PHILOSOPHIA THEOLOGIAE ANCILLANS; hoc est, Pia & sobria explicatio Quaestionum PHILOSOPHICARVM in Disputationibus THEOLOGICIS subinde occurrentium.
AVCTORE ROBERTO BARONIO▪ PHILOSOPHIAE PROFESSORE▪ in illustri Collegio S. SALVATORIS.
ANDREAPOLI, Excudit Eduardus Rabanus, Vniversitati [...] Typographus. 1621.
CVM PRIVILEGIO.
CANDIDO LECTORI S.
CVM ante quadriennium, eruditi aliquot, & honesto loco nati adolescentes, qui ex inferiori Germani [...], ad uberiorem ingenii cultum capessendum, huc appulerant, à me magnoperè contendissent, [...] Philosophiae usum in S. [...]heologiâ iis ostende [...] em, & ex singulis Philosophiae partibus, impri [...]nis autem ex Metaphysicâ ea excerperem & seli [...]erem quae in controversiis Theologicis discutien [...]is praecipuum usum habere viderentur: placuit [...]oc bonestae & laudabili eorum petitioni concede [...], & ejusmodi laborem suscipere, qui illis mihi (que) [...]si in S. Theologiâ adjumento foret & emolu [...]ento. Quia enim me totum dicaveram sacris illis [...]udiis, quibus ut par est, nihil antiquius habeo, nec [...]abeb [...] unqu [...], id [...]irco omnes [...] Philosophic [...] [Page] lucubratiunculas, ad S. Theologiam, velut ultimum finem referebam & ipsam Philosophiam, Dominae suae Theologiae imperium agnoscere, illi (que) demissè ancillari volebam. Quamobrem ut pio istorum adolescentum desiderio aliqua ex parte satisfacerem, Metaphysicorum & Sententiariorum volumina evolvere coepi & pro modulo meo explicare, ea problemata Philosophica quae subinde occurrunt, in hujus saeculi controversiis, & quibus Haeretici simplicioribꝰ fucum facere solent. Quod cum praestu issem & optiun isti Belgae in Patriam remeassent, rudem et impolitam mearū disputationum congeriem, in tenebris aeternae noctis jacere volebam, neque unquam de illis evulgandis aut prelo committendis, vel levissima cogitatio animum subibat. Verùm quia docti nonnulli, & graves viri cum quibus mihi summa familiaritas intercedit, qualescunque exercitationes illas approbarunt, easque S. Theologiae Candidatis in Controversiarum studio nō nihil incrementi, afferre posse existimarunt; coepi de istius opusculi publicatione cogitare, & informem ingenioli mei foetum, paulò operosius lambere: non quidem ut ex illis vigiliis et laboribus famam colligerem, sed ut eorum studia promoverem qui posito Philosophicarū disciplinarum Tyrocinio, in celebritate Academiae, pub [...]cum [Page] sui progressus testimonium consecuti, jam primùm considerare aggrediuntur, argumentosas illas, spinis (que) obsitas et horrentes controversias, quas Emissarii Satanae; hoc est, Sophistae hujus s [...]culi fidelibus et piis Iesu Christi servis subinde moverunt. Quia enim ultima hac Mundi aetate, sinuosus et insidiosus ille Serpens, effusis omnibus furorum habeuis, ministr [...]s suos Tarta [...]eo afflat [...] ▪ correptos, et concitatos emisit, ut hominum [...] falsarum opinionum sordibus obstruant, et atrum illud ac tabificum Antichristianorum dogmatum virus, sub specie lactis Philosophici, incautae juventuti instillent; ideò in studio controversiarum Theologicarum apprimè utile est, seriò in iis Philosophiae partibus desudare, ex quibus Sophistae suas ratiunculas depromunt: nam hoc pacto simpliciores praemunientur, et os obturabitur veteratoribus illis, qui verae Philosophiae et Theologiae obtentu, in Ecclesiae sinu grassantes, eam obliquè et quasi per cuniculos evertere conantur: hac cura et cogitatione adductus, molestum hunc laborem suscepi, qui si Reipub. et Ecclesiae salutaris, si candidis rerum aestimatoribus gratus, et acceptus fuerit, non operam lusisse, sed ex eâ magnum fructum retulisse, et messem optimam messuisse videbor. Praestiti in hoc opusculo, quod pro gratiae mihi à [Page] Domino concessae modulo, in tanta occupationum undique se accumulantium mole praestare potui, praestiti inquam non ut lima [...]issimis graut [...]m et doctorum virorum judiciis usquequa (que) satisfacerem, sed ut infirmis inge [...]iis succurrerem, quibus Philosophicae Haeretic [...]rum ratiunculae magnam molestiam creant. Hic meus conatus est, hoc propositum, hic labor, cu [...] ut benedicat Dominus, glorios [...]ssimam ejus Majesta [...]em vehementer etiam atque etiam rogo.
DN. R. BARONIO, Quondam Discipulo suo.
AMICISSIMO SVO, DN. R. BARONIO.
ELENCHVS EXERCITATIONVM QVAE IN HOC opere continentur.
- DE Ente & Essentia. I
- De origine animae, & propagatione II peccati.
- De Fide, Scientia, & Opinione. III
- De Spe & Charitate. IV
- De natura & facultatibꝰ animae rationalis. V
- De libero hominis arbitrio. VI
- De Lege in genere, & in specie de Lege VII naturae.
- De natura mali. VIII
- De tribus operationibꝰ primae causae; hoc IX est, creatione, conservatione, & cooperatione, cum ca [...]sis secūdis.
- De Deo, quatenus est nnus: deque ejus X attributis incommunicabilibꝰ, contra Vorstium.
- [Page] XI De attributis Dei communicabilibus.
- XII De triplici Dei subsistentia personali, contra Antitrinitarios.
- XIII De Deo incarnato, & unione duarum naturarum in ejus hypostasi.
- XIV De Angelis.
- XV De Praedicationibus Theologicis.
IN his Quaestionibus disponendis non naturae, sed facilioris cognitionis ordinē secutus sum: in iisdem vero proponendis & explicandis sermonis perspicuitatem & brevitatem non vero lautitias & veneres vocum affectavi, ideoque in distinctionibus & accuratis re [...]um explicationibus as [...]signandis illa barbara, aspera, horrida, sed perspicua, & rebus ipsis quasi cognata nomina, quibus utuntur Scholastici Doctores, & Metaphysicae interpretes Ciceronianis vocabulis praeferēda censui: Adjeci etiam disputationibus Philosophicis quaestiones quasdam pur [...] Theologicas; sed eas Philosophico more tractavi: id (que) ut sciant Ecclesiae hostes, nostrae fidei dogmata ita humanae rationis captum superare, ut tamen ver [...] et rectae rationi nequaquam adversentur.
Si scire cupias (candide Lector) quae nam [Page] problemata tractentur in his exercitationibꝰ, ego eorum si [...] tibi breviter prop [...]m.
In prima exercitatione, [...] aliquot divisione [...] Entis realis, ut [...]x iis colliga [...] explicationem ista [...]im vocum, Ens, [...], Existentia, Suppositum, & Person [...] ▪ Secundo istas voces explico. Tertio h [...]nc doctrina [...] personis Trinitatis applico.
In secunda Disputatione, primo propono & explice communem sententiam de Origine animae, & Propagatione peccati. Secundo, aliorum sententias de Origine animae, & Propagatione peccati confuto.
In tertia, primo confero, Fidem, cum Scientia, et Opinione. Secundo, varias quaestiones de natura Fidei discutio. Tertio, ostendo Charitatem non esse formam fidei; Religionem vero ac Theologiam à Fide, non differre realiter.
In priore parte Disputationis quartae, has quaestiones de natura Spei dissolvo: Vtrum Spes subjectivè existat in intellectu? Quomodo differat Spes, a Fide, quam habemus de rebus futuris? Vtrum fiducia sit actus Spei? In posteriore, consider [...] na [...] ra [...], objectum, subjectum, unitatem [...] [Page] Charitatis, et ordinem in Charitate servandum.
In quinta, primo explico Facultates animae, et earum actus. Secundo, aliquot quaestiones discutio, de natura, et subjecto Conscientiae, de ratione superiori et inferiori, de verbo mentis, de rebellione appetitus sensitivi contra rationē, e [...]c.
In sexta, explicatur natura Liberi arbitrii, ejus (que) concordia cum praescientia et providentia Dei, et efficacia gratiae divinae.
In septima, primo propono divisiones Legum, deinde varias quaestiones discutio, de Iure naturali, quales sunt illa: An secundum & quartum praeceptum decalogi sint de jure naturae? An praecepta juris naturae sint dispensabilia? An Polygamia patrum fuerit contra jus naturae? An licuerit per jus naturae, filiis primorum ducere sorores suas? Et, an licuerit Iacobo ducere duas sorores? etc.
In octava, agitur de privativa natura mali, de causa primi mali, de divisionibus mali, de summo malo, deinde doctrina de malo culpae, e [...] poenae homini applicatur.
In nona, hae quaestiones tractantur: Possi [...]ne homo lumine naturae, sc [...]re Deum esse causam efficientē mundi? Possi [...]ne etiam [Page] scire, Deum produxisse mundum in principio temporis? etc. Quid sit creatio? Et, an primi parentes propriè creati fuerint? An res omnes ita a Deo dependeant, ut non possint operari absque Dei concursu? Quomodo Deus cum homine cooperetur in malis actionibus, & tamen sit immunis deformitate actionis? Vtrum prima causa, cum cooperatur, determinet secundā ad speciem actionis? Vtrum Deus, cum operatur cum causis secundis, praevia motione eas excitet.
In decima, disseritur de Immensitate, immutabilitate, aeternitate, et simplicitate Dei, contra detestabilem Haereticum Conradum Vorstium.
In undecima, afferuntur, et explicantur variae distinctiones Scientiae, et voluntatis divinae; item disseritur de dominio et potestate Dei.
In duodecima, proponuntur, et solvuntur aliquot quaestiones de distinctione personarum, et respondetur ad Antitrinitariorum argumenta ex Metaphysicâ petita.
In decimatertia, solvuntur quaedam quaestiones de humiliatione et exaltatione Christi, [Page] et diluuntur Philosophicae ratiunculae Pontificiorum et Vbiquit ariorum.
In decimaquarta, explicantur variae quaestiones, de substantiâ & diversitate Angel [...]rum, de eorundem numero, ordinibus, loco, motu, cognitione. virtute motivâ, operationibus, etc.
In decimaquinta, agitur praecipuè de illis praedicationibus, quae occurrunt in Controversia Sacramentali.
EXERCITATIO PRIMA De Ente & Essentia.
ART. I. Affertur prima divisio Entis realis, & ostenditur solum DEVM esse Ens necessarium.
ENS reale, primo dividitur, in finitum, & infinitum; 1 hoc est, in creatorem, & creaturam: quaequidem divisio, multis aliis modis tradi & proponi solet: quidam enim hanc divisionem sic proponunt. Ens, aliud est à se, aliud ab alio, alii [Page 2] sic Entium, alia sunt seu existunt per essentiam, alia per participationem: alii sic Ens, aliud est necessarium, aliud contingens. DEVS gloriosus est Ens infinitum, ab alio non habens existentiam: item est Ens per essentiam, & summe necessarium: Creaturae vero sunt entia finita, ab alio existentiam habentia, ideoque non necessaria, sed contingentia.
Duo primi modi proponendi hanc 2 divisionem, explicatione non egent, duo vero postremi, non ita perspicui sunt: idcirco longiorem explicationem postulant; ego exordiar à postrema divisione, quae est in Ens necessariunt, & Ens contingens. Dicitur DEVS gloriosus Ens necessarium, quia necesse est eum semper actu existere; neque enim potest DEVS privare seipsum suo esse, id est, existentiae actu, neque aliud quidpiam id potest, cum ab alio non pendeat. Creaturae vero sunt entia contingentia; id est, contingenter existunt: pendent enim à conservativa virtute causae liberè agentis; id est, DEI, qui antequam, dedit iis esse, potuit illud non dare, & postquam dedit potest auferre.
[Page 3]Multa hic objici solent de necessitate substantiarum separatarum, corporum 3 coelestium, materiae primae, naturarum universalium, & propositionum necessariarum: quibus aeterna veritas à Philosophis tribuitur: verum quia spinosae istae quaestiones, multos sua difficultate deterrent, & avocant à studiis Philosophicis: ego iis omissis, ad alia pergam, quae magis necessaria, & jucunda sunt.
ART. II. Proponitur secunda divisio Entis realis, & probatur solum DEVM esse Ens per essentiam.
ALtera divisio est in Ens per essentiam, & Ens per participationem: 1 Ens per essentiam, est DEVS gloriosus, qui vi suae essentiae existit: entia vero per participationem, sunt entia creata, quae non habēt actualem & realem existentiam, in [Page 4] mundo, nisi communicatam & participatam, ab alio, à quo producta sunt; hoc est, à DEO. Vt autem intelligatur, quo modo DEVS dicatur vi suae essentiae existere, teneantur haec fundamenta: Primo, Existentia DEI est de ejus essentia; hoc est, non est quid superadditum divinae essentiae, neque à nobis concipi debet, tanquam quid ei superadditum, sed est aliquid in ipsa DEI essentia inclusum, non minus, quam animalitas aut rationalitas, in essentia humana clauditur: hoc autem sic ostenditur: omnis perfectio substantialis est de essentia DEI (non enim esset essentia DEI infinitae perfectionis, si daretur aliqua perfectio, quam ejus essentia non claudit in se) sed existentia est substantialis perfectio ut cuivis manifestum est: ergo est de essentia DEI. Sicut igitur est de essentia hominis esse animal, aut corpus, aut substantiam, ita est de essentia DEI esse aliquid actu existens.
Contra vero, neque necesse, neque 2 possibile est, existentiam creaturae, esse de ejus essentia. Non est necesse, quia essentia creaturae, non est, infinitae perfectionis. Non est possibile quia quicquid est de essentia [Page 5] rei, illud necessario rei competit, ejusque affirmatio de ea re est necessaria, & aeternae veritatis. At existentia ita se non habet in creaturis: non enim verè dico, necesse est rosam existere, aut necesse est tonitru existere: possunt enim non existere. At verè dico, necesse est rosam esse florem: aut tonitru esse sonum, etiam rosa & tonitru non existentibus. Vnde patet has esse praedicationes essentiales: non vero illas. Haec ratio non solum probat existentiam non esse de essentia creaturae: sed etiam existentiam, non necessario essentiam creaturae consequi, aut ab ea dimanare. Quicquid enim est essentiale promanando illud necessario de re cui est essentiale affirmatur: at existentia actualis (ut dictū est) contingenter creaturis com [...]petit. Interim admittimus existentiae capacitatem seu potentiam, non contingenter, sed necessario, & essentialiter, competere omni reali enti, sive creato, sive increato: sed non idem de actuali existentia dicendum est.
Secundum fundamentum sit hoc: Si 3 quis quaerat undenam sit, quod DEVS existat, & non possit, non existere: nulla [Page 6] potest afferri ratio, praeter hanc unam, videlicet quia ejus essentia, est infinitae perfectionis; id est, omnem perfectionem in se claudit atque adeo etiam existentiam. Vnde patet DEVM rectè dici vi suae essentiae existere. At si de creaturis moveatur quaestio, undenam videlicet sit, quod illae, jam actu existant: non respondendum est illùd ideo fieri, quia talis est earum essentia, aut quia ea est essentiae ipsarum conditio: earum enim essentia est indifferens ad existere & non existere; id est, potest existere vel non existere pro DEI arbitrio. Sed respondendum est, veram illius rei rationem esse, quia earum essentia, quae prius erat possibilis & apta ad existendum solummodo, jam ipso existentiae actu à DEO & causis secundis [...]onata est. Non ergo possunt creaturae dici existere vi suae essentiae, sed vi causarum, à quibus productae sunt, praecipuè autem primae causae. Vnde sequitur ea non esse, entia, per essentiam suam, sed per participationem & receptionem existentiae, à prima causa. Praeterea hujus rei ratio, reddi potest, ex hoc fundamento, admodum perspicuo: ea est essentiae divinae [Page 7] conditio, ut non possit non existere, neque existentiam suam ab alio participare: ea vero est essentiae creatae conditio, ut possit pro arbitrio primae causae, existentiam habere aut non habere, & ut non possit existere, nisi participando existentiae actum, à prima causa. Vnde patet, primam causam, vi suae essentiae, existere: causas vero secundas, seu entia creata, vi suae essentiae, non existere, sed per actionem primae causae, à qua actualem existentiam accipiunt.
Tertium fundamentum. Essentia creaturae rectè & verè appellatur potentia, 4 existentia vero creaturae benè dici potest actus superadditus essentiae: hoc autē sic declaratur: sicut materia Physica appellatur potentia, & forma Physica actus, quia materia in se, & ex se, nullam habet formam, sed formae capax est, seu potest recipere formam: sic essentia creaturae potest dici potentia, quia neque in se claudit existentiam, neque eam à se habet, sed ejus capax est seu potest eam recipere, & participare à prima causa: at contra DEI essentia, longè aliter se habet, in se enim claudit existendi actum: ideoque non se [Page 8] habet ad existentiam, ut potentia ad actū, nulla enim potentia in se claudi [...] actum, sed ad actum tanquam ad quid externum refertur. Atque haec de divisione Entis in finitum & infinitum.
ART. III. Affertur tertia divisio Entis realis, & explicatur quomodo DEVS sit actus purus.
TErtio dividitur ens reale, in illud quod merè est actuale, illud quod merè est 1 potentiale, & illud quod est partim actuale, partim potentiale, seu ex potentia & actu mixtum. Ens merè potentiale, est illud quod actu non existit, sed existere potest: tale ens est rosa hyeme. Notandum hic est Philosophos passim dicere, ea entia quae actu non existunt, sed realiter existere possunt, esse in potentia objectiva: objectum enim potentiae productivae quae causis inest, est id quod à causis est producibile, [Page 9] seu id quod à causis existentiam nondum accepit, sed accipere potest. Ens igitur aliquod possibile, quamdiu non actu existit, est objectum potentiae productivae cau [...]arum, ideoque dicitur esse in potentia objectiva, quia videlicet habet eam potentiam, quae competit rebus quamdiu sunt objecta potentiae alicujus causativae. Vbi vero illud ens actu productum est, & existentiam accepit à causis, non ampliùs est objectum potentiae productivae causarum, & ob id dicitur non esse in potentia objectiva.
Ens merè actuale, seu actus purus, est DEVS gloriosus, cui haec summa & perfecta 2 actualitas tribuitur: primò, ad indicandam ejus simplicitatem, ei enim repugnat omnis compositio, ex potentia & actu; id est, ex principio aliquo potentiali, vel imperfecto, & principio actuali; hoc est, actuante & perficiente illud alterum principium, ut postea declarabimus in doctrina de DEO. Secundò, ad removendam, & excludendam omnem potentiam, quae imperfectionem aliquam arguit. Tria autem sunt potentiarum genera, quae ob imperfectionem suam DEO [Page 10] tribui nequeunt: nimirum potentia objectiva quae nihil est aliud, quam rei producibilitas, à causis suis: secundò, potentia passiva, quae rebus competit, quatenus possunt ab agente aliquo pati & transmutari: tertio potentia ad non esse. Prima potentia est, rerum non existentium, ideoque DEO qui necessario existit, nec unquam potuit non existere, attribui nequit: duae posteriores sunt rerum existentium quidem, sed mutabilium & passibilium: DEVS autem est immutabilis, & impassibilis. At potentiae activae longè alia est ratio, nam potentia activa ut bene observarunt Metaphysici, potiùs virtutis; vel facultatis nomen meretur, quam potentiae, nam unumquodque agit in quantum est in actu, unde ipsa vis agendi, actualitas quaedam est. Sed inquiet aliquis: omnis potentia est suo actu imperfectior: quicquid autem est imperfectum, vel absolutè, vel comparativè à DEO removendum est. Respondetur, potentiam etiam activam in creaturis, saepenumero esse perfectiorem suo actu, idque quia creaturae perfectio in operatione, & exercitio potentiae est posita, [Page 11] estque perfectior cum agit, quam cum non agit: at DEVS non ita se habet, ejus enim summa & infinita perfectio, ac beatitudo, in eo est posita, quod sit DEVS, ideo (que) non melius aut perfectius se habet, cum agit, quam cum non agit.
Ens constans ex potentia & actu, est Ens finitum actu existens in mundo: dicitur 3 autem ejusmodi ens, constare ex actu & potentia, seu esse partim actuale, partim potentiale, ob duas rationes: Primò, quia in entibus finitis, variae reperinntur compositiones, nimirum ex genere & differentia, ex materia & forma, ex partibus integrantibus, ex essentia & existentia, ex essentia existentè & subsistentia, illi superaddita, ex subjecto & accidente. In omnibus autem his compositionibus, (ea sola excepta quae est ex partibus integrantibus) est unum principium potentiale & receptivum, quod ob id appellatur potentia, alterum actuale & perfectivum, quod ob id dicitur actus: prioris generis principium, in omni compositione substernitur & posterioris generis principium ei superadditur. Hinc patet entia finita rectè dici composita ex potentia & [Page 12] actu. Secunda ratio est haec. Entia [...]inita, quamvis actu existant, & sic aliquem actum & perfectionem habeant, non tamen sunt mere actualia & perfecta, sed habent tria illa potentiarum genera imperfectionem arguentium. Primo enim priusquam existant, habent objectivam illam potentiam ad existendum. Secundo, cum existunt, habent potentiam passivam, & receptivam novorum accidentium. Tertio, habent potentiam ad non esse, possunt enim à prima causa aboleri, & in nihilum redigi.
ART. IIII. Affertur quarta divisio Entis realis, quae est petita a modis existendi.
QVarta divisio Entis realis, 1 peti potest à modis existendi; hoc est, modis actuali existentiae superadditis: in omni enim Ente, actu existente, haec tria considerari possunt: Primo, quod habeat talem essentiam & naturam, per quam constituitur [Page 13] in certo genere Entis, & ab omnibus al [...]is entibus distinguitur. Secundo, quod actu existat in mundo, & sic habeat existendi actum, suae essentiae superadditum. Tertio, quod habeat talem existendi modum, suae naturae convenientem: substantiae enim singulares, & completae, ita sunt & existunt, ut non in alio sint, sed per se existant, contra vero accidentia singularia, ut haec albedo, haec negredo, ita sunt & existunt, ut non per se, sed in alio existant: unde patet duos esse generales modos existendi, ipsi existentiae superadditos; prior est perseitas existendi, seu modus existendi per se, & non in alio: posterior est, modus existendi in alio, & non per se.
His positis, quarta divisio Entis realis, sic concipi potest: omne Ens reale, vel ita 2 existit, ut nullo modo alteri in esse aut communicari possit, vel ita existit, ut actu in alio sit, aut saltem in alio esse possit: exempli gratia, hic homo, hic equus, hic lapis, nullo modo alteri insunt, per modum partis, aut formae essentialis, aut accidentalis, vel quasi formae: contra vero horum membra iis insunt, per modum partium, & accidentia ipsorum iis insunt, [Page 14] per modum formarum accidentalium: dixi, aut saltem in alio esse possit, propter animas humanas à corpore separatas, quae quamvis actu non sunt in alio, in alio tamen esse possunt, ad modum partium. Vt autem haec melius intelligantur, enumeranda sunt earum rerum genera, quae aliquo modo dici possunt esse in alio, per modum partis, aut formae.
Primo accidentia existunt in subjecto suo: secundo, partes tum essentiales, [...]um 3 integrales, in toto suo: tertio, ipsa natura rei totalis, & singularis, est in eo cujus est natura, per modum formae, natura enim rei, seu essentia, se habet ad modum formae: id vero cujus est essentia, se habet ad modum materiae, ideoque non solum universalis natura, inest in singularibus, sed etiam singularis natura, inest in eo supposito cujus est natura: sic singularis natura Petri, est in ipso Petro: hoc est in Petro includitur: Petrus enim non est humanitas Petri, sed est quid constans, ex sua humanitate singulari, & subsistentia ei superaddita, ideoque singularis ejus humanitas, ei inesse dicitur.
4 Quaecunque ad has tres classes referri [Page 15] possunt, ea non subsistere, seu per se existere, sed alteri inexistere, (si ita loqui liceat) dicenda sunt; ea vero quae ad nullam istarum classium referuntur, subsistere seu per se existere dicuntur: subsistentia enim nihil est aliud, quam modus quidam existēdi, quo Ens aliquod ita existit, ut nullo modo alteri rei insit, sed aliis rebus ei inexistentibus substernatur, & supponatur, unde ejusmodi Ens Latinè suppositum, Graecè hypostasis vocatur.
Notandum hic est, haec vocabula hypostasis, & subsistētia, esse valde ambigua, & 5 sex significata habere, quorum tria prima minus propria sunt, & apud Philosophos non usitata: tria vero postrema, magis Philosophica sunt. Primo, accipitur hypostasis seu subsistentia, pro ipsa re subsistente; hoc est, pro supposito, aut persona. Secundo, pro vero esse, non pro inani ejus specie, item pro esse fixo et permanente. Tertio, pro eo quod quovis modo subest: quo pacto in aedificio fundamentum, in columna basis, in vino faex, in urina sedimentum, hypostasis et subsistentia dicitur.
Apud Philosophos autem subsistere, 6 [Page 16] primo, sumitur pro esse per se; hoc est, non in subjecto inhoesionis, quo pacto omnis et sola substantia, sive ea sit universalis, sive particularis, sive item sit completa et totalis, sive incompleta et partialis, verè dicitur Ens subsistens, seu Ens per se non in alio existens; contra vero accidentia, hoc modo non subsistunt, sed in alio existunt. Secundo, illud subsistere dicitur, quod non existit in alio, ita ut ab eo pendeat quoad existendi actum; id est, ita ut propter imperfectum suum existendi modum extra illud, et per se existere nequeat. Hoc significatu non solum negamus accidentia, sed etiam substantias universales subsistere, idque quia à primis pendent quoad existentiā actualem, nam in iis et earum beneficio existunt. Secundo negamus materiam, omnesque formas substantiales, è materiae potentia educibiles, hoc modo subsistere: ita enim pendent à supposito in quo insunt, ut per se et extra omne suppositum existere nequeant. Dixi▪ formas è materiae potentiae educibiles, ad excludendam animam humanam, cujus alia est ratio, ut statim p [...]ebit. Dixi, extra omne [Page 17] suppositum, quia materia potest quidem existere, extra hoc vel illud suppositum, ut extra Socratem, aut extra Platonem, potest enim his mortuis alterius suppositi constitutionem ingredi, et ab eo sustentari, non tamen potest existere extra omne suppositum. Tertio, negamus ipsas substantias singulares, abstractis nominibus significatas; hoc est, singulares essentias substantiarum creatarum hoc modo subsistere, singularis enim humanitas Petri, ita in ipso Petro existit, ut per se et extra omne suppositum existere nequeat, singularis item humanitas CHRISTI, ita in CHRISTO existit, ut modo ineffabili ab ejus gloriosissima persona pendeat in suo esse. Quamvis igitur singulares homines, per se & nullo modo in alio existant, singulares tamen naturae humanae, non per se, sed in singularibus suis suppositis, hoc est, hominibus existunt. Dicet aliquis: singularis homo, & singularis natura humana, idem sunt. Respondetur, illud esse falsissimum, singularis enim homo, non est singularis humanitas, sed est quid constans, ex singulari naturâ humanâ, & subsistentiâ ei superadditâ, ut in [Page 18] progressu patebit. Vnde secunda persona Trinitatis, à Theologis dicitur assumpsisse singularem naturam humanam, non vero singularem hominem.
7 At contra, hac significatione, subsistentiam tribuimus; primo, omnibus singularibus substantiis completis & praedicamentalibus, hoc est, concreto nomine significatis, quales sunt, hic homo, hic equus: item personis adorandae Trinitatis, idque quia haec omnia in nulla re existunt tanquam partes, aut formae essentiales, aut accidentales. Secundo, hoc sensu etiam asserimus essentiam Divinam seu Deitatem, quamvis in tribus personis adorandae Trinitatis existat, revera subsistere, idē etiā dicimus de anima humana, quamvis ea sit in corpore, ut forma in materiâ, et in cōposito, ut pars in toto: idque quia neque essentia DEI à personis divinis, in suo esse pendet, hoc enim imperfectionem arguit, neque anima rationalis à materia et composito: potest enim existere sine illis et revera existit, cum à corpore separatur.
Tertio, id subsistere dicitur, quod 8 neque actu ne (que) potestate existit in alio, [Page 19] h.e. quod nō potest includi in aliquo supposito: hoc significatu iis omnibꝰ negatur subsistentia, quae in aliquo supposito existunt, sive ab eo pendeant quoad existendi actum, sive non; quo pacto animam humanam, & gloriosissimam DEI essentiam, subsistere negamus: illa enim est in homine ut pars in toto; haec vero, ineffabili modo, in tribus personis Trinitatis existit: ideoque hoc sensu sola & omnia supposita, subsistere & subsistentiam habere dicimus: suppositum enim omne ita existit, ut nullo modo possit in alio supposito existere, tanqùam accidens in subjecto, pars in toto, aut natura in eo quod naturā habet. Hinc est quod dicant Philosophi, suppositum esse quid incommunicabile pluribus, et omnino ineptum ad existendum in alio. Ex his patet, in quarta hac divisione Entis, subsistentiam ultimo hoc modo accipiendam esse: nam in ea per Ens subsistens, intelligo illud, quod nullo modo alteri inest, tāquam accidens in subjecto, pars in toto, aut natura, sive universalis, sive singularis, in suo supposito. Per Ens vero alteri inexistens, intelligo id, quod aliquo modo est alteri communicabile, h. e. aptum alteri inesse.
ART. V. Explicatio istarum vocum Ens, Essentia, Existentia, Subsistentia, Suppositum, & Persona.
ESSENTIA variis modis à Philosophis describi 1 solet. 1. sic, Essentia rei est id quod definitione explicatur. 2. sic, Essentia est id, per quod, res constituitur, in certo genere Entis, & ab omnibus aliis distinguitur. 3. sic, Essentia est primum ac radicale, & intimum principium omnium rei actionum, & proprietatum ▪ e. g. multarum operationum humanarum principia sunt habitus in animis hominum existentes: habituum principia sunt potentiae naturales ab essentia fluentes: potētiarum principium est natura seu essentia humana: ipsa vero essentia humana, ex anima & corpore constans, nullum habet principium, sui productivum, & [Page 21] effectivum, in homine existens: h. e. nihil in ipso homine inveniri potest, à quo profluat, aut dimanet ejus essentia. Dixi eam, nullum habere principium effectivum, in homine existens, quia certum est, eam habere principia constitutiva, tum Physica, tum Metaphysica. Cùm igitur rerum potentiae naturales, potentiarumue operationes, ab essentia, originem suam trahant essentia vero, nullam habeat causam efficientem, se priorem, in ea re, cujus est essentia, meritò ea dicitur primum, ac radicale, et intimum principium omnium rei proprietatum, et actionum.
Denique essentia, sic non incommodè, 2 describe potest. Essentia est id, quod summè necessariò, & omnium primò, rei convenit. Dico summè necessariò, ad excludenda accidentia communia, quae contingenter adsunt illi rei cujus accidentia sunt. Dico omnium primò, ad excludenda propria accidentia, quae licet necessario conveniant suo subjecto, non tamen primo ei insunt, sed priùs inest essentia, à qua dimanant. Haec igitur est generalis regula, Quicquid summè necessariò, omnium primò, & intimè rei iuest, illud est rei essentia: quicquid verò [Page 22] aut contingenter inest, aut propter aliud à quo profluit, quicquid item est adventitium, & non intimum, illud est aliquid essentiae superadditum, non verò ipsa essentia.
3 Existentia praecipuè ab essentia differt munere, et officio: essentiae enim munus est, rem in certo genere entis, constituere, eamque ab aliis omnibus distinguere. Sic homo per essentiam suam, quatenus nimirum est animal rationale, ab omnibus aliis entibꝰ distinguitur. At existentiae munus est efficere, ut res talē essentiam habens, sit extra causas suas (ut loquuntur Metaphysici) aut potius, ut sit extra causarum virtutem, et potentiam productivam: res enim cum non existit, dicitur esse in potentia causarum suarum: quia est producibilis à causis suis, & per earum potentiam effectivam, existere potest: at ubi actu producta est, et existendi actum accepit, non ampliùs, est in causarum potentia effectiva, sed educta est ex statu potentialitatis, in statum actualitatis, et durante eo statu, nō est per causarum potentiam producibilis; oportet enim, eam perire, et existendi actum, quem jam habet, amittere priusquam, à causis suis, denuo produci, et existentiam accipere queat.
[Page 23]Differt hoc officium existentiae, ab officio 4 essentiae, quod essentiae munus, in omnibus rebus, sit stabile, et perpetuum: contra vero, existentiae munus, in quibusdam, sit variis mutationibus obnoxium, quia ipsa nunc adest, nunc abest: e. g. existentia rosae, aut tonitrus, quibusdam temporibus exercet suum munus, aliis vero temporibus non exercet: ut hyeme, cum rosa, et tonitrus, sunt in causarum suarum potentia, ut loquuntur. Contra vero, harum, et similium rerum essentia, suum munus, perpetuo exercet: sive enim rosa existat, sive non, rosa est flos, naturâ, et essentialiter, ab omnibus aliis floribus, distinctus: et Physici habent, scientiam de rosa, etiam cum non existit: quia norunt rosam esse florem, ab aliis floribus distinctum, non solum naturâ seu essentiâ, sed etiam proprietatibus, virtute, et efficacia: non enim putandum est, rosam cum non existit, amittere essentiale suum discrimē, ab aliis floribus, aut cum iis, quoad essentiam confundi. Ex his colligi potest, haec definitio existentiae: Existentia, est modus essentiae superadditus, efficiens, ut res eam essentiam habens, sit extra suas causas in mundo.
[Page 24] 5 Explicatis his vocibus, Essentia, & Existentia, facile est, scire quid sit Ens: differt enim Ens, ab essentiâ, & existentiâ, ut concretum, à duobus abstractis: item ut id, quod habet ab iis, quae ab eo habentur: nihil enim aliud est Ens, quam id, quod habet essentiam, aut existentiam. Notandum hic est Ens, duobus modis accipi, participialiter, & nominaliter, ut loquunter. Ens, ut est participium, verbi sum, significat id, quod est actu existens: Ens vero, quatenus est nomen verbale, significat id, quod habet essentiam, existentiae capacem, sive actu existat, sive non: & ut loquitur Suarez, significat ipsum esse, non ut exercitum actu, sed in potentia, vel aptitudine. Sic vivens, ut est participium, significat actualem vsum vitae: ut vero est nomen, significat id solum, quod habet eam essentiam, quae potest esse, vitalis operationis principium.
6 Subsistentia propriè, & in tertio significatu accepta, in hoc convenit, cum existentia, quod neque haec, neque illa, sit ipsum Ens, aut essentia Entis, sed modus Entis: differt tamē ab eâ, primo, quod existentia latiùs pateat, quam subsistētia: illa [Page 25] enim competit omnibus, tum substantiis, tum accidentibꝰ: haec vero convenit, solis substantiis singularibus completis, quatenus concretis nominibus signifiicantur: ut huic homini, huic equo, huic leoni: nam ut superiori articulo monui, haec humanitas singularis, aut haec equinitas singularis, non subsistere, sed alteri inexistere dicitur: nimirum quia illa inest huic homini, haec vero huic equo. Secundo, differunt existentia, & subsistentia, ratione muneris, seu officii sui, munus enim existentiae, est efficere, ut res aliqua actu sit in mundo, extra causarum virtutem, aut potentiam: munus vero subsistentiae est, efficere, ut res, nullo modo possit esse in alio, vel ut pars in toto, vel tanquam accidens in subjecto, vel tanquam natura, seu essentia, in eo, quod habet essentiam. Tertio, differunt, ut determinans & determinatum: sicut enim essentia, est ex se, indifferens ad ex stere, & non existere, ita existentia, est ex se indifferens ad esse in alio, & esse per se, seu subsistere h. e. existentia est in differens ad modum existendi innitendo alteri, ut sustentanti, & ad modū existendi per se, sine dependentia, [Page 26] ab alio recipiente et sustentante. Subsistentia igitur sic describi potest: Subsistentia, est modus existentiae superadditus, à quo res habet, quod non in alio, sed per se existere possit. Vnde a quibusdam dicitur omnimoda perseitas existendi.
7 Ex his, quae jam dicta sunt, colligere possumus, in qualibet singulari substantia, concreto nomine significata, tres hos actus cerni posse: primo, actum essentiae singularis, per quem substantia ea est tale individuum, [...]b omnibus aliis distinctum: secundo, actum existentiae, per quem substantia talem singularē essentiam habens, est extra causas suas in mundo: tertio, actum subsistentiae, per quem ea ita est extra causas suas, ut non inexistat, aut innitatur alteri, sed aliis ei inexistētibus substet, & supponatur: unde ut supra dictum est suppositum appellatur.
Suppositum facile explicatur, jam cognita 8 natura subsistē [...]iae, nihil enim aliud, est suppositum, quam id quod subsistentiam habet, suae essentiae, & existentiae superadditam: seu id, quod in existendi actu nulli alteri innititur, sed aliis rebus ei innitentibꝰ fubsternitur, & supponitur. Potest etiam sic [Page 27] explicari: suppositum est id, quod nullo modo est communicabile pluribus, nullo item modo, alteri inesse potest, ad modum▪ partis, aut formae. Singularis igitur humanitas Petri, non est suppositum, quia verè dicitur esse in Petro: item natura humana CHRISTI, non est suppositum, ob eandem rationem: at ipse Petrus, est suppositum, quia non inest alteri, tanquam pars in toto, accidens in subjecto, aut natura in eo, quod naturam habet. Similiter CHRISTVS, & quaelibet alia persona Trinitatis, est suppositū obeandem rationem. Accidentia non sunt supposita, sive sint universalia, sive singularia, quia subjectis suis insunt, & innituntur. Substantiae etiam universales, nō sunt supposita, quia singularibꝰ communicantur, & insunt. Denique DEVS gloriosus, quatenus est communis, ineffabili modo, tribus personis Trinitatis, non est suppositum: id (que) quia, est de ratione suppositi, quod non possit communicari, aut inesse alteri supposito: at DEVS, aut Deitas, communicatur, & inest tribus personis Trinitatis.
Persona, in hoc differt, à supposito, 9 quod omnis persona, sit suppositum, sed [Page 28] non omne suppositum, sit persona: persona enim nihil est aliud, quam suppositum ratione praeditum: unde à Boe [...]io sic describitur: Est rationalis naturae, individua substantia. Quare suppositum, recte dividitur, in rationale, & irrationale. Suppositum rationale, appellatur persona: suppositum irrationale, ut, hic equus, hic lapis, non habet peculiare nomen sibi impositum. Persona dividitur, in creatam, & increatā. Personae increatae, sunt tres: Pater, Filius, et Spiritus sanctus. Persona creata, vel est Angelica, ut Gabriel, Michael: vel humana, ut Petrus, Iohannes.
ART. VI. An in creaturis, suppositum, & singularis ejus natura, re differant.
NOn statui, hic eventilare 1 celebrem illam controversiam, de discrimine, & diversitate essentiae, ab existentia: utrum videlicet sit realis, an vero, solius rationis: ea enim quaestio, nullam habet utilitatem in Theologia, & spinosior est, [Page 29] & difficilior, quam ut ab iis, capi possit, qui in Metaphysica rudes, ac tyrones sunt. De discrimine tamen subsistentiae, et naturae, seu essentiae, pauca dicam: istius enim quaestionis determinatio, insignem usum habet, in Theologia.
Duobus modis, proponi solet haec 2 quaestio: primo, sic; Vtrum in suppositis creatis, subsistentia sit aliquid positivum, & realiter distinctum, ab essentia singulari, cui superaddita est; an vero non sit. Secundo, sic; Vtrum suppositum, & singularis ejus natura, re differant: e. g. utrum Petrus, et singularis ejus natura humana, revera idem sint; an vero Petrus, qua Petrus, includat aliquid reale, et realiter diversum, à singulari ejus natura. Sive hoc, sive illo modo, proponatur quaestio, eadē controversia est; ideoque breviter respondeo, Petrum, et singularem ejus naturam, realiter differre, tanquam includens et inclusum, seu tanquam compositū, et principium ejus constitutivum: suppositum enim omne creatum, ut Petrus, includit naturam singularem, et aliquid ei superrdditum, subsistentiam nimirum: vel (ut planius dicam) omne suppositum creatum [Page 30] est realiter compositum, ex essentia singulari, et subsistentia, ei superaddita, quam nonnulli suppositalitatem, alii personalitatem vocant. Si igitur comparemus, suppositum, ad naturam singularem, distinguuntur ut totum & pars; at si comparationem instituamus, inter naturam ipsam singularem, & subsistentiam, ut inter singularem naturam humanam Petri, & Petri subsistentiam, seu personalitatem, tum inter se cōtra distinguuntur tanquam duo extrema, componentia suppositum illud creatum, Petrum videlicet. Vt autē, haec sententia stabiliatur, primo, probandum est, subsistentiam, seu suppositalitatē, non esse meram negationem, ut opinatur Scotus, sed esse positivum quid, simul cum natura singulari, constituens Petrum, quatenus est suppositum. Secundo, positivum illud, non ratione sola, sed realiter differre, à naturâ singulari, cum quâ constituit Petrum: inde autem, manifestè inferam, Petrum realiter differre, à singulari suâ naturâ humanâ, ejus (que) naturam humanam, verè, & propriè dici in eo esse. Si enim Petrus, quatenus est Petrus, seu quatenus est particularis quaedam persona humana, [Page 31] haec duo, i. humanitatem singularem, & personalitatem suam, tanquam duo principia cōstitutiva, re distincta, includat; necesse est ejus humanitatem singularem, re ab ipso differre, & tam verè esse in eo, quam aut materia, aut forma ipsius in eo esse dicitur.
Scotus, in 3. Sent. dist. 1. quaest. 1. dicit 3 omne suppositum, praeter naturam singularem, includere etiam subsistentiam: sed asserit subsistentiam, esse meram negationem aptitudinis, seu potentiae, essendi in alio supposito: naturae enim singulares, habent potentiam, existendi in supposito: at ipsum suppositum, ut Petrus, in nullo alio supposito esse potest, ideoque ex ejus sententia, suppositum, qua tale est, constituitur per negationem hujus potentiae existendi in supposito. Haec sententia meritò rejicitur, à Francisco Suarez, disp. 34. sect. 2. Primo, quia subsistentia, quam suppositum addit, naturae singulari, est perfectio quaedam substantialis: sed mera negatio, non potest esse perfectio substantialis; ergo mera negatio non est subsistentia. Secundo, si subsistentia, aut personalitas, sit mera negatio, tres personae [Page 32] Trinitatis, in suo esse personali constituentur, & a se invicem distinguentur per solam negationem: distinguuntur enim per suas subsistentias, aut personalitates: sed hoc est absurdum, & mysterium Trinitatis planè destruit: Ergo subsistentia non est mera negatio, sed positivum aliquid essentiae singulari superadditum, ad constituendum suppositum.
Iam probandum est contra Durandum, 4 in 1. sent. dist. 34. subsistentiam esse quid realiter diversum ab essentia, seu natura singulari creatarum substantiarum (nam de DEO longè aliter sentiendum est) illud autem perspicuè ostenditur hac ratione: [...] assumpsit naturam humanam singularem, non autem assumpsit suppositum humanum, seu personam humanam, sic enim non esset una simplex persona, sed gemina: Ergo suppositum humanum, & singularis ejus natura sunt re diversa; ideoque revera aliquid includitur in supposito humano, praeter ejus naturam singularem: hoc autem non potest esse aliud, quam subsistentia, seu personalitas.
[Page 33]Haec ratio etiam sic proponi solet: quae possunt separari realiter, ea non sunt 5 realiter idem; at subsistentia seperari potest à singulari natura: Ergo non sunt realiter idem quid: probatur assumptio: [...] assumpsit singularem naturam humanam; at non assumpsit personalitatem, aut subsistentiam humanam, ut fatentur omnes Theologi; Ergo separari possunt. Haec ratio non solum probat subsistētiam, re differre à natura specifica, quae communis est omnibus individuis, sed etiam à natura individuali, seu singulari; ideoque apertè falsam esse eorum sententiam, qui dicunt subsistentiam, aut personalitatem Petri esse ejus differentiam individualem: CHRISTVS enim non assumpsit naturam humanam in communi, sed humanitatem singularem; at non assumpsit singularem personam: revera igitur, singularis persona differt à singulari natura, & aliquid includit, quod non includitur in natura singulari, subsistentiam nimirum, & personalitatem.
Duabus his rationibus perspicue probatur, 6 suppositum omne, praeter singularem suam naturam, includere positivum [Page 34] aliquid, realiter ab ea natura distinctum, nimirum subsistentiam, & ob id suppositum omne creatum, esse realiter compositum, ex singulari sua natura, & subsistētia, quam alii suppositalitatem vocant. Dicet aliquis: si subsistentia sit aliquid reale, re distinctum ab essenria, vel est materia, vel forma, vel ipsum compositū, vel aliquod ejus accidens. Resp. illud, quod in constitutione suppositi superadditur naturae singulari, nō esse Ens aliquod propriè, sed modū Entis: ideo (que) ne (que) esse materiam, neque formam, ne (que) compositum, neque ejus accidens.
ART. VII. Quae sit causa cur compositionem ex essentia, & existentia, item ex essentia, & subsistentia, creatis substantiis, non autem DEO tribuant Philiosophi.
SVbstantiae creatae singulares tribus modis possunt 1 considerari, ut supra dictum est. Primò, quatenus habent talem essentiam. Secundò, quatenus [Page 35] sunt entia actu existentia in mundo. Tertio, quatenus habent talem existendi modum, seu quatenus sunt supposìta. Si primo modo considerentur, habent compositionem ex suae essentiae partibus Physicis, & ejusdem gradibꝰ Metaphysicis: e. g. si Socrates consideretur quatenus est homo, Physicè constituitur ex materia & forma sua: item Metaphysicè, aut Logicè ex genere & differentia; h. e. ex animali & rationali. Si singulares substantiae secundo modo considerentur, duo includunt, videlicet essentiam & existentiam; hae autem, saltem secundum nostrū concipiendi modum, se habent ut potentia & actus, ut supra explicavi: ideo (que) cum ex potentia & actu, semper fiat compositum aliquod unū per se, meritò dicimus singulares substantias sic consideratas, esse compositas ex essentia & existentia; h. e. ex natura & existēdi actu. Sic Petrus quatenus est homo actu existens in mundo, haec duo includit, naturam humanam, & existendi actum, includit (inquam) tanquam duo principia ex quibus constituitur.
