[Page] GVIL: BARCLAYI A MOENIORVM ARTIVM, & MEDICINAE DOCTORIS, JUDICIUM, De Certamine G. EGLISEMMII cum G. BVCHANANO, prodignitate Para­phraseos PSALMI CIIII.

NON UIOLANDI MANES.

Adjecta sunt, EGLIS [...]MMII ipsum Iudi­cium, ut editum fuit Londini, typis Eduar­di Aldaei, ann. Dom. 1619: ET In gratiam studiosae Iuventutis, ejusdem Psalmi elegans paraphrasis THOMAE RHA [...]DI.

LONDINI, Apud GEORGIVM ELDVM. 1620.

[Page] REVERENDISS: IN CHRISTO PATRI, GEORGIO MONTGOMRAEO Episcopo Mid [...]nsi & Clogherensi, Consiliario Regio, Praesuli doctissimo:

IACOBO FVLLARTONO, interiori in Cubiculo Illustrissimi Principis Magnae Britanniae primo Nobili:

GVLIELMO ALEXANDRO, Supplicum Libellorum Magistro:

ROBERTO AITONIO, Annae feliciss: m. optimae Reginae Secretario:

Equi [...]lbus dignissimis, viris litter atis­fimis, & litteratorum parentibus, Patriae luminibus:

Sylvester Volusenus Glascuensis S. P. D.

[Page] EDidit non ita pridem, Reverendissime Prae­sul, ac viri clarissimi, Geor: Eglisemmius li­bellum, quem inscrip­sit, nescio an satis exa­minatè, Poeticum Du­ellum. Hoc improbo labore certat de palmâ cum paraphrasi Psal. CIIII; quâ paraphrasi olim decima Musa Buchana­nus tulit laurum de multis gentibus; & laudem à genere humano: ‘Omniajam medium siunt mare.’

An non insaniae quoddam genus est, poculacum vitula ponere? Eglisemmii huic morbo fecit medicinam suaviter, non nemo eleganti carmine: poematis ejus morbos curavit falubriter Guil: Barclayus medicinae Doctor, prorsa o­ratione. Prius illud, & juc [...]dū medica­mentum vidistis, & femur fortasse prae risu perculistis: alterum jam vobis offe­ro severioris materiae, & extremum re­medium, ferrum atque ignem.

[Page] Duo mihi dicenda. Cur ego affcram, & cur vobis. Praescripsit quidem Guil: Barclayus & miscuit remedium, sed sta­tuit aegro non offerre, non proferre in medium. Ego tamen extorsi è manibus nolentis volentis; &, quo sum animo in patriā, subjeci praelo; ut viderent exteri, idem solum, quod peperit morbum, pa­rere medicinam. Vobis autem offero, in his criticis, & litterarum morbis, ut verè dicam, protomedicis: quibus pa­tria nostra debet ob eruditionem, Monu­mentum aere perennius: & ego minimus popularium, omne officium, honorem, cultum. Tu enim sustines, dignissime Praesul, onus illud Episcopatus tanto trium regnorum applausu, ut glorientur bonae artes se talem patrem; boni mo­res, talem patronum habere.

Tu prudentissime FVLLARTONE: Flos delibatus populi, Suadae (que) medulla, Quem serenissimus Princeps, altera spes & hujus, & alterius orbis, ostendit dig­nissimū quē omnes amemus, colamus.

[Page] Tu, Poëtarum Alexander, quem fer­tet in oculis si viveret, Buchananus, quē tu nunc fers: cui assurgeret vetus orche­stra Romanorum.

Tu tandem clarissime Aitoni, cujus coelestis ingenii tot radios sensit & no­stra Scotia, & nostra Britannia, & no­stra, id est litteratorum omnium solum & mater Gallia; ut nesciam, an tulerit Scotia subtiliorem subditum, post Sco­tum illum cognomine subtilem. Cur igitur vobis obtulerim Guil: Barclayi Iudicium, satis luculenter docere merita vestra judico. Et quoniam de Iudicio sermo est, finiam tribus praetoris verbis, Do, Dico, Addico me & has lituras vobis.

Sed ecce, dum sic finio, Florentius Volusenus cognatus & cognominis ille meus, vir quondam multae politae, & reconditae eruditionis, vellit aurem, & admonuit, me debere hanc qualemcū (que) Defensionem Buchanano nostro amo­ris & officiimerito propter monumentū [Page] perpetuum meritissimi viri manibus confecratum quod hic erigere libuit. Illi valeant, vos vivite.

FLORENTIO VOLVSENO Scoto GEOR. BVCHANANVS.

HIc Musis Uolusene jaces carissime, ripam
Ad Rhodani, terrâ quàm procul à patria.
Hoc meruit virtus tua, tellus quae foret altrix
Virtutum, ut cineres conderet illa tuos.

D. IACOBO FVLLARTONO, Hero suo meritissimo.

IUcundum est servire viro grató (que) probó (que);
Ipsae voluntatem gratiae nempe juvat:
Quin juga ferre juvat, seu me ultima littora
Uisere, seurigidos malis adire Getas,
Te sequar us (que) tuis non obsequiosior alter Thules
Imperijs, nec qui sit mage fidus erit.

G. BARCLAYVS MEDICIN AE DOCTOR GEORGIO EGLISEMMIO Medico Regio, amico suo, S. P. D.

PSalmos, materiem publicam, & in medio positam, poeticâ paraphrasi expressit elegan­ter Buchananus poeta, si tem­poris, si sermonis ratio habea­tur, interioris notae. Ante eum, idem argu­mentū aliquot; post eum, plurimi tracta­verunt. Nemo tamen inventus est, qui au­deret palàm cum eo de lauru contendere, praeterte, amice Eglisemmi, cuius versus tàm cupide legi, quàm incautè scripsisti: expectabam ab illo ingenii tui arvo molles violas & purpureum Narcissum: sed ut video;

Carduus & spinis surgit paliurus acutis.

Succenseo, nescio an dicam, temeritati tuae; sed succenseo tibi, in medio docto­rum, in conspectu doctissimi Princi­pis, auso revocare in arenam iam diu [Page] rude donatum, & quasi quendam, ut it a loquar, Lanist [...]m Poëtarum. Tuli, inge­nue fateor, acerbè hòc certamen, & certè saepius haec mecum, Quid dicent cis citrá (que) Alpes Litterati? Nempe,

C [...]rrent & cygnis ululae, sit Tityrus Orpheus.

Quis non stringet in te calamum? Sco­tia te persequetur, cujus fuit proles; Pa­rasini exsibilabunt, quorum fuit alum­nus; Burdegalenses deridebunt, quos eru­divit; Quid te fiet?

Cuine (que) apud Danaos usquālocꝰ: insuper ipsi Dardaridae infensi.

Censeo (ut primus omnium eruditorum impetus comprimatur) carmen tuum do­mi verbis, non dicam verber ibus casti­gandum. Sic sine dolo malo exteri minus duriter te excipient. Hoc officii genus, ego verò, ac lubens suscepi, & tua, & patriae, & poëtae caussa. Carmen tuum ergo reddā incudi, te, ut decet, & ut debeo, multùm [...]mabo. Vale.

AD G. EGLISEMMIVM EPIGRAMMA.

MUltis note diebus, Eglisemmi,
MEt annis mihi valdè amate multis:
Habet me malè, non pudet fateri,
Scribendi cacoëthes hujus aevi.
Hoc te crimine liberum putaram,
Don [...]c venerat in manum libellus,
Quo tu pracipuum Triariorum
Ad certamen es ausus evocare.
S [...]doh! quot dabis omnibus, quot unis
Dabis Parisiis, amice, poenas!
Quinon sorte, sed option [...], Index,
Pararunt tibi in arce Tullianum.
Ergo opprobria tempori recanta,
Et man [...] dato manibus Poëtae:
Aut in carc [...]re quadrupes p [...]ri [...]is.

GEORGII EGLISEMMII DE BYCHANANAEA CIIII PSALMI POETICA PARAPHRASI IUDICIUM.

QVisquis Buchanani genium ritè noverit ejusdem in Musas ry­rannicae licentiae defendendae gratiâ, prosodiam ab illo exara­tam animadvertet; non minus quàm Historiam Scotorum ad dialogos de ju­re regni perperàm confirmandos. Adeò ta­men in arte sua caecutiit ut erroribus omni ex­cusatione majoribus nihil solidè potuerit un­quàm praetendere.

In primis syllabam illustrium omnium (ob­scuriores nil moror) grammaticorum regulis longā, hic insulsè corripuit, nempè ultimam in denuò à nomine (putà de novo ) deductam.

[Page] Secundò soloecismum turpiter commisit, his versibus:

Nevè iterùm immissa tellus stagnaret ab unda,
Limitibus compressa suis resonantia plangit
Littora, praescript as metuens transcendere metas.

Sienim epithetum ( compressa ) attribuat tel­luri, falsam reddit orationem: & ut loquitur Iulius Scaliger, soloecismus erit in Philosophia. Sin attribuat undae, soloecon dabit in Gramma­tica, subjectum & substantivum collocans in obliquo casu, epithetum in recto Nec licebit ei se defendere subaudiendo subjectum repe­titum in recto, sola enim impersonalia hoc ad­mittunt.

Tertiò carmina solutam potiùs orationem quàm heroici versus majestatem redolentia effudit ibidèm, haec scilicet:

Pellenti stabilita man [...] terra obrutae quondam &c
Velifer as circumnant puppes, grandia cete, &c.
Exultant tot monstra ingentia, & horrida visu &c

Necnonista,

Te tollente animam subitò exanimata recurrunt
In cinerē, inspirante animam te denitò, surgit, &c.

Et illa,

At verò impiet as planè extirpetur ab ima
Radice, & scelerū stirps nulla repullulet, a [...] nos.

[Page] Necvrgebo admodùm carmina quàm prox­imè ad ridiculam leoninorum naturam acce­dentia, quorum medio & penthemimeri finis resonat. Nam etsi non invenusta sit quando (que) literae unius resonantia, ut:

Fluctibus ut fuso super ardua culmina velo,
Item,
Néve iterùm immissa tellus stagnaret ab unda:

Tamen quò plurium literarum & quò plu­ribus versibus haec resonantia sit, eò deformius carmen redditur. An qui venustatem assequi potest, naevis gaudebit ejusmodi?

Aetheris aeternas rector moliris habenas, &c.
Te decor auratis, ambit te gloria pennis, &c.
Littora, praescriptas metuens trāscēdere metas, &c
Pascua, qui (que) feris onager saxa invia sylvis, &c.
Tutus ut abstrusis habitaret echinus in antris, &c.
Ducis ad o [...]ciduas constanti tramite metas, &c.
Indè superfusis cuncta involventibus umbris, &c.
Praedator vaeuis errare leunculus arvis, &c.
Abditur occultis praedatrix turba cavernis, &c.
Fluctibus immensas circumplectentia terras, &c.
Squammigerae tremulâ per stagna liquētia caudâ
Quae (que) suo proprium poscunt in tempore victū, &c
Et desolat as gens incolit aurea terr [...]s, &c.

[Page] Sapiunt haec ferè incultū id seculū quo s [...] ­nes & circulatores rythmicis hexametris uni­cè delectabantur; cujusmodi celebratur illud marmoreae cathedrae Westmōasterij appens [...]:

Nifallat fatum, Scoti quocun (que) locatum,
Invenient lapidem, regnare tenentur ibidèm,

Quartò coniunctiones, &, at (que), que, ac, t [...] ­ties iteratas posuit, nempe 34. ut nauseam pari­ant: ut dominum (que) patrem (que) & circumfusum, & liquidas, & levibus, flammae (que) tonitru (que) in (que) qui (que) mulcent (que) sylvis (que) campos (que) faecunda (que) quae (que) quae (que), qui (que) puro (que) & è coelo, in (que) hominum (que) boum (que) sed & aequora, & horrida, at (que) adeò, te (que) quae (que) & desolatas, suum (que) facilis (que) bonus (que) & scelerum, ac nos, dominum (que).

Quintò elisiones plures, puta 35. in carmi­ne polito parciùs vsurpandae sunt, Ut ven­torum alis, accinctae aurae, iussa accipiant, terra obruta, insonuere aurae, cernere erat, nève iterúm immissâ, saxainvia, unde olus, geniale assurgat, quae (que) hilarent, qui (que) hilaret, ubi implumes, lun [...] incertos, puro (que) acconsum, cuncta involventibus, patrem exposcit, monstra ingentia & horrida, at (que) adeò, à te uno, tollente animam, subito exanimata, in cinerem i [...]spirante animam, suum (que) in seculae, tantùm ille, nempe illo oblector, ut verò impietas, planè extirpetur, radice & scelerum.

Inter quas omnium durissimae sunt quae in [Page] quintum pedem proximè incidunt, ut

—Terra obruta quondam,
—Saxa inviasylvis.

Sextò congessit omnia supplementa miserè laborantis ingenii, nempe, tùm, tantùm, sic, un­dè, indè, tam, tot, tu, te, tibi. His locis, tùm li­quidifontes, tùm fera prorepit, nec tantùm, tan­tùm ille, sic pater, sie eat, tam varijs, tam laxo, tot millia, tot monstra, inde sitim sedent, inde pe­cus, unde olus, inde superfusis, tererum, te decor, tu tibi, tu pater, tu timidis, tu lunae, te patrem, te didis, àte uno, te magnam, te rursus vultum, [...] tollente, te (que) quae (que) &c. Quae ab elegantia ite­rationis poeticae longè distant, ob multorum carminum moram interiectam.

Septimò nugationes, ut dein rursùs sole rena­to, item, nullo cum fine per aevum. Patrem, pa­rens, pater, patrem, genitor, pater, & pater opti­me, deni (que) patrem.

Vt phrasium duarum priorum nugationes perspicuae reddantur, observetur particulam (re ) in vocum compositarum structura idem penitùs designare, quod rursus. Ergo renato id est, rursus nato, proindè cum dixit, dein rur­sus sole renato, idem praestitit ac si dixisset, dein rursus sole rursus nato. Similiter nullo cum fine, idem valet quod per aevum. I dcircò dùm pro­tulit; nullo cum fine per aevū, sensu perinde est ac [Page] si protulisset, per aevū per aevū. Deindè per aevū, id est, nullo cū fine; quare qui dixerit nullo cū fine, per aevum, perinde loquetur, ac si diceret, nullo cum fine, nullo cum sine. Caetera seipsis patent.

Quinimò eorundem epithetorum reiteratio & diversis subjectis applicatio exibilanda est in tam exiguo poemate. Per virides cāpos, viri­des ramos, viridis faeni, viridātis olivae, faecunda se­mina, faecunda tellus, levibus alis, levibus pennis.

Octavò resonantia literarum finalium in vo­cibus similiter desinentibus in (a,) indigna est erudito poetâ. Vt in hoc poemate aliquotiès, nempe, ‘Squāmigerae tremulâ per stagna liquentia caudâ.’

Item, ‘Exultant tot monstra, ingentia & horrida visu.’

Etinae, ‘Apparent accinctae aurae flammae (que) ministrae.’

Nonò integrorum penè versuum, in aliis au­thoribus, & in [...]pso alibì positorum, mutuatio egestatem denotat, ut horum: ‘Aetheris aeternas rector moliris habenas,’

Item, ‘Donec sera rubens accendat lumina vesper.’

Deni (que) digressiones à sensu textus & omissi­ones partium textus, minùs rectam arguunt [Page] paraphrasin, ut collatione versuum cum sacro codice liquidò constabit.

Alia verò plurima Buchanani errata casti­gatione dignissima, ipsis tyronibus pulverem grammaticum versantibus obvia, ut planget, ne stagnaret, item rugitus leunculi, & similia, lu­bens praetereo; cuncta haec limatissimo cele­berrimae Parisiensis Academiae judicio sub­mittens; haec enim utri (que) nostrûm benigna fuit parens studiorum.

His peractis observatiunculis, de illius & nostro poemare iudicet qui volet; si qui volet, iudicio valet incorrupto.

FINIS.

AD GVLIELMVM BARCLAYVM Poëtam, Medicum: PHILOPOETAE SCOTI.

AD monuit si fortè tuum deponere plectrum
Phoebus, & ad medicae te vocat artis opus;
Hoc facit is metuens proprium ne perdat honorem,
Cùm tanti tua sit aemula lingua dei.
Sume igitur citharam, cùm sis jam factus Apollo
Noster, & invidiam sperne dolos (que) dei.

Ejusdem ad Tho: Rhaedum.

AT periisse, tibi tacitas si constat Amyclas;
Cur tibi Amyclco more perire placet?
Barbita si Phoebi taceant, quis barbita laudet?
Aut quis in iis usus, quidvè leporis erit?
Si praedulce melos tacuisset Thracius Orpheus,
Nec fera, nec coeptum sisteret amnis iter.
Gemmatas nisi pandat avis Iunonia pennas,
Incassum tantas Argus haberet opes.
Tu quo (que) Pieridum si munera sacra recondas,
Munera Pieridum deperiisse puta.

Ad G [...]OR: EGLISEMMIVM.

TUnèsacros audes infensàvoce Poëtas
Spernere, Pierio non bene grata choro?
Saxa, feras (que) truces cantu Rhodopeius Orpheus,
Et pot [...]it Stygium perdomuisse canem.
Captus Arioniâ Delphin dulcedine vocis,
Illaesum placido tergore vexit onus.
Mellifluo Tyrios Amphion carmine montes
Transtulit, & Lyricâ moenia struxit ope.
At tu si pergis vates contemnere, dicam;
Caucaseis saxis, durior esq feris.
In eundem.
QUem Galli, Hispani, Germana ac Itala telius
Uincere non pot [...]rant, tentat Eglishemius:
Impar congressus, dum Aquilam certare Leoni
Cernimus implumem: mox subit inde pudor.
Imparilitas.
Ut sublime volans tenuem secat aëra Falco;
Vt pascuntur humi Graculus, Anser, Anas:
Sic simmum scandit super aethera Bucchannanus:
Sic scit humi tantùm serpore Eglishemius.

De G. BVCHANANO.

ILLic imperium fore jactavere Quirites,
Esset ubi sedes, Scipio magne, tuae.
Illic Pierides, illic erit alma poësis,
Illic Phoebus erit, quâ Buchananus erat.
Cernis, ut ad Scotos migrent, Helicone relicto,
Laurigerae, tantivatis amore, Deae?
Necquè ullo reditus spes aeuo est: ergo vocabo
Scotum, Heliconiaden, anne Caledoniden?
In Eundem.
NOmen ab ore tibi, quia Bucca et lingua lepore
Plena est, mellifluis plena (que) verba n [...]odis.
Hanc prudens animus doctis conceptibus ornat,
Formatis doctae Palladis ingenio.
Pallada cū Phoebo Aonides comitantur, & implent
Coelesti dono, quae tua Musa canit.
Hinc te omnes meritò laudant, celebrant (que) c [...]nentē
Quae semel edideris, dum tuae scripta legunt.
In Eundem.
DVm Iephten tragico Buchanan? syrmate vestit,
Dum Latiá Isaiden tangere plectra docet:
Dum castis sic tincta jocis Epigrammata ludit,
Ut metuat palmae Bilbilis ipsa suae:
Aspicis ut Clariâ Vates nutritus in A [...]la,
Nectareos roseo fundit ab ore sonos.
At (que) imo Pindum cerebro sibi condit, & unà
Praecellit venâ Bellerophontis aqua [...].

Sole, amoenus, aestuo.

Temeraria EGLISHEMII audacia.

LOngaevum, priscis (que) parem, summū (que) poëta [...],
(Illius opposito nomen in orbe viget)
Imberbis medicus, qui non prius induit arma,
Horrida (quidreferā?) Martis ad arma vocat.
Sed fuge: te insequitur magni levis umbra poëtae.
Sisapis [...]ista manu tela tremente cadant.
Dum fugis hanc pleno vocem da pallidus ore,
Imberbi medico parce poeta tuo.
G. S.
[Page] BEza, et Turnebus, Scaliger pat [...]r, at (que) Ioseph [...]
Te, Buchanane, super sydera laude loca [...]t.
Frustrà igitur verb [...]s famam detraxerit ullus
Nec Graio tinctis Ausonióve sale.
Quid Stephanum referam? Tastaeum? quidve Me­lissum?
Quidve Europa alios quos spatiosa tenet?
Queis erit aeternùm Buchanam nomen honestum,
Fulgens Phoebaeis ob meritum titulis.
Hi Buchanano omne: vivo numer antur amici,
Dum (que) valuit foel [...]x reddere dona m [...]nu.
At Barclaie manes o [...]itum post fidus amicus,
Abstergens nitido [...]imina falsa stylo.
Nec tantùm egregiu [...]sentit tua m [...]nera vates:
Sed cara avertis delecus à patria.
Romulus & Cossus, venon Marcellus opim [...]s
Ornati spoliis te potira gerunt.
Tollica perpetuo domus [...]st celebranda canore
Ex qua tam docti prsiliere viri.
Iacobu Balliolus.

AdD. D. BARCLAYVM Medicinae & Philologi [...] professorem.

HOcvetus est dictum, Medici praebete medelā
Uos vobis, maniam non levat arte suam
Doctor Eglissemius, medicastrum quis putet arte
Praestare in medicâ? quis feret alter op [...]m?
Rem magnam aggrederis medicorum gloria, gentis
Et decus, & Clarii gloria magna chori,
Mi Bartlaye, tuâ poteris nedicabile vulnus
Arte levare, animi quislevet arte luem?
Tollere s [...]poteris, fueris mbi magnus Apollo,
Fama perennis erit, si [...]otis arte leves.
Adlimam rev [...]cas incon [...]ta car mina Maevi,
Qui tentat Davidis reciere modos.
Advivum resecas; propro te ar [...]abit Iambo,
Sipergat rabidus roore dulce melos
Dente Theonino, si inte [...]repat anser olores,
Morte Lycaembaea [...]imina tanta luet.
G. W. Neaberdeanus.

EPITAPHIVM G. BVCHANANI SCOTI PER Iosephum Scaligerum Iul. Caes. filium.

POstquam laude tua patriam, meritis (que) beasti,
Buchanane, tuis, Solis utrum (que) latus,
Contempt is opibus, spretis popularibus auris,
Uentosae (que) fugax ambitionis, obis.
Praemia quina quater Pisaeae functus Olivae,
Et linquens animi pignora rara tui:
In quibus haud tibi se ant [...]ferent quos Itala vates
Terradedit: nec quos Gallia mater alit,
Aequabunt genium felicis carminis, & quae
Orbis habet famae conscia signa tuae.
Nam (que) ad supremum perducta Poëtica culmen
In te stat, nec quò progrediatur, habet.
Imperiifuerat Romani Scotia limes:
Romani eloqui [...] Scotia finis erit.

PARAPHRASIS PSALMI CIIII. AVTHORE BVCHANANO.

TErerū Deꝰ alme canā Dominū (que) Patrē (que)
Magne Parens, sanctâ quā majestate verē ­dus,
Aetheris aeternas rector moliris habenas!
Te decor, auratis ambit te gloria pennis,
Et circumfusum vestit pro tegmine lumen.
Tu ti [...]i pro velo nitidi tentoria coeli,
Et liquidas curvo suspendis fornice lymphas:
Et levibus ventorum alis per inania vectus,
Fraenas cèu celeres volitantia nubila currus.
Apparent accinctae aurae flammae (que) ministrae,
Vt jussa accipiant. Stat nullo mobilis aevo
Terra, super solidae nitens fundamina molis,
Pollenti stabilita manu, terra obruta quondàm
Fluctibus, ut fuso super ardua culmina velo:
Sed simul increpuit tua vox, tonitru (que) tremē ­do,
Insonuere aurae, paulatìm ascēdere mōtes
Cernere crat, sensim (que) cavas subsidere valles,
In (que) cavas valles trepid [...]s decurrere lymphas.
Nevè iterū immissa tellus stagnaret ab unda,
Limitibus compressa s [...]s resonantia plangit
[Page] Littora, praescriptas metuens trāscēdere metas:
Tùm liquidi fontes imis de collibus augent
Flumina, per virides undas volventia campos.
Vndeê sitim sedent pecudes quae pinguia tondēt
Pascua, qui (que) feris onager saxa invia sylvis
Incolit. Hic levibus quae tranant aëra pennis,
Per virides passìm ramos sua tecta volucres
Concelebrant, mulcēt (que) vagis loca sola quere­lis.
Tu pater aërios mōtes, cāpos (que) jacentes
Nectare coelesti saturas, foecundaue rerum
Semina vitales in luminis clicis oras.
Vndé pecus carpat viridis nova pabula foeni,
Vndè olus humanos geniale assurgat in usus;
Quae (que) novent fessas cerealia munera vires,
Quae (que) hilarent mentes jucundi pocula vini,
Qui (que) hilaret vultum succus viridantis olivae.
Nec minùs arboribus succi genitabilis humor
Sufficitur. Cedro Libanum frondente coronas
Alitibus nidos: abies tibi consita surgit,
Nutrit ubi implumes peregrina ciconia foetus.
Tu timidis montes damis, cava saxa dedisti,
Tutus ut abstrusis habitaret echinus in antris.
Tu Lunae incertos vultus per tempora certa
Circumagis, puro (que) accensum lumine Solem
Ducis ad occiduas constanti tramite metas.
Inde superfusis cuncta involventibus umbris,
Per tacitas spargis nocturna silentia terras.
Tum fera prorepit latebris, sylvis (que) relictis
[Page] Praedator vacuis errare leun culus arvis
Audet, & è coelo mugitu pabula rauco
Te Patrem exposcit: dein rurfus Sole renato,
Abditur occultis praedatrix turba cavernis:
In (que) vicē subeunt hominū (que) boum (que) labores,
Donec sera rubens accendat lumina vesper.
Sic Pater in cunctos didis te commodus usus.
Nec tantùm tellus Genitor tua munera sentit,
Tā variis foecunda bonis; sed & aequora ponti
Fluctib [...]s immensas circumplectentia terras
Tamlaxo spatiosa sinu: tot millia gentis
Squāmigerae tremulâ per stagna liquētia caudâ
Exultant: tot monstra ingentia & horrida visu
Veliferas circumnant puppes; grandia cete
Effi [...]gunt molles vitreo sub marmore lusus.
At (que) adeò quae terra arvis, quae fluctibꝰ aequor
Educat, à te uno pendent, pater optime, té (que)
Quae (que) suo propriū poscunt in tempore victū.
Te magnā pandente manū saturantur abundè
Omnia: te rursùs vultum condente fatiscunt.
Te tollente animā, subitò exanimata, recurrunt
In cinerem, inspirante animā te denu ò, surgit
Illicò faecundae sobolis generosa propago,
Et desolatas gens incolit aurea terras.
Sic eat, ò nullo regnet cum fine per aevum
Maiestas diuina, suum (que) in secula laetus
Servet opus Deus, ille Deus, quo territa tellus
Cōcutiente tremit, montes tangente vaporant.
[Page] Fumiferâ trepidum nebulâ testante pavorem.
Hunc ego, dū vivā, dū spiritus hos reget artus,
Vs (que) colam; tantùm ille meas facilis (que) bonús (que)
Accipiat voces: nempè illo oblector in uno.
At verò impietas planè extirpetur ab ima
Radice, & scelerū stirps nulla repulluler: at nos
Tererū Deꝰ alme patrem dominū (que) canemus.
FINIS.

PARAPHRASIS PSALMI CIIII. AVTHORE EGLISEMMIO.

MEns age, depositâ curarum nube, canoras
Pange Deo laudes. O inviolabile Numen
Imperio penetrans magni sacraria mundi,
Te niuea cinctum radianti lucis amictu
Splendor, & aurato velamine gloria vestit.
Tendis ut aulaeum rutili flammantia coeli
Culmina, mobilibus coenacula ponis in undis.
Temones densis (que) rotas è nubibus aptans,
Uentorum alato peragras sublimia curru.
Servitum properat flammâ comitante v [...]raci
Spirituum pennata cohors. Ne sedibus unquàm
Pulsa datis abeat tellus compage solutâ,
Libratur gravitate sui; ceù veste fluenti
Alta superfuso velante cacumina ponto,
Delituit quondàm; tua vox ubi sacra profundum
Increpuit, tonitrú (que) poli sonuere fragosa
Murmura, praecipites fugiunt in caerula fluctus.
Conspicui nudata levant fastigia montes,
Subsidente cavis humili cum vallibus agro,
Labitur ad priscos aqua per declivia fi [...]es.
[Page] In varios collecta sinus, transvolvier illine
Nescia, plangendo resonantia saxa lacessit,
Nè liquido rursùm latitet sub marmore tellus,
Fontibus è nitidis valles, argenteus, implet
Per tumidos rivus flectens vestigia colles.
Libabit latices campis quaecun (que) vagatur
Bellua, qui sylvis onager se tristibus ab [...]it
Eximat ille sitim: volucris quaecun (que) strepenti
Uerbere pennarum vacuas nitetur in auras,
Hospitio frondente toros structura loquaces,
Mulceat hic vocum tremulo discriminae cantu.
Ambrosio montes irrorant astra liquore,
Muneribus satiata tuis, pecori (que) viris (que)
Aptas obsequits, alimentis dulcibus aptas,
Promit humus teneris gemmantes floribus herbas,
Pampineos animis nectentes gaudia succos,
Et baccas ol [...]ae fragrantis ut ora serenent,
Et cererem valido sirmantem corda vigore.
Arboreos foetus, tineis impervia cedri
Robora tu saturas, Libani quae consita celso
Vertice, progeniem volucrum nidos (que) tuontur.
Nec minus est foelix abies, hâc vimine texta
Pendula castra novat clangente ciconia rostro.
At lepori silices, pavidis juga senta recessum
Concilias damis: constanti temporis ortu
Inconstans lunare decus r [...]novare siguras,
Occiduo (que) jubes pelago decumbere Sol [...]m.
Tecta soporiferos piceà caligine vultus
[Page] Nubila diffundis tacitam ducentia noctem.
Proruit intereà speluncis acre ferarum
Agmen, & auxilium coeleste leunculus escam
In praedam exorans, rugitibus aethera pulsat.
Sole recens orto latebrosis invia dumis
Antra subit: remeant alacres ad plaustra coloni,
Donec purpureus det sera crepuscula vesper.
Sancte opifex quanto moliris cuncta decore,
Consilió (que) struis! Moles terrena tuarum
Dives opum exultat; latè circumsonat ingens
Oceanus; seu parva lubet, seu magna ciere
Corpora squammigerûm, vitreâ conplectitur alvo
Innumeras pinnà fluit antes remige turbas.
Pandentes levibus naves cita carbasa ventis,
Marmoreo (que) sinis balaenas gurgite passìm
Carpere iucundos placido molimine saltus.
Inte summe parens haec inclinatarecumbunt
Omnia, temporibus victum poscentia certis.
Te dante accumulant, dextram laxante renident
Exaturata bonis, vultum celante pavescunt.
Uitales resecante mor as animae (que) nitorem,
Protinùs in tenuem vertuntur pulveris umbr [...]m.
Asperso rediviva tuo spiramine surgunt,
Squallenti (que) redit facies laetissima terrae.
Compleat aeterno venientia secula plausu
Fama Iovae: charas, operum monumenta sucrum
Delicias rex us (que) vocet, cui visa repentè
Terra tremit, rupes tactâ radice vacillans
[Page] Exudat refugos dorso fumante vapores.
Carmen erit Deus iste mihi, quoàd ultima vitae
Linea succedet, mihi pars quoàd ulla superstes,
Illi sacra canam memori praeconia cultu.
Dulce melos meditatus ei, laetabor eodem;
Rapta sed in nihilum terras gens pra [...]a relinquat.
Pange Deo landes positis mens libera curis.
FINIS.

GVIL: BARCLAYI AMOENIORVM ARTIVM ET MEDICINAE DOOT: IVDICIVM, DE Certamine Poëtico G. EGLISEMMII cum G. BVCHANANO, pro dignitate paraphraseos Psalmi C IIII.

VATABLVS.

BEnedic anima mea Iehovae: Iehova Deus mi, magnifi­catus es vehementer, glo­riam & honorem indutus es.

BVCHANANVS.

Tererum Deus alme canam Dominū (que) Patrem (que),
Magne Pareus, sancta qu [...]m Majestate verendus,
Aetheris aeternas rector m [...]liris habenas.
Te decor, auratis ambit te gloria pennis.

[Page 2] Poëtarum nostri seculi longè princeps, ele­gantissimus Buchananus, cùm superasset ae qua­les suos omnes, & plurimos majorum, caeteris poëmatis, hoc tandem poëmate superavit seip­sum. Cos ingeniorum, Poëtarum lima, Iulius Scaliger sic judicavit, & judicium limatissimo Epigrammate pronunc [...]avit:

Felix Georgi, lacteae ve [...]ae pater,
Quae ditat immensum mare.
Quid barbarorum voce squallentem absona,
meris (que) nugis obsitum,
Inepturientem non ferendis artibus
audire memet postulas?
Plectrumne Phoebo temperante, Marsyas
tentabit ictum Pollicis?
Amabiles Thalia si sonat modos,
garrire Pica gestiet?
Te natum ad alta Pegasi cacumina.
tepe [...]te susceptum sinu
Reginae sacri magna Calliope soni
liquore non noto imbuit:
Dedit (que) Palmam ferre de tot gentibus,
Latina quot colit cohors.
Puris beat [...] voce tessellis nitor
perstringit aures candidas,
Flexu (que) ducta vena dulcis aureo
quam sustulit, iterat sitim.
O me superbum mole sublatum nova,
[Page 3] te litteratorum Deo
Desideratum abesse se, ut scribis doles,
quod aliquid esse me putes.
Tute ipsum contemplator, in quo cuncta sunt, & vota lenies tua.

Vulgò cantatum breve Carmen Caroli Uten­bov [...], sed acutum, sed acceptum, tollit omnem spem ae quandi gloriam Bucha [...]ani:

Tres Italos Galli senos vicere, sed unu [...]
Uincere Scotigenam no [...] potuere novem.

Tres Galli, Michael Hospitalis, Adrianus Tur­nebus, Ioannes Auratus. At qui viri? Soles sui soli. Sex Itali, A. Sannazarius, H. Fracastorius, A. Flamminius, H. Uidas, A. Naugerius, P. Bem­bus. Quae lumina? Lunae sui coeli. Horum no­mina potuissent deterrere vulgare ingenium.

Ad rem. Haec paraphrasis, non Latina solùm, non solùm concinna, & cincinnis plena Poë­tarum, sed tam divina, tam theologica, tam cu­riosè copiosa est, ut pauci Commentatorū cla­riùs aperuerint mentē Prophetae. Examinemus singula.

Benedic anima mea Iehovae. Animat, ut ita di­cam, animam suam Propheta ad benedicendū, mox excitata alacritate anima prorumpit in haec verba, Iehovae Deus mi, magnisicatus es ve­hementer. Quid? Potestne major fieri Deus? Minimè gentium; sed apud homines tanto ma­jor [Page 4] sit, quanto notior ex operibus. Haec omnia fusè facile (que) exprimit Poëta, ‘Tererum Deus alme canam Dominū (que) Patrem (que)

Quoniam ineffabile nomen quatuor litera­rum, quo utitur Propheta, exprimi non potest ulla aut cogitatione, aut voce: sapientissimus Poëta quatuor ponit epitheta, Deum, almum, Dominum, Patrem. Pergit: ‘Magne P [...]rens, sanct a quàm Majestate verendus.’

Majestas enim à magno dicitur: & qui tam magnus est, ut dici nequeat, certè verendus est ob majestatem, & confessione ignorantiae cognoscendus. Ob quam fortasse causam, Graeca translatio [...], id [...]est, confessionē subjungit.

Aetheris aeternas rector moliris habenas.

Huic versui in Textu quod respondeat, non est quidquam apertè positum. Sed ut nomen Iehovae toties repetitum in hoc Psalmo, semel describeret multis notis; tandem vocat hîc re­ctorem: aut certè hoc versu illustrat ea verba, magnificatus es vehementer: quoniam major fit Deus tantùm in cognitione nostra, quam cog­nitionem coelum intuentes omnes homines ca­piunt.

Gloriam & decorem indutuses.

T [...] decor, auratis ambit te gloria pennis.

Hîc Poëta ut graviorem heroi [...]um versum [Page 5] faceret, translationem Prophetae & non vide­tur retinere, & retinet. Non videtur, quia Deū circumdat gloriae pennis, non vestibus. Retinet tamen, quoniam verbum induendi, si amplê su­matur, non excludit etiam pennas. Iam videa­mus quàm appositè: ‘—. Auratis ambit te gloria pennis.’

Gloria, si credimus Ciceroni, est frequens de aliquo fama cum laude. Et alibi, Est illustris & pervulgatamultorum & magnorum, in omne ge­nus hominuns, fama meritorum. Ergo, Famae pars quaedam gloria est. At famae quis neseit esse pennas? Superest unica ratio illustrandi carmen divini hujus Poëtae: si subnectamus v [...]rsus Eglisemmii, ut tanquam Aethiopes jubeant no­strates Europaeos apparere candidiores.

EGLISEMMIVS.

Mens age, deposita curarum nube, canords
Pange Deo laudes,—

Mens age. Quantum hoc principium ab illa majestate?

Tererum Deus alme canam.—

Consulat qui volet aures, maluissem ego, ‘Eja age, deposita cur arum nube.—’

Quid hîc curae? quid nubes? Propheta non suggessit, Poëta non preivit. Malum omen cu­rarum mentio in ipso limine laetitiae.

[Page 6] —O inviolabile numen,
Imperio penetrans magni sacraria mundi.

Inviolabile, Nec huic rei, nec huic loco con­venit. Non rei: quia & spiritus & coeli invio­labiles. Non loco: quia toto Psalmo canitur gloria Dei ex operibus, quae amorem excitent, non timorem incutiant, non vim, non vulnera, non violentiam loquantur. Scio Sinonē dixisse,

—Et non violabile vestrum Testor numen.—
Imperio penetrans magni.—

Hunc versum Propheta si viveret expunge­ret: & existimo auctorem ipsum brevi induc­turum memorem nihil tale in textu prosaico inveniri.

VATABLVS.

Qui operit se lumine, tanquam vesti­mento: qui extendit coelum tanquam Cortinam.

BVCHANAN [...]S.

Et circumfusum vestit pro tegmine lumen,
Tu tibi pro velo nitidi tentoria coeli.

Noto quàm eleganter, vestiat orationem, lu­minibus eloquentiae: quàm propriè, Circum­fundat lumen: quàm doctè appellet tentoria [Page 7] coeli, alludens ad vulgatam editionem, ubi le­gitur, Extendens coelum sicut pellem, quia anti­quitus tentoria ex pellibus fiebant.

EGLISEMMIVS.

Te niveo cinctum radianti lucis amictu
Splendor, & aurato velamine gloria vestit.
Tendis ut aulaeum rutili slammantia coeli
Culmina.—

Si quis è discipulis meis fudisset haec talia, certè quidem non abiisset impunitus. Nam Splendor vestit te cinctum radianti amictu niveae lucis: nonne idem est, ac si dicas, Splendor ve­stit te vestitum splendore splendoris?

Interpretemur candidè per Synonyma; Splendor vestit te cinctum, id est, vestitum: radi­anti amictu, id est, splendore: niveae lucis, id est, splendoris. Pergamus.

Tendis ut aulaeum rutili flammantia coeli
Culmina.—

Nego equidem doctè dici, Culmina coeli: Cre­demusne coelum

Pauperis & tuguri congestum cespite culmen?

Atqui si culmen à culmo est, ut asserunt Grammatici, non sine periculo legimus Plam­mantia culmina, nisi fortasse mutuum acce­perit hoc nomen ab illa parte Astrologiae, [Page 8] quae judiciaria vocatur, cujus professores Se­natusconsulto saxo dejiciuntur, Genus hominū potentibus infidum, sperantibus fallax.

VATABLVS.

Qui contignat aquis superiora sua, qui ponit nubes currum suum, qui ambulat super al [...]s venti.

BVCHANANVS.

Et liquidas curvo suspendis fornice lymphas,
Et levibus ventorum alis per inania vectus,
Fraenas ceu celeres volitantia nubila currus.

D [...]le voculam, corrumpes sententiam: adde voculam, sententiam corrumpes. Loquitur Poëta noster mentem Prophetae, non circum­loquitur. Examina singulatim: suspendit; nihil potest latiniùs dici: Lymphas, ut miraculum ap­pareat, Liquidas; curvo fornice, Quid potest nar­rari ornatiùs? Quid paucioribus clariùs?

EGLISEMMIVS.

—Mobilibus coenacula ponis in undis,
Temones, densis (que) rotas è nubibus aptans,
Uentorum alato peragras sublimia curru.

Undae significant aquas aliquando: sed prae­ter Lucretium nemo homo est, qui pluvias [Page 9] aquas vocet undas: & ille quidem aërias undas, vocat nubes potiùs quàm pluvias. Quaero ex te, an aptans temones peragret sublimia? quod otium aptandi paulò antè defuerit; cùm solum cum, aut o [...]iosum meritissimè nos Christiani negemus.

VATABLVS.

Qui facit Angelos suos spiritus, mini­stros suos ignem flammantem.

Quoniam hic versus negotium facessit Theo­logis, exprimit Poëta sensum veterum Hebrae­orum, quem hauserunt à R. Salamone. Reliquit controversiam intactam, quam & verè & ele­ganter diremit Theodoretus.

BVCHANANVS.

Apparent accinctae aurae, flammae (que) ministrae,
Ut jussa accipiant.—

Non potuisset ipsum Latium latiniùs loqui. Ponderemus verba. Apparent, Quàm propriè? Apparitorum enim est adesse officii causa. Ac­cinctae, haec vox auget proprietatem praeceden­tis, quàm oppidò paratae sunt, quae non solùm apparent, sed accinctae apparent.

EGLISEMMIVS.

Ser [...]itum properat flamma comitante voraci
Spirituum pennata cohors.

Bone Deus: quid hae tenebrae cum illo lu­mine? Non sic loquebantur Romani. Non ne­scio Virgilium cecinisse, ‘—A [...]t Graiis servitum matribus ibo.’

Non facilè tamen invenies servitum properare. Romam, Properare Romam, Properare in ur­bem, Properare ire, scribere, non itum, scrip­tum: nullum probum autorem habet haec for­mula loquendi.

VATABLVS.

Fundavit terram super bases suas, ne moveat se in seculum & in seculum.

Descendit jam Propheta ab aëre in terram: in qua paulò diutiùs moratur, tanquam in sede hominibus, & notâ diu, & habitatâ.

BVCHANANVS.

—Stat nullo mobilis aevo
Terra super solidae nitens fundamina molis,
Pollenti stabilita manu.

Prosa oratio, Ne moueat se inseculum & in se­culum. [Page 11] Versu, Stat nullo mobilis aevo terra. Si Pro­pheta fuisset Latinè loquutus, usus fuisset his verbis aut similibus. Fundavit terram super ba­ses suas. Duae causae sunt propter quas terra to­ta non movetur: altera à centro petitur, in quo graviora cuncta conquiescunt: altera à jussu Dei, cujus jussa non capescere, planè contra naturae jus est. Vtramque causam eruditissi­mus paraphrastes complectitur:

—Super solidae nitens fundamina molis,
Pollenti stabilita manu.

EGLISEMMIVS.

—Ne sedibus unquam
Pulsa datis abeat tellus compage soluta,
Libratur gravitate sui.—

Ovidius in eadem materia iisde [...] penè verbis aliter proferebat,

Nec circumfuso pendebat in aëre tellus,
Ponderibus librata suis. Non sui.

Si quis ita loqueretur ex iis qui nondum aere lavantur ad Coemeterium divi Pauli, haud du­biè non effug [...]ret ferulam.

VATABLVS.

Voragine tanquam vestimento operu­eras eam, super montes steterant aquae.

Familiare fuit Prophetae, aquam, nivem, ve­stibus, lanae comparare. Alibi, Qui dat nivem sicut lanam.

BVCHANANVS.

Terra obruta quondam Fluctibus, ut fuso super ardua culmina velo.

EGLISEMMIVS.

Ceuveste fluenti

Altae superfuso velante cacumina ponto,
Delituit quondam.—

Hîc desidero gluten, quo haec adhaereant su­perioribus. Buchananus repetita voce terra, ele­ganti figura, reddidit orationem plenam. Hic omissa particula quae aut haec, aut alia simili, re­liquit in oratione abyssum, qualem describit, Praeterea vox velante, meo animo, superflu [...] est.

VATABLVS.

Et tamen ab increpatione tua fuge­runt, à sonitu tonitrui tui festinaverunt.

BVCHANANVS.

Sed simul increpuit tua vox; tonitru (que) tremendo
Insonnere aurae.

Nonne auditur quoddam artificiosum toni­tru in iftis versibus, quo Poëta ipsam quodam­modo videtur adae quare naturam? Audiamus jam Eglisemmium.

EGLISEMMIVS.

—Tua vox ubi sacra profundum
Increpuit, tonitru (que) poli sonuere fragosa
Murmura, praecipites fugiunt in caerula fluctus.

Audiuntur in verbis Buchanani quasi nubes ipsae dissilientes: In istis, Uox

Auditur fractos sonitus imitata tubarum.

Certè bene coepit currere, sed prae copia clau­dicavit. Virgilio, deo poëtarum satis fuit Intonu­ [...]re poli. Huic,

—Tonitru (que) poli sonuere fragosa
Murmura.—

Cur non vereris

—Crudeles dantem Salmonea poenas?
Dum fla [...]mas Iovis & sonitus imitaris olympi.

VATABLVS.

Tunc ascenderunt montes, descende­runt valles ad locum suum, quem funda­sti iis.

BVCHANANVS.

—Paulatim ascendere montes
Cernere [...]rat, sensim (que) cavas subsidere valles,
In (que) cavas valles trepidas decurrere lymphas.

Omni melle dulcior oratio, Indicae suceo cannae suavior. Nescio an Romana lingua me­liores unquam versus viderit. Sed obviam fit difficultas, quam seilicet portionem Psaimi ex­primant haec verba: ‘In (que) cavas valles trepidas decurrere lymphas.’

Id difficultatis paucis sic infringo. Doctissi­mus poëta sequutus Francisci Vatabli Psalmo­rum interpretationem; quem Parisiis Hebrai­cae linguae professoremh abuit summè amicū & familiarem. Itaque consulebat curio [...]è fontes ipsos, & linguam, qua Psalmos cecinit regius Propheta. Vnde deducit aliquando plus sen­tentiae quàm appareat in vulgatis editionibus. Tremellius hunc versum intelligit de aquis ipsis cùm ait, Conscenderunt per montes, descenderum per valles in locum quem fundasti ipsis. Et non ma­lus interpres: Ascenderunt, inquit, montes aqua­rum, [Page 15] & descenderunt campi aquarum, dum [...] increpatione timentes aquae, magno fremitu, atto [...] ­lunt fluctus suos, & deponunt, donec ad locum sibi paraetum perveniant. Nam & Poëta dixit, ‘—Quanti mont [...]s volvuntur aquarum.’

EGLISEMMIVS.

Conspicui nudata levant fastigia montes
Subsidente cauis humili cum vallibus agr▪
Labitur ad priscos aqua per declivia fines.

Primus hic versus potest esse cujuslibet Poë­tae: si decem fil [...] talia intertinxissent totum hoc aulaeum, fuisset planè dignum Aula. Subsidit tota [...]legantia secundo versu, nugatione (que) & tautologia corrumpitur, ‘Subsidente cavis humili cum vallibus agro.’

VATABLVS.

Terminum posuisti iis quem non per­transibunt; non revertentur ad operien­dum terram.

Hîc tria quaerenda sunt: Quis fixit terminos maris? Deus. Iob. cap. 38. vers. 10. Circumdedi illud terminis meis, & posui vectē et ostia, & dixi; [...]s (que) huc venies, & non procedes amplius, & hîc cō ­fringes t [...]mentes fluctus tuos. At qui sunt termini? [Page 16] Arena: Hier. 5. ver. 22. Quiposui arenam termi­num mari, praeceptum sempiternum quod non prae­teribit. Si praeceptū est sempiternum, cur redi­erunt aquae in diluvio? Redierunt jussu Dei: hocautem non est violare praeceptum, obedire praecipienti.

BVCHANANVS.

Néve iterum immissa tellus stagnaret ab undae,
Limitibus compressa suis resonantia plangit
Littora, praescriptas metuens transcendere metas.

Haec vel Virgilio dignissima carmina, videa­mus quo artificio imitatur

EGLISEMMIVS.

In varios collecta sinus, transv [...]lvier illinc
Nescia, plangendo resonantia saxa lacessit,
Ne liquido rursum latitet sub marmore tellus.

Haec discipuli sunt, illa praeceptoris: haec pueri, illa viri. Quid aio? Haec versificatoris, illa poëtae, & poëtae quidem principis. Iam quid ad mentem Prophetae?

In varios collecta sinus.—

Plus continet quam Propheta dicit.

—transvolvier illinc.

Inaudita phrasis, quae quodammodo implica [...], ut dicam dialecticè, contradictionem: na [...] trans includit transitionem hinc illue, ut Trans [Page 17] mare currit. Itaque transvolvier illinc, nullo sen­su dicetur. At dubito an Latini usi fuerint voce transvolvier.

VATABLVS.

Qui emittit fontes in convallibus, in­ter montes ambulant.

BVCHANANVS.

Tum liquidi fontes imis de collibus augent
Flumina, per virides undas volventia campos.

Hi versus reddunt me memorem Maronis, ponuntque ante oculos locum illum saepe mihi cantatum,

Non scopuli rupes (que) cavae, at (que) obiecta retardant
Flumina correptos undà torquentia montes.

EGLISEMMIVS.

Fontibus è nitidis valles argenteus implet
Per tumidos rivus flectens vestigia colles.

Quàm hîc turbidos fontes emisisti, qui val­les totas inundent & impleant, hi faciunt, ut ne sint rivi argentei (ut vis) sed coenosi. Si intuere­ris tua carmina meis oculis, subitò exclama­res,

Eheu quid volui misero mihi? floribus austrum
Perditus, & liquidis immisi fontibus apros.

VATABLVS.

Potum dat omnibus bestiis agrestibus, frangunt onagri sitim suam.

BVCHANANVS.

Unde sitim sedent pecudes, quae pinguia tondent
Pascua, ꝗui (que) feris onager saxainvia sylvis
Incolit.——

Epitheta, natura ipsa dictavit. Pinguia pascua: à patre poëtarum accepit. Tondent, feris sylvis, saxa invia: his adjunctis nàturam onagri planè exponit, quam Propheta tacitè tantùm ponit:

EGLISEMMIVS.

Libabit latices campis quaecunque vagatur
Bellua, qui sylvis onager se tristibus abdit,
Eximat ille sitim.—

In primis nulla particula nectit hanc oratio­nem superiori. Quam egregiè Buchananus, Vn­de sitim sedent. Tum quod addit de onagro, à Buchaenano surripuit. Nā in sacro contextu non dicitur onager sylvas incolere, aut sylvis se ab­dere.

VATABLVS.

Iuxta eos fontes volucres coeli habi­tant, inter frondes dant vocem.

BVCHANANVS.

Hîc, levibus quae tranant aera pennis,
Per virides passim ramos sua tecta volucres
Concelebrant, mulcent (que) vagis loca sola querelis.

Concelebrare tecta, didicit à Lucretio: ego pla­nè suspicio quot voces, tot margarita.

E [...]LIS [...]MMIVS.

—Uolucris quaecunque strepenti
Uerbere pennarum vacuas nitetur in auras,
Hospitio frondente toros structura loquaces,
Mulceat hîc vocum tremulo discrimina cantu.

Frustra hîc moneam caementum deesse, quod apud hunc nusquam est. Sed operae pretium est advertere animum quantò hîc verborū ap­paratu aviculam in sublime levet, & id quidem ut nidum faciat: hoc enim volunt verba, Stru­ctura toros loquaces. Expectabam hîc alaudam enitentem alarum remigio in nubes, ut canora voce aures mortalium oblectaret: sed frustrà fui, nam omnis hic volandi conatus instituitur ad structurā nidi, quod eo etiam est absurdius, quia multae aves humi nidificant, ut ad eam rē [Page 20] haud opus sit volatu. Longè deterius est, quod de omnium avium cantu subjicit, nam naturâ dictante intelligere debuit plures esse aves non cantatrices. Addo particulam quaecun (que) totam orationem falsitate vitiare, certè periculo ple­na est paraphrasis, quae Spiritus sancti oracula falsa facit.

VATABLVS.

Qui irrigat montes de superioribus suis, de f [...]uctu operum tuorum satiabitur terra.

Propheta hoc versu addit aliam, & admira­bilem providentiam, & videtur mihi, hocloco, ipsum carmen cū materia surgere. Praeter enim flumina & fontes, quibus non possunt irrigari montes & altiora loca, Deus pluit ex nubibus, veluti ex coelestibus quibusdam fontibus, ut nulla pars terrae non sentiat opem, & tempesti­vè irrigetur. Sed audiamus quàm inimitabili­ter haec canat Calidonius noster olor.

EGLISEMMIVS.

Tu Pater aërios montes, campos (que) jacentes
Nectare coelesti saturas, foecunda (que) rerum
Semina, vitales in luminis elicis or as.

Narrant Oppianum poëtam Graecum pro [Page 21] singulis versibus singulos aureos ab Imperato­re accepisse. Certè haec tria Buchanani carmina plus habent eloquentiae, plus materiae, plus sa­pientiae, plus arcanae theologiae, quàm multa carmina Graecorum poëtarum (sed quid prae­mii mereantur, decernere non magis meum est, quàm dare.) Examina si placet. Aërios montes, quid dici potest altius? Campos (que) jacentes, quid addi potuit spatiosius? Nectare coelesti saturas, Haec sapiunt Nectar & Ambrosiam. Foecunda (que) rerum semina: quam facundè? Uitales in lumi­nis elicis oras: Quàm diu hic Sol lucebit, tam diu haec verba vivent, & volitabunt viva per ora virûm.

EGLISEMMIVS.

Ambrosio montes irrorant astra liquore,
Muneribus satiata tuis, pecori (que) viris (que)
Aptas obsequiis, alimentis dulcibus aptas.
Promit humus teneris gemmantes floribus herbas.

Conatus est primo versu imitari Nectar illud Buchanani, sed satis est. Intueamur propiûs. Nectar, potus deorū fuit; Ambrosia, cibus. Non ergo tam propriè irrigantur montes Ambrosiâ quàm Nectare. Ad haec non existimo astra ir­rorare montes. nam etsi coelū capiatur pro aëre, astra non item capiuntur. Si humus quod ver­bum longè sequitur, jungatur cum satiata, ni­hillegi potest obscurius. At Pecori viris (que) aptas [Page 22] obsequiis. Quo auctore didicisti sic Latinè loqui contra leges Grammaticorum? Aptas obsequiis viris, virorum dicendum erat. Debes Prisciano poenas: quantò dixisses emendatius, Pecorum (que) virûm (que) aptas obsequiis.

VATABLVS.

Qui germinare facit foenum pro ju­mentis, & herbam ad usum hominum, et educit panem de terra.

BVCHANANVS.

Unde pecus carpat viridis nova pabula foeni:
Unde olus humanos geniale assurgat in usus:
Quae (que) novent fessas cere alia munera vires.

Sipraeter hos versus nihil unquam Buchanani vidissem, assererem certè haec esse & summo judicio viri, & maximo ingenio Poëtae carmē. Quàm Apolline digna sunt, Viridis nova pabula foeni? quàm eleganter, olus pro herba? & appo­nit ex interiori Philosophia, geniale. Tùm pro pane, cerealia munera: tam heroicè ut nihil su­prà. Vno verbo, quae vocula sine pondere?

EGLISEMMIVS.

Promit humus teneris gemmantes floribus herbas.

[Page 23] Propheta hoc versu dicit tria, Eglisemmi [...] unum. Propheta ponit foenum, herbam, & pa­nem: foenum jumentis, panem hominibus, & ne deesset obsonium, herbam. Eglisemmius ex­istimans panem & foenum abundare, exprimit solùm herbas. Ne utar pluribus, certè manca est hoc loco Paraphrasis. Sed quid ad foenum? quid ad herbas cibarias hae gemmae? hi flores? Nam herbae saepenumerò pulcherrimorum flo­rum non eduntur.

VATABLVS.

Et vinum quod laetificat cor hominis, ut faciem nitere faciat prae oleo, & pané qui cor hominis fulcit.

BVCHANANVS.

Quae (que) hilarