos, inquit Cicero, Deioces ex arbitro iudex, è Iudice Rex creatus, & apud Romanos primi Reges. Ita (que) cū Romulo sublato [Page 82] centū Senatorum interregnum Quiritibus minus gratum esset, convenit, vt postea Reges suffragiis Populi, Liuiꝰ lib. 1. comprobante Senatu deligerentur. Tarquinius verò Superbus ideo Tyrannus habetur, quod neque à Populo, neque à Senatu creatus, sola vi & potentia nixus, imperium teneret. Propterea Caesar etsi imperiū vi invaserat, tamen vt aliquo saltē iuris praetextu imponeret, imperium à populo Senatu (que) accepisse videri volebat. Augustus verò etsi à Caesare adoptatus, haeredem se imperij nunquam, quasi ex testamēto, gessit. Quin potius Senatui Populoue acceptū tulit, vt & Caligula, Tiberius, Claudius. Nero verò, qui primus vi ac scelere invasit imperium, nullo iuris colore fretus, a Senatu damnatus fuit. Omnino cum nemo Rex nascatur, nemo perse Rex esse, nemo absque Populo regnare possit: Populus verò contra & per se esse queat, & Rege prior tempore sit: Reges omnes à Populo primùm constitutos fuisse, certissimè cō stat. Etsi verò, ex quo virtutē patrum imitati filij, nepotésve, Regna sibi quasi haereditaria fecisse videntur, in quibusdam regionibus Electionis libera facultas desiisse quodammodo videatur; man sit tamen [Page 83] perpetuò in omnibus Regnis bene constitutis ea consuetudo, vt demortuis non prius succederent liberi, quam à Populo, quasi de nouo constituerentur, nec tamquam sui haeredes Patribus agnascerentur, sed tum demum Reges censerentur, cum ab iis, qui Populi maiestatem repraesentarent, Regni investituram, quasi per sceptrum & diadema accepissent. In Regnis Christianis, quae hodie per successionem deferri dicuntur, huiusce rei vestigia evidentissima extant. Reges etenim Franciae, Hispaniae, Angliae & caeteri, ab Ordinibus Regni, Paribus, Patritiis, Magnatibus, qui vniuersitatē Populi repraefentant, inaugurari solent, & quasi in Regni possessionem mitti: non secus ac Imperatores Germaniae ab Electoribus, & Reges Poloniae à Vayvodis seu Palatinis, vbi ius suum Electio integrum obtinet. Nec verò illis Regius honos in vrbibus Regni prius exhibetur, quàm ritè inaugurati fuerint. Vt neque etiam olim Regni tempus, nisi à die inaugurationis, quod in Gallia accuratè obtinuit, computabatur. Ac ne ob continuatam aliquot successionum seriem hallucinemur, in illis iisdē Regnis, saepe filio agnatum, primogenito [Page 84] secundogenitum Ordines Regni praetulerūt. Annales Cillij. vt in Francico, Roberto Druidarum Comiti, Ludoicum fratrem; item Roberto Capeti, nepoti, Henricum fratrē secundogenitū, & caeteros aliis. Quin & Regnū idē Populi authoritate, de gēte in gentem, extantibus legitimis haeredibus, translatum fuit, à Merouingiis ad Carlingos, à Carlingis ad Capetanos. Quod & in caeteris factū, è verissimis historiis satis cōstat. Ne verò à Francico, quod caeterorū exēplar semper habitū fuit, in quo, inquā, successio plurimū obtinere videtur, recedamus, Pharamundū anno CCCCXIX electū legimus: Pipinum, DCCLI Pipini filios, Carolū Magnum, & Carolomanum DCCLXVIII non habita patris ratione. Sublato demū DCCLXXI Carolomano, non accreuit continuò Carolo Magno fratris portio, vt in haereditatibus fieri solet, sed Populo & Concilio publico decernente. Eodē auctore Ludouicus Pius, anno DCCCXII quamvis Caroli Magni filius, eligitur. In ipso verò Caroli testamē to, Na [...]clorus. quod apud Nauclerum extat, rogat Populū, è suis Nepotibus per Conciliū Regni publicū, quē voluerit, eligat, patruos verò acquiescere Populi decreto iubet. Vn [Page 85] de Carolus Caluus, è Ludouico Pio, & Iuditha nepos, sese apud Aimoinū Historiographū, Regē electū profitetur. In summa: omnes omnino Reges, ab initio electi fuerunt. Et qui hodie per successionē Regnū adire videntur, priùs à Populo constituan tur necesse est. Deni (que) etsi Populus ob egregia quaedā merita ex aliqua stirpe Reges sibi deligere, in quibusdā regionibus solet; stirpē ipsam, nō surculū deligit; nec ita deligit, (qui)n si degeneret, aliā eligere nō possit. Qui verò ex ea stirpe etiā proximi sunt, nō tā Reges nascuntur, quàm fiūt; nō tā Reges, quàm Regū Candidati habētur. Populus potior Rege.
Iā verò, cum Reges à Populo cōstituantur, omnino sequi videtur, Populū vniuersum Rege potiorē esse. Ea enim vis verbi est, vt qui ab aliquo constituitur, eo minor habeatur; qui ab aliquo authoritatem accepit, suo authore inferior sit. Genes. 39. ver. 4. Dan. c. 2. v; 48. c. 6. v. 1. Putiphar Aegyptius constituit Iosephū super familiā suam: Nabuchodonozor Danielem super Babylonicam Provinciā. Darius Praesides centum & viginti super Regnū. Nēpe domini seruos, Reges ministros constituere dicuntur. Sic etiam Populus Regem, tanquam ministrū Reip. constituit. Quod nomē boni reges nō aspernati sunt; mali etiā [Page 86] affectarunt, adeò vt aliquot saeculorum spacio, ex imperatoribus Romanis nemo, nisi manifestè Tyrānus, quales Nero, Domitianus, Caligula, dominus vocari voluerit. Deinde Reges Populi causa institutos constar. Neque enim propter centum plus minus homūciones, caeteris plerū (que) longè peiores & inferiores, vniuersos crea tos potius, quam illos horum causa, dixeris. Ratio verò postulat, vt is, cuius ratione alius extitit, eodem potior censeatur. Sic nauis causa, gubernator à domino nauis instituitur, qui, ne ipsa ad cautes frangatur, aut malè cursum teneat, ad clauum sedeat. Et ei quidem in eam rem incumbenti, caeteri inseruiunt, ac dominus ipse paret: est tamen ipse nauis seruus, vt mediastinus quilibet, nec à mediastino genere, sed specie tantum differt. In Republ. quae naui comparari solet, Rex gubernatoris, Populus domini loco est. Illi ita (que) publicam salutem curanti, Populus ipse paret & obtemperat: cum tamen non minus sit & censeri debeat ipse Reipub. seruus, ac iudex aut Tribunus quilibet, nec ab his alia re differat, quàm quod maiora onera ferre, & plura pericula obire teneatur. Propterea verò quaecum (que) Rex [Page 87] aut bello acquirit, aut cum finitima occupatiure belli, aut iure dicundo, vt quae in fiscum rediguntur, acquirit ipse Regno, non sibi; Populo, inquam, qui Regnum constituit, non secus ac seruus domino, nec vlla cum illo, nisi authore Populo, obligatio contrahi potest.
Praeterea viuunt innumeri Populi abs (que) Rege: Regē abs (que) Populo, ne mente quidē concipere possis. Nec ideo Regiam dignitatem quidam adepti sunt, quod à caeteris hominibus specie differrent, iis (que) tamquā Pastores gregibus, quadā naturae praestantia praeesse deberent. Quin potius ex eadē massa cretos, in eum gradum Populus extulit, vt si quam authoritatē, si quā potentiā haberent, illi acceptam ferrent, ac tanquā precariā possiderent. quod Francorū antiquus ritus aptè ostēdit, qui in clypeo sublatū Regem proclamabant. Cur enim, quaeso, dicuntur Reges innumeros habere oculos, innumeras aures, lōgas manus, celerrimos pedes? An, quod Argo, Gerioni, Midae, aut iis, quos fabulae finxerūt, similes sint? Minime verò. At sanè, quia Populus, cuius interest, vniuersus suos Regi oculos, suas aures, suas vires ac facultates in Reip. vsum commodat. Recedat à Rege [Page 88] Populus: qui modò oculatus, auritus, robustus & vegetus videbatur, caecutiet, obsurdescet, repente cóncidet: qui modò magnificè triumphabat, vno momento apud omnes vilescet: qui modò diuinis propè honoribus afficiebatur, ludimagistrum Corinthi agere cogetur. Subrue istius Gigantaeae molis, ac tanquam Rhodiani Colossi imam tantùm basim; corruat ac in frusta comminuatur necesse est. Cum itaque Rex per populum & propter Populum existat, nec absque Populo consistere possit; cui mirum videatur, si Populū Rege potiorem esse concludamus?
Populus vniuersus repraesentatur per Regni Officiarios ordinariè, per Ordinum cō ventus extra ordinē, aut annuatim.Porro, quod de vniuerso Populo dicimus, de iis etiam, vt in secunda Quaestione, dictum volumus, qui Populum vniuersum in omni Regno, vrbéve legitimè repraesentant. qui quidem vulgo, Regni, nō Regis Officiarij censentur. Regis Officiarij à Rege pro arbitrio creantur, aut exauctorantur. quin & eo mortuo nullo loco sunt, & quodāmodo mortui habētur. Regni Officiarij contrà à Populo, in Concilio nempe publico, authoritatem capiūt, aut saltem olim capere solebant, nec absque eodem exauctorari possunt. Itaque pendent illi à Rege; hi à Regno: illi à supremo [Page 89] Regni officiario, qui Rex ipse est: hi à supremo dominio Populi, à quo ipse Rex, non secus ac illi, pendére debet. Illorum munus est, Regem curare: horum, ne quid detrimenti Respublica vsquam capiat. Illorum, vt Regi, tanquam domino cuilibet domestici, adesse ac inseruire: horum, Populi iura & Priuilegia tueri, & ne quid Princeps ipse in illius perniciem committat, omittátve, diligenter providere. Denique sunt illi Regis ministri, serui, domestici, ad obsequium tantummodo instituti: hi contrà Regis in iure dicundo velvti Assessores, Regij imperij consortes, adeo vt omnes quidem illi Rempubl. administrare teneantur non secus ac Rex; is tamen inter eos quasi Praeses, primum tantùm locum teneat. Vt verò Populus vniuersus Rege superior est; ita etiam hi, etsi singuli Rege inferiores sint, vniuersi tamen superiores censendi sunt. Primorum ferè Regum quàm lata potestas fuerit, ex eo satis adparet, quod Ephron Rex Hethaeorum, Genes. 23. & 34. ius sepulchri Abrahamo, inconsulto Populo, concedere non audet: neque Hemor Haeuius Rex Sichem, foedus cū Iacobo ferire: nēpe grauiora negotia ad Populū referri [Page 90] solita. Et in iis quidem imperiis, quae tunc temporis vna ferè vrbe circumscribebantur, facile id fuit. At ex quo Reges fines suos amplificare coeperūt, nec Populus vniuersus in vnum locum convenire abs (que) confusione potuit; Regni Officiarij, qui Populi iura ordinariè tuerentur, instituti fuerunt, ita tamē, vt si quando opus esset, aut Populus vniuersus, aut eius saltē quaedā quasi Epitome, extra ordinē convocaretur. Regni Officiarij in Regno Israel. In Regno Israelitico, quod omniū ferè Politicorū iudicio, optimè cōsti tutū erat, eum ordinē fuisse videmus. Habebat Rex suos pincernas, dapiferos, cubicularios, magistros domus, sive oeconomos, qui familiae suae prospicerēt. Habebat & Regnum suos, vnū & septuaginta seniores, & duces ex singulis Tribubus electos, qui Remp. sive pacis, sive belli tempore curarent: suos deni (que) in singulis municipiis Magistratus, qui vt illi vniuersum Regnū, suas singuli vrbes tuerentur. Hi si quando de re maxima deliberandū erat, cōveniebant, nec iis incōsultis, quidquā, quod ad summā Reip. pertineret, decerni poterat. Hos ita (que) convocat Dauid, quando Salomonē investiri Regno cupit, quā do Politiam à se restitutam examinari & [Page 91] probari; quando reducenda est Arca, &c. 1. Chron. c. 29. v. 1. 1. Chro. 13. v. 1. 1. Sam. c. 14. ver. 45. Quia verò vniuersum Populum repraesentant, vniuersus tum Populus convenisse dicitur. Idem denique Ionathan, Saulis Regis sententia damnatū, morti eximunt, ex quo à Rege ad Populum appellationem fuisse apparet. Ex quo verò Regnum propter Roboami superbiā scissum fuit, Synedrium Hierosolymitanum Septuaginta & vnius virorū, ea authoritate fuisse videtur, vt non secus ac Rex singulos, hi Regem iudicare possent. 2. Chron. c. 19. ver. 11. Nehe. 11. ver. 9. Huic autē praeerat Dux domus Iuda, id est, Primarius quis que, ex tribu Iuda electus, vt vrbi Hierosolymitanae Primarius ex tribu Beniamin. Exēplis res dilucidior fiet. Ieremias missus à Deo, qui vrbi Hierosolymitanae excidium nunciaret, ea propter damnatur primum à sacerdotibus & Prophetis, id est, à Iudicio seu Senatu Ecclesiastico. Demū ab vniuerso populo vrbis, hoc est, ab ordinariis vrbis iudicibus, Chiliarchis nempe & Centurionibus. Ieremi. 26. ver. 9. & 17. tandem à Principibus Iehuda; id est LXXI. viris assidentibus ad nouam portam Templi, causa cognita absoluitur. Ij verò, in eo ipso iudicio disertè damnant Regem Iehorabin, qui Vriam Prophetam paulo antè similia [Page 92] comminantem crudelissimè trucidasset. Alibi verò legimus, Sedechiam huius Synedrij authoritatem adeò reveritū esse, Ierem. 37. & 38. vt Ieremiam à LXXI. viris, in tetrum carcerē detrusum non modo nō liberare, verū etiam vix in mitiorem transferre auderet. Suadētibus autē illis, vt in Ieremiae mortem consentiret, respondet, eum in ipsorū manibus esse, séque ipsis contradicere nulla in re posse. Quin & veritus idē, ne in sermones, quos cū Propheta habuerat, inquirerent, quasi rationem eorū, quae dixisset, redditurus, mendaciū cōminiscitur. Ergo erāt in hoc regno, regni officiarij rege superiores, in hoc, inquam, quod nō à Platone aut Aristotele, sed à Deo ipso omnis ordinis authore, omnis Monarchiae sum̄o institutore, institutū & ordinatum fuerat. Tales erāt in Persico imperio septem Magi seu Sapientes, Esther 1. item [...], quasi honoris regij consortes, & qui regū aures & oculi nuncupabantur, quorū iudicio reges acquieuisse legimus. In Spartano Ephori, ad quos à rege appellabatur; quíque ipsos etiā reges iudicabant, vt est apud Aristotelem. Aristot. lib. 5. Pol. c. 11. &c. 7. lib. 3. In Aegyptiaco ministri publici regi per Populū eligi tradíque soliti, eò tantū ne adversus leges quidquam [Page 93] cōmitterēt. Vt verò Aristoteles reges, quibus eiusmodi officiarij adiūguntur, legiti mos passim vocat, ita etiā non veretur dicere, vbi ij desint, non Monarchiā esse, sed aut planè barbaricā Tyrannidē, aut Tyrā nidi quāproximā dominationem. In Romano hunc locū obtinebāt Senatores & Magistratus per Populū creari soliti, Tribunus Celerū, Praefectus vrbi, & caeteri, adeò vt à rege ad populum provocatio esset. quod Seneca è libris Ciceronis de Repub. citat, & historia Horatij tergemini, ob caedē sororis à regiis iudicibus damnati, & à Populo absoluti, satis indicat. Sub Imperatoribus verò, Senatus, Consules, Praetores, Praefecti Praetorio, Praesides Provinciarū, quae Populo Senatuíque tribuebātur, qui propterea omnes Magistratus Populi Romani vocabantur. Itaque cum decreto Senatus, Maximinus Imperator, hostis Reipublicae iudicatus esset, inque eum Maximus & Albinus à Senatu Imperatores creati essent, milites iurarūt, se fideliter obsequuturos Populo Romano, Senatui & Imperatori, Herod. lib. 8 in orat. Maximi & Albini ad milites. vtcumque sub Tyrannide hocius violaretur. Ad hodierna verò imperia quod attinet, (Turcicū, Moschicū, & alia huius generis, magna la [Page 94] trocinia, magis, quā imperia sunt) nullū omnino est, quod si nō hoc tēpore, saltem olim non ita administratū fuerit. Quod si verò illorū culpa & desidia factū est, vt qui busdā locis deteriorē Rēpublicā posteri acceperint, tenentur nihilo minus, qui eū locū hodie obtinent, ad antiquum statum omnia, quantū in se est, revocare. In Germanico, quod per Electionem confertur, sunt Electores & Principes tum Laici, tū Clerici, Comites, Barones, Ciuitates, Ciuitatúmque Legati, qui vt suis quique locis Rempublicam curant, ita etiam in Comitiis, vniuersi Imperij Maiestatē, quando opus est, repraesentant. vbi, nequid Res publ. ex priuatis Caesaris studiis odiísve detrimenti capiat, prospicere tenentur. Itaque alius est imperij, alius Imperatoris Cancellarius, alij atque alij huius & illius officiarij, diuersa aeraria, diuersi quaestores. Et adeo quidem vulgatum est, Imperium Imperatori anteferri, vt Imperator imperio hominium praestare passim dicatur. Speculum Saxonicū. Consimiliter in Polonico eum locum obtinent Episcopi, Palatini, Castellani, Nobiles, Ciuitatum regionúmque Legati extra ordinem cōvocati, quorum in coetu tantum nouae cōstitutiones fiunt, [Page 95] & bella decernuntur. Ordinariè verò Regni Polonici Cōsiliarij, Cancellarius Reipubl. Polonicae, &c. etsi suos interea Rex cubicularios, oeconomos, ministros & do mesticos habet. Apud Polonos verò, qui disputet, vter potior sit, Rex, an vniuersus Regni populus per optimates repraesentatus, perinde faciat, ac qui Venetiis disputet, vtrum dux Republica superior sit. Quid autem de iis Regnis dicemus, quae per successionem deferri dicuntur? Nihilò sanè secius res se habet. Regnum Francicum, quod caeteris non ita pridem legū & ordinū praestantia anteponebatur, ita olim constitutum fuit. Etsi verò qui eum locum tenent, suo officio minus satisfaciunt; non eò tamen minus tenentur. Habet quidē Rex suum magnum magistrū, seu Archioeconomum, suos cubicularios, venatores, scutarios, pincernas & caeteros, quorum officia olim à Rege adeò pen debant, vt eo vita functo, suo ipsi officio planè defuncti viderentur. Vnde etiamnū post finem luctus Regij, magnus Magister seu Archioeconomus, quaedam quasi concepta verba pronunciare solet, quibus familiam Regiam dimittit, ac sibi quemque prospicere iubet. At nihilominus suos habet [Page 96] Regnum Francicū officiarios, Maiorem Palatij, qui postea Comes stabuli nominatus fuit, [...]imonius lib. 5. c. 26. in Carolo Caluo. Mareschallos, Amiralium, Cancellariū seu magnum Referendariū, Secretarios, Quaestores & caeteros: qui quidem olim non nisi in cōcilio publico trium ordinū Cleri, Nobilitatis & populi creabantur. ex quo verò Parlamentū Lutetianum statarium factum est, non prius in eo gradu constituti censentur, quàm à Senatu Lutetiano recepti & comprobati sint, & neque etiam absque eiusdem consensu & authoritate destitui possunt. Isti verò omnes, primū Regno, id est, vniuerso populo, deinde Regi, tamquam eius curatori fidem dant. quod vel ex ipsa iurisiurandi formula perspicuum est. Comes stabuli verò in primis, quando Ense liliato per Regem accingitur, (vt ex verbis, quae Rex ipse pronunciat, apparet) eo accingitur, vt Rempub. tueatur atque defendat. Habet praeterea Regnum Francicum suos sive Pares, § filiusfā. Instit. quibus mod [...]ius patriae pot. soluitur. tanquam Regis cō sortes, sive Patricios, tanquam Reipubl. Patres, singulos à singulis Regni Provinciis denominatos, quibus Rex inauguran dus, tanquam vniuerso Regno, fidem dare solet. Ex quo, illos Rege superiores esse, [Page 97] liquet. Hi verò vicissim iurant, se non Regem, sed Regium diadema tuituros, Rempubl. consilio adiuturos, sacro Principis cōsilio in eam rem, pacis bellíve tē pore, affuturos, vt ex formula Patriciatus liquidò patet. Renat. Choppinus lib. 3. Itaque non secus ac Pares Curiae Longobardico iure, in sententiis ferendis, feudi domino non modò asside bāt, verū etiam inter ipsum saepe superioris feudi dominum & vasallum cognosco bāt. Videmus etiā hosce Franciae Patricios, inter Regē & subditos saepe diiudicasse; adeo quidē, vt cum Carolus VI. in Ducē Britanniae sententiam ferre vellet, obstarent illi, diceréntque, nō Regis, sed Pariū esse eiusmodi iudicium, quorum authoritati nil derogare posset. Hinc etiam hodie Senatus Lutetianus, qui curia parium seu Patriciorū nuncupatur, quasi Iudex inter Regem & populum quadamtenus cōstitutus, imò inter Regem & priuatū quemlibet, singulos adversus Regis procurato rem asserere, si quid cōtraius invadat, qua si obligatione tenetur. Praeterea si quid Rex domi statuat edicátve, si quid cū vicinis Principibus paciscatur, si quod bellū gerendū est, si quae pax, vt nuper cū Carolo V. facienda, authorem senatum fieri oportet, [Page 98] & in eius acta omnia, quae ad Rempublicā pertinent, referri. Quae quidē non prius rata sunt, quam ab eo comprobata fuerint. Ne verò Regem metuerent Senatores, neque olim in eum gradum, nisi à Senatu nominati cooptabantur, neque absque eiusdem authoritate, legitima de causa exauctorari poterant. Denique & literae Regis, ni à Secretario Regni subscri bantur, & rescripta ni à Cancellario (qui cancellandi potestatem habet) obsignentur, nullam authoritatem habent. Sunt & Duces, Marchiones, Comites, Vicecomites, Barones, Castellani, item in Vrbibus Maiores, Vicarij, Consules, Sindici, Scabini, & caeteri, quibus aliqua sigillatim aut Regio, aut vrbs cōmendata est, vt populū tueantur, quatenus eorum iurisdictio patet, etsi quaedam ex illis dignitatibus haereditariae hoc tempore habentur. Et haec quidem ordinariè. At praeter haec, quotā nis olim, pòst verò aliquantò, quotiescun que saltem necessitas postulabat, habebatur trium ordinum conventus, quo regiones vrbés (que) omnes alicuius nominis suos Legatos mittebant, & quidem Plebei, Aimoinus. nobiles, Ecclesiastici in vnaquaque sigillatim, vbi de his, quae ad Rempubl. [Page 99] pertinebant, publicè statuebatur. Eius vero conventus ea fuit perpetuò authorites, vt non modo, quae ibi statuta forent, sacra sancta (que) haberentur, seu pax facienda, seu bellum gerendum, sive Regni Procuratio cuiquam deferenda, sive vectigal imperādum esset: verum etiam reges luxus, desidiae, tyrannidísve causa in coenobia detruderentur, eoue authore, vniuersae adeo stirpes regni successione priuarē tur, nō secus ac primum, Populo authore, ad regnum vocatae fuerant. Nempe quos cōsensus extulerat, dissensus exturbabat: quos virtutum paternarum imitatio, in eam quasi haereditatem vocarat, degener & ingratus animus, vt incapaces & indignos fecerat, ita & exhaeredes faciebat. Ex quo sanè liquet, successionem tolleratam quidem ad vitandū ambitum, secessionem, interregnum, & alia Electionis in commoda. At sane vbi grauiora damna cōsequerentur, vbi regnū Tyrannis, vbi regis solium Tyrannus invaderet: Populi legitimū conventum, & Tyrāni regísve ignaui expellendi, ádve agnaros deducendi, & boni regis in eius locum adsciscendi, authoritatem sibi perpetuo retinuisse. Nimirū habebant fortè hoc à Gallis Franci, authore [Page 100] Caesare lib. V. Cas. lib. 5. & 7. de bel Gallico. de bello Gallico. Fatetur enim Ambiorix Rex Eburonum, ea fuisse tum regum Galliae imperia, vt non minus Populus ritè convocatus, in regem, quàm rex in Populū, authoritatis haberet. Quod etiam in Vercingetorige apparet, qui corā Populi coetu causam suam agit. In regnis Hispaniae, praesertim Aragonum, Valentino, Catalanico, ita etiam sese habet. Est enim penes Iustitiam Aragonicam, quam vocant, summa regni authoritas. Itaque non verentur magnates, qui populum repraesentant, regem his verbis tum in ipsa inauguratione, tum tertio quoque anno in conventu publico disertè compellare: TANTVM valemus nos, quantum vos: at super nos ambos est, (Iustitiam Aragonicam intelligūt) qui magis imperat, quàm vos. Saepe verò, quae rex rogauit, Iustitia illa abrogat; quae edixit, vetat. Tributum verò indicere nullum vsquam absque eius conventus authoritate ausit. In Anglico & Scotico penes Parlamentum, quotannis ferè haberi solitum, summa rerum est. Parlamentū verò vocant, Ordinum regni conventum, vbi Episcopi, Comites, Barones, Ciuitatū, Regionúmve legati commu ni suffragio de republ. statuūt. Cuius vs (que) [Page 101] adeò sacrosancta est authoritas, vt, quae semel sanxerit, regi abrogare sit nefas. Omnes verò regni officiarij ab eo conventu fasces accipere solent, quiue ordinariè regi reginaeve in consilio assident. In sum ma: caetera regna Christiana, Hungaricū, Bohemicum, Danicum, Suedicum, & reliqua, suos regni officiarios regiíve imperij consortes habent, quos sua authoritate aliquādo vsos esse, vel in regibus ipsis exauctorandis, aut historiae docent, aut recens memoria satis ostendit. Nec verò est, quòd iccirco potentiam regiam minui putemus, regésve quasi capitis diminutionē passos. Deum certè non eo minus potentem censemus, quòd per se peccare non possit, neque eius imperium angustius, quòd ruere & pessum ire nequeat. Neque ergo regem, si, qui per se peccare posset, aliena ope sustinetur; si quod fortè imperiū sua negligentia culpáve amississet, aliena prudentia diutissimè retineat. An etenim eo minus sanum aliquē putes, quòd Medici ei assideāt, qui ipsum ab intēperie dehortētur, qui noxiorū ciborū esu interdicāt, qui etiā invitū saepe ac renitentē pur gent? An verò medicos illos, qui illius salutem curant, an adulatores, qui insalubria [Page 102] quaeque obtrudunt, magis amicos putes? Haec itaque distinctio omnino adhibenda est. Alij sunt amici Regis, alij Caesaris. Amici Caesaris sunt, qui Caesari inseruiūt, amici regis imperatorísve, qui Regno. Cum enim quis regni causa, rex dicatur, regnūue in Populo consistat, regno verò perdito, labefactatóve, aut omnino rex esse desinat, aut minus saltem rex sit: qui sanè regni vtilitati student, regis verè amici sunt; qui regni vtilitatem negligunt aut evertunt, verè hostes. Ac vt ne (que) regnum à Populo, neque regē à regno; ita nec amicos regis à Populi regníque amicis separare vllo modo possis. Imo verò cum, qui verè Caesarem amant, regē eū, quàm priuatum malint: regem verò absque regno habere non possint: iidem sanè regni, qui & Caesaris amici erunt. qui verò Caesaris magis, quā regni, sive Populi amici videri volent, adulatores verè & hostes pernitiosissimi censendi erunt. Quod si verò illi verè amici sunt, an non regē eo potentiorē & stabiliorē fore manifestū est, vt Theopom pus Ephoris institutis dicebat, quo plures & potentiores eruntij, quibus Populi regníve vtilitas cōmēdata cōmissá (que) fuerit?
Dices verò fortasse; Tu mihi Patritios, [Page 103] optimates, regni officiarios narras. An praescriptio obstet. Ego vero contrà, nil praeter laruas, & antiqua, tanquā in Tragoediis, paludamenta video: antiquae verò libertatis & authoritatis vix vlla vsquā vestigia cerno. Denique, plerosque passim sua curare, regibus assentari, Populo illudere videas: vix vsquam, qui Populi eviscerati misereatur, nedum qui misero opē ferat, invenire possis. Quod si qui verò eo animo aut sunt, aut esse putantur, rebelles & perduelles iudicantur, exulant, ac tantum non victum quaeritare coguntur. Quid? ita res se habet. Tanta ferè semper, & vbique locorum fuisse videtur aut regum audacia, aut optimatū partim praevaricatio, partim ignauia, vt reges qui dem eam, qua hodie plaerique insolescunt, licentiam, quadam quasi longi temporis praescriptione vsucepisse: Populi verò authoritatem suam aut tacitè cessisse, aut nō vtendo amississe videantur. Sic nempe plaerumque accidit, vt quod omnes curare tenētur, curet nemo; quod omnibus cō missum est, nemo sibi commendatum putet. Nihilominus tamen adversus Populū neque praescriptio, neque praevaricatio ista quidquam facit. Vulgatum est, nullam fisco praescriptionem nocere; multò verò [...] [Page 106] manus Tyranni prodidere? Istáne praevaricatione proditionéve authoritas Populi in Regem planè translata videbitur? An, inquā, eo facto quicquam aut libertati Populi demitur, aut Principis licentiae adiungitur? Sibi ipsi imputēt, dices, qui eiusmodi hominū perfidā fidem elegerint. At enim sunt isti, tanquam Patroni, qui vtilitati publicae, Populíque saluti & libertati patrocinentur. Itaque non secus ac Patronus cum clientis adversario de quota litis, vt loquuntur, pactus, si clientis causam prodidisset, ei minimè noceret: nō potest sanè ista quasi Magnatum, in damnū necémque Populi inita conspiratio, quidquam eius iuri detrahere. Verum & illi in poenam legis, quae in praevaricatores lata est, íncident, & his, ac si res omnino integra esset, & patronum aliū eligere, & ius suum denuo persequi, lex permittet. Etenim si Populus Romanus Imperatores suos noxae dedit, qui ad Furcas Caudinas indecorè cum hostibus pepigerant, coacti licet, & in summas angustias redacti, nec ea se pactione vllatenus teneri iudicauit; an non multò minus tenebitur Populus id iugum pati, quod non vi, sed vltrò, non mortis metu, sed lucri cupidine, aut si, qui [Page 107] excutere debebant, imposuerint, aut qui poterant, tolerarint.
Iam verò cum à Populo reges constituti sint, Quis sit Regum finis. iísque quidam quasi imperij consor tes adiuncti, qui ipsos in officio contineant, & singuli quidem rege inferiores, vniuersi verò superiores: sequitur, vt videamus, cur primū constituti fuerint, & quod sit ipsorum maxime officium. Iustum enim demum quid ac bonum cēsetur, cum eum finem attingit, ad quem institutum est. Primum sanè palam est, homines natura liberos, seruitutis impatientes, & ad im perandum magis, quàm ad parendum natos, nō nisi magnae cuiusdam vtilitatis causa imperium alienum vltro elegisse, & suae quasi naturae legi, vt alienam ferrent, renunciasse. Ne (que) enim, ait Aesopus, equus liberè antea vagari solitus, frenum sessorémve vnquam, nisi Tauri vincēdispe, admisisset. Non itaque existimemus, electos fuisse reges, vt bona multorū sudore parta, in proprios vsus converterent: quisque enim sua amat, suáque sequitur. neque, vt publica potentia ad suam libidinem abvterentur: quisque enim ferè potentiores aur odio, aut invidia prosequi solet. At sanè, vt tum singulos à mutuis, tum vniuersos [Page 108] ab externis iniuriis, seu iure dicundo, seu vim vi repellendo, defenderent. Propterea, August lib. 19. de Ciui. Dei, c. 15. inquit Augustinus, qui aliorum vtilitati consulunt, imperare dicuntur, vt vir vxori, parentes filiis: ij verò, quibus consulitur, obedire. etsi qui ita imperant, iis verè inseruiunt, quibus imperare dicuntur. quia, vt ait idem, dominandi cupiditate non imperant, sed officio consulendi; nec principandi superbia, sed providendi misericordia. Seneca verò epistola XCI, Penes sapientes, ait, aureo seculo regnum erat. Hi continebant manus, & inferiores à validioribus tuebantur. Suadebant, dissuadebántque, & vtilia atque invtilia monstrabant. Horum prudentia, ne quid deesset, suis providebat. Fortitudo arcebat pericula, beneficiis augebat ornabátque subiectos. Officium erat imperare, non regnum. Nemo quantum posset adversus eos, experiebatur, per quos caperet posse, &c. Imperare ergo nihil aliud est, quàm consulere: Imperij finis vnicus, populi vtilitas. Imperatorum regúmque officium vnum, vt populo consulant. Regia verò dignitas non est propriè honos, sed onus; non immunitas, sed [Page 109] munus; non vacatio, sed vocatio; non licentia, sed publica seruitus; quae ideò honore afficitur, quòd primis illis temporibus molestias illas, nisi honore quasi condîtas, vix quisquam degustare voluisset. Vt nihil eo verius sit, quod ille dicere solebat: Si, quantis molestiis diadema regium involutum esset, omnes cognoscerent, qui vel in via repertum capiti imponere vellet, inventum iri neminem. Cùm igitur MEVM illud, & TVVM, orbem invasissent, ac de rerum dominio inter ciues, mox verò etiam de finibus inter finitimos bella exorirentur: populus ad vnum aliquem confugere coepit, qui tum, ne tenuiores à diuitibus; tum, ne vniuersi à finitimis vim paterentur, iustè fortitérque provideret. Vt verò aut lites, aut bella magis ingruebant, is etiam eligebatur, cuius de fortitudine, aut de industria, magna erat omnium opinio. Itaque reges olim creati sunt, vt domi ius dicerent, foris verò exercitum ducerent: nec modò hostium excursiones, agrorum depopulationes, caeterásque corporis calamitates depellerent; verùm multò magis flagitia, scelera, vitia arcerent à republica, aut coercerent: quorum [Page 110] alterum bello, alterum iure perficitur. Id verò ex omnibus tum sacris, tum prophanis Scriptoribus planū esse potest. Populus Dei primùm Regem alium non habebat, quàm deum. Quia enim in medio Populi versabatur, & respōsa inter Cherubim in grauioribus causis edebat, & duces belli extra ordinem iudicésque designabat: vicariis opus esse apud eos nō videbatur, qui summi regis praesentia perpetuò fruerentur. Ethnici verò, qui tantis beneficiis carebant, in eum finem reges instituerūt. Itaque cum Populus Dei, iniustitiae filiorum Samuelis pertaesus, & senectuti Samuelis minus confidens, regem exemplo caeterarum Gentium, id est Ethnicorum, postulat: 1. Sam. c. 8. v. 5. & 20. Da nobis, inquit, regem, qui nos iudicet, qualem caeterae gentes habent. vbi primum & praecipuum regis munus attingit. Paulo verò pòst, vtrumque. Quin imo habebimus, ait, Regem super nos, vt caeterae Gentes. Rex noster nos iudicabit, & exibit ante nos, & acies nostras instruet. At illud semper primo loco, quia ordinarium & perpetuum est: hoc non nisi extra ordinem, &, vt loquuntur, in casu. Hinc Aristoteles, temporibus Heroicis, reges omnes, iudices & duces belli fuisse, [Page 111] ait. Lacedaemoniorum verò reges, Arist. in Polit. c. 11. lib. & 3. lib. suo etiā tempore in exercitu tantum (nec tamen sine scytala, id est mandato Ephororū) absolute imperasse. Similiter cum Medi per effraenem licentiam mutuis sese iniuriis perpetuò vexarent, Deiocem tandē, cuius in arbitrationibus spectata fuerat iustitia, primùm Iudicem, Herod. lib. mox & Regem elegerunt, satellitésque ipsi, quo facilius potentiores quosque reprimere posset, attribuerunt. Cicero verò omnes olim Reges fruendae iustitiae causa cōstitutos fuisse, ait, eandém (que) omnino Regum constitu endorum, quae Legū, rationem fuisse, quò nempe ius omnibus aequabile foret. Quae vel ex ipsa vocum vi, in omnibus ferè linguis, manifesta esse possunt. Reges, à regē do. regebant enim fines tum publicos, tū priuatos. Imperatores, duces exercitus, Principes, qui primi in acie; vnde principia apud Liuium. Graecis [...], columina populi, [...], Principes, [...] duces exercitus. Hebraeis, Iudices, qui & Reges aliquoties in libro Iudicum. Germanis R [...]nigen / Reges, sive à fortitudine, sive à prudentia: Bertzogen / Duces, qui acies educunt; Comites, Grauen / quos ex antiquis Alemanorum legibus Iudices [Page 112] fuisse constat. In summa: cùm Homerus vocat reges [...], Home. lib. 1 Iliad. aut describit Agamemnonem, [...]: Ouid. lib. 6. Metam. & Ouidius Erichteum, ‘Iustitiâ dubium, validisne potentior armis;’ exactissimè duobus verbis, regum omnium principúmque officium definiisse videntur. Haec de Ethnicorum regibus, quorum quidem exemplo Iudaei reges & petiuerunt, & constituerunt. Itaque Regina Saba Salomoni dicit, ipsum à Deo constitutum esse, vt iudicium & iustitiam faciat. 2. Chro. c. 9 ver. 8. Sapten. 9. ver. 7. Ipse verò; Tu me Domine elegisti in Regem populi tui, & iudicem filiorum filiarumue tuarum. Propterea boni reges, quales Dauid, Iosaphat, & caeteri, quia omnibus ius ipsi dicere non potuissent, (etsi in grauioribus causis, 2. Sam. c. 15. ver. 2. vt è Samuele apparet, supremum sibi iudicium recipiebant) nil prius, neque antiquius habuerunt, quàm vt iudi ces bonos, 1. Chro. 23. v. 4. &c. 26 ver. 29. 2. Chron. c. 19. ver. 1. Rom, 13. & peritos vbique locorum costituerēt, rémque iudiciariam sollicitè curarēt, seue gladio magis ad ciues impios coërcēdos, quàm ad hostes arcēdos, accinctos esse putauerunt. In summa: Princeps, ait Apostolus, est minister Dei, in bonum [Page 113] & commodum subditorū institutus, gladio (que) tuendis bonis adversus improbos accinctus; cui in eam rem incumbenti honor debetur. Cum itaque reges in commodum subditorum à Deo instituti, & à Populo constituti sint, commodum verò illud duabus maximè in rebus cernatur; iustitia inter ciues, fortitudine adversus hostes: eum sanè principem, qui suae tantùm vtilitati, libidiníve inseruit, qui iura omnia negligit & pervertit, qui in Populum quovis hoste saeuior & truculentior est, Tyrannū propriè dici posse: quae verò ita administrentur imperia, vtcumque lata sint, non nisi magna latrocinia esse, consequitur.
Hîc nobis vlteriùs paulò progrediendum est: an etenim Rex, August. lib. 4. c. 4 & 6 de Ciuit. Dei. Vtrum praestet Rex Legi. quia iuri dicundo praeest, ex arbitrio suo ius dicet? Réxne, inquam, à lege, an Lex à rege pendebit? Philonidas: [...]. Respōderet Pau sanias Spartanus vnico verbo: Legibus in homines, non hominibus in Leges authoritatem convenire. Quin & Agesilaus ipse Spartae rex, Imperatorem Legum imperata facere oportere affirmat. [Page 114] Verùm est, Cicer. lib. 2. Off. quòd rem ipsam altiusculè repetamus. Certè cum Populus ius aequabile quaereret, id si ab vno iusto & bono viro consequebatur, eo contentus erat. At quia vix id fieri poterat, & rarò contingebat: saepè verò, dum arbitria Regum, legū instar essent, eveniebat, vt alia aliis loquerentur: Leges tum, quae cum omnibus vna eadémque voce loquuntur, à prudentoribus, & caeteris Magistratibus proximè inventae fuerunt. Regibus verò id praecipuè muneris commendatum, vt legum custodes, ministri & conseruatores essent. Interdū etiam, quia lex in omnem eventum prospicere non potuerat, quaedam ex eadem aequitate naturali supplerent. Ne verò legi vim facerent, optimates, de quibus antea, subinde regibus à Populo adiuncti fuerunt. Itaque est, quod reges legi ipsi pareant, eámque tanquam reginam agnoscant, & impotētiam illam muliebrem magis, Iuuenalis. quàm potentiam, de qua Satyricus: Sic volo, sic iubeo, sit proratione volūtas, à se alienissimam esse debere putent. Nec verò eò se minus imperare sentiant, quòd legi obsequātur. Cum enim lex quoddam quasi organum sit, diuinitus datum, quo societates humanae [Page 115] regantur optimè & ad beatum finem dirigantur; perinde ridiculi fuerint reges, qui legi obsequi turpe duxerint, ac Geometra foret, qui regula, gnomone, caeterísque organis, quae à peritissimis quibusque ad agrimensionē adhiberi solent, vti absurdum & indecorum putaret: aut nauta, qui phantasia sua duce, temere errare & vagari, quàm ad versoriam, seu pixidem nauticā cursum nauis rectè dirigere mallet. Quis verò ambigat, quin legi, quàm regi parére, id est homini, vtilius & honestius sit? Lex est boni regis anima: per hāc mouetur, sentit, viuit. Rex Legis organū, & quasi corpus, ꝑ quod illa suas vires exerit, sua munera obit, sua sensa eloquitur. Animae verò, quàm corpori, parére, iustius est. Lex est multorum prudētum in vnum collecta ratio & sapientia. Plures autem oculatiores & perspicaciores sunt, quàm vnus. Tutius itaque est Legem, quàm hominem, quantumvis perspicacem, ducem sequi. Lex est ratio sive mēs, ab omni perturbatione vacua, non ira, non cupiditate, non odio, non studio mouetur, non precibus, non minis flectitur. Homo contrà, quantumvis rationis particeps sit, ira, vindicta, alióve subinde appetitu vincitur, rapitúrque. [Page 116] & ita variis affectibus perturbatur, vt sui ipse compos non sit: nempe, quia ex appetitu & ratione constat, quin hic interdum vincat, fieri nequit. Itaque Valentinianus, imperator bonus alioqui, quia duas vxores simul habere voluit, idē singulis lege permisit. Cambyses Cyri filius, nuptias cum germana sorore, quia sororem deperibat, licitas esse voluit. Cha bades Persarum rex, adulteriorum poenā sustulit. Tales verò subinde leges expecte mus oportet, si legem regi subiectam esse volumus. Denique lex est mens, vel potiùs mentiū congregata multitudo: mens verò diuinae aurae particula, vt qui legi paret, deo parére, deumue arbitrum quodammodo facere videatur. Contrà verò quia homo ex mente diuina, & anima illa belluina constans, sibi saepe non constat, saepe dementat & insanit; cùm verò ita afficitut, non iam homo, sed bellua est: qui Regi parére mauult, quàm Legi, belluae, quàm dei imperium malle videtur. Itaque, ait Aristoteles, Alexandri licèt praeceptor, Aristot. lib. de Mundo, & lib. 3. Polit. c. 7. Diuinitatem cum nulla re aptiùs, quàm cum antiqua lege Societatis humanae bene constitutae conferre queas. Eam qui Reipub. praeficit, Deum praeficit: qui [Page 117] hominem, verè belluam. Quò etiam Prophetae alludere videntur, qui immania illa imperia, belluarum rapacium nomine passim depingunt. An non verò planè bellua erit, qui caecum, quàm oculatum; amentem, quàm mentis compotem; belluam, quàm Deum, ducem sequi malit? Inde verò factum est, inquit idem, vt cùm primis temporibus reges absolutè imperarent, quorum arbitrium lex erat, paulo pòst inter politiores & ciuiliores passim legitimi fierent, id est, Legibus seruandis custodiendísque obligarentur: absoluta verò illa potestas, penes Barbarorum reges tantùm maneret. Et eam quidem tyrannidi proximam idem ille vocat, tyrannidémque absolutè vocasset, ni à belluis illis spontè recepta fuisset. At non est fortè regium, dices, voluntatem legibus alligatam habere. Imò, inquam, nil magis regium, quàm legum vinculis coërcere libidinem. Miserum est, non facere omnia, quae velis: miserius verè, velle, quod non licet: milerrimum, posse facere, quod ita velis. Videor mihi audire Durionium Tribunum plebis, adversus legem Sumptuariam his verbis intercedentem: Fraeni [Page 118] sunt iniecti vobis, Quirites, alligati & constricti estis durissimo seruitutis vinculo. Periit libertas. Lex data est vobis, quae vos frugi esse iubet. Quid verò opus est libertate, si volentibus luxu perire, nō licet? Idem ferè hodie reges plaerique regúmque adulatores: Periit regia dignitas, nisi regnū nobis perdere liceat. Perierunt reges, si leges conseruantur. Miserum fortè est viuere, ni quotiescunque insania vexaris, tibi manus conscire conceditur. Quid enim, quaeso, aliud faciunt reges, qui legibus vim faciunt, sine quibus nulla vnquam non modò imperia, verùm etiam latrocinia consistere potuerunt? Cice. lib. 2. off. Valeant ergo Aulicorum assentatorum impia nugamenta, qui reges numina, regum respō sa oracula vocant; nec verò verentur regibus suadere, nil per se iustum esse, sed vt rex ita vel secus iusserit, iustum iniustúmve fieri; quasi deus ipse sit, qui peccare nullo modo possit. Certè iustū est, quicquid Deus vult, eò tantùm, quia vult. At quidquid rex vult, iustū prius esse debet, quàm ipse velit. Neque enim quid iustum est, quia rex sanxit: sed iustus est rex, qui quae per se iusta sunt, sancta esse iubet. Itaque non dicemus, quod Anaxarchus Alexandro, [Page 119] de Clyti, quem interfecerat, nece vehementer anxio: Themin atque Iustitiam assidere regi, non secus ac Ioui, quae quicquid ei cordi fuerit, confestim sanciant. Quin potius regnis praesidere, quae, si reges legum maiestatem violent, laedántve, poenas ab illis grauissmas reposcat. Non, quod Thrasymachus ille Chalcedonius, Principum vtilitate & libidine ius omne definiri: quin imò Principum vtilitatem iure terminari, libidinē legibus coerceri. Non, quod mater Antonino Caracallae, quod libet, licere: verùm, quod per leges licet, collibescere debere. Non denique, quod ipse Caracalla, Reges à Populo leges accipiunt. Imperatores leges dare, non accipere. Quin potius in omnibus regnis bene constitutis, regem à populo leges, quas tueatur, quásque intueatur, accipere. quod si quid cōtra eas, Deut. 17. ínve earum fraudem faciat, iniustum iudicari. Haec exemplis demonstrari possunt. Antequam rex esset in Israele, Deus illi Legē per Mosem praescripserat, tum Sacram, tū Ciuilem, quam perpetuò ante oculos haberet. Vbi verò Saul electus est & à populo constitutus, Samuel eam ipsi descriptā tradit, quam diligenter custodiat. nec priùs caeteri reges, quàm in ipsius verba [Page 120] iurati, 1. Sam. c. 10 ver. 25. & passim. recipiuntur. Ritus verò erat hic, vt vnà cum diademate testimonium (quod Legem Dei doctissimi quique interpretantur) regum capiti imponeretur. Cyrus, si quis leges patrias rūpere tentet, tanquā legum custos, 1. Chro. c. 11. ver. 3. 2. Reg. c. 11. ver. 17. & 12 Xenoph. li. 8. Paedias. Xenoph. de Reb. Laced. legibus auxiliū promittit, séque, cùm inauguratur, iisdem colendis obnoxium facit, vtcumque Cambysi, filio Cyri, adulatores quidvis licere obstreperent. Reges Spartae, quos laegitimos vocat Aristoteles, iureiurando singulis mensibus renouari solito, Ephoris regni nomine stipulantibus, se iuxta Leges patriae à Lycurgo latas, regnaturos iurabant. Hinc Archidamus, Zeuxidami filius, rogatus, quinam essent Spartanae ciuitatis praefecti? Leges, ait, & legitimi magistratus. Ne verò leges contemptui essent, diuinitus inspiratas, vel potiùs à deo ipso caelitus acceptas iactabant, quò non ab hominibus homines, sed à Deo Opt. Maximo se iudicari putarent. Aegyptiorum reges omnia agebant iuxta Legum decreta, seue legibus parendo beatos fore profitebantur. Romulus Romanum regnum instituens, cum Senatu ita paciscitur, vt Populus Leges ferat, Dionys. Halic. lib. 1. ipse ne rumpantur, provideat, legumue custos habeatur, Antiochus [Page 121] III. Asiae rex, omnibus regni sui vrbibus scripsit: Si quid in literis, Fulgos. lib. c. 5. 6. quae eius nomine scriberētur, legibus repugnaret, crederēt, se ignaro scriptas fuisse, & propterea non parerent. Etsi verò Iureconsulti quidā dicunt, Caesarē Octauianū Senatus decreto solutū fuisse legibus; Theodosius tamen, & omnes iusti Imperatores sese legibus al ligatos esse professi sunt, ne, quod vi extortum fuerat, iuris locū haberet. Nimirū armis & potentia Caesaris prostrata respublica, nil aliud poterat liberè dicere, nisi se libertatem amisisse. Quia verò Caesarem, Tyrannum nominare non audebat, legibus solutum, quod idem erat, ac planè exlegem praedicabat. Idem verò ius in omnibus orbis Christiani benè moratis imperiis perpetuò obtinuit. Neque enim Imperator, Rex Franciae, reges Hispaniae, Angliae, Poloniae, Hungariae, & omnes omnino legitimi principes, Archidux Austriae, Dux Brabantiae, Comites Flandriae, Hollandiae, & reliqui priùs in principatū recipiūtur, quàm Electoribus, Palatinis, Patriciis, Paribus, Optimatibus, Baronibus, se secundum leges patrias ius cuique suum reddituros, promiserint. Et haec quidē adeo, vt provinciarū, imò ne [Page 122] vrbiū singularū quidē municipalia iura, in consultis provinciis municipiísve ipsis, vllatenus immutare possint. Sin fecerint, non minus crimen Maiestatis in leges committant, quàm populus in ipsos, si secundum leges imperantibus parére recuset. In summa: Principes legitimi, leges à Populo accipiunt, diadema verò, honoris; sceptrū, potestatis insigne, vt & acceptas tueatur, & ex earum praecipuè tutela gloriam sibi quaerant. An Princeps nouas leges ferre possit.
Quid ergo est? An non licebit principi nouas leges ferre, veterésve abrogare? Sanè, quia regis est, advertere non modò, ne quid contra, ínve fraudem legū fiat, verū etiam, ne quid in ipsis desit, aut redvndet, ne vetustate obsolescant, ne obliuione sepeliantur: si quid abrogandū, surrogandū, derogandū putabit, populū, populíve Optimates aut Ordinarios, aut extra ordinē convocatos admonebit, legémque rogabit. At sanè non priùs iubebit, quàm ab iisdem ritè expensa comprobatáque fuerit. Vbi verò iusserit, nō est amplius poenitentiae locus, eidem omnino parére tenetur. Quia enim plus exempla, quàm verba mouent; quam tulerit, ipse ferat oportet, cum frustra sanè & iniquè quodammodo [Page 123] Princeps à subditis postulare videatur, vt leges curent, qui quas custodire tenetur, ipse negligit. Neque enim reges à subditis impunitate, sed aequitate & iustitia differre cōvenit. Propterea Augustus, etsi decreto Senatus legibus solutus dicebatur; cùm adolescentem repraehenderet, quòd in legem Iuliam de adulteriis peccaret; ac ille eandem ab Augusto, qui legē tulisset, violari obiiceret, erratū agnouit, ac prae moerore cibo abstinuit. Adeò nil magis naturae convenit, quàm vt, quod verbo doces, exemplo ipse doceas. Demosth. in Orat. cōtra Timocratē. Solebat legislator Solon leges conferre cum numismatis, quia illae societatem hominum, vt haec cō mercium conseruant. nec ineptè. Quod si verò semel probata mutare, aut extenua re reges iure non possunt, absque Reip. consensu; an non multo minus leges figere, & refigere, sine quibus neque reges, neque homines vsquam esse possunt, Innoc. 3. ad Regē T [...] rac. in c. quando. de [...]. sed ferarū instar, aut per syluas vagantur, aut in antris delitescunt? Itaque in imperio Germanico, si quam legem necessariam esse putet Imperator, rogat primùm in Comitiis. Si probatur: Principes, Barones, Ciuitatum legati subsignant, ac demū lex rata esse solet. Iurat verò, se & leges [Page 124] latas seruaturum, & nouas non nisi de comuni consensu, Renouata anno 1454. & 1538. vllas laturū. In regno Polonico lex est, ne vllae nouae constitutiones fiant, praeterquam de publico consen su, aut alibi, quàm in Comitiis. In Francico, vbi tamen amplissima vulgò censetur regum authoritas, ferebantur olim Leges in trium Ordinum conventu, regióve con silio ambulatorio. Ex quo verò Parlamentum statarium est, frustra sunt omnia regum edicta, ni Senatus ille comprobet, cū tamen Senatus seu Parlamenti Aresta, si lex desit, legis vim passim obtineant. Et in Anglico, Hispanico, Hungarico, & caeteris idem iuris est, vt & in antiquis quoque fuit. Et enim si à legum conseruatione regna pendent; leges verò ipsae ab homuncionis libidine: an non certissimum est, nullius vnquam imperij statum stabilem futurum? An non, si, quod quibusdam áccidit, aut continenter, aut per intervalla mente titubet; regnum etiam titubare, breuíque ruere necesse erit? Quòd si verò, vt ostendimus, leges regibus potiores sunt, si reges legibus, vt serui dominis, parére tenentur; quis non legi, quàm regi parére malit? quis regi legem violanti obsequatur? [Page 125] quis violatae auxilium ferre recuset?
Iam cum Princeps legum dominus minimè sit; An Princeps vitae necís (que) potestatem in subditos habeat. in aliis quatenus dominus censeri debeat, videndum est. Adulatorum aulicorum axioma percelebre est, Principes in subditos eam, quam domini olim in seruos potestatem, vitae, inquam, & necis habere. Adeo verò istis nugis principibus imposuerunt, vt plaerique, etsi ea saeuitiâ non vtantur, non eo minus tamen sibi licere putent, sed de suo iure quodammodo cedere videantur. Dicimus verò nos contrà, Principē tamquā legis ministrum & executorem, in eos tantùm, quos Lex iusserit, gladiū stringere posse. Sin fecerit, non regem amplius, sed tyrannum; non iudicem, sed praedonem; non legis custodem, sed violatorem esse. Hîc considerandum est, in primis certissimum totius huiusce disputationis fundamentum, quo reges vtilitatis publicae causa constitutos fuisse statuimus. Eo enim posito tota lis finita est. Quid enim? An regem quaesisse homines verisimile est, qui, quotiescumque collibitum esset, quos vellet, temerè necare posset? qui, vt ira vindictáve corriperetur, obvios quosque ad mortē raperet? qui in [Page 126] linguae acie, vt inquit Sapiens, mortem circumferret? Minimè omnium. Nemo est, qui salutem suā ab alieno arbitrio vltro pendére velit. vix quisquā amico, vix fratri vitam suam concredere ausit. Multò minus ita (que) extraneo, quamvis praestantissimo, cum Athamas in filios, Aiax in amicos, aemulatione, odio, furore correptus interdum desaeuiat. Sin verò quilibet, vt vitam suam diligit, ita maximè cō seruatam cupit; quam, quaeso, securitatem putes, si mucro tenui de filo suspēsus, ceruici tuae perpetuò immineat? quas dapes non fastidias, si iste metus adsit? Quod verò tenuius filum deligere queas, quàm si homuncioni in dies, in horas, in momenta mutari solito, millies quotidie fraenum rationis, vt variis perturbationibus rapitur, excutienti, vitam, salutémque tuam commiseris? Quae, quaeso, spes hunc metum, quae vtilitas hoc damnū periculúmque compensare vllo pacto queat? In nocentes ergo tantùm, quos Legis vox damnarit, gladium stringere possunt. An nō verò fortè, quia vitae causa fauorabilior est, quos lex damnarit, absoluere saltē rex poterit? Nihilo sanè magis. Quid enim? Grassatores, praedones, sicarios, raptores, [Page 127] veneficos, magos fortè, & alias humani generis pestes, quod tyrannos passim fecisse legimus, & facere etiamnū videmus, praepostera ista clementia foueret. Itaque quod vnum lex violata perfugium habet, Asylū sceleratorum omniū foret. Qui vindicando sceleri gladium à Lege accepit, scelus ipsum adversus legē armaret: lupos denique in ouile accerseret, qui arcessere deberet. At certè, quia interdum ea accidere possunt, in quibus lex muta, lege loquente, legis ratio, regis oratione, quasi interprete, opus habet, cùm quis nempe in legis verba magis, quàm in ipsius sentē tiam íncidit, licebit regi, ne summum ius summa iniuria fiat, adhibita in consilium ratione, quae legis anima ipsa est, Legem interpretari: nimirum, quia, quod ex Legis sententia est, ex lege ipsa esse iudicatur. L. nominis et rei. §. verbum ex lege. D. de ver. signif. Ne tamē perturbatio vlla sedē rationis occupet, inconsultis Sapientibus, quod Alexandrum Seuerum imperatorem Romanum solitum facere legimus, nil planè definiendum putabit. Hoc modo homicidam quidem seuerè puniet: ei tamen indulgebit, qui excussa è manibus securi, transeuntem fortè aliquē occiderit. Grassatorem morte mulctabit: qui grassatorē, [Page 128] vim vi repellendo, interfecerit, absoluet. In caeteris denique casum à dolo, bonam fidem à stricto iure, quodā quasi boni viri arbitrio distinguet: dolo, aut malae fidei nunquam patrocinabitur. Nec verò propterea minus poterit clementis nomen assequi. Clementior certè est pastor, qui lupum necat, quàm qui seruat: rex, qui sontem carnifici tradit, quàm qui eripit. Si necas, vnius nece innocentes multos morti eripis: sin parcis, quia & istum sua impunitate, & alios paris impunitatis spe ad quodvis scelus patrandum audaciores facis, innocuos postea innumeros illorum manibus interficis. nempe quosdam necare, clementia est; quosdam seruare, crudelitas. Itaque vt regi, tanquam custodi Legis, verba interpretari interdum licet; ita & Senatui, in omnibus regnis bene constitutis, iniunctum est, & ex officio convenit, tum interpretationem regis examinare, tum etiam eiusdem seueritati clementiaeve modum adhibere. Quòd si verò hominum corruptela factum est, vt haec minus re ipsa obseruentur; idem tamen perpetuò ius est, quod in libertatem vindicari oportet. Ne plura exempla in re tā manifesta accumulemus, in Francico [Page 129] regno ita obseruatum fuit. Quos enim rex absoluerat, capite plecti; quos occisos voluerat, absolui saepe vidimus. Interdum etiam scelera, teste rege commissa, impunita fuerunt: quia plures testes non succurrebant. quod sub Henrico II. in cuiusdam extranei, grauissimi criminis à rege ipso accusati, persona áccidit. Cùm quis verò reus amicorum precibus veniā à rege impetrauit, Cācellarius, causa cognita, recusare potest. Sin & hîc conniuet, ad iudices nihilominus veniat oportet. qui quidem nō modò, an obreptitia venia sit, sed etiā an ciuilis & legitima, diligenter examinare debēt. Reus verò, qui codicillos illos veniales impetrauit, nō prius iis vti & niti potest, quàm sese coram iudicibus stiterit, capite aperto, genibus flexis, carcerésque vltrò subierit, interim dum causae, quae regem impulerunt, pensitantur. Hae si minus idoneae sunt, mulctatur reus, perinde ac si rex non condonarit. Si contrà; est sanè, quòd non regi, sed legi eiúsque aequitati, vitam acceptā ferat. Haec partim, ne reges aut priuata odia, publica potentiâ freti, exerceant, aut publicas iniurias authoritate propria remittant; partim etiam, ne subditi reges adversus leges [Page 130] exorari posse putent, rectissimè instituta fuerunt. Quae si hoc saeculo malè obseruā tur; manet tamē id perpetuò ratum, quod dicimus, Leges in regni incolas, vitae necísque potestatem habere, non reges, qui legum tantùm ministri & custodes sunt.
Subditi sunt regis fratres, non serui.Enimverò subditi regis serui, vt vulgo dicitur, minimè sunt. neque enim aut bello capti sunt, aut precio empti. Quin potiùs, vt vniuersi domini, quod antea probauimus, ita singuli fratrum, seu agnatorū & consanguineorū loco censendi sunt.
Ne quis miretur: haec est vox Dei, legē regibus praescribētis: Deu. 17. Ne cor suum super fratres suos extollant, èquorū medio delecti sunt. è qua Bartolus ipse, licet in saeculo tyrannorum feraci natus, non veretur elicere, subditos non esse regis seruos, sed fratres, & fratrum-loco & conditione etiā habendos. Itaque Dauidem subditos eo nomine compellare non pudet. 1 Chr. c. 28. Bartol in tract. de regim. Ciuit. Prisci verò reges vocabantur Abimelech, quod Hebraicè sonat Pater meus rex. Nimirum Deus opt. maximus, cuius quotidie clemē tiam, rarò seueritatē, etsi iustissimam, semperue cum misericordia coniūctam experimur, Principes vicarios suos docere voluit, non metu, sed amore subditos retinendos [Page 131] esse. Nec verò nobis ipsi succenseant, quasi eo pácto quid regiae dominationi detrahatur. Verè eò amplior est, quò diuturnior. Malus verò, inquit ille, Cic. lib. 2. Off. diuturnitatis custos metus, cùm oderint, quem metuant; &, quem quisque odit, periisse expetat. At contrà, cùm ad opes tuendas nil aptius sit, quàm diligi, benevolentia vel ad perpetuitatem fidelis est. Itaque qui subditos fratrum loco habet, in mediis periculis tutus videatur; qui seruorū, in eo metu versetur necesse est, in quo procul dubio dominus esset, Plato lib. 8. de Repub. Seneca. qui in medio seruorū agmine, solus in aliqua sylua relinqueretur. Quot enim quis seruos, tot & hostes habet. quod omnes ferè tyranni, à subditis caesi, experti sunt: cùm bonorum regū contrà subditi non minus de illorū, quàm de propria salute soliciti sint. Huc pertinet, quod passim apud Aristotelem legitur, Aliud est seruire, aliud obedire: aliud libertas, aliud licēti [...]. & ab Agasicle rege Spartae pronunciatum fuit, Reges imperare tanquam patres filiis, tyrannos tanquam dominos seruis. Quod ita accipiendum est, vt patriam potestatem non in atrocitate, sed in pietate, vt ait Martianus Iurisconsultus, consistere intelligamus. L. 5. D. de parricid. Quod enim sub glandibus obtinuit, vt patri filium mancipare, [Page 132] & occidere impunè liceret, non modò inter Christianos locum non habet, sed inter Ethnicos bene moratos etiam erga seruos iampridem obsoleuit. Itaque & pater inauditum filium occidere nequit, quin in Corneliam de sicariis íncidat: l. 2. ad leg. Corn. de sicar vbi Vlp. leg. 1. C. de parricid. & lege Pompeia de parricidiis, non minus tenetur pater, qui filium, quàm filius, qui patrem occiderit; adeo vt Hadrianus imperator patrem, qui filium suum in venatione necauerat, quia nouercā adulterare dicebatur, tanquam latronem, in insulam deportari iusserit. Ad seruos verò quod attinet, admonemur in Sacris literis, Ecclesiast. 33 Cic. lib. 3 Off. eos tanquam fratres tractare: in prophanis, saltem vt mercenarios quosque: iure verò ciuili tum Aegyptiorum, Diod. Sic. lib. 2. c. 2. tum Romanorum, ex Antoninorum constitutione, non secus in eum, qui proprium seruum occiderit, poena dicitur, quàm qui alienum. Quin & seruus, cui dominus aegrotanti non prospexerit, quémve esurire patiatur, L. 1. D. de his, qui sunt su [...] [...]el al. iuris. liberatur eius potestate: & libertus, cui patronus atrocem iniuriam intulerit, potest actionem criminis ei intendere. Quòd si verò longè interest inter seruos & filios, inter dominos & patres, nec tamen [Page 133] olim apud Ethnicos dominis in seruos saeuire licuit: quid, quaeso, de eo patre dicemus, qui cum Atreo tragicè exclamabit, Natis sepulchrum ipse est parens; de eo principe, qui subditorum inauditorum caede adeò recreatur, vt aliquot millia vno die interficiat, qui cruore nunquam satiatur, qui Caligulae, qui propterea orbis Phaëton vocitabatur, exemplo, vnam populo ceruicem, quam vnico ictu amputare possit, subinde exoptat? An non adversus hanc rabiem legis auxilium implorare, & eum gladium, quem legi custodiendae, tuendísque bonis acceptum, in bonorum necem, legísque contemptum stringit, tamquam tyranno extorquere licebit?
Sequitur iam, vt videamus, An omnia sint Regis. si minùs vitae, an bonorum saltem dominus dici possit? ac primùm in bonis cuiusque priuatis dispiciendum est. Nulla ferè hodie in principum Comitatu vox crebrior est, quàm eorum, qui regis omnia esse, dicunt. Itaque quod ipse à subditis capiat, nō auferre, verùm quod nō auferat, vtendum donare: adeó que pervasit haec opinio [Page 134] quorundam principum mentes, vt miseros subditos, non secus ac boues aratorios, quicquid arent, quidquid terant, sibi arare tereré (que), dicere nō vereantur. Et quidem ita ex facto sese habet, etsi ius planè contrarium sit. Meminerimus hîc perpetuò, Reges in vtilitatem populi creatos esse, & qui populi commodis student, reges; qui suis, quod ait Aristoteles, tyrannos verè censeri. Cùm igitur sua quisque amet, plaerique etiam aliena appetant, an verisimile est homines aliquem quaesiuisse, cui omnia sua magno labore conquisita, vltro donarent; an potiùs, qui, vt sua cui (que) diuiti aequè ac pauperi constarent, operam daret? qui sibi cuncta attribueret; an potiùs, qui sua cuique aequabili iure tribueret? qui tanquam fucus invtilis, apū labores exhauriret; an potiùs, qui mella conseruaret? qui denique propria cuiusque invaderet; an qui ne ab hostibus invaderentur, prospiceret? Quid, quaeso, mea refert, dicat Agricola, hostis, an rex mea mihi rapiat, si aequè fame pereo? peregrinus, an ciuis horreum meum everrat, cellam exhauriat, domum diruat, si aequè esurio, cōtabesco, compluor? barbari militis, an Romani manu cadam, si aequè óccido? [Page 135] Cur hostis, dicet ille, barbarus, si tu ciuis? Cur tyrannus ille, si tu rex? Imò verò quò homicidio parricidiū grauius est, eò scelus regis scelere hostium in pari damno superat. Quòd si verò homines regem creando sua quique regibus non donarunt, sed conseruanda commendarunt; quo tandem, nisi praedonum titulo, ea sibi vendicare queant? Propterea Pharaones Aegyptiorum, rerum priuatarum cuius (que), ipso iure domini non erant, Genes. 45. sed tum demū fuisse dicuntur, cùm sua quique frumento commutassent. Etsi de eius contractus vi disputari sanè & ambigi potest. 1. Reg. c. 21 Non poterat etiam Achabus rex Israel Nabothum cogere, vt vineam suam venderet; quin potius etiamsi voluisset vendere, ex lege diuina non poterat. Imperatores Romani, quorum immensa iactatur authoritas, L. venditor. 13. D. de cō. praed. diuid. nihilo plus iuris habuerunt. Hodie verò nullum regnum est, in quo non liceat singulis, etiam vilissimis, adversus regem apud Iudices ius suū persequi, ita vt saepius rex, quàm priuatus causa cadat: vbi verò cécidit, legi parére aequè teneatur. Nec obstat, Seneca lib. de benef. 7. c. 4. 5. 6. quòd quidam ex imperatorum familiaribus scripsêre, Iure ciuili omnia regis esse, Caesarémque omnia habere. Iidem [Page 136] enim suam ita sententiam interpretantur, vt ad reges vniuersorū imperiū pertineat, ad singulos proprietas, omniáque Caesar imperio, singuli dominio possideant. Scitum verò est illud apud Iurecon [...]ultos, non si quis nauem aut domum in vniuersum vindicare potest, l. naue. 36. D de evictionibus. idcirco singulas tabulas, vel singulos lapides posse vendicare. Itaque regnum Germaniae, Franciae, Angliae, rex asserere, vindicare, evincere iure poterit: neminem tamen probum, nisi cum manifesta iniuria, proprio lare excludet, quasi idem, qui vniuersorum, singulorum etiam possessor esse debeat, aut iure possit.
An Rex sit regni proprietarius.An verò patrimonij regij, publici, inquā, dominij proprietarius dominus est? Hoc sanè caput paulo accuratiùs nobis tractandum est. Notandum hoc primùm, aliud esse fisci, aliud principis patrimonium: alias, inquam, res imperatoris, regis, principis, alias Antonini, Henrici, Philippi. Res regis sunt, quas ipse, vt rex, possidet: res Antonini, quas vt Antoninus. Et illas quidē à populo, has à parentibus accepit. Haec distinctio in iure Ciuili crebra est, in quo a liud imperij, aliud Caesaris patrimoniū dicitur; alius fiscus [Page 137] Caesaris, aliud Reip. aerariū; l. bene à Zenone. C. de quad. praesc. l, vnus de quaest. Mag. lib. 12. C. l. fiscus. D. de iure fisci. alius Caesaris alius fisci imperatorij procurator; alij Comites sacrarum largitionū, alij rerum priuatarum: adeo vt, qui tanquam imperator praefertur priuato in hypotheca, tanquam Antoninus postponi interdū possit. Consimiliter in imperio Germanico aliae sunt res Maximiliani Austriaci, aliae Maximiliani Imperatoris; & alij imperij, alij ipsius quaestores, vt etiā alio iure sunt gentiliti ae principum ditiones, alio, quae Electoratus dignitatibus annexae sunt. Quin & alij sunt apud Turcas fundi seu horti patrimoniales Selimi, alij fundi fiscales: & illi quidem in mensam principis, hi in sustentationem Imperij tantùm impenduntur. Sunt tamen regna, vt Francicum, Anglicum & caetera, in quibus priuatum patrimonium reges non habent, sed publicū tantùm, à populo acceptum: in quibus propterea ea distinctio nō adhibetur. Ac quantū ad res priuatas principis, si quae sunt, attinet; non dubiū est, quin earū proprietarij sint, nō secus ac singuli ciues, qui (que) eas iure ciuili vēdere distraheré (que) ꝓ arbitrio possint. At certè fisci, regni, patrimo nij regalis, quod domaniū vulgato vocabulo nūcupatur, ꝓprietarij domini nulla [Page 138] ratione censeri possunt. L. cùm seruus. 39. §. vit. D. de leg 1 l. vniuersi. 9. & [...]s [...]q. [...] de f [...]ndo patrimon. Quid enim? An quia te aliquis pastorem gregis causa fecit, gregē ipsum deglubendum, divendē dum, agendum ferendúmque pro libito tradidit? An quia te populus ducem iudicémve vrbis regionísve alicuius cōstituit, vrbis regionísve alienandae, vendūdae, perdendae potestatē fecit? Cùm verò populi vnà cum regione fiat alienatio, an sui distrahendi, prostituendi, mancipandi cui volueris, idcirco tibi authoritatem dedit? Deinde, num regia dignitas possessio est, an potiùs functio? Si functio, quid cū proprietate commune habet? sin possessio; an non saltem eiusmodi, vt is, à quo traditur, populus sibi perpetuò proprietatem retineat? Denique, si patrimonium fisci, seu domanium, reipub. dos verè dicitur, & ea quidem dos, cuius distractione, dilapidationéve & respub. ipsa, & regnum, & rex denique ipse perit; qua tandem lege dotem istam alienare licebit? Infatuetur ergo Vuenceslaus Imperator, insaniat Carolus VI. Galliae rex, regnúmque, aut eius partem Anglis donet vendátve: prodigat Malcolmus Scotiae rex regios fundos, regiámque gazam exhauriat: quid sequetur? Qui regem adversus exterorum impetus [Page 139] elegerunt, regis dementiâ serui exterorum fient: qui suis sigillatim opibus ea ratione caueri voluerunt, vniuersi praedae exponentur: quae sibi quisque, qúaeve pupillis, vt in Scotia, ademerit, vt remp. dotaret, leno aliquis abliguriet. Si verò, quod iam saepius diximus, reges in vsum populi creati sunt; quis tandem vsus erit, si non modò vsus, sed etiam abvsus concessus est? Cui bono tot mala, cui vtilitati tot damna, tótque pericula? Si, inquam, dum libertati meae incolumitatíve prospicere volo, memet ipse mancipo, memet ipse vnius libidini expono, memet in cō pedes numellásque induo? Itaque hoc iuris vt natura insitū, ita & vsu apud omnes ferè gentes comprobatū videmus, vt rempub. regi suo arbitratu minuere nō liceat; ísque, qui contrà faxit, non regem, sed tyrannum agere censeatur. Certè cùm reges crearētur, aliquas opes iis tribuere necesse fuit, quibus tum regiū decus seruarent, tū verò maximè regia onera sustinerent. ita etenim & honestas & vtilitas poscere videbatur. Ad munus regium pertinebat, iudices vbique locorum constituere, qui munera non caperent, quíque ius venale non prostituerent; praeterea vim, quae iuri, [Page 140] si quando opus esset, opē ferret, praestò habere, tutas vias, tutum cōmercium praestare, &c. Sin bellū metueretur, adversus hostes vrbes praesidio munire, valló (que) cingere, exercitū alere, armamentaria instruere. Scitum verò est illud, ne (que) pacem absque bello, neque bellū absque milite, neque militem absque stipendio, neque stipendium absque tributo consistere posse. Ad pacis itaque onera sustinenda, institutum fuit domanium; (qui apud Iureconsultos Canon vocitatur) ad belli, tributū; ita tamen, vt si quid grauius ingrueret, extra ordinem indictio succurreret. Quorum quidē omnium finis est, vtilitas Reipubl. vt qui in priuatā ea convertat, regis nomine planè indignus sit. Est enim Princeps, ait Paulus, Rom. 13. Dei minister in bonum populi, eíque vt in id incumbat, tributa & vectigalia persoluuntur. Et verè omnia ferè olim hanc originem habuisse videntur vectigalia Romanorum, vt tutae essent merces pretiosae, ex India, Arabia, Aethiopia advehi solitae, adversus pyraticas incursiones, qua rū causa classis publicè instruebatur. quo in genere erat vectigal maris Rubri, Plin. lib. 19. c. 4. Pedatica, Nauigia, Portoria & caetera, vt viae publicae, quae propterea Praetoriae, Cōsulares, [Page 141] regiae vocabantur, tutae à latronibus, Archid. in Can. si quis Romipetas & peregr 24. q. 3. Bal. in c. 1. §. cō uenticula. de pace iureiur. fir. l. 2. D. ne quid in loco publ. §. viarum. l. magis puto. D. de rebus eorum. planaeue & faciles praestarentur. quod etiamnū onus regio cognitori incūbit, vt Pontes publici restaurarentur, vt ex constitutione Ludouici Pij, duodecim super Sequanā, vt naues traiiciendis fluminibus praestò essent, &c. Salinarū vectigalia nulla erāt, imò plaerae (que) in priuatorū dominio erant; quia quae natura vltrò dabat, nō magis, quàm lux, aura, profluens vēdi posse vi debātur. Cū (que) rex quidā Lycurgus nomine, in Asia minore, salinis vectigal imponere coepisset, quasi natura suā liberalitatem restringi nō patiente, derepente exaruisse dicuntur. Etsi verò hodie,
Qui primus tamē hoc vectigal Romae instituit, Liuius Censor, vnde Salinatoris cognomen adeptus est, ob necessitatem reip. praesentissimā fecit. In Gallia verò Philippus Longus ob eandē causam, in quinquenniū tantum obtinuerat; cuius cōtinuatio quos motus pepererit, nemo nescit. Tributa denique in bellica stipendia instituta fuisse, vel ex eo apparet, quòd stipendiariam & tributariam Provinciam facere, idē re ipsa sit. Sic Salomon tributa imperat muniendis [Page 142] vrbibus, 1. Reg 9 & 12. c. Postell. lib. 3. de rep. Turc. & armamentario publico instruendo, quibus propterea, iis confectis, populus sub Roboam leuari cupit. Turcae verò ipsi tributum provinciarum, Sacrū populi sanguinem appellant, quem profundere, aut aliò, quàm ad populum defendē dum, convertere, sit nefas. Itaque quaecun que rex bello acquirit vbivis gentiū, quia communibus opibus acquirit, populo acquirit, non sibi, quasi seruus institor domino. Quin etiam si quid per matrimonium fortè adipiscitur, (quod, inquā, purè simplicitérque vxoris sit) regno acquiri putatur: quia praesumitur non eam ipsam vxorē ducere, quatenus Philippus, aut Carolus est, sed quatenus rex. Contrà verò, vt Reginae partem habent eorum, quae mariti nondum in regnū cooptati, acquisiuerunt constante matrimonio, ita eorū quae post regnum adeptū, nullam planè; quia publicis opibus, non priuatis regis nūmis parta censentur. quod in regno Francico inter Philippū Valesium & Iohannā Burgundam vxorem iudicatum fuit. Ne verò pecuniae in alium vsum extorqueantur, iurat Imperator, se nulla, nisi conventus publici authoritate vectigalia impositurum, tributáve indicturum. Idem reges Poloniae, [Page 143] Hungariae, Daniae, Angliae consimiliter, ex Leg. Eduardi primi. Francorum reges olim in trium Ordinum conventu vectigalia imperabant. Vnde etiam est lex Philippi Valesij, ne collectae indicantur, nisi summa necessitate vrgente, deue trium Ordinum consensu. Quin & olim collectae illae in arcis per singulas dioeceses recondebantur, selectísque viris (Electos etiamnum vocant) custodiendae tradebantur, quibus militibus oppidatim conscriptis per eorundem manus stipendia numerarentur. quod & in aliis regionibus, vtputa Belgicis, fieri solebat. Hodie saltem, ni Senatus cōsentiat, rata nō sunt, quaecunque imperentur. Sunt verò quaedam provinciae, quae non nisi de Ordinum consensu, ex pacto tenentut, vt Linguado cana, Britānica, Provincia, Delphinatus & caeterae quaedam; vt & in Belgio planè omnes. Denique ne fiscus, quo tanquam liene tumente, caetera membra contabescunt, omnia ad se rapiat; suum vbique locorum fisco demensum tribuitur. Cùm itaque tandem constet, quae regibus ordinariè aut extra ordinē tribuuntur, tributa, vectigalia, domaniumue adeo quod vocatur, vniuersum, (quo nomine Portoria, [Page 144] isagogica, exagogica, regalia, bona [...], caduca, commissa, & caetera huiusmodi comprehendimus) in populi vtilitatem & defensionem, regniue sustē tamentum attributa fuisse: & ita quidem, vt iis neruis succisis, populum labascere; iis subrutis fundamentis, regnū corruere necesse sit: sequitur sanè, eum, qui in dispendium populi, populum onerat, qui è publico damno lucrum captat, ipsumue adeo proprio gladio iugulat, regem non esse: contrà, verum regem, vt publicorum negotiorum curatorem; ita & publicarum opum administratorem, non autem proprietarium dominum esse. qui quidem domanium regium non magis, quàm regnum ipsum, alienare, aut dissipare possit. Quòd si verò aliter se gesserit, sanè si reipublicae interest, vt quisque sua propriáque re bene vtatur, multò magis, vt re publica quis bene vtatur, reipublicae interest. Ac propterea si dominus, qui sua prodigit, ad agnatos & gentiles authoritate publica de ducitur, suísque rebus abstinere cogitur; multo sanè aequius curator Reipubl. qui rem publ. in publicam perniciem convertit, aut funditus evertit, ab iis, quorum [Page 145] interest, quibúsque ex officio convenit, omni administratione, ni admonitus desinat, spoliari poterit. Quòd autem rex in omnibus legitimis imperiis, patrimonij regij proprietarius dominus non sit, facile est ostensu. Ne antiquissima illa saecula petamus, quorum imaginem habemus in persona regis Hethaeorum Ephron, qui ne agrum quidem suum, Genes. 23. inconsulto populo, Abrahamo vendere audet. In omnibus imperiis id iuris hodiè vsurpatur. Imperator Germaniae, antequam coronetur, sanctè iurat, se ex his, quae ad Imperium imperiíque patrimonium pertinēt, nihil alienaturum, distracturum, oppigneraturúmve. Si quid verò recuperet, aut acquirat viribus publicis, Imperio, non sibi quaesitum iri. Sleid. lib. 1. & Bulla aurea. Itaque cùm Carolus quartus, vt Vuenceslaus filius designaretur imperator, Electorum cuique centum coronatorum millia pollicitus, quia pecuniam in numerato non habebat, illis eo nomine telonia, vectigalia imperialia, oppida, proprietates & iura, pignoris titulo obligasset, acerrima dissertatio coorta est, & plaerique oppignerationē irritā esse iudicarunt. quae sanè nō valuisset, nisi iis ipsis, qui imperium [Page 146] tueri debebant, l. 1. & passim, c. de cō. re. alien. Naucler. in Chron. Genes. 46. eám (que) oppignerationem imprimis oppugnare, quaestuosa fuisset. Propterea verò Vuenceslaus ipse coactus est tanquam incapax, sese Imperio abdica re, quòd regalia iura, ducatus praesertim Mediolanensis, sibi eripi passus esset. In regno Polonico lex verusta est, de nō alienandis terris regni Poloniae, renouata M.CCC.LXXV. per regem Ludouicum. Est eadem in Hungarico. vnde legimus, Andream Pannoniae regem circa annum M.CC.XXI. apud Honorium tertiū Pontificem postulatum fuisse, c. intellecto. de iureiurā do, in Decretal. Polydor. Virgil. In Cod. Hispā. par. 5. t. 5. Constit. 9. quòd neglecto iureiurando, dominica praedia distraxisset. In Anglico, lege Eduardi, anno M.CC.XCVIII. In Hispanico pariter ex constitutione sub Alfonso facta, renouata demum M.D.LX. in Toletanis comitiis, quae quidem leges sancitae fuerunt, cùm longo antè tempore cōsuetudo vim legis obtinuisset. At certè in Francico, in quo, tanquā caeterorū exemplari, diutius haereo, hoc ius perpetuò sacrosanctum erat. Lex est regni antiquissima, Iura, inquam, cum ipso regno nata, de domanio non alienando, anno M.D.LXVI. etsi malè obseruetur, renouata. Excipiuntur tantùm duo casus, Panagiū siue Appennagium [Page 147] (alimenta) liberis fratribúsve attribuendum; ita tamen, vt ius clientelare perpetuò retineatur. deinde, Papon Arestor. lib. 5. tit. 10. act. 4 si necessitas bellica postulet, cum pacto tamen redhibitorio. Quod interim vtrumque, irritum olim censebatur, nitriū Ordinum conventus iussisset: hodie verò, §. 5. 11. & 16 legis regiae latae 1566. ex quo Parlamentum statarium factum est, ni Senatus Lutetianus, qui Senatus Parium est, & Camera ratiociniorum publicorum comprobarint, & praefecti fisci etiam, edicto Caroli VI. & IX. Vsque adeò verò hoc verum est, vt si quam Ecclesiam prisci Galliae reges do tare vellent, etsi ea tum causa fauorabilis in primis videbatur, Aimoi. & caet. Aimoi. lib. 4. c. 41. optimatum consensum adhibere tenerentur. vt exemplo esse potest Childebertus rex, qui absque Francorum & Neustrasiorum cō sensu monasterium diui Vincentij Parisiensis dotare ausus non fuit, vt neque Clodoueus II. & caeteri. Quin ne regalia quidem, aut ius nominandi praelatos cuiquam Ecclesiae remittere possunt. Si qui verò fecerunt, vt in gratiam Senonensis Ecclesiae Ludouicus XI. Altissiodorensis Philippus quartus; Niuernensis Philippus Augustus, Senatus, [Page 148] irritum pronunciauit. In hanc legem rex Francorum Rhemis inaugurandus iurat: quam si violet, perinde valeat, ac si de Turcico Persicóve imperio contrahat. L. peto. 69. §. praedium. D. de leg. 2. Hinc Constitutiones, sive, vt vocant, statuta Philippi Sexti, Ioannis Secundi, Caroli Quinti, Sexti, Octaui, de revocandis iis, quae per maiores suos alienata fuerant. Anno 1329. 1360. 1374. 1401. 1483. Hinc rescissae in Turonico trium Ordinum conventu, cui Carolus VIII. intererat, Ludoici vndecimi patris, alienationes plaeraeque, Anno 1483. 1522. 1531. 1549. Arestis etiam Curiae. Anno 1560. & haeredibus ablata, quae Tancredo Castellano, de ipso bene merito, propria authoritate donarat, oppida. Quod & in postremo trium Ordinū conventu Aureliae habito, denuò sancitum fuit. Haec de fundis publicis. At quò regnum Regi praeferri evidentiùs appareat, eúmque, quam à populo accepit maiestatem, priuata authoritate minuere non posse, neminem suo imperio eximere potest, neque vlla regni in parte, summi imperij iure cedere. Paulus Acmil. lib. 3. Conatus est aliquando Carolus Magnus, Francicum regnū Germanico imperio subiicere. Franci verò, verba faciente Vascone quodam principe, acriter restiterunt. Ac res ad arma prolapsa fuisset, si Carolus vlteriùs [Page 149] perrexisset. Consimiliter, cùm pars aliqua regni Francici, Anglis tradita fuit, Anno 1105. 1200. 1269. 1297. 1303. 1325. 1330. summum ius perpetuò ferè exceptum fuit. Si quando verò vis extorsit, vt foedere Britiniaco, quo rex Ioannes, in Vasconia & Pictonibus summo iure cessit: Anno 1360. neque pactum seruauit rex, neque magis potuit aut debuit seruare, quàm tutor curatórve captiuus, vt tum ille erat; qui vt se redimeret, bona pupillorum obligaret. Eodem iure Senatus Lutetianus foedus Confluentinum rescidit, Anno 1465 & 1525. quo Carolus Burgundus Ambianum & vicinas vrbes regi extorserat: nostro etiam tempore Madritianum pactum, inter Franciscum primum captiuum, & Carolum quintum Imperat. de Ducatu Burgundiae. Anno 1420 Monstrelet. c. 225. Caroli sexti verò donatio regni Franciae mortis causa, in Henricum Angliae regem collata, summae ipsius insaniae argumentum, si alia desint, idoneū esse potest. Vt autem alia omittam, quae in hanc rem dici possent, quo iure tandem regnum regníve partem vllā donare aut vendere rex possit: cùm illa in populo, nō in moenibus consistāt: L. liber homo. 103. D. de verb. oblig. l. si emptor. 34. §. 1. liberorū verò hominū nō sit cōmerciū. cùm ne libertos quidē patroni cogere possint, vt alio loco, quàm illis placeat, domiciliū suū [Page 150] ponant. D. de contr. empt. l. penult. C. de oper. libert. Maximè verò, cùm non serui, sed fratres; nec fratres modò regis singuli sint, sed vniuersi domini regni dici debeant?
An Rex sit Regni vsufructuarius.An verò, si minus regni proprietarius rex est, regni saltem domaniíque vsu fructuarius dici potest? Sanè ne vsufructuarius quidem. Fructuarius pignori dare potest. Diximus verò, reges fisci patrimonium oppignerare non posse. Fructuarius de fructu donare suo arbitrio potest. Regis contrâ dona immensa, irrita censentur: impensae non necessariae rescinduntur, superfluae resecantur: quod in alium, quàm in publicum vsum converterit, rapuisse censetur. Nec verò minus lege Cincia tenetur, quàm priuatus ciuis apud Romanos quilibet: in Gallia praesertim, absque Camerae ratiociniorum, quam vocant, consensu, nulla dona valent. Hinc Camerae ordinariae sub prodigis regibus annotationes: Trop donné, soit repeteé; id est, immensa est haec donatio, iraque repetatur. Haec eadem verò, qualecumque tandem rescriptum à rege accipiat, se nil, quod regno reíque publicae damnosum sit, admissuram sancte iurat: etsi certè parum sanctè obseruat. Fructuarius denique, [Page 151] quo modo fructibus suis vtatur fruatúrque, lex non curat. Regi contrà, quo modo, & in quem vsum iis vti debeat, lex praescribit. Itaque prisci Galliae reges, dominicos reditus quadrifariam partiri tenebantur. Pars vna impendebatur in sustentationem ministrorum Ecclesiae, & inopum: altera, in mensam principis: tertia, in familiarium stipendium: postrema in refectionem arcium, pontium, aediúmque regiarum. Residuum si quod erat, in aerario reponebatur. Qui verò motus anno circitèr M.CCCC.XII. in Lutetiano trium Ordinū conventu fuerint, quòd Carolus VI. in suam libidinem, Monstreletus in Carolo 6. suorúmve, omnia convertisset, quódque domesticae rationes, quae antea nonaginta quatuor Francicorum numorum millia non excesserant, in tam misero reipublicae statu, ad quingentorū quadraginta Francicorum millia excreuissent; ex Historiis satis constat. Vt autem dominici reditus ita impendebantur, ita & oblationes seu auxilia in bellum, vt & indictiones seu taleae in militum stipendia tantùm destinatae erant. In caeteris regnis nihilo sanè plus authoritatis rex habet; imò in plaerisque minus. vt in Imperio Germanico & Polonico. [Page 152] Hoc vero ideò in Francico probare voluimus ita se habere, ne, quò quis plus iniuriae audet, eò plus etiam iuris habere putetur. In summa, quod antè diximus, regis nomen non haereditatem, non proprietatē, non vsumfructum, sed functionē & procurationem sonat. Vt Episcopus ad animae, rex ad corporis curam salutém (que) (in iis, Ex Concil. Valent. in c. 1. de his, quae fiunt à praelatis absque cons. Capit. quae ad bona publicà attinent) institutus est: vt ille bonorum sacrorum, hic profanorum dispensator est: &, quem ille in Episcopalibus, hic in dominicis praediis potestatem, & nihilo maiorem habet: praediorum Episcopalium, absque consensu capituli, alienatio non valet: vt nec dominicorum, absque concilio publico, optimatúmve senatu: fructuum sacrorum pars vna aedificiis, altera pauperibus, tertia sodalibus, quarta Episcopo ipsi dicatur: idem verò fermè in reditibus regni dispensandis regem praestare debere videmus. Non obstat, quòd hodie passim contrà vsurpetur. Et enim non, quòd Episcopi plaerique pauperibus tollant, quae in lenones profundant, aut praedia omnia nemoráque vastent, officium Episcoporum vllatenus immutatum est. No, quòd imperatores nōnulli omnimodam [Page 153] potestatem sibi tribuerunt. neque enim quisquam in sua causa iudex esse potest. Quòd si verò Caracalla aliquis dixit: quā diu gladius superesset, pecuniam non defuturam; aderit & Hadrianus Caesar, qui dicat, se sic gesturum principatum, vt sciat rem populi esse, non suam. quod vnum ferè regem à tyranno distinguit. Non, quòd Attalus Pergamenorum rex, populum Romanum, Florus lib. 2 Liutus l 70 Tacitus lib. 14. regni haeredem instituerit: quòd Alexander Aegypti, Prolemaeus Cyrenorum regnum, populo Romano, aut Prasutagus Icenorum Caesari legauerint. Ista sanè magna vis, Iuris vim debilitare non potest: imò, quò maior est, eò minus ius nostrum laedit. Quae etenim Romani, iuris praetextu capiebant, si is praetextus defuisset, nihilominus vi occupassent. Videmus verò nostro ferè tē pore, Venetos imaginariae cuiusdam adoptionis praetextu, quae absque vi ridicula planè fuisset, regnum Cypri occupasse. Non obstat quoque donatio Constantini in Syluestrem Pontificem. ista enim palea Gratiani iampridem exoleuit, igníque damnata est Non donatio Ludouici Pij in Paschalem, Romae nempe, cū parte Italiae. quia enim donabat [Page 154] Pius, Volater. lib. Geogr. 3. quae nō possidebat, nemo restitit. At Carolo patri, Francorum regnum imperio Germanico subdere volenti, Franci iure restiterunt; &, si perrexisset, vi resistere parabant. 2. Reg. c. 9. 2. Chro. c. 8. Non, quòd Salomonem Hiramo regi Tyri, viginti oppida tradidisse legimus. neque enim ea donauit, sed creditori in solutum tradidit, ac intra certum tempus recuperauit. quod ex ipso textu liquet. Erant verò praeterea fundi steriles, à reliquiis Gentium culti, quos ab Hiramo receptos Israelitis demum excolendos incolendósque dedit. Nihilo magis obstare potest, quòd in quibusdam fortè regnis ea pactio inter regem & populum nō ita disertè intercedat. l. 2. §. ius reipub. D. de administrat. rer. ad ciuit. pert. l. tutor 27. D. de admin. tutor. Et enim vt ea etiā nulla sit, constat tamen iure Naturae, reges reipubl. non eversores, sed moderatores esse, ius reipublicae suis pactionibus mutare non posse; dominos tantùm, cùm pupillis prospiciunt, non secus ac tutores haberi: dominum verò eum non censeri, qui ciuitatem libertate spoliat, l. si fundū. §. si tutor. D. depositi, & expressiùs Extravag. dere iudicata, c. intellecto. & mancipij instar divendit. Non denique, quòd quaedam regna sint à regibus ipsis parta. quia enim non suis, sed publicis manibus, viribus, opibus regna acquirunt; nil verò magis rationi consentaneum est, quàm vt [Page 155] ea, quae publicis opibus, & communibus ciuium periculis parta sunt, absque communi consilio non alienentur; l. 2. & passim, C. de interd. cōm. re. alienat quod & inter ipsos praedones obtinet. Societatem humanam dirimit, qui contrà facit. Itaque etsi imperiū Germanicum Franci, iidémque Gallicum regnum vi occuparint; id tamen iuris in vtroque obtinet. In summa: statuamus tandem oportet, reges patrimonij regij non proprietarios, non fructuarios, sed administratores tantùm esse: cúmque ita sit; multò sanè minus, aut rerum priuatarum cuiusque, aut rerum publicarum, quae ad singula municipia pertinent, proprietatem, vsum fructúmve sibi tribuere posse.
Hic tamen nobis, antequam vlteriùs progrediamur, scrupulus eximendus est. Cùm Populus Israeliticus regem postulasset, dixit Deus Samueli: 1. Sam. c. 8. v. 14. Audi vocem populi: verùm significa ei primùm, quodnam sit futurum ius Regis, qui regnabit super eos. Tum verò Samuel hoc Regis ius futurum inter alia exposuit, vt agros, vineas, oliueta cuiusque capiat, quae ministris suis donet, res cuiusque priu [...] tas in suum vsum convertat: denique [...] psos in seruitutem redigat. Mirum ver [...] [Page 156] quanti hunc textum Aulici nostri faciant; qui aliàs vniuersam Scripturam Iudibrio habent. Vult hîc Deus Opt. Max. Populo Israelitico ipsius leuitatem ostendere. qui cùm Deum ipsum praesentem haberet, qui iudices, ducésque belli, quotiescunque rogabatur, pios & probos ipsi eligeret; lubricum tamen homuncionis, in horas mutari soliti, quàm Dei immortalis immutabile imperium mallet. Indicat ita (que) illis, quàm lubrico in loco sit rex constitutus, quàm procliuis virium in violentiam lapsus, quàm praeceps regni in tyrannidem mutatio. Regem etenim, quem ei tradat, gladium in ipsos stricturum, sua potestate praeposterè vsurum, ius in vi omne positurum. Hoc verò, quod vltrò sibi accersant malū, tum demum sensuros, cùm remedio locus non fuerit. Denique, non, quod sit ius regum, sed quod ius sibi reges tribuere soleant: non, quid facere ex officio debeant, sed quid plaerumque ex maleficio vsurpent, hoc in textu describitur. Id autem ex Deuteronomio XVII. capite, quo Deus Legem regibus praescribit, manifestè liquet. Hîc dicit Samuel, Regem subditos loco seruorum habiturum: Deuter. 17. illic praecipit Deus, ne cor suū super [Page 157] fratres extollat; ne, inquam, in subditos, quos consanguineorum loco habere tenetur, insolescat. Hîc, currus fabricaturum, equites instructurum, propria cuiusque invasurum dicit: illic, ne equos congreget, ne aurum argentúmve accumulet, ne populum in Aegyptum, id est, in seruitutem reducat, monetur. Hîc Achabus depingitur, qui Nabothi vineam scelere acquirit; illic Dauid, qui ne aquam quidem periculo suorum haustam, bibere iustum putat: 1. Reg. c. 21. 2. Sam. c. 23. ver. 16. hîc praedicit Samuel, Regem, quem iuri custodiendo postularint, exlegem futurum: illic contrà Deus, Legem suam regi per sacerdotes tradi iubet, quam describat, perpetuoue ante ocules habeat. Itaque Samuel ipse, sacerdos summus, Legem ipsam regiam, quae Deuter. XVII. extat, Sauli in volumine descriptam tradit. quod certè minimè fecisset, si eandem violare ius fuisset. In summa: perinde est, ac si dixisset Samuel: Petiistis regem exemplo caeterarum gentium, plaeri (que) verò sunt tyranni. Regem, qui vobis ius diceret: plaerique verò quicquid velint, sibi licere arbitrātur. Interim tamen Deū, cuius ipsa voluntas iustitiae regula est, vltro deseritis. [Page 158] Extat autem apud Herodotū Historia, Herod. lib. 1 è qua facilè cognoscitur, quàm procliuis sit regni in tyrānidē mutatio, cuius Samuel populum admonitum volebat. Deioces propter insignem iustitiae commendationem à Medis, iudex primū eligitur: mox, vt, si qui iuri resisterent, eos compescere posset, cum idonea potestate rex constituitur. Tum satellites petit, dein arcem Ecbatanam, adversus contumacium iniurias sibi extrui curat: demum in propriis iniuriis vel minimis vlciscendis totus est: ad extremum verô regis vultum intueri, regis in conspectu ridere, aut spuere, crimen iudicatur. Vsqueadeò periculosum est, impotēti animo, qualis est plaerorumque hominum, nimiam potentiam concedere. Non ergo docet eo in loco Samuel, absolutam esse regis potentiam; imò contrà populum, ne dissolutae hominis impotentiae, nimium potentiae tribuat, admonitum cupit. Non regis vim exaggerat, sed aggere coercendam dicit: non effraenem aliquā licentiam regi concedit: quin potius fraenum iniiciendum, tacitè suadet. Hac verò oratione moti Israelitae, regum suorum potentiam temperasse videntur: quod & omnes prudentes nationes, sive [Page 159] proprio, sive hoc eodem exemplo, sive etiam alieno periculo edoctae, sapienter fecerunt, vt exiis, quae sequuntur, manifestum erit.
Diximus in constituendo rege duplex foedus initum fuisse; primum, Foedus sive pactū inter regem & populum. Deuter. 17. 1. Samu. 10. ver. 25. 2. Sam. c. 5. ver. 3. 1. Chro. c. 11. ver. 3. 2. Reg. c. 11. v. 17. & 12 2. Chro. c. 23 ver. 3. 2. Reg. c. 23. ver. 3. inter Deum & regem & populum, de quo suprà: secū dum, inter regem & populum; de quo nobis iam agendum est. Saule rege constituto, traditur ei lex regia, secūdum quam imperet. Dauid in Hebron init foedus coram Domino, id est, Deo teste adhibito, cum omnibus senioribus Israel, qui vniuersum populum repraesentabant: tum verò demum in regem vngitur. Ioas quoque cum vniuerso populo terrae, in domo Domini, Ioiada summo sacerdote verbis praeeunte. Impositum verò dicitur ei vnà cum diademate testimonium; quod plaerique legem Dei, quae passim eo nomine vocatur, interpretantur. Cōsimiliter Iosias promittit, se obseruaturum praecepta, testimonia & statuta, in libro foederis compraehensa. quibus nominibus intelliguntur leges, quae tum ad pietatem, tum ad iustitiam pertinent. Quibus omnibus in locis dicitur foedus initum cum vniuerso populo, vniuersa multitudine, omnibus [Page 160] senioribus, omnibus hominibus Iudae: vt intelligamus, quod etiam sigillatim exprimitur, non modò principes Tribuum, verùm etiam omnes Chiliarchos, Centuriones, magistratùsque inferiores adfuisse, vrbium nomine, quae singulae per se cū rege paciscerentur. In eo pacto agebatur de creando rege. Populus enim regem faciebat, non rex populum. Itaque non dubium est, quin Populus stipularetur, rex promitteret. Stipulatoris verò partes in iure potiores censentur. Stipulabatur ille à rege, an non iustè & secundum leges regnaturus esset? hic, facturum spondebat. Populus demum se iustè imperanti, fideliter obsequuturum respondebat. Itaque promittebat rex purè, populus subconditione: quae si non impleretur, populus ipso iure omni obligatione solutus censeretur. In primo foedere seu pacto, Pietas in obligationem venit: in secundo, Iustitia: illo promittit rex, se piè obediturum Deo: hoc, se iustè imperaturum populo: illo, se gloriam Dei; hoc, vtilitatem populi curaturum: in illo inest conditio, Si legem meam obseruaris; in hoc, Si ius vnicuique suum tribueris. Illius, ni impleatur, Deus propriè vindex est; huius, [Page 161] legitimè vniuersus Populus, quíve vniuersum populum tuendum susceperint, regni proceres. In omnibus verò legitimis imperiis ita perpetuò obseruatum fuit. Persae, sacrificiis ritè peractis, Xenophon lib. 8. Paed. hanc cum Cyro conventionem faciunt: Tu primùm Cyre, si quis Persis bellum faciat, aut leges violet, promittísne auxilium patriae tuae, omnibus viribus tuis? Ac vt spopondit; Nos Persae, aiunt illi, vicissim tibi auxilio erimus, si quis tibi patriam tuenti obsequi nollet. Xenophon verò hanc conventionem [...], id est confoederationem vocat, quo modo Isocrates orationem de Officio subditorum erga principem, [...]. Xenophon de Repub. Lacedaem. Inter reges Spartanorum & Ephoros foedus singulis mensibus renouabatur, etsi illi semper ex Heraclidis erant. Vt verò iurabant reges, se secundum leges patriae regnaturos; ita Ephori, si fecissent, regnum in ipsorum manu stabilituros. Dionys. Halicar. lib. 1. Consimiliter in regno Romanorum Romulus cum Senatu & populo hoc pactum facit. Populus leges ferret, ipse rex latas custodiret: Bellum populus decerneret, ipse gereret. Etsi verò Imperatores plaerique vi & ambitu magis, quàm vllo iure [Page 162] imperium Romanorum adepti sunt, & lege regia, quam vocant, omnimodam potestatem sibi arrogarunt; quae tamen extant legis illius fragmenta tum in libris, tum in Romanis inscriptionibus, satis do cent, Reipublicae curandae & administrā dae, non evertendae, & per tyrannidem opprimendae facultatē concessam illis fuisse. Quin & legibus sese teneri, professi sunt boni imperatores, & senatui imperiū acceptum tulerunt, & ad senatum grauissima quaeque retulerunt, eóque inconsulto, quidquam, quod ad summam rei pertineret, decernere nefas putarunt. Quôd si verò hodierna imperia spectemus, nullum sanè est, quod eo nomine dignum censeatur, in quo inter Principem & subditos pactum eiusmodi non intercedat. In imperio Germanico, nō ita pridem solebat rex Romanorum, in Imperatorem coronandus, fidē & hominium praestare imperio, non secus ac vasallus seniori, cùm investituram feudi accipit. Licet verò per Pontifices verba cōcepta, in quae iurabat, paulò immutata fuerint, Specul. Saxon. lib. 3. artic. 54. res tamen eadē perpetuò manet. Itaque Carolum V. Austriacum certis legibus & cōditionibus in imperatorem cooptatum scimus, vt & alios, [Page 163] qui sequuti sunt, quarum summa erat: Leges latas custoditurum; nouas, inconsultis Electoribus, non laturum: publica publico consilio curaturum: nil alienaturum oppigneraturúmve ex iis, quae ad imperium pertinent; & caetera, quae sigillatim ab Historiographis recensentur. Cùm verò imperator Aquisgrani coronatur, Sleid. lib. 1. & 2. Coloniensis Archiepiscopus stipulatur primùm, An non sit Ecclesiam defensurus, iustitiam administraturus, imperium conseruaturus; viduas, orphanos, omnésque omnino miseratione dignos protecturus? Quod vbi solenniter ante aram iurauit, rogantur principes, quíque imperium repraesentant, an ipsi eidē promittere velint. Nec verò priùs aut vngitur, aut gladium, reipubl. defendendae nomine, aliáve imperij insignia accipit, quàm iusiurandum illud praestiterit. Ex quo sanè manifestum est, imperatorem purè, principes imperij sub conditione obligari. In regno Polonico quin idem obseruetur, dubitabit nemo, qui ritum in Henrici Andegauensis electione coronationéque nuper admodum obseruatum intellexerit. In primis cùm conditio de vtraque religione, tum Euangelica, tū Romana, [Page 164] conseruanda apposita fuit, quam conceptis verbis ter stipulantibus proceribus, ter spopondit. In Hungarico, Bohemico & caeteris, quae recensere longū esset, idē planè fit. Nec verò tantū, vbi electionis ius integrum hactenus mansit, verùm etiā vbi successio mera vulgò obtinere putatur, eadem prorsus stipulatio intervenire solet. Rex Franciae quando inauguratur, rogant primùm Laudunensis & Bellouacus Pares Ecclesiastici, populū, qui adest, vniuersum, eúmne regem esse cupiat iubeátque? vnde etiam à populo tum eligi in ipsa inaugurationis formula dicitur. Vbi populus cōsensisse videatur, iurat, se leges Franciae priuilegiá (que) ac iura in vniuersum omnia tuiturum, domanium non alienaturum, & caetera; quae etsi interpolata fuerunt, & longè diuersa ab antiqua formula, quae extat in Bibliotheca capituli Bellouacēsis, in quam Philippus primus iurasse comperitur; nihilo minus tamen disertè satis exprimuntur. Nec verò priùs accingitur gladio, vngitur, coronatur à paribus, (qui & ipsi corollis ornati sunt) sceptrúmque & virgam iustitiae accipit, aut rex proclamatur, quàm populus iusserit: neque etiam priùs ei pares iurant, quàm ipsis fidem [Page 165] dederit, se leges accuratè custoditurum. Eae verò sunt, ne patrimonium publicum dilapidet, ne vectigalia, portoria, tributa suopte arbitrio imponat indicátve, ne bellū decernat, pacémve faciat: denique, ne quid in publicum, nisi publico consilio statuat. Item sua senatui, sua Comitiis, sua regni officiariis constet authoritas; & caetera, quae perpetuò in regno Francico obseruata fuere. Vbi verò provinciam aliquam, vrbémve ingreditur, priuilegia eiusdem confirmare tenetur, ínque eius leges & consuetudines sese sacramento devincit. Quod nominatim apud Tholosates, Delphinates, Armoricos, Provinciales, Rupellanos ipsos obtinet; quorum cum regibus conventiones disertissimae sunt; quae frustrà omnes essent, nisi locum conditionis in contractu tenere censerentur. Extat antiquorum regum Burgundiae iusiurandum, his verbis: Omnibus legem, iustitiam, maniburgiū, In Annal. Burgund. id est tutelam, conseruabo. In Anglia, Scotia, Suedia, Dania idem ferè mos est, qui in Francia. At certè nusquam disertiùs, quàm in Hispania. In Regno enim Aragonico, peractis multis ceremoniis inter eum, qui iustitiam Aragonicam, [Page 166] seu publicam maiestatem repraesentat, in sublimiori quodam solio, & regem inaugurandum, qui illi fidem & hominium praestat, lectísque legibus & conditionibus, quibus implendis obligatur, his tandem verbis Proceres lingua vernacula regem affantur: Nos, qui tantum valemus, quantum vos, (ita enim fert idioma Hispanicum) & plus possumus, quàm vos, regem vos eligimus, cum his & his conditionibus. Inter vos & nos vnus imperat magis, quàm vos. Ne verò se perfunctoriè tantùm aut consuetudinis antiquae obseruandae causa iurasse putet, tertio quoque anno in publico conventu haec eadem verba ei repeti solent. Quòd si regia potentia fretus insolescat, leges publicas violet, fidem datam denique negligat; tum sanè ipso iure, summo eo anathemate devotus censetur, quo olim Ecclesia Iulianum imperatorem apostatam devouit. Cuius quidem ea vis est, vt non pro eo amplius, sed in eum preces concipiantur; ipsi verò sua fide & obligatione planè soluti sint, eo iure, quo vasallus seniori excommunicato parére neque ex officio debet, neque ex sacramento tenetur. quod tum Concilij, tum [Page 167] Conventus publici apud eos decreto sancitum est. In Concil. Tolet. 4. c. 74. & in Tolet. 6. lib. 2. Feud. t. 28. §. 1. Consimiliter in regno Castellae, Concilio indicto rex inaugurandus publicè primùm admonetur sui officij; mox perleguntur conditiones disertissimae, quae ad reipublicae vtilitatem pertinent. Tum iurat rex, se eas diligenter & fideliter obseruaturum. Demum verò magnus Equitum magister illi sese iureiurando adstringit, quem caeteri deinde principes ciuitatùmque legati suo quique ordine sequuntur. Quod & in Lusitanico, Legionensi, caeterísque Hispaniae regnis perinde obseruatur. Neque verò minores principatus alio iure instituti fuerunt. La ioyeuse entree. Extant Brabantinorum caeterorúm que Belgiae populorum, Austriacorum, Carinthiorum & caeterorum cum Principibus suis disertissimae conventiones, quae sanè conditionum locum obtinent. Brabantini verò in primis, ne vlli ambiguitati locus daretur, conditionem istam expresserunt. In duce enim suo inaugurando, conventionibus antiquis, quibus nil ferè ad reipub. conseruationē deest, coram duce perlectis, ni eas omnes obseruarit, sibi integrum esse alium quem libet suo arbitratu eligere, palàm ei disertèque [Page 168] protestantur. Ipse verò tum in eas, accepta conditione vltróque agnita, sese sacramento devincit. Quod etiam postremò in Philippi Hispaniarum regis inauguratione obseruatum fuit. Ludouicus Guicciard. In summa: inter regem & subditos contractum mutuò obligatorium esse, nemo negare possit; nempe vt bene imperanti bene obediatur, qui quidem iureiurando ab illo primùm, deinde ab his confirmari solet. Quaero verò hîc, cur iurat aliquis, nisi vt ex animo se ac seriò loqui ostendat? An verò quidquam naturae magis consentaneum est, quàm vt ea, l. 1. D. de pact. l. non minorem. 20. D. de transact. quae placuerunt, seruentur? Deinde cur rex primus iurat, stipulante populo, nisi vt conditionem sive tacitam sive expressam recipiat? Cur verò conditio contractui apponitur, nisi, eò tantùm, vt, ni ea impleatur, contractus ipso iure solutus sit? Quòd si verò conditionis implendae defectu contractus ipso iure solutus est, quis periurum populum vocet, qui regi conditionem, quam implere debuit & potuit, negligenti, legémque, in quam iurauit, violanti, obsequium deneget? Quis [...]ò contra eum regem foedifragum, [Page 169] periurum, eo beneficio prorsus indignum non censeat? Et enim si vasallum clientelae nexu lex liberat, lib. 2. Feudor. t. 26. §. 24. & t. 47 in quem senior feloniam commisit, etsi sanè senior fidem propriè non dat vasallo, sed vasallus ipsi: si patronum clienti fraudem facientem lex duodecim Tabularum sacrum esse iubet: Dionys. Ha lic. lib. 2. si liberto adversus patroni atrocem iniuriam actionem ciuilia iura permittunt: si seruum ipsum iis casibus, potestate herili liberant, cùm tamen naturalis tantùm, non ciuilis obligatio insit: an non multò magis solutus erit populus ea fide, quam regi praestitit, si rex, qui primus ipsi, tamquam domino procurator, solenniter iurauit, fidem fregerit? An non verò etiam si non isti ritus, non ea sacra, non ea sacramenta intervenirent; satis tamen ipsa natura docet, Reges ea conditione à populo constitui, vt bene imperent? iudices, vt ius dicant? duces belli, vt exercitum adversus hostes educant? Quòd si verò saeuiunt, iniuriam inferunt, hostes ipsi fiunt; vt reges non sunt, Cicer. 1. Off. ita nec agnosci à populo debere. Quid si, inquies, populum aliquem [Page 170] vi subactū, in sua verba iurare princeps coegit? Quid si, inquam ego, praedo, pyrata, tyrannus, cum quo nulla iuris vllius societas esse censetur, admoto gladio, syngrapham ab aliquo extorserit? An non scitum est, fidem vi elicitam non obligare? maximè verò, si contra bonos mores, contra Naturae ius quidquam promittatur? Quid verò magis cum Natura pugnat, quàm si populus sibi ipse catenas & compedes iniiciat? si iugulum se suum mucroni obiecturum, si manus sibi ipsi se violenter allaturum, principi (quod idem planè est) promiserit? Itaque inter regem & populum mutua obligatio est, quae sive Ciuilis, sive Naturalis tantùm sit, sive tacita, sive verbis cōcepta, nullo pacto tolli, nullo iure violari, nulla vi rescindi potest. Cuius quidem tanta vis est, vt princeps, qui eam contumaciter violet, tyrannus; populus, qui vltrò rumpat, seditiosus verè dici possit.
Qui sint tyranni.Iam cùm hactenus regem descripserimus; sequitur, vt Tyrannum paulò accura tiùs describamus. Regem eum esse diximus, qui regnum sive per stirpem, sive per electionem delatum, ritéque commissum, legitimè etiam regit atque gubernat. Eum [Page 171] itaque tyrannum, vtpote regi planè contrarium esse, sequitur, Arist. c. 10. lib. 5 Polit. Bartol. in tract. de Tyrannide. qui aut vi malí que artibus imperium invasit, aut vltro spontéque delatum regnum contra ius & fas regit, contráque leges & pacta, quibus sese sacrosanctè devinxit, pervicaciter administrat. Quod etiam vtrumque in vnum eundémque hominem cadere potest. Ille vulgò dicitur Tyrannus absque titulo, hic Tyrannus exercitio. Potest verò fieri, vt & vi occupatum regnum, iustè; & iure delatum, iniustè quis regat. At certè cùm regnum ius sit magis, quàm haereditas; & functio, quàm possessio; videtur, qui suo munere malè fungitur, quàm qui munus non ritè accepit, eo nomine dignior. Sic Papa malè ingressus, dicitur intrusus; malè gubernans, dicitur abvtens. Pythagoras Dicebat ille [...]. Praestat extraneus quivis iustus, non modò ciui, verùm & consanguineo. Ita etiam nobis dicere liceat: Princeps nō ritè constitutus, modò iustus sit, cuivis ritè inaugurato, qui iniustè gubernet, longissimè praestat. Cùm etenim reges pascēdo, iudicando, curando populo sint instituti: malo sanè me fur pascat, quàm pastor devoret; malo mihi praedo ius dicat, quam [Page 172] iudex vim faciat: malo me empiricus curet, quàm medicus ritè infulatus veneno interimat: malo falsus tutor mea bona bene administret, quàm legitimus disapidet. Xenophon. Plutarchus in Alexan. in Aemilio, Caesare. Suetonius in Caesare, c. 75. Deinde vtcumque illum ambitio sollicitet, videri possit quodammodo vim primò fecisse, vt postea iustitiam exerceret, vt Cyrus, Alexander, Romani, qui victis plaerumque autonomiam & immunitates priuilegiáque concedebant: cùm hic sanè eò tantùm, vt iniustè regnet, ius suum iactare videatur, quod hodie non modò Moschi, Turcaeve; verùm & Christiani principes permulti faciunt. Itaque illorum factum tractu temporis interdum convalescit: August. lib. 4. de Ciuit. Dei, c. 4. horum quò senescit magis, eò deterius evadit. Quòd si verò, ait Augustinus, sunt illa regna, magna tantùm latrocinia, in quibus iustitia locum non habet: sunt in eo quidem pares, quòd vterque latro, vterque praedo, vterque iniustus possessor est, cùm sanè non minus fur iniustus possessor sit, qui rem alienam inuito domino capit, quàm qui oblata malè vtitur. At eius certè longè grauius flagitium est, qui interimendum, quàm qui conseruandum cepit; eius, inquam, qui vano titulo fretus, iniustè, quàm qui [Page 173] eo titulo planè destitutus, iustè tamen regnum vi occupatum gubernat. Iam verò & Tyranni absque titulo, differre inter se possunt. Sunt enim qui fines alienos ambitiosè invadunt, quales Nimbrodus, Ninus, Chananaei, vt suos dilatent. Hi etsi inter suos reges dicantur, in illos tamen, quos vltrò nec lacessiti invadunt, tyrannidem exercent. Sunt, qui regnum suffragiis deferri solitum adepti, haereditarium fraude, ambitu, corruptela aliísve artibus facere conantur. quorum exempla non longè petenda forent: qui sanè eò peiores illis existunt, quò fraus, quàm vis odiosior, ait Cicero, esse debet. Sunt, qui nefando parricidio patriam ipsi invadunt, ac viperarum instar, matrem in ipso enixu eviscerant. quales qui duces belli creati à populo, rempublicam invadunt, vt Caesar Romae dictaturae praetextu, ac plaerique Italiae principes. Sunt & foeminae, quae regna legibus patriis masculis tantùm deferri solita, occupant, eorúmve administrationem ad se rapiunt: vt Athalia Iudaici, Semyramis Assyrij, Agrippina Romani imperij sub Nerone filio; Mammea sub Alexandro [Page 174] Seuero; Semiamira sub Heliogabalo; Brunechildes aliquot Frācici regni. Quae quidem impuberes filios ita educari curabāt, vt puberes facti voluptatibus tantùm indulgerent; itáque omnium rerum potestas penes eas tantùm earúmve seruos, ministros & proagogos remaneret. Sunt denique ij, qui desidia, ignauia, luxu, legitimorum alioqui principum abvtentes, ipsós (que) voluptatibus, deliciísque inescantes, quales sub Gallicis praesertim Merouingiis quidam Maiores palatij ob illa egregia ministeria creati, regiam, authoritatem ad se totam transferunt, nudúmque nomen regibus relinquunt. Qui quidem omnes eius generis sunt, vt quamvis caeteroquin iustè gubernarent, eo tamen ipso, quòd iurisdictionem illam praedonum tā tùm iure habent, meritò tamen tyranni sine titulo censeri possint. Iam Tyranni exercitio qui dicantur, non tam facilè, ac, quinam verè reges, definire possis. Etenim quia illis libido, his ratio imperat; & haec quidem ipsa sibi suos limites praescribit, illa verò contrà nullis finibus circumscribi potest; quod sit propriè regum ius, facile; quae verò, quantaeue tyrannorum iniuriae, difficulter admodum explicari [Page 175] queat. nimirum, vt rectum vniforme at (que) vnicum est; obliquum contrà varium & multiplex; ita ius simplex est, & paucis verbis explicabile, cùm iniuriae nullis casibus definiri possint, quin perpetuò plures omittantur, quàm explicentur. Etsi verò certae regulae sunt, quibus eos si non depingere, saltē vt agnosci possint, aptè delineare queas; nulla tamen certior, quàm si artes tyrannicas cum regiis virtutibus actionibúsque contuleris. Tyrannus eminentes in segete spicas demerit; primores reipub. dolo, fraude, calumniis opprimit; conspirationes in se initas subinde, quò citiùs eos è medio tollat, comminiscitur, vt Tiberius, Maximinus & caeteri: denique, ne consanguineis quidem ac fratribus parcit: Rex contrà, non fratres modò quasi consortes agnoscit; verùm etiam optimates omnes fratrū loco habet, iísque dignitatem suam acceptam ferre non veretur. Tyrannus adversus nobiles, ignobiles & quasi terrae filios extollit; qui quòd sua omnia ipsi debeant, quibuslibet in rebus adulentur & inseruiant: Rex vnumquemque in suo gradu tuetur, Proceres tanquam regni amicos fouet, iísque non minus, quàm sibi consultum cupit. Tyrā nus [Page 176] viros graues & iustos odio prosequitur, suspectós (que) habet, ac ne qui tales evadant, omni arte curat; quia verò nō priùs se tutū putat, quàm omniū mores corruperit, popinas, ganeas, lupanaria, ludos, vt Cyrus domandis Sardis, instituit: Rex cō trà viros bonos vndequa (que) accersit, invitat, inuitos ad se trahit; ne verò desint, literarios ludos aperit, gymnasia instituit, seminaria virtutū vbi (que) locorū excolit. Machiau. in Principe. Tyrā nus congregationes publicas, quantum in se est, aut vitat, aut tollit, convētus Ordinum, Comitia, diaetas reformidat, ac vespertilionis instar lucem hominum refugit; Aristot. c. 11 lib. 5. Polit. quin & colloquia, sermones gestús (que) subditorum suspecta habet: Rex, quia teste caelo viuit, in multitudine Senatorum gloriatur, iísque inconsultis nil agendum putat: nec modò eos conventus non veretur, verùm reveretur in primis & honorat. Tyrannus subditos inter se collidit, factiones inrep. serit, fouet & alit; vnius ope alteram delet, ac superstitem tandem opprimit, ex eóque tanquam vlcere, quod perfidi chirurgi solent, lucrum perpetuū captat; denique, quod Vitellius ille, olere hostem mortuum, praesertim ciuem, dicere non veretur, aut saltem sentit: Rex pacem [Page 177] inter subditos, vt pater concordiam inter liberos, conseruat, rixarum semina suffocat, cicatricem quam citissimè obducit, ne rebellium quidem caedem absque lachrymis audire potest. Itaque quos hic adversus hostium impetus tuetur & defendit; ille, quovis hoste perniciosior, proprium mucronem in sua viscera vt adigant, cogit. Tyrannus exteros in praesidiis collocat, arces adversus ciues extruit, populum exarmat & arce expellit, barbaris & stigmatitiis satellitibus circūstipatur, otacoustas & delatores in subditos, tanquam exploratores in hostem, publico aere conducit: Rex adversus hostes nō tam se moenibus, quàm populi benevolentiâ tuetur; quot ciues habet, Liui. li. 2. c. 1 Dionys. Halic. lib. 5 de Arunte filio Porsenae. tot se satellites habere putat; non tam quot circum se habeat, quàm ne quos habere cogatur, cogitat; arces arcendis hostibus, non coërcendis ciuibus extruit; in Populo denique praesidium suum omne collocat. Itaque etsi habet ille lictores & satellites innumeros, qui turbam summoueant, nō summouent ij tamen metum, Proverb. 14. vers. 28. suspicionem, miserósque miserae mentis tumultus: vtcumque arcem vrbis muniat, arcem interea summam, mentem, inquam, [Page 178] tyrannorum tyrannus Metus & Pauor occupat. Bartol. in tract de Tyrannid. Hic neque in turba, animo turbatus est, neque in solitudine sollicitus, ipsa conscientia tutus, ipsa turba stipatus, vrbem, forum, plateas securè obambulat. Tyrannus, si ciuiles dissensiones desint, bellum foris gerit, munimenta extruit, qualia Pharao, vt Iudaeos, Polycrates, vt Samios occuparet, quò caetera minus attenderent: ideóque bellum semper aut parat, Aegid. Rō. de reg. prin. aut minatur, aut imminere simulat; accersit denique potiùs, quàm arcessat. Rex nunquam nisi coactus, nunquam nisi reipublicae causa, bellum facit, nunquam denique hamo aureo piscatur, aut bellum suscipit, è quo plus respublica periculi metuere, quàm lucri sperare possit. Ille demum artes omnes init, quibus opes subditorum exhauriat, vt in victu quaerendo anxij, de libertate recuperanda minus cogitent; itaque omnia in fiscū converrit: hic in priuatorum opibus suas consistere ratus, apud subditos suas quodammodo opes deponit, seue tum amplissimum thesaurum habere putat, cùm subditi diuitiis affluunt. Demit ille multis, quod paucis iîsque indignis donet; exhaurit omnes, vt in paucos profundat; [Page 179] publica diruit, vt sua aedificet? sanguinem populi ad deliquium vsque elicit, quem adulatoribus aliquot ebibēdum propinet: hic sibi suísque commodis demit, vt populo largiatur, publica extruit atque ornat, vniuersos locupletat, sanguineue adeò suo populum alit & sustentat. Si ille, quod interdum Tiberius, Nero, Commodus & caeteri, viscerationes populo concedit, facit, vt populum eò faciliùs postea evisceret, ipsiue sua quasi viscera comedenda apponit: cùm hic sanè, si venam secet interdum, si sanguinem eliciat, ad incolumitatem populi salutémque tuendam, non propriam libidinem exatiandam, faciat. Itaque vt hunc Scriptura sacra pastori, Proverb. 18. ver. 5. ita & illum leoni rugienti cōparat, cui tamē vulpes saepissimè copulata est. Quae enim totius iniustitiae, ait Cicero, capitalissima est, etsi reipsa id facit Tyrannus; id tamen ita ferè curat, vt tum cùm maximè fallit, vir bonus esse videatur. Itaque pietatem erga Deū simulat, Aristo. c. 11. lib. 5. Polit. quam Aristoteles artiū tyrannicarum potissimam vocat. Verùm, vt populus quidquā in eum moliri vereatur, quem, quia Deum reveretur; Deo charum esse verisimile sit. Studium erga rempublicam; verùm, non tam vt reipublicae [Page 180] prosit, quàm ne sibi ipsi noceat. Iustitiae quo que & fidei laudem in quibusdam rebus, nimirum leuioribus, affectat; verùm, quò faciliùs in grauioribus iniuriam facere & fallere possit; non secus sanè, quàm latrones, & qui maleficio & scelere pascū tur, qui sine iustitiae portiuncula saltem aliqua diu consistere nullo modo possent. Clementiae denique; verùm ita, vt scelestis quibusdam veniam indulgeat, quos morte mulctare, clementia summa est. Breuiter, quod rex ipse est, tyrannus callidus videri vult; & vt virtutis amore homines incēdi scit, ita & virtutis vmbra aliqua decipiendos esse nouit: at certè vtcumque vultum fingat, vulpina cauda semper prominet; Tho. Aquin. in secund. secund. q. 12. art. 11. vtcumque obganniat, rictus & rugitus leonem prodit. Porrò vt regnū bene constitutum omnia caeterorum bonorum regiminum commoda in se habet; ita & tyrannis omnium prauorum incommoda & vitia continet. Habet ab aristocratia regnum, quòd optimates quique in consilium adhibentur; habet & ab oligarchia tyrannis, quòd pessimi & corruptissimi quique. Vt illic multitudo regum, hîc tyrannorum caterua dominatur. Habet regnū à politia, quòd omnium ordinum convē tus [Page 181] habentur, ad quos optimi quique, de republica deliberaturi, mittendi deliguntur: habet & à democratia seu ochlocratia tyrānis, quòd, si minus eos conventus impedire possit, saltem vt corruptissimi quique ambitu & malis artibus eò mittantur, sollicitè curet. quod nostris etiam temporibus factitatum scimus. Sic passim regis vultum tyrannus, regni speciem tyrannis imitatur: & quò astutiùs, eò diutiùs durat; cùm tamen vix vlla, teste Aristotele, ad centesimum vsque annum pervenisse legatur. In summa: Rex studet vtilitati publicae, tyrannus propriae. At sanè cùm, vt sunt homines, nusquam reperiri queat, qui omnibus in rebus vtilitatem publicam spectet, nec diu consistere, quin vllatenus eius rationem habeat: vbi vtilitas publica praevalet, rex & regnum; vbi propria, tyrannus & tyrannis locum habere dicentur. Haec de tyrannis exercitio, Bartol in tract. de Tyrann. & de Regim. ciui. in quibus deprauatissimorū morum rationem non habemus, qui non tam malum principem, quàm malum virum facere dicuntur. Si cui verò haec descriptio vsquequaque non satisfaciet, praeterquā quòd accuratiores fortè tyrannorum imagines in Historiis inveniet, viuos [Page 182] & spirantes tyrannos, omnibúsque numeris absolutos hoc tempore, quos intueatur, multis in regionibus, quod & Aristoteles suo saeculo conqueritur, habet. Ac tandem ad summam quaestionem his tanquam gradibus pervenimus.
Vidimus, quomodo reges, sive secundū capita, sive etiam secundum stirpes eligantur à Deo, & constituantur ab vniuerso populo, quid rex, quid regni officiarij praestare teneantur, quantum pateat illius potentia, quantum etiam horum munus & officium, quae pacta quámque sancta in rege constituendo intercedant, & quae iis conditiones insint, sive tacitae, sive expressae; demū, quis tyrannus absque titulo, quis etiam exercitio: sequitur modò tandem, cùm legitimo Regi, suóque officio tum erga Deum, tum etiam erga populum bene fungenti, tanquam Deo obediendum esse constet; vt, an, & per quos, tyranno resisti, quibús (que) modis iure possit, Qui tyrannos abs (que) titulo coercere teneantur. edisseramus. Ac de eo, qui absque titulo tyrānus vulgo vocitatur, primùm agendum est. Ergo Ninus aliquis populum nullo sibi iure devinctum, nulla iniuria lacessitus, vi invadat: Caesar patriam rémque publicam Romanam [Page 183] opprimat: Otto Frising Chron. 5. c. 7 Atmoi. li. 4. c. 1. Greg. Turō. lib. 4. c. 51. lib. 5. c. 39. lib. 8. c. 29. Popelus dolo parricidióque regnum Polonicum ex electiuo haereditarium facere conetur: Brunichildis aliqua Francici administrationem vnà cum Protadio suo totam ad se transferat; aut Ebroinus, Theodorici ignauia fretus, gubernacula regni invadat, populúm (que) seruitute opprimat: quid hîc iuris statuemus? Primùm docet nos ius Naturale, vitam & libertatem nostram, qua sine vita vix vitalis est, adversus omnem vim & iniuriam cōseruare & tueri. Inseuit id Natura canibus adversus lupos, tauris adversus leones, colūbis adversus accipitres, pullis adversus miluos; longè verò magis homini adversus hominē ipsum, si ipsi fiat lupus. Itaque repugnare, necne liceat, qui ambigit, cum natura ipsa pugnare videtur. Acceditius Gentiū, quo distincta sunt dominia, fixi limites, constituti fines, quos quisque adversus quoslibet defendere tenetur. Itaque non minus licebit resistere Alexandro, si nullo iure fretus, nulla iniuria lacessitus gentem aliquam cum potentissima classe invadat, quàm Diomedi pyratae, si vno myoparone mare infestum reddat. Nec enim eo posito, Diomedem Alexander iure, sed impunitate tantùm superat. [Page 184] Non minus Alexandro regionem aliquam depopulanti, quàm grassatori pallium involanti; non minus, si vrbem machinis subruat, quàm latroni, qui parietem suffodiat. Accedit verò potissimùm ius Ciuile, quo societates hominum, qúaeque certis legibus constitutae sunt, vt illae vno, hae alio modo gubernentur; aliae ab vno, vel paucis, aliae ab vniuersis regantur: quaedam imperium muliebre respuant, nonnullae admittant: quaedam reges ex quadam stirpe, quaedam promiscuè eligant: & caetera. Hoc ius si quis vi dolóve rumpere tentet, quia societatem, cui debet omnia, violat, quia in patriam cuniculos agit, cui naturâ, cui legibus, cui sacramento devincti fumus, ei omnes resistere tenemur; adeò vt, si negligamus, proditores patriae, desertores societatis humanae, iuris contemptores verè fimus. Vt verò nos adversus hosce tyrannos, iura naturae, gentium, ciuilia, arma capere iubent; ita nec vlla omnino ratio dehortari potest. Non intervenit iusiurandum, non pactum vllum, non vlla obligatio, neque publica, neque priuata. Itaque vel priuato cuilibet [Page 185] tyrannidem huiusmodi, si intrudatur, depellere licet. Non habet hîc locum Lex Iulia maiestatis, L. vlt. D. ad leg. Iul. maiestat. quae perduelles in patriam, aut in principem punit. Neque enim princeps is est, qui rempublicam alienósve fines, nullo iure fretus, invadit: neque perduellis, qui patriam armis defendit. Quin potiùs huc pertinet iusiurandum, quod Athenis puberes omnes praestare in Aglaurae templo solebant: Pugnabo pro sacris, pro legibus, pro aris & focis, sive solus, sive cum multis; & ne patriam meam deteriorem, quàm accepi, posteris tradam, omnibus viribus enitar. Bartol. in tract. de Guelph. & Gibel. Non leges de seditiosis. Seditiosus est is, qui contra publicam disciplinam populum defendendum suscipit. Seditionem autem non facit, sed tollit, qui eversorem Patriae, publicaeue disciplinae coercet. Habet verò contrà locum lex de Tyrannicidis, Plin. lib. 4. Alexan. ab Alex. lib. 6. c. 4. quae & viuos praemiis, & mortuos epitaphiis & statuis honorat, vt Harmodium & Aristogitonem Athenis: Brutum & Cassium in Graecia statuis aeneis, publico decreto: Aratum Sycionium quoque; quòd patriam illi à Pisistrati, Caesaris, Nicoclis [Page 186] tyrannide liberassent. Xiphilinus in Augusto. Quod quidem vsque adeo probauit antiquitas, vt Xerxes ipse, Plutarch. in Arato. Athenis devictis, Harmodij & Aristo gitonis statuas, in regnum suū transferet; Seleucus in pristinam sedem reportandas curaret: Valer. Maxim. lib. 2. cap. vlt. Rhodij verò easdem vrbi suae appulsas, cùm in hospitium publicè inuitassent, sacris etiam in puluinaribus collocarent. Habet etiam Lex de desertoribus & proditoribus adversus eos, qui patriam oppressam neglexerint, cùm eos, qui metu hostium languorē simulant, clypeúmveabiiciunt, pari cū illis poena afficiendos esse statuat. l. 3. & l. omne delictum. §. vlt. D. de remilit. Ad hoc itaque tamquam incendium publicum, omnes singulósque conclamare, cum hamis & falcibus concurrere, aquam conferre oportet. Non expectandus praefectus vigilum, si obdormiat; non praefectus vrbi, si cunctêtur: certatim quisque aquam hauriat, tectum scandat, flammam arceat oportet. Si etenim, dum Capitolium furtim conscendunt Galli, consopiti sunt milites, dormiunt vigiles, muti sunt canes; anseres ipsi excubent, vigilent, ad arma conclament, oportet. Et illi quidem exauctorabuntur, infamia mulctabuntur, ínque perpetuam rei memoriam suspendentur; [Page 187] hi contrà, & in Capitolio perpetuò nutrientur, & immortali laude decorabuntur.
Haec, dum tyrannis, vt loquuntur, est in Fieri, id est, dum Tyrannus molitur, machinatur, cuniculos agit. At certè si semel ita rerum potiatur, vt populus victus, sese iureiurando ei devinciat, respublica oppressa, suam in eum potestatem transferat, regnum in suarum legum mutationem ritè consentiat: tum sanè, quia titulum, quem antea nullum habebat, adeptus est, nec ex facto tantùm, sed iure possidere videtur, etsi Populus [...], id iugum recepit; aequum tamen est, vt obtemperet, & Dei voluntati, qui regna de gente in gentem suo arbitrio transfert, placidè acquiescat. Alioqui enim nullum est regnum, cuius iurisdictio in dubium revocari non possit: id tamen, modò, qui prius sine titulo tyrannus erat, eum titulum adeptus, legitimè gubernet, & tyrannidem non exerceat. Itaque iure optimo restitit regis auspiciis populus Iudaicus Sennacheribo Assyriorū regi, Palestinam invadenti. 2. Reg. c. 24. & 25. Ierem. 37. At damnatur punitúrque Sedechias rex, vnáque vniuersus Populus, qui post fidem ritè datam, [Page 188] nulla iniuria lacessitus, à Nabuchodonozore deficit. nimirum, vbi fides data est, non est vllus amplius poenitentiae locus; ac vt in proeliis quidem quisque, quantum viribus potest, eniti debet; vbi verò captiuus fidem dederit, praestare tenetur: ita & contendat populus omni conatu, vt sua iura retineat: at vbi sese alieno iuri, non tam nolens, quàm non volens, subiecit, imperium victoris aequo animo patiatur. Sic Pompeius, Cato, Cicero, & caeteri, bonorum ciuium officio fungebantur, cùm arma adversus Caesarem rempublicam evertentem arripuerunt, nec excusari possint ij, quorum desidiâ factum est, vt illorum conatus minus foelicem exitum consequerentur. Augustus ipse cuidam Catonem convitiis proscindenti, respondisse legitur; bonum ciuem fuisse Catonem, qui praesentem reipublicae statum mutari nollet, qui quidem absque summo omnium discrimine mutari nequeat. Quin & Brutus, Cassius, Casca, & caeteri, qui, re adhuc flagrante, Caesarem interfecerunt, accusari non possint. Itaque publico decreto statuae aeneae Athenis ipsis erectae fuerunt, iuxta Harmodij & Aristogitonis [Page 189] statuas, Xiphilinus in Augusto. cùm Augustum & M. Antonium caeso Caesare fugerent. At certè seditiosus fuerit Cinna, qui lege regia iam lata, qua populus suam in Augustum omnem potestatem contulerat, in eum conspirasse legitur. Consimiliter dum regnum Francorum Carlingi à Merouingiis, aut Capetani à Carlingis ad se rapere conabantur, absque vlla seditionis culpa resistere licuit: ex quo publico consilio, Ordinúmque authoritate translatum fuit regnum, non amplius licuit. Idem verò prorsus iuris est, si quae foemina regni Salici gubernacula occupet, si quis merè electiuum regnum haeredibus asserat, quamdiu leges illae publicae, authoritate Concilij vniuersi, id est eorum qui populum vniuersum repraesentant, abrogatae non sunt. Nec verò spectare hîc oportet, vtra factio maior sit, vtra potentior, vtra clarior. Plures libidine, quàm ratione reguntur: itaque plures fermè tyrannidi, quàm reipublicae inseruiunt. At Roma est, inquit Pompeius, vbi Senatus. Senatus, vbi legum reverentia, libertatis amor, patriae conseruandae studium. Itaque etsi Romam Bremius occupare videtur; Roma interim Veiis est, [Page 190] vbi Camillus, qui Romam vindicet à seruitute. Veios itaque migrent Quirites oportet, eúmque omni studio, omni conatu, omni industria adiuuent. Etsi, inquam, Themistocles, relictis Athenis, in classem CC. triremium cum bonis omnibus sese recepit, non ideo quisquam ex illis ciuitate priuatus est. Plutarch. in Themist. Quin potius, vt ille respondisse legitur: Ducentae hae triremes, sunt nobis vice ciuitatis totius Graeciae maximae. quia ad defensionem eorum omnium, qui salutem publicam tueri volunt, comparatae sunt. Non etenim vbi arca fuerit, ibi continuò ecclesia Dei erit: potest enim capi à Palestinis. Non, inquam, vbi aquilae visentur, vbi legionum nomina audientur, ibi continuò Romanum exercitum esse consequitur. At omninò sanè, vbi qui patriam adversus tyrannidē tueatur, qui seruitute oppressum populū ad pileum vocet, qui muliebrem impotentiam coerceat, qui adulatores ignauiâ principis ad omnem iniuriam abvtentes comprimat, qui ambitionem intra suos limites manere iubeat. Et haec quidem de tyrannis absque titulo dicta sunto.
Ad eos verò, qui tyrannidem exercent, sive ij iure primùm, sive vi imperium adepti [Page 191] sunt, quantum attinet, Adversus Tyrannos exercitio quātū iure cōcedatur. cautè admodum nobis examinandum est. Primùm sanè consideremus oportet, Principes omnes homines natos esse: propterea non minus à perturbatione rationem, quàm animam à corpore separari posse. Non est ergo, quòd non nisi perfectos Principes habere velimus; sed potius nobis optimè consultum putemus, si vel mediocres nacti fuerimus. Itaque non, si quibusdam in rebus princeps modum non seruat; non, si rationi interdum non obtemperat; nō, si segnius vtilitatem publicam curet; non, si aut in iure dicundo minus diligens, aut in bello propulsando minus acer: continuò tyrannus erit. Equidem cùm non vt bobus, homo, hominibus deus aliquis, sed homo eadem sorte natus praesit; vt superbus princeps fuerit, qui hominibus tamquā bestiis abvti voluerit; ita iniquus populus, qui in principe deū, in lubrica ista natura diuinitatē quaesiuerit. At certè si rempublicā cōsultò evertat, siiura proteruè pervertat, si nullā fidei, datae nullā conventionum, nullam iustitiae, nullam pietatis curam habeat; si suorum ipse sit hostis, si denique eas artes, quas enumerauimus, aut omnes, aut praecipuas ineat; tum [Page 192] sanè tyrānus, (etsi id nomen antè nō malè sonabat) id est Dei hominū (que) hostis, iudicari poterit. Ergo nō de minus bono principe, sed de pessimo; nō de minus prudē ti, sed de malitioso, & veteratore; non de iuris imperito, sed de iuris cōtemptore; nō de imbelli, sed de populi hoste regní (que) vastatore agimus. Illū iuuare posset prudentiâ senatus, iuris cognitione praetor, belli peritiâ tribunus: hic optimatibus, senatoribus, ducibus belli vnam ceruicem optat, quā vnico ictu amputare possit, nec vllos magis odio prosequitur. Et ille quidem & si iure tolli etiam posset, tolerari tamen vtcumque queat: hic cōtrà, quò diutius toleratur, eò intolerabilior evadit. Praeterea, vt principi nō, quod libet, licet, ita nec populo saepe, ꝙ licet, expedit. Saepe etenim accidere potest, vt remediū, quod adhibetur, ipso morbo deterius sit. Itaque omnia prius, quàm ferrū adhibere; omnia prius, quàm arma experiri, sapientem decer. Si quid ergo per vim fraudémve, adversus remp. geri videant, qui Populū repraesentāt, principē admoneant primùm: nec verò expectēt, dū malū ingrauescat, & vires acquirat. Est tyrānis febri hecticae similis, quae primò facilis curatu, difficilis cognitu; [Page 193] postea verò cognitu facilis, curatu in primis difficilis evadit. Ita (que) principiis ob stabūt, nec quidquam vel minimum praetermittent. Si verò pergat, nec saepius admonitus resipiscat, sed eò tātùm tendat, vt impunè quidvis patrare possit; tum sanè tyrannidis reus peractus est, & quaecunque adversus tyrannum seu iure, seu iusta vi licent, adversus eum adhiberi possunt. Est tyrannis nō modò crimen, sed omniū criminum caput, & quidā velvti aceruus. Tyrannus rempubl. subruit, ex vniuersis praedam agit, omnium vitae insidiatur, omnibus fidem violat, omnē sacri iurisiurandi religionem contemnit. Itaque quovis latrone, praedone, homicida, sacrilego, tantò est sceleratior, quantò plures & vniuersos, quàm singulos offendere, grauius est. Quòd si censentur illi omnes infames, si capite plectuntur, si morte poenas luunt; quis poenas tam atroci crimine dignas cō minisci qucat? Deinde probauimus, reges omnes regiam dignitatē à populo accipere; populum vniuerium rege potiorem & supetiorem esse; regem regni, imperatorem imperij supremū tantùm ministrum & actorem esse; populū verò, verè dominum existere. Sequitur ergo, tyrannum [Page 194] in populum, tanquam feudi dominum, feloniam cōmittere, regni imperií (que) sacram Maiestatem laedere, rebellem esse: ac propterea in easdem leges incidere, & longè grauiores poenas mereri. Itaque, ait Bartolus, In tractat. de Tyran. & in tract. de Regim ciuit. poterit is deponi à superiore, vel ex lege Iulia de vi publica, iustissimè puniri. Superior verò, vniuersus populus est, quíve eum repraesentant, electores, palatini, patricij, ordinum conventus, & caeteri. Quòd si verò eò progressus fuerit, vt non absque vi armata expelli possit; tum sanè licebit illis populum ad arma vocare, exercitum conscribere, & tanquam adver sus hostem patriae reí (que) publicae iudicatū, vim, dolum, omném que machinam experiri. Denique de eo eandem sententiam, quae de Manlio Capitolino lata fuit, ferre licebit: Valerius lib. 6. c. 3. Manlius fuisti mihi, cùm praecipites ageres Senones. Iam quia vnus factus es ex Senonibus, vnde eos depulisti, tu ipse praecipitandus es. Non íncident propterea regni officiarij in crimē seditionis. In seditione enim duas omnino partes esse necesse est; quae cùm de contradictoriis plaerū (que) certent, vnius iustam, alterius iniustam causam esse consequitur. Iusta sanè erit, quae leges defendet, quae communem [Page 195] vtilitatem tuebitur, quae regnum iis praesertim authoribus cōseruabit. Iniusta contrà, quae leges violabit, legum violatores defendet, patriae eversores tuebitur. Iusta, inquit Bartolus, Bartol. in tract. de Guelph. & Gibell arg. l 3. §. cùm igitur D. de vi et vi ar. Thom. Aq. sec. secun. q. 12. art. 11. in fine. quae tyrannicum regimen deponere volet: iniusta, quae iustū. Licita, quae ad bonum publicum: illicita, quae ad priuatum tendet. Itaque, ait Thomas, quia regnum tyrānicum, quod non ordinatur ad bonum cōmune, sed ad priuatum regentis, non est iustum; perturbatio istius regni non habet rationem seditionis. Non incident quoque in crimen Maiestatis. l. 1. D. ad leg Iul. maiest. Committitur hoc crimen in legitimum principem. Legitimus verò princeps, nil nisi lex animata est. Itaque cùm is, qui leges, quantum in se est, exanimat, eo nomine censeri non possit: hi, qui in ipsum arma capient, eo crimine nō tenebuntur. Committitur & in rempub. At quia illa demum ibi est, Cic. Parad. 4. vbi legum authoritas valet, non vbi priuata tyranni libido rempub. absorbet, tyrannus eius criminis reus erit, qui publicam maiestatem laedit: vindices reipub. hi, qui tyrannum, sua authoritate freti, éxque officio oppugnabunt. Neque enim hoc casu singuli, sed vniuersi, non, in quam, sub diti, sed domini [Page 196] ab actore suo rationem rei gestae repetere videntur. Nihilo magis perfidi censebuntur. Est inter principem & populum vbique locorum mutua & reciproca obligatio. promittit ille, se iustum principem futurum: hic, si talis fuerit, se obsequuturum. Obligatur ergo populus principi, sub conditione: princeps, populo purè. Itaque si minus adimpletur conditio, solutus est populus, irritus contractus, obligatio ipso iure nulla. Perfidus ergo rex, si iniustè imperet; perfidus populus, si iustè imperanti non obtemperet. At omni perfidiae crimine vacuus populus, si iniustè imperanti publicè renunciet, aut regnum retinere illegitimè cupienti, [...] 160. D. de reg. Iur. armis evincere conetur. Ergo licet regni officiariis aut omnibus, aut saltem pluribus, tyrannum coercere. Nec verò modò licet, verùm ita quidem illis ex officio incumbit, vt, ni fecerint, nullo pacto excusari possint. Neque enim putent Electores, Palatini, Patricij, caeteríque Optimates, eò tantùm creatos & institutos esse se, vt semel fortè in rege inaugurando sese antiquo more paludatos conspiciendos exhibeant, vt palliatam quandam fabulam ludant, vt Rolandi, Oliuarij, Renaldi, [Page 197] caeterorúm (que) procerum personam eo die, quasi in scena induāt, vt Arthuri mensam rotundam, quam vocant, specie quadam repraesentent: caeterùm, postquam dimissa est turba, & Calliopius, Vale, dixit: suis se partibus optimè functos arbitrentur. Non ista per iocum dicuntur, non ista perfunctoriè fiunt, non sunt isthaec puerorum ludi, qui regem, vt est apud Horatiū, per fabulam creant: quin potiùs sciāt Optimates, vt in honoris, ita & in oneris partem se vocari, & rempub. commissam & commendatam esse regi quidem, vt supremo eius ac praecipuo tutori; ipsis verò, vt cōtutoribus. Ita (que) vt tutores (etiam honorarij) dati sunt, Vlp. l. 3. D. de adm. & peric. tut. et curat. quasi obseruatores actus eius, qui tutelam praecipuè gerit, qui rationem ab eo assiduè exigant & sollicitè curent, qualiter conversetur: ita & hi, vt obseruent regem, (qui, l. 27. D. eod. quantum ad providentiam pupillarem, tantùm domini loco habetur) ne quid in populi detrimentum gerat. Item vt contutoribus imputatur, tutoris, qui gerit, factum, ni, cùm deberent & possent, l. 24. D. de administ. et peric. tut. l. 3 D. de suspec. tut. & cur. suspectum fecerint remouendúm (que) etiam curarint, nempe si cum iis administrationem non communicet, si nō ex fide tutelam curámve geret, si dolum [Page 198] admittet, si (qui)d sordidè aget, vel perniciosè pupillo, si quid intercipiet ex rebus pupillaribus, si pupillo inimicus esset: denique, si nimis rusticus, segnis, imperitus, &c. ita & optimates ex principis facto tenebūtur, ni ipsius tyrannidē aut tollant, aut antevertant, aut segnitiē sua vigilātia & diligētia suppleāt. Deni (que), vt, quotiescunque non facit tutor nomine pupilli, quod quivis paterfamilias idoneus faceret, non videtur defendi: vt verò meliùs defendatur, contutores prospicere tenentur; ita multò aequius, si non patremfamiliâs, sed hostem agat princeps, optimates in ipsum agere poterūt ac debebunt. cùm sanè nihilo minus ex ipsius facto, l. 10. & 33. D. de adm. & peric. tutor. & cur. ac è proprio teneantur. Attendāt optimates praeterea, regem in administranda republ. primas partes tenere quidem; at ipsos secundas, tertias, suas quosque suo loco. Non ergo, si ille suas malè agat, hi sequentur; non, si rempubl. perdat, conniuebunt. respublica enim iis non secus, quàm illi concredita est; & ita quidem, vt non modò ipsi per se suo officio bene fungantur, sed principem in officio suo contineant. Denique, vt rex vtilitatem reipubl. curaturum se promittit; ita & illi. Non igitur, [Page 199] si fidē frangat, suo se propterea sacramento absolutos putabunt, non magis ac episcopi, si pontifex haeresim tueatur, aut Ecclesiam perdat: imò eò magis implendo sacramento sese obligari putabunt, quò ille magis foedifragus fuerit. Itaque si colludunt, praevaricatorum; si conniuent, desertorum & proditorum; si rem publ. à tyrannide non vindicant, tyrannorum numero censentur. vt certè patroni, tutores, reguli denique sunt, si quam tuendam susceperunt, omnibus modis tueantur at (que) defendāt. Haec verò etsi satis per se firma, exemplis etiam demonstrari possunt. Reges Chananaei, Iudic. 5. qui populum Israeliticum dura seruitute, tum corporali, tum spiritali, premebant, (commeatu enim & armis interdicebant) tyranni verè erant, exercitio, inquam, non absque titulo. Eglon enim & Iabin vicesimum ferè annum placidè imperabant. Deus verò excitat extra ordinem Ahod, qui Eglonem ex insidiis confodiat; & Deboram, quae exercitum Iabini profliget, atque eo ministerio populum ex tyrannide liberat. Non id quidem, quòd magistratibus ordinariis, principibus tribuum & caeteris minus liceret: quin potius Debora suam [Page 200] ipsis ignauiam desidiam (que) improperat, & nonnullos etiam propterea execratur. At certè Deus, populi sui misertus, desidiae ordinariorū extra ordinem succurrebat. Roboamus Salomonis filius, tributis non necessariis populum leuare recusat, rogatus ab vniuerso populo in Comitiis insolescit, August. lib. [...]7. de Ciuit. Dei, c. 22. adulatorúmque consilio fretus, grauiora etiam arrogāter minatur. Ambigit nemo, quin iuxta foedus inter regem & populum primùm initum, eam superbiam coercere optimates potuerint. At in eo peccatum fuit, quòd per secessionem fecerunt, quae in Comitiis faciunda erant: deinde, quòd à stirpe luda (cui regnum Deus ipse attribuerat) ad aliam sceptrum transtulerunt. Denique, quòd saepe aliàs áccidit, rem iustam & legitimam, iniustè fecerunt. In aliis imperiis crebra eiusce rei exempla occurrunt.
Liuius li. 1.Brutus tribunus celerum, & Lucretius praefectus vrbi, adversus Tarquinium Superbum populum convocant: cuius authoritate regno pellitur. Quin & bona eius in fiscum rediguntur. Vnde satis apparet, ipsum, si praehensus fuisset, secundum leges publicas proculdubio mulctatum fuisse. Causae verò narrantur hae: quòd morem [Page 201] tolleret, quo rex senatum consulere solebat, quòd suo arbitrio pacem bellúmque faceret, quòd foedera, inconsulto populo, senatúque, iniret: quòd leges, quarum custos esse debuerat, violaret; in summa; quòd foedus inter reges & quirites, vt antè retulimus, sancitum negligeret. Ad imperatores verò Romanos quod attinet, palam est sentētia, qua senatus Romanus Neronem hostem reipubl. iudicauit, vncóque & gemoniis damnauit: qua Vitellium ignominiosè mutilatum, pérque vrbem tractum, morte mulctauit: qua Maximinum imperio spoliauit, Maximum verò & Albinum in eius locum suffecit. Quibus aliae ex probatissimis authoribus adiungi possint. Nec verò Traianus imperator se aut legibus solutum putauit, aut poenae tyrannorum exemptum voluit; qui cùm gladium praefecto Praetorij traderet: Si bene, inquit, imperauero, pro me: sin contrà, adversus me stringito. Consimiliter Franci, Concilij publici authoritate, curantibus regni officiariis, Childericum primum, Sigebertum, Theodoricum, Childericum tertium regno expulerunt, aliósque ac nonnullos ex alia stirpe, propter tyrannidem [Page 202] iis suffecerunt. Quin & propter desidiam, ignauiam, insaniam, quâ aut exterorū iniuriis, aut adulatorū mulierùmve libidini & impotentiae patebant, quosdam exauctorarūt, & quasi Phaethonti habenas abstulerūt, ne vniuersi incendio eodem conflagrarent: vt Theodoricum Ebroini causa, Dagobertum Plectrudis & Theobaldi ipsius amasij, & caeteros: nempe perinde esse rati, sive mulier, sive mulierosus princeps imperaret; seu tyrannus, seu sub ignauo principe tyrānuli dominarentur; seu denique ipse diabolus esset, seu à diabolo ipso possideretur. Non ita verò pridem Ludouicum vndecimum, principem imperiosissimum, curatores triginta sex recipere coegerunt, quorum cōsilio rempublicam gerere teneretur. Ecquid autem aliàs iuris habuerint aut Carlingi Merouingiorum loco in regnum cooptati, aut qui hodie obtinent, Capetani, Carlingis publici Concilij decreto antelati; nisi populo vniuerso, per regni Cōcilium, quod trium Ordinum conventum vocant, quasi per epitomen repraesentato, & illos exauctorare, & hos auctoritate sua in solio stabilire iure licuit? Eodem pacto Imperio Germanico spoliatos legimus Adolphum [Page 203] M.CC.XCVI. quòd pecunia corruptus, bellū fecisset regi Galliae in gratia Angli: Vuenceslaum M.CCCC. etsi non tam mali principes hi dici possunt, Froissar. lib. 1. cap. 1. & seq. quàm minus boni. Anglico Eduardus secundus ob tyrannidem in subditos, praesertim Proceres, quos inaudita causa de medio tollebat, Elisabetha vxore ipsius Parlamentum regni adversus eundem implorāte: quo authore, regno indignus iudicatus est. Nō ita pridē Christiernus Danico, Ericus Suedico, Maria regina Scotico nuper admodū. quod & in Polonico, Hungarico, Hispanico, Lusitanico, Bohemico, & caeteris, factitatum, historiae fide dignae testātur. Quid verò de Pontifice ipso? Cardinales, inquiunt, quia ipsum elegerunt, aut si minus officio suo fungantur, patriar chae, (qui) primates sunt post Cardinales, possunt, eo inuito, certis de causis convocare Concilium, in eóque pontificem iudicare. Ant. de But. Cōsil. quod positum est inter Cōsil. Paul. de Castro, vol. antiq. nu 412. inc [...]p viso puncto. Si per notorium delictum scandalizet vniuersam Ecclesiam: si sit incorrigibilis: si reformatio necessaria sit tam in capite, quàm in membris; si contra iuramentum praestitum Concilium congregare nolit, & caerera. Ex facto verò multos Concilij auctoritate destitutos fuisse legimus. Sin [Page 204] verò, Mart. Laudens. in tractat. de Cardin. in 2. q. 35. Philip. Dec. in quodā cō silio, cuius verba fuerunt Andr. Barb. in d. consil. 1. lib. 1. c. 6. Bald. in c. olim. col. pen. de rescri. in Decretal. Bonifacius 8. de maior. & obed. ait Baldus, pervicaciter abvtantur; primò vtendum est verbis; secundò, herbis, id est medicamentis; postremò, lapidibus. & vbi non sufficit virtutis ingeniū, valere debet armorum praesidium. Quòd si verò & doctorum ferè omnium calculis, & Conciliorum decretis, & ipsis rebus gestis probatur, Concilium Papam deponere, vt loquuntur, iure posse, qui tamen regem sese regum iactat; & quantò sol luna, tantò imperatore superiorem venditat; quin etiam regum imperatorúmque pro libito exauctorādorum authoritatem sibi arrogat: quis tandem dubitare queat, quin à Concilio publico cuiusque regni, non modò tyrannus, sed rex regno, obsuam insaniam perniciosus, deponi & exauctorari possit?
Age verò, in naui ista nostra politica vino sese ingurgitet nauarchus, adiutores plaerique aut dormiant, aut mutuis poculis inebriati imminentem scopulum ludibundi intueātur. Nauis interea aut eum cursum nō teneat, quem domino expedit, aut breuì pessum itura videatur: quid hîc suppraefecto alicui, vigili & solicito, faciendum putes? An dormientibus aurē vellicabit, aut latus fodiet tātùm: interim verò, [Page 205] ne quid caeterorum iniussu facere videatur, periclitanti naui opem atque operam suam nō praestabit? Quae verò isthaec aut amentia, aut potiùs impietas fuerit? Agedū, inquā, cùm tyrannis, vt ait Plato, Plato lib. 8. & 9. de Rep [...]b. quaedam phrenesis sit et ebrietas, princeps rempub. funditus evertat, optimates pleri (que) colludant, conniueant; saltē consopiti sint: Populus, qui reipub. dominus est, ministrorū illorū aut fraude, aut negligentia, quae ipsa culpa est, in summas angustias redactus sit: existat interea optimatum vnus aliquis, qui grassantem tyrānidem animadvertat, & ex animo execretur; quid huic adversus illam faciendū putes? An collegas sui tantùm officij admonebit, qui ipsi, quantum possunt, officiunt? At, praeterquā quòd admonere periculosum est, & eo rerum statu crimen capitale censetur; perinde faciat, ac qui, caeteris auxiliis spretis, proiectis armis, apud praedones, in media sylua leges citet, & orationem de iustitia habeat: id verò verè est, quod dicitur, cum ratione insanire. Quid ergo? ad gemitus populi obsurdescet, ad latronum ingressum obmutescet, & oscitabit denique, l. 3. & l omne del [...]ctū. §. vlt D. d [...] re milit. & manus in sinum inseret? At si vel in caligatum, qui metu hostium languorem simularit, [Page 206] proditoris poenam iura statuunt: quam tandem in eum statuemus, qui, quos ipse tuendos suscepit, sive malitiâ, sive ignauiâ prodit? Quin potiùs, nautis per celeusma, quae opus erit, imperabit: curabit, ne quid respub. detrimenti capiat, ac rege etiam inuito & renitente, regnum, per quod ipse rex existit, conseruabit, regémque ipsum, tanquam phreneticum, aut furiosum, ni aliàs possit, pedibus manibúsque revinctum, sanabit. Enimverò non est, vt diximus, vniuersa regni administratio regi à populo commendata: vt nec pontifici vniuersalis ecclesiae episcopatus, C. nullus. in Carthagin. Concil. Doctores Pontificij. (aiunt) sed optimatum cuique provirili. At certè, quia concordia ab ciuitate proficiscitur; ne qua inter Pares aemulatio esset, rex institutus fuit, qui supremum in administratione reipub. locum teneret. Iurat rex, se salutem regni curaturum, idem optimates etiā singuli per se. Num ergo, si rex, aut optimates plaerique, neglecta fide, rempublicam aut perdant, aut periclitantem deserant, debebunt propterea caeteri rempubl. deserere, aut saltem minus defendere tenebūtur, quasi suo iureiurando soluti sint? Quin potiùs tum maximè fidem suam praestare debent, cùm caeteri [Page 207] negligūt; praesertim cùm in cum finē praecipuè, tanquam ephori, sint instituti: ac quidque demum iustum censeatur, cùm finem suum attigit. Num etenim si plures eandem rem promiserūt, vnius periurio alterius obligatio perimitur? num, si plures eiusdē summae correi sunt, vnius fraude caeteri liberantur? Num, si plures contutores pupillum malè tuentur, ibi illorū culpa vnus aliquis vir bonus tutelae onere minùs tenetur? Quin potiùs, nec illi perfidiae infamiā vitare possunt, ni quatenus in iis po sitū est, fidei suae satis facere conentur: nec hi sese periculo tutelae malè gestae iudició (que) eximere, ni caeteros cōtutores suspectos agāt. cū sanè nō modò tutor vnicus caeteros suspectos agere possit, l. 3. D de administ. et peric tutor. & cur l. 3. D. de suspect tut, & curat. et remouēdos curare; verùm etiā remotus. Ita (que) qui regno imperióve vniuerso opem operám (que) suam promiserint, quales Comes stabuli, Mareschalli, Patricij & caeteri, aut qui alicui speciatim regioni, vrbíve, quae regni partem faciat; quales Duces, Marchiones, Comites, Maiores & caeteri, vniuersae reipublicae, eíve reipublicae parti, quam ipsis secundū regem populus cōmiserit, tyrannide oppressae succurrere tenentur. Et illi quidem vniuersum regnū à tyrānide vindicare [Page 208] debent, si possunt: hi, tan quā tutores per regiones dati, eam regni partē, cuius tutelam susceperunt. Illi, inquā, tyrannum coercere, Machab. li. 1. c. 3 v. 45. hi à suis finibus arcere tenentur. Itaque Mathathias, tāquam optimatum vnus, caeteris partim conniuentibus, partim colludentibus, Antiocho regnum Iudaeorum tyrannicè opprimente, populum arma capturis his verbis affatur: Restauremus statū populi nostri, dimicemus pro populo nostro, pró (que) sanctis locis nostris. Vnde nō pro religione tātùm, sed pro patria, pro focis, inquam, non minus iustè, quàm pro aris arma capi posse adversus tyrannum, (qualis is erat) liquidò apparet. Ne (que) enim repraehenduntur à quo quā, quòd regnum evicerint, sed quòd regiam dignitatem, quae ad tribum Iudae pertinebat, sibi vendicarint. Exempla eódem pertinētia apud historiographos plurima occurrūt. Iustin. lib. 1. Diodor. lib. 2. cap. 37. Arbactus Mediae praefectus, Sardanapalum inter mulieres pensa distribuentē, opés (que) regias in meretrices profundentem, interficit. Vindex Galliarū, & Galba Hispaniarū Praesides, à Nerone, cō niuente ad ipsius tyrannidem senatu, deficiūt, vná (que) Gallia & Hispania vniuersa. Verùm insigne est in primis Laconicū illud [Page 209] iudiciū; quod sanè ab eo senatu profectū, apud omnes gētes in rem iudicatā trāsire debet. Cum Lacedaemonij Byzantiū possiderēt, Clearchū ducē exercitus vrbi praefecerāt, qui frumentū ciuibus ereptū, militibus extraneis distribuebat. Interea verò familiae ciuiū fame peribant. Anaxilaus igitur, vnus ex vrbis optimatibus, ea tyrā nide cōmotus, de patriae deditione cū Alcibiade paciscitur. at (que) is paulo pòst in vrbem recipitur. Anaxilaus Spartae accusatus ob Byzātij deditionem, causam suam ipse agit. Spartani hominē absoluerūt: (qui)a, aiūt, bella gerēda sunt cum hostibus, non cū rerum naturâ. Nil verò magis naturae repugnat, quàm si, qui vrbem aliquā defendere tenētur, ipsis hostibus iniquiores sint. Haec Lacedaemonij, qui iustè regnabant, quibus vix vlli boni reges non assentiantur. Nimirū, qui bene regnare cupiūt, quid in tyrannos statuatur, quid optimates iure possint, quid populus ipse, sús (que) dé (que) habent. Verùm vlteriùs adhuc nobis ꝓgrediendū est.
Tenetur nautarum quilibet, si nauarchi culpâ negligētiáve nauis periclitetur, manū admouere. Tenetur Optimatū quilibet, si principis collegarúm (que) scelere vel de sidia respub. pereat, laborāti succurrere, regnū deni (que) in solidum, eiúsve saltē eam [Page 210] partem, quae sibi commissa fuerit, à tyrannide vindicare. An verò tandem mediastino cuilibet idem licebit? An Herdonio Sabino, Euno Suriano, Spartaco gladiatori fortè, an, inquā, priuato cuilibet seruos ad pileum vocare, subditos ad arma ciere, manus denique cum principe conserere, si tyrannis vrgeat, licebit? Minimè verò. Singulis seu priuatis respub. commissa non est; imò ipsi optimatum & magistratuum curae, non secus ac pupilli, cōmissi sunt. Itaque non tenentur rempubl. tueri, qui seipsos tueri non possint. Singulis neque à Deo, neque à populo gladius cōcessus est. Ita que si gladium iniussi stringāt, l. 1. C. de seditiosis. seditiosi sunt, quamvis causa iusta videatur. Singuli denique principem non constituunt, sed vniuersi. Itaque vniuersorum, eorum, in quā, qui vniuersos in regno, regione, vrbéve quae regni partem faciat, repraesentant, iussum expectent oportet, aut vnius saltem ex illis, l. 8. l. 9. D. de aucto. & constuto. et cur. antequam adversus principem quidquam moliantur. Et enim vt pupillus, non nisi tutore authore, actionē intendere potest, etsi pupillus quidē dominus verè est; tutor verò pro domino tantùm, quantū ad pupillarem providentiam attinet, habetur: ita neque populus, [Page 211] nisi iis authoribus, in quos suam authoritatem & potestatem transtulit, sive ij ordinarij magistratus sint, sive in conventu publico extra ordinem creati; quos, inquā, gladio suo in eam rem accinxit, quibus seregendum curandumue tradidit: Seneca lib. 1. de Benef. qui denique, non secus ac praetor ille Romae, qui inter seruos & dominos ius dicebat, eo loco verè constituti sunt, vt si quae lis interregē & subditos oboriatur, iudices & vindices se praestent, ne ipsi subditi in sua ipsorum causa sententiam pronuncient. Ira (que) si vectigalia & tributa iniqua imperari, si quae contra pacta ínve fraudem fieri videantur, nec tamē optimatū vllus reclamet, aut repugnet, conquiescendum sibi putēt, ac cogitent, optimos medicos morbū vt antevertant, aut tollant, venae sectionē, humorum evacuationē, scarificationem saepe imperare. Ita enim rerum natura comparatum esse, vt vix vllum malum absque altero curari, vix quicquā boni abs (que) improbo labore acquiri possit. Habēt exemplū populi Israelitici sub Salomone, qui tributa, quae ad templū extruendū, regnúmque muniendū grauissima imperabātur, nō recusauit; quia publico cōsilio, ad Dei gloriā reique publ. decus & ornamentū ea imperari [Page 212] iudicabat. Habēt & Christi Seruatoris nostri, qui etsi Rex ipse regū erat, (qui)a tn̄ priuatā personā tū sustinebat, tributū libēter ꝑsoluit. Iob 34. v. 30 Si manifestae tyrānidi faueāt optimares ipsi, aut saltē nō repugnēt; recordēt, ꝓpter peccata populi, Deo permittente, regnare hypocritas. qui, ni se ad Deū ipsi ex corde cōvertāt, nullis machinis everti possint. Ita (que) nō pedibus, nō manibus, sed genib. flexis opus esse. Deni (que), malos principes ferāt, meliores optent, & nō secus ac grandinē, illuuiones, tēpestates, caeterás (que) naturales calamitates, tyrānidē illam sibi aequo animo ferendā, aut sedes mutandas putent. Si Dauid in montes sese recipit, & Sauli tyrāno parcit; (qui)a nō erat ex optimatibus populi: Christus, (qui)a regnū ipsius nō erat de hoc mūdo, in Aegyptu fugit, sesé (que) tyrānidi subducit: Paulus, quia singulorū Christianorū, nō magistratuū, officiū describit, vel Neroni ipsi obediendū esse docet. At si optimates oēs, aut plaeri (que), aut vnus saltē aliquis manifestā tyrānidē coercere, aut magistratus ab ea regni parte, quae sibi cōmissa fuerit, arcere conetur, & ita (qui) dē, vt is sit, (qui) eius expellēdae praetextu aliā nō invehat; tū sanè, tanquā agmine facto, certatim ad delectū cōcurrāt, obnixè pedibus [Page 213] manibús (que) opē ferāt, ac tāquā Deus ipse caelitus signū pugnae adversus tyrānos dederit, rēpub. regnū (que) à tyrānide vindicare conētur. Et enim vt populū per tyrānos, ita & tyrannos per populū punit & castigat Deus: ratū (que) perpetuò est, quod Syrachus dicit, Ecclesi. 10. Regna trāsferri de gente in gentem, propter iniquitates, iniurias & scelera principū: omnē verò tyrānidē parū diuturnā existere. Sic Centuriones & milites, Ioiadae summi sacerdotis iussa alacriter exequūtur in vindicanda Athaliae reginae tyrānide. Sic pij oēs ex Israele, ad Machabaeos sese recipiunt, partim vt verū Dei cultū, partim vt rempub. adversus impios & iniquos conatus Antiochi tueātur: Deus verò iustis eorū conatibus fauet, & prosperum exitū largitur. Quid veró? An nō etiā aliquando ex ipsis priuatis vindicē tyrānidis aliquē Deꝰ excitare potest? An nō idē ipse, 1. Machab. 3. v. 43. &c. qui tyrānos è plebe, nullo titulo, nullo praetextu fretos, puniendo populo excitat, liberatores etiam vel ex ima plebe excitare poterit? An nō idē, qui Iabino, qui Egloni populū mancipauit, ꝑ Ehodē, Baracū, Deborā, eūdē ab optimatib. derelictū liberauit, & quasi manumisit? Quid ergo iam obstat, dices, (qui)n idē Deꝰ, (qui) nobis tyrānos hoe [Page 214] tempore immisit, tyrannorū vltores etiam extra ordinem mittat? Cur, si Achab saeuit in viros bonos, si Iezabel Nabotho falsos testes subornat, non erit & Iehu, qui familiam Achabi deleat, qui sanguinem Nabothi vindicet, qui Iezabelē canibus lacerā dam proiiciat? Certè, quod antea respondi, vt iustitiae, ita ne (que) misericordiae diuinae, vllo tempore quidquā decedit. At verò, cū evidētia illa signa, quibus extraordinariā illorū heroū vocationē Deus confirmare solebat, nobis hoc saeculo vtplurimùm desint, videat populus, ne, dum sicco pede, duce aliquo impostore, mare transfretare cupit, in gurgitem, quod Iudaeis accidisse aliquando legimus, praeceps ruat: ne, dum vindicē tyrannidi quaerit, sequatur fortè aliquem, qui, eo tyranno expulso, tyrannidem ipsam ad se transferat: ne denique, dū reipub. merere gestit, priuatae alicuius libidini militet: itá (que), quod multis rebusp. praesertim Italicis áccidit, dū praesens malum arcere conatur, longè grauis accersat.
In summa, vt hunc tandem tractatū cō cludamus, principes eliguntur à Deo, constituūtur à populo. Vt singuli principe inferiores sunt; ita vniuersi, & qui vniuersos repraesentant, regni officiarij, principe superiores [Page 215] sunt. In cōstituendo principe intervenit foedus inter ipsum & populum, tacitum, expressum, naturale, vel etiam ciuile, vt bene imperanti bene pareatur, vt reipub. inseruienti omnes inseruiant, vt legibus obtemperanti omnes obsequantur: & caetera. Huius verò foederis seu pacti, regni officiarij vindices & custodes sunt. Qui hoc pactū perfidè & pervicaciter violat, is verè exercitio tyrannus est. Itaque regni officiarij ipsum & secundum leges iudicare, & renitentem vi coercere, si aliàs non possunt, ex officio tenentur. Hi duorum generum sunt. Qui regni vniuersi tutelam susceperunt, quales Comes stabuli, Mareschalli, Patricij, Palatini & caeteri, singuli per se, caeteris conniuentibus aut colludentibus, tyrannum coercere debent: qui alicuius partis, regionísve, quales duces, marchiones, comites, consules, maiores, tyrānidem tyrannū (que) ab ea regione vrbéve arcere iure suo possunt. Porrò singuli sive priuati adversus tyrannos exercitio, gladium non stringent; quia non à singulis, sed ab vniuersis constituti sunt. At adversus eos, qui absque titulo sese intrudunt, quia nulla pactio intercessit, promiscuè admittuntur. Quo in genere cēseri [Page 216] possunt ij, qui ignauia desidiáve legitimi principis abvtentes, tyrannidem in ipsius subditos exercent. Et haec hactenus: quibus ex secunda quaestione, quae fortè desunt, adiungi possunt.
QVARTA QVAESTIO. AN IVRE POSSINT, AVT debeant vicini Principes auxilium ferre aliorum Principum subditis, religionis purae causa afflictis, aut manifesta tyrannide oppressis?
SVccedit iam alia quaestio, in qua certè definienda, cōscientia magis, quàm sciētia opus est, quae (que), si charitas hoc saeculo locū suū obtineret, planè otiosa esset. At quia, vt nunc sunt mores, charitate ipsa nil quidquā est inter homines aut carius aut rarius; videtur etiā à nobis breuiter tractanda. Tyrāni, tum anima rū, tū corporū, tū ecclesiae, tum reipublicae regníve, coërceri, expelli, & puniri per populū possunt. Vtrū (que) iā rationib. evicimus. Verū, quia vel ea fraus tyrānorū, vel ea subditorū [Page 217] simplicitas plaerū (que) est, vt vix antè cognoscātur illi, quàm rapuerint; aut hi de sua salute cogitent, quā fermè perierint, in eás (que) angustias redacti, hi, à quibus suis viribus emergere nō possunt, alienas implorare cogūtur: quaeritur, vtrū iis religionis, aut reipub. regni Christi, aut regni sui causam tuētibus, principes Christiani auxiliū ferre iure possint? Et multi quidē, cū afflictis opē ferendo suas se opes aucturos sperarunt, protinus licere iudicarūt. Sic enim Romani, Alexāder, Magnꝰ & caeteri multi, tyrānorū coercendorū praetextu, pomoeria saepe sua pro tulerunt. Nec ita pridē vidimus Henricū II. Franciae regē, bellū intulisse Carolo V. Principū Imperij, & quidē Protestātiū liberādorū defendēdorū (que) praetextu: vt etiā Henricū VIII. Angliae regem, Protestātibus Germaniae opē ferre paratū, vt Carolo V. negotiū facesseret. At si aut periculi aliquid inde metuat (ur), aut lucri minus sperari possit, tū sanè plaeros (que) principes, liceat, nec ne, disputantes audias. Et vt illi pietatis praetextu, aut ambitionem, aut quaestū tegebāt; sic hi desidiae suae iustitiā obtēdūt, cū sanè nec illos verè hortaret (ur) pietas, quae aliena tm̄ quaerit, nec hos iustitia dehortati debeat, q̄ tota foras spectat, [Page 218] & quasi proiecta est. Ergo, vtris (que) posthabitis, in religionis primùm causa quid vera pietas, quídque iustitia suadeant, videamus. Primùm ratum sit, Vnicam esse ecclesiam, cuius caput Christus, cuiúsque ita mēbra inter se cohaerent consentiúnt (que), vt nullum ex illis vel minimum, vim laesionémve pati possit, quin caetera laedantur & dolorem percipiant, vt vniuersa Scriptura docet. Propterea comparatur Ecclesia corpori. Corpus verô saepè non brachij modò, aut cruris, sed minimi etiam digiti laesione afficitur, aut vulnere perit. Frustra itaque iactet aliquis, huius sibi corporis salutem cordi esse, qui, quod totū tueri potest, membratim dilaniari & discerpi patitur. Comparatur aedificio. Aedificium verò, quamcunque in partem cuniculi agantur, totum saepe corruit; quamcunque contignationem flamma invadat, in vniuersum periclitatur. Ridiculus itaque fuerit, qui fortè quòd in hypogaeo habitet, flā mam à tecto arcere cunctetur. Malè sanus, qui cuniculos contrariis eludere nolit; quòd in hunc, non in illum parietem admoueantur. Comparatur & naui. Nauis verò tota simul periclitatur, tota simul perit. Ita (que) aequè tuti sunt, qui in prora, ac qui [Page 219] in puppi; qui in carina, ac qui in transtris; si tempestas saeuiat. cùm certè vel vulgato proverbio, qui in eodem periculo versantur, in eadem naui esse dicantur. His positis, certè qui eius dolore, incendio, iactatione non commouetur, ex eo corpore nō est, in familia Christi non censetur, locum in Arca nullū habet. Qui verò vel tantillū cōmouetur, nihilo magis dubitare debet, an ecclesiae membris vexatis opē ferre debeat; quàm, an sibi ipsi, an se ipsum iuuare, cū omnes in ecclesia vnū simus. Quin potiùs quis (que) in suo munere suā iis opē operámque praestare tenetur: & eo vtique maiorem, quo amplioresà Deo opes, nec tam possidendas, quàm dispensandas accepit.
Haec Ecclesia vt vnica est, ita etiam singulis Principibus Christianis in vniuersum & in solidum commendata atque commissa est. Quia enim vni alicui vniuersam committere, lubricum erat; singulis verò singulas eius partes, ab eius vnitate planè alienum: vniuersam singulis, singulas eius partes vniuersis cōmisit Deus. Nec verò vt propugnent eam tantùm, verùm etiam, vt, quantū possint, propagandam curent. Itaque si vnam eius partem, Germanicā fortè, aut Anglicam, princeps [Page 220] regionis illius curet, alteram verò oppressam, si opem ferre possit, deserat & negligat, Ecclesiā deseruisse censetur, cùm sanè sponsa Christi vnica sit, quā, ne vsquā violetur, corrumpatúrve, omnibus viribus ꝓtegere ac tueri debeat. Huius vniuersae instaurationē vt priuati quique genibus flexis, ita magistratus, pedibus, manibus, totis, inquam, viribus promouere tenentur. Neque enim alia est ecclesia Ephesina, alia Colossensis, & caeterae; sed singulae illae vniuersae ecclesiae partes sunt: vniuersa verò, regnū Christi est, ꝙ omnes priuati optare debēt; reges verò, principes, magistratus, amplificare, dilatare, propugnare & ꝓpagare vbi (que), & adversus quoscun (que) tenētur. Propterea apud Iudaeos vnicū tēplū erat, à Salomone extructū, ꝙ vnitatē ecclesiae repraesentabat. Ridiculus verò & plectendus foret aedituus, qui partē tantùm aliquā sartā tectā curaret, caeteras cōplui pateretur. Consimiliter reges Christiani omnes, cùm inaugurantur, gladiū tuēdae nominatim catholicae seu vniuersae ecclesiae accipiunt. quo in manū accepto, omnes plagas Orbis designant, ín (que) orientem, occasum, meridiē, septētriones eum vibrant, ne vlla eius pars excepta censeatur. Cùm verò ecclesiae [Page 221] protectionē eo ritu suscipiunt, verā proculdubio intelligunt, non falsam. Itaque ei, quam veram & puram esse profitentur, in integrum restituendae operam suam praestare debent. Ita verò à piis principibus obseruatum fuisse, exempla docere possunt. Tempore Ezechiae regis Iuda, 2. Chro. c. 3 [...] iampridem mancipatum erat regnū Israel regi Assyriorum, nimirū inde ab Osea rege. Itaque si ea Ecclesia Dei tantùm, quae in regno Iuda erat, non etiam vniuersa, Ezechiae commissa fuisset; si, inquam, eodē modo custodiendi fuissent limites agrorum in ecclesia defendenda, ac in tributo fortè imperando; Ezechias, proculdubio, ea praesertim tempestate, qua Assyrij orbis imperio potiebantur, sese continuisset. At videmus, eū inuitasse per veredarios vniuersum Israelem, subditos, inquam, regis Assyrij, ad Pascha celebrandum in Ierusalem: quin & pios in Israele, in diruendis excelsis suis, in ditionibus nimirum Ephraim & Manasse & caeteris, quae Assyriis parebant, adiuuisse. Sic etiam legimus Iosiam regem, in primis pium, 2. Reg. c. 22. 2. Chro. [...]4. v. 6. & 35. non regnum suum modò, verùm & Israeliticum, regi tum Assyriorum planè addictum, cultu idolorum repurgasse. [Page 222] Nimirum vbi Dei gloria, vbi Christi regnum agitur, nulli limites, nulli fines, nulli cancelli, piorum principum zelum arcere debēt. Sin vis fortè maior immineat, recordentur horū exemplo, qui verè Dominum timent, neminem metuere posse. Haec piorum principum exempla, ex quo ecclesia, quae priùs Palaestina circūscribebatur, per vniuersum orbem diffusa fuit, Christiani principes multi insequuti sunt. Erant Constantinus & Licinius imperatores ambo: ille Orientis, hic Occidentis. Erant & collegae pari potestate praediti. Notum verò est, quod vulgo dicitur; Parem in parem non habere imperium. Nihilo minus tamen Constantinus Liciniū Christianos, in iísque nobiles plaerosque, religionis sive causa, sive praetextu, relegā tem, divexantem, contrucidantem, bello petit, religionis liberum cultum Christianis vi impetrat: fidem denique frangentē, & ad pristinam saeuitiā revertentē Thessalonicae morte mulctari iubet. Constantinus, inquam, ille Magnus, cuius vsque adeo pietas ab omnibus illius saeculi Theologis celebratur, vt de eo quidam dictum velint, quod est apud Esaiam Prophetam: Reges Ecclesiae nutricios & pastores futuros. [Page 223] Eo mortuo, diuisum fuit Romanū imperiū inter filios, aequo iure, nulla cuiquā adiuncta praerogatiua: ex his Constās Orthodoxos, Constantius natu maior Arrianos fouebat. Et hic quidē Athanasium Arrianorum hostem, Alexandria expulerat. Certè, si limitum vlla ratio haberi debuit, inter fratres debuit. Interim tamē minatur ille fratri, ni Athanasium restituat, vi facere paratus, ni quamprimùm eum hic in integrum restituisset. Quòd si verò vnius episcopi restituendi causa haec facere non dubitauit: an non multò aequius, cùm pars populi aliquanta opprimitur, cùm auxilium implorat, Optimatibúsque authoribus religionem suam tueri cupit? Sozom. lib. 7. c. 18. Sic & Theodosius, Attico episcopo suadente, adversus Chosroëm Persarum regem bellū suscepit, vt Christianis religionis causa vexatis succurreret, etsi ij priuati verè erāt. Quod sanè iustissimi illi principes, qui tot leges sanxerunt, quiue tantam iuris curā habuerunt, minimè fecissent, si eo facto alienos fines, & iura gentium violari iudicassent. Quorsum verò tot expeditiones principum Christianorum in Syriam adversus Saracenos, quorsum toties imperatae decimae illae Saladinides, quorsum tot [Page 224] bella socialia adversus Turcas, tot adversus eosdem indictae cruciatae, si quibusvis Christianis principibus, etiam remotissimis, ecclesiā Dei tyrānide, Christianos captiuos seruitutis iugo liberare non licuit? Quibus verò argumētis impellebantur ad id bellū, quibus rationibus vrgebātur? nisi, quòd ecclesia vna esset, quòd Christus omnes omnino ad delectū vndiqua (que) vocaret? quòd communia pericula cōmunibus armis depellēda essent? quae omnia pariter huic nostrae causae planè cōveniunt. Quòd si verò licuit illis adversus Mahometem, nec modò licuit, verùm vt alacribus praemium, ita & ignauis & cunctatoribus poena statuta fuit: cur non & adversus Christi hostē? Si, inquā, in Graecos Troiā nostrā obsidentes; cur nō & in Sinonē incendiariū? Deni (que), si Christianos seruitute corporea (neminē enim cogunt Turcae) liberare piū fuit; an nō multò magis miserorū animas manumittere, ín (que) libertatē restituere? Et haec quidem tot piorū principū exempla, legis instar esse possunt. Verùm quid Deus ipse per os Prophetarum in eos qui Ecclesiae instaurationē non promoueant, aut afflictionē negligant, passim decernat, audiendū est. Gaditae, Rubenitae, & dimidiatribus [Page 225] Manasse, Num. 32. Iosue c. 4. v. 12. Deuter. c. 3. ver. 20. petunt à Mose suā sibi suis (que) familiis portionē tribui cis Iordanē. Et Moses quidē tribuit: verùm ea lege atque conditione, vt Fratres, caeteros, inquā, Israelitas, in consequenda terra Chanaan non adiuuent modò; verùm, quia primi portionem obtinuerunt, praecedant eos, & in prima acie sint collocati. Sin minus; eosdem diris devouet, anathemate percutit, atque iis comparat, qui ad Cadesbarne rebelles iudicati fuerant. Quid enim? ait: Fratres vestri belligerabūtur; vos verò interea hîc quiescetis? Quin potiùs traiicietis Iordanē, nec priùs huc ad penates vestros regrediemini, quàm Deus hostes suos expulerit à facie sua, requiém (que) fratribus vestris, non secus ac vobis, concesserit. Tum demum verò innocentes eritis coram Domino & Israele; nimirum quos primos tanto beneficio dignatus est Deus optimus maximus, ni fratres adiuuent, ni laborum socij sint, ni praecedant, grauissimae poenae proculdubio manent. Iudic. 5. Consimiliter cùm Debora duce, Nephthalitae & Zabulonenses in Iabinum tyrannū arma cepissent, ac interim tribus Ruben, quae prima in armis esse debuerat, sese fistula inter gregum pascua oblectaret; [Page 226] Galaad intermedio amne sese tutum putaret; Dan maris imperium iactaret; Asser denique montium asperitate confideret; Spiritu Dei per Prophetissam loquente, di sertissimè omnes damnantur. Maledicite Meroz, ait Angelus Domini, diris devouete habitatores eius; quia non venerunt in auxilium Domini cum strenuis. At benedicta Iahel vxor Heberi Cinaei, quae (licèt foedus cum gentibus causari potuisset) Sisaram nihilo minus ipsum hostilis exercitus ducem confodit. 2. Sam. c. 11. vers. 11. Itaque piè Vrias: Arca, inquit, Israel, Iuda, habitant sub tentoriis, sub pellibus degunt, noctem saepe insomnem sub dio transigunt: ego verò cum vxore epulabor, genio indulgebo, delitiabor? Viuit Deus, nunquam hoc faciam. Impiè contrà principes Israel, Amos 6. qui montiū Samariae difficultate, Sionís (que) munitione freti, luxu diffluunt, cnviuantur, comessantur, in eburneis lectis dormiunt, capillitiū pervngunt. Interea verò Iosephum contritum, cruciatum, mirè vexatum despiciunt, nec eius afflictione vllo modo commouentur. Propterea verò, ait Deus exercituum, superbiam domus Iacob odi, magnificas ipsius aedes detestor. Iuraui per animam meam; Tradam ciuitatem, & circuitum [Page 227] eius. Qui verò tantopere luxuriabantur, in transmigratione mox primi erunt. Impiè quoque Ephraimitae, qui Gedeoni & Iephtae victoriam adeptis & triū phantibus non modò nō gratulantur, verùm invident; Iudic. 8. & 12. quos tamen periclitantes deseruërant. Item Israelitae, qui Dauide rerum potito, exclamant: En caro tua, & ossa tua sumus nos: qui priùs, eodem in angustias redacto, dicebant; 2. Sam. c. 5. Non est nobis pars in Dauide, nō in filio Isai. Impiè Christiani illi nomine tenus omnes, qui sacris Ecclesiae epulis communicare volunt, calicem amaritudinis cum fratribus ne degustāt quidem, qui salutē in Ecclesia quaerunt, salutem & incolumitatē ecclesiae & membrorum suorum non curant. Deni (que) vnum Patrem Deum, vnam familiam ecclesiam agnoscunt, vnum se in Christo corpus esse profitentur: ne (que) tamen aut Christo in mēbris affecto opem ferunt, aut inopi opes suas impertiuntur. Quam verò eius impietatis poenam futurā puramus? Moses comparat desertores fratrum, Numer. 32. rebel libus Cadesbarne. Horum verò nemo, ita decernente Deo, terram Chanaan ingressus est. Ne vllam ita (que) in Chanaan caelesti sibi sedem quaerant, qui Christo miserrimè [Page 228] cruciato, ac millies quotidie morienti, opémque illorum ostiatim quasi imploranti non subveniunt. Christus ipse aeterno igni damnat eos, qui ipsum peregrinantē non exceperunt, frigentem nō fouerunt, nudum non vestierunt, inopem non iuuerunt, captiuum non liberarunt. Ignem itaque aeternum paratum sibi sciant oportet, qui quotidie talia patientē, surda aure praetereunt, quantumvis magna interim miracula edere videantur: & adeò quidē, vt quibusvis infidelibus tolerabilius, quàm illis futurum sit. Quid enim? Iudaeíne propriè, Scribae, inquam, & Pharisaei, Christum crucifigunt? Ethnicíne, Turcae, Christiani denique quidam in membris suis persequuntur, cruciant, divexant? Minimè sanè. Iudaei impostorem, Ethnici maleficum, Turcae infidelem, alij haereticum credunt & profitentur. Itaque si mentem illorum omnium spectes, è qua vulgò crimen metimur, noxios illi omnes, impios & poenam meritos persequi, Christum propriè occidere non videntur. At verè persequuntur, verè occídunt ij tantùm, qui quem Messiam, Redemptorem, Deum profitentur, in suis membris torqueri ac crucifigi, cùm impedire [Page 229] possint, vltrò patiūtur. In summa: August in ps. 82. Ambros. lib. 1. de Offic. Gratian. in Decret. qui quem neci eripere potest, non eripit; aequè tenetur, ac qui occídit. Quia enim noluit opem ferre, voluit occídi. In crimine verò voluntas ipsa spectari debet. At certè eo grauius est, Christianorū praesertim Principum, qui Religionis causa vexatis opem nō ferunt, homicidium, quo plures, quos liberare possent, interficiunt; & quo fratrem, quàm quemlibet, interficere, sceleratius est. Atrocius, quàm ipsorum Tyrā norum scelus: quo virum bonum, iustum, pium, innocentem, quàm latronem, impostorem, magum, haereticum interficere: quo Deum, quàm quemlibet hominem petere, flagitiosius est. quo denique perfidia in pari facto ignorantiam superat.
An verò de iis, qui tyrannide oppressis rémve publicam adversus tyrānidē defendentibus, nō opē ferunt, idem statuere licebit? cū nō tam arctae necessitudinis, non tam arcti foederis ratio habeatur; cum, inquam, non de Ecclesia, quae vna omnium est, quae vna vniuersa (que) singulis commissa est: sed de Republica, quae alia aliorum esse potest, alia aliis sigillatim commendata est, hîc agatur? Proximus est, [Page 230] ait Christus, nō Iudaeus Iudaeo tantùm, sed Samaritano, & cuivis homini. Proximum autem debemus, vt nos ipsos, amare. Ita (que) nō Iudaeus Iudaeū tantùm, sed & quēlibet peregrinum etiam & ignotum, latroni, si possit, eripere tenetur, si officio suo satisfacere velit. Nec disputabit quisquam, an liceat alium defendere, qui seipsum tueri iustum iudicabit: cùm sanè alium, quàm semetipsum, defendere eo iustius sit, quo quae mera caritas, quàm quae autira, aut vindicta, aut alia animi perturbatio facit, iustiora existunt, & in propriis iniuriis vlciscēdis, nemo modum teneat: in alienis, licet grauioribus, immoderatissimi qui (que) modum tenere possint. Verùm, est quod ab Ethnicis ipsis discamus, quid à nobis humana societas hac in re, quídque communis omnium natura requirat. Quia, ait Cicero, Cic. lib. 1. & 3. Off. vna omnium hominū natura est, hoc vel Natura ipsa praescribit, vt homo homini, quicumque sit, ob eam ipsam tamen causam, quód homo sit, consultum velit. Sin minus; omnis humana cōsociatio dissoluatur, necesse est. Ita (que) vt iustitiae duo fundamenta sunt: primū, ne cui noceatur; deinde, vt omnium, si fieri possit, vtilitati seruiatur: ita & iniustitiae duo genera [Page 231] sunt; vnum eorum, qui inferunt; alterum eorum, qui ab iis, quibus infertur, si possunt, nō propulsant iniuriā. Nam qui iniustè in quempiam facit, aut ira, aut aliqua perturbatione incitatus, is quasi manus violenter videtur afferre socio: qui autem non defendit, nec obsistit, si potest, iniuriae, tam est in vitio, quàm si aut parē tes, aut amicos, aut patriam deserat. Ita, quod ille facit, ira facere iudicatur, quae furor breuis censetur: quod hic, mala mēs verè & malus animus, qui tyrannus perpetuus est. Et illius furor vtcumque, huius destinatum consilium nulla ratione excusari queat. Dices: Vereor, ne dum ab illo iniuriam depello, huic faciam iniuriā. Imò verò iustitiae praetextu iniustitiam tuam tegere vis. cùm, si te ipse cōsulas, nō te iustitia, vt officium deseras, sed quaevis alia causa potiùs moueat. Et enim, vt ait ille alio loco, aut inimicitias, aut laborem, aut sumptus suscipere non vis, aut etiam negligentia, pigritia, inertia, aut tuis studiis, quibusdámve occupationibus sic impediris, vt eos, quos tutari debeas, desertos esse patiaris. Dum verò tuum te negotium agere dicis, ne cuiquam facere videaris iniuriam, in alterum iniustitiae genus [Page 232] incurris. Deseris enim vitae societatem: quia nil confers in eam studij, nil operae, nil facultatum. Haec Ethnici philosophi & politici, piè sanè magis, quā multi hoc saeculo Christiani. Hinc vicinus, ni domino saeuienti seruū eripiat, legibus Romanorum tenetur. Diod. Sic. lib. 2. cap. 2. Apud Aegyptios verò, qui obiter hominem à latronibus caedi, aut quamlibet iniuriam pati comperisset, neque subvenisset, si potuisset; mortis erat reus: sin minus, latrones coram magistratu accusare tenebatur. Quod si neglexisset; plagis ad certum numerum, triduanóque ieiunio plectebatur. Quod si id verò vicino in vicinum iure licet; imò ex officio incumbit; si obvio cuique in latronem: an non multò magis licebit bono principi, non seruis quidem adversus saeuientem dominum, aut filiis adversus furentem patrem; sed regno adversus tyrannum, reipublicae adversus priuatam vnius libidinem, populo, domino, inquam, adversus seruum & actorem publicum, opem ferre & patrocinari? imò verò si neglexerit; an non, vt ille latronis, hic tyranni nomen poenásque merebitur? Hinc Thucydides, Thucyd. lib. 1. Non ij modò, ait, tyranni sunt, qui alios in seruitutem redigunt, verùm [Page 233] longè potius ij, qui, cùm eam violentiam reprimere possint, non curant. in primis verò, qui Defensores Graeciae & communis patriae vocitari volunt; patriae verò oppressae non opitulantur. & rectè. Tyrannus enim quam violenter in vadit tyrannidem, violenter retinere quo dāmodo cogitur. quia lupum, vt dicebat Tyberius, auribus tenere sibi videtur, quem neque absque vi retinere, neque absque periculo dimittere potest. Itaque crimen crimine vt extinguat, multa scelera patrat, ac aliis iniuriam inferre cogitur, ne sibi ipse iniuriosus sit. Hic verò princeps, qui tyranni scelera, innocentúmque caedem, quae impedire potest, otiosus spectat; quia ex eo quasi gladiatorio Iudo voluptatem captat, tantò tyranno criminosior est, quantò qui gladiatores committit, ipso homicida gladiatore; quātò qui voluptatis causa, eo qui metu necessitatéve coactus, hominē interficit. Si opponūt quidā: Verùm culpa est, rei alienae sese immiscere: Pompon. de reg. iuris, l [...]g [...]6. respondeat Terentianus Chremes: Homo sum: humani à me nihil alienū puto. Si, ꝙ alij, vt latebras impietati quaerāt, distinctos esse limites, distinctas iurisdictiones; in alienā verò messem falcē iniicere nō licere: [Page 234] nec ego sanè consulo, vt eo praetextu fines alienos invadas, iurisdictionē alterius ad te rapias, messem vicini in areā tuā traducas, quod plaeri (que) eo praetextu faciunt. Nō, inquam, vt arbitri illius exemplo, de quo Cicero, Cic. 1. Off. rem controversam tibi ipse adiudices. Quin potius principē regnū Christi invadentem coerceas, tyrannum intra limites suos contineas, populo afflicto, reipublicae prostratae, manum auxiliarem porrigas. Ita verò id praestes, vt non tuae vtilitati, sed humanae societati omnino cō sulas. Cū enim iustitia tota foras spectet; īniustitia sui tantùm rationem habeat: iustè demum id feceris, si commodorū tuorum rationem nullam habueris. Breuiter, si princeps fixos pietatis & iustitiae limites violēter transilit, poterit vicinus piè iustéque extra limites suos prosilire, non vt invadat aliena, sed vt suis illum contentum esse iubeat: quin impius & iniustus erit, si negligat. Si princeps in populum tyrānidē exerceat, nō minus aut segnius illi opē feret, quàm illi, si populus seditionē moueat: imò eò promptiùs debebit, quò plures, quàm vnum pati, miserabilius est. Si Porsena Tarquinium Superbum Romam reducat; multò aequius Constantinus à [Page 235] populo senatú (que) Romano accersitus, Maxentium tyrannū vrbe expellet. Denique, si homo homini lupus fiat, quin & homo homini deus, vt est in proverbio, esse possit, nil planè vetat. Itaque Herculem in deorum numerū retulit Antiquitas, quòd Procrustem, Busyridem, & alios tyrānos, humani generis pestes, orbísque monstra vbique terrarum puniret & domaret. Sic & imperium Romanum, quamdiu liberū stetit, Cic. 2. Off. Orbis terrae adversus tyrannorum latrocinia patrocinium vocitabatur: quia regum, populorum, nationum portus & refugium erat Senatus. Sic Constantinus à Romanis in Maxentium tyrannum accersitus, ducē exercitus Deū habuit, cuius expeditionem vniuersa ecclesia miris laudibus extulit, cùm tamen eandem haberet authoritatem Maxentius in Occidente, quam in Oriente Constantinus. Carolus Magnus quoque in Lōgobardos bellum suscepit, à Patriciis Italiae in auxilium vocatus; cùm tamen & Longobardorum regnum iampridem stabilitum esset, & nihil ipse iuris in illos sibi vendicare posset. Consimiliter cùm Carolus Caluus rex Francorum, praesidem eius regionis, quae Sequanam & Ligerim amnes interiacet, [Page 236] Lambertum ducem & Iamaetium pertyrannidem de medio sustulisset, Ioan. Auentin. in Annal. Boioariae. ac caeteri Galliae optimates ad Ludouicum Germaniae regē, Caroli ex alia matre fratrē, confugissent, auxiliū in Caluū eiús (que) matrem Iudithā, sceleratissimā foeminam petituri: is in amplissimo principū Germaniae coetu supplices audiuit, quorū vnanimi cōsilio, restituendis exulibus, bellū in Caluū publicè decretum fuit. Denique, vt tyranni vbique locorū extiterunt aliqui; ita & apud omnes Historiographos vindicatae per Principes vicinos tyrānidis, defenfi (que) populi exempla passim extant, quae principes hodierni, in tyrannis tum corporū, tum animae, tū reipub. tum ecclesiae Christi, coërcendis, imitari debent, ni ipsi tyrā ni meritissimo iure nominari velint.
Ac (vt tandē vno verbo hunc tractatū cōcludamus) iubet pietas, legē Dei custodire, Ecclesiám (que) tueri; iustitia, tyrannos, iuris reíque publicae eversores, coërcere; charitas, oppressis succurrere, manumue adiutricem praebere. Qui verò haec tollūt, pietatem, iustitiam, charitatem de medio tollere & extinguere omnino volunt.