Si singulares substantiae creatae tertio 2 modo considerentur, i. si considerentur, [Page 36] quatenus sunt supposita, non solum habentia essentiam actu existentem in mundo, sed etiam talem modum existendi, nimirum per se & non in alio, si (inquam) sic considerentur, duo includunt, videlicet essentiam actu existentē, & subsistentiam seu modum per se existendi, illi essentiae existenti superadditum: essentia autem seu natura singularis substantiae creatae, est potentia respectu subsistētiae, & subsistentia est ejus actus ei superadditus, eam que perficiens; ideoque ex essentia seu natura actu existente, & subsistentiâ ei superaddita, meritò dicimus fieri aliquod unum per se; videlicet ipsum suppositum. Sic Petrus quatenus est talis persona, includit singularem essentiam, per quam est singulare Ens, et singularē subsistentiam per quam est persona singularis.
3 Quaeret aliquis; quae sit causa, cur istae tres cōpositiones, DEO non attribuantur; cum essentia, existentia, et subsistentia, seu personalitas, in omnibus personis Trinitatis inveniantur, nō minus quam in personis humanis et Angelicis: quaelibet enim persona Trinitatis suam habet essentiam, et existentiam, sibi cum reliquis personis [Page 37] Trinitatis communem, habet etiam suam propriam subsistentiam, aut personalitatem per quam à reliquis personis differt. Respondetur earum cōpositionū nullam posse DEO attribui, salva ejus simplicitate, salva item infinita perfectione, & dignitate gloriosissimae illius naturae. Hoc autem manifestum evadet si istas compositiones singillatim, & seorsim consideremus & perpendamus.
Primo igitur, compositio essentialis, tum Physica, tum Metaphysica, à DEO 4 removenda est: illa quidem, quia spiritualem naturam evertit; haec vero, quia DEVS sub nullo genere univoco continetur, ut postea probabitur (DEO favente) in quaestionibus de DEO. Secundo, compositio ex essentia & existentia, à DEO removetur, ob duas rationes: primo, quia ad omnem compositionem, sive sit realis, sive rationis, requiritur ut unum superaddatur alteri, propter constitutionem alicujus tertii: at existentia, neque revera, ne (que) secundum nostrum concipiendi modum, est aliquid superadditum essentiae DEI, sed potius est aliquid in ipsa DEI essentia inclusum, ut declaravi Art. 1. Ergo existentia [Page 38] DEI non potest cum ejus essentia concurrere, ad constituendum aliquod tertium. Secundo, compositio ex essentia & existentia, tribuitur substantiis creatis, quia earum esse ita se habet ut potentia, & existentia ut actus illi superadditus: at essentia DEI non potest appellari potentia, respectu existentiae divinae, quia in se includit existentiam ut dictum est loco jam citato: nulla autem potentia in se includit actum suum, sed ad actum tanquam ad aliquid ulterius & externum dirigitur.
5 De tertia compositione, quae est suppositorum ex naturâ singulari & subsistentia, major est dubitatio; ea enim videtur DEO tribuenda, quia quaelibet persona Trinitatis, haec duo includit, essentiam divinam quae cōmunis est omnibus tribus personis, & particularem suam personalitatem, per quam à reliquis duabꝰ personis distinguitur; Ergo ex his duabus composita est. Si respondeas personam aliquam, ideo non esse compositam ex natura & subsistentia, quia subsistentia est aliquid in ipsa DEI essentia inclusum, sicuti jam dictum est de existentia; facile [Page 39] confutaberis, si enim subsistentia, aut personalitas Patris esset de essentia ejus, esset toti Trinitati communis, sicut & ipsa ejus essentia est. At hoc est absurdum: Ergo & illud. De hac controversia meam mentem aliquot assertionibꝰ proponam.
Assert. 1. Subsistentia, aut personalitas Patris (idem de Filii, & Sp. Sancti hypostasi 6 dicatur) non differt ab ejus essentiâ ullo genere realis diversitatis, neque tanquam res à re, neque tanquam modus rei à re, sed ab ea differt sola distinctione rationis. Probatur haec assert. sic, primo quicquid est in DEO est DEVS, Ergo nihil est in DEO, quod revera, & à parte rei (ut loquuntur) ab ejus Deitate differt. Secundo, si persona Patris realiter componatur ex ejus essentia, & subsistentia, seu personalitate, duo sequentur absurda: primo, DEVM Patrem non esse absolutè loquendo, et summè simplicem, summa enim simplicitas omnem compositionem tollit, imprimis autem realem: secundo Deitatem esse alicujus rei partem, omnis autem pars est incompletum aliquid, et minus perfectum quam totum illud cujus est pars.
[Page 40]Assert. 2. DEVS non componitur ex natura, 7 & subsistentia, tali conpositione, qualis cernitur in creatis substantiis. Haec assert. manifestè sequitur, et infertur ex praecedente: si enim DEVS non componitur realiter ex natura, et subsistentia, non habet talem compositionem ex natura et subsistentia, qualem habent substantiae creatae; nam hae conponuntur ex natura et subsistentia, tanquam ex duobus principiis re ipsa distinctis, et ideo earū cōpositio realis est.
Assert. 3. Quamvis subsistentia Patris, de 8 ejus essentia non sit, sed secundum nostrum concipiendi modum, sit aliquid ejus essentiae superadditum, non tamen licet dicere, Patris personam, esse ex iis duabus compositam compositione rationis; imo non concipere debemus ist a duo in Patre, tanquam duas partes eum componentes: cum enim concipimus Deitatem tanquam alicujus rei partem, formamus de DEO enormem conceptum, et imperfectionem non exiguam DEO affingimus. Quare laudanda, et imitanda videtur eorum modestia, qui pie sentiunt et profitentur, essentiam et personalitatem includi in persona Patris, Filii, et Sp. sancti, non per modum compositionis, sed per modum ineffabilis conjunctionis aut unionis.
ART. VIII. An hoc posito, quod omnis perfectio sit de essentia DEI, sequatur subsistentiam personalem esse de ejus essentia: & an DEVS, quatenus est communicabilis tribus personis Trinitatis sit persona, ut statuit Cajetanus.
EX praecedente doctrina, 1 nō levis oritur difficultas, de subsistentia seu personalitate: cùm enim statutum sit omnem perfectionem esse de essentia DEI, necessario sequi videtur subsistentiam, seu personalitatem, in ejus essentia includi; ideoque DEVM, quatenus est communis tribꝰ personis Trinitatis, esse suppositum aut personam: ratio connexionis est; quia subsistētia est perfectio quaedam substantialis eaque non exigua; suppositum enim omne, perfectiorem habet modum existendi, quam natura quae in supposito existit. Hic igitur duo discutienda sunt: primò, [Page 42] an subsistentia personalis sit de essentia DEI: secundo, an DEVS qua DEVS, sit persona quaedam toti Trinitati cōmunis.
2 Vt prior difficultas tollatur, praemissis duabus observationibꝰ, meam sententiam aliquot assertionibus proponam; primo tenendum est subsistentiam tribus modis accipi a Philosophis, ut supra dictum est: 1. enim ea subsistere dicuntur quae non existunt in subjecto inhaesionis: 2. ea quae non ita insunt, ut ab iis in quibꝰ insunt, quoad existendi actum pendeant: 3. ea quae nullo modo alteri supposito insunt, aut inesse possunt. Secundo tenendum est, tribus his significationibus hujus vocis, addi posse quartam, quae licet minus frequens sit, non minus tamen propria est. Illud enim Ens dici potest subsistere quod ita existit ut à nulla causa procreante, aut conservante, in suo esse pendeat: hic modus existēdi, DEI proprius est, nec ulli enti creato communicari potest; ideoque proculdubio perfectissimus modus existendi est.
3 His positis haec sit Assert. 1. Subsistentia primo & secundo modo accepta, est DEO essentialis, totique Trinitati communis ▪ sicut enim [Page 43] essentialiter DEO competit actu existere, ita etiam est de essentia DEI sic existere, ut neque in aliquo subjecto existat, neque ab aliquo supposito in quo est, quoad actum existendi pendeat.
Secunda Assert. Subsistentia tertio modo accepta, etsi quatenus est in DEO, re non differat 4 ab ejus essentia, non tamen verè dici potest esse de essentia DEI: quicquid enim est de essentia DEI illud DEO quâ DEVS est competit. Si igitur personalitas est de essentia DEI, DEVS, quatenus est DEVS, est persona, & per consequens, omnes tres personae quatenus sunt unus verus DEVS, verè dici possunt una persona, quod sanè absurdū est, & nostrae Fidei principiis contrarium.
Assert. 3. Subsistentia quarto modo accepta est de essentia DEI, seu est essentiale ejus attributum; 5 nam esse primum Ens à se, & non aliundè suum esse habens, est ipsissima natura seu essentia DEI.
Assert. 4. Vocabulum hoc perfectio distinguendum est, aliae enim sunt perfectiones, 6 quarum negatio imperfectionem importat, ut esse seu existere, vivere, esse Spiritū, esse bonum, esse justum: horum enim opposita nimirum non existere, non vivere, [Page 44] &c. manifestae imperfectiones sunt. Aliae sunt perfectiones, quarum negatio nullam imperfectionem importat: sic sapientissima DEI decreta de creatione, & gubernatione rerum, perfectiones sunt, sed eorum negatio nullam imperfectionem importat: quamvis enim DEVS nulla talia decreta habuisset, imo quamvis contraria his decreta habuisset, imperfectior non fuisset: sic ambulare, currere, sedere, loqui, sunt perfectiones hominis: sunt enim actus, omnisque actus est perfectio: at negatio horū actuum, nullam imperfectionem involvit; quamvis negatio potentiarum ex quibus oriuntur, imperfectionis notam rei, cui tribuitur inurat: dico negationem horum actuum, nullam imperfectionem involvere, quia homo non est imperfectior, cum nō ambulat quam cum ambulat, aut cum non loquitur quam cum loquitur.
6 Prioris generis perfectiones omnes sunt de essentia DEI, illique qua DEVS est necessario conveniunt: at de perfectionibus secundi ordinis, aliter sentiendum est; non enim sunt de essentia DEI, nec illi necessario conveniunt, qua DEVS est: [Page 45] v. c. decreta DEI de hominum aeterna salute, & morte, etsi re non differant ab ejus essentia, non tamen vere dicuntur esse de essentia DEI: si enim hoc esset verum, ex necessitate naturae DEO inessent, et sic libertas decretorū divinorū tolleretur. Ad posterius genus perfectionum, subsistentiam personalem referimus; etsi enim ejus negatio, cum essentiae finitae creaturarum tribuitur, imperfectionem involvat; cum tamen Deitati, seu naturae divinae attribuitur, nulla imperfectionis labe eam aspergit: ratio imparitatis est haec; essentia divina in se includit medum quendā existendi, longe perfectiorem subsistentia personali, nimirum modum existendi absque dependentia in essendo, ab ulla causa procreante, aut conservante: dico hunc modum existēdi esse perfectiorem subsistentia personali, quia in eo posita est perfectio primi entis; & ob id creaturis cōmunicari nequit, subsistentia vero personalis & hominibus, & Angelis communicatur. Contra vero, essentia finita creaturarum in se neque existendi actum includit, ne (que) ullum existendi modū personalitate perfectiorem: ideoque ea imperfecta est, ob [Page 46] defectum personalitatis, cum Deitas nullo modo imperfecta sit, ob carentiam talis subsistentiae.
Franciscus Suarez, lib. 3. de Trinit. 8 Cap. 10. aliam distinctionem perfectionis affert, sed magis obscuram, & difficilem, ideoque eam hic non proponam: illud autem diligenter notandum est, quod isti distinctioni addit, videlicet divinitatem, praecisis relationibus seu subsistentiis personalibus, non includere formaliter perfectiones earum: includere tamen illas eminenter, tum quia hoc necessarium est, ad infinitatem illius entis; tum quia ipsa Deitas est radix, & fundamentum omnium illarum perfectionum.
9 Posterior quaestio facile solvitur, sublata priori difficultate: cum enim DEO, ut est communis tribꝰ personis ea subsistentia non conveniat, quae suppositorum est propria; intrepide dicendum est DEVM sic consideratum non esse personam. At (inquit Cajetanus) DEVS quatenus est communis tribꝰ personis, etsi non sit persona strictè, & [...] loquendo, potest tamen dici persona incompleta. Respondeo cum Fonseca, in rebus divinis non [Page 47] usurpandas esse novas, & inusitatas locutiones, & ab omni Patrum consuetudine abhorrentes: praesertim cum quis decipi possit tali loquendi modo, & existimare tres personas, esse unam personam, aut suppositum.
ART. IX. An DEVS ut est communis tribus personis, sit singularis substantia: & an tres personae Trinitatis, sint tres singulares substantiae.
SVbstantia apud Latinos à subsistēdo (ut volunt nonnulli) et à substando accidentibus 1 (ut volunt alii) dicta est: juxta posteriorem etymologiam, DEVS Opt. Max. non est substantia, sed substantiarum omnium principiū, et causa, at juxta priorem verissimè, et propriissimè est substantia, non quidem universalis, sed singularis, et individua: substātiae enim secundae indigent primis, ut in iis existant, at DEVS [Page 48] etiam qua communis est tribus personis, nulla re indigit in qua existat. Sed objiciet aliquis: DEVS ut est communis tribus personis Trinitatis est praedicabilis de pluribus; Ergo est universalis, & secunda substantia. Respond. definitionem universalis, sic concipiendam esse; universale est id quod praedicari potest de iis, quae sunt plura secundum ipsum nomen universalis: sic homo praedicatur de iis quae sunt plura secundum nomen hominis, i. de pluribꝰ hominibꝰ: at DEVS praedicatur quidem de pluribus personis, non tamen dici potest praedicari de pluribus secundum nomen DEI, i. de pluribus DIIS. Alii dicunt illud esse universale, quod praedicari potest de pluribus, in quibus dividitur, & multiplicatur, sed eodem res redit.
Secundo ob. nulla prima seu singularis 2 substantia sub se continet alias primas, seu singulares substantias: at DEVS sub se continet tres personas; quaelibet autem persona est singularis substantia. Resp. nulla singularis substantia, sub se continet alias singulares substantias numero, h. e. differentiis individualibus distinctas; potest tamen una singularis substantia sub se continere plures personas unam numero [Page 49] essentiam habentes, & solis existendi modis distinctas.
Altera quaestio in titulo proposita est: an tres personae Trinitatis sint tres singulares 3 substantiae: hujus quaestionis difficultas in hoc est posita; quod Orthodoxi Patres statuant filium esse Patri [...], h. e. ut ecclesia latina vertit, consubstantialem, sive unius & ejusdem substantiae; ut meritò Hieronymus in epistola ad Damasum dixerit, quis audeat ore sacrilego tres substantias in DEO concedere. Contra verò cùm persona sit substantia singularis, tot videntur esse singulares substantiae in Deitate, quot sunt in eâ personae.
Hujus quaestionis determinatio duabꝰ assertionibꝰ comprehendi potest. Primò, 4 novae & insolitae locutiones in mysteriis fidei non sunt usurpandae, vitandi enim sunt omnes modi loquendi, qui Haereticis vel in speciem favere videntur. Qui igitur de tribus personis adorandae Trinitatis loquuntur, ii uti non debent supradicto loquendi modo, dicentes eas esse tres substantias, ne favere videantur Arrianis, Macedonianis, Valentino Gentili, & ejus sectatoribus. Secundo, nullo modo admitti [Page 50] potest illa locutio, sed rejicienda est tanquam apertè falsa, & Tritheitica: si enim tres personae sunt tres substantiae; vel sunt tres substantiae finitae, vel sunt tres substantiae infinitae: non sunt tres substantiae finitae, seu creatae, ut patet: at ne (que) sunt tres substantiae infinitae, quia nō sunt tres DII.
Consequentia non est valida argumenti 5 allati in contrarium: dabo enim similem consequentiam, quae planè vitiosa, & inepta est omnium judicio, ut si hoc modo argumentetur aliquis: Petrus stans, Petrus sedens, & omne aliud ejusmodi aggregatum est substantia singularis accidente quodam vestita; Ergo quot sunt talia aggregata, tot sunt singulares substantiae accidentibus vestitae. Si inquam aliquis sic argumentetur, vitiosa erit illatio quia Petrus stans, & Petrus sedens sunt duo talia aggregata; at non sunt duae singulares substantiae, sed un [...] numero, & individua substantia. Quaeret aliquis: quid ex antecedente isto, person [...] est singularis substantia, rectè & legittim [...] possit colligi. Respondetur hanc esse justam, et licitam consequentiam; person [...] est singularis substantia, Ergo quot sunt [Page 51] personae, tot sunt ea quibus singulis competit esse singularem substantiam.
ART. X. An CHRISTVS quatenus homo sit persona: item an CHRISTVS quatenus homo sit ubique.
AFfirmativam quaestionis partem probare videntur 1 haec argumente. 1. Sicut omnes singulares boves, equi, leones, &c. sunt supposita irrationalia; ita etiā omnes singulares homines sunt supposita rationalia, seu personae: Ergo CHRISTVS, qua est singularis homo, est persona. 2. Omnis singularis substantia completa, & concreto nomine significata, est suppositum, ut docent omnes Metaphysici; at CHRISTVS, quatenus est singularis homo, est talis: ergo est suppositū: omne autem suppositum rationale est persona. 3. Homo singularis differt à singulari sua [Page 52] essentia, ut suppositum à natura in supposito existente; ergo CHRISTVS, quatenus est homo singularis, est suppositum, & proinde persona.
2 Deinde si CHRISTVS, quatenus est homo, sit persona, ut jam probatum est, vel est persona immensa, & ubique existens, vel est persona finita, & certo loco comprehensa: posterius admitti non potest, quia sic in CHRISTO duae essent personae, una finita, altera infinita; ergo dicendum est prius, videlicet CHRISTVM, quatenus est homo, esse personam immensam, in omni loco, & extra omnem locum existentem: & proinde non solum fatendum est illam propositionem, CHRISTVS homo est ubique, esse veram, sed etiam illam, CHRISTVS quatenus homo, est ubique.
Vt huic quaestioni satisfiat, dico primo, 3 ambiguam, & proinde distinguendam esse illam propositionem, CHRISTVS, quatenus est hic homo, est persona; nam ut loquitur Suarez, in tertiam partem D. Thomae, Tom. 1. quaest. 16. art. 11. illa particula quatenus, vel reduplicat suppositum, vel reduplicat naturam: h. e. vel hic est ejus sensus; CHRISTVS ratione naturae humanae [Page 53] ab eo assumptae est persona, & sic propositio est aperte falsa, nam CHRISTVS neque habet à sua humanitate quod sit persona simpliciter, neque ab ea habet novam aliquam subsistentiam, aut personalitatem; sic enim in eo duplex esset hypostasis, neque verum est dicere humanitatem ab eo assumptam, suam propriam subsistentiam, aut personalitatem habere, quia ea alteri inexistit, & non subsistit: Idcirco negandum est CHRISTVM ratione naturae suae humanae esse personam: vel hic est ejus sensus; CHRISTVS quatenus est suppositum humanam naturam includens, est persona; & sic propositio est verissima, ut probant tria illa argumenta in limine articuli posita; illud enim suppositum, in quo est humanitas, est persona.
Alii brevius respondent CHRISTVM, 4 quatenus est hic homo, duo includere, videlicet subsistentium divinam, & naturam humanam; & dicunt CHRISTVM, quatenus est homo, esse personam respectu subsistentiae divinae, quam materialiter includit, non vero respectu naturae humanae assumptae, quam magis formaliter, & directe importat illa vox, hic homo.
[Page 54]Dico secundo illum modum loquendi, 5 CHRISTVS, quatenus homo, est persona, fugiendum esse: 1. Quia Nestoriano dogmati, quo duae personae CHRISTO tribuuntur, favere videtur. 2. Quia reduplicatio proprie accepta importat propriam rationem, vel causam cur attributum in sit subjecto: certum autem est rationem, secundum quam personalitas CHRISTO competit, non esse in natura humana, & proinde CHRISTVM non satis commode dici personā, quatenus est hic homo. 3. Quia Theologi dum disserunt de CHRISTO, & utuntur illis reduplicationibus, quatenus DEVS, quatenus homo, aut quatenus hi [...] homo, non respiciunt CHRISTI subsistentiam personalem, sed naturam: designa [...] enim naturam, secundum quam haec, ve [...] illa attributa, CHRISTO conveniunt: [...] personalitas non competit CHRISTO, secundum naturam humanam, ideoque insolens est illa locutio, CHRISTVS, quate [...] est hic homo, est persona.
6 Quod ad alteram partem argumenti attinet, respondendū est ut supra, CHRISTVM, quatenus est hic homo, duo includere, [Page 55] videlicet subsistentiam divinam, & naturam humanam ei superadditam: respectu subsistentiae divinae, quam matetiali quadam ratione includit, dici potest CHRISTVS, quatenus est hic homo, esse persona immensa, & nullo loco definita: respectu naturae humanae quam magis formaliter, & directe importat illa vox, hic homo, recte negatur CHRISTVM, quatenus est hic homo, esse personam immensam, & ubique existentem; idque quia ejus natura humana habet suum particulare ubi, & certo loco comprehenditur.
Caeterum licet illa propositio aliquo sensu vera sit, ut jam dictum est; quia tamen 7 Vbiquitariorum errorem redolet, quia item sensus, quem verba istius propositionis evidentius prae se ferunt, est absurdus, videlicet quod CHRISTVS ratione naturae humanae, sit immensus, seu quod ejus humanitas immensa sit; ideo rejicienda est, & sedulo cavenda.
ART. XI. An Vbiquitariorum argumenta ab unione personali petita sint valida.
PRima objectio eorum, qui 1 humanae CHRISTI naturae, immensitatē quandam affingunt, sic proponi solet. Quicquid personaliter conjunctum est, cum toto [...], illud existit ubicunque existit [...]: at natura humana CHRISTI est talis: Ergo. Respondetur, propositionem esse apertè falsam: nam ex personali unione duarum naturarum in CHRISTO, nō magis sequitur, humanitatem esse ubicunque est Deitas, quam ex unione substantiali animae nostrae, cum materia capitis, sequitur capitis materiam esse ubicunque est anima, h. e. esse in pede, quia anima est in pede: dico eam esse substantialiter conjunctam toti animae, quia tota anima est in toto corpore, & tota in qualibet ejus parte. Si [Page 57] igitur benè & acutè argumentantur Vbi quistae, cum talem syllogismū exstruunt, bona & efficax erit haec argumentatio. Quod substantialiter est conjunctum toti animae, illud existit ubicunque existit anima: at materia capitis, est substantialiter conjuncta toti animae: Ergo est ubicunque est anima: anima autem est in materia pedis: Ergo etiam materia capitis, est in materia pedis.
Secund. ob. Vnio duarum naturarum, in CHRISTO facta est, [...]: 2 Ergo non existit earum una, nisi ubi existit altera: i. in omnibus locis coexistunt. Respond. adverbia inseparabiliter & indistanter, cum adhibentur ad explicandum modum, quo uniuntur duae naturae, in personâ [...], duplicem usum habere: primò enim adhibentur, ad refellendum Nestorii errorem, qui has naturas non tantum distinxit, sed divisit, & separavit, utrique naturae, suam propriam hypostasin affingens; ideoque illas non conjunxit in unam hypostasin. Secundo ut sciamus istam unionem esse indissolubilem, & has naturas, postquam semel conjunctae sunt, nunquam disjungi, aut separari posse. Negamus igitur istam consequentiam, [Page 58] humana, & divina natura, indissolubiliter, & inseparabiliter, in una persona conjunctae sunt: Ergo ubicunque existit earum una, ibi etiam existit altera; ratio est quia per distinctionem localis praesentiae duarum naturarum, earum unio non dissolvitur, sed potius naturarum veritas asseritur, & confusio tollitur.
3 Instabit aliquis primo: Si istarum naturarum una ibi existit, ubi non existit altera, tum earum una, ab altera separatur: at verum est prius: Ergo etiam posterius. Resp. Negando connexionem: anima enim humana, quae tota est in materia capitis, est etiam tota in aliis membris, in quibus materia capitis non existit; at unio animae cum materia capitis, hoc pacto nō dissolvitur: nam, ut omnes norunt, anima non nisi per mortem hominis, divellitur & separatur a capite, & reliquis membris. Secund. inst. Anima, quae tota existit in materia capitis, & tota extra eam, non unitur capiti, unione adaequata, & completa; sed ei unitur, tanquam materiae partiali & incompletae: contra vero unione ad equata, & completa, unitur toti corpori, quia anima ita est tota in toto corpore, ut nullo modo sit extra illud: Ergo, cum ex sententia Calvinistarum, [Page 59] tota Deitas existat in humanitate, et etiam tota extra eam, unio [...], cum humanitate, non erit adaequata, et completa. Respond. Imparem esse rationem: unio enim animae cum materia capitis, dicitur incompleta, quia non est unio totius cum toto: i. totius formae cum tota materia, sed cum ejus parte: at unio [...] cum humana natura est totius cum toto: i. totius Deitatis CHHRISTI, cum tota ejus humanitate in una hypostasi. Vera igitur ratio cu [...] unio animae, cum materia capitis, sit inadaequata, non est quod anima existat extra materiam capitis, sed quod non sit unio totius cum toto: i. integrae formae cum integra materia. Quamobrem non est, quod Vbiquitarii nobis objiciant, nos personam CHRISTI solvere, naturas ipsius divellere, & inadaequatam conjunctionem naturarum ei affingere: sed contra est quod nos doleamus, & miremur, tam elumbia argumenta, tam pueriles ineptias, viris ab eruditione claris placere, & imponere potuisse.
Tert. ob. Secunda persona Trinitatis, 4 postquam humanam naturam assumpsit, semper & ubique est DEVS INCARNATVS: [Page 60] Ergo nusquam est EXCARNATVS, ut insolenter loquitur Philippus Nicolai. Resp. Illud argumentum, nihil concludere contra nos, & proinde totum admitti posse: cum enim incarnatio DEI posita sit, in humanae naturae assumptione, ejus (que) conjunctione hypostatica cum divina, necesse est excarnationem (ut cum Philippo Nicolai loquar) significare humanae naturae depositionem, desertionem, & unionis jam factae dissolutionem: absit autem dicamus, beatissimum [...], carnem, quam in utero Virginis assumpsit, alicubi deponere, exuere, aut è suâ hypostasi exterminare: instabit aliquis: primò, si [...] existit extra carnem, [...] est alicubi ex carnatus: at verum est prius ex vestra sententia: Ergo etiam posterius admittere tenemini. Resp. Negando illam connexionem; sicut enim tota anima humana existit extra materiā capitis, salvâ ejus unione cum materiâ capitis, ita etiam totus [...] existit, & in carne, & extra carnem, salva sua personali unione cum natura humana; & proinde [...] esse extra carnem non necessario infert excarnationem, seu [Page 61] unionis istius personalis dissolutionem. Matthias Martinus acutissimus Theologus, ad hujusmodi argumentum à Balthasare Mentzero propositum, respondens, dicit voculā extra esse ambiguam, & aliàs idem valere quod ultra, h. e. negare rei unius inclusionem in alia re: aliàs autem, importare separationem, & negare unionem; priore modo dicit [...] existere extra carnem, à se assumptam, non vero posteriori modo.
Instabit aliquis secundo: Si [...], priori modo est extra humanitatem, [...] alicubi 5 non erit homo: at [...] nuspiam non est homo: Ergo nuspiam est extra humanitatem: probatur assumptio: [...] semper & ubique est homo, nam semper, & ubique, est [...]. Resp. Quamvis Sanctus Thomas, & cum eo ferè omnes Scholastici Theologi, putent illam propositionem, [...] ubique est homo, simpliciter esse falsam, puto tamen distinctionem esse adhibendam: vel enim hic est ejus sensus, [...] ubique est persona, humanam naturam sibi unitam habens: vel hic est ejus sensus, [...] est persona habens naturam humanam, [Page 62] ubique sibi unitam, ideoque ubique sibi localiter praesentem. In priori sensu propositio est vera, & à nobis admittitur, quia nostrae sententiae non contradicit: in posteriori vero, planè falsa est, & proinde à nobis nunquam admittetur. Inter hos duos sensus istius propositionis, ingens esse discrimen, ex his exemplis liquet: Maritus ubique, seu ubicunque existit, est vir uxorem habens, est propositio vera: at haec maritus est vir, ubique, seu in omnibus locis, uxorem habens, est propositio falsa. Similiter haec, Dominus ubique est vir, servum habens, propositio est vera: haec vero, Dominus est vir ubique servum habens, falsa est.
Instabit aliquis tertio: Si [...] non habet 6 naturam humanā, ubique sibi unitam et localiter coexistentē, totus CHRISTVS nō est ubique, sed una tantum ejus natura, videlicet Deitas: at absurdum est posterius: Ergo etiam prius. Resp. Negando connexionem propositionis: nam ex antecedente istius connexae propositionis, bene sequitur totum CHRISTI: i. omnes partes CHRISTI, non esse ubique; non vero bene sequitur totum CHRISTVM non esse ubique. Hanc distinctionem cur repudiet D. Iacobus Andreae, [Page 63] & cum eo reliqui Vbiquitarii, magnopere demiror: Totus enim CHRISTVS est homo, sed non totum CHRISTI; totus CHRISTVS est passus, mortuus, et resurrexit; sed non totum CHRISTI: i. utraque ejus natura.
Instabit aliquis quarto: CHRISTVS 7 non est totus, sine humanitate: Ergo si totus CHRISTVS est ubique, humanitas CHRISTI est ubique. Resp. Negando sequelam; istius enim argumenti consequentia, est planè ridicula, et refutatione indigna, ut patet ex his exemplis, quae similem consequentiam continent: Totus CHRISTVS non est sine Deitate: Ergo si totus CHRISTVS est passus & mortuus, Deitas etiam passa est, & mortua: Item, CHRISTVS non est totus, sine pede suo: Ergo si totus CHRISTVS est homo, pe [...] CHRISTI est homo.
ART. XII. An subsistentia personalis [...], sit naturae ejus humanae communicata: Et an recte loquuntur, qui dicunt, humanitatem CHRISTI subsistere ubique, per subsistentiam [...]; Item existere ubique, secundum esse suum personale.
EX eo quod dici solet hypostasin, aut subsistentiam [...], communicatam 1 esse carni CHRISTI, duo consectaria ducuntur: primo enim Vbiquitarii inde colligunt, omnipraesentiam, imò & proprietates omnes [...], esse humanae naturae communicatas; ratio consequentiae est quia hypostasis [...], non differt realiter ab ejus essenti [...], ideo (que) nec à proprietatibus ejus essentialibus: Si igitur verum est hypostasin [...], esse carni communicatam, etiam proprietates [Page 65] ejus, eodem modo ei communicatas esse fatendum est. Secundo, nonnulli etiam ex nostris Theologis, qui putant CHRISTI carnem, posse dici ubique subsistere, per subsistentiam [...], licet in uno solo existat, ex eodem fundamento, sic ratiocinantur. Humanae naturae CHRISTI communicata est subsistentia [...]; cum igitur [...] subsistentia infinita sit, & nullius loci ambitu includatur, caro CHRISTI, per eam subsistentiam sibi communicatam, dici potest ubique subsistere: hoc posterius argumentum periculosius est praecedente, quia tantopere placet quibusdam Orthodoxis Theologis, ut profitcantur nos in hac controversia de locali praesentia carnis CHRISTI, [...], et non nisi verbali dissidio, ab Vbiquitariis discrepare; quod an verum sit, judicent illi qui historiam colloquii Mompelgartensis & Bezae ac Iacobi Andreae Polemica scripta super hac materia diligentiùs considerarunt.
Vt igitur duo illa argumenta perspicuè diluantur, distinguendum est verbum 2 communicandi, et docendum, quo sensu CHRISTI subsistentia sit [...] communicata: [Page 66] tenendum igitur est, aliquid tribus modis dici alteri communicari. Primò & inhaesivè & denominativè, quo modò odor pomi communicatur manui: nam et odor ille, saltem idem specie inest manui, et denominat manum, i. verè praedicatur de manu. Secundo, communicatur aliquid denominativè, sed non inhaesivè: quo pacto Reges et imperatores, communicant imperii dignitatem uxoribus suis; illae enim denominantur imperatrices, et reginae, non quod in se habeant potestatem, aut authoritatem imperialem, sed quod earum mariti istam authoritatem habeant. Tertio, communicatur aliquid alteri, neque inhaesivè, neque denominativè, sed vel essectivè, quo modo DEVS dicitur communicare seipsum creatis entibus; illa enim dicuntur entia et bona, participatione primi entis, et primi boni, ut loquitur Zanchius; vel sustentativè, quo modo accidentibꝰ suis communicatur subjectum, ea videlicet sustentando, et recipiendo in se: vel aliquo alio simili modo. Dico haec neque communicar idenominativè, neque inhaesivè quia DEVS ne (que) existit in creaturis tanquam forma essentialis, aut accidentalis [Page 67] in suo subjecto: ne (que) de iis praedicatur, praedicatione vera et affirmativâ; subjectum enim neque inest accidentibꝰ suis, neque ea denominat, sed contra ab iis denominatur.
Hypostasis seu subsistentia [...], tertio hoc modo communicatur naturae 3 ejus humanae: h e. neque communicatur [...] inhaesive, neque denominative, sed sustentative tantū. Prior pars hujus assertionis sic declaratur: Humana natuta CHRISTI (ut bene notat Martinius contra Mentzerum) omnis propriae personalis subsistentiae expers est, et nullo modo subsistit: h. e. neque per se, neque per accidens, sive ut planius loquar, neque natura sua, ne (que) ex unione: Ergo existentia [...] neque inhaesive, ne (que) denominative ei communicata est: Probatur antecedens: Si humanitas CHRISTI aliquo modo subsistit, aliquo modo est suppositum, aut persona, et proinde aliquo sensu verum erit CHRISTVM assumpsisse suppositum, aut personam: at absurdum est posterius: Ergo etiam prius. Probatur connexum, quia suppositum, et subsistentia reciprocantur, adeo ut omne suppositum [Page 68] habeat subsistentiam, et omne subsistentiam habens sit suppositum. Dicet aliquis: Ergo caro CHRISTI planè destituitur personalitate. Respondetur eam non destitui personalitate, hoc sensu, quasi non sit personae alicui unita, est enim unita personae [...], sed quod subsistētia propriè, et formaliter ei neque insit, neque attribui possit.
Idem etiam sic demonstrari potest: 4 Si humana natura CHRISTI subsistit, vel per se subsistit, id est, ex se subsistentiam habet, vel subsistit quatenus existit in persona [...]: prius à nullo admittetur: at neque posterius manifesta absurditate caret; quod sic probatur: Caro CHRISTI, quatenus existit in persona [...], habet modum quendam existendi subsistentiae contrarium, Ergo non subsistit. Probatur antecedens: Esse in alio supposito, & subsistere, seu esse per se, et extra omne aliud suppositum, sunt duo oppositi modi existendi: at caro CHRISTI, quatenus existit in persona [...], habet priorem modum existendi: i. existit in supposito: Ergo [Page 69] non potest habere posteriorem, qui ei e diametro opponitur.
Posterior pars nostrae assertionis sic 5 declaratur: [...] naturam nostram, ad suam hypostasin gratiose recepit, et assumpsit, ita ut ejus hypostasis carnem sibi intimè praesentem habeat, eamque sibi personaliter unitam gestet; contrà vero caro in illa hypostasi haereat, et sustentetur. Ex quo fit, ut CHRISTI hypostasis, seu personalis subsistentia, rectè dicatur communicata humanae naturae sustentative.
Ex hac distinctione communicationis 6 liquet, quid respondendum sit, ad utrumque argumentum, in limine hujus articuli propositum: cum enim hypostasis CHRISTI neque inhaesive, neque denominative, communicata sit humanitati ipsius; evidens est Vbiquitarios, ex communicatione hypostaseos [...], non posse colligere, proprietates ejus essentiales communicatas esse assumptae carni, aut inhaesive, aut denominative, et proinde negandas esse omnes illas illationes, quibus ex eo fundamento concludunt carnem CHRISTI, esse omniscientem, [Page 70] omnipraesentem, omnipotentem, &c. Similiter cum falsae sint omnes illae enuntiationes, quibus subsistere aut esse aliquod personale carni CHRISTI tribuitur, quia viz. nullā habet subsistentiam sibi convenientem, nullumque esse personale, sed modum quendam existendi iis contrarium, consequens est CHRISTI humanitatem, neque posse dici subsistere ubique, per subsistentiam [...], neque existere ubique, secundum esse suum personale. Dicet aliquis; natura humana CHRISTI conjuncta est cum personâ [...], quae omnipraesens est, & omnipotens: Ergo natura humana dici potest omnipraesens, & omnipotens personaliter. Resp. Si ista consequentia admittatur, pari ratione admittendae etiam sunt hae consequentiae: Humana natura CHRISTI unita est cum persona infinita, & aeterna: Ergo ipsa est infinita & aeterna personaliter, seu secundum suum esse personale: [...]tem, est conjuncta cum ea persona, quae DEVS est & Crea [...]or, ac Redemptor Mund [...] Ergo haec ei conveniunt personaliter.
7 Quaeret hic aliquis, an quemadmodum actus [...]bsistendi, ita etiam actus exstendi, [Page 71] à CHRISTI carne removendus sit. Resp. Nequaquam: caro enim CHRISTI, licet non subsistat, revera tamen habet propriam existentiam, distinctam ab existentia [...], sed ab ea dependentem. Dico eam habere existentiam distinctam ab existentia [...], quia omne Ens creatum, habet & essentiam, & existentiam distinctam ab essentia & existentia creatoris. Dico eam habere existentiam pendentem ab existentia [...], quia per se, & extra personam [...] existere non potest.
EXERCITATIO SECVNDA, De origine animae, & propagatione peccati.
ART. I. De formarum materialium, & immaterialium diversitate.
VT decisio hujus quaestionis, De origine animae, faciliùs 1 intelligatur, quaedam praemittam, de formarum diversitate, deque varia causalitate, & potentia materiae, respectu formarum, quae in eam introducuntur, aut ex ea educuntur.
[Page 78] 2 Primo igitur tenendum est, tria esse genera effectorum, quae propter certum aliquem finem, non vero temerè, aut fortuitò producuntur: nani eorum alia omnium quatuor causarum, alia trium, alia duarum tantum, concursu producuntur. Omnium quatuor causarum concursu producuntur substantiae coporeae, quae non possunt habere esse aliquod reale in mundo, nisi duae causae internae, viz. materia & forma, duae itē externae, [...]. efficiens & finis concurrant, ad tribuendum iis existendi actum. Trium causarum concursu, videlicet efficientis, materiae, & finis, producuntur omnes formae accidentales, seu accidentia, omnes item formae substantiales, solà animâ rationali exceptâ: di [...]arum causarum concursu, videlicet efficientis, & finis, producuntur Angeli, et animae humanae: Angeli enim neque ex materia, et forma constant, neque in materia existunt; ideoque duas tantum habere possunt causas, videlicet efficientem et finem. Animae vero humanae, lice [...] in mater [...] existant, non tamen ex materia, e [...] forma constant, neque producuntur [...] ▪ in qua existunt: cum enim sunt [...], [Page 79] nullius materiae vi produci possunt, ut mox probabitur, sed a DEO ex nihilo creantur, et in materiam inducūtur, propter optimum finem, videlicet DEI gloriam, et ipsorum hominum salutem aeternam.
Dixi formas accidentales, ut albedinem, 3 nigredinem, &c. trium causarum concursu produci, quia ut albedo habeat esse reale in mundo, 1. oportet finem aliquem, seu propositum, excitare, & allicere efficientem, ad agendum: 2. oportet efficientem adhibere suam vim, seu concursum activum: 3. oportet materiam inqua, seu subjectum albedinis, concurrere, & cooperari concursu passivo, ad tribuendum illud esse albedini: hoc autem praestat, recipiendo actionem causae efficientis, & producentis albedinem, item recipiendo ipsam albedinem, eamque sustentando. Ex trium harum causarum concursu, pendet albedinis, aliorumque accidentium existentia, precipuè vero à materia, in qua recipiuntut, quaeque concursu passivo producit, & sustentat ipsorum esse: idque quia ex efficiente, & fine, pendent tantum quoad fieri, ex materia autem seu [Page 80] subjecto pendent, & quoad fieri, & quoad esse: nam neque possunt fieri sine concursu materiae, in qua existunt, ne (que) possunt in existendi actu perseverare, illa materia sublata: at efficiente, et finali causa sublatis, potest accidens jam productum, in existendi actu perseverare, ut liquet, ex infinitis pene exemplis.
4 Dixi omnes formas substantiales, anima humana excepta, etiam trium causarum concursu produci, quia ut forma lapidis, v. g. actu existat, 1. oportet finem aliquem, motione metaphorica movere efficientem. 2. necesse est efficientē, activâ suâ virtute disponere materiam lapidis, ad recipiendam illam formā substantialem. 3. oportet materiam, in genere causae subjectivae, concurrere, ad producendam, et sustentandam illam formam, idque quia illa forma pendet à materia, quoad fieri, esse, & operari; h. e. neque potest fieri, neque esse, neque operari, sine materia in qua existit: ista autem dependentia formarum substantialium à materia, manifestè arguit materiam esse formarum, in ea existentium causam, non quidem activam, sed passivam, et subjectivam, ut vocant: omnis [Page 81] enim dependentia alicujus, ab aliquo, tanquam à priori, in fieri, et esse est evidens causalitatis indicium: at longè aliter se habet anima humana, ea enim post mortem hominis et existit, et operatur extra materiam: Ergo à materia non pendet quoad esse, et operari: at neque ab ea pendet, quoad fieri, idque quia materia non potest vi aliqua, aut concursu causali tribuere esse spirituali substantiae, qualis est anima rationalis, ut mox probabitur, et proinde nullo modo est ejus causa. Hinc consequitur animam, esse ex earum rerum numero, quae duarum tantum causarum concursu producuntur, efficientis, videlicet et finis: patet item animam rectè appellari formam immaterialem seu independentem à materia, cum è contrario omnes aliae formae, tum substantiales, tum accidentales, vocentur formae materiales, et a materia pendentes. v. c. Forma ignis sicut existere nequit, extra suam materiam, ita etiam sine ea non potest calefacere, et comburere. Forma bruti, sicut existere nequit, sine materia sua, i. e. corpore, ita sine eadem sentire, aut appetere non potest. At anima humana, non solum existit, extra materiam [Page 82] post mortem hominis; sed etiam extra cam operatur, exercendo actus intelligendi, volendi, gaudendi, aut dolendi.
ART. II. De duplici materiae causalitate, & potentia; item de formarum eductione ex potentia materiae.
IN hoc articulo notandum est primo, Materiam seu causam materialem, duplicem habere causalitatem, 1 unam respectu compositi, seu materiati [...] alteram respectu formarum ab ea pendentium. Causalitas ejus respectu compositi, est in eo posita, quod tanquam pars essentialis, constituat compositum: respectu formarum ab ea pendentium, causalitas ejus in eo est posita, quod concursu passivo concurrat, cum agente, ad tribuendum iis esse, et ad illud ipsum esse conservandum.
2 Secundo notandum est, duplicem esse [Page 83] materiae potentiam, unam receptivam tantum, et non etiam causativam; alteram et receptivam, et causativam: priorem potentiam habet materia, respectu solius animae rationalis, habet enim potentiam naturalem, recipiendi animam in se, sed non habet potentiam concurrendi in genere causae materialis, ad tribuendum esse animae: posteriorem habet respectu omnium aliarum formarum, tum essentialium, tum accidentalium: non solum enim potest eas recipere in se, sed etiam concursu passivo cooperari, cum agente, ad eas producendas.
Tertio notandum est, illos Philosophos 3 malè explicare eductionem sormarum, ex potentia materiae, qui dicunt formā actu existere, in materia, ante rei generationem, non tamen apparere, sed quasi sub confusione potentiae ejus latitare, per generationem vero, manifestam fieri, ita ut illud esse actuale, quod prius erat quasi absconditum, non incipiat simpliciter per generationem, sed per eam incipiat fieri manifestum, et sic è tenebris, ac confusione materiae, quasi in lucem educatur. Dico hanc explicationem eductionis malam [Page 84] esse, quia si forma existat actu in materia, ante compositi generationē, ipsum compositum existit ante suam generationem, quod apertè absurdum est: ratio consequentiae est, quia ex materia, & forma actu existentibus, & unitis, resultat compositum, iisque positis, necessario ponitur compositum: ideoque si materia, & forma existant unitae, ante generationem compositi, ipsum compositum existit ante suam generationem. Dicet aliquis; si forma non existit in materia, ante rerum generationem, non potest dici, ex materia educi, seu extrahi; nihil enim potest educi, seu extrahi ex eo, in quo non est. Resp. Formam dici ex materia educi, non quod ex materiae substantia, sed quod ex materiae potentia causativa educatur, seu extrahatur: quamvis enim forma ante generationem in ipsa materiae substantia non existat, in ejus tamen potentia verè & propriè existere dicitur, quatenus à materia est producibilis, nam esse in materiae potentia causativa, nihil est aliud, nisi à materia tanquam à principio passivo posse produci.
[Page 85]Quarto notandum est, illos etiam toto coelo errare, qui dicunt formas, ante 4 generationem, secundum ess [...] inchoatum, & imperfectum, h. e. secundum gradus quosdam suae entitatis, existere in mate [...]ia; per generationem vero incipere esse in materia, secundum esse completum, & consummatum. Dico hujus sententiae Patronos turpiter errare, quia inde sequitur [...]ormam substantialem variari, quoad gradus intensionis, & remissionis, non minus quam accidentia; quia item absurdum est, in unâ & eâdem materiâ, actu existere omnes formas, quae ex materiae potentia educi possunt, sive sint totales, sive partiales, sic enim in unâ & eâdem re, simul essent penè infinitae entitates substantiales re diversae. Sed objiciet aliquis; si sorma ante rei generationē, planè nihil sit; sequetur omnes formas fieri ex nihilo, & proinde creari. Resp. Formas omnes posse dici fieri ex nihilo, si fieri ex nihilo accipiatur, pro fieri ex nulla sui parte praeexistente, non vero si fieri ex nihilo accipiatur propriè pro eo quod est fieri ex nulla materia praeexistente, quo sensu idem valet, ac creari; fiunt enim formae ex materia, h. e. fiunt materia concurrente, [Page 86] in genere causae subjectivae ad tribuendum iis esse.
Quinto notandum est, eos etiam malè 5 explicare eductionem formarum, ex materiae potentia, qui dicunt formam, ideo ex materiae potentia educi, quod materia ante adventum formae habeat potentiam, ad eam recipiendam: Si enim haec explicatio esset veritati consentanea, omnes formae, nulla excepta, essent ex materiae potentia educibiles; idque quia materia habet potentiam, ad quamlibet formam recipiendam, potentiam (inquam) vel naturalem, vel obedientalem. Potentia autem naturalis est ea, quae educibilis est in actum, vi alicujus agentis naturalis, ut potentia passiva ligni, ad recipiendum calorem, dicitur naturalis quia educi potest, in actum vi naturalis agentis, ignis videlicet. Potentia materiae obedientalis est, quae in actum educi non potest, vi agentis naturalis; sed vi alicujus agentis superioris, atque alterius ordinis, cui ea materia ita subdita est, & subjecta, ut necessario ei obediat: talis est potentia ligni, vel lapidis, ad formam statuae; non enim educitur in actum vi alicujus agentis naturalis, sed [Page 87] vi agentis per artem: talis etiam est potentia animae, ad recipienda dona supernaturalia, ut fidē, spem, charitatem; non [...]nim [...]lla vi naturali, in actum educi potest, sed infinita vi, & virtute creatoris.
His positis: facilè est explicare eductionem 6 formarum, ex materiae potentia, cum enim nihil possit educi ex aliquo, nisi illud, quod prius fuit in eo; manifestum est eas solas formas, ex potentia causativa materiae educi, quae antequam existant, sunt in potentia causativa materiae, i. producibiles sunt per concursum passivum materiae; illae▪ enim formae quamdiu actu non existunt, habent potentiam ad accipiendum esse à materia, tanquam à principrincipio passivo, & receptivo; ideoque cum actu existere incipiunt, vi activa agentis, & passiva materiae, rectè dicuntur educi ex potentia causativa materiae, quia non amplius sunt in potentia causativa materiae, i. non jam sunt à materia producibiles; quod enim semel productum, & causatum est, non amplius est in potentia causae, sed eductum est ex statu potentialitatis, in statum actualitatis. Forma igitur bruti, verè dicitur educi ex potentia causativa [Page 88] materiae seminis, quia ante generationem bruti, illa forma fuit in potentia causativa materiae seminis, i. producibilis erat, vi passiva istius materiae; jam vero per actionem generantis, illa forma producta est, & posita extra potentiam causativam materiae; ita ut non amplius sit producibilis vi passiva materiae, nisi amittat eam existentiam, quam nunc habet. Contrà verò anima humana, licet producatur ex materia, non tamen ex ejus potentia causativa educitur, sed in materiam inducitur; idque quia nunquam fuit in materiae potentia causativa, nec materia unquam habuit potentiam, ad tribuendum esse animae, per passivum suum concursum.
ART. III. An anima rationalis sit ex traduce.
VErus hujus controversiae 1 status est, utrum anima rationalis educatur, ex potentia materiae seminis, vi seminalis, & prolificae virtutis, sicut [Page 89] animae plantarum, & belluarum: an vero à DEO absque materiae praeexistentis concursu producatur, h. e. creetur, & corpori infundatur. Posterior sententia omnibꝰ ferè modernis Philosophis, & Theologis arridet, & meritò; non enim memini me legisse ullum argumentum in contrarium, tanti ponderis, ut possit aliquem, vel mediocriter in hac controversia versatum, in eorum sententiam adducere, qui contendunt animas nostras, à parentibus, per carnalem generationem proseminari, non vero à DEO creari, & infundi. Contrà vero, pro ea sententia quae asserit animas humanas, à DEO immediatè creari, non solum faciunt varia S. Scripturae testimonia, sed etiam argumenta Philosophica principiis naturae notis nitentia: ego autem, omissis argumentis ex S. Scriptura petitis, quia ea luculenter proponuntur à Theologis, praecipuè verò à clarissimo D. Iunio, in explicatione 1. cap. Genes. rationes quasdam afferam, partim ex Physica, partim ex Metaphysica depromptas.
Prima ratio est haec: Si anima est generabilis, 2 est corruptibilis: at absurdum est posterius: Ergo & prius: ratio majoris est haec; illa [Page 90] sorma, quae ita dependet à materia, ut per concursum causae materialis in generatione producatur, ita etiam dependet à materiâ, ut si ab eâ separetur, quae conferebat, & conservabat, ejus esse necessariò pereat. Ad hoc argumentum respondere solent Theologi, & Philosophi, qui sunt in contrariâ sententiâ, animas humanas esse ex se corruptibiles, ut probat illud argumentum; quia dependent à materiâ in fieri & esse, duraturas tamen esse in aeternum, quia DEVS statuit eas conservare. Quod si quis [...]os roget, cur anima in se spectata sit corruptibilis. Respondent hanc esse rationem, quia si DEVS cessaret ab actu, quo conservat animas, illae statim in nihilum redirent: sed haec responsio non placet, primo quia Theologi, & Philosophi, cum dividunt substantias in aeternas, & caducas, non volunt aliquas substantias, ideo esse aeternas, quod à cōservativo DEI influxu non dependeant; sed quod à nulla creaturâ, per actionē Physicā destrui possint: hoc autem modo non solum Angeli, & Coelum, sed etiam animae rationales incorruptibiles dici possunt. Deinde illi qui ita respondent, non possunt negare animam [Page 91] humanā ita se habere, ut nullâ actione Physicâ, seu materiali destrui possit: unde ego infero eam nullâ actione Physicâ, vel materiali, posse produci. Quaenam enim est ratio, quod nullâ actione Physicâ destrui possit? Nónne, quia est substantia spiritualis; at ob eandem etiam rationem, nulla virtute materiali potest prod [...]ci, idque quia, sicut repugnat spiritui, actione Physicâ, & materiali destrui, ita etiam repugnat spiritui, actione Physica, & materiali produci, generatio autem est actio Physica, & materialis, tum quia fit in materia, tum quia fit per virtutem materialem; scilicet per virtutem seminalem.
Secunda ratio: DEVS voluit animas humanas existere, extra corpora, post hominum 3 mortem; voluit autem animas belluarum perire cum corporibus: Ergo dedit animae rationali, naturam independentem à materiâ; ut ratione illius naturae possit existere, extra materiam corpoream; unde infero animam quoad naturam suam esse independentem à materiâ corporeâ.
Tertio, Ea sola forma educitur ex potentiâ 4 causativâ materiae, quae fit materiâ passivè concurrente, ad tribuendum ei esse: sed materia seminis, [Page 92] non potest concursu passivo, tribuere esse animae: Ergo non educitur ex potentiâ materiae, sed a DEO per creationem in materiam infunditur. Propositio manifesta est ex praecedentibus: assumptio probatur; nulla virtus activa agit ultra suum genus, ut loquuntur, i. non potest agendo producere eam rem, quae est excellentioris naturae, & superioris ordinis: sed anima excedit totum genus naturae corporeae, cum sit substantia spiritualis: nulla igitur virtus corporea potest animam producere. Ad hoc argumentum respondere solent, vim materialem in s [...]mine existentem, per se non posse producere spiritualem substantiam animae, posse tamen virtute spiritualis illius substantiae, cujus est instrumentum, i. virtute animae hominis generantis elevari ultra suam speciem, ad producendum spiritum: quemadmodum phantasma, quae est sensibilis, & materialis species, virtute animae, cujus est instrumentum, species intelligibiles, h. e. spirituales rerum imag [...]es intellectui patienti imprimit. Hoc effugium planè futile est, & nullius momenti; fieri enim non potest, ut agens creatum operà instrumenti pure materialis, [Page 93] aliquid immateriale producat: facultas autem prolifica in semine existens, purè materialis est; secùs tamen accidit, in productione specierum intelligibilium; anima enim utitur vi intellectus agentis, ut principalis instrumenti, excitantis, & elevantis phantasma, ad producendas illas species: quare universaliter verum est virtutem [...]materialem, non posse esse aut principale, aut solitarium instrumentum, in productione spiritualis substantiae, licet esse possit instrumentum secundarium, in productione spiritualis qualitatis.
Quarto, Illi qui sunt in oppositâ sententiâ, 5 coguntur admittere conclusiones, admodum duras, & absurdas; nam ut vitent vim talium argumentorum, coguntur admittere animam non esse substantiam spiritualem; item animam posse actione Physica destrui, nisi DEVS eam speciali suo auxilio conservet ab interitu: quae conclusiones admodum derogant dignitati, & excellentiae animae nostrae, & nobis auferunt occasionem confutandi Atheos, argumentis petitis ab immortalitate animae. Si enim anima est forma naturâ suâ dependens [Page 94] à corpore, ita ut extra corpus per se existere non valeat, quomodo persuadebimus [...]is, animam esse immortalem; derogant etiam hae conclusiones sapientiae divinae, quippe asserere DEVM voluisse animas existere extra corpora, et negasse iis naturam, ad hoc idoneam, est dicere DEVM non satis prudenter produxisse animam.
Quinto, Quamvis dicamus animam à 6 DEO c [...]ea [...]i, & in corpus i [...]fundi, & proinde parentem non tribuere filio suo animam, satis tamen commodè tueri possumus, hominem tam verè generare hominem, quam leo leonem, & hos [...]ovem; possumus item tueri naturalem & haereditariam corruptionem, quam PECCATVM ORIGINALE vocant, à parentibus ad liberos propagari, & illius propagationis modum explicare: nulla ergo necessitas nos cogit amplecti eam sententiam quae animae naturae repugnat, & ejus dignitati tantum detra [...]it.
ART. IV. An & quomodo homo verè generare hominem dicatur.
PHilosophi, & Theologi, qui dicunt animam non traduci per semen, aut ex 1 semine elici, variis modis dissentiunt, de generatione hominis, & actione in qua generatio hominis consistit. Primo enim nonnulli, cum iis hoc argumentum objicitur: homo generans non tribuit filio animam, per quam est homo: Ergo homo non generat hominem. Respondent hominem dici generare hominem, quia suppeditat materiam, ex qua fit homo, id est, quia tribuit filio corpus hominis: verum haec responsio admodum frigida est, & indigna, quae ab ullo Philosopho proferatur: primo enim ex ea sequitur hominem, tantum generare corpus hominis, non vero totum hominem, & hoc est ipsum, [Page 96] quod argumentum probat. Secundo, quia nemo Philosophorum dixit, generationem substantialem esse productionem, aut suppeditationem materiae; si enim producere substantiam, est suppeditare materiam, ad producendam substantiam; pari ratione, is qui suppeditat artifici materiam, ad conficiendam statuam, dicetur conficere statuam, quod admodum absurdum est. Tertio, generare hominem, est tribuere [...] esse homini, ut ex ipsis terminis patet: at esse hominis seu natura humana, neque consistit in anima sola, neque in corpore solo, ut omnes fatentur: si enim natura humana in altero horū consisteret, per separationem animae à corpore, non destrueretur natura humana: consistit ergo natura humana, in unione corporis & animae, i. consistit in eo, quod homo verè constet anima & corpore: si ergo generans non efficit, ut filius sit quid constans ex anima, & corpore, sed tantum efficit ipsum corpus, homo generans non verè dicetur, tribuere homini genito esse hominis, atque adeo non verè dicetur generare hominem.
[Page 97]Alii cum vident se, non posse evitare 2 vim hujus argumenti, per priorē responsionem, aliam responsionem excogitarunt, sed pene tam invalidam, ac est prior: dicunt enim hominem verè generare hominem, quia non solum tribuit ei materiam, i. corpus; sed etiam praeparat materiam, ad recipiendam formam; at que adeo per virtutem prolificam, attingit conjunctionem animae, & corporis, per quam conjunctionem, homo constituitur in esse hominis, & fit tale compositum Physicum: hi ergo non dicunt patrem conjungere animam filii, cum corpore filii, per virtutem seminalem (hoc enim tribuunt DEO, qui animam infundit) sed praeparare materiam seminis, ad recipiendam formam humanam, quam quidē praeparationem, postquam completa fuerit, immediatè sequitur conjunctio animae & corporis: hinc liquet, ex eorum sententia, actionem generandi, nihil aliud esse, quam praeviam materiae alterationem, & praeparationem ad recipiendam formam: in hac sententia fuerunt penè omnes antiquiores Philosophi, etiam omnes penè Moderni, plerique etiam Pontificii Theologi; nam Conimbricenses, [Page 98] in explicatione lib. 1. de ortu, testantur seipsos olim amplexos fuisse hanc sententiam, quia fuit recepta apud omnes: verum haec sententia, ut dictum est, non magis satisfacit argumento, quam prior. Primò, quia praeparatio materiae est mutatio in qualitate, atque adeo est alteratio. Generatio autem non est alteratio, sunt enim diversi specie motus, in hoc differentes, quod altera terminetur ad qualitatem, altera ad substantiam: Ergo generatio non est mutatio, vel praeparatio materiae; neque generare, est praeparare materiam. Secundò, generatio est una simplex mutatio, vel simplex motus, ut omnes fatentur: at illa praeparatio non est posita in una mutatione, sed in variis alterationibus, quae praecedunt introductionem formae, nam aliquando dilatatur, aliquando consolidatur illa materia, aliquando humor augetur, aliquando min [...]itur, ita scilicet postulante natura formae introducendae: Ergo illa praeparatio non est generatio, sed aggregata seu multiplex mutatio, sive alteratio. Tertio, generare est tribuere esse; esse autem hominis consistit in [Page 99] eo, quod constet ex anima & corpore: si ergo DEVS copulet animam, cum corpore, infundendo (ut dicunt Theologi) DEVS tribuit esse homini, non vero generans: solus enim ille qui copulat animam cum corpore, efficit ut homo constet ex anima, & corpore. Denique homo in instanti gignitur, id est, in instanti fit homo: Ergo non gradatim; ideoque ejus productio, non est mutatio aliqua successiva, sed instantanea.
Tertius modus respondendi est eorum, qui dicunt hominem generare hominem, 3 neque quod ei tribuat materiam, neque quod materiam praeparet; sed quod tribuat ei etiam formam, non quidem specificam, id est, animam rationalem (hanc enim volunt tribui à solo DEO, qui eam creat, & unit cum corpore) sed quod ex potentia seminis educat animam vegetativam, & sensitivam: verum haec sententia minimè omnium placet, quia manifestè ex ea sequitur, hominem non generare hominem, sed hoc vivens, & hoc animal: praeterea ut dicebam esse hominis in eo consistit, quod homo constet ex anima [Page 100] & corpore: Si ergo filius non debeat patri, quod constet ex anima rationali, & corpore, non habet naturam hominis, à patre sibi communicatam.
Rejectis his sententiis, nos cum doctissimis 4 Philosophis, Doct. Sc. Ruvio, & professoribus Academiae Conimbricensis: quartum dicendi modum amplectimur, asserentes hominem verè generare hominem, quamvis anima à DEO creetur, non quod tribuat ei corpus solummodo, neque quod praeparet corpus, ad recipiendam animam, neque quod in materiâ, aut ex materia corporea, efficiat animam vegitativam, aut sensitivam sui filii; sed quod ab homine generante sit ipsa actio, qua anima rationalis substantialiter corpori unitur, ac incipit informare, inhabitare, & implere totam materiam corporis; adeo ut ex nostra sententia, generatio hominis sit posita in illa actione, qua per virtutem prolificam, anima essentiali vinculo cum corpore copulatur.
ART. V. Vtrum generatio posita sit in productione formae, an vero in conjunctione formae cum materia.
VT nostrae sententiae veritas appareat, primo ostendam actionem generantis, 1 loquendo in genere de omni generatione, esse positam, in conjunctione materiae, et formae: secundò, nonnihil specialius dicam de illa actione, qua anima corpori unitur: quod ad prius attinet generatio compositi, non est productio materiae, idque quia materia propriè dicta est ingenerabilis, & incorruptibilis, id est, à nullo potest fieri, nisi à creatore; si enim creatura aliqua produceret materiam primam, produceret eam ex nulla materia praeexistente; atque adeo crearet eam; nulla autem creatura creat, cum creatio requirat [Page 102] infinitam virtutem. Deinde cū ex igne fit aer, aer generat alium aerem, mutando ignem in aerem, non autem per illam generationem, producit materiam novi aeris, sed in materiam praeexistentem introducit formam novi aeris.
2 Generatio substantialis, non est productio materiae, ut jam ostensum est: at neque est productio formae, quod quidem certum est, & evidens apud eos, qui dicunt animas à DEO creari: at non minus evidenter etiā probari potest contra eos, qui dicunt animā esse ex traduca. Primo enim, natura hominis est in eo posita, quod constet ex anima & corpore: at per actionem, quâ anima unitur corp [...]ri, sive anima sit à DEO, sive à patre, homo fit compositum constans ex anima & corpore: Ergo per illam actionem, homo accipit naturam, vel esse hominis; & proind [...] per illam actionem producitur: quid enim est aliud, producere hominem, quam efficere ut existat homo, seu Ens constans ex anima & corpore. Secundò, nunquam potest compositum Physicum de novo produci, sive per generationē, sive per aliam mutationē, nisi ejus materia, & forma de [Page 103] novo conjungantur, & coeant in unum per se, ut evidens est: potest tamen compositum Physicum de novo produci, & revera fieri, quam vis ejus forma non producatur de novo: Ergo efficere compositum Physicum, potiùs est materiam & formam conjungere, quam formam producere; probatur assumptio: primo, ex resurrectione mortuorum in die judicii; tum enim homines de novo producentur, & de novo accipient esse hominis, per veram productionem substantialem, licet non ordinariam, sed planè extraordinariam; at tum eorum anima non potest dici de novo produci, quia existebat semper, postquam creata est, sed tantum de novo uniri cum materia: Ergo productio compositi Physici, non est productio formae, sed potius unitio formae cum materia. Si quis tam impudens sit, ut neget in resurrectione mortuorum, futuram veram productionem substantialem, contra eum [...]ar hoc argumento. Producere substan [...]iam corpoream, est tribuere esse substan [...]ae corporeae: at tum DEVS, homini [...]us mortuis, qui quamdiu mortui erant, [...]on habeban verum esse substantiae naturalis, [Page 104] quia non cōstabant ex materia & forma unitis, verè & propriè dabit integrum, & plenū esse corporis naturalis, efficiendo ut verè cōstent ex corpore & anima: Ergo DEVS per illam actionem verè producit corpora naturalia. Non negari quidē potest, illam actionem, esse actionē longè diversam à generatione substantiali, & modo generandi ordinario; certum tamen est eam actionem esse veram productionem substantialem; quod probamus ex definitione productionis substantialis; quid enim aliud est producere substantiā, quā conferre esse illi substantiae, quae ante illam actionē non habebat esse substantiale. Secundo probatur assumptio sic: DEVS potest creare animam infantis per aliquo [...] tempus ante ejus generationem, & poste [...] in ipsa generatione illam animam cu [...] corpore ejus conjungere: Ergo potest [...] se vera generatio substantialis absque pr [...]ductione formae.
Quod ad posterius attinet: Theol [...]gi 3 & Philosophi, qui sunt in nostrâ se [...]tentiâ de origine animae, asserunt virt [...]tem seminalem in belluis, duplicem h [...]bere operationē; scilicet eductionem fo [...]mae [Page 105] ex potentia materiae, & unitionē ejusdem formae cū composito; quas quidem actiones dicunt non realiter, sed ratione sola diversas esse: idque quia per unam & eandem actionem re, educitur forma ex potentia materiae, et unitur substantialiter cum materia. Contrà asserunt virtutē seminalē, quae in semine hominis existit, habere unā tantum actionem, scilicet unitionem formae, i. animae cū materia corporea, unam inquam actionē principalem, nam certum est ab ea virtute proficisci varias actiones minus principales, scil. praeparationes materiae corporeae, ad recipiendam animam: quare dicunt in productione hominis, esse duas actiones proficiscētes à diversis agētibꝰ; scilicet creationē animae, & unitionē ejusdem cū materia: creationem animae aiunt esse operationē solius DEI, quod evidens est; unitionē vero animae cū corpore, volunt esse actionē, non quidem solius hominis, DEVS enim cooperatur cū homine in actione illa; sed hominis, & DEI simul, & addunt in hac unitione, & non in alia actione, positam esse generationē hominis: quod ex eo patet, quia supra ostensum est, producere cōpositum, ne (que) [Page 106] esse producere materiam, neque producere formam, sed formam cum materia unire, & copulare: ex nostra ergo sententia, eodem instanti, quo DEVS creat animam in corpore, homo generans per virtutem seminalem, animam à DEO creatam, cum corpore substantialiter unit, & connectit; adeo ut actio DEI terminetur ad animae esse simpliciter; actio vero patris terminetur, non quidem ad animae esse simpliciter, sed ad ejus esse in corpore, seu ad unionem animae cum corpore.
Ad illud argumentum, homo est homo 4 per animam; si ergo pater non tribuit filio animam, non tribuit ei esse hominem. Respondent hominem esse hominem, neque per animam seorsim acceptam, neque per corpus, sed per integram naturam, siue per essentiam humanam, & aiunt patrē uniendo animam cum corpore, per virtutem seminalem, tribuere filio [...] constare ex [...] & corpore; & proinde ei tribuere naturam, & essentiam per quam est homo: patet autem unamquamque rem, esse tale [...]rem non per alterā essentiae partē, sed per totam essentiam, quia essentia est id, per quod Ens est Ens; atque adeo talis essentia [Page 107] est id, per quod res est talis res: illud autem quod dici solet, unamquamque rem esse talem rem per formam suam, ita concipiendum est, ut intelligamus unamquam (que) rem, esse talem rem per formam, non quidem tanquam adaequatam rationem (ratio enim adaequata cur res sit talis res, est quia habet talem essentiam) sed tanquam principalem partem essentiae; si enim inter se conferamus partes essentiae Physicae, res quaelibet, est talis res per formam, potius quam per materiam; interim si conferamus aut formam, aut materiam cum integra essentia, res quaelibet est talis res, potius per essentiam, quam aut per materiam, aut formam.
Verum, hic oritur magna difficultas, si enim DEVS infundat animam, ut 5 omnes Theologi loquuntur, qui sunt in hac sententia, conjunctio animae, cum corpore potius tribuenda erit DEO, quam homini generanti; quid enim aliud est animae infusio in materiam corpoream, quam conjunctio animae cum materia. Respondent nonnulli, DEVM dici infundere▪ animam, non quod per se solum copulet animam cum corpore; sed quod [Page 108] per virtutem seminalem, illud praestet, cujus ministerio utitur tanquam instrumento, non quidem necessario (ipse enim potest per se connectere animam & corpus) sed ordinario, quia scilicet ejus usus est ordinarius, in omni animalium generatione. Alii probabilius respondent, DEVM dici infundere animam in corpus, non quod substantialiter, sed quod localiter conjungat animam & corpus: id est, quod creet animam in corpore, & per ejus creationem, in tali ubi, efficiat eam localiter praesentem corpori: dicunt enim eodem instanti, quo DEVS creat animam localiter praesentem corpori, eodem (inquam) instanti virtutem seminalem, eas partes connectere, vinculo substantiali: docent autem localem praesentiam animae, esse quid longè diversum, ab ejus unione substantiali, cum materia; quia Angelus assumpto corpore vestitus, est localiter praesens illi corpori, non vero substantialiter ei conjunctus, ut forma materiae suae.
ART. VI. An praecedens doctrina tollat peccati originalis propagationem.
QVi putant humanam animam, a DEO immediate 1 non creari, sed ex potentia seminis educi, objicere solent, nostram sententiam planè tollere peccati originalis propagationem, & nullum modum relinquere, quo explicari possit istius peccati derivatio, à parentibus ad liberos: ut igitur hoc cavillum ipso facto diluam, partes quasi integrantes istius peccati enumerabo, & quomodo singulae propagentur docebo.
Partes peccati originalis sunt tres: Primò, participatio peccati primorum parentum, 2 illud enim fuit commune peccatum totius generis humani. Secundo, carentia originalis justitiae, [Page 110] id est, defectus donorum, tum intellectus, tum voluntatis, quibus Adamus & Eva ante lapsum ornati sunt. Tertiò, propensio, vel inclinatio ad malum, non enim solum caremus originali justitia, quae nos ad bonum propensos faciebat, sed etiam eâ sublatâ, successit contraria qualitas legi adversa, quae nos ad omnem turpitudinem pronos reddit.
Prima pars peccati originalis eodem 3 modo propagatur, à parentibus ad liberos, quo propagari solet generis splendor, item jus haereditarium: nimirum neque per animam, neque per corpus, sed per naturalem generationem; sicut enim Carolus, v. g. ideo haeres regni est, quia Regis filius est, & ideo filius Regis, quia à Rege genitus est: sicut etiam Carolus, ideo nobilis est, quia nobilium parentum proles est, & ideo proles quia à nobilibus parentibus per naturalem generationem descendit: ita etiam Adae peccatum, ideo est nostrum, quia nos ejus filii & haeredes sumus: [...]. quia per naturalem generationem descendimus ab Adamo. Haec sententia de propagatione primae hujus partis peccati originalis, coincidit [Page 111] cum eorum sententia, qui dicunt animam à DEO creatam, evadere corruptam, & ream, per hypostaticam suam unionem, cum corpore, quia ex illa unione animae & corporis, resultat totus homo, qui est successor Adami, atque adeo reus mobedientiae Adami.
Hic tria diligenter notanda sunt: Primò, 4 ea quae jam dicta sunt non intelligenda esse de quolibet successore Adami, sed de successore per naturalē generationem genito, i. de eo, qui per ordinarium modum generandi, videlicet per concursum maris & foeminae ab Adamo descendit; alioqui enim sequetur Dominū nostrum IESVM CHRISTVM, esse reum peccati Adami quod absurdum, & impium dictu est. Secundo notetur, beatam Virginem necessario esse ream peccati Adami, si enim illud ipsum, propter quod nos rei sumus peccati Adami, inveniatur in beata Virgine, ipsa non minus est rea, quam nos: at verum est prius, illa enim eodem modo descendit ab Adamo quo nos: Ergo etiam verum est posterius.
Tertio notetur, solius primi hominis, 5 non vero posteriorum parentum, peccata [Page 112] transire in eorum filios: cujus rei ratio praecipuè est haec: primus homo justitiam accepit, non sibi tantum, sed toti etiam ejus posteritati, ut si permaneret in justitia, eam simul cum natura in posteros transmitteret; sin eam peccando desereret, cum eadem natura, peccatum quoque in omnem posteritatem transfunderet. Cum igitur nemo posteriorū parentum, simili lege sit institutus; patet istorū peccata, non magis quā justitiam propagari, in posteros, sed singularia, et ut loquuntur, personalia tantum esse.
6 Secundam partem peccati originalis, viz. carentiam originalis justitiae, parentes in posteros transmittunt, eo modo, quo parentes egeni, inglorii, & ignobiles suam egestatem, & generis obscuritatem in liberos transfundun [...], viz. modo aliquo negativo, non positivo: sicut enim ignobilium, & pauperum filii, ideo ignobiles sunt, & pauperes, quia eorum parentes istis bonis carent, & proinde ea liberis suis conferre nequeunt: ita etiam infan [...] recens natus, originali justitiâ caret, quia parentes ipsius justitia destituti sunt, & proinde eam proli suae communicare nequeunt. [Page 113] Dicet aliquis; parentes fideles, per gratiam regenerationis, habent dona justitiae, & sanctitatis, aliquatenus sibi restituta, cur non ergo ea dona in posteros transfundunt? Resp. quia nulli proximorum parentum, imo ne ipsi Adae, postquam semel peccavit, concessum est, ut donum aliquod in posteros transmittat, hoc enim concessum est solis primis parentibus, ante eorum lapsum.
Quod ad tertiam partem peccati originalis 7 attinet, communis sententia est, eam eodem modo propagari, & transmitti in liberos, quo lepra transmittitur à parentibus leprosis, in eorum liberos; nimirum per semen à parentibus emissum: hoc autem sic declaratur: infectio quae est in semine leprosi, non est lepra, vel morbus formaliter & actu, sed solum virtualiter; nam est occulta quaedam dispositio ad lepram: ita etiam infectio spiritualis, quae est in semine, non est peccatum formaliter & actu, sed est occulta quaedam dispositio ad peccatum; ex quo fit ut anima in corpore à DEO creata, veluti flos, in loco foetido, à prima sua origine, ex corpore [Page 114] vitium contrahit habituale, atque culpabile; hujus sententiae fundamentum est, mutua ea (que) naturalis sympathia, i. passionum & affectionum communicatio, inte [...] corpus et animam, tanquam inter dua [...] partes substantiales, idem compositum naturale constituentes. Vnde fieri videmus, ut corpore malè affecto, anima doleat, et vicissim ex animae hilaritate, corpus recreetur; quare sicut anima, si infunderetur corpori vulnerato, vel posito in igne, mox in eo corpore doleret, ita dum infunditur corpori ad peccandum disposito, habitualiter in eo quodammodo peccat.
ART. VII. Solvuntur argumenta quae afferri solent contra praecedentem doctrinam de propagatione nativae corruptionis per semen parentum.
OBjicitur primo sic; corpus non potest agere in spiritum, vitiosam aliquam 1 qualitatem ei imprimendo: Ergo concupiscentia, seu propensio ad malum, [Page 115] à corpore ad animam non derivatur. Respondet ex Augustino Pareus, lib. 4. de amissione gratiae, cap. 12. non omnino fieri naturaliter, sed oculto DEI judicio, quod anima à carne vitiata, ob culp [...] primorum parentum, vitium contrahat, h. e. licet corpus in spiritum naturaliter agere nequeat, per occultam tamen justitiam divinae legis, illud fieri posse. 2. Alii respondent id non fieri per actionem carnis in animam, sed per quandam naturalem concomitantiam, et communicationem, quae est inter materiam, et formam; sicut enim anima corpori communicat suas affectiones, ut vitam, sensum, et alia hujusmodi, ita etiā dispositiones corporis communicantur animae, nam anima infusa corpori male disposito, fit stolida, ut videre est in naturaliter fatuis; ita sentit Esthius Theol. Pont. lib. 2. sent. dist. 31. art. 1.
Tertio, Hieron. Zanchius, de operibus DEI, parte 3. lib. 2. cap. 5. Respondet 2 animam ex conjunctione cum corpore, peccato infici, non per Physicam actionem corporis in animam, sed ex justissima DEI ordinatione, qui sic initio constituerat, ut sicut si Adam non peccasset, [Page 116] tota illius justitia in liberos propagaretur, sic, illo peccante, tota naturae corruptio, quae ejus inobedientiam est consecuta, ab illo tanquam è capite, in omnes homines, flueret et derivaretur, idque per semen, tanquam per vehiculum, quo ista labes à patre ad prolem transfertur.
Quarto, Alensis et Bonaventura, in 3 2. Sent. dicunt, animam in corpore immundo vitiari, non quod caro spiritum inficiat, vera et reali actione, sed quod caro destituta originali rectitudine, ac rebellis rationi effecta, animum deorsum trahat, ac per hoc, obliquam et distortam efficiat. Hanc sententiam explicans Pareus, dicit nos posse sine ulla absurditate, asserere temperamentum corporis, licet brutum sit, ad mala pronum esse, & no [...] aptum animae ad bonas actiones organum: animam vero rectitudine, & puritate originali orbatam, sequi inclinationem, et vitiosum temperamentum corporis, idem etiam innuit Clariss. Festus Hommius, in suo Antibellarmino, disput. 58▪ Thes. 5.
4 Secundo objicitur: Si DEVS ani [...]mam puram in carcerem tam impuru [...] [Page 117] detrudit, crudeliter ac injustè agit: at impium & blasphemum est posterius; Ergo & prius est absurdum. Resp. concedendo totum; nos enim non dicimus DEVM, [...]mmittere animam justam & puram, in corpus impurum, inde enim sequitur animas nostras esse justas, ante earum infusionem, & conjunctionem cum corporibus, quod posteà refutabitur ar [...]. 8. instabit aliquis; DEVS infundit animam ex se peccatum non habentem, corpori impuro, & contagioso: Ergo injustè agit: Resp. negando consequentiam; is enim agit injustè, qui illud agit, cujus contrarium agere tenetur ex aequo & bono; sed DEVS non tenetur animas filiorum Adae, qui in Adamo peccaverunt, & sic aeternam mortem meriti sunt, puris corporibus infundere, h. e. non tenetur corpora nostra labe peccati foedata, ante infusionem animarum purgare; sed contrà tenetur ea non purgare, id (que) vi illius comminationis, quo dic comederis, moriendo morieris.
Tertio ob. causa causae est etiam causa 5 causati: at DEVS est causa unionis animae cum corpore: Ergo est etiam causa illius peccati, quod anima ex conjunctione [Page 118] cum corpore contrahit; nam unio est causa illius peccati in anima. Respondet Zanchius, unionem animae cum corpore non per se, sed per accidens esse causam peccati, id (que) quia si Adam non peccasset, DEVS copulasset animas cum corporibus sine ulla peccati consecutione: quare ex accidente est quod nunc animae labes eam conjunctionem consequatur. 2. Respond. DEVM tantum creare animas in corporibus, parentes verò per virtutem prolificam, animas substantialiter cum corporibus conjungere: quare quod animas habeamus in corporibus nostris, est à DEO, quod verò animas habeamus in corporibus impuris, & contagiosis creatas, est à lapsu primorum parentum. In summ [...] illa regula, causa causae est etiam causa causati, intelligenda est de causis per se, non per accidens, DEVS enim est causa suae legis, & lex divina est causa peccati per accidens, ut patet ex cap. 7. ad Rom. à vers. 8. ad 14. nemo tamen inde concludere potest, DEVM esse peccati causam.
6 Quarto ob. quod corpus non habet, eo non potest animam inficere: at peccatum, quod animae est proprium, nimirum ignorantia [Page 119] mentis, & aversio voluntatis à bono, non inest corpori: Ergo corpus peccato animam inficere non potest. Resp. sicut semen parentis leprosi, producit lepram in corporibus filiorum, licet actu & formaliter in se non habeat lepram, sed occultam quandam dispositionem ad lepram, ita etiam caro potest inficere animam peccato, licet actu & formaliter in se non habeat peccatum, sed tantum dispositionem quandam ad peccatum. Resp. igitur ad propositionem; quod corpus in se habet, nullo modo, h. e. neque formaliter, neque virtualiter eo non potest inficere animam, potest tamen inficere animam eo, quod in se habet virtualiter, & dispositive.
Quinto ob. in Adamo vitium prius fuit in anima, quam in carne, & ab anima 7 in carnē non à carne ad animam transiit: Ergo eodem ordine in filiis Adae vitium existit; anima enim non corpus est [...] peccati. Respondet Pareus alium fuisse ordinem in vitii operatione quae à libero arbitrio caepit alium esse in vitii generatione quae à carne incipit. Responderi etiam potest eundem ordinem [Page 120] adhuc, servari, et animam etiam nunc esse [...] peccati idque quia ignorantia, contumacia et aversio à bono actu et formaliter primo insunt animae, deinde corpori licet dispositive, et virtualiter insint corpori prius quam animae. Hic nobis se offert occasio reprehendēdi crassam, et absurdam eorum sententiam, qui dicunt peccatum originis, actu et formaliter in semine in esse, ante adventum animae. Primo enim habitus et privatio versantur circa idem subjectū: Ergo privatio non potest esse in aliquo subjecto, in quo habitus in esse nequit: at in semine nō potest esse justitia originalis, quae est habitus: Ergo ne (que) in eo existere potest peccatū originale, quod est ejus privatio. Secū do, si semen, actu et formaliter in se peccatū habet, varia sequentur absurda. Primo, semini datā esse legē, lex enim, inquit Paulus, data est peccatoribus: secundo, semen esse obnoxiū aeternae damnationi, quod enim propriè peccatū in se habet, id damnari in aeternū potest: tertio, semē posse à CHRISTO redimi, salvari, poenitentiam agere, & credere, quae omnia tam absurda sunt, inquit Kekkermanns, ut cogitari vix absurdius possit.
ART. VIII. Proponuntur & solvuntur aliquot quaestiones, de propagatione peccati originalis.
PRima quaestio est, quomodo possit peccatum originale 1 traduci et propagari, cum anima, quae illius subjectum est, non traducatur; non potest enim accidens traduci sine subjecto. Respondet Doctor Esthius, accidentia frequenter traduci; id est, affectione quadam, vel infectione transire in alterum, non transeunte subjecto, nam haereses, errores, vitia ab uno in multos propagantur, non transeunte eorū subjecto, hoc est, anima; quaequidem responsio vera & solida est, si intelligatur de ea propagatione, qua accidens nō idem numero, sed idem specie, transit et traducitur ab uno in aliud, cum enim traducitur idem numero accidens, necesse est etiam ejus subjectum traduci, et transire: Sic ut putant nonnulli Philos. odore transeunte [Page 122] in manum hominis contrectantis, transeunt etiam subtiliores partes pomi, in quibus odor proximè existit. Cum igitur propagatio peccati, non sit traductio accidentis, unius numero, de subjecto in subjectum; sed productio accidentis specie ejusdem, non necesse est ejus subjectum, animam videlicet traduci. Alias responsiones ad hoc argumentum, vide apud Pareū, lib. 4. de amiss. gratiae, cap. 12.
Secunda quaestio est, quomodo anima, 2 quae à DEO producitur, & proinde ab Adamo nō trahitur, nec ullo modo in lū bis Adae fuit, quomodo (inquā) ea potest dici in Adamo peccasse, aut rea esse peccati ab Adamo admissi. Respondet Zanchius & cum eo reliqui Orthodoxi Theologi, animam duobus modis posse considerari, videlicet vel in se, et respectu sui, vel quatenus est pars constitutiva illius hominis, qui est filius Adae: priori modo considerata anima, non potest dici fuisse in lumbis Adae, & per consequens non potest dici peccasse in lumbis Adae; posteriori verò modo considerata, benè dici potest ab Adamo trahi, in lumbis ejus fuisse, & peccasse; totus enim homo fuit [Page 123] in lumbis Adae, id (que) quia ab Adamo descendit, per naturalem generationem, & proinde totus homo est reus peccati ab Adamo admissi, totus autem homo ad poenam obligari nequit, nisi & anima & corpus ejus ad poenam obligentur.
Objicit hic Balthasar Meisnerus acutus quidem Philosophus, sed superbus, & 3 magnorum virorum insignis contemptor; totum hominem non posse dici ab Adamo trahi, nisi & corpus & anima ipsius ab Adamo trahantur, idque quia totus homo est [...] constans ex anima et corpore; egregium profecto, et tanto viro dignum argumentum? An non totus CHRISTVS Mariae filius esse, et ex ea totus genitus, natus (que) esse dicitur? Licet ex ejus substantia Deitatem non acceperit? omnino: unde et contra Nestorium definitum fuit Synodo Ephesina, ut Maria [...] appellaretur.
Tertia quaestio est, utrum animae à 4 DEO creentur purae an impurae? quam quaestionem licet alii censeant esse multis difficultatibus involutam, ego tamen puto eam facilè dissolvi et explicari posse. Respondeo igitur duplicem esse sensum [Page 124] illius quaestionis, prior est, utrum animae eo instanti quo creantur sunt purae an impurae? posterior est, utrum animae à DEO creante accipiant puritatem seu justitiam; an vero impuritatem et corruptionem? Si priori modo concipiatur quaestio, Respondeo animas eo ipso instanti, quo creantur esse impuras, simul enim creantur et uniuntur substantialiter cum corporibus contagiosis, ex quibus labem contrahunt; si posteriore modo concipiatur qua [...]stio, Respondeo animas nostras à DEO creante, neque accipere puritatem, seu justitiam et sanctitatem, neque impuritatem, et propensionem ad malum, sed tantum essentiam spiritualem, et proprietates ab essentia dimanantes: dico DEVM non inspirare animae venenum laethale concupiscentiae, quia mali author esse non vult: dico etiam cum non infundere animae sanctitatem, et justitiam, quia anima creatur, ut sit pars constitutiva filii et successoris Adami, cui DEVS spiritualia dona conferre non tenetur, Vide clarissimi Iunii, Comment. in Cap. 2. Genes.
ART. IX. Diluuntur leviora argumenta, quae afferri solent contra creationem, & infusionem animae.
OBjicitur primo. DEVS sex primis diebus totum 1 creationis opus absolvit, posteà verò requ [...]evit ab opere suo, Genes. 2. Exod. 20: non igitur novae animae nunc creantur. Respond. DEVM post sextum diem cessasse à creatione novarum specierum, non vero novorum individuorum: animae autē, quas jam creat, non specie sed numero differunt ab anima Adami, quam primo creavit.
Secundo ob. Genes. 5. dicitur Adam genuisse 2 filium ad imaginē suam, est autē filius imago et similitudo patris secundum animam: Ergo Adam genuit filium secundum animā. Respond. filium esse imaginē & similitudinē patris, non tam ratione animae, quā ratione totius suppositi, i. [Page 126] quatenus est quid constans ex anima et corpore: Adam ergo non solum genuit filium similem patri, ut vult Esthius; sed etiam genuit id, in quo illa similitudo potissimum consistit, videlicet ipsam personā filii sui, ex anima et corpore cōflatam.
3 Tertio ob. Genes. 46. dicuntur 70. animae egressae de femore Iacobi, quod non est aliud quam seminis propagatione traduci. Respōd. animas synecdochicè pro hominibus esse positas: addere etiam possumus, ipsas animas egressas fuisse ex femore Iacobi, non quod è femore Iacobi traductae sint, quoad earum esse simpliciter, sed quod ex eo descenderint, quoad earum existentiam in corpore, et unionem cum corpore; virtus enim seminis egressi ex femore Iacobi, effecit unionem corporis et animae.
Quarto ob. si homo generando non 4 producit animam rationalem, pejoris est conditionis, quam bruta et plantae, quae producunt animas sibi proprias, videlicet vegetativam et sensitivam. Respondet Esthius, hominem esse melioris conditionis etiam in officio generandi, quam sunt bruta aut plantae, eo quod vis ejus generativa [Page 127] pertingat ad unionem nobilissimae formae cum materia, ut supra declaratum est. Adde quod hoc ipsum, ad magnam dignitatem pertinet, talem habere animam, ad quam producendam, propter ipsius excellentiam, nulla vis naturae possit pertingere; quâ ratione nec Angelis, quorum natura excellentior est, quam hominum, vis ulla generandi competit.
Quinto ob. si homo non generat animam 5 filii, sed corpus, non generat totum hominem, sed alteram ejus partem, imò ignobiliorem ejus partem. Resp. negando sequelam: Maria enim non genuit Deitatem CHRISTI, et tamen veré dicitur genuisse totum CHRISTVM: ignis etiam cum ex ligno generat alium ignem, non generat materiam illius ignis, sed tantum formam, et tamen dicitur generare, seu producere totum illum ignem; secundum definitionem Aristotelis generatio est mutatio totius, &c. Quare hic distinguendum est inter totum hominem, & totum hominis; pater enim generat totum filium, sed non totum filii, id est, omnes partes filii.
[Page 128]Sexto ob. si DEVS sigillatim creat 6 animas omnium, qui quomodocunque gignuntur, cooperatur scortatoribus & adulteris: nam fornicariis & adulterinis conceptibus animas [...]eat, & largitur, quod videtur absurdum. Resp. DEVS cooperatur generationi naturali, quae est per se bona, & opus naturae; non autem vitio, quo fornicatores & adulteri contra legem. DEI generationem perficiunt.
ART. X. An pos [...]it [...] commedior aliqua, aut expeditio [...] ratio traductionis concupiscentiae, seu propensionis ad malum, quam diximus esse tertiam pa [...]tem peccati o [...]iginalis.
QVI communem sententiam, 1 de infectione animae à corpore ad peccandum disposito, spernunt & rejiciunt, illi ad quatuor classes seu ordines [Page 129] vocari & reduci possunt. Primo enim, Traduciarii, qui animarum creationem impugnant, firmissimè asseverant se ex suae sententiae fundamentis, posse reddere lōge meliorē & tutiorē rationem traductionis peccati; quam nos, qui animarum creationem defendimus: hanc eorum asseverationem ( DEO adjuvante) falsam esse ostendam, Articulo ultimo hujus disputationis.
Secundo, Pontificii Theologi, qui cum Bellarmino, lib. 5. de amissione gratiae, 2 cap. 15. damnant sententiā Lombardi, Henrici, Gregorii Arimin. & Iohannis Driedo, dicentium concupiscentiam esse adventitiam, & positivam quandam qualitatem animae facultatibus superadditam; illi (inquam) qui hoc dogma rejiciunt, intrepidè asserunt se nullo negotio posse reddere rationem, cur in animâ infantis à DEO creatâ, sit concupiscentia seu propensio ad malum. Primo enim dicunt, hominem naturaliter constare ex carne & spiritu, et ideo partim cum bestiis, partim cum Angelis communicare naturam, et quidem ratione carnis, et communionis cum bestiis habere propensionem [Page 130] quandam ad bonum corporale, & sensibile, in quod fertur per sensum & appetitum: ratione spiritus & communionis cum Angelis habere propensionem ad bonum spirituale, & intelligibile, in quod fertur per intellectum et voluntatem. Ex his autem diversis, vel contrariis propensionibus, in uno eodemque homine naturaliter, seu per necessariam consecutionem ex principiis essentialibꝰ, existere volunt pugnam quandam inter sensum & rationem, et ex eâ pugnâ ingentem benè agendi difficultatem, dum una propensio alteram impedit.
3 Dicunt secundo, divinam providentiam, initio creationis, ut remedium adhiberet huic morbo, seu languori naturae humanae, qui ex conditione principiorum essentialium oriebatur, addidisse homini donum quoddam insigne, justitiam videlicet originalem, quâ veluti aureo quodam fraeno appetitus sensitivus contineretur, & rationi subjiceretur.
Dicunt tertio, primos parentes; et nos 4 omnes in iis amisisse aureum illud fraenum originalis justitiae, quo sensus rationi subjiciebatur, et aiunt ex remotione doni [Page 131] istius supernaturalis, statim in nobis ortam esse pugnam, inter partem superiorem et inferiorem animae, h. e. inter sensum et rationem: remoto enim fraeno (inquiunt) quo continebatur appetitus, ex se pronus ad concupiscendum, contra ordinem rationis, per necessariam consecutionem in appetitu sensitivo, sequitur propensio ad resistendum rectae rationi, et appetendum objecta sensibus jucunda, quae lege prohibentur. Hi igitur volunt concupiscentiam seu propensionem ad malum in infantibus non contrahi, ex conjunctione animae cum corporibus contagiosis, sed partim dimanare ex ipsâ animae constitutione essenti [...]li, quâ constituitur ex parte sensitivâ, et parte rationali; partim ex carentia originalis justitiae, quae partem sensitivam parti intellectivae subjicieba [...].
Haec doctrina meritò rejicitur à nostris Theologis; Primò, quia est fundamentum 5 absurdi istius dogmatis, de concupiscentiâ in renatis, quod videlicet post baptismum non sit peccatum, sed morbus et languor quidam naturae. Secundò, quia falso asserit rebellionem appetitus [Page 132] sensitivi, contra rationem & ejus directionem esse naturalem: nam illi qui hoc asserunt, in DEVM contumeliosi sunt, dicentes DEVM illum sanctissimum, qui peccatum odit & execratur, ipsi naturae humanae in primâ creatione indidisse impetum, tam rebellem & iniquum, videlicet propensionem ad peccandum, & turpia ac inhonesta objecta appetendum. Tertio, quia (fatente Bellarmino ipso lib. 5. de amissione gratiae) vitiosa illa concupiscentia, non solum est in appetitu sentisivo, qui rationi resistit, sed etiam in voluntate quae prona est ad concupiscendos honores, inanem gloriam, & alias vanitates: quaeram igitur ex Bellarmino, unde sit haec pronitas voluntatis ad obsequendum desideriis carnis? Respondet cap. 15. eam provenire ex remotione doni istius supernaturalis, quo DEVS hominem in primà creatione or navit; sed haec responsio absurda, & ipsius doctrinae contraria est: nam lib. de gratià primi hominis cap. 5. dicit partem superiorem animae, esse ex se & suâ naturà pronam & propensam ad bonum spirituale, & intelligibile; & per consequens eam naturaliter resistere desideriis carnis; sublato [Page 133] igitur donò supernaturali, voluntas adhuc remanebit prona ad resistendum desideriis carnis, si modò nullo dono naturali careat (quod cōcedit ipse Bellarm.) ideo (que) nondum satisfactum est meae quaestioni, quâ quaero undenam sit, quod voluntas jam sit prona ad obsequendum desideriis carnis, & ad appetendum illa objecta, quae sensui jucunda sunt, & rationi displicent, cum prius contrario modo se habuerit idque naturaliter. Hic haeret Bellarminus et aeternum haerebit, donec nostram sententiam de concupiscentia in renatis amplexus fuerit.
Bellarminus ad secundam rationem, 6 à nobis jam allatam, respondens lib. de gratia primi hominis cap. 7. concupiscentia (inquit) carnis fuit homini in primo statu naturalis, non quidem ut bonum aliquod naturae, sed ut defectus & quasi morbus quidam naturae ex materiae conditione consequens. Quare rectissimè dicitur concupiscentiam non esse ex DEO, odio, non amore dignam, malam, naturaeue contrariam, propter duas causas; primum quia non ex intentione auctoris naturae, sed praeter ejus intentionem in homine exstitisset, si [...] puris naturalibus homo creatus fuisset. Deinde quia DEVS [Page 134] illam sustulerat, & ex ipsius hominis culpa locum in nobis habet.
Haec doctrina Bellarmini nimis crassa 7 & absurda est: Primò, quia dicit hanc rebellionem carnis, contra spiritum ex naturae principiis dimanare, & tamen esse naturae contrariam, quod manifestam contradictionem implicat: non enim potest fieri ut aliquid ab ip [...]â naturâ profluat, & tamen naturae contrarietur; nisi quis dicere velit naturam esse sibi contrariam, & inimicam. Secundò, quia dicit hanc rebellionem ab ipsâ naturâ dimanare, & tamen praeter DEI intentionem evenire, si enim ex intentione DEI ipsae rerum naturae existunt, proculdubio rerum proprietates, et ea omnia quae à naturâ rerum necessario dimanant, non praeter, sed secundum DEI intentionem eveniunt; is enim qui intendit naturam, intendit etiam ea quae naturam consequuntur. Tertiò, quia quicunque producit naturam, producit ex consequente ea quae naturam consequuntur: at DEVS producit naturam hominis: Ergo producit etiam rebellem hunc impetum, qui naturam ejus consequitur: hoc autem absurdum [Page 135] est; quia inde sequitur DEVM producere aliquid suae naturae contrarium, natura enim DEI sicut est ipsa bonitas, ita est ipsa propensio ad bonum, et proinde contrariatur propensioni ad malum. Quartò, quia dicere rebellionem carnis contra spiritum esse à naturâ, & tamen non esse à DEO qui fons est & causa naturae, manifestam contradictionem implicat. Quintò, donum illud supernaturale justitiae, ex sententiâ Bellarmini non sustulit naturalem propensionem appetitus sensitivi, ad concupiscendum contra ordinem rationis, sic enim ipsam naturam appetitus sensitivi evertisset; sed tantum [...]um cohibuit ne actu resisteret rationi, & aliquid appeteret contra rationis directionem: Ergo Adamus in statu integritatis, habuit in appetitu suo propensionem ad malum, quamvis nondum expertus esset actus, & exercitia istius propensionis, & per consequens originali peccato inquinatus fuit; quid enim aliud est peccatum originale, quam propensio ad malum.
ART. XI. Considerantur duae aliae sententiae de traductione peccati.
SEquuntur in hoc articulo considerandae tertia & 1 quarta classis eorum, qui traductionem peccati per semen parentū damnant, & rejiciunt: ad tertiam classem eos refero, qui cum Anselmo, in lib. de conceptu Virginali, & S. Thoma, in 1. secundae quaest. 81. art. 1. & quaest. 4. de malo, art. 1, dicunt ad traductionem peccati nihil aliud requiri, nisi ut homo per veram generationem ab Adamo descendat. Hoc enim ipso, quod aliquis in lumbis Adae fuit, cum is praeceptum in Paradiso transgrederetur, in illo ejus peccato communicavit. Haec sententia rejicienda est, quia descensus noster ab Adamo per naturalem generationem est quidem causa, cur nos rei sumus [Page 137] peccati ab Adamo commissi: non vero potest esse causa nostrae caecitatis, ignorantiae, et propensionis ad malum, et proinde haec opinio in eo peccat, quod secundum eam explicari possit traductio primae partis peccati originalis, non vero secundae & tertiae partis.
Ad quartam classem eos refero, qui 2 nobiscum consentiunt in explicanda traductione primae & secundae partis peccati originalis, dissentiunt vero in explicanda traductione tertiae partis, dicentes eam propagari, et traduci à parentibus ad liberos, non per se, sed per secundam partem; h. e. per carentiam originalis justiti [...], cum quâ necessariò connexa, et conjuncta est: si quis igitur eos roget; unde nam sit quod infans recens natus, sit reus peccati ab Adamo commissi? Respondebunt, quia est filius Adami, h. e. quia ab eo per naturalem generationem descendit. Item si roget, unde sit, quod infans iste, originali justitiâ careat? Respondebunt; quia parentes ejus non poterant illi justitiam communicare, ipsi enim ea carebant. Denique si roget: unde sit quod infans iste ad malum pronus et propensus sit? Respondebunt [Page 138] quia originali justitia caret; quicunque enim originali justitia caret, is necessario ad malum propensus est: et proinde propensio ad malum propagari videtur per concomitantiam quandam, qua comitatur, et consequitur carentiam originalis justitiae.
Doctissimus, et nunquam satis laudatus 3 Petrus Molineus, hanc sententiam egregiè explicat, et defendit in Anat. Arminianismi, cap. 10; et ibidem rationem reddit cur propensio voluntatis et appetitus sensitivi ad objecta illicita, quae sensibus jucunda sunt, necessario consequatur carentiam originalis justitiae: quia autem insigne illud opus Molinei in omnium manibus non est; ego per aliquot fundamēta seu assertiones proponam summam corum, quae ab illo sub finem cap. 10. proposita sunt, idque in corum gratiam, qui nondum Moline [...]m legerunt.
Prima assertio. Intellectus hominis originali 4 justitiâ destituti, & nondum per verbi praedicationem vocati, neque cognoscit, neque cognoscere potest, durante eo statu, bona spiritualia & supernaturalia. Haec assertio probatione non eget, nam ut docet Bellarminus, lib. 6. de [Page 139] gratia, et libero arbitrio, cap. 1. convenit inter omnes Theologos, sive sint Pontificii, sive Evangelici, ista mysteria fidei, sine divina revelatione cognosci non posse.
Secunda assert. Voluntas hominis originali 5 justitiâ destituti, & nondum vocati per verbi praedicationem, ad ea sola bona propensa est, quae iste homo cognita habet, h. e. ad bona temporalia & terrena. Cujus rei ratio est, quia appetitio voluntatis praesupponit cognitionem intellectus, ideoque voluntas nihil potest appetere, nisi quod ratio cognoscit.
Tertia assert. Voluntas talium hominum 6 propensa est, ad bona naturalia, & terrena, tanquam ad praecipua bona, & maximè expetibilia: id (que) quia tales homines non cognoscunt bonum illud, quod revera est perfectissimum, et ob id alia bona quasi essent perfectissima, summo amore prosequuntur.
Quarta assert. Quamvis appetitio bonorum temporalium, per se mala non sit, ex accidente 7 tamen fit mala, quatenus ista bona appetuntur, tanquam praecipua & maximè expetibilia, & proinde propensio ad ea sic appetenda, verè appellari potest propensio ad malum. Hinc patet, propensionem ad malum necessario consequi, [Page 140] et comitari illam luminis supernaturalis carentiam, quae est in omnibus, qui ab Adamo descendunt per veram generationem.
Hanc sententiam quondam amplexus 8 sum, nunc vero cam rejicere cogot, idque propter graves et efficaces rationes, quae afferri possunt in cōtrarium. Primo enim, concupiscentia seu propensio ad malum, est quid reale et positivum, ut docet ipse Mol [...]neus, cap. 8. istius operis: Ergo habet realem et positivam causam: ratio sequelae est, quia privatio aut non Ens, qualis est carentia justitiae, non potest producere aliquod Ens reale; nam Ens reale ad suam productionem requirit realem influxum, & operationem alicujus causae: at non Ens, sicut non habet reale esse, ita non potest habere realem operationem. Dicet aliquis: caecitas quae est privatio, potest esse causa lapsus, & privatio luminis potest esse causa aberrationis à viâ; lapsus autem & aberratio à viâ sunt entia realia. Resp. lapsus et aberratio à viâ duo includunt, videlicet positivam entitatem talium motuum, & superadditam inconvenientiam, seu defectum: inconvenientia [Page 141] illa, quae est privativum quid, privativam ca [...]sam habere potest: at positiva entitas istorum motuum, est à positivâ causâ; nam positiva entitas lapsus, est partim ab internâ gravitate corporis, partim ab externo offendiculo: itē positiva entitas aberrationis, est à locomotivâ facultate tanquam a causa.
Secundò, ex hac sententia sequitur, veram causam vitiosae illius propensionis 9 & inclinationis, quae est in voluntate, esse caecitatem, et ignorantiam mentis: at hoc est falsum, & quotidianae experientiae contrarium: idque primò, quia multi impii seu nō renati, per natural [...]s demonstrationes evidenter sciunt DEVM esse summum bonum, et proinde summo amore prosequendum, et nihilominus in voluntate habent propensionem ad prosequendum bona temporalia, et terrena summo amore, post habito supremo et perfectissimo bono: Ergo causa illius propensionis, non est ignorantia mentis. Secundò, multi impii norunt, quid sit honestum, quid inhonestum; et tamen in voluntate habent propensionem ad ea agenda, quae inhonesta sunt, & naturali rationi [Page 142] contraria: Ergo ignorantia non est causa illius propensionis.
10 Tertiò, concupiscentia seu propensio ad malum, non solum est pronitas ad nimium amorem rerum terrenarum, orta ex ignorantiâ rerum coelestium, & supernaturalium (ut statuit haec sententia) sed etiam est pronitas quaedā ad contemnenda & negligenda bona illa coelestia, quae nobis patefacta et revelata sunt, h. e. quorum cognitionem ex verbi auditu acquisivimus; item est propensio ad ea agenda, quorum turpitudinem, ex DEI ▪ verbo cognitam & perspectam habemus. Vnde Paulus de se ipso conqueritur, cap. 7. Rom. vers. 22. & 23. Delector (inquit) lege DEI, quod ad interiorem hominem; sed video aliam legem in membris meis rebellantem legi mentis meae, & captivum reddentem me legi peccati, quae est in membris meis.
Quartò, si concupiscentia carnis nihil 11 aliud sit, nisi propensio ad inordinatum amorem rerum terrenarum, orta ex ignorantia rerum coelestium, ingens sequetur absurdum, videlicet concupiscentiam non esse in renatis, qui rerum coelestium cognitione imbuti sunt: illi enim qui certò [Page 143] sciunt coelestia & supernaturalia illa dona, infinitis gradibus excellere & praeferenda esse terrenis & temporalibus bonis, non possunt ex ignorantia rerum coelestium, inordinato amore prosequi bona terrena & caduca.
ART. XII. Ostenditur, eos qui animarum creationem impugnant, multum inter se dissentire, & confutantur tres primae eorum sententiae de origine animae.
STatueram apud me, in hac Exercitatione contra eos solummodo disputare, qui putant animas 1 humanas ex materiae potentia educi. Verum quia videbam multos, eosque doctissimos viros, animarum traductionem tueri, & nihilominus seriò damnare, & rejicere dogma illud, de eductione animae rationalis ex potentiâ materiae, [Page 144] ideo operae pretium me facturum sentiebam, si proponerem, & sigillatim confutarem omnes sententias, quas memini me legisse, aut audivisse de traductione animarum.
Prima sen [...]en [...]ia est Iacobi Martinii, 2 qui in lib. 3. Missellanearum quaestionū, disput. 7. dicit animam filii esse ab anima patris, per traducem, modo tamen imperscrutabili & nobis incognito. Hic modus recedendi à communi sententia facilis est, sed inhonestus, & si quid judico, tanti viri acumine indignus: verum ne illi, qui his latebris se occultant, securè delitescant, contra eos utar unico argumento, sed nisi me animus fallit, valido & perspicuo: illud autem sic proponi potest. Pater neque producit animam filii ex aliqua re praeexistente, neque producit eam ex nullâ re praeexistente, hoc enim est creare: Ergo nullo modo eam producit. Consequentia hujus argumenti a nullo negari potest, quia nititur communi illo principio, de qualibet re verum est affirmare, vel negare. Antecedens probatur hac ratione. Pater neque producit animam filii ex materiâ corporea seminis, neque ex spirituali substantiâ animae suae, ut mox probabitur: Ergo non producit [Page 145] eam ex aliquare praeexictente: item non creat eam, quia creare est solius DEI proprium, & proinde non producit eam ex nulla re praeexistente.
Secunda sententia est eorum, qui dicunt 3 animam educi ex potentia seminis, id est, volunt animam primò cum semen emittitur, non actu esse in semine, sed potentiâ duntaxat, quando verò semen nonnihil elaboratum est, & membra corporis quodammodo sunt delineata, tum demum per [...] in semine haerentem, animam è potentia seminis educi, excitari, & accendi, ita ut actu nunc vivere, & corpus suum informare incipiat.
Haec sententia à me suprà confutata 4 est, & à Balthasare Meisnero, qui traductionem animarum acerrimè propugnat, non immeritò rejicitur sect. 3. Philosophiae suae, cap. 6. quaest. 1. Argumenta ejus haec sunt: 1. accidens, videlicet potentia [...] non potest producere, tam nobilem & excellentem substantiam. 2. [...] est animae facultas: Ergo non est in semine ante adventum [Page 146] animae. 3. formarum materialium proprium est educi è potentiâ materiae; anima autem est forma spiritualis. Vide caetera apud ipsum Meisnerū, loco citato.
Tertia sententia est eorum, qui asserunt 4 parentem simul cum semine, emittere suae animae particulam, & proinde semen, primo cum emittitur esse actu animatum; hi igitur volunt animam filii esse ab anima patris, per ejus divisionem, & quasi imminutionem. Hunc modum tuendi animarum traducem, non satis tutum judicat Meisnerus, & meritò, quia ex eo sequitur animam divisibilem, & proinde materialem, & corruptibilem esse; quia item inde sequitur formam posse migrare, de una materia in aliam, imo de uno supposito in aliud; nam secundum hanc sententiam verum est dicere, totam animam filii fuisse quondam in corpore patris, & corpus ejus informasse.
Vnde Serenissimus noster Princeps 5 IACOBVS BRITANNIAE REX, doctè admodum & acutè colligebar, dum hic ANDREAPOLI esset, animam filii esse ream omnium peccatorum, quae à patre commissa sunt, ante [Page 147] ejus emissionem & transfusionem, nam anima filii ante transfusionem, fuit in patre et in eo peccauit, anima autem quae peccavit, ipsa morietur, Ezechielis 18. vers. 4. et Ieremiae 31. vers. 30.
ART. XIII. Refellitur quarta sententia, quae est Balthasaris Meisneri.
QVarta sententia, quā amplectitur Balthasar Meisnerus, 1 in hoc convenit cum praecedente, quod statuat animam, non è potentia seminis educi, sed à parente in prolem traduci, & unâ cum semine in matricem infundi; ac proinde semen quamprimùm emittitur, esse actu animatum: differt tamen ab ea quatenus asserit animam illam in semine existentem, non fieri ex anima patris per decisionem, & partitionem animae paternae, sed ab ea generari et produci [Page 148] de novo. Hanc sententiam explicans Meisnerus pag. 924. sic ait, quamprimum parens semen tran [...]fundit in uteru genetricis, tu [...]c una cum semine transmittit animam, nō quidem suam aut suae partem, sed suae similem: & pag. sequente. Sicut lumen se multiplicat, h. e. aliud lumen immediate producit, in materiâ idonea, idque (ut supra monuit) non per sui partitionem, nec per localem sui in alteram facem transmissionem, sed per novi luminis accensionem; ita etiam animae nostrae in semine ad generationem hominis disposito, sese multiplicant, hoc est, aliam sibi in specie similem animam immediatè, non interveniente aliquo instrumento corporeo producunt.
2 Haec sententia facillimè confutatur, nam ex ea manifestè sequitur animam filii creari ab anima patris; quod ingens absurdum & incommodum est, ut autem illud evidenter demonstretur, fundamenti loco, Tenendum est primo, creationem esse productionem ex nullo subjecto praeexistente. Secundo tenendum est, quatuor modis aliquid dici fieri ex aliquo. 1. Terminativè, quomodo dicimu; hominem fieri ex non homine, album ex non albo. 2. Fit aliquid ex aliquo decisivè, [Page 149] seu per decisionem et detractionem, quomodo dicimus exiguum clavum fieri ex ingenti massa ferri, et exiguum annulum ex ingenti massa auri. 3. Fit aliquid ex aliquo subjectivè, illud videlicet quod ex alicujus subjecti potentia educitur, quomodo dicimus omnes formas materiales fieri, et educi ex potentia materiae. 4. Fit aliquid ex aliquo constitutivè, quomodo dicimus omnia corpora naturalia fieri ex materia et forma.
His positis, sic probatur animam patris, creare animam filii ex Meisneri sententia. 3 Quod producit aliquid ex nihilo, illud creat: at anima patris producir animam filii ex nihilo, ex Meisneri sententia: Ergo creat, et proinde infinitam virtutem habet; nā producere ex nihilo seu creare, infinitam virtutem arguit: propositio major est perspicua, nam nititur definitione creationis: minor sic probatur; Si anima patris producit animam filii ex aliqua re praeexistente, vel producit eam ex sua substantia, vel ex materia seminis, at nullo modo eam producit ex materia seminis, ut fatetur ipse Meisnerus; quod etiam probatur hac ratione, anima non fit ex [Page 150] materia seminis terminativè, h. e. materia seminis nō est terminus à quo illius mutationis, quâ anima producitur, nam terminus à quo alicujus mutationis, adveniente termino ad quem, perit; sed materia seminis, adveniente anima, non perit, sed animam in se recipit. Secundo, anima non fit ex materia seminis decisivè, quia sic esset pars materiae, quod nimis absurdum est. Tertio, non fit ex materia seminis subjectivè, seu eductivè, sic enim esset forma materialis, ut ipse Meisnerus fatetur. Denique non fit ex ea constitutivè, sic enim esset substantia corporea.
4 Nullo etiam modo producitur anima filii, ex anima patris; nam primo non producitur ex anima patris terminativè, quia terminus à quo perit, producto termino ad quem; anima autem patris non perit productâ animâ filii. Secundo, non fit ex eâ decisivè, seu per divisionem, et partitionem; ut ipse Meisnerus fatetur. Tertio, non fit ex ea subjectivè, h. e. non educitur ex ejus potentia, quia quod educitur ex alicujus subjecti potentia, illud in eo subjecto recipitur, et in eo existit: sed nemo dixerit animam filii existere in anima patris, [Page 151] tanquam in subjecto. Quarto, anima patris non est pars constitutiva animae filii: Ergo anima filii non fit ex eâ constitutivè.
Quod autem ad illam similitudinem à lumine petitam, attinet: tenendum est 5 eam ineptam esse, et nullo modo pro ejus sententia facere, nam lumen educitur de potentia materiae, ut omnes fatentur: unde Fonseca, lib. 5. Metaph. cap. 2. quaest. 4. sect. 1. Nemo (inquit) dubitat lumen educi de potentiâ aeris, et certè cum faci lucenti admovetur fax alia, manifestum est ex potentia materiae istius facis admotae, educi flammam, et ipsius lucem: quare secundum argumentum contra Meisnerum sit hoc: si anima filii eo modo producitur ab anima patris, quo lumen à lumine; anima patris educit animam filii ex materiae potentia: at posterius est absurdum, fatente Meisnero: Ergo et prius: probatur autem lumen educi ex potentia materiae; quia illae formae educuntur ex potentia materiae, quae à materia pendent, quo ad esse et fieri ut patet ex articulo 1. hujus disputationis: at lumē est tale, quia ne (que) potest fieri, ne (que) esse, sine concursu passivo materiae lumen [Page 152] recipientis: valeat igitur illa formarum multiplicatio, ab eductione earundem distincta, nam est figmentum crassi alicujus cerebri, & nulla ratione nititur.
6 Tertiò: si spiritualis substantia animae quâ talis est; h. e. quâ spiritualis & rationalis est, habeat virtutem procreativam similium, sequetur facultatem procreatricem non esse propriam facultatem animae vegetativae, quod est contra omnium Philosophorum doctrinam: ratio est, quia facultates animae vegetativae, non conveniunt animae rationali, quâ talis est, sed quatenus est vegetativa: sed haec facultas procreativa similium animarum absque eductione ex potentiâ materiae, competit animae rationali per se, et non quatenus est vegetativa.
Quarto: in generatione uterque parens 7 emittit semen, ut docent non solum Scolastici Theologi complures, lib. 3. Sent. Dist. 4. ut Scotus, Bonaventura, Major, Ochamus, Lichetus, Gabriel, sed etiam Medici multis manifestis indiciis, ab Anatomica experientia ductis convincunt, quae hoc loco in medium afferre non possum: ea tamen scriptis mandarunt, Galenus [Page 153] lib. 2. de semine, cap. 4. Fernelius lib. 7. Physiol. cap. 6. Levin. Lemn. lib. 1. cap. 6. de occultis naturae miraculis, Vesalius lib. 5. de fabrica corporis, cap. 15. Laurentius Anat. lib. 8. quaest. 5. & multi alii. Hoc igitur posito, sic argumentor. Semen utriusque parentis, vel est animatum, vel alterum, videlicet semen matris est inanimatum: si utrumque est animatum, vel dicendum erit filium duas animas rationales habere, vel particulam animae à patre, & particulam animae à matre conferri: prius est absurdum, quia tollit unitatem hominis, ipso Meisnero fatente: posterius etiam est absurdum, quia eo posito, concidit animae indivisibilitas, adeoque immaterialitas. Si semen matris sit inanimatum, h. e. si mater non conferat animam filio, tum per consequentiam ipsius Meisneri, pag. 908. mater non est mater totius filii, sed tantum corporis: item non gignit hominem, sed partem hominis. Hoc argumentum revera et in se non est validum, ut patet ex supra dictis, est tamen ad hominem, ut loquuntur, quia nititur ipsius Meisneri consequentia.
[Page 154]Quintò, si quis à Meisnero ex quirat, 8 quid fiat cum isto semine, quod in uterum transmittitur, ex quo tamē homo non generatur; an & illud animatū sit. Negativè respondet. Causam si quaeras: dicit id fieri, vel quia semen non erat per omnia aptè dispositum ad generationem; vel quia singularis est paena à DEO naturae cursum miraculose inhibente, inflicta: dico miraculosè; quia sicut miraculum esset, si faci lucenti, fax alia materiam idoneam, & bene dispositam habens, admoveretur, & flammam non conciperet; sic etiam miraculum est, si vera sit Meisineri sententia, cum à parente semen sufficienter dispositum emittitur sine anima, id (que) quia anima per naturam, sui est multiplicativa in materiâ sufficienter disposita. Haec responsio illius sententiae, quam defendit Meisnerus infirmitatem arguit: absonum enim, & absurdum est dicere toties verum, & propriè dictum miraculum fieri, quoties pater semen sufficienter dispositū emittit, & illā emissionē animatio, & proinde generatio nō consequitur.
9 Sexto, omne rationale est homo: at semen si actu est animatum animâ rationali, [Page 155] actu est rationale: Ergo actu est homo, nā actu habet formam hominis: hinc autem vara sequuntur absurda: 1. patrē in uterū genetricis non tantum semen, sed hominē transfundere. 2. hominē & semen hominis specie non differre. Tertio, veras esse has propositiones, aliquod semen est homo, & per conversionem, aliquis homo est semen. 4. generationē hominis fieri sine interitu seminis; forma enim seminis, i. anima, manet.
ART. XIV. Confutatur quinta sententia, quae est Timothei Brighti Cantabrigiensis.
EXtremam manum huic disputationi admovebam, cum acutissimas & politissimas 1 animadversiones Timothei Brighti Cantabrigiensis in Scribonii Physicam, evolvens, incidi in locum eum, quo asserit animam patris, procreare animam filii ex semine quodam spirituali, & in corporeo. Verba [Page 156] ejus haec sunt. Quibus respondemus, ne [...] totum, nec partem animi parentum traduci, nique accidens aliquod animi rudimentum esse. Qui [...] ergo? Sa [...]e substantiam quandam ab anima natam, nec totam ipsam, nec partem, tanquam animae immortale semen, prolis animae futurae principium: & ut semen corporeum de parentum corporibus decisum, nec corpus ipsum, nec corpori aliquod membrum existit, ita anima per seme [...] foecundum, non per animam, aut animae parten aliquam traducitur in prolem: & paulo post, Ergo tenemus animam non integram, & absolutam, parentibus referendam acceptam, sed seminale quid, ab anima, aeque atque à corpore exclusum, & tandem verbi illius virtute in animam rationalem, & immortalem proditurum.
Hanc sententiam clarissimi & doctissimi 2 Timothei, probare non potui, quia semen illud animae vel est quid corporeum, vel est spiritualis substantia: si est quid corporeum, ex eo spiritualis substantia fieri nō potest, ut ipse Brightus fateri videtur, cū opponit semen animae corporeo semini: si est spiritualis substantia, vel est anima partialis, & incōpleta; vel est substantia quaedam specie, & essentialiter distincta ab animâ: non est anima imperfecta, [Page 157] ut ipse Brightus fatetur, cum dicit animam traduci à parente in prolem, neque per animam, neque per partem animae, sed per semen quoddam ab anima exclusum: at neque est substantia spiritualis specie, & essentialiter distincta ab anima: ut patebit ex sequentibus rationibus.
Primo, si datur talis spiritualis substantia ab anima distincta, dabitur aliquis spiritus creatus, qui neque est Angelus, 3 neque anima humana: at posterius repugnat doctrinae omnium Philosophorum: Ergo & prius. Secundo, si illud semen spirituale verè, ac realiter, ab anima excluditur, & emittitur, verè & realiter praeexistebat in anima: realis enim emissio praesupponit reale inesse: at spiritus ille non potest realiter inesse animae patris: Ergo neque realiter excludi, & emitti ab ea. Probatur assumptio: spiritus ille non potest inesse animae patris ut pars, in toto, fatente ipso Timotheo, neque ut accidens in subjecto, idque quia est substantia, substantiae autem repugnat inesse subjecto, neque ut res in loco ambiente, aut in vase continente, talis enim modus continentiae, & circumscriptionis naturae [Page 158] spirituali animae repugnat.
Tertio, semen illud spirituale, vel sit 4 ex tota anima patris, vel ex parte animae patris, vel ex nihilo: non enim potest fieri ex materia corporea, tum quia est spiritualis substantia, tum quia ipse [...]rightus testatur illud non ex corpore, sed ex anima natū esse: nō fit ex tota anima patris, quia sic tota anima patris evanesceret, & in spirituale illud semen converteretur: neque ex parte animae paternae, quia sic anima patris esset divisibilis in partes, & pars ejus posset amitti, & in aliam substantiam transmutari: haec autem repugnant naturae spiritualis substantiae: denique anima patris non producit illud semen ex nihilo, quia sic diceretur creare illud semen quod est absurdum.
Quarto: semen illud animae vel est incorruptibile, 5 & manet post generationem hominis, vel est corruptibile, & perit eo instāti quo anima producitur. Si posterius dixeris; sequetur semen illud non esse spiritualem substantiam, quia spiritualis substantia incorruptibilis est, & nulla virtute creata aboleri potest. Si prius admiseris sequetur in homine genito duos esse spiritus, [Page 159] seu spirituales substantias, videlicet animam filii, & semen, ex quo illa anima orta est: accedit quod naturae seminis repugnet, post rei generationem manere, debet enim substantiali mutatione transmutari in rem ex semine ortam, ad talem autem transmutationem requiritur, ut res genita, & corrupta in materia conveniant, quod de semine & anima dici nequit.
Quinto: conversio illa seminis spiritualis 6 in animam; vel est cōversio accidentalis, qualis est conversio seu mutatio, quâ homo malus convertitur, & mutatur in bonum; & lapis albus in lapidem nigrum: vel est conversio substantialis, qualis fuit conversio uxoris Loth in statuam salis; aut conversio ligni in substantiam illius ignis, cui approximatur: non est conversio accidentalis, quia inde sequetur semen illud spirituale non differre specie & essentialiter, sed gradu perfectionis accidentalis ab anima, hoc est, esse animam rationalē accidentali aliqua ratione incompletam, & imperfectā: hoc autem cōtradicit verbis ipsius Timothei dicentis, semē illud non esse actu animā, sed animae [Page 160] futurae principium, & aliquando in animam proditurum. Idem etiam confutatur omnibus iis rationibus, quibus probavimus contra Meisnerum animam patris per se, & immediatè non producere animam filii, item semen cum emittitur non esse actu animatum anima rationali.
Si est conversio substantialis, vel fit 7 per totalem annihilationem rei conversae, quomodo converti volunt Pontificii panem Eucharisticum in corpus & sanguinem CHRISTI, ut docet Conc. Trident. sessione 13. cap. 8. can. 2. vel fit per abolitionem unius partis essentialis illam rem constituentis, quomodo lignum igni approximatum, in ignem convertitur: nam non totaliter aboletur, sed tantum ejus forma destruitur remanente materia sub forma ignis. Sed neutrum dici potest, nam primo conversio seminis in animam non est totalis annihilatio seminis, quia annihilatio substantiae praesertim spiritualis à solo DEO fieri potest, ut docet D. Thomas, parte 1. quaest. 104. art. 4. quia item annihilato semine oportet animam ex nihilo produci. Quare cum non pater, sed DEVS valeat semen [Page 161] illud annihilare, & eo annihilato animam eodem instanti ex nihilo producere, non patri, sed DEO soli productio animae ascribenda est, quod ingens absurdum est, si vera sit ipsorum doctrina.
Secundò, conversio seminis in animam, 8 non potest fieri per abolitionem unius partis essentiae, altera remanente: primo quia inde sequetur spiritualem substantiam seminis illius esse corruptibilem, & capacem transmutationis substantialis, non minus quam corpora Physica: illa enim aboleri & destrui possunt naturaliter, quoad unam solam essentiae partem, formam videlicet: secundo sequetur substantiam illam spiritualem esse revera divisibilem in materiam & formam Physicam, aut in partes integrantes: nam de his solis partibus verum est, quod earum una destructa; altera remanere possit superstes, quoad actualem existentiam: siquidem partium Metaphysicarum; h. e. generis & differentiae alia ratio est, nam nemo dixerit destructa animalitate Socratis posse remanere ejus humanitatem quoad actualem existentiam, aut contrà destructa ejus humanitate reremanere [Page 162] ejus animalitatem. Tertiò, ubi datur transmutatio a contrario ad contrarium, ibi necesse est dari unam communem materiam quae sit subjectum transmutationis: at hic datur transmutatio à nō animâ ad animam ea (que) substātialis: Ergo datur hic materia constitutiva, & seminis, et animae: et confirmatur, quia illa pars superstes ingrediens constitutionem animae necessario est materia, no enim potest habere rationem formae Physicae, ne (que) generis aut differentiae, ut cuivis manifestū est.
ART. XV. Cōfutatas jam esse omnes sentētias de traduce; itē neminem ex isto numero, posse tutius aut facilius explicare peccati propagationem, quam nos, qui animarum creationem defendimus.
QVi putant animam esse ex traduce, et à DEO 1 non creari, et infundi, illi necesse habent asserere animam, aut educi ex potentiâ seminis, per concursum [Page 163] passivum materiae; aut produci ab animâ patris, abs (que) cōcursu materiae seminis: nā inter haec duo nullū datur mediū. Prior sententia à me confutata est, art. 3. et 12; posteriorē modū loquendi in quatuor alios dispescere, ac subdividere possumus. Si enim anima patris sine cōcursu materiae seminis, producit animam filii: vel producit eam ex tota sua substantia, vel ex parte suae substantiae, vel ex semine quodā spirituali, vel ex nihilo. Primum modū tuendi traducē nemo (quantum intelligo) amplectitur: nam ut bene monet Bellarm. lib. 4. de amiss. gratiae, cap. 11, si anima filii, fit ex tota anima patris, vel parens deinceps caret anima, quippe qui totā transfundit in filium: vel tota manet, & in patre, & in filio: utrumque est evidenter falsum. Secundā sententiam confutavi, art. 12. Tertiam art. 13. & quart. art. 14: unde concludo nullum posse excogitari modum tuendi, aut explicandi propaginem animarum, qui nō sit in hac disquisitione confutatus.
Dicet aliquis, sententiam de traduce, 2 quamvis multis difficultatibus Philosophicis sit exposita, in Theologia tamē esse tutiorē, quia magis expedite & facile [Page 164] explicat modum quo originalis corruptio a parentibus in liberos derivatur. Respond. eos qui hoc asserunt gratis illud a [...]erere: nemo enim ex isto numero potest cōmodius, aut expeditius, explicare peccati originalis propagationem quam nos q [...]i animarum creationem defendimus: hoc autem manifestum erit, [...]i Traduc [...]ariorum sententias sigillatim consideremus.
Primo igitur, illi qui dicunt, animam 3 educi ex potentia materiae seminis, necesse habent nobiscum asserere, animam a semine & sic à corporeo quodam infici, ut rectè observavit Meisnerus, sect. 3. cap. 4. quaest. 1, oportet enim eos dicere animam contrahere labem, ab immundo semine, ex cujus potentia ed [...]citur.
Secundo, illi qui dicunt, parentem 4 unà cum semine [...]mitte [...]e animae particulam, parum commode explicant peccati propagationem, quia ex ista sententia sequitur filium non solum esse reum primi lapsus, sed etiam omnium peccatorum à proximis parentibus commissorum, ut probatum est art. 12.
[Page 165]Tertiò, illi qui asserunt animam patris, producere animam filii ex semine 5 spirituali; illi item qui putant animam patris, producere animam filii, absque ullo concursu passivo, vel seminis materialis, vel seminis spiritualis, & proinde ex nihilo non possunt dici commodè, aut expeditè, explicare peccati propagationem, quia excogitarunt modum quendam impossibilem propagationis, & principiis tum Philosophiae, tum Theologiae contrarium, ut probatum est, art. 10. & 11.
Syllogismus quo Meisnerus, & reliqui 6 Traduciarii, utuntur, ad explicandam peccati originalis propagationem, ita se habet. Quale est propagans, vel traducens; tale est propagatum, vel traductum: at animae parentum quae propagant, sunt infectae peccato: Ergo & animae filiorum. Quia autem aliquis ex Bellarmino objicere potuit, ex hoc argumento sequi animam justificatam, procreare animam justam in filio, Meisnerus argumentum suum cautius format, & sic ratiocinatur: Qualis est anima parentum in sese, talem quoque propagat animam: at in sese est peccatrix, licet hoc peccatum justo non imputetur: [Page 166] Ergo animam quoque peccatricem propagat.
Meisneri ratio etiam sic concepta & 7 limita [...]a, parum efficax est, & propositionis fal [...]ita [...]e laborat; Si enim anima pa [...]ris propagat, & producit talem animam, qualis est ipsa in sese: necessario sequitur animam ornatam eruditione, & liberalium artium cognitione, talem animam in filio producere, nam ea in sese considerata, istis habitibus est ornata. Dicet aliquis: Quid si sic formetur ratio, qualis est anima patris ex se, & sua natura, talem propagat animam; gene [...]atio enim est actio natura: at ex se, & sua natura est destituta habitibus artium, & scientia [...]um, nam labore & indu [...]a acquiruntur; non uero naturaliter insunt isti habitus animae: Ergo talem propagat animam. Respond. animam parentum non ratione naturae suae, simpliciter consideratae, esse destitutam habitibus scientiarum, absolutè enim loquendo, illi habitus sunt naturales (ut docent nostri contra Pontificios) dum loquuntur de originali justitia, sed ratione naturae corruptae, & depravatae. Generatio autem [Page 167] neque est actio naturae corruptae, neque per gratiam renovatae; sed naturae simpliciter, & absolutè consideratae; ideoque Physicè loquendo, & non considerando occultum DEI judicium, in hoc negotio, ea sola possunt vi generationis propagari, quae pertinent ad naturam hominis simpliciter, & absolutè [...]onsideratam: labes autem peccati hoc modo se non habet; hoc est, non est hom [...]ni naturalis absolutè loquendo.
EXERCITATIO TERTIA, De Fide, Scientia, & Opinione.
ARTICVLVS I. De firmitate, certitudine, & evidentia assensuum mentis nostrae.
CVM omnis habitus intellectivus, pro fine proximo 1 habeat notitiam, sive assensum, quo mens assentitur iis propositionibus, quarum veritatem percipit & cognoscit, operaepretium erit, nonnihil praefari de assensu mentis, deque ejus affectionibus, [Page 174] & speciebus, idque ut intelligatur diversitas actuum mentis nostrae.
2 Assensus mentis, est judicium quo intellectus judicat propositionem aliquam esse veram: mens enim assentitur huic propositioni, homo est animal, eam amplectendo, & approbando, hoc est, judicando eam esse v [...]ram.
Tres sunt gradus perfectionis, quos 3 in assensu mētis observarunt Philosophi, videlicet firmitas, certitudo, et evidentia: quibu [...] opponuntur totidem gradus imperfectionis, videlicet infirmitas, seu vacillatio, [...], et i [...]evidentia.
Assensus firmus, est is qui est sine haesitatione, 4 d [...]bitatione, a [...]t fo [...]midine partis oppositae. [...] vero, seu vacillans assensus, est c [...]m meas i [...]a asse [...]titur h [...] vel illi propositioni, [...] ejus [...] d [...]bitet, aut sal [...]em aliquo mo [...] [...], ne isti prop [...]sitioni assentiendo, erret.
Assensus certus, est qui nititur certo aliquo, 5 aut so [...]id [...] fu [...]dame [...]to, non ve [...]o levi aut fallaci ratione. Assensus incertus, est qui contrario modo se habet. Hic diligenter notand [...]m est, ad certitudinē assensus requiri, ut fundamentum quo mens nititur, dum assensum praebet, non solum sit in se certum, sed etiam [Page 175] ut assentienti tale videatur: nisi enim ille sciat rationem, qua nititur, esse certam, ejus assensus nullo mòdo erit certus et stabilis.
Denique assensus evidens, est cum quis pe [...] [...]e hoc est, vi sui sensus aut rationis, absque 6 alterius informatione, & testificatione percipit [...]am propositionem, cui assentitur, esse veram: exempli gratia, cum video Soc [...]atem apud me stantem, assentior huic propositioni, Socrates stat, & assensus meus est evidens, idque quia non per alterius informationem, aut testimonium, sed vi mei sensus, rem ita se habere percipio: item cum assentior huic propositioni, homo est animal, assensus est evidens, idque quia vi proprii intellectus, seu rationis, percipio homini inesse naturam sensitivam: adeo (que) quamvis nemo illud assereret, imo quamvis omnes contrarium assererent, istam propositionem veram esse judicarem.
Contra vero, inevidens, est assensus cum quis assentitur propositioni, non quod sensus, 7 aut solida ratio eam veram esse demonstret: sed vel quod levis & inefficax ratio, illud suadeat (levis enim ratio non pellit mentis tenebras, atque adeo facit assensum obscurum, & inevidentem) vel quod alius [Page 176] testetur eam esse veram: sic qui vidit Petrum interfectum, et assensum praebet huic propositioni; Petrus est interfectus, ejus assensus est evidens: qui vero propter hujus narrationem, et testimonium, assensum praebet isti propositioni, ejus assensus est inevidens, idque quia neque sensu, neque ratione percipit eam esse veram.
Hi tres gradus perfectionis, qui in assensu 8 cernuntur, ita se habent; ut secundus includat primum, eique aliquid superaddat; tertius vero includat et primum et secundum, illisque aliquid superaddat: nam ut assensus sit firmus, satis est quod fundamentum, quo nititur ille assensus, assentiēti certū et solidū videatur: quāvis enim revera non sit tale si tamen assentienti tale esse videatur, is proculdubio firmiter et absque haesitatione assentietur: sic haeretici firmiter assentiuntur suis erroribus, quamvis enim fundamenta quibus nituntur, non sint certa et solida, iis tamen (quae corum est caecitas) efficacissima et validissima videntur.
9 At vero, ut assensus sit certus, et planè ab errore alienus, non tantum requiritur, ut fundamentum quo nititur, videatur assentienti [Page 177] certū, et solidum; sed etiam ut revera et in se tale sit; alioqui assensus noster erit erroneus, et falsus: quare quamvis haereticis attribui patiamur firmitatem, in judicando; non tamen putamus iis competere certitudinem judicandi: certitudo enim et error simul consistere nequeunt.
Tandem vero, ut assensus sit evidens, non tantum requiritur, ut ejus fundamentum 10 assentienti videatur certum, et solidum, et etiam in se sit tale; sed etiam requiritur ut illud fundamentum non sit alterius testimonium, vel narratio; sed vel sit sensus, vel solida aliqua ratio, perspicuè demonstrans rem ita se habere.
Quemadmodum igitur, assensus potest esse firmus, quamvis non sit certus, ut 11 videre est in haereticis, absque ullo timore aut formidine assensum praebentibus iis dogmatis, quae Catholicae Fidei, aut bonis moribus repugnant; ita etiam assensus potest esse certus, quamvis non sit evidens: qui enim assentitur propositioni alicui, propter DEI testimonium in sacrâ Scripturâ propositum, ejus assensus proculdubio est valdé cer [...]us. quia nititur certissimo fundamento, videlicet DEI [Page 178] testimonio, non tamen est evidens, non enim ideo assentitur Theologus, quod aut sensu, aut ratione percipiat rem, ita se habere; sed quod DEVS asserat, aut dicat rem ita se habere.
12 Ex his patet, hos tres gradus perfectionis, qui in assensu mentis cernuntur, ita se habere, ut primus latius pateat secundo, & secundus tertio, quemadmodum etiam in gradibus necessitatis, [...] latius patet quam [...], & [...] quam [...].
ART. II. Quemodo inter se differant, scire, credere, & opinari.
OMnis assensus mentis, vel est actus sciendi, vel actus 1 credendi, vel actus opinandi: quandocunque enim judicamus aliquid esse verum, vel certo scimus illud [Page 179] esse verum; vel credimus illud esse verum propter alterius testimonium; vel propter levem, & inefficacem rationem, opinamur illud esse verum.
Actus sciendi, cum opponitur actibus 2 credendi, & opinandi, late accipitur, pro quavis notitia actuali certa, & evidente; quomodo accepta scientia non solum cernitur, n [...]disciplinis speculativis, sed etiam in practicis: nam in Philosophia morali, quae est disciplina practica non opinamur, aut credimus, sed evidenter scimus actiones liberalitatis esse honestas, actiones vero vitiorū ei oppositorū esse inhonestas: in aedificatoria arte non opinantur aut credunt, sed evidenter sciunt periti Architecti, bases in aedificiis esse ad libellam collocandas, columnas esse ad perpendiculum erigendas, aliaque similia: nec solum circa universalia, sed etiam singularia versatur haec notitia. Nam cum video Petrum stantem, aut audio Petrum loquentem, non opinor, aut credo, sed scio Petrum loqui & stare.
Hujus divisionis sufficientia, sic demō stratur: omnis assēsus mētis, vel nititur testimonio, 3 vel ratione: si nititur testimonio [Page 180] est fides actualis, seu actus credendi; si vero nititur ratione, vel nititur ratione certa, & solida, estque scientia; vel nititur ratione tantum probabili, estque opinio.
Assensus nitens alterius testimonio, 4 vel nititur testimonio divino, & à Scholasticis appellatur fides divina; vel nititur testimonio humano, & appellatur fides humana.
Hic obiter notare possumus Pontificiorum 5 [...]; qui nobiscum fatentur eam fidem non divinam, sed humanam esse, quae praecipuè testimonio hominum nititur: & nihilominus audacissimè asseverant assensum, quem praebemus articulis fidei, & ipsi sacrae Scripturae, unde illi articuli colliguntur, niti testimonio Ecclesiae (ut vocant) repraesentativae, h. e. Episcoporum & Pastorum in generali concilio congregatorum; item Ecclesiae (ut ipsi loquuntur) virtualis, h. e. ipsius Pontificis Romani: atque ita aut fateri cogentur, omnem fidem viatorum humanam esse, penitus videlicet sublatâ fide divinâ, aut eorum Episcopos non homines, sed DEOS indigitandos esse.
6 Pulchra institui potest comparatio, inter scientiam, opinionem, & fidem divinam: [Page 181] scientia enim est assensus firmus, certus, et evidens; fides divina est assensus firmus & certus, sed non evidens; opinio deni (que) etsi aliquando sit assensus firmus, h. e. sine haesitatione, aut dubitatione, saepè tamen neque est firmus, neque certus, neque evidens.
Scientia est assensus firmus, quia is qui 7 scit propositionem aliquam esse veram, non dubitanter aut haesitanter assentitur, sed firmiter: est assensus certus, quia is qui scit, nititur solido aliquo fundamento; alioqui non sciret, sed opinaretur: denique est evidens, quia sciens non ideo assentitur, quod alius testetur eam propositionem esse ueram, sed quod ipse vi alicujus evidentis argumenti, percipiat rem ita se habere.
Fides divina est assensus firmus, quia illi 8 qui in DEVM credunt; non haesitant, aut dubitant, de ueritate historiae sacrae, & promissionum divinarum: est assensus certus, quia nititur certissimo fundamento, videlicet DEI testimonio, qui est ipsa veritas: non tamen est evidens: is enim qui credit, non ideo assentitur, quod sensu aut ratione percipiat rem ita se habere, sed quod DEVS hoc testetur & asserat.
[Page 182] 9 Hinc patet, quam egregiè Apostolus, undecimo ad H [...]b [...]eos, ver [...]. primo, naturā fidei divinae expresserit; cum enim dicit eam esse [...], indicat ejus firmitatem & certitudinem; cum vero dicit eam esse [...], ejus inevidentiam & obscuritatem aenigmaticam declarat.
10 Opinio aliquando potest esse assensus firmus, (nonnunquam enim homines, ita moventur levibus rationibus, ut eas pro validissimis argumentis habeant, ideoque absque ulla haesitatione, aut formidine partis oppositae assentiuntur) nunquam vero est ce [...]tus aut evidens: is enim qui opinatur, vel nititur levibus rationibus, vel hominum testimoniis, quae nunquam pariunt nobis, aut certitudinem, aut evidentiam judicandi.
11 Dicet aliquis hanc comparationem fidei, scientiae, & opinionis, quam jam attulimꝰ derogare de dignitate fidei, ex ea enim sequitur quamlibet scientiam esse perfectiorem assensum fide, quia viz. deest fidei evidētia, quae tamē competit scientiae. Respond. scientiam esse perfectiorem fide secundum quid, quia viz. est assensus evidens, fidem vero esse perfectiorē qualibet [Page 183] scientia simpliciter, & absolutè; id (que) propter duas rationes, 1. enim fides versatur circa nobiliss. objectū; h.e. circa magnum illud mysterium pietatis DEVM in carne revelatum justificatum in spiritu, conspectum ab Angelis, & praedicatū Gentibus. 2. fides nititur certissimo fundamēto, h. e. DEI ipsius testimonio, qui ipsa veritas est, qui (que) nec fallere, nec salli potest.
ART. III. An fides semper sit [...].
DIctum est superiori articulo, fidem omnem sive 1 sit divina, sive humana, esse assensum inevidentem, & ob id Apostolum 11. ad Haebreos, vers. 1. asserere fidem esse [...]: idem etiam confirmari potest, ex 1. Cor. cap. 13. vers. 12: ubi Apostolus asserit, Nos nunc videre per speculum, & in aenigmate. [Page 184] Item ex doctrina ejusdem Apostoli, de cessatione & euacuatione fidei, quae futura est in patriâ, ideo enim fides evacuari dicitur, & non perfici, sicut charitas, quia imperfectionem quandam, nimirum obscuritatem, et inevidentiam, in sui ratione, et essentiâ involvit: quare Augustinus in illud Iohan [...] 14. vado parare vobis locum, egregiè dicit, e [...] DOMINVS, ut paret locum, eat ut vide [...] tur, lateat ut credatur. Similiter docet Gregorius, Hom. 16. in Evang. et lib. 4. Dial. cap. 5. apparentia (inquit) non habent fidem, sed agnitionem: et iterum: hoc veraciter dicitur credi, quod non valet videri.
Vt autem hoc planiùs evadat, afferam, 2 et solvam ea argumenta, quae probant, ea etiam quae videntur, vel sciuntur sub fidei objecto comprehendi: quale imprimis est illud DOMINI ad Discipulos, Iohan. 14. dixi vobis priusquam [...], ut cum factum fuerit, credatis: hinc enim colligitur fidem, esse aliquando rerum per experientiam cognitarum, at que adeo visarum.
3 Deinde Iohan. 20. cum dixisset Thomas Apostolus: nisi videro non credam: CHRITVM videlicet redivivum, dixit ei DOMINVS [Page 185] jam credenti, quia vidisti [...] Thoma, credidisti.
Tertio: caeteri quoque Apostoli, & 4 Virgo Maria, mul [...] (que) alii fideles, quod viderunt hoc crediderunt; CHRISTVM videlicet hominem passum, mortuum, sepultum, à mortuis resurgentem, & in coelos ascendentem, & alia multa, quae ipsis fidei articulis expressa [...]unt: unde Iohan. 1. epist. 1. ait, quod audivimus, quod [...] oculis nostris, quod perspeximus, & manus nostr [...] contrectaverunt, de verbo vit [...] ann [...]ntiamus vobis.
Quarto: Philosophus aliquis sciens 5 per Demonstrationem, unum DEVM esse omnium rerum principium & causam, potest ejusdem propositionis accipere fidem manen [...] priori cognitione; si videlicet è Pagano fiat Christianus: is ergo simul habebit fidem & scientiam, ejusque fides pro objecto habebit [...] [...]videntur scitas seu visas.
V [...] haec argumenta tollantur, [...] 6 ponam aliquot fundamenta, [...] argumentorum solutiones colligi possunt, deinde, Fonsec [...], [...]stii, & [...] pravam doctrinam de repugnanti [...] fidei & [Page 186] scientiae confutabo. Primùm fundamentum sit hoc, Fides seu [...] credere, saepenumero in Scriptura, & apud probatos Authores generaliter accipitur pro eo quod est quovis modo assētiri, & judicare aliquid verum esse: sic enim dicitur aliquis oculis suis credere, & apud Dialecticos qualecun (que) argumentum fidem facere dicitur.
7 Secundum fundamentum est, S. Thomam, aliosque Apostolos, & fideles, aliud vidisse, aliud credidisse: hominem enim viderunt, & DEVM crediderunt: h. e. ut ait Augustinus, Cerneban [...] [...]ominem viventem quem viderant morientem, & credebant DEVM in carne latentem; & alibi, apparuit inter homines homo, offerens HOMINEM videntibus, DEVM servans credentibus.
Tertium fundamentum: fides dicitur 8 assensus inevidens: item dicitur esse [...], non quod ea quae creduntur, omnino inevidentia sint, & nullo modo videantur, sed quod quatenus creduntur, inevidentia sint, seu quod non habeant evidentiam ab eo propter quod creduntur: in hoc enim differt fides à scientià, quod fundamentum quo nititur scientia, h. e. medium demonstrationis, per evidentiam rei intellectum convincat, causas [Page 187] ejus aperiendo; fundamentum verò quo nititur fides, videlicet DEI authoritas intellectum convincat, non per evidentiam rei cui assentimur, sed per certitudinem suam & infallibilitatē. Cum igitur munus fidei non sit efficere, ut res obscurae fiant perspicuae, sed efficere, ut intellectus cedat authoritati dicentis, & sic assentiatur, manifestum est ea quae creduntur quatenus creduntur esse inevidentia, seu non habere evidentiam à fundamento suo, propter quod creduntur: vide D. Pareum de justificatione, lib. 2. cap. 5. & D. Richardum Field, de Eccl. lib. 4. cap. 8. Caeterum hoc non impedit, quo minus ea quae creduntur, alia ratione evidentia sint, & ex se manifesta, vel sensibus externis, vel rationi: sicut enim una & eadem propositio quatenus est conclusio demonstrationis, judicatur esse necessaria, & non posse aliter se habere, quatenus vero est conclusio probabilis syllogismi judicatur ab eodem homine contingens, & posse aliter se habere: ita etiam Articuli quidam fidei, quatenus ab Apostolis sensu percipiebantur, aut à nobis ratione manifesta demōs [...]antur, evidentiam habent & claritatem; quatenus [Page 188] vero creduntur propter DEI testantis authoritatem, evidentiam illam non habent, & ob id recte dicuntur [...].
ART. IV. An fides possit esse simul cum scientia de eadem propositione, & in eodem intellectu.
QVaeri solet de scientia & fide, utrum unus, & 1 idem homo possit simul credere, & scire eam propositionem cui assentitur esse veram, an verò tanta sit repugnantia fidei, & scientiae, ut simul in eodem intellectu existere nequeant. In hac controversia, tanta est opinionum varietas, ut vix invenias duos celebres viros de ea idem sentientes: primo enim Scotus, in 3. Sent. Dist. 24. quaestione unica dicit, Neque actus, neque habitus fidei & scientiae, posse simul in eodem intellectu; existere circa ide [...] subjectum.
[Page 189]Secundo: Durandus, quaest. 1. prologi 2 Sent. & lib. 3. Sent. dist. 17. quaest. 4. planè contrarium statuit, dicens fidem & scientiam circa eandem propositionem, & in eodem intellectu simul existere posse, tam secundum actus, quam secundum habitus. Tertio, Petrus Fonseca, in lib. 6. Metaph. cap. 10. quaest. 1. Sect. 5. asserit habitus fidei & scientiae posse existere in eodem intellectu, & de eodem subjecto, ita tamen ut actus ab iis productus, non sit actus fidei, sed scientia quae dam eaque supernaturalis, propter concursum fidei ad eum producendum. Quarto: Gulielmus Estius, Duacensis Theologus, in 3. Sent. dist. 24. Art. 3. tria asserit: 1. habitus fidei, & scientiae, posse simul existere in eodem intellectu, & de eodem objecto. 2. utrumque habitum diversis temporibus posse suum actum exercere. 3. actum quem tum elicit habitus fidei, non esse fidem consideratam secundum totam amplitudinem suae significationis: hoc est, secundum omnes conditiones in ea requisitas, quia videlicet non est inevidens rei notitia.
Quinta sententia, eaque verissima; est 3 acutissimi Doctoris Antonii Ruvio Rhodensis, in suo opusculo de habitibus, tractatu 3. quaest. 3, ubi etiam tria innuit: primo, hos [Page 190] habitus posse simul esse in eodem intellectu, & de eodem objecto. 2. utrumque habitum, diversis temporibus posse suum actum exercere, sed non eodem tempore. 3. actus ab illis habitibus, diversis temporibus elicitos, esse veros, & proprie dictos istorum habituum actus, & per praesentiam habitus sciendi, nihil derogari, de proprietate actus credendi. Dico Ruvium haec tantum innuere quia expresse & directe ibi loquitur solummodo de scientia & opinione; eadem autem ratio est scientiae & fidei, quoad possibilitatem & impossibilitatem coexistendi, ut cuivis manifestum est.
Primo igitur probatur contra Scotum, 4 habitus fidei, et scientiae, posse simul esse in eodem subjecto, et circa idem objectum, idque hac ratione: Si quid impedit quo minus hi habitus, in eodem intellectu coexistant, illud maximè est repugnantia actuum, ad quos referuntur: Sed hoc non impedit: Ergo, &c. probatur assumptio: Habitus nihil sunt aliud, nisi faciles, et expeditae potentiae ad actus: sed non impossibile est aliquem habere simul, potentias ad repugnantes actus, quos potest diversis temporibus exercere, licet simul non possit exercere utrumque: nam simul [Page 191] habemus potentiam ad flendum, et potentiam, ad ridendum: item potentiam ambulandi, et potentiam sedendi, quamvis harum potentiarum actus, adeo repugnantes sint, ut non possint uni subjecto simul inesse. Secundo, potest aliquis, qui per fidem novit mundum à DEO fuisse creatum, postea per Demonstrationem acquirere scientiam de creatione Mundi, quâ producta, et acquisita non destruitur fides de illo articulo; sic enim non liceret homini Christiano, Metaphysicae, et Physicae operam dare, ex quibus colliguntur Demonstrationes de creatione Mundi: non enim licet ea facere quae fidem aut destruunt, aut imminuunt.
Secundo: probatur contra Durandum, non esse possibile, ut intellectus eodem 5 tempore, id est, uno et eodem instanti eliciat, et inevidentem assensum, fidei, et evidentem assensum, scientiae; quia sicut impossibile est, ut homo per sensum visus eandem rem eodem tempore, distinctè, et confusè videat et percipiat, ita etiam impossibile est, ut homo per intellectum, qui est animi oculus, eandem rem, eodem instanti evidenter, et inevidenter percipiat; [Page 192] ideoque impossibile est, ut simul habeat duos actus, unum evidentem scientiae, alterum inevidentem fidei.
Tertio: probatur contra Fonsecam [...] 6 Estium, habitum fidei, quamvis in eodem intellectu coexistentē habeat habitū scientiae, posse elicere verū, & proprie dictum actum fidei, idque secundum omnes conditiones in actu credendi requisitas, et proinde fidem et scientiam posse esse in eodem intellectu, et de eadem propositione etiam quoad actus, sed diversis temporibus elicitos: ratio est haec: potest aliquis fidelis etiam post acquisitam scientiam de creatione mundi, ita apud se statuere: Ego tam firmiter assentior huic propositioni, DEVS creavit mundum propter DEI testantis authoritatem, ut quamvis per rationem aliquam non perciperem mundum esse à DEO creatum: immo quamvis corrupta ratio contrarium dictitaret, assentirer tamen isti propositioni sine ulla formidine aut metu.
7 Hoc judicium mentis sine controversia provenit à sola fide, non à scientia et fide simul, estque verus, et proprie dictus fidei actus; hoc est, non deest ei ulla conditio in actu credendi requisita: prius probabatur [Page 193] contra Fonsecam; quia neque scientia, neque aliquis alius naturalis habitus potest aliquid tale dictitare. Posterius etiam probatur, tum contra Fonsecam, tum contra Estium; quia assensus iste nititur sola authoritate testantis: Ergo est inevidens: consequentiae ratio est, quod assensus iste sit inevidens, cujus fundamentum quo nititur non valet parere evidentiam, sed certitudinem tantum: at hic assensus est talis: nam authoritas testantis non convincit intellectum nostrum per evidentiam, et claritatem rei, sed per suam certitudinem et irrefutabilitatem. Ratio propositionis majoris est haec: talis est assensus, quale est medium et fundamentum quo nititur: Si enim medium sit certum, possitque intellectum nostrum certificare, et ut tale cognoscatur ab assentiente, noster assensus est certus: Si vero non ita se habet est incertus: Ergo pari ratione, si medium valeat parere evidentiam intelligendi, assensus est evidens; si vero non valeat, est inevidens.
ART. V. De fidei divisione in explicitam, & implicitam; et an inevidentia quam fidei tribuimus faciat pro caeca et implicita Pontificiorum fide.
SCHOLASTICI Theologi, dividunt fidem, in 1 explicitam & implicitam, vel ut loquitur Lombardus, lib. 3. Sent. Dist. 25. in distinctam, & velatam seu confusam: hujus distinctionis explicationem legere possumus apud clarissimum Tilenum, parte prima Syntagmatis, Disp. 38. Thes. 23. & 24: item apud Durandum, lib. 3. Sent. dist. 25. quaest. 1. S. Thomam, secunda 2. quaest. 2. Art. 7. Gulielmum Estium, lib. 3. Sent. Dist. 25. ex quibus authoribus descriptiones membrorum istius divisionis sic colligi possunt: fides explicita, est qua aliquid creditur secundum se, distinctè, et in particulari. Implicita vero, est qua aliquid creditur [Page 195] non in se, sed in alio, tanquam in universali; Exempli gratia, Christiani rudes et simpliciores (ut loquuntur) qui ea sola intelligunt, quae ad salutem absolutè necessaria sunt, ut articulos fidei, decalogum, et caetera, cum ex animo profitentur se credere S. Scripturam esse DEI verbum, et proinde fide dignam, duplex habent suae fidei objectum; unum generale, quod formaliter, explicite, & per se credunt: alterum particulare, quod implicite & ex consequenti credunt: objectum generale, quod explicite credunt, est scripturam esse DEI verbum, et proinde fidem ei adhibendam esse: objecta particularia, quae implicite in illo generali & ex consequenti credunt, sunt historiae & dogmata Scripturae, quorum cognitionem nondum assecuti sunt, ut Noachum habuisse tres filios, Abrahamum duos, non ablatum esse sceptrum à Iuda, ante adventum Messiae: qui enim credunt Scripturam totam esse veram, illi implicitè et ex consequenti credunt, omnia esse vera, quae in Scriptura continentur, hoc est, habent fidem implicitam omnium historiarum, dogmatum, et praedictionū Propheticarum, quae sunt in sacrae Scripturae volumine, [Page 196] omnium (inquā) quorū particularē et distinctam notitiam nō acquisiverunt.
Quaeri hic potest, an haec divisio fidei in explicitam, et implicitam, in Scholis 2 Ecclesiarum reformatarum ferenda sit; Respond. duabus assertionibus: prior est haec; praedicta distinctio fidei admitti potest, si sano modo concipiatur: certum enim est non solum Laicos & simpliciores, sed etiam clarissimos & doctissimos Theologos, quaedam implicitè credere in isto generali quod Scriptura sit DEI verbum, & proinde fide dignissima, quaedam (inquam) quorum distinctam intelligentiam nondum assecuti sunt: hoc enim patet ex quotidiano nostro in cognitione Scripturae profectu, qui tamen non arguit Scripturae ipsius obscuritatē (ut nugātur Pōtificii) sed ingenii nostri imbecillitatē, & mysteriorū coelestiū, quae in Scriptura passim traduntur, immēsam opulentiam, quae sensim angusto illi vasi mentis humanae instillanda est, non autem tota simul infundi potest.
3 Secunda assertio est haec: praedicta distinctio fidei Christianae si ita accipiatur, ut à Pontificiis accipi solet, rejicienda est, [Page 197] tanquam crassa, absurda, et naturae fidei planè contiaria: illi enim per fidem implicitam intelligunt eam fidem qua Laici ignota, et nondum intellecta fidei dogmata credunt implicitè in illo generali, quod vera sint omnia quae Romana Ecclesia credit, & pro veris amplectitur, quaequidem fides non est divina, sed humana; id est, non nititur DEI, sed hominum testimonio: non est [...] aut [...], sed levis et fallax conjectura quae non DEI verbo, sed hominum judicio per se parum firmo, atque adeo fragili admodum et ruinoso fundamento nititur.
Quaeri etiam potest; an inevidentia quam non solum Theologi Sententiarii, 4 sed etiam Orthodoxi doctores, fidei attribuunt, faciat pro caecâ illâ, et implicitâ Pontificiorum fide: generalis enim et confusus ille assensus, qui solo Ecclesiae Romanae testimonio nititur (ut id quod res est dicam) maximè est inevidens. Respond. inevidentiam nihil pro eorum sententia facere, quia inevidentia illa non excludit omnem notitiam, sed eam solam, quae nititur medio scientifico; id est, sensu [Page 198] aut evidente ratione à naturâ rei petità. Secundo, quia certitudo, quae est secunda fidei cōditio, necessariò praesupponit firmam notitiam, et persuasionem de doctrina, cui assentimur, quod non sit hominis, sed DEI verbum: talis autem notitia aut persuasio implicitae Pontificiorum fidei, velut e regione adversatur, ac proinde in eâ certitudo inveniri non potest.
ART. VI. De triplice lumine videlicet naturae, fidei seu gratiae, et gloriae.
IN Theologia Scholastica variae inveniuntur 1 distinctiones petitae, ab istis tribus terminis, naturâ, gratiâ, & gloriâ. Prima est quâ DEI Opt. Max. regnum distinguitur, in regnum naturae, regnum gratiae, & regnum gloriae. Regnum naturae, est naturale illud imperium, quod DEVS habet in [Page 199] omnes res creatas, quas pro arbitrio regit, & gubernat. Regnum gratiae, est quo DEVS regnat in Ecelesiâ suâ in terris militante. Regnum gloriae est, quo regnat in Ecclesiâ in coelis triumphante.
Secunda distinctio, est quâ DEI localis 2 praesentia, distinguitur in praesentiam naturalem, seu essentialem, gratiosam, et gloriosam. Secundum praesentiam naturalem DEVS est ubique: per praesentiam gratiosam DEVS dicitur esse in justis, & sanctis hominibus, & vicissim illi habitaculum, & Templum DEI dicuntur; & per praesentiam gloriosam DEVS dicitur esse in coelis, ubi gloriam suam, & majestatis splendorem beatis hominibus & Angelis manifestat.
Tertia divisio, est quâ opera DEI 3 ad extra dividuntur in opera naturae, opera gratiae, et opera gloriae. Opera naturae, sunt rerum visibilium et invisibilium creatio, conservatio, et cum iisdem cooperatio, in omnibus eorum actionibus: nam in eo vivimus, movemur, & sumus. Opera gratiae, sunt verbi incarnatio, humiliatio, exaltatio, triplex ejus officium, videlicet Regium, Propheticum, et Sacerdotale: item electorum [Page 200] per verbi praedicationem, & Sacramentorum administrationem, efficax vocatio, eorundemque regeneratio, & justificatio. Denique opera gloriae, quae Polanus appellat opera DEI post hanc vitam sunt, adventus DOMINI ultimus, resuscitatio mortuorum universalis, mundi hujus elementaris abolitio, aut saltem mirabilis transmutatio per ignem conflagrationis, ut loquuntur: item judicii ultimi processus, executio, et gloriae DEI in omnem aeternitatem manifestatio.
Quarta distinctio, est quâ vita humana 4 dividitur in vitam naturae, seu naturalem; vitam gratiae, et vitam gloriae. Vita naturalis posita est in conjunctione animae viventis, cum corpore. Vita gratiae posita est in viatorum in terris peregrinantium conjunctione cum DEO, per fidem, spem, et charitatem. Vita gloriae posita est in aeternâ illâ, et immutabili hominum glorificatorum conjunctione cum DEO, per claram ejus visionem, et ardentem amorem, seu charitatem.
Quinta divisio, est quâ consilium & 5 decretum DEI de aeternâ quorundam hominum salute, dividitur in praedestinationem [Page 201] ad gloriam, et praedestinationem ad gratiam: prior est de fine, posterior de mediis ad finem: prior est DEI decretum, de dandâ gloriâ; posterior est ejusdem decretum, de dandâ eê gratiâ, quam Scholastici vocant gratiam gratum facientem.
Sexta distinctio, est qua lumen intellectus 6 humani, dividitur in lumen naturae, lumen gratiae seu fidei, & lumen gloriae. Lumen naturae, est quo ea cognoscimus, quae solis naturae viribꝰ, sine auxilio DEI speciali, intelligi à nobis & diju [...]cari possunt: de hujus luminis virtute, & quousque se extendat (DEO favente) in sequentibꝰ disputationibꝰ fusè disseram. Lumē fidei, est quo ea cognoscimus & intelligimus, quae DEVS in verbo suo nobis patefecit. Lumen gloriae, est quo beati spiritus in coelis clare & perspicue vident, gloriosissimam DEI essentiam. Huic triplici lumini respondet triplex Theologia, videlicet Theologia naturalis, seu Metaphysica, Theologia revelationis quae etiam Theologia viatorum dicitur, & Theologia visionis, seu Theologia comprehensorum.
[Page 202]Solam hanc ultimam distinctionem, 7 ex instituto hic propono, idque ut manifestum sit, Scholasticos cum fidei inevidentiam attribuunt, non tribuere ei caecitatem, et ignorantiam; sed notitiam quandam, quae licet obsura sit, si conferatur cum visione quae est in patria, ab ipsis tamen Scholasticis lumen vocatur; reliquas vero distinctiones propono, quasi per accidens quia videlicet habent pulchram analogiam, & proportionem ad hanc distinctionem luminis intellectualis.
Analogia seu proportio harum distinctionum 8 sic concipi potest: homo quatenus vivit vitam na [...]urae, est civis regni naturae: u [...]itur lumine naturae, & per illud percipit eam DEI praesentiā, quae vocatur praesentia naturae, item opera naturae, quae illam praesentiam cōsequuntur. Idē homo quatenus vivit vitā gratiae est civis regni gratiae; utitur lumine gratiae, [...]eu fidei, & per illud percipit DEI praesentiam gratiosam in corde suo, & opera gratiae, quae eam praesentiam consequuntur. Idem denique, quatenus vivit in coelis vitam gloriae, est civis regni gloriae, utitur lumine gloriae, ac per illud percipit DEI praesentiam gloriosam, item opera [Page 203] gloriae, h. e. inenarrabilia effecta gloriosae istius praesentiae.
Obiter hic notari potest, quod sicut olim DEVS inchoavit opus creationis, 9 a lumine corporeo et sensibili, ita etiam opera regenerationis et glorificationis nostrae à lumine spirituali orditur: cum enim DEVS efficaciter electos vocat ad salutem, per Spiritum sanctum: primo eorum intellectum illuminat lumine fidei, et collustrat. Secundo, voluntatem emollit, et sanctificat. Similiter, in opere glorificationis, ord [...]ne naturae praecedit illuminatio intellectus nostri, per lumen gloriae ad DEI essentiam clare et perspicue videndam, deinde sequitur voluntatis inflammatio, et incensio per ardorem charitatis. Ratio hujus ordinis est, quia cognitio praecedit amorem, atque adeo clara cognitio, seu visio praecedere debet ardentem, & perfectum amorem.
Contrà vero Draco ille Magnus, qui 10 merito Rector tenebrarum vocatur, dirum [...]stud opus aeternae perditionis à tenebris [...]rditur: cum enim (ut docet D. Thomas, [...]rima 2. quaest. 77. Art. 8. et cum eo [...]ajetanus, Durandus, Capreolus, et Estius) [Page 204] non possit esse peccatum in voluntate sine praevio errore intellectus, vafer ille spiritus, primo intellectui caliginem, & quasi noctem quandam offundit; deinde voluntatem à vero bono ad bonum apparens convertit, et sensim eam indurat.
ART. VII. An detur in viatoribus, lumen aliquod clarius fidei lumine.
THeologia dividi solet [...] Theologiam Laicorum ▪ & 1 Theologiam Doctor [...] [...] quam argumentativam & Scholasticam vocant. Prio [...] est nuda notitia, credibi [...]lium (ut vocant) ad salu [...]tem necessariorum; posterior non est n [...]da notitia credibilium, sed est facultas qu [...] valemus articulos fidei explicare, defen [...]dere, & confirmare, alios (que) de eorum veri [...]tate instruere.
[Page 205]Theologia argumentiva seu Scholastica, 2 duplice nomine Theologiam Laicā excedere dicitur: primo quod extendat se ad plura ceredibilia: plura enim intelligunt viri docti, in spiritualibus, quam Laici & simplices. Secundo quod valeat explicare aliis ea quae credenda sunt, ea (que) defendere, & confirmare contra Atheos, Iudeos, Mahumetanos, Ethnicos. Haec Theologiae distinctio prae buit nōnullis, de quibꝰ loquitur Durādus in prol. Sēt. quaest. 2. occasionē excogitandi lumē quoddam spirituale in viatoribus à lumine fidei diversum, eo (que) clarius & excellentius: cum enim in omnibus fidelibus sit lumen fidei fatendum est, in Doctoribus & Pastoribꝰ esse lumen quoddam clarius fide, cujus beneficio altiorem habent (ut loquitur Durandus) cognitionem de credibilibus quam per fidem.
Prima ratio hujus sententiae peti solet 3 ab Augustini testimonio super illis verbis Iohan. 1. vers. 9. èrat lux vera, &c. ubi dicit aliud esse lumen ad credendum, aliud ad intelligendum, item lucem increatam illuminare homines duplice lumine; parvulos quidem lumine fidei, quo nutriuntur ut lacte: [Page 206] Majores autem lumine sapientiae, quo ut [...]olido cibo vescuntur. Secunda ratio est haec necesse est propter bonum publicum Ecclesiae, ut aliqui in eâ sint qui possunt fidem defendere, simpliciores instruere, & Ecclesiae hostes confutare. Hoc autem non potest fieri per solum lumen fidei, seu per eam solam cognitionem DEI, quae est omnibꝰ fidelibꝰ communis, sic enim quivis è fidelium coetu possit ista munia obire: Ergo oportet in Majoribꝰ esse aliquod lumen cla [...]i [...]s fide, per quod habent de credibil [...]bus altiorem quandam cognitionem.
Tertiò probant, quod tale lumen non 4 evacuet fidem, seu non ita repugnet fidei, ut cum eo consistere nequeat; quia si tale lumen non posset stare cum fide, illud esset maximè propter oppositionem, quae videtur esse inter Aenigma fidei, & claritatē illius luminis: sed illud non impedit, quia contraria licet non compatiantur se in suis excellentiis, tamen (ut dicunt) compatiuntur se in Esse remisso & diminuto, seu ut alii loquuntur in gradibꝰ remissis: fidei autē obscuritas, quamvis intensi [...] gradibꝰ opponatur claritati beatificae visionis, [Page 207] & ob id eum eâ cōsistere nequeat: non tamen sic, sed in esse remisso contrariatur huic lumini de quo loquimur: & ideo licet lumen gloriae evacuet fidem, hoc tamen lumen eam non evacuat aut abolet.
Hanc suam doctrinam declarant exemplo 5 aeris, qui noctu est simpliciter tenebrosus, & meridie est simpliciter illuminatus, sed mane est partim illuminatus, partim tenebrosus, nec tenebrae depelluntur totaliter ante horam meridianam: sic gloria quasi lumen meridianum totaliter expellit tenebras fidei: sed lumen hoc Doctorum est quasi lumen aurorae, quod non depellit tenebras fidei, nec expellitur per lucem meridianam gloriae, sed potius perficitur. Appello autem lumen gloriae, lumen meridianum, quia caecitas naturalis est quasi densissimae tenebre, lux fidei est quasi lux Lunaris, lumen Scholasticum quasi lux matutina, & lumen gloriae quasi splendor l [...]cis meridianae.
Haec est sententia quorundam Theologorum 6 Sententiariorum, contra quam Durandus fusè disputat: Ego autem sine longiori di [...]quisitione meam sentent [...]am, de medio hoc lumine, duabus aut tribus [Page 208] assertionibus proponam: prima sit haec; lumen illud quod vocant medium inter lumen fidei, & lumen gloriae, quate [...]us extendit se ad plura creaibilia, quam fides Laicorum, non est a [...]iquid a fidei lumine distinctum; sed est perfectior quidam gradus fidei, vel (ut alii loquuntur) extensio qu [...]dam fidei.
7 Secunda assert. Lumen praedictum quatenus est defensivum & explica [...]ivum articulorum fidei, non est vera & proprie dicta scientia, ut bene probat Durandus: quia omnis scientia proprie dicta resolvitur in principia evidentia, & per se nota: at notitia Pastorum & Doctorum, quam habent de rebus spiritualibus, non potest resolvi in principia per se nota, sed tantum in principia naturaliter inevidentia, quae spiritus Sanctus nobis in verbo patefecit.
8 Tertia assert. Lumen illud medium non est species luminis intellectualis, a tribus praedictis distincta, sed est complicatio quaedam luminis naturae, & luminis fidei, h. e. Philosophiae & Theologiae: nam per Philosophiam Theologiae applicatam, articulos fidei explicamus, defendimus, confirmamus contra adversarios, eosque consutamus.
ART. VIII. In quo solvuntur tres quaestiones: • Prima est, An fides bene distinguatur in infusam, & acquisitam? , • Secunda est, An fides sit certior ipsis scientiis? , and • Tertia est, Quid sit proprie credere in DEVM?
BONAVENTVRA egregius interpres Magistri 1 Sententiarum, in lib. 3. Dist. 23. Art. 2. quaest. 2. asserit duo esse requisita ad habitum fidei: primo, ut intellectus instruatur de credibilibus. Secundo, ut inclinetur, & inflectatur ad assentiendum illis articulis, qui credēdi sunt: aliud enim est, scire quid dicatur in aliquo Scripturae textu; aliud est, scire verum esse id quod ibi dicitur: Ethnicus enim, aut infidelis, scire potest quid dicatur in historiâ Mosaicâ, aut Evangelicâ, at non potest scire verum [Page 210] esse illud quod ibi dicitur, nisi intellectus ej [...]s à DEO moveatur ad assentiendum. Quamvis igitur fides sit quid acquisitum quoad illam informationem mentis de c [...]edibilibus (est enim ex auditu, Rom. 10.) est tamen quid merè supernaturale, & infusum, si consideretur, secundum illud, quod in ea est praecipuum, h. e. inclinationem mentis ad assentiendum.
Cum fides propriè dicta, sit DEI 2 donum, & non q [...]id à nobis ipsis acquisitum, vix satis commoda videtur, illa fidei dist [...]nctio, in infusam, & acquisitam; nisi vel dicamus, illam non esse divisionem fidei, in duas diversas species, sed potius esse distinctionem unius, & ejusdem fidei, in duas ejus considerationes: nam pro diversa consideratione, fides est, & quid acquisitum, & quid infusum, ut jam dictum est: vel dicamus fidem late accipi, pro quovis assensu, quo assentimur S. Scripturae: talis enim assensus est duplex; quia quidam e [...] assentiuntur, moti humana persuasione, h. e. propter amorem et reverentiam quo prosequntur d [...]centem, vel propter rationes et argumenta; et horum assensus à Bonaventura dicitur fides acquisita, [Page 211] late videlicet accepto nomine fidei: alii vero assentiuntur, quia pr [...]mae veritati, tanquam certissimo fundamento innituntur▪ et horum assensus est fides infusa, propri [...]ue appellatur fides.
Bonaventura comparans fidem, et scientias Philosophicas, quoad certitudinem 3 distinguit certitudinem, in certitudinem cognitionis, seu spec [...]lationis, et certitudinem adhaesionis, dicitque fidem esse certiorem scientiis certitudine adhaes [...]onis, quae praecipue re [...]picit voluntatem, non vero certitudine speculationis quae ad intellectum pertinet: dicit eam esse certiorum certitudine adha [...]sion [...]s quia f [...]deles Christiani nec argumentis, nec tormentis, neque blandimentis, adduci possunt, & inclinari (verba ipsius sunt) ut veritatem quam c [...]edunt, vel ore tenus negent: quod nemo peritus, alicujus scientiae face [...]et, si ace [...]imis tormentis cogeretur, sententiam suam de conclusione aliqua Geometrica, aut Arithmetica retra [...]a [...]e [...] s [...]ultus enim & ridic [...]lus esset Geometra, qui pro sua sententia in controversiis Geometricis, mortem a [...]deret s [...]bire, nisi in quantum f [...]des dictat non esse mentiend [...]m.
Verum quicquid d [...]cat Bonaventura, fides 4 est certior scientiis, tum certitudine [Page 212] cognitionis, tum certitudine adhaesionis: idque quia certitudo cognitionis, oritur ex certitudine fundamenti, quo nititur intellectus noster, cum assentitur alicui propositioni: fundamentum autem quo nititur assensus fidei est DEI veri [...]as, et authoritas, quae est longe certius fundamentum, quam humana aliqua ratio. Interim si improprie accipiatur certitudo cognitionis, pro firmitate assentiendi, quae opponitu [...] h [...]sitationi, et dubitationi, non negandum est scientias esse fide certiores: scientia enim saepe tam firma est, ut excludat omnem dubitationem; quod non semper verum est de fide: quamvis enim non deficiat fons ille aquae salientis in vitam aeternam, non tamen putandum est virtutem hanc semper inossenso tenore, extra omnem sormidinis aleam stadium suum dec [...]rere; sed potius perpetuam ei luctam cum dissident [...]a esse ingenue consitendum est.
Clarissimus TILENVS, Syntag. part 5 2. Disp. 43. Thes. 5. distinguit certitudinem in evidentem, et non evidentem: illam dicit esse eorum quae, vel rationis, vel sensus lumine videntur: cujusmodi sunt prima [Page 213] principia, & conclusiones evidenter ex illis deductae, ac deinde ea quae experientiâ magistrâ didicimus: istam vult esse eorum, quae testis veracis affirmatione nituntur: unde fit ut quo major est authoritas tèstis, eo certior ac firmior sit assensus credentis: hinc colligit ea quae divino testimonio, cujus summa est authoritas, nituntur, summam quoque gignere certitudinem, ac respectu hujus causae quae nec fallere, nec falli potest, longe certiora esse ea quae credimus, quam quae rationis humanae ductu, aut lumine scimus.
Tertia quaestio in titulo proposita est, 6 quid sit credere in DEVM, et quo modo differat ab eo, quod est credere DEVM, & credere DEO. P. Lombardus, Lib. 3. Sent. Dist. 23. haec explicans, sic ait; Credere DEO, est credere vera esse quae loquitur: credere DEVM, est credere quod ipse sit DEVS: & credere in DEVM, est credendo amare, credendo in eum ire, credendo ei adhaerere, & membris ejus incorporari. Hanc distinctionem Magistri probare non possum, quia ex ea sequitur credere in DEVM esse actum, et charitatis, et fidei, quod est absurdum, [Page 214] cum diversorum habituum diversi sint actus.
7 Quare dicendum videtur credere in DEVM in hoc differre ab eo quod est credere DEO, quod credere DEO sit f [...]dem ei adhi [...]e [...]e, quatenus simpliciter aliquid na [...]a [...]: cred [...]re vero in DEVM, sit fidem ei adhibere q [...]a [...]e [...]us aliquid promittit, seu assenti [...] ejus promiss [...]onibus, idque cum triplici hac persuasione. Primo, quod non simulet, aut hypocritic [...] [...], ut solent homines, sed quod revera velit beneficium illud in te conferre. Secundo, quod etiam possit praestare id quod pollicitus est, imo quod ita possit ut à nullâ; val [...]diori potentiâ impediri queat. Tertio, quod consilium mutare ne ciat, adeo (que) quod revera daturus sit id quod pollicitus est. Vnde patet quamvis fidem adhibeamus homini aliq [...]id promittenti, nos non posse dici credere in hominem, nullam enim ex his tribus persuasionibus de homine habere possumus.
ART. IX. Refellitur Sententia Nicolai Grevinchovii, dicentis habitum fidei non esse infusum, sed acquisitum.
GVLIELMVS AMESIVS, in sua rescr [...]ptione contracta, ad responsum Nicolai Gravinchovii, cap. 1 10. probat contra eum aliosque remonstrantes, habitum fidei esse à DEO infusum, et non à nobis ipsis per crebros et frequentes actus credendi acquisitum: Grevinchovius enim licet ultrò fateatur fidem actualem, seu actus credendi non à natura, sed à speciali DEI gratia provenire, negat tamen causam talium actuum esse fidem habitualem, seu habitum fidei à DEO infusum: sed contrà asserit per crebros fidei actus, à speciali DEI gratia provenientes, tandem in nobis produci fidem habitualem; quemadmodum [Page 216] per crebros actus justitiae, & liberalitatis, in nobis producuntur justitiae & liberalitatis habitus.
Haec sententia Nicolai, non solum est 2 contraria doctrinae Scholasticorum, et Modernorum Theologorum, tum Pontificiorum, tum Evangelicorum, qui unanimi consensu virtutes Theologicas, habitus infusos vocant; sed etiam variis iisue inevitabilibus incommodis est exposita.
Primo enim illi qui per verbi praedicationem, 3 et internam S. Spiritus efficaciam recens conversi, & renati sunt, vel habent solum actum fidei; vel et habitum & actum: si posterius est verū habetur propositum: si prius, sequetur totum illud, per quod renatus a non renato differt, ad actus, adeoue ad evanidum quid, et instabile esse referendum: actiones enim nostrae non sunt permanentes, sed cito transeunt & evanescunt. Respondet Grevenchovius, illud per quod renatus à non renato differt, non totum, sed maximâ sui parte ad actus esse referendum: quae quidem responsio quatenus asserit totum illud, per quod renatus a non renato differt, ad actus non esse referendum, manifestè ipsius doctrinam [Page 217] destruit: si enim renatus aliquâ aliâ ratione a non renato differt, necesse est ut in eo sit bonus aliquis habitus, vel cōpletus, vel inchoatus: eadem etiam responsio, quatenus maximam partem illius discriminis in actibus collocat, absurda est: quia cum vetus homo constet habitibus permanentibus, cur non etiam & novus: quia item inde sequetur statum gratiae, esse admodum instabilem, et infinitis mutationibus obnoxium.
Secundo: dictum illud, sine fide impossibile 4 est placere DEO, 11. Haebreos, vers. 6. vel intelligendum est de habitu, vel actu fidei: si de habitu habetur propositum; inde enim aperte sequitur, neminem posse esse in statu gratiae, qui habitu fidei caret, et per consequens omnes renatos, ubi semel conversi, et in statu gratiae sunt constituti, illo habitu esse pra [...]ditos: si de actu credendi intelligendum sit, sequetur renatos cum dormiunt, & actu non credunt, DEO displicere, et in statu gratiae non esse.
Tertio, sic argumentatur Amesius, si homines 5 recens vocati, et conversi, non sunt praediti habitu fidei, sed tantum actus habent, [Page 218] quomodo possent in gratiâ persistere, vel unâ nocte dum nihil agunt. Respondet Nicolaus, dormientes esse planè fide destitutos, et tamen persistere in gratia, h. e. dilectione DEI: Hanc responsionem non immerito ab urdam judicat Amesius: primo, quia nemo sine fide in gratia persistere potest, nam sine eâ impossibile est placere DEO. Secundo, fidelem unâ cum veste fidem exuere, Nicolai somnium est: multi enim viri pii dormientes exspirarunt: si fidem tum non habuerunt, de eorum salute actum est: plura vide apud Amesium, cap. 10. istius Tractatus.
Pro sua sententia varia affert argumenta 6 Nicolaus, quae tamen nullius ponderis sunt. Prima objectio: per verbi praedicationem non infunditur habitus fidei, sed tantum producitur actus: Ergo actus praecedit habitum. Respond. per verbum, et spiritus operationem, tanquam per causas instrumentales, produci ipsum fidei habitum, quamvis infusio istius habitus soli DEO ascribenda sit: verbum enim producit istum habitum praeparando, DEVS vero infundendo. [Page 219] Secunda ob. DEVS in verbo suo primo exigit à nobis fidei actum non vero habitum. Respondet Amesius, primo exigi arborem bonam, postea fructus bonos. Tertia ob. si habitus fidei in nobis productiur, ante actum, nos prius fumus fideles, quam actu credamus, quod absurdum est. Respondet idem, nos esse fideles actu primo (ordine naturae non temporis) priusquam actu secundo credamus, hoc est, habitum fidei à quo fideles denominamur, non tempore sed naturae ordine, praecedere actum fidei; quod nemini videri debet absurdum. Vide caetera in Tractatu Amesii, Cap. 10.
ART. X. An fides actualis aut habitualis infantibus insit▪ aut inesse possit.
ASsertio prima: Non est imposibile, absolutè loquendo, 1 fidem tum actualem, tum habitualem infantibus inesse. De fide habituali, res est manifesta, nam infantes, [Page 220] in statu integritatis, nati fuissent habitibus originalis justitiae ornati, ut docent non solum Sentent [...]arii, Lib. 2. Sent. Dist. 20. verum etiam Evangelici Theologi, cum disserunt de primo hominis statu, quem integritatis vocant: unde patet manifeste habitus fidei, spei, et charitatis, etiam nunc iis inesse posse: quia quicquid olim possibile fuit etiam nunc esse potest, modo respiciamus potentiam DEI absolutam.
Fidem etiam actualem, seu actum credendi, 2 iis posse inesse, facilè probatur exemplo Iohannis Baptistae, qui Lucae 1. versu 24. dicitur exultasse in utero matris, [...] in gaudio: Ergo cognovit DOMINI sui praesentiam, et proinde infans potest actu intelligere: si autem infans potest actu intelligere, seu uti ratione; potest actu credere: fateor quidem hoc factum esse singulare, et proinde neminem ex eo posse colligere, generalem hanc conclusionem, quod videlicet, fides actualis omnibus electis infantibus insit: verumtamen evidenter probat, DEVM arcanam et mirificam suam vim, in infantibus posse exerere, fide actuali [Page 221] eos donando, quamvis ordinariè nihil tale fiat.
Assertio secunda: Non est probabile, infantes 3 habere fidem actualem, seu actum credendi. Haec assertio non contradicit praecedenti, quia ibi docetur quid possit fieri; hìc verò quid actu et ordinariè fiat. Probatur igitur haec assertio: primo, quia Scriptura, Deut. Cap. 1. Vers. 39; & Ionae Cap. 4. Vers. 11. testatur, infantes non cognoscere discrimen boni, & mali; et proinde actuali intelligentia et cognitione carere: Fides autem actualis sine actuali cognitione esse non potest. Secundo: si fides actualis est in infantibus ea vel oritur ex auditu verbi, vel ex interna revelatione, immediatè à solo DEO facta. Prius admitti non potest, quia si verbum DEI intelligerent, attentè et reverenter auscultarent: cujus contrarium fieri videmus. At neque posterius quia modus ille patefactionis, est extraordinarius, et rarissimus: Fides enim est ex auditu, Rom. 10. si autem omnes electi infantes haberent fidem actualem, ex sola DEI revelatione ortam, modus ille jam esset ordinarius. Tertio: sententia illa, quae ascribit fidem [Page 222] actualem infantibus, non solum displicet Nazianzeno, Augustino, & Scolasticis, sed etiam Calvino, Bezae, Iunio, Tileno, Pareo, alii [...]ue omnibus Orthodoxis Theologis, solo Luthero excepto, qui multis in locis, eam sententiam profitetur.
Assertio tertia: Omni probabilitate caret, 4 & manifes [...]am contradictionem implicat, ea sententia, quae tribuit infantibus motus sanctos intellectus, & voluntatis, sine actuali cognitione: motus (inquam) similes motibus, seu ac [...]ibus side. & charitatis, sed ab iis verè diversos. Dico eam implicare contradictionem, quia motus seu operationes intellectus, & voluntatis, non possunt esse s [...]ne cognitione: quid enim aliud, est motus intellectus, quam intellectio, seu actus intelligendi, & cognoscendi: nam intellectus, non potest aliter moveri, & operari, quam intelligendo; sicut nec oculus, nisi v [...]dendo, & sensus auditus, nisi audiendo. Similiter omnis motus aut actus voluntatis, est volitio: omnis autem volitio, praesupponit objecti cognitionem actualem; quia ignoti nulla cupido est. Haec sententia tribui s [...]let, Theologis congregatis in cōsilio Wittenbergensi, anno 1536: [Page 223] item Martino Chemnitio, qui in 2. parte examinis Concilii Tridentini, ad canonem 13. Sessionis 7. profitetur se amplecti, eam sententiam de regeneratione infantum baptizatorum, quae explicata est in formulâ concordiae, inter Theologos Saxoniae & superioris Germaniae anno 1536.
Quarta assert, Qui dicunt f [...]dem inesse infantibus actu primo, non secundo: item iis inesse 5 semen, germen, aut radicem fidei, illi necesse habent, consiteri, primo se per semen fidei, non intelligere DEI verbum: quia videlicet infantes illud non audiunt, & intelligunt. Secundo se non intelligere aliquid a fide diversum, sed habitum fidei saltem incompletum, & inchoatum: quod quidē apertè profitetur clarissimus Iunius, in Thesium suarum opusculo Disputat. 51. Thes. 8. Prima ratio est quia sicut conditio requisita, in foedere operum, est actionum nostrarum perfectio, ita etiam conditio requisita in foedere gratiae, est fides in IESVM CHRISTVM, DOMINVM nostrum: Ergo necesse est hanc conditionem omnibus foederatis inesse: Infantes autem fidelium, sunt foederati, id est, ad foedus, & ad Ecclesiam pertinent, ut docent nostri Theologi, contra Anabaptistas: [Page 224] Ergo necesse est fidem aliquam iis inesse, hoc est, vel actualem, vel habitualem: nemo enim est foederatus, nisi is in quo, invenitur conditio requisita, in foedére. At semen illud fidei, si sit aliquid diversum a fide, non est conditio requisita in foedere gratiae, nisi forté quis dicere velit, DEVM al [...]ud foedus gratiae p [...]pigi [...] cum Infantibus, aliud cum adultis: si enim diversa sit conditio requisita in foedere, ipsa foedera sunt substantialiter diver [...]a: substantia enim seu essentia [...]oederis posita est in conditionibus, quas ille stipulatur qui soedus sancit.
6 Praeterea peccatum originis, in baptismo tollitur, quoad reat [...]m, ut docent tum Pontificii, tum Evangelici Theologi; & proinde Infantes electi cum baptizantur, justificantur: nam justificatio posita est, in peccati remissione, per quam ejus reatus tollitur: si autem justificantur, aliquam fidem habent, hoc est, vel habitualem, vel actualem; sola enim fide justificamur.
7 Quinta assertio: Sententia praedicta, quae attribuit Infantibus, solum habitum fidei▪ eumque vel completum, vel inchoatum, omnibus reliquis praeferenda videtur; tum quia eam [Page 225] [...]mplectuntur ferè omnes Orthodoxi Theologi; tu [...] quia communis senten [...]a omnium Theologorum, de sublatione peccati originalis, quoad reatum in baptismo; h [...]c est, de justificatione Intantum baptizatorum, nobis necessitatem affert eam amplectendi.
Vt autem hoc manifestum fiat, teneantur haec fundamenta: primo, peccatum originale 8 infantum electorū in baptismo tollitur, quoad rea [...]m: h. e. iis remittitur, & proinde ipsi justificantur: nam justificatio posita est in emissione peccati, et imputatione justitiae Christi. Sec [...]ndo: non putand [...] est, Infantibus in baptismo, remitti solum originale peccatum, & postea remitti iis actualia, quia remissio peccati, seu justif [...]catio, nō iteratur, sed ut docent Orthod. Theol. est unus & individuus actus, & semel tantū fit. Tertio, si in prima infātia electi justif [...]cātur, necessario etiam eâdē aetate vocantur, nam vocatio, ordine naturae, praecedit justificationē, ut patet ex gradatione Paulina Rom. 8. vers. 30. quam merito catenam salutis, vocare possumus. Dicet aliquis: illa gradatio Paulina, intelligenda est de adultis, & non de Infantibus: nam adulti prius vocātur, quam justificātur Infantes vero [Page 226] priùs justificantur, et postea cum verbum audiunt, et intelligunt, vocantur. Sed videant illi qui hoc objiciunt nobis an probabile sit, ordinarie & plerumque, in procuranda electorum salute, ordinem & progressum in gradatione Paulina propositum, violari: si enim omnes, qui in orbe Christiano nascuntur, atque adeo prima aetate baptizantur, primo justificantur, & post aliquot annos vocantur, manifestè sequetur ordinarie, & plerum (que) violari illum ordinem.
9 His positis sic argumentor: Electi Infantes vocantur: Ergo habent fidei habitū saltem incompletum. Ratio sequelae est, quia nulla vocatio efficax est, sine renovatione intellectus, & voluntatis, nulla autē renovatio harum potentiarū animi esse potest, sine infusione bonorū habituum: si autem infunditur ullus habitus, fides infunditur; tum quia mens Infantis, non minùs est capax fidei, quàm aliorum habituum; tum quia nullus alius habitus, est tàm necessarius ad Infantis justificationem: nam sine eo impossibile est DEO placere: praeterea (ut docet clariss. Trelcatius) ipsa forma & essentia internae vocationis (quae sola in Infantibus esse potest) [Page 227] posita est, in illuminatione, & informatione mentis, per fidē in CHRISTVM. Vnde D. Pareus, in Comment. suo, in 8. ad Rom. vers. 30. de vocatione loquens, appellat eam, vocationem ad fidem in CHRISTVM. Et Ambrosius dicit, vocare nihil esse aliud, quam compungere ad fidem.
Clarissimus Beza, quamvis in Conf. Cap. 4. Art. 48. fidei semen & germen 10 Infantibus tribuat, tamen in aliis Libris manifestè asserit, electos Infantes in baptismo, non sua, sed piorum parentum fide interveniente, justificari: nam in Quaest. part. 2. Resp. ad Quaest. 128. asserit, electis Infantibus conferri insitionem in foedus, & peccati peccantis remissionem, & proinde justificationem, interveniente fide piorum parentum. Idem etiam docet Resp. ad Acta Colloquii Mompelgartensis, Tract. de Baptismo, ubi asserit Infantibus propriâ fide destitutis, sic tribui fidem alienam, ut tamen pro sua, in illis ex DEI pacto censeatur: item, Infantes sicut alieno simul & suo peccato peccatores sunt, sic alienâ simul & suâ fide justificari, suâ (inquā) per imputationem: eandem ferè sententiam explicat & defendit, doctiss. Cassander, Lib. de Bapt. Infantum, explic. prop. 3. itē multi Patres, viz. Iustinus, Ambrosius, Augustinus, Bernardus, & alii.
[Page 228] 11 Hanc sententiam, libenter amplecterer, ad vitandas difficiles illas quaestiones, de fide parvulorum, quae hoc nostro saeculo agitari solent; nisi perciperem eam aliis longe gravioribus difficultatibus esse expositam. Primo enim, si Infantes justificati in baptismo, omni fide sunt destituti, nondū efficaciter sunt vocati; & sic justifica [...]io, ordinariè, h. e. respectu omnium qui in Ecclesia visibili nascuntur, vocationem praecedet. Ratio conne [...]ionis est quia nulla vocatio efficax esse potest, sine mentis renovatione per fidei habitum, ut supra osten [...]um est: Infantes autem, ex hac sententiâ, null [...]m fidem habent: probatur autem v [...]ationem non posse sequi justicationē, sed necessari [...] eam praecedere; quia voca [...]io est mutatio & translatio hominis de sta [...]u [...] & corruptionis, ad statū gratiae: illi autem qui justificati sunt, non possunt mutari, & transferri a statu miseriae, ad statū gratiae, quia jam in statu gratiae, non vero in statu miseriae sunt: unde Propheta, Psal. 32. ves. 1. Beatos illos praedicat quorum peccata remissa sunt: Ergo nemo post justificationem potest vocari ad gratiam & salutem.
[Page 229]Secundo ex hac sententiâ sequi videtur, ordinarium modum justificandi, esse 12 per alienam fidem, ac proinde ordinariè et plerum (que) causam tum meritoriam, tum instrumentalem, nostrae justificationis, non in nobis existere, sed esse externam & imputatam: nam ex hac sententia omnes electi, qui in visibili Ecclesia nascūtur, seu in orbe Christiano, prima aetate justificātur, viz. in baptismo, non suâ, sed piorum parentum fide interveniente; quicquid autem verum est, de justificatione eorum, qui in Ecclesia nascuntur, illud verum est de justificatione ordinaria, seu de ordinario modo justificandi.
Tertio haec imputatio alienae fidei doctiss. viris displicet, imo ipse Beza respōs. 13 ad quaest. 126. part. 2. eam quodammodo dānat. Verba ejus haec sunt: Nequaquā tamē dixerim quempiam aliena fide servari: ne quis hoc perinde accipiat, ac si dicerem parentum fidem Infantibus, imputari quasi aliena fide credentibus, quod quidem non minus falsum & absurdum fuerit, quam si dixerim, quempiam posse aliena anima vivere, aut alterius sapientia sapere.
ART. XI. An in Daemonibus sit fides?
BONAVENTVRA, in 3. Sent. Dist. 23. quaest. 1 3. suam sententiam proponit, de fide Daemonum his verbis: habent (inquit) aliquam notitiam, de articulis, & credibilibus, quae quidem dici potest fides, sive credulitas, propter hoc, quod non est in iis visio aperta: & illa quidem cognitio, partim fuit iis indita in creatione, partim verò ex acquisitione. A prima enim creatione suâ habuerunt cognitionem aliquam, de articulis pertinentibus ad Trinitatem, quae etsi non meretur dici fides, imò potiús cognitio contemplationis, propter obscuritatem Aenigmatis; peccato tamē superveniente, & Aenigmate subsequente, illa cognitio meruit dici fides, cum sit cognitio Aenigmatica, de his quae spectant ad divina. Quantum autem [Page 231] ad articulos spectantes ad humanitatem, est in iis cognitio acquisita per multa miracula, & experimenta, & quasi extorta necessitate quâdam. Dum enim vident Daemones apertè, eos qui in CHRISTVM credunt, non posse damnari [...] manifestâ ratione coguntur credere, fidem credentium in CHRISTVM veram esse; & per hoc, ex consequente credunt omnia esse vera, quae credunt Christiani, & ex hoc etiam perterrentur: propter quod dicit Iacobus, quod credunt, & contremiscunt. Haec Bonaventura.
Ex his verbis patet, Bonaventuram non tribuere Daemonibus, fidem historicam 2 propriè dictam, hoc est, assensum historicum nitentem DEI authoritate; sed potius assensum historicum experimentalem, h. e. nitentē experimētis et miraculis: notitia autem experimentalis, non tam ad fidem, quam ad scientiam pertinet: eandem sententiam profitetur Estius, Lib. 3. Sent. Dist. 23. verba ejus haec sunt. 3
Est (inquit) ad veram seu Christianam fidem, necessaria quaedam voluntatis propensio, qu [...] intellectus ducatur, ad assentiendum ejus verbis, in cujus authoritate animus credentis acquiescit. [Page 232] Habet enim hoc proprium, actus fidei, ut ex quadam humili reverentià, erga DEVM intellectus cedat ejus authori [...]ati, suscipiatue firmi [...]e [...], atque ebedienter ea, quae dicuntur, etiamsi ratione minus ea perspiciat. Si quis ergo vel sola naturalis ingeni [...] sagacitate, vel argumentorum, aut rationum ponde [...]e, vel sensus, aut etiam signorum tantum e [...]identia convictus asse [...]tiatur iis, quae sunt divinitus revelata, non perti [...]ebit ille assensus ad fidem Christianam. Cum igitur Daemones subtilitate suae naturae, & perspicacitate ingenii, videant dogma. a religionis nostrae, non repugna [...]e veritati sibi naturaliter cognitae, videantque eadem confirmari miraculis, naturae facul [...]atem ipsis probè perspectam excedentibus, experiantur, denique virtute Christianae doctrinae, plurimos è suo regno & potestate e [...]ipi, atque his similibusque adducti, & convicti, cogantur fate [...]i verissimam esse religionis Christianae doctrinam: cum nulla sit in iis, alioqui erga veritatem divinam, spontanea volunta [...]is submissio atque obedien [...]ia; non potest illorum de rebus divinis assensus, propriè fides appellari, sed certa quaedam cognitio, per experientiam, & rerum vel signo [...]um e [...]identiam extorta.
4 Doctissimus [...]a [...]eus contrariam sententiam amplectitur, nam parte 2. explic. Catech. quaest. 21. historicam fidem propropriè [Page 233] dictam Daemonibꝰ tribuit eam (que) sic describit: Historica fides est agnoscere & stati [...]re quod verum sit omne DEI verbum, &c. Idque propter ipsius DEI authoritatem, & asseverationem, de quâ nobis constat.
Meritò igitur hîc quaeri potest de assensu 5 Daemonum: [...]tru [...] nitatur DEI authoritate; an verò tantum sit notitia experimentalis, per signorum evidentiam extort [...]. Hujus quaestionis determinationem tribus assertionibus proponam.
Prima assertio sit haec: Daemonum notitia, 6 est vera & propriè dicta fides historica; hoc est, nititur etiam DEI authoritate, & non tantum experimentis, aut miraculis: ratio hujus assertionis est, quia illi persuasissimum habent, DEVM non posse mentiri, aut falsum dicere, ideòque necessario assentiuntur toti verbo divino, propter ipsius DEI authoritatem.
Secunda assertio: Fides historica electorum, 7 hoc est, notitia sacrae Scripturae, quam electi habent, quatuor modis differt, à fide historica Daemonum: primo, quod fides historica electorum, habeat adjunctam fiduciam & applicationē, gratuitae remissionis [Page 234] peccatorum, fides vero Daemonum, adjunctam habeat contrariam persuasionem; hoc est, applicationem justitiae vindicativae. Secundo, quod illorum fides, ut postea patebit, oriatur ex piâ inclinatione, & reverentiâ voluntatis, ducentis intellectum captivum, in opsequium seu obedientiam CHRISTI; horum vero fides conjunctam habeat voluntatis rebellionem, quâ cuperent falsum esse id quod verum fateri coguntur. Tertio, quod electi veritatem, cui assentiuntur, ament; Daemones vero eam odio prosequantur. Quarto, quod illorū assensus adjunctum habeat gaudium, & delectationem: hi vero nō sine dolore et horrore assentiantur.
Tertia assertio: DEVS Opt. Max. hanc 8 fidem historicam, Daemonum intellectui, in primá creatione indidit, eam (que) post Daemonum lapsum▪ non sustulit aut abolevit, sed conservavit, non quidem ut hoc pacto eos ornaret & bearet; sed contr [...] ut miseriam ipsorum augeret: irae enim, potentiae, & justitiae divinae consideratio, damnatis illis spiritibus ineffabilem horrorem, & pavorem incutit.
9 Quarta assert. Fides Daemonum, ante ipsorum lapsum, fuit splendida & insignis virtus, [Page 235] nunc vero mali & vitiosi habitus rationem habet; non per se, sed per accidens (ut bene notat Pareus) quia videlicet conjunctam habet rebellionem voluntatis, & immane odium, quo veritatem cognitam prosequuntur.
ART. XII. An fides fuerit, in anima CHRISTI? & an sit in Sanctis, qui jam in coelum translati, habent DEI cognitionem facialem, ut loquuntur Scolastici.
AD primam quaestionē, in titulo propositam, sic respondetur: Quamvis in CHRISTO, durant [...] 1 statu humiliationis, fuerat eximia Charitas, qua et DEVM diligebat, propter se, & humanum genus propter DEVM, habitus tamen fidei, & spei, in eo nunquam fuerunt; quia fidei objectum est DEVS, quatenus obscure & in aenigmat [...] [Page 236] cognoscitur: spei verò objectum est etiam DEVS, quatenus nondum habetur, sed expectatur: CHRISTVS autem à primo instanti suae conceptionis, fuit non solum viator, sed etiam comprehensor, & clarè vidit DEVM, resue divinas, quae sunt objectum fidei et spei.
Ob. prim. Omnes virtutes fuerunt 2 in anima CHRISTI: at fides est virtus: item in CHRISTO, fuit plenitudo omnis gratiae. Respond. illud intelligendum esse, de illis virtutibus et donis, quae ejus statui non repugnant, fides autem, et spes imperfectionem quandam important, contrariam isti perfectioni, quam CHRISTVS ab initio habuit: non autem mirum videri debet, quod istas virtutes CHRISTO non tribuamus, nam virtus poenitentiae, propter adjunctū malum CHRISTO nō potest tribui. Ob. 2. Si CHRISTVS caruit fide, ejus actiones fuerunt peccata, quicquid enim nō fit ex fide est peccatum, Rom. 14. vers. ult. Respond. fidem ibi accipi, pro firma persuasione & notitiâ, quà certò scimus, ea quae agimus, esse honesta & bona, h. e. voluntati divin [...] conformia, & consentanea: fides autem sic [Page 237] accepta, CHRISTO tribui & debet, & potest: nam perfectam obedientiam legi divinae praestitit.
Objici etiam solent Scripturae testimonia, quae spem & fiduciam, CHRISTO attribuunt, 3 ut Mat. 27. de CHRISTO dicitur, speravit aut confidit in DOMINO; eripiat eum, vel ut habe [...]ur Psal. 22. devolvit se ad IEHOVAM: liberet eum, item 2. Heb. ero confidens in eum. Resp. 1. ex Augustino multa dici in Psalmis, de persona CHRISTI, nō respectu sui, sed respectu membrorum ejus, cum quibꝰ unum corpus constituit. 2. non est negandum fuisse spē in CHRISTO, respectu eorū quae nondum adeptus erat, ut resurrectionis, glorificationis sui Nominis, et similiū. Sed ea spes, quia DEVM ipsum, ut principale objectū, nō spectabat, sed alia quaedam bona, vera quidem spes erat, non tamen fuit actus principalis virtutis hujus Theologicae, de qua hic disseritur: fides autē ei nullo modo inesse potuit, quia plena rerum cognitio, qua omnia in VERBO clare videbat, fidem omnino tollit.
Ad poster. quaest. in titulo propositam, 4 unanimi consensu, Respond. Sententiarii fidē in beatis, non posse inveniri, quia viz. [Page 238] DEVM in aenigmate non cognoscunt, sed facie ad faciem: at longe probabilius Amandus Polanus, Synt. Theol. Lib. 9. Cap. 6. Quaest. 4. de subjecto fidei, dicit fidem aliter se habere in iis, quae ad essentiam beatitudinis coelestis pertinent, aliter in adjunctis ipsius: Essentiam (inquit) beatitudinis, hîc fide credimus, in coelo visione evacuatur fides: adjuncta vero quaedam ejus, & hîc & illic creduntur, nempè quia visioni beata minimè adversantur. Et infra dicit, ea quae à beatis creduntur, partim esse praeterita, ut sunt omnia, quae CHRISTVS fecit nostrà causà; partim futura, ut sunt secundus CHRISTI adventus, resurrectio carnis, judicium extremū, & Ecclesiae perfectio.
Quia autem, objicere potuit aliquis, 5 fidem per visionem evacuari, seu fidem non posse illic esse, ubi est visio. Respondet Polanus, ubi est fides, ibi non esse visionem ejus rei, cujus est fides; hoc est, fidem & visionem beatorum, non versari circa idem objectum: eorum enim fides versatur circa praeterita, & futura DEI opera; at visio versatur circa DEVM ipsum, & CHRISVVM incarnatum: unde patet fidem in Patriâ nō evacuari, quoad [Page 239] secundarium ejus objectum, licet evacuetur quo ad principale & primarium ejus objectum; hoc est, DEVM.
Dicet aliquis, Polanum gratis hoc asserere, & nullam suae assertionis rationem 6 adferre: Respond. hanc sententiam posse validissimâ ratione confirmari: vel enim dicendum est notitiam, quam habent beati de rebus praeteritis, & futuris niti autoritate DEI, in Scriptura testantis, ea aliquando fuisse, aut fore, vel est dicendum eos ista contemplari, et intueri in VERBO; hoc est, secunda persona Trinitatis tanquam in speculo: posterius admitti non potest, est enim Pontificiorum figmentum in Ecclesiam invectum, ad stabiliendam mortuorum invocationem: Ergo dicendum est prius, videlicet eorum notitiam de praeteritis, et futuris, niti DEI authoritate, et proinde veram et propriè dictam fidem esse.
ART. XIII. An rectè negent Remonstrantes, Adamum ante lapsum, habuisse potentiam, credendi in CHRISTVM.
THeologi Orthodoxi, Arminianis qua [...]rentibꝰ quo 1 jure, obedientia fidei, à peccatoribus exigatur, quibus DEVS, non vult dare vires, credendi in CHRISTVM: Respondere solent DEVM, in prima creatione, Adamo dedisse fidei habitū, quo posset assentiri omni DEI verbo, et proinde Evangelio, si illud fuisset ei praenunciatum: hunc autem habitum, dicunt in Adamo esse à nobis amissum; ideoue cum justitia non requirat, ut DEVS nobis continuò reddat, quae culpâ nostrâ amittimus, ad aequitatem divinam in obsequio fidei exigēdo, demonstrandam sufficere, quod non postulet nisi quod nobis aliquando dederit.
[Page 241]Hanc sententiam Orthodoxorū damnant 2 et rejiciunt Armin. in Apol. adversus art. resp. ad art. 19. Iohannes Arnoldus, in defensione sententiae D. Iacobi Arminii, adversus ejusdem considerationem [...] Daniele Tileno ed [...]tam, Cap. 14. item Theologi Rem [...]strantes citati, et vocati ad Venerā da [...] Synodum Do [...]d [...]ech [...]anam, in defensione sententiae suae, circa quartum articulum de gratiae operatione: v [...]rum hi authores mo [...]ent, non hic d [...]sputari simpliciter, an Adamus in DEVM potuerit credere; sed an potuerit in CHRISTVM credere: illud enim libenter concedunt, hoc pertinaciter negant.
Hanc quaestionem, non immerito 3 permagni esse momenti, et proinde diligenter considerandam judicat insigne illud lumen, et ornamentum Ecclesiae Gallicae, Petrus Molineus in Anat. Armin. cap. 11. Vt igitur recto ordine in eâ explicandâ progrediamur, primò proponam et explicabo nostram sententiam de fide Adami. Secundò, eam rationibus confirmabo. Tertio, respondebo ad argumenta Remonstrantium.
[Page 242]Sententiam Orthodoxorum de fide 4 primorum parentum ante lapsum assertionibus aliquot proponam, & explicabo. Prima assertio: Adamus ante lapsum non solum habuit Ethicas virtutes, sed etiam Theologicas, h [...]c est, [...]idem, spem, et charitatem; his enim carere non potuit, absque manifesta foelicitatis jactura, ut rect [...] monet Magnus ille Tilenus, Synt. part. 1. Disp. 33. Secunda assertio: Adamus per illum habitum fidei, actu intellige [...]at ea sola, quae tum ei erant pa [...]efacta, at per eundem intelligere potuit ea omnia quae nos intelligimus modo illi pa [...]efacta fuisse [...]t. Tertia assertio: po [...]entia credendi in CHRISTVM, quam Adamo ante lapsum tribuimus, non fuit naturalis, sed habitualis, hoc est, non fuit ipsa naturalis facultas intelligendi, ut autumat Arminius, sed fuit habitus supernaturalis à DEO infusus. Quarta assertio: Illa potentia credendi in CHRISTVM, non potuit exire in actum, durante eo statu: quia videlicet ejus actus repugnat isti statui. Quinta assertio: Non tamen ideo cum Arminio dicendum est, potentiam illam fuisse impropriè dictam, et generalissimâ notione sumptam: nam nemo dixerit potentiam videndi Solem, quam is habet, qui est in [Page 243] tenebroso carcere, esse impropriè dictam potentiam, quia in actum educi non potest durante eo statu; est enim vera & propriè dicta naturalis facultas. Item nemo negaverit Adamum, ante lapsum, habuisse proptiè dictam facultatem, & potentiam legendi & intelligendi historiam Mosaicam, quamvis ea potentia durante eo statu in actum educi non potuit.
Haec sententia sic explicata, facilè probari, & confirmari potest: primo enim sic 5 argumentatur Tilenus, in Consideratione Declar. Arminianae: Adamus ante lapsum nec mentis caecitate, nec cordis obduratione laboravit, quae internae causae sunt impotentiae credendi, sed mentem habuit lucidam, & affectus compositos: Ergo si Evangelium, tum ei fuisset praenunciatum, potuit mente illius veritatem videre, & corde ejus bonitatem amplecti. Secundo: Adamus habuit potentiam credendi omni DEI verbo, seu tunc revelato, seu post revelando; item omni promissioni DEI, seu datae, seu dandae, in quo genere certa doctrina Evangelii etiam continetur. Respond. Ioh. Arnold. Corvinus, Adamum non habuisse potentiam credendi [Page 244] omni DEI verbo, seu tunc revelato seu post revelando, sed tantum habuisse potentiam credendi verbo legis revelato, & datae promissioni legali: & add [...]t Tilenum nulla ratione posse probare contrarium: sed (siquid judico) validum & nervosum est Tileni argumentum, nec difficile est probare illud quod ab eo asseritur, videlicet Adamum habuisse potentiam credendi omni DEI verbo, sive revelato, sive revelando: idque quia Adamus ante lapsum potuit, ea omnia praestare quae lex in ejus corde scripta exig [...]bat: at ea exigebat promptitudinem, ad credendum omni DEI verbo, sive revelato, sive revelando: Ergo potuit etiam credere illi verbo, 6 quod nondum revelatum erat.
Ad hanc instantiam duobus modis respondere possunt Remonstrantes: primo enim dicent Adamum habuisse potentiam credendi omni DEI verbo, etiam revelando modo ejus excellentia et mysteriū non excedat primum illud lumen quo Adamus ornatus fuit: Evangelicae autē promissiones excedere videntur, lumen illud fidei, primorum parentum. Sed supra sublatum est hoc effugium: dictum enim est Adamum neque mentis caecitate, ne (que) cordis obduratione, [Page 245] laborasse, quae causae sunt impotentiae credend. Praeterea sicut is, qui novit omnem triangulum habere tres angulos aequales duobus rectis, inducto quolibet particulari triangulo, virtute illius generalis cognitionis, statim judicat illū hábere tres angulos aequales duobus rectis: sic etiam Adamus qui persuasissimum habebat omne DEI verbum esse fide dignum, & proinde credendum: virtute hujus generalis persuasionis facilè potuit assentiri cuilibet verbo DEI sive legali sive Evangelico.
Secundo respondere possunt, per retorsionem nostri argumenti, ad hunc modum: 7 Adamus nō tenebatur credere Evangelio: Ergo non habuit vires hoc praestandi: haec argumentatio valdè infirma est. Primo enim consequentia facillimè negatur, & negationis nostrae ratio manifesta adferri potest. Nam Adamus non tenebatur tum legere, intelligere, & credere historiam Mosaicam, attamen vires habuit haec praestandi. Secundo, antecedens illius Enthymematis aliquo sensu falsū est, et proinde distinguendum: nam lex menti Adami indita, quamvis non actu, [Page 246] & expresse, tamen virtute, & implicitè praecipiebat fidei obedientiam in CHRISTVM, quia videlicet jubebat Adamum credere omni DEI verbo. Hac distinctione utitur clariss. Molineus, Anat. Armi. Cap. 11. sed ad difficultatem exhauriendam, ei alia addenda videtur, nam eorum quae implicitè praecipiuntur jure naturae, seu lege morali, alia absolutè praecipiuntur, alia hypotheticè: exempli gratia, primum praeceptum Decalogi, expressè prohibet cultum Idolorum, & cultum veri DEI praecipit implicitè, sed absolutè: quintum praeceptum expressè praecipit officia inferiorum erga superiores, implicitè vero etiam praecipit officia horum erga illos; hoc est, latenter jubet nos liberos alere, instituere, tueri, iisue in futurum prospicere, sed hypothe [...]icè seu ex hypothesi; hoc est, modò liberos habeamus. Sic Adamus virtute primi praecepti exigentis obsequium fidei, tenebatur credere Evangelio, sed ex hypothesi, hoc est, si Evangelium ipsi annunciatum fuisset. Hinc patet, quomodo distinguendum sit antecedens argumenti istius: vide Molin. loco praedicto.
[Page 247]Tertia ratio, seu probatio nostrae sententiae 8 sit haec: Qui negant Adamum ▪ habuisse potentiam credendi in CHRISTVM, vel hoc negant, quod tum non darentur promissiones Evangelicae, vel quod absolute non potuerint dari durante eo statu: sed neutra ratio sufficit. Nam Adamus ante lapsum habuit potentiam (ut jam dictum est) legendi, & intelligendi historiam Mosaicam, quamvis ea historia durante illo statu nec fuit, nec esse potuit in rerum natura, habuit etiam tum potentiam, tum habitum miserendi & succurrendi egenis, ut fatetur ipse Arnoldus, quamvis tum neque fuit, neque esse potuit, durante illo statu, miseria aut egestas.
Pro sua sententia sic argumentatur Arnoldus: Quod in primo statu non fuit 9 necessarium, quod fuit inutile, quod cum veritate praestari non potuit, quod primo foederi repugnat, & ad secundum foedus pertinet, ad illud Adamus non accepit potentiam in primo statu: sed obedientia fidei in CHRISTVM est talis: Ergo, &c. Resp. negando majorē, nam succurrere egenis, item legere, intelligere, & credere historiam Mosaicam, in primo statu neque [Page 248] fuerunt utilia, neque necessaria, neque tum praestari poterant, imo repugnabant isti statui, attamen fatente ipso Arnoldo homo ad haec praestanda vires habuit. Insta [...]bit Arnold. ergo haec potētia fuit frustranea. Resp. negando sequelam: potentia enim illa credendi in CHRISTVM revera fuit habitus credendi, & assentiendi omni verbo DEI: hic autem habitus etsi durante illo statu in illum particularē actum exire non potuit in alios tamen actus isti statui convenientes educi poterat.
10 Ob. 2. Quod non praecipitur lege, sed Evangelio ad illud praestandum non sunt datae homini vires in primo statu, [...]t fides in CHRISTVM nō praescribitur lege, sed Evangelio. Resp. fidem in CHRISTVM, aliter praecipi lege, aliter Evangelio: lege enim praecipitur, sed implicit [...] & hypotheticè; Evangelio vero praecipitur expressè & absolute: item lege praecipitur tanquam opus bonum, Evangelio vero praecipitur tanquam instrumentum ap [...]licativum meriti CHRISTI. Ob. 3. Q [...]i non accepit vires quibus si laberetur possit refurgere, ille non accepit vires Evangelio credendi, si illud anunciaretur, [Page 249] sed Adamus nō accepit tales vires: ergo. Respondet Molineus, Adamum accepisse vires quibus à peccato resurgere potuit, si eas non perdidisset ipso ejus lapsu. Certum autem est Adamum suo lapsu amisisse omnes habitus virtutum, quibus ante ornatus fuit. Et proinde etiam amisisse vires resurgendi.
ART. XIV. An objectum fidei possit esse falsum.
NON desunt, qui asserant objectum fidei posse, 1 esse falsum, & saepenumero ea laudabiliter credi, ac pro veris haberi quae revera falsa sunt: exempli gratia, dicunt nobis statuendum esse, DEVM velle à nobis id fieri quod nobis praecipit, itemque velle à nobis omitti quod nos face [...]e vetat. Et tamen (inquiunt) ille interim saepe diversum vult: haec sententia nimis absurda est, & doctorum virorum patrocinio indigna: primo [Page 250] enim lex divina, nusquam jubet nos errare: Ergo nusquam jubet nos fidem adhibere falsis, & proinde non tenemur credere falsa. Ratio consequentiae est, quia credere falsa, seu falsa pro veris habere, est errare. Probatur antecedens: Lex divina nihil praecipit aut mandat, quod est contrarium naturae divinae: at error seu falsus assensus repugnat, & contrariatur naturae DEI, qui ipsa veritas est.
2 Secundo, ea sola credenda sunt, quae DEVS in verbo suo testatur esse vera: at DEVS in verbo suo non testatur falsa esse vera: Ergo falsa non sunt credenda: ratio propositionis est, quia fides est asse [...] sus nitens DEI testimonio. Assumptio satis manifesta est, & à nullo negari potest.
3 Tertiò, si per veram & voluntati Divinae conformem fidem falsis assentimur; fides divina aliquando est error: at absurdum est posterius: Ergo & prius. Probatur propositio, quia assentiri falsis, eaque pro veris complecti, est errare. Assumptio manifesta est, quia fides Divina & error sunt habitus non solum essentialiter distincti, sed repugnantes, & contrarii, & [Page 251] proinde horum alter alteri attribui non potest: vide Tilenum parte prima, Syntag. disp. 38.
Obj. Statuendum est nobis & credendum, DEVM velle id à nobis fieri, quod 4 nobis praecipit; & tamen ille interim saepè diversum vult: Ergo quaedam falsa sunt credenda. Probatur antecedens: Praeceptum DEI est signum voluntatis divinae, ideo enim appellatur voluntas signi, & voluntas revelata: quare cum omne signum conforme sit signato, nobis statuendum est DEVM revera ea velle, quae nobis praecipit; attamen ille revera non vult ea fieri: si enim vellet ea fieri, necessario evenirent. Vt haec difficultas tollatur, tenendum est Praeceptum DEI appellari signum voluntatis, non quod significet absolutam voluntatem procurandi aut efficiendi, ut res praecepta fiat; sed quod indicet (ut loquitur Suarez) Lib. 3. de DEO, Cap. 8.) voluntatem praecipiendi, & obligundi homines, ad ea facienda simul [...]um affectu simplicis approbationis: duo igitur indicat seu significat omne praeceptum DEI: primo, voluntatem obligandi homines ad ea facienda, quae praecipit: secundò, voluntatem approbantem seu approbativam, [Page 252] quâ approbat & amat bonos illos actus, quos à nobis exigit: voluntas a [...]tem decretiva, seu absoluta & efficax, nequaquam indicatur seu manifestatur, per mandar [...] legis divinae; & proinde non tenemur credere DEVM velle ea, à nobis fieri voluntate efficaci, quae nobis in verbo praecipit.
5 Secundò tenendum est, ea omnia q [...] DEVS vult voluntate decretivâ seu effica [...]i▪ necessariò evenire; ea vero quae vult voluntate simplicis approbationis saepissimè non evenire: vult enim omnes homines obedire legi suae voluntate simplicis approbationis, attamen hoc non euenit ut experientia docet. His positis, ad argumentum propositum Respondetur, distinguendo utramque partem antecedentis: Prima ejus pars sic distingui potest: statuendum est [...] DEVM velle ea omnia à nobis fieri, quae praecipit, velle (inquam) voluntate approbativâ; non verò decretivâ & efficaci: pars etiam secunda eodem modo distinguenda est: DEVS enim ea quae praecipit, non semper vult fieri voluntate decretiva; semper tamen vult ea fieri voluntate approbativâ Quare cum nobis tantum statuendum sit DEVM, velle [Page 253] ea quae praecipit voluntate simplicis approbationis, quod procul dubio semper verum est, manifestum est nunquam incumbere nobis necessitatem credendi falsa, seu falsa pro veris amplectendi.
ART. XV. Quomodo solvendum sit illud argumentum Remonstrantium: Quod unusquisque tenetur credere, illud est verum, &c.
REMONSTRANTES in Colloquio Hagiensi, & in Defensione sententiae suae, exhibita Ord. 1 Gener. D. Delegatis, ad Synodum Dordre [...]tanam hoc argumento demonstrare conantur universalitatem mortis & meriti CHRISTI.
Quod omnes & singuli tenentur credere, illud est verum.
At omnes etiam reprobi tenentur credere CHRISTVM pro iis esse mortuum: Ergo verum est CHRISTVM pro illis esse mortuum. [Page 254] Ad hoc argumentum, tribus modis respondere solent Theologi Contraremonstrantes: primò, negando majorem; secundò, distinguendo minorem; tertiò, simpliciter negando minorem. Primus modus respondendi non satis tutus videtur: quia si negetur major, sequetur DEVM illum sanctissimum, & veracissimum, ea reprobis credenda praecipere, quae falsa sunt, quod superiori articulo confutatum est.
2 Secundum mod [...]m respondendi, sequuntur Belgici Ecclesiastae in Coll. Hagiensi, item Molin. in Anat. Armin. Cap. 29: hi enim dicunt fidem in CHRISTVM, praescribi omnibus hominibus non absolutè, sed sub conditione poenitentiae, & conversionis; hoc est, si convertantur, & sic CHRISTI beneficium fideli animo amplectantur: ut videre est in summa Evangelicorum Praeceptorum, Marc. 1. vers. 15. conver [...]imini, & credite Evangelio. Ex hac igitur sententia, reprobi absolutè loquendo non tenentur credere, CHRISTVM pro iis esse mortuum; sed (ut dictum est) praesuppositâ conditione cōversionis: quamdiu enim in malitiâ suâ pergunt, DEVS vult, ut credant i [...]am DEI super illos manere, [Page 255] Iohan. tertio, vers. trigesimo sexto.
Hujus responsionis veritas duabus 3 rationibus efficaciter probatur: primò ea sola credenda sunt, quae DEVS in suo verbo testatur esse vera, at DEVS in S. Scriptura nusquam testatur CHRISTVM esse mortuum pro peccatoribus sive convertantur, sive non convertantur: Ergo illud non est credendum. Secundò, si peccatores in malitiâ suâ pergentes, tenentur credere CHRISTVM pro iis esse mortuum, tenentur etiam credere se esse electos, & aeternae beatitudinis participes futuros: at falsum est posterius, ergo & prius. Ratio propositionis est, quia CHRISTVS mortuus est pro solis electis, ut patet ex iis S. Scripturae locis, quae testantur CHRISTVM mortuum, esse pro ovibus suis, pro Ecclesia sua, pro iis quos Pater ipsi dedit, pro filiis DEI, pro populo suo, &c. Probatur etiam assumptio quia peccatores in malitiâ suâ pergentes tenentur credere iram DEI, super eos manere, et proinde non tenentur credere se esse electos ad vitam aeternam.
Tertium modum respondendi sequitur 4 venerabilis ille senex Iohannes Piscato [...], [Page 256] S. Literarum Professor, in illustri Schola Herbornensi: is enim in Respon [...]ione Apologetica ad Parasceven Conradi Vorstii, Cap. 7. absolutè negat, reprobos teneri in CHRISTVM credere, h. e. credere CHRISTVM pro iis esse mortuum, tantum enim (inquit) tenentur credere Evangelio, seu doctrinae Evangelii, quae citra controversiam verissima est. Haec Responsio quamvis postea displicuit ipsi Piscatori, in Responsione ad Amicam Duplicationem Conradi Vorstii, revera tamen magnam probabilitatem habet, ut patet ex hac ratione, Quod neque absolute, neque sub conditione verum est, illud neque absolute, neque sub conditione credendum est: at CHRISTVM missum esse in Mundum, ut pro IVDA proditore, mortem oppeteret, neque absolutè, neque sub conditione verum est: Ergo IVDAS nullo modo tenebatur hoc credere, neque potuit illud ei proponi credendum.
5 Ca [...]terùm quia praecedens sententia pleris (que) Orthodoxis Theologis magis arridet ego ex istius sententiae fundamentis solvam duo praecipua argumenta, quae afferri possunt in cōtrarium: priùs est hoc, Praecepta ea quae DEVS vult omnibus, & singulis proponi, omnes & singulos obligant & [Page 257] astringunt obediendi necessitate: At CREDE IN CHRISTVM, est tale praeceptum: Ergo, &c. Resp. praecepta DEI duplicia sunt, videlicet, absoluta, & conditionalia. Absoluta praecepta omnes, sive electos, sive roprobos, absolutè obligant ad obedientiam. Conditionalia praecepta, omnes etiam obligāt, sive sint electi, sive reprobi, sed sub certa conditione. Tale est praeceptū illud de quo hic sermo est, illud enim obligat etiā reprobos, sed sub cōditione conversionis, seu resipiscentiae: h. e. si agnoscāt peccata sua, & percipiant in se dolorē de iis conceptum, quē Scripturae nunc lacerationē cordis, nunc [...] vocant: solis enim illis qui haec in se sentiunt praecipit vox Evangelii, ut credant reconciliationē, & peccatorū remissionē esse sibi impetratam, per mortem CHRISTI.
Inst. aliquis primo, illud praeceptum (crede in Christū) frustra proponitur reprobis in quibꝰ 6 ne quidē potest inveniri conditio illa requisita, v [...]z. conversio. Resp. hoc praeceptū non ob eundem finem proponitur fidelibus, & infidelibus, nam poenitentibus & fidelibus proponitur haec consolatio, propter ipsorum salutē; impoenitentibus vero, & infidelibꝰ, [Page 258] quales sunt reprobi, monstratur via, quâ ipsis est incedendum, ut recipiant fructus mortis CHRISTI, nimirum quod debent converti, & conversione praesuppositâ, in CHRISTVM credere. Instant. secunda: omne bonum opus absolutè & absue conditione, omnibus praecipitur a DEO: at credere in CHRISTVM est bonus actus seu bonum opus: Ergo. Resp. primo ad propositionem negando: nam (ut dictum est in articulo 13) in ipso Decalago multa bona opera pr [...]cipiuntur hypotheticè, seu sub conditione. Secund. Respond. distinguēdo: nam persuasio de reconciliatione, & peccatorum remissione impetrata per mortem CHRISTI, in fidelibus est bonus & salutaris actus, ab habitu fidei elicitus: at in reprobis qui in malitiâ pergunt ad finem vitae est pernitiosus error & fanatica arrogantia.
7 Posterius argumentum est hoc: Reprobi propter suam infidelitatem condemnabuntur, h. e. quia in CHRISTVM non crediderunt: Ergo tenentur in CHRISTVM credere. Respondent Contraremonstrantes in Col. Hag. peccatores impoenitentes non ideo peccare, quod non credant CHRISTVM [Page 259] pro impoenitentibus & infidelibus peccatoribus, qui tales sunt & manent, mortuum esse (nam si illud crederent, mendacio crederent) & proinde eos propter illam infidelitatis speciem non condemnari, sed potius quia noluerunt converti, & secundum doctrinam S. S. Evangelii▪ in CHRITVM credere.
Vt haec responsio intelligatur, tenend [...]m 8 est illam infidelitatis speciem, de quà hic quaestio est, h. e. defectum illius persuasionis, quam vocant fiduciam specialis misericordiae, duobus modis considerari posse: vel enim consideratur per se et seorsum; vel quatenus provenit ex defectu conversionis et resipiscentiae, quam diximus esse conditionem praecedaneam et praerequisitam ad fidem in CHRISTVM: priori modo considerata non est causa meritoria condemnationis, quia videlicet illi absolute non tenentur credere, CHRISTVM pro iis esse mortuum: at posteriori modo rectè dici potest mereri condemnationem, quamvis enim absolute non tenentur in CHRISTVM credere, tenentur tamen ex praescripto Evangelii converti, et praesupposita conversione, [Page 260] credere, et sibi applicare illas promissiones Evangelicas.
Instant. Illa infidelitas de qua hic est quaestio, 9 est peccatū: opponitur enim virtuti, id est, fidei, & proinde est vitium; si autem est peccatum, malè negatur eam per se esse causam meritoriam condemnationis. Resp. distinguendo infidelitatem, in privativam, & negativam: infidelitas privativa est cum ea non credimus, quae credere tenemur: haec enim infidelitas adjunctam habet obligationem ad credendum: exempli gratia, Haeretici alii (que) hostes Ecclesiae infideles sunt infidelitate privativa, quia ea non credunt, quae credere tenentur: hoc est, quia non credunt ea, quae DEVS in verbo suo testatur esse vera: infidelitas negativa est mera carentia fidei, sine obligatione ad credendū: Exēpli gratia, illi quibus nunquam annunciatum est Evangelium sunt infideles infidelitate hac negativa, quia non tenentur credere ea quae nunquam audiverunt, unde CHRISTVS, Ioh. 15.22. dicit, Si non venissem & loquutus iis fuissem, peccatū non haberent: quia viz. non tenerentur haec credere quae nunc tenentur credere.
10 Vt haec proposito applicē, assoro infidelitatem [Page 261] privativam esse peccatum, seu vitium, quia privativè opponitur virtuti, h. e. fidei: infidelitatē verò negativam non esse peccatum quia contradictoriè tantum opponitur virtuti: nemo autē dixerit ea omnia quae contradictoriè virtuti opponuntur habere rationem vitii: idem etiam probatur ex dicto CHRISTI, si iis nō loquutus fuissem, non haberent peccatum, viz. infidelitatis hujus privativae qua non credunt Evāgelio, quod per me est iis annunciatum, at (que) adeo quod credere tenentur: unde Augustinus locū eum exponens, tract. 89. in Ioan. testatur eos ad quos Evangelii praedicatio nō pervenit excusari a peccato infidelitatis, damnandos autem propter alia peccata quorū excusationem non habent, utpote in legem naturae commissa.
Reproborum igitur infidelitas qua non credunt ea quae Sacra Scriptura vera 11 ess [...] testatur, de potentia DEI, de justitia ejusdem, & irâ adversus peccatum, de Sanctorum beatitudine, de aeternâ miseriâ reproborum, de rerum te [...]enarum vilitate, &c. Haec (inquam) infidelitas est privativa, estque peccatum propriè dictum, quia videlicet non credunt ea quae credere tenentur. At infidelitas eorundem qua non credunt [Page 262] CHRISTVM pro iis esse mortuum, est infidelitas negativa; hoc est, mera carentia fidei, sine obligatione ad credendum; nam (ut supra dictum est) quamdiu in malitia sua pergunt, tenentur potius credere iram DEI super illos manere: haec igitur infidelitas per se et seo [...]sum spectata, non est peccatum: licet quatenus ea provenit ex defectu conversionis, & resipiscentiae vere et propriè sit peccatum.
ART. XVI. An fides sit assensus discursivus? Et an Pontificii utantur circulari discursu in stabiliendâ fide.
ASSENSVS dividi solet in simplicem quem 1 Noeticum vocant, et Dianoeticum seu discursivum. Simplex assensus est, quo intellectus noster assentitur propositionibus sua luce claris, & manifestis: quales sunt hae. Omne totum est majus sua parte: De qualibet re [Page 263] verum est affirmare vel negare: harum enim propositionum veritas, primò quasi intuitu, intellectui innotescit, per terminorum apprehensionem, et non per externum aliquod medium eas notificans. Assensus discursivus, est cum intellectus assentitur, propositionibus, non propter insitam earum evidentiam, sed propter certitudinem, evidentiam, & probabilitatem medii quo intellectus movetur ad assentiendum.
Ad quaestionem igitur in titulo propositam Respondetur, fidei assensum non 2 simplicem, sed discursivum esse: quia nimirum propositiones illae quibꝰ per fidem assentimur, non sunt suâ luce clarae, aut manifestae, ne (que) iis assentimur propter insitam earum evidentiam, sed propter authoritatem DEI, in S. Scripturâ testantis eas esse veras.
Discursus fidei hoc Syllogismo non 3 incommodè exprimitur.
Quicquid DEVS dicit, est verum. At DEVS ea omnia dixit et dictavit, quae in Scriptis Propheticis et Apostolicis extant. Ergo ea omnia sunt vera.
Hujus Syllog. propositio major, evidenter probatur ex principiis naturâ notis, [Page 264] h. e. ex fundamentis Metaphysicis, quibus DEI veritas & veracitas demonstrantur; adeo ut nullus sit Philosophus Ethnicus qui eam negare audeat, si quis autem tam absurdus & demens sit, ut hanc manifestam veritatem neget, flagris excipiendus est, nec Philosophi verba, sed carnificis verbera meretur.
4 Propositio minor Sylog. praedicti naturali ratione próbari non potest, & proinde ejus veritatem aliis fundamentis niti oportet. Hìc Pontificii & Evangelici Theologi longè dissentiunt: illi enim fidem nostram, quâ credimus Scripta Prophetarum, & Apostolorum esse DEI verbum, Ecclesiae testimonio fulciendam, & statuminandam putant: hi vero licet Ecclesiae testimonium temerè non rejiciant, sed reverenter amplectantur, ab eo tamen solo veritatem istius propositionis minoris non suspendunt, sed eam deducunt, partim ex internis [...] ipsiꝰ Scripturae ( hoc est, ex genere doctrinae, quae sapientissima, sanctissima, & ubique sibi consentanea est: ex qualitate styli, qui simplex quidem & humilis est, sed purus, inaffectatus & divinae Majestati conveniens: ex Sermonis ipsius operatione, mirificè [Page 265] enim afficit mentes hominum, & Divino quodam modo efficax est, ad fidem & pietatem in animis hominum ingenerandum) partim ex testimonio S. Spiritus intus in piorum cordibus sancientis, & obsignantis divinam Scripturae veritatem, & authoritatem.
Processus ille, quo utuntur Pontificii, in probandâ Scripturae authoritate, circularis 5 est, & proinde non solum inutilis, sed etiam (ut loquitur Tilenus) fatuus, & sophisticae [...] foetus est: etenim interrogati, cur credant Scripturam esse DEI verbum, Respōdent se id eò credere, quod Ecclesia quae extra omnem errandi aleam posita est, id testetur: rursus interrogati, quibus argumentis de illa Ecclsiae [...] persuasi sint? Respondent se hoc eò credere, quod Scriptura testetur Ecclesiam, esse domum DEI, sponsam CHRISTI, firmamentum & columnam veritatis; atque ita à Scripturâ ad Ecclesiam, & ab Ecclesia ad Scripturam revoluti, circulum nobis obtrudunt.
Stapletonus, ut hunc progressum circularem vitet, dicit se ideo credere, Ecclesiam 6 à S. Spiritu in omnem veritatem dirigi, [Page 266] quia S. Spiritus ejus intellectum efficaciter movet ad illud credendum. Sed hoc effugium facilè praecludi potest Stapleto [...]: primo quia internum S. Spiritus testimonium à verbo Scripto sejungendum non est, neque (ut rectè monet Tilen [...]s) vertiginosis Enthusiasmis est inhiandum: nam verbum est norma et regula, ad quam examinandae sunt nostrae mentis persuasiones, ut sciamus nos à Spiritu veritatis, & sapientiae; non à Spiritu vertiginis, & mendacii agitari: Ergo necesse est, ut ad S. Scripturam tandem revolvatur Stapletonus. Secundo quia ad assensum fidei, tria requiruntur, ut egregiè docet Doctissimus Richardus Feild Lib. 4. de Ecclesiâ Cap. 7: primo lumen Divinae intelligentiae, quo apprehendimus & intelligimus ea quae sunt DEI. Secundo S. Spiritus qui illius illuminationis author est. Tertio, argumentorum pondera quibus Spiritus intellectum nostrum movet ad assentiendum. Non igitur hîc quaerimus ex Stapletono, quis author sit illius fidei, quâ creditur Ecclesiae infallibilitas; neque quo lumine illa infallibilitas cognoscatur, sed quibus mediis aut argumentis [Page 267] Spiritus intellectui su [...]deat, Ecclesiam non posse errare, h. e. utrum illud suadeat argumentis ex Scripturâ, an vero aliunde desumptis.
Hic est ille scopulus, quē praeternavigare non potest Stapletonus, nisi cum Durando 7 Lib. 3. Sent. dist. 34. quaest. 3. confugiat ad rationes (ut vocant) humanas; hoc est, ad argumenta non ex Scripturâ, sed aliundè desumpta: & certè non desunt, qui hoc Durandi delirium interpolare, & quasi ab inferis revocare conantur, dicentes fidem quâ creditur Ecclesiae authoritas niti ratione humanâ, quae dictat ex apparentibus (Durandi verba sunt) quod doctrina confirmata per tot signa, conservata à martyribus, inter tot supplicia, sit vera: et proinde quod coetus hominum hanc doctrinam profitentium, sit vera Ecclesia CHRISTI. Sed haec sententia facilè convellitur: primò, quia haec ratio quamvis probare videatur hunc vel illum coetum esse veram Ecclesiam, non tamen probat id quod illi asserunt; videlicet, Ecclesiam extra omnem errandi, et fallendi aleam esse positam. Secundò, quia ratio illa non est certa et necessaria, sed probabilis; est enim ex [Page 268] apparentibus fatente ipso DVRANDO, ideoque non potest esse fundamentum fidei divinae, quae est assensus certus & firmus.
8 Quidam Pontificii ut haec incommoda & absurda evitent confugiunt ad imperium voluntatis, quam dicunt sine ulla ratione aut argumento intellectum movere ad credendum illud dogma de infallibilitate Ecclesiae. Haec sententia non immeritò displicuit Pico Mirandulae, Cardinali Cameracensi, & Durādo, primò, quia fides est assensus nitens alterius testimonio: illa igitur fides qua creditur Ecclesiae infallibilitas, vel nititur testimonio aliquo, vel non est fides. Secundò, nemo assentiri potest alicui propositioni dubiae, nisi vel ratio, vel sensus, vel testimonium alicujus fide digni doceat eam esse veram. Tertiò, intellectus non potest assentiri propositioni alicui, nisi ea appareat intellectui vera, at nudum imperium voluntatis non potest efficere, ut propositio dubia intellectui vera appareat: Ergo non potest efficere, ut assentiatur nisi adsit ratio aliqua aut testimonium.
9 Alii Pontificii confitentur Scripturae [Page 269] authoritatem stabiliri per Ecclesiae infallibilitatem, & rursus Ecclesiae infallibilitatem, per Scripturae authoritatem probari, sed asserunt hunc progressum, non circulum, sed regressum esse: quia viz. non est ab eodem ad idem eodem modo cognitum: primò enim cum ex Ecclesiae infallibilitate probatur Scripturae authoritas, fit progressus ab Ecclesiae infallibilitate, tanquam ab aliquo notiore, & evidentiore nobis, ad id, quod nobis est ignotius: deinde cum ex Scripturae authoritate, probatur Ecclesiae infallibilitas, fit progressus ab eo, quod notius est natura et prius, ad id, quod ignotius est, et posterius naturae ordine.
Haec sententia non minus absurda est quam praecedentes, quia Ecclesia ejusque 10 infallibilitas, quam ei affingunt Pontificii, non solum ordine essendi, sed etiam cognoscendi ignotiores sunt DEI verbo, ut patet ex hac ratione:
Quod ex sola Scriptura cognosci potest, illud ordine cognoscendi, non est notius, sed ignotius ipsa Scriptura.
At Ecclesia ejus (que) infallibilitas ex sola Scriptura cognosci potest.
Ergo, &c.
[Page 270] Major manifesta est: probatur assumptio: Ecclesia nihil aliud est, quam coetus hominum profitentium veram, et sanam doctrinam de DEO, ejusque operibus: quis autem coetus talis sit, non cognosci potest, nisi ex Scripturâ: nam ea sola doctrina vera est, quae S. Scripturae est consentanea. Quod ad Ecclesiae infallibilitatem attinet, ea nobis innotescii vel ex ratione naturali (quod nemo admiserit) vel ex testimonio: rursus si ex testimonio, vel ex testimonio DEI, vel ex testimonio eorum hominum, qui sunt extra Ecclesiam; vel ex testimonio ipsius Ecclesiae: non ex testimonio ipsius Ecclesiae, quia illud nullius ponderis est apud eos, qui nondum persuasi sunt de Ecclesiae authoritate: neque ex testimonio eorum qui extra Ecclesiam sunt, quia de Ecclesia, illi testimoniū perhibere non possunt: Ergo necesse est, ut innotescat ex testimonio DEI, in verbo, et proinde DEI verbum etiam notius est ordine cognoscendi, quam infallibilitas illa quam affingunt Ecclesiae.
Becanus, Tom. 1. opuscul. 10. Thes. 11 19. pag. 393. nostri argumenti vim declinaturus, dicit non committi circulum, [Page 271] si unum per alterum probetur apud eum, qui alterum admittit, alterum negat: verbi gratia, (inquit) Calvinista admittit Scripturam, negat Ecclesiae infallibilitatem: rectè ergo convincam illum hoc modo: Scriptura quam tu admittis, dicit Ecclesiam esse infallibilem: Ergo re [...]era infallibilis est: similiter, si quis Idiota admittat judicium Ecclesiae, & tamen nesciat in particula [...]i, Libros Machabaeorum esse divinos, facilè persuadebo illi sine circulo, si sic dicam: Ecclesia, cujus tu authoritatem admittis, asseverat Libros Machabaeorum esse divinos: Ergo non debes hac de re amplius dubitare. Hactenus Becanus.
Hoc Becani effugium nullum est: quaeram enim ex eo, reliquisque Pontificiis, 12 unde divina Scripturae authoritas probari possit, apud eum qui Scripturam universam impugnat, et per consequens Ecclesiam pro coetu hominum absurdorum, et delirantium habet: haec enim duo cohaerent necessario, nec divelli possunt: cum enim Scripturae et verae Ecclesiae eadem sit doctrina, fieri nequit, ut quis veram Ecclesiam agnoscat, illiue credat, qui universam Scripturam negat: si dixerint canonicam authoritatem sacri codicis [Page 272] per nullum aliud medium▪ quam per Ecclesiae authoritatem probari; excipiam primò ignotum probari per aequè ignotum: nam is non minùs Ecclesiae, quam Scripturae authoritatem negat. Secundò quaeram, quo pacto Ecclesiae authoritas illi demonstrari possit? aut enim ex Scripturis, aut aliundè demonstranda est; non aliundè, quia Ecclesiae authoritas, solis Scripturis superstructa [...]est, ut jam probatum est: si ad Scripturam recurrendum est, circularis erit progressus, nam Scriptura per Ecclesiam, & rursus Ecclesia per Scripturam demonstrabitur.
ART. XVII. An notitia sit actus ab habitu fidei elicitus.
ROBERTVS BELLARMINVS, Lib. 1. de justificatione, Cap. 7. 1 dicit, fidem non esse notitiam, sed assensum: item, fidem magis per ignorantiam, quam per notitiam definiendam esse. Evangelici verò hanc Bellarmini sententiam tanquam absurdam, & perniciosam rejiciunt, dicentes cum Calvino, Lib. 3. Instit. Cap. 2. Non ignorantiâ nec sensus nostri submissione, sed cognitione certâ & exploratâ regnum coelorum adiri. Interim monent per notitiam, quam fidei tribuunt, non intelligi ab iis, scientiam conclusionum acquisitam per media demonstrationum, ex principiis per se notis: talis enim notitia pugnat, cum inevidentia quam fidei tribuimus: monent etiam se non tollere gradus in cognitione rerum sacrarū, cum fidem etiam Laicorum notitiam appellant: [Page 274] Majorem enim in docente, quam in discente ▪ in Pastore, quam in Ove, notitiam requir [...] fatentur: sed notitiam illam opponunt crassae ignorantiae, quam implicitae f [...]dei, & cacae obedientiae elogus ornant Pontificii; scilicet ut asininum potius stuporem in [...]icis foveant, quam Christi [...]am fidem.
2 Certitudo, quam omnes Theologi [...] dei tribuunt, hunc errorem Bellarmini [...]a [...]ile evertit, & destr [...]it: ad eam enim triple [...] notitia requiritur: prima est notitia qu [...] novimus quis loquatur; hoc est, quà novimus sermonem illum, cui assentimur esse DEI ipsius, et non hominum sermonem: nemo enim assentitur alicui propositioni propter alterius testimonium, ni [...]i certo sciat cujus sit illud testimonium, [...] an is qui testimonium perhibet sit fide dignus. Secunda notitia est, q [...] novimus quid loquatur; hoc est, quà rectè intelligimus DEI sermonem, et verum verborum sensum cognoscimus: nemo enim assentitur sermoni, quem non intelligi [...] Tertia est notitia quà novimus vera esse [...] quae loquitur. Prima et secunda notitia sunt praerequisitae antecedenter, ut loquuntur, ad assensum fidei: nam assensus fidei eas praesupponit. [Page 275] Tertia cognitio non prae requisita, sed requisita est concomitanter, ut vorant, ad assensum fidei: n [...] intrinsecè et essen [...]ialiter in ipso actu assentiendi includitur.
Cùm igitur ad fidei assensum triplex notitia requiratur, ut jam probatum est: 3 quis non videt Bellarminum absurdè conte [...]dere fidem justificantem, non esse notitiam, sed simplicem assensum & ignorantiam? quis non mirabitur, quomodo [...]am ineptum dogma potuerit viro docto [...]n mentem venire? Certè hic error Ecclesiae perniciocissimus fuit: hinc enim cras [...]a ignorantia, et caecitas totum Papatum occupavit: hinc humanae traditiones, errores, s [...]perstitiones, et mendacia, in Ecclesiam invecta sunt: hinc est quod Pontificii Doctores, ridendam illam Carbonarii fidem, tanquam spiritualem sapientiam summopere collaudent.
Non statui hic respondere, ad argumenta 4 Bellarmini ex Scripturis deprompta (eorum enim consideratio ad Theologos pertinet) sed ad rationem ipsius à natura fidei petitam, cujus haec est summa; judicium nitens alterius testimonio, et authoritate, non est notitia: sed fides est tale [Page 276] judicium: Ergo. Hujus syllogismi maj [...] falsissima est, ut patet ex iis quae jam d [...]cta sunt, quamvis enim tale judicium [...] sit notitia evidens, & scientialis, non t [...]men ob id ignorantia potius, quam no [...]tia vocari debet.
ART. XVIII. An fiducia sit actus fidei.
THeologi Orthodoxi no [...] eodē modo loquunt [...] de fiducia & [...] Sanctorum in te [...]ris 1 militantium: nā eoru [...] alii appellant fiduci [...] formam & specificum act [...] fidei, alii verò eam fidei effectum & cons [...]quens vocant: quaequidem loqvendi diversitas, oritur ex diverso modo accipiendi [Page 277] hoc vocabulum, ut cuivis patebit, qui eorum verba diligentiùs consideraverit. Vt igitur clara & perspicua sit haec disputatio, quatuor hujus vocis significata enumerabo, & ostendam fiduciam primo modo acceptam, verum & propriè dictum fidei justificantis actum esse.
Fiducia primo modo accipitur, pro firmâ persuasione, seu pro certo & stabili judicio intellectus, 2 quo apud nos statuimus, & propter DEI testimoniū in verbo suo credimus, DOMINVM nostrum IESVM CHRISTVM, precioso suo sanguine, nos redemisse, et DEVM Patrem propter ejus meritum omnia nostra peccata remisisse: eundem etiam propter illud CHRISTI meritum, & sacrificium in cruce oblatum liberaturum nos, ab omnibus hujus vitae miseriis & calamitatibus, & tandem donaturum nos ineffabilis illius gloriae aeternitate. Secundo accipitur, pro interna acquiescentia in divina benevolentia & gratia per quam toti, ab illa pendemus, nō aliundè auxilium, & salutem expectantes. Tertiò, pro spirituali fortitudine & animositate, qua animi nervos, & robur opponimus eis malis & periculis, sive temporalibus, sive spiritualibus, cum quibus in hac lachrymarum valle conflictamur. Quartò, pro pace, [Page 278] tranquillitate, & quasi serenitate conscientiae, [...] securitate spirituali, quae (ut loquuntur Sch [...]lastici) quietem à servili timore importat.
Fiducia, primo modo accepta, respi [...] 3 veritatem promissionum Evangelicar [...] iisque assentitur. Fiducia, secundo mo [...] accepta, respicit DEI promittentis [...]tatem, illique innititur. Fiducia, tertio mo [...]do accepta, respicit pericula & miserias h [...]jus vitae, iisque animose se opponit. F [...]ducia, quarto modo accepta, respicit l [...]brum conscientiae, eum (que) cum gaudio leg [...] ▪
Fiducia primo modo accepta, est [...]sis 4 et fundamentum trium sequenti [...] quia enim firmâ persuasione, & certo j [...]dicio mentis, Evangelicas promissio [...] nobis ipsis applicamus, ideo in DE [...] benevolentiâ & misericordiâ acquies [...]mus; ideo contra mundum, Satanam, [...] carnem nostram fortiter praeliamur; id [...] denique conscientiam tranquillam & [...]renam habemus.
His positis, ad primam quaestio [...] 5 in titulo propositam, Respondetur d [...]bus assertionibus. Prima est haec: fid [...] secundo, tertio, aut quarto modo accepta non est [...]idei actus; sed est effectum & consequens fidei. [Page 279] Secunda assert. fiducia primo modo accepta est verus & propriè dictus, salvificae fidei actus, imo est praecipuus & specificus ejus actus: nam fidem salvific [...]m distinguit [...] reliquis fidei generibus: prior assertio manifesta est, & probatione non eget: posterior hac ratione probatur:
Persuasio firma, certa, & DEI testimonio nitens de remissione peccatorum meorum & adeptione vitae aeternae, est verus fidei actus:
At f [...]ducia primo modo accepta, est talis persuasio:
Ergo est verus fidei actus.
Minor hujus Syllog. manifesta est: major etiam facile confirmatur; quia omnis persuasio nitens alterius testimonio est fides: ut patet ex iis quae dicta sunt in art. 2. hujus exercitationis.
Respondebunt Pontificii, non dari 6 firmam persuasionem de remissione peccatorum, in fidelium mentibus: & proinde subjectum istius propositionis majoris esse merum figmentum, & non Ens: ratio ipsorum est, quia in verbo DEI nunquam reperitur salus annunciata mihi aut illi in particularie sed haec Responsio [Page 280] frivola, & manifestè falsa est: primo enim ipse Bellarminus Lib. 1. de justificatione Cap. 10. fatetur salutem in particulari annunciatam fuisse paucis quibusdam ut Paralytico cui dictum est Mat. 9. confide fili remittuntur tibi peccata tua: & Peccatrici de qua dictum est Luc. 7. remittuntur ei peccata multa, quia dilexit multum: item Adulterae, Iohan. 8: Zachaeo, Luc. 19, & Latroni Luc. 23. Horum igitur persuasio de remissione peccatorum fuit verus & propriè dictus fidei actus, quia viz. nitebatur DEI ipsius testimonio: at horū persuasio fuit fiducia primo modo accepta: Ergo fiducia primo modo accepta, est fidei actus.
Secundo: quamvis in verbo DEI 7 non reperiatur expresse salus annunciata mihi, & tibi in particulari; ex verbo tamen evidenter deducitur DEVM mihi, tibi, singulisque credentibus remittere velle peccata, & dare vitam aeternam. Syllogismus hujus deductionis sic formari potest:
Omnis qui credit in Filium, habet remissionem peccatorum, & vi [...]am aeternam: Ioh. 3. Act. 13. & Rom. 3.
At ego credo in Filium:
[Page 281]Ergo ego habeo remissionem peccatorum, & vitam aeternam.
Excipit Bellarminus majorem istius Syllog. esse certissimam, quia in S. Scriptura reperitur: minorem verò non esse in verbo DEI, sed in opinione nostrâ, quae fallax est & conjecturalis. Respond. persuasionem nostram de veritate minoris, niti illis S. Scripturae locis, in quibus vera fides [...] fide mortuâ distinguitur, & verae fidei infallibilia signa, & indicia proponuntur, & proinde non esse conjecturalem opinionem; sed firmam et certam notitiam, DEI ipsius testimonio in verbo suo statuminatam.
Instabit aliquis: Fideles ex verbo DEI scire possunt, quae sint signa & [...] 8 verae fidei: an verò ipsi ea signa habeant, non possunt scire certa cognitione, sed tantum conjecturali. Resp. illud falsissimum esse: primò, quia inde sequetur illa verae fidei signa frustra poponi in sacra Scriptura: indicium enim rei frustra proponitur, si res ipsa per illud indicium innotescere non possit: hoc est, si indicium aequè obscurum sit, & dubium, ac ipsa res per illud indicium notificanda. Secundo, quia hoc [Page 282] dogma insignem stuporem & [...] fidelibus affingit: si quis enim oculis corporeis videret, & non certo scir [...] se videre; si quis item rerum Physicaru [...] notitiam haberet, & non certo sciret; [...] tantū conjiceret, se earū notitìam habere is fatuus et stupidꝰ haberetur: pari ration [...] si illi qui credunt in DEVM, non perc [...]piunt, & certo sciunt se credere, miserab [...] stupore laborant.
Tertio: Spiritus DEI testatur, unà [...] 9 spiritu nostro, nos esse filios DEI, et per [...] sequens nos veram fidem habere, Rom. 8.16▪ Ex quo testimonio validissimum argumentum contra praedictam instantiam Pontificiorum sic formari potest:
Quicquid spiritus DEI testatur illud [...] est, et nos de ejus veritate persuasi ess [...] possumus.
At Spiritus DEI testatur, unà cum spiri [...] nostro, nos esse filios DEI, et [...] verae fidei indicia habere:
Ergo, etc.
Bellarminus, hujus argumenti vim declina [...]turus, dicit testimonium internum Spiri [...] DEI, non gignere certitudinem nisi conjectur [...] lem: haec respōsio refutatione est indign [...] [Page 283] est enim impia, & in DEVM contumeliosa, nam Spiritum DEI fallacitatis & ambigui [...]atis arguit.
Quarto: Morales Philosophi loquentes de foelicitate civili, damnant sententiam 10 Plotini, qui asseruit hominem posse esse f [...]licem, et non percipere se esse tal [...]: Ergo Theologi Orthodoxi loquentes de spirituali foelicita [...]e Christianorum, (quae in virtutum Theologicarū exercitio posita est) merito damnant errorem Bellarmini, qui in Libro tertio, de justificatione toties asserit, [...]os qui spirituali felicitate ornati sunt, de sua foelicitate certam persuasionem habere non posse.
Picolhomeneus, civilis Philosophiae, Gra. 9. cap. 44. tribus rationibus Plo [...]ini 11 errorem refellit, quae si huic proposito applicentur Bellarmini sententiam evertunt, & destruunt: verba ejus sunt haec: prim [...] ▪ quia foelicitas i [...] actione est posita: actio autem non latet agentem: et praesertim quia actionis praestantia in praeelectione est posita: praeelectio autem praeeliganti est conspicua. Insuper foelicitatem comitatur ga [...]diū: at non perfunditur gaudio, nec animo requiescit, qui non animadvertit se esse▪ foelicem. Praeterea, in felicitate nihil diminutum inveniri debet: at maximè diminuta esset ejus viri [Page 284] conditio qui esset foelix, et non perciperet se esse foelicem, ita enim lapis etiam possit esse foelix.
ART. XIX. An fiducia sit actus intellectus, & quomod [...] differat ab assensu.
BELLARMINVS, Lib. 1. de Iust. Cap. 6. prob [...] re 1 conatur, fiducia [...] non esse actum fidei, argumēto sumpto ab ei [...] subiecto quia videlice [...] fides ad intellectum, fi [...]ducia verò ad voluntatem pertinet. Hae [...] ratio duplici nomine infirma est: primò quia fides, licet subiectivè existat in so [...] intellectu, ut docet Tilenus, Synt. part. 2 Disp. 40. Thes. 16. & 17. revera tam [...] ad voluntatem etiam pertinet. Secundò quia fiducia quae Graecè [...] & [...] dicitur, formaliter in solo intellectu existit: ut autem hoc intelligatur [Page 285] proponam aliquot fundamenta, quae meo iudicio non exiguam utilitatem habent, ad nostram sententiam stabiliendam, & adversarii sententiam confutandam.
Primum fundamentum: fideles seu renati non uno, sed duobus actibus, meritum 2 CHRISTI, et DEI misericordiam sibi applicant: prior actus in intellectu existit, estque certa persuasio, seu judicium mentis DEI testimonio nitens, quo apud nos statuimus, Salvatorem nostrum IESVM CHRISTVM, pro nostris peccatis plenissimè satisfecisse, et per consequens non solum aliis, sed nobis quoque remissionem peccatorum, aeternam iustitiam, et vitam donatam esse, idque gratis ex DEI misericordiâ, propter unius CHRISTI meritum. Posterior actus applicativus gratiae, in voluntate existit, est enim ardens amor quo voluntas gratiam, et favorem DEI amplectitur, seriò expetens perfectiorē istius gratiae sensum [...]n hac vitâ, et claram DEI visionem in vita futura.
Secundum fundamentum: Vterque 3 [...]ctus ad fiduciam requiritur: nemo enim dici potest confidere, seu fiduciam habere de [Page 286] bono obtinendo, nisi & firmam habeat persuasionem in intellectu, & desiderium, vel amorem istius boni in volunta [...]e. Hoc egregie e [...] plicat Tilenus, Syntag. part. 2. Disp. 38. Thes. 18. dicens, objectum fidei salvificae, esse veritatem divinam, non solum quà aliquid narr [...], sed cum primis, qua aliquid promittit: ubi non sati [...] est assentiri narrationi, ut verae; sed necesse est rem [...] amplecti, quod utique ad voluntate [...] pertinet.
Tertium fundamentum: prior actus est 4 ipsa essentia [...]eu formal [...]s ratio fiduciae; posteri [...] verò est tantum actus ei annexus, & concomit [...] et p [...]oinde [...]d [...]cia formaliter est in intellectu, licet annexum habeat [...]eside [...]um voluntatis. Probatur haec assert. primo quia oppositum fiduciae, videlicet diffidentia, est in intellectu▪ Ergo ipsa fiducia est in intellectu: ratio antecedentis est, q [...]ua diffidentia quâ aliquis dicitur diffidere sibi, aut suis rebu [...], non significat odium aut a [...]ationem volu [...] tat [...]s, sed aut dubitationem de v [...]ribus suis, aut pers [...]asionem de imbec [...]litate suâ, quae pro [...]l dubio ad intellectum pertinent. Secundo quia fi fiducia formaliter esset actus voluntatis, nihil ali [...]d esset, quam desideriam [...] amor objecti: sed hoc est quo [...]idianae experientiae [Page 287] contrarium: multi enim ardenter expetunt et desiderant objectum aliquod, qui non habent fiduciam de eo obtinendo.
Ob. prim. Si fiducia est actus intellectus, tota fides salvifica in intellectiu existet. Respondeo 5 cum Tileno disp. 40. part. 2. totam fidem ratione essentiae suae esse in intellectu, tanquam in proprio subjecto licet [...] sit in voluntate, quatenus cam movet et afficit, sed de hac questione plura posteá in Art. 21.
Ob. secund. Si fiducia est in intellectu, non differt ab assensu: at hoc repugnat doctrinae 6 omnium Orthodoxorum, qui haec duo in fide distinguunt assensum & fiduciam. Respond. fiduciam primo modo acceptam, & assensum differre, ut universale, & particulare; fi [...]ciam verò, secundo, tertio, aut quarto modo acceptam, differre ab assensu, essentiali discrimine: sunt enim diversi specie actus mentis. Dico fiduciam primo modo acceptam differre ab assensu, ut universale, & particulare: quia assensus quem Theologi secundum actum fidei appellant, est generalis quidam actus, quo intellectus toti DEI verbo assentitur: hoc est, tum Legi, tum Evangelio. Fiducia verò, est particularis quid [...], & [Page 288] applicativus assensus, pro obiecto habens primo Evangelicas promissiones, secundo internum testimonium sancti Spiritus: nam per fiduciam et assentimur doctrinae Evangelii, et testimonio Spiritus DEI, una t [...] stantis cum nostro spiritu, nos esse filios DEI: atque ita nobis ipsis applicamus Evangelicas promissiones, certo statuentes et iudicantes nos esse filios DEI, et proinde illas promissiones non solum aliis credentibus, sed nobis etiam in particulari esse factas.
7 Ob. tert. Per solam voluntatem amplectimur & applicamus nobis ipsis promissiones gratiae: Ergo fiducia quae est actus applicativus fidei ad solam voluntatem pertinet. Resp. applicationem gratiae fieri, & per actum intellectus, et per actum voluntatis, (ut dictum est supra) sed praecipuè per actum intellectus: Magis enim applico promissionem gratiae mihi ipsi, judicando et certò statuendo eam ad me pertinere, quam expetendo et desiderando gratiam promissam.
Ob. quart. Nullus unquam Orthodoxu [...] 8 Theologus dixit, fiduciam esse assensum, aut judicium mentis: Ergo ista sententia non est ferenda. Respond. prim. doctrinam de [Page 289] facultate, seu potentia animae, in quâ [...]ta est fiducia, non esse dogma fidei: [...]ve enim statuamus eam in intellectu, [...]ve in voluntate, parum interest, modo rejecto Pontificiorum errore de incertitudine justitiae, dicamus eam esse verum fidei actum. Respond. secund. Orthodoxos Theologos, cum dicunt fiduciam esse in voluntate, loqui de fiduciâ secundo, tertio, aut quarto modo acceptà. Respond. tert. quosdam doctissimos V [...]ros asserere, fiduciam esse quendam assensum, aut judicium intellectus: nam Zanchius, Tom. 4, Libro primo, Capite decimo tertio, dicit fiduciam, et fidem salvificam idem esse, & definit fidem salvificam sic: Fides justificans, est firmus, et indubitatus assensus, &c. Item fiduciam sic definit: Fiducia est certissima persuasio de veritate promissionum, &c. Assensus autem & persuasio ad intellectum pertinent, ut cuivis manifestum est. POLANVS etiam Syntagmat. Theolog. Libro nono, Capite sexto, dicit [...], esse plenam, et certam persuasionem dubitationis, et disceptationis expertem, & caetera: [Page 290] & in secundo Libro partitionum Theologicarum dicit fidem specialem, seu salvificam, esse internum cultum DEI dum promissioni Evangelicae assentimur.
9 Si quis autem pertinaciter hanc sententiam tanquam novam & prius inauditam damnet, quaeram ex ipso, ad que [...] actum fidei referendum putet illud applicativum judicium intellectus de quo hic loquimur; utrum videlicet referat illud ad notitiam, ad assensum, an vero ad fiduciam. Non potest particulare hoc, & applicativum judicium, referri ad notitiam praecedaneam, aut ad assensum generalem; nam istorum actuum objectum, est totum DEI verbum: Ergo referri debet ad fiduciam, & per consequens fiducia ad intellectum pertinet, hoc enim judicium est actus intellectus.
ART. XX. Vtrum objectum fidei salvificae sit remissio peccatorum jam impetrata? An vero sit remissio peccatorum impetranda & obtinenda? Vbi obiter solvitur praecipuum argumentum Bellarmini contra objectum & naturam fidei justificantis.
ACtus fidei salvificae, qui est causa instrumētalis justificationis, nō videtur esse fiducia veniae, aut remissionis peccatorū impetratae; 1 sed fiducia veniae impetrandae. Primò quia causa instrumentalis justificationis, pracedit j [...]stincationē, seu remissionē peccatorum: sed fiducia veniae, seu remissionis impetratae eam sequitur: alioqui enim falsa esse convincitur, quia credere, sibi remissa esse peccata, quae nondum remissa, sed per ipsum actum credendi sunt remittenda, est falsum & erroneum judicium habere. Secundò, [Page 292] quia persuasio de re aliquâ factâ, semper est naturâ posterior ipsa re factâ, et proinde non potest esse causa instrumentalis ipsius rei factae: ratio antecedentis, est quia omne objectum est naturâ prius suo actu: actus enim ab objecto dependet, illudue praesupponit: ratio item consequentiae est, quia id quod est natura posterius, non potest esse causa ejus, quod est naturâ prius, cum omnis causa sit naturâ prior suo effecto. Has duas rationes affert Bella [...]minus, Libro primo, de Iustificatione, Capite decimo, sed frustra: nam pro ejus sententiâ nihil faciunt, ut mox patebit.
2 Tertia ratio sit haec: Si quis quaerat, quid sit credendum peccatori, ut remissionem peccatorum consequatur: non satis appositè respondebo, si dicam, illi credendum esse, quod ejus peccata sint jam remissa: ridiculum enim est dicere alicui, ut hoc fiat, crede illud factum esse: quia cum dico, crede hoc factum esse, ego indico illud jam esse factum: cum vero dico, ut fiat, indico illud nondum esse factum, sed esse possibile tantum: Haec autem simul consistere nequeunt.
[Page 293]Quarta ratio sit haec: Quicunque 3 DEVM orat, ut ei peccata remittat, confidens se esse unum ex eorum numero, pro quibus CHRISTVS est mortuus, DEVM ue exauditurum eius Preces, propter CHRISTVM, is proculdubio remissionem peccatorum consequetur: nulla igitur necessitas nos cogit, asserere actum fidei salvificae, qui est causa instrumentalis iustificationis, esse fiduciam veniae impetratae.
Interim non sum adeò absurdus, ut putem fideles, non habere eiusmodi 4 fiduciam veniae impetratae, per meritum CHRISTI; aut ut putem hanc fiduciam non esse fidei salvificae actum: revera enim est actus fidei salvificae, sed naturâ posterior iustificatione, et quid eam consequens, ideoque non est ille actus fidei, qui est causa instrumentalis iustificationis nostrae.
De obiecto igitur fidei salvificae haec tenenda sunt: Primò tenendum est, objectum 5 fiduciae, non solum esse remissionē peccatorum [Page 294] impetrandam, et obtinendam, sed etiam eorundem remissionem jam impetra [...]am. Secundo, fi [...]uciam in haec duo tendere, per duos distinctos actus, quorum al [...]er praecedit justificationem, ut ejus causa instrumentalis. Alter eam sequitur, ut ejus effectum & consequens. Tertio, actum fiducialem, qui justifica [...]ionem praecedit, ut ejus causa, esse persuasionem de CHRISTI satisfactione pro nobis in particula [...]i, & de remissione peccatorum obtinendâ, per & propter ejus sa [...]i [...]factionem. Quarto, actum fiducia [...]em, qui justificationem sequitur, esse persuasionem de remissione peccatorum jam impetratâ, & de nostra perseverantia [...] eo statu usue ad finem vitae.
Hanc sententiam de objecto fidei 6 salvificae amplexus sum, cum primum Theologiae operam dare coepi: sed eam suspectam habui, ob novitatem suam; ideoque eam in perpetuas tenebras damnaveram: verum hoc ipso anno, dum legerem doctissimas animadversiones, & castigationes Davidis Pa [...]ei, in 4. Tom. Bellarmini, idem plane apud illum reperi Lib. 1. de justificatione Cap. 10. unde accidit ut tanti viri testimonio fretus, & munitus, hanc sententiam evulgare non sim veritus.
[Page 295]Ex his patet, secundam rationem contra objectum fidei salvificae à Bellarmino 7 allatam Lib. 1. de justificatione Cap. 10. nullius esse roboris, aut ponderis: ille enim sic argumentatur: fides justificans praecedere debet iustif [...]cationem: at fides specialis misericordiae eam sequitur: Ergo fides specialis misericordiae non est fides iustif [...]cans. Respond. ad propositionem, fidem justificantem praecedere justificationem, sed non secundum omnes eius actus: quidam enim actus fidei justificantis, justificationem sequuntur: ut dictum est. Similiter ad assumptionem Respond. fidem specialis misericordiae, justificatione posteriorem esse, sed non secundum omnes ejus actus: persuasio enim de veniâ, seu remissione peccatorum impetrandâ, est actus illius fidei, quam fiduciam specialis misericordiae vocant: ea autem, justificationem praecedit saltem ordine naturae.
ART. XXI. An et quatenus fides ad voluntatem pertineat.
GVLIELMVS ESTIVS, 1 in Lib. 3. Sent. Dist. 23. dicit fidem partim intellectus esse, partim voluntatis: intellectus quidem tanquam subiecti & propriae potentiae: ipsum nam (que) credere, seu assentiri est actus cognitivae partis: voluntatis vero quia ab ea dependet tanquam ab imperante, et consentiente principio: Cùm enim (inquit) humanae menti proprium sit ratione discutere, et examinare, sitne rebus propositis assentiendum an non? ea verò quae ad religionem pertinent talia fēre sint, quae rationis examen non admittant, utpote iudicio humanae sapientiae, ut plurimum improbabili [...] ▪ ut docet Apos [...]. 1. ad Cor. Cap. 1. vers. 18. profecto, vel nunquam, vel raro intellectus noster rebus huiusmodi acquiesceret, nisi voluntatis imperio, [Page 297] & inclinatione in assensum duceretur, &, ut Apost. loquitur, 2. Cor. Cap. 10. in captivitatem redigeretur in obsequium, seu obedientiam CHRISTI. Necessaria est igitur intellectui in credendo haec benigna voluntatis inclinatio, tum ut ad eas rationes se convertat, quae fidem gignant, nutriantue vel saltem ostendant id quod creditur non esse absurdum; tum ut eas re [...]iciat, quae assensum impedire, aut remorari possunt: vnde de Abrahamo dicitur, Rom. 4. quod non consideravit corpus suum emortuum, &c. est igitur assensus fidei ex consequenti etiam voluntatis actus, nimirum à voluntate imperatus, tum quoad ejus initium, tum quoad ejus continuationem. Hactenus Estius.
Daniel Tilenus, Syntag. part. 2. Disp. 2 40. dicit salvificam fidem esse subjective in solo intellectu, [...] vero, seu effective pertinere ad voluntatem, quatenus eam movet & adsicit, quemadmodum scientia qua bonum à malo internoscimus, subjective inest menti, voluntati effective, cum imperat aut elicit actiones, quas ratio dictat. Haec sententia differt ab opinione Estii, quia non refert fidem ad voluntatem ratione originis suae, sed ratione fructus quem ex directione fidei capit voluntas, nam illuminationem fidei in mente [Page 298] sequitur renovatio & emollitio voluntatis.
David Pareus, in Lib. 1. de Iustificatione, 3 Cap. 6. dicit, Fidem non solum effectivè, sed etiam subjectivè esse in voluntate sal [...]em quoad postremum ejus actum, videlicet, fiduciam: quamvis enim notitia & assensus sint in solo intellectu fiducia tamen ex ejus sententū formaliter est in voluntate, tanquam in subjecto.
Proposità jam sententiarum varietate, 4 meam mentem assertionibus aliquot proponam: prima sit haec: non est [...]xiè litigandum de subjecto fidei: sive enim dicamus eam esse in intellectu; sive in voluntate, tanquam in subjecto, nihil detrimenti cap [...]et nostra sententia, quae asserit fiduciam specialis misericordiae esse fidei actum. Dicet aliquis: Bellarminus ex eo colligit, fiduciam non esse fidei actum, quod fiducia ad voluntatem, fides ad intellectum pertineat. Respond. Bellarminum asserere quidem, sed nondu [...] probasse fiduciam esse voluntatis actum, vide Art. 19.
5 Secund. assert. fides est in solo intellectu propriè, subjective, & respectu suae essentiae, ut loquitur Tilenus. Ratio hujus assertionis est, quia non solum notitia & assensus; sed [Page 299] etiam fiducia in intellectu existit: ut probatum est Art. 19. & per consequens tota fides est in intellectu.
Tert. assert. quamvis fides in solo intellectu, tanquam in subjecto existat, non est ideo putandum 6 fidei habitum esse speculativum, & quasi otiosum, tum quia ejus finis est [...] nam per charitatem operatur 5. Gal. vers. 6. tum quia ad voluntatē variis modis pertinet, licet propriè, & subjectivè in eâ non existat. Atque hinc est quod fides, in S. Scipturâ saepè cordi attribuatur, ut Rom. 10. vers. 9. & 10. Si tu er [...]dideris in corde [...], &c. &, Corde creditur ad justitiam &c.
Quart. assert. Fides ad voluntatem pertinet, primo ratione originis, secundo ratione actus annexi, 7 tertio ratione fructu [...]m, qui ex fide in voluntate nascuntur: pertinet ad eam ratione originis, quia intellectus noster piâ voluntatis inclinatione, & imperio, ad assentiendum movetur, & in captivitatem redigitur: unde assensus fidei appellari solet actus imperatus à voluntate; item denomirari solet voluntarius & liber actus; videlicet quia dependet à principio liberè agente, h. e. à voluntate: atque hinc est quod dixit Augustinus, neminem credere nisi [Page 300] volentem: pertinet etiam fides ad voluntatem, ratione actus annexi & concomitantis: nam eo ipso instanti, quo fides in intellectu assentitur Evangelicis promissionibus, easque certo & stabili judicio sibi applicat, voluntas ardenti amore gratiam & favorem DEI amplectitur: denique pertinet ad eam, ratione fructuum & operationum quia (ut dictum est) illuminationem fidei in mente sequitur sanctificatio, & emolitio voluntatis.
ART. XXII. Vtrum Charitas sit forma Fidei.
DVRANDVS, in Lib. 3. Sent. Distinct. 23. 1 Quaest. 8. de hac controversia in utramque partem disserit, & primo probat Charitatem non esse formam fidei duabus rationibus: prima ratio est; Quia forma & id cujus est forma in eodem subjecto [Page 301] existunt, at Fides & Charitas sunt in diversis subjectis, nam Fides est in intellectu, Charitas verò est in voluntate: Ergo Charitas non est forma Fidei. Secunda ratio est, quia Charitas neque est forma essentialis Fidei, neque accidentalis: Ergo nullo modo est ejus forma. Probat antecedens sic; Fides potest esse sine Charitate: Ergo Charitas non est ejus forma essentialis: item Charitas est nobilior & praestantior Fide: Ergo non est ejus forma accidentalis.
Deinde probat Charitatem esse Fidei 2 formam, quia illud per quod aliquid vivit, & operatur, est forma: at Fides operatur per Charitatem, Gal. 5. vers. 6. vivit etiam per eam, quia sine operibus charitatis fides est mortua, Iac. 2. vers. 26. Ergo Charitas est forma Fidei.
Vt quaestionem hanc dissolvat Durandus, distinctione utitur, dicens Fidei habitum 3 duobus modis posse considerari, videlicet secundum ejus esse naturae; hoc est, secundum ejus essentiam, & secundum ejus esse meritorium; hoc est, quatenus meretur vitam aeternam: secundum priorem considerationem, dicit Fidei formam non [Page 302] esse Charitatem, ut probant duo illa argumenta in prima assertione proposita: at secundum posteriorem, putat Charitatem rectè appellari Fidei formam; idque quia actus Fidei non est meritorius, nisi quatenus imperatur à Charitate, sine quâ non habet rationem meriti.
Ex hac distinctione Durandi duo colligo: 4 Primo, Eos nō rectè procedere contra Pontificios, qui probant Charitatem, non esse formam Fidei, argumentis sumptis, aut ab essentiali diversitate Fidei & Charitatis, aut à prioritate originis, quâ Fides Charitatem ordine naturae praecedit, aut ex eo quod Fides Charitatem dirigat, & Charitas Fidei obsequatur, &c: ista enim argumenta non sunt ad hominem, ut loquuntur, nam nihil aliud probant quam id quod Pontificii concedunt, viz. Charitatem non esse formam Fidei quoad ejus esse naturae.
5 Secundo colligo, doctrinam Durandi, & aliorum Pontificiorum de forma Fidei rejiciendam & explodendam esse, quia viz. nititur absurdissimo & periculosissimo illo dagmate de meritis Fidei & bonorum operum, cujus falsitatem evidentissime demonstrant, nostri Theologi in controversia de justificatione, idque [Page 303] quatuor praecipuè rationibus: primùm, quia opera illa, quabona, non sunt nostra; hoc est, bonitas istorum actuum non nobis, sed DEO ascribenda est: Secundo, quia opera illa sunt debita. Tertiò, quia nihil ex illis accedit DEO. Quartò, quia nullam habent analogiam ad praemium quod est vita aeterna.
Argumentum Pontificiorum petitum 6 ab operatione Fidei per Charitatem facillime solvitur: nam agens principale, non solum operatur per formam, sed etiam per facultates suas, & per instrumenta sua: & proinde neganda est illa consequentia: Fides operatur per Charitatem: Ergo Charitas est forma Fidei: nec minus inepta est illa altera consequentia: Fides sine operibus Charitatis est mortua: Ergo Charitas est forma Fidei: si enim illa illatio bona esset, sequeretur caput aut cor hominis, esse ejus formam, idque quia homo sine capite aut corde vi vere non potest.
ART. XXIII. An Religio sit virtus Theologica à Fide distincta.
THOMAS AQVINAS secunda secundae, Quaestione 81. Art. 1. de Religione 1 disserens, triplicem affert ejus notationem, seu [...]. Prima est, qua Religio à Relegendo dicitur, quòd illi qui sunt religiosi saepius ea retractent, & quasi r [...] legant, quae ad divinum cultum pertinent. Secunda est, qua religio dicitur à Reeligendo, quod DEVM reeligere debeamus quem amiseramus negligentes. Tertia est, qua religio derivatur à Religando, quod ea nos religet, seu denuo conjungat DEO omnipotenti. Sive autem (inquit Thomas) religio dicatur à frequenti relectione, sive ex iterato electione ejus quod negligenter amissum est, sive à religatione, religio propriè importat ordinem [Page 305] ad DEVM: ipse enim est cui principaliter alligari debemus tanquam indeficienti principio, ad quem etiam nostra electio assiduè dirigi debet, sicut in ultimum finem: quem etiam negligenter peccando amittimus, & credendo, ac fidem protestando, recuperare debemus. Haec D. THOMAS.
Religio à S. Thoma sic definitur, Religio 2 est quae DEO debitum cultum offert: à Zanchio sic explicatur, Est virtus posita in vero veri DEI cultu tum externo, tum vero maxime interno: à Polano sic describitur, Religio est virtus animis nostris à DEO per Spiritum sanctum indita seu infusa, qua religiosi & pii effecti, DEVM rectè agnoscimus & colimus; id est, ex ipsius voluntate in scriptis Propheticis & Apostolicis revelata: à Tileno denique hac descriptione explicatur, Religio est Ceremoniarum et Rituum à DEO praescriptorum observatio. Haec descriptio Tileni in hoc differt à praecedentibus quod non satis amplum objectum religioni assignet: dicit enim eam versari circa solum DEI cultum externum; h. e. circa ritus & cerimonias à DEO praescriptos: cum tamē certum sit, religionem praecipuè vessari circa cultum internum.
[Page 306] Bellarminus, Tom. 1. controvers. 5. 3 controvers. generali, Lib. 2. Cap. 2. sic definit Religionem. Religio est status ho [...]inum, ad perfectionem Christiana [...] tendentium, per pauper tatis, continentiae, & obedientiae [...] sed haec definitio valde inepta est: nam ut dicit D. Thomas secunda secundae quaest. 81. Art. 2. Religio est virtus quedam seu habitus mentis, et proinde non rectè dicitur status hominum &c.
Ex tribus primis descriptionibus Religionis, 4 patet eam esse rectam rationem colendi DEVM, seu habitum directivum ear [...] actionum, quibus DEVM colimus & vene [...] mur: cum enim natura nostra corrupta, prona sit ad concipiendum erroneas opiniones de DEO, & sectandum falsas rationes eum colendi: noster cultus DEO gratus & acceptus esse non potest, nisi praediti simus habitu aliquo directivo, cujus beneficio DEVM recte agnoscamus, & colamus.
Quaeri solet utrum hic directivus habitus, 5 sit virtus moralis; an verò Theologica: S. Thomas, secunda secundae quaest. 81. Art. 5. dicit Religionē esse virtutem moralem, & ejus opinionem amplectitur Daniel Tilenus [Page 307] part. 1. Syntag. disp. 41. Thes. 9. Contrà verò Zanchius, Tom. 4. Cap. 13, in explicatione Thes. 1. Polanus Synt. Lib. 9. Cap 1. et alii, dicunt Religionem esse virtutem à DEO per Spiritum suum animis nostris inditam seu infusam, et proinde Theogicis virtutibus annumerandam: morales enim seu Ethicae virtutes à DEO non infunduntur, sed crebrâ bonarum actionum iteratione acquiruntur.
Hujus quaestionis determinationem 6 tribus assertionibus proponam; & deinde solvam duo praecipua argumenta, quae afferri possunt in contrarium. Prima assertio sit haec: virtus illa cujus beneficio DEVM rectè agnoscimus, & colimus, non potest naturae vtribus acquiri; sed à DEO immediatè infunditur: hoc autem probatur manifestè, quia ut docet ipse Tilenus in disp. 2. quae est de origine S. Scripturae, lux naturae non sufficit ad DEVM rectè cognoscendum, multo minus ad eum rité colendum: & proinde opus est habitu quodam supernaturali, qui regulativus et directivus sit venerationis nostrae.
Secunda assertio; Religio non est virtus à 7 Fide re distinsta: nam Fidei competit definitio [Page 308] religionis, hoc autem sic ostenditur: Fides est habitus directivus et regulativus nostrae adorationis, qua DEVM adoramus, et colimus: Ergo Fides est religio. Ratio antecedentis est quia per Fidem novimus quis cultus DEO gratus sit, et quomodo ille cultus DEO sit exhibendus.
8 Tert. assert. Notitia voluntatis divinae, quam ex verbo DEI habemus, duobus modis considerari potest: primo, quatenus est notitia, aut assensus nitens DEI testimonio in verbo suo: secundo, quatenus est notitia directiva, seu regulativa actionum nostrarum quibus DEVM colimus: haec notitia priori modo considerata appellatur fides, at quatenus posteriori modo consideratur appellatur religio, & proinde fides non re, sed sola ratione à religione differt.
Contra hanc sententiam objicitur primo; 9 Religionem non esse virtutem Theo [...]logicam, quia Theologicae virttutis objectum est ipse DEVS, at objectum religionis est cultus DEI, vel ut alii loquuntur, id quod DEO offertur; videlicet sacrificia, jejunia, preces. Resp. virtutes Theologicas non tam ex objecto suo quam ex [Page 309] origine aestimandas esse: illae enim virtutes dicendae sunt infusae, seu Theologicae, quae nostro labore & industtia acquiri non possunt, sed à DEO immediate infunduntur. Secund. Respond. Religionem quatenus est à parte rei eadem cum fide, pro objecto habere ipsum DEVM: nam fidei objectum, ut omnes fatentur est ipse DEVS.
Secund. ob. Religionem non esse virutem supernaturalem, quia ex humanae 10 rationis dictamine ortum habet: nam numen aliquo modo colendum esse (inquit Tilenus) omnium etiam efferatissimarum gentium consensu & more receptum est. Resp. Religionem non esse generalem notitiam qua novimus numen esse aliquo modo colendum, sed distinctam notitiam qua novimus DEVM hoc particulari modo esse colendum; hoc est, hunc cultum & non alium esse DEO gratum, & acceptum: haec autem notitia non potest ex humanae rationis dictamine ortum habere, ut cuivis manifestum est.
ART. XXIV. Ostenditur Theologiam Viatorum trib [...] modis accipi, & probatur Theologiam primo modo acceptam non esse habitum à Fide, re distinctum.
MAgna est loquendi varietas, & mirabili [...] 1 sunt sententiarum divergia in hac controversia de natura Th [...] logiae Viatorum. Pri [...] enim S. Thomas, & [...] eo multi alii Theologi Sententiarii [...] tuunt Theologiam esse scientiam; qui [...] etiam adstipulatur Dudleius Fennerus, in [...]mine suae Theologiae. Secundò, Durand [...] Canus, et Andreas Vega, asserunt, Theologi [...] [...]e non differre ab habitu fidei. Tertiò, Keck [...] mannus dicit, eam esse prudentiam. Quart [...] clarissimus Iunius, in libello de vera Theo [...]logia, Trelcatius in prooemio Theologica [...]rum institutionum, Polanus Libro 1. Syn [...]tag. [Page 311] Cap. 2. Tilenus in Systemate Oristico, & Sharpius noster in cursu Theologico affirmant eam esse sapientiam. Quintò, Balthasar Meisnerus, in Philosophiae suae, Sect. 2. Cap. 2. Quaest. 1. dicit, Theologiam per specialius & magis proprium genus definiri non posse quam per habitum [...].
Quanquam controversia haec tractatur à Scholasticis in prologo primi Libri 2 sententiarum, revera tamen magis est Philosophica quam Theologica: Philosophorum enim est habituum diversa genera considerare, & ex illa habituum classe cujuslibet particularis habitus, genus depromere.
Vt igitur haec controversia magis dilucide determinetur, tenendum est primo, 3 Theologiam tribus modis accipi, ut rectè monet Durandus in Prol. 1. Sent. Primò enim accipitur pro habitu quo assentimur toti sacrae Scripturae propter DEI authoritatem. Secundò, pro habitu quo assentimur conclusionibus Theologicis ex sacra Scriptura deductis. Tertiò, pro habitu defensivo et explicativo articulorum fidei, qui appellari solet Theologia doctorum, seu Theologia Scholastica.
[Page 312] 4 Secundò tenendum est, Omnem habitum mentis, vel esse habitum sciendi, vel habitum credendi, vel habitum opinandi. Ratio hujus divisionis est quia habituum varietas oritur ex diversitate actuum ad quos referuntur, et ordinantur, illi habitus: actus autem ad quos ordinantur omnes habitus intellectuales sunt tres; videlicet actus credendi, actus sciendi, et actus opinandi, et proinde tria sunt genera habituum mentis nostrae.
Tertio tenendum est, Habitum sciendi. 5 quatenus opponitur habitibus credendi, et opinandi, sub se complecti illa 5. habituum genera, quae ab Aristot. enumerantur 6. Ethicorum. Latè enim hic accipitur habitus sciendi, pro quavis notitia habituali certa et evidente, sive ea sit de rebus necessariis, et speculabilibus, sive sit de rebus contingentibus, et operabilibus. Talis autem notitia, non solum cernitur in disciplinis speculativis, sed etiam in practicis. Nam illi, qui praediti sunt habitu Prudentiae, seu Philosophiae moralis, non opinantur, aut credunt, sed cèrto et evidenter sciunt, actiones liberalitatis ess [...] honestas, et actiones vitiorum ei oppositorum esse turpes, et inhonestas: illi ite [...] [Page 313] qui periti sunt alicujus artis non opinantur aut credunt, sed certo sciunt, sua artefacta, esse hoc vel illo modo efficienda: eorum enim notitia est experimentalis, & proinde est certa et evidens: certa autem et evidens notitia non est opinio aut fides, sed scientia: ut patet ex iis quae dicta sunt primo ARTICVLO.
His positis ad quaestionem in titulo 6 propositam, Respondetur quatuor Assertionibus: prima est haec, Nullus habitu [...]m Aristotelicorum, Theologiae primo modo acceptae, genus esse potest: primo, quia omnes isti habitus, sunt habitus sciendi, ut jam dictum est: item omnes isti habitus sunt hominum solertia inventi, et exculti, seu ex principiis natura notis deducti: Theologia autem non est habitus sciendi, sed credendi, ut mox patebit: Item non est habitus hominum solertia inventus, sed [...]: ejus enim principium non est humana ratio, sed divina revelatio.
Secundò: si specialiter percurramus omnes 7 illos habitus videbimus Theologiā sub eorum nullo cōtineri. Primò enim Theologia non est ars, quia non est habitus effectivus: non est prudentia, quia ea est virtus [Page 314] directiva actionum civilium: est enim [...], Lib. 6. Ethicorum, Cap. 5. at Theologia est virtus directiva actionum spiritualium. Non est intellectus, quia non versatur circa principia naturâ nota, & suâ luce clara. Non est scientia, tum quia non est habitus demonstrativus, tum quia in cognitione non acquiescit; sed eam ad operationem ordinat et dirigit. Non est denique sapientia, quia sapientia est scientia quaedam: est enim [...]: at Theologia, ut dictum est, non est scientia.
Secunda assertio est haec: Theologia primo 8 modo accepta, hoc est, accepta pro habitu, q [...] assentimur toti Scripturae propter DEI authoritatem, nihil aliud est, nisi fides divina. Probatur haec assertio: primò, quia fides est habitus assentiendi propter DEI authoritatem, [...] Theologia primo modo accepta, est talis habitus: Ergo est fides. Secundò, Theologus qua Theologus non opinatur, quia ejus notitia est certa, opinio vero est incerta; non scit propriè, quia scientia est evidens notitia, Viatorū autem notitia Theologica non est evidens, sed aenigmatica: Ergo Theologus, [...] [Page 315] talis, credit, & per consequens Theologia est fides.
Tertia assertio: Quamvis fides historica improborum, quâ Scripturae assentiuntur, aliquo 9 modo diti possit Theologia, quia videlicet est notitia DEI, et rerum divinarum: sola tamen salvifica fides electorum, quâ et assentiuntur sacrae Scripturae, et assentiendo sibi applicant promissiones Evangelicas, Theologiae nomen meretur: Ratio hujus assertionis est, quia vera Theologia non est habitus spetulativus, sed practicus, ut postea probabitur: impiorum autem Theologia, inefficax est, & otiosa, non vero activa. Quaeret aliquis: In quo posita sit illa [...], quae est Theologiae finis. Respond. eam esse positam in gratitudine nostra erga DEVM, pro singulari illo redemptionis nostrae beneficio; hoc est, in agnitione, praedicatione, & celebratione clementiae DEI, qui sic dilexit mundum, ut filium si [...]um unigenitum, &c. Item, in celebratione sapientiae, justitiae, & omnipotentiae divinae. Haec autem nemo praestare potest, nisi in corde suo habeat illam applicativam persuasio [...]em, & fiduciam de remissione peccato [...]um, de qua supra locuti sumus; unde manifestè [Page 316] patet, veram & salutarem Theologiam rectè dici fidem salvificam.
10 Quarta assertio: Errat Balthasar Meisnerus, qui dicit genus proximum Theologiae esse habitum [...]; est enim ejus genus remotum solum modo. Probatur haec assertio manifestè, quia, ut jam declaratum est, vera Theologia in prima significatione, revera est habitus fidei salvificae: genus autem proximum fidei salvificae est fides divina in genere, prout complectitur sub se fidem historicam, temporariam, miraculosam, et salvificam: genus vero ejus remotum est habitus [...]; hoc est, à DEO infusus, qui sub se continet, Fidem, Spem, et Charitatem.
ART. XXV. Probatur, contra Antonium Ruvium Theologiam, secundo modo acceptam, non esse scientiam, sed fidem divinam.
QVidam Pontif [...]cii Theologi nobiscum asserunt, 1 Theologiam acceptam, pro habitu quo assentimur sacrae Scripturae, rectè dici fidem divinam; Theologiam vero acceptam, pro habitu conclusionum ex Scriptura deductarum, non fidem, sed scientiam appellant; quia proximè non innititur authoritati, sed evidenti discursui: hanc sententiam optimè explicat, & defendit Antonius Ruvius, in Logica Mexicana opusc. de habit. Tract. 3.
His Theologis si objicias, scientiam 2 esse notitiam evidentem; habitum verò conclusionum Theologicarum esse notitiam inevidentem, [Page 318] Respondebunt evidentiam esse de essentia scientiae, naturaliter acquisitae, quam solam definivit Aristot. 3 non vero competere scientiae supernaturali, Theologiae videlicet, quam ab defectum evidentiae, imperfectam esse scientiam fatentur.
Sed haec Responsio non satisfacit, cum 3 enim scientia generaliter accepta, cum fide conveniat, in firmitate et certitudine, & ab ea distinguatur per solam evidentiam: proculdubio dicendum est, habitum illum, cui deest evidentia, modo certitudo, & firmitas ei conveniant, non ad scientiam, sed ad fidem referendam esse: supra enim dictum est fidem esse assensum certum et inevidentem: praeterea si habitus conclusionum Theologicarum ex Scriptura deductarum est habitus certus et inevidens, est [...], et proinde est fides divina: at verum est prius fatente ipso R [...] vio: Ergo etiam et posterius.
Alii Respondent notitiam conclusionum 4 Theologicarum, revera esse evidentem; hoc enim posito, quod vera sint ea omnia, quae in S. Scripturâ continentur; evidenter & perspicuè sequitur, conclusiones ex Scripturâ deductas esse veras: [Page 319] sed illi qui ita Respondent, non advertunt ad evidentiam notitia plus requiri, quam ut conclusio cui assentimur, ex praemissis suis seu principiis, evidenter inferatur: nam praeter hoc etiam requiritur, ut praemissae, ex quibus infertur, sint evidentes; hoc est, ut sciantur, non vero credantur.
Probatur haec assertio: Quia si notitia conclusionum ex S. Scriptura ductarum 5 sit evidens, quia illae conclusiones ex Scriptura eviden [...]er, et perspicuè colliguntur, pari ratione notitia conclusionum, evidenter et perspicuè ductarum, ex praemissis probabilibus, de quibus opinionem tantum habemus evidens dicenda est: at hoc est manifestè absurdum: nam notitia conclusionum ductarum ex praemissis probabilibus, & opinabilibus est incerta, & per consequens etiam inevidens.
Praetereà sententiae supradictae falsitas 6 ex eo patet, quod credere, non tantum sit, assentiri testimonio propter testantis authoritatem; h. e. assentiri alicui narrationi propter narrantis dignitatem, sed etiam assentiri conclusioni ex eo testimonio deductae propter illud testimonium: qui enim assentitur alicui veritati ex testimonio deductae, [Page 320] propter testimonium ex quo deducitur, is non propriè dicitur scire, sed creder [...], rem ita se habere: id (que) quia fundamētum, quo nititur scientia, non est testimonium, sed ratio. Quare actus credēdi, non tantū est assensus quem praebemus DEI testimonio, in Scripturâ proposito, sed etiam quem praebemus conclusionibus ex eo testimonio deductis.
ART. XXVI. Probatur Theologiam tertio modo acceptam, hoc est, Theologiam Scholasticam esse habitum aggregatum ex Fide, et Philosophicis disciplinis.
EX iis quae dicta sunt in duobꝰ praecedētibꝰ Articulis manifeste, sequitur 1 Theologiam esse habitum à DEO infusum, & non à nobis ipsis acquisitum: hoc autem videtur [Page 321] esse fal [...]um, & quotidianae experientiae contrarium: videmus enim Theologiae habitum in adolescentibus, non produci immed [...]ate a DEO, sed potius per ipsorum diligentiam & indefessum laborem acquiri. Vt haec difficultas tollatur, tenendum est in Theologia primo et secund [...] modo accepta, duo esse consideranda. Prius est, informa [...]io seu instructio mentis de credibilibus, ut loquuntur Scolastici: hoc est notitia quâ novimus quaenam dogmata in Scriptura credenda proponantur, & quaenam dogmata ex Scripturâ per necessariam consequentiam colligantur. Posterius est, inclinatio mentis ad assentiendum illis credibilibus, h. e. firma persuasio de veritate istorum dogmatum: prior illa notitia non est i [...]f [...]sa, sed acquisita nostro labore & diligentiâ; v [...]d [...]licet legendo, & relegendo Libros Propheticos & Apostolicos: at posterior illa notitia seu persuasio, non est à nobis ipsis; sed a DEO, qui mentes nostras efficaciter movet, & inclinat ad assentiendum illis articulis.
A [...] alia est ratio Theologiae tertio modo 2 acceptae, videlicet pro habitu defensivo, et explicativo articulorum Fidei: nam in ea sic [Page 322] accepta tria sunt consideranda: primò, Informatio mentis de credibilibus: secundò, Assensus quem praebemus illis credibilibus, seu articulis fidei: tertiò, Facilitas, seu promptitudo explicandi, defendendi, & confirmandi illos articulos, contra Haereticos, et alios Ecclesiae hostes. Primus actus à nostro labore & industria dependet: secundus est à DEO solo, ut jam dictum est: at tertia illa ejus pars nostro etiam lobore & diligentia comparatur, nam diligenter legendo, & considerando controversias Theologicas, acquirimus illam promptitudinem explicandi, et confirmandi nostram sententiam, et confutandi adversariorum doctrinam.
Hinc patet Theologiam tertio mod [...] 3 acceptam, non esse unum simplicem habitum, sed aggregatum ex habitu fidei, [...] Theologiae, et Philosophicis disciplinis: illa enim facilitas explicandi articulos fidei, et de illis disputandi, quam Theologi [...] Scholastica superaddit habitui fidei divinae, nihil aliud est quam Philosophia Theologiae applicata.
4 Vt autem hoc manifestum fiat, tenendum est omnes ferè Philosophiae parte [...] suum usum habere in explicatione, et defensione [Page 323] articulorū fidei: primò enim beneficio LOGICAE, Doctores explicāt articulos fidei distinctè, & methodicè, debito ordine proponentes, rerum Theologicarum causas, effect [...], subjecta, adjuncta: item solventes adversariorum sophismata, et solidis rationibus confirmantes veram doctrinam.
Beneficio METAPHYCICAE explicant multa DEI attributa, ut immensitatem, 5 immutabilitatem, simplicitatem, aeternitatem, &c. ejusdem etiam beneficio probant haec attributa, DEO verè attribui, et si quae argumenta in contrarium afferantur ea dissolvunt.
Beneficio PHYSICAE explicant facultates animae rationalis, idque ut manifestum 6 sit, in qua facultate animae haec vel illa virtus Theologica sedem habeat: denique beneficio ETHICAE explicant virtutes morales, quae in decalogo praecipiuntur, et vitia eis opposita quae ibidem vetantur.
ART. XXVII. Theologiam esse s [...]ilem omnibus habitibus Aristotelicis, praecipuè verò prudentiae.
NON desunt qui asserant Theologiam esse 1 omnem habitum eminenter, sed non formalite [...]; id est, cujuslibet habitus quandam conditionem in S. Theologia excellenter expressam inveniri, quamvis sub nullo illorum habituum tanquam sub genere cōtineatur: primò enim quatenus considerat DEVM, qui est suprema & generalissima causa, est similis sapientiae: secundò, quatenus versatur circa necessaria, & ab a [...]b [...]trio humano non p [...]dentia, dici potest scien [...]ia: tertio, quatenus considerat prima & indemonstrabilia principia Fidei, ex quibus conclusiones Theologicae deducuntur, dici potest intellectus: quartò, quatenus, [Page 325] Actus Christiani hominis dirigi, Prudentia appellari potest: quinto, Ar [...]i similis est quatenus est aedificativa Ecclesiae: unde Apost. 1. Cor. 3. dicit: secundum gratiam quae data est mihi, ut peritus Architectu [...], fundamentum posui, alius autem superadi [...]cat.
Siquis quaerat: an Theologia sit similior uni horum quinque habitu [...]m, quam reliquis: 2 Respondebo eam esse Prudentiae Civili simillimam: primo enim ei accommodari potest Prudentiae definitio: nam sicut Prudentia Civilis est habitus rectâ [...]m ratione activus; i. directivus actionum Civilium: ita etiam Theologia est habitus rectâ cum ratione activus; i. directivus actionum spiritualium. Secundo sicuti Prudentia, quae est principium directivum actionum civilium, in intellectu existens operatur per virtutes morales, in voluntate existentes, quae sunt principia executiva, bonarum actionum, inclinantia & quasi impellentia voluntatem, ad id eligendum quod intellectus judicat esse melius; ita etiam Theologia, quae est principium directivum bonarum actionum spiritualium in intellectu existens operatur per virtutes Theologicas, quae sunt in voluntate; hoc est, per Charitatem, & ejus Filias. Hae enim sunt [Page 326] principia executiva actionum spiritualium; hoc est, inclinantia voluntatem ad id eligendum, quod Theologia in intellectu existens, indicat esse conforme voluntati DEI in verbo revelatae: atque hinc est quod Apost. Galat. 5. vers. 6. dicat Fidem operari per Charitatem.
3 Tertia similitudo, seu convenientia prudentiae civilis, et Theologiae in eo est posita, quod utraque proponat sibi foelicitatem practicam consequendam: duplex enim est foelicitas practica; videlicet, Civilis et spiritualis: illa posita est, in actione secundum optim [...]m uirtutem moralem; hoc est, justitiam universalem, estque finis Prudentiae Civilis: haec vero posita est in actione secundum virtutem Theologicam praestantissimam; videlicet, Charitatem, est que finis Prudentiae Religiosae; hoc est, Theologiae: haec autem actio nihil est aliud, nisi divinae Majestati [...] adoratio, ex f [...]rventi [...]ore divinae bonitatis proveniens, & conformis DEI voluntati in verbo patefactae.
Dicet aliquis: Vltimus finis Theologiae, se [...] 4 foelicitas Theologica, quam in hac vita assequimur, non est posita, in actionibus charitatis: videtur [...]nim potius consistere, vel in actu fidei justificantis; vel in ipsa justificatione hominis. Respond. [Page 327] DEI cultum et adorationem, rectè appellari, ultimum finem Theologiae, quem assequimur in hac vita; idque quia & fides & justificatio ad eum, tanquam ad ulteriorem finem referuntur: ideo enim illuminatur mens nostra per fidem; ideo etiam remittuntur nobis nostra peccata, ut DEVM colamus, ejusque clementiam & bonitatem celebremus.
ART. XXVIII. Vtrum Theologia sit disciplina speculativa, an practica.
IN hac controversia variae sunt Philosophorum sententiae: primò enim 1 quidam dicunt Theologiam, nec Practicam, nec contemplativam esse, sed altiorem practicis, & contemplativis disciplinis, & proinde eam affectivam vocant; quia ejus finis est DEI adoratio, proveniens ex affectu Charitatis: [Page 328] alii dic [...]nt eam simpliciter esse contempla [...]ivam & practicam, sed magis contemplativam: alii putant eam & contemplativam, & practicam esse; sed magis practicam; alii denique d [...]cunt eam simplciter esse practicam, et non contemplativam.
Vt intelligatur et confirmetur haec 2 postrema sententia, quae omnibus reliquis praeferenda est notandum est primo, eam notitiam dici theoreticam quae in se ipsa acquiescit, & ad opera [...]ionem non dirigitur, tanquam ad vl [...]erio [...]em finem [...] eam vero dici practicam quae ad oporatio [...]em tanquam ad finem [...]efe [...]tur. Secundo notandum est, no [...]itiam aliquam duob [...] modis ad operationem tanquam ad finem dirigi posse; videlicet, vel absolute & per se, vel secundum quid, & per accidens: illa notitia per se ad praxin dirigitur, quae secundum natura [...] illius disciplinae ad quam pertinet ad operationem refertur: sic notitia rerum Ethicarum est practica quia natura Ethicae postulat, ut omnia quae in ea tractantur, ad operationem & vsum referantur: illa vero notitia per accidens ad operationem refertur quae non est practica secundum naturam illius disciplinae ad quam perti [...]et, sed ratione finis quem sibi proponit is qui ea noti [...]ia est praeditus: Sic [Page 329] notitia rerum Physicarum, seu naturalium est practica, per accidens; quando is qui eâ notitiâ praeditus est, eam ad operationem aut usum dirigit et ordinat.
Tertio notandum est, eam notitiam, quae 3 per se & absolutè est practica, tribus modis ad praxin dirigi & ordinari. Primo, ea notitia per se ad praxin dirigitur, quae est regulativa et directiva alicujus operationis: Exempli gratiâ, notitia quâ sciunt Architecti quomodo ponendum sit fundamentum domus, quomodo erigēdi sint parietes, &c. est practica, quia est regulativa, et directiva aedificationis. Secundò, ea notitia per se ad praxin dirigitur, quae est incitativa, & impulsiva ad operationem: talis est notitia qua sciunt prudentes viri quae commoda sequantur actiones honestas virtutum, quae vero incommoda sequantur actiones vitiorum, haec enim notitia incitat, & impellit hominem ad actiones honestas. Tertiò, ea etiam notitia per se ad praxin dirigitur, quae neque est directiva operationis, neque est impulsiva ad operationem; sed secundum naturam illius disciplinae, ad quam pertinet, est praerequisita ad melius operandum & agendum. Exempli gratia, in arte Medicâ, quae [Page 330] tota est disciplina practica, agitur de partibus humani corporis, de partium morbis, de morborum causis, signis, Symptomatis, &c. quaequidem notitia non est speculativa, sed practica, quia videlicet natura illius artis postulat, ut in eâ cognitione non acquiescamus, sed eam ad operationem dirigamus, & in praxin redigamus.
Ex his patet illos Philosophos, imperfectam 4 & inadaequatam definitionem practicae cognitionis afferre, qui dicunt eam solam notitiam esse practicam, quae est de re operabil [...] estque regulativa, & directiva alicujus operationis: inde enim sequetur eam Medicinae partem, quae considerat partes humani corporis, partium morbos, & morborum causas & signa, esse speculativam, & non practicam: ista enim pars Medicinae non est formaliter regulativa alicujus operationis, neque est de rebus operabilibus, sed de rebus naturalibus: absurdum autem est asserere illam Medicinae partem esse speculativam; quia disciplina, aut pars aliqua disciplinae, dicitur speculativa (ut rectè monet Fonseca, Lib. 6. Metaph. Cap. 1. Quaest. 5. Sect. 5.) à fine ulti [...] [Page 331] & praecipuo: finis autem ultimus illius partis Medicinae, non est morborum cognitio, & speculatio, sed curatio, ut cuivis manifestum est. Dixi disciplinam, aut partem disciplinae dici speculativam à fine ultimo, & praecipuo, quia alioqui omnes virtutes intellectuales, & proinde etiam ipsae artes essent speculativae, nam finis proximus omnium intellectualium virtutum, est cognitio aut consideratio intellectus.
Ex his patet totam Theologiam esse [...], & nullam ejus partem esse practicam: 5 primò enim omnis notitia quam habemus de DEO & ejus operibus, ideo à S. Spiritu in cordibus nostris gignitur, ut DEVM rectè cognitum rité colamus; hoc est, ad modum ab ipso in verbo praescriptum: Secūdò, si respiciamus naturam ipsius Theologiae videbimus omnem notitiam Theologicam, per se, & sua natura vel esse regulativam alicujus operationis, vel incitativam & impulsivam ad operationem: notitia enim qua novimus quomodo DEVM colere & proximum diligire debeamus est regulativa & directiva actionum nostrarum erga DEVM & proximum: notitia vero quam habemus de natura [Page 332] & attributis DEI, incarnatione [...], & aliis similibus est incitativa seu impulsiva ad amorem, timorem, reverentiam, & adorationem DEI Opt. Max. idque secundum naturam hujus disciplinae: nam DEVS ideo voluit nos scire ejus potentiam ut eum timeamus, & revereamur: ideo voluit nos scire ejus bonitatem et misericordiam, ut eum amemus et celebremus.
ART. XXIX. An Theologia Viatorum dici possit speculativa à speculatione, seu visione, quae futura est in Patria.
PETRVS FONSECA, Lib. 6. Metaph. cap. 1. quaest. 1 5. sect. 7. dicit, Theologiam revelationis, seu Theologiam Viatorum, verè dici speculativam, quia finis ejus, est visio seu cogniti [...] DEI in Patria. Idem etiam apertè docet Balthasar Meisnerus, in Philosophiae [Page 333] suae, Sect. 2. Cap. 2. Quaest. 1. verba ejus haec sunt: Finis Theologiae non est beatitudo practica, sed potius Theoretica consistens in contemplatione, & fruitione DEI.
Haec sententia falsa est, & rejicienda: 2 primò enim omnis finis denominans aliquem habitum, vel est operatio quam ille habitus elicit (quomodo scientia dicitur speculativa, quod eliciat actum speculandi, seu contemplandi) vel est operatio quam habitus ille dirigit & regulat, ut loquuntur: (quomodo prudentia dicitur activa, & ars effectiva, non quod eliciant actiones, & effectiones externas, sed quod sint earum principia regulativa, seu directiva) at illa beatifica DEI visio, neque est actus elicitus, ab habitu Theologiae revelationis, neque ab eo regulatur: idque quia Theologia revelationis evacuatur in Patria, & ei succedit Theologia visionis: Ergo Theologia revelationis non potest dici speculativa, ab illa speculatione seu visione, quae est in Patria. Secundò, ex eâ sententiâ sequitur, Theologiam Viatorum posse dici habitum DEI intuitivum, seu habitum visionis: illa enim speculatio à qua denominatio sumitur est DEI visio: at hoc, est absurdum, quia sic Theologia [Page 334] viae confunderetur, cum Theologia Patriae, quae sola est DEI intuitiva.
ART. XXX. An vera & propriè dicta Theologia possit esse in homine impio, seu non renato.
BALTHASAR MEISNERVS, 1 in Philosophiae suae, Sect. 2. cap. 2. quaest. 1. de hac controversia disserens: primò asseverat Theologiam dici habitum [...], nō quod omnes qui Theologiam docent, & sciunt sint in statu gratiae, et à S. Spiritu specialiter illuminati; sed partim ob principii, partim ob objecti coelestem et divinam rationem. Secundo illud probat ex eo, quod habitus Theologiae cadat etiam in subjectum non renatum, et hominem perversae vitae: sequeretur [Page 335] enim (inquit) aliàs Theologiae habitum perire, si quispiam Thologus mortaliter peccaret; item illum redire, si paenitentiam ageret, qualis alternata habituum abitio & reditio est absurda; cum [...] à [...], hoc unico distinguatur quod è subjecto tam facilè non cedat, et moveatur.
Hinc tertio colligit, accuratè distinguendum esse inter [...], et [...]: 2 aliud enim (inquit) est verus de DEO sensus, aliud, pius erga DEVM cultus: hic [...], ille [...] denotat: utrumue divinum est, sed diverso respectu: [...], quâ DEI, et per DEVM, vel ejus verbum: [...], quia à DEO, et cum DEO, hoc est, cum gratiosa ejus inhabitatione conjuncta est.
Contrariam sententiam profitetur Bartholomeus Keckermannus, Lib. 1. Syst. 3 Theol. Cap. 1: dicit enim Thologiam esse facultatem, & peritiam hominibus electis à DEO infusam: unde patet Theologiam, ex ejus sententiâ in hominibus impiis et sceleratis inveniri non posse.
Hujus quaestionis determinationem, 4 duabus assertionibus proponam: prior [Page 336] est haec homines improbi & flagitiosi, possunt habere exactam & accuratam rerum Theologicarum cognitionem; possunt item habere miram facilitatem, & pomptitudinem discutiendi controversias Theologicas: haec assertio evidens est, et quotidianâ experientiâ nititur.
Assert. secund. notitia rerum Theologicarum, 5 quâ praediti sunt impii & non renati, non est Theologia propriè dicta sed aequivocè dicitur Theologia, quemadmodum homo pictus aequivocè vocatur homo: sic notitia rerum moralium quâ praediti sunt homines improbi et scelesti, aequivocè dicitur Philos. moralis: illi enim revera nō sunt praediti habitu Philosophiae moralis: idque quia Philosophia moralis et Prudentia sunt unus et idem habitus realiter: prudentia autem in hominem improbum non cadit, teste Arist. qui saepè ait, Neminem qui non sit vir bonus, posse propriè prudentem appellari. Vide Iac. Martinii, primam disputationem Ethicam, Quaest. 5. ubi probat Philosophiam moralem, et prudentiam, esse eundem habitum.
Posterior haec assertio: duabus ratiobus 6 efficaciter probatur: primò, Theologia est virtus practica, ut supra probatum est: at illa notitia controversiarū Theologicarum, [Page 337] qua praediti sunt impii, non est virtus practica: Ergo non est vera, et propriè dicta Theologia. Probatur assumptio: virtus practica, seu operativa, nihil est aliud nisi facilitas et promptitudo agendi ea quae honesta et bona sunt: at habitus ille quo praediti sunt impii non est facilitas, inclinatio aut propensio ad ea agenda quae bona sunt: illi enim talem facilitatem non habent: Ergo non est virtus practica, seu operativa.
Secundò, notitia rerum moralium, quâ 7 praediti sunt homines improbi, non appellatur Prudentia civilis: idque quia inefficax est, & otiosa: Ergo pari ratione inefficax, et inutilis notitia rerum Theologicarum, qua praediti sunt impii, non est vera Theologia, seu Prudentia religiosa. Ratio consequentiae est haec: Theologia non minus est habitus practicus natura sua, quam Prudentia civilis, & proinde si notitia rerum civilium, quam habent improbi est indigna nomine prudentiae, quia caret inclinatione, et propensione ad benè agendum civiliter; pari ratione notitia rerum Theologicarum, qua praediti sunt impii, est indigna nomine, et titulo Theologiae, seu Prudentiae religiosae; [Page 338] quia caret inclinatione, et propensione ad benè agendum spiritualiter.
8 Ob. prim. David, & Solomon, cum graviter peccarent, manebant boni Theologi, quamvis essent mali Christiani: Ergo, vera Theologia, potest esse in homine impio. Respond. homines planè impios et pietate destitutos, neque esse bonos Christianos, neque bonos Theologos, imò verè & propriè non esse Theologos: sicut enim homines mali et improbi, non sunt praediti vero habitu moralis Philosophiae, seu Prudentiae civilis; ita etiam impii, seu non renati, non sunt praediti vero habitu Theologiae, seu Prudentiae religiosae: novi equidem eos, secundum communem loquendi consuetudinem, esse bonos Philosophos morales, & bonos Theologos, qui rerum Theologicarum, & Ethicarum periti sunt, verum ut aiunt, loquendum est cum vulgo, sentiendum cum sapientibus, qui docent virtutes practicas, quales sunt Theologia, et Philosophia moralis, non posse esse in hominibus flagitiosis & impiis.
Ad illud autem, quod objicitur de 9 Davide, et Solomone, Respond. eos cum graviter peccarent, neque fuisse bonos [Page 339] Theologos, neque bonos Christianos, quia videlicet ea facinora patrabant, quae Theologia, seu Christianitas damnat: fuisse tamen verè et propriè Theologos, et Christianos; quia videlicet veram fidem et pietatem totaliter non amiserant.
Ob. secund. si habitus Theologiae non cadat in hominem impium, et non renatum 10 sequetur Theologiae habitum perire, si quispiam Theologus graviter peccet, redire vero si poenitentiam agat: illa autem alternata habituum abitio, et reditio est absurda, quia tollit eorum stabilitatem, et permanentiam per quam à dispositionibus distinguuntur: Respond. negando connexionem propositionis, quamvis enim habitus verae Theologiae, non possit esse in homine non renato, seu fide & pietate totaliter destituto, potest tamen esse, imò saepè est in fidelibus, seu electis cum graviter peccant, licet tum non habeat, tantam efficaciam, seu [...], quantam aliâs habet: quare illa alternata habituum abitio, et reditio nō nititur nostrae sententiae fundamentis, sed absurdo Pontificiorum, Arminianorum, & ipsius [Page 340] Meisneri dogmate, de Apostasia Sanctorum: hoc enim posito quod is, qui jam renatus est possit statu gratiae, et regenerationis totaliter excidere, manifestè sequetur habitum verae Theologiae, imò etiam habitus Spei & Charitatis esse obnoxios alternatae illi abitioni, et reditioni, de qua loquitur Meisnerus.
11 Tertio: dicet aliquis, si notitia rerum moralium, quae est in homine improbo, non est Prudentia civilis: item, si notitia rerum Theologicarum, quae est in homine non renato, non est vera Theologia, ad quos habitus referendae sunt illae notitiae? Respond. peritiam improborum Theologorum esse habitum aggregatum, ex fide merè historica, & Philosophicis disciplinis: Notitiam vero rerum moralium, quae cernitur in hominibus flagitiosis, non constituere novam speciem habitus à prudentia distinctam, sed ad prudentiam referendam esse, tanquam quid imperfectum, et incompletum, ad id quod completum, & perfectum est.
Concludo igitur, hanc EXERCITATIONEM, 12 de FIDE hac Assertione: [...], & [...], [Page 341] hoc est, Fides Salvifica, Religio, & vera Theologia, sunt à parte rei unus & idem habitus; hoc est non differunt nisi ratione: rerum enim coelestium notitia in renatis & fidelibus, quatenus nititur DEI testimonio, appellatur Fides: eadem quatenus est regulativa, & directiva cultus divini, vocatur Religio: denique quatenus artificioso systemate comprehenditur, & exprimitur appellatur Theologia.
Gloria Tibi Domine.
EXERCITATIO PRIMA, DE Ente, Essentia, Existentia, Subsistentia, Supposito, & Persona.
IN Qua illi termini METAPHYSICI explicantur.
ET Eorum usus in S. THEOLOGIA declaratur.
INDEX ARTICVLORVM PRIMAE EXERCITATIONIS.
- AFfertur prima divisio Entis realis, & ostenditur 1 solum Deum esse Ens necessarium.
- Proponitur secunda divisio Entis realis, & 2 probatur solum Deum esse Ens per essentiam.
- Affertur tertia divisio, & explicatur, quomodo 3 Deus sit actus purus.
- Affertur quarta divisio Entis realis, quae est 4 petita à modis existendi.
- Explicatio istarum vocum Ens, Essentia, Existentia, 5 Subsistentia, Suppositum, & Persona.
- An in creaturis, suppositum et singularis 6 ejus naturare differant.
- Quae sit causa cur compositionem ex Essentia 7 et Existentia; item ex Essentia et Subsistentia, creatis substantiis, non autem Deo tribuant Philosophi.
- [Page] 8 An hoc posito, quod omnis perfectio sit de Essentia Dei, sequatur subsistentiam personalem esse de ejus essentia: et, an Deus, quatenus est communicabilis tribus personis Trinitatis, sit persona, ut statuit Cajetanus.
- An Deus, ut est communis tribus personis, sit 9 singularis substantia: et, an tres personae Trinitis, sint tres singulares substantiae.
- 10 An Christus, quatenus homo, sit persona: item an Christus, quatenus homo, sit ubique.
- 11 An Vbiquitariorum argumenta ab unione personali petita, sint valida.
- 12 An subsistentia personalis [...], sit naturae ejus humanae communicata: et, an rectè loquantur, qui dicunt humanitatem Christi subsistere ubique, per subsistentiam [...]: item existere ubique secundum Esse suum personale.
AMPLISSIMO & REVERENDISSIMO IN CHRISTO PATRI, IOHANNI ARCHIEPIScopo Andreapolitano, Scotiae totius Primati, Consiliario Regio, & Academiae Andreanae Cancellario.
Viro De Ecclesiâ, De Republicâ, De Literis optimè merito:
Qui
OPerosam ac difficilem Provinciam à Domino sibi delegatam, summo labore, vigilantiâ, & assiduitate hactenus administravit, & in eâ administrandâ suo exemplo ostendit, quam suaves & indole suâ dignos fructus proferat vera pietas, in iis, in quorum cordibus altè defixa, & radicata est.
Amplitudini
Ipsius devotissimus R. Baronius hoc vigiliarum suarū monumentum hoc chartaceum munusculum, hoc officiosi animi testimonium, eâ quâ par est humilitate & reverentiâ, dedicat, offert: &
Ex
Sincero amoris affectu, quo ipsius Amplitudinē prosequitur, Dominum nostrū Iesum Christum, Ecclesiae suae praesidem & custodem, maximâ animi contentione veneratur & obtestatur.
Vt
Charum istud Coelo ac terrae caput, oculo gratiae dirigat, manu potentiae defendat, umbraculo alarum suarum tegat ac refocillet, & tandem decurso aerumnosae hujus vitae curriculo cum sanctis Patribus & priscae Ecclesiae Episcopis in coelestia Tabernaculà recipiat.
EXERCITATIO SECVNDA, DE Origine Animae, & propagatione Peccati.
IN Qua communis sententia explicatur, ac defenditur;
ET Omnes modi quibus alii animarum traductionem, & Peccati propagationem explicant confutantur.
REVERENDO, CLARISSIMO, ET AMPLIS, SIMO DOMINO, DN. ALEXANDRO GLADSTONIO, ACADEMIAE RECTORI MAGNIFICO, ARCHIDIACONO ANDREAPOLITANO, Et Pastori nostro Dignissimo; VIRO Acri ingenio, judicio ingenti, & eximia morum indole conspicuo;
Cui
QVòd Reip. literaria commodis tantoperè studuerit, & illius n [...]gotia tantâ fide procurarit, Alma Mater Academia multum se debere fatetur;
Hanc
Secundam dissertationem, amantis & observantis animi pignus, reverenter consecrat, & dicat,
INDEX ARTICVLORVM SECVNDAE EXER [...]ITATIONIS.
- DE formarum materialium, et immaterialium diversitate. 1
- De duplici materiae causalitate, et potentia: item de formarum eductione ex potentia materiae. 2
- An anima rationalie sit ex traduce.
- An et quomodo homo verè generare hominem 3 dicatur. 4
- Vtrum generatio posita sit in productione formae? an vero in conjunctione formae cum 5 materia.
- An praecedens doctrina tollat peccati originalis propagationem. 6
- Solvuntur argumenta, quae afferri solent contra praecedentem doctrinam de propagatione nativae 7 corruptionis, per semen parentum.
- Proponuntur & solvuntur aliquot quaestiones, de propagatione peccati originalis. 8
- [Page 76]Dil [...]tur leviora argumenta, quae afferri solent 9 contra creationem, & infusionem animae.
- An possit reddi comm [...]dior aliqua, aut expeditior 10 ratio traductionis concupiscentiae, seu propensionis ad malum, quam diximus esse tertiam partem peccati originalis.
- Considerantur duae aliae sententiae de traductione 11 peccati.
- Ostenditur, eos qui animarum creationem imgugnant, 12 multum inter se dissentire, & confutantur tres primae eorum sententiae de origine animae.
- Refellitur quarta sententia, quae est Balthasaris 13 Meisneri.
- Confutatur quinta sententia, quae est Timothei 14 Brighti Cantabrigiensis.
- Confutatas jam esse omnes Adversariorum 15 sententias de Traduce: item neminem ex isto numero, posse tutiùs aut faciliùs explicare peccati propagationem, quam nos, qui animarum creationem defendimus.
Errata graviora benevolus Lect [...]r ita corriget.
Pagina 6. lin. 22. pro ea lege eas. Pag. 10. lin. 25. lege imperfectiorem. P. 13. l. 10. lege nigredo. P. 16. l. 27. lege patebit. p. 30. l. 11. lege contradistinguntur. p. 31. l. 20. lege disp. Metaph. p. 64. l. 4. lege loquantur. p. 66. l. 17. effectivè. p. 67. l. 3. [...]ubjectum etiam: & l. 17. ergo subsistentia. p. 78. l. 8. corporeae: & l. 27. sint. p. 88. l. 11. in materia. p. 93. l. 9. virtutem materialem. p. 114. l. 1. contrahat. p. 124. l. 2. sint. p. 199. l. 23. earum. p. 234. l. 7. obsequium. p. 239. l. 9. dele rebus. p. 250. l. 24. amplecti. p. 294. l. 23. repperi. 300. l. 11. emollitio. p. 318. l. 14. referendum. p. 325. l. 1. dirigit. p. 331. l. 24. diligere. pag. 335. lin. 14. quia DEI.
EXERCITATIO TERTIA, DE Fide, Scientia, & opinione:
IN Qua natura Fidei perspicuè explicatur,
ET Pontificiorum ac Arminianorum errores de habitu fidei deteguntur.
CLARISSIMO, CONSVLTISSIMO, SPECTATISSIMO, HONESTARVM VIRTVTVM CVLTVRA, MVLtoque rerum usu praestantissimo Domino, DOMINO IOANNI SCOTT, A SCOTTISTARVET, Equiti Aurato, Directori Cancellariae Serenissimi & Potentissimi IACOBI primi Dei gratia Britanniae, Franciae, & Hiberniae REGIS; Viro Doctrinae perpolitae, Fidei spectatae, Experientiae eximiae;
Qui
NOn solum Collegium S. LEONARDI, cujus dignissimus Alumnus est, novâ Professione auxit, & ornavit; sed Literatis quoque omnibus, Hospitii, Patrocinii, & Amicitiae fores libenti animo semper aperuit;
Hoc
Exercitium Philosophicum, in grati animi declarationem, & debitae observantiae tesseram, officiosè inscribere & nuncupare debuit, voluit,
INDEX ARTICVLORVM TERTIAE EXERCITATIONIS.
- DE firmitate, certitudine, & evidentia 1 assensuum mentis nostrae.
- Quomodo inter se differant, scire, credere, & 2 opinari.
- An fides semper sit [...]. 3
- An fides possit esse simul cum scientia de eadem 4 propositione, & in eodem intellectu.
- De fidei divisione in explicitam, & implicitam; 5 & an inevidentia quam fidei tribuimus faciat pro caeca et implicita Pontificiorum fide.
- De triplice lumine videlicet naturae, fidei [...] 6 gratiae, & gloriae.
- [Page 170]An detur in viatoribus, 7 lumen aliquod clarius fidei lumine.
-
8 In quo solvuntur tres quaestiones:
- Prima est, An fides bene distinguatur in infusam, et acquisitam?
- Secunda est, An fides sit certior ipsis scientiis?
- Tertia est, Quid sit propriè credere in Deum?
- Refellitur Sententia Nicolai Grevinchovii, 9 dicentis habitum fidei non esse infusum, sed acquisitum.
- 10 An fides actualis aut habitualis infantibus insit, aut inesse possit.
- 11 An in Daemonibus sit fides.
- 12 An fides fuerit in anima Christi: Et, an sit in Sanctis, qui jam in coelum translati habent Dei cognition [...] facialem, ut loquuntur Scolastici.
- 13 An rectè negent Remonstrantes, Adamum ante lapsum, habuisse potentiam credendi in Christum.
- 14 An objectum fidei possit esse falsum.
- 15 Quomodo solvendum sit illud argumentum Remonstrantium: Quod unusquisque tenetur credere illud est verum, etc.
- 16 An fides sit assensus discursivus: Et, an [Page 171] Pontificii ut antur circulari discursu in stabiliendâ fide.
- An notitia sit actus ab habitu fidei elicitus. 17
- An fiducia sit actus fidei. 18
- An fiducia sit actus intellectus, et quomodo differat ab assensu. 19
- Vtrum objectum fidei salvificae sit remissio peccatorum jam impetrata; An vero sit remissio peccatorum 20 impetranda & obtinenda: Vbi obiter solvitur praecipuum argumentū Bellarmini, contra objectum & naturam fidei justificantis.
- An et quatenus fides ad voluntatem pertineat.
- Vtrum Charitas sit forma Fidei. 21
- An Religio sit virtus Theologica à Fide distincta. 22 23
- Ostenditur Theologiam Viatorum tribus modis accipi, et probatur Theologiam primo 24 modo acceptam non esse habitum à Fide re distinctum.
- Probatur, contra Antonium Ruvium, Thegiam secundo modo acceptam non esse scientiam, 25 sed fidem divinam.
- Probatur Theologiam tertio modo acceptam, hoc est, Theologiam Scholasticam esse habitum 26 aggregatum ex Fide et Philosophicis disciplinis.
- [Page 172]Theologiam esse similem omnibus habitibus 27 Aristotelicis, praecipuè verò prudentiae,
- 28 Vtrum Theologia sit disciplina speculativa, an practica.
- 29 An Theologia Viatorum dici possit speculativa à speculatione, seu visione, quae futura est in Patria.
- 30 An vera et propriè dicta Theologia possit esse in homine impio, seu non renato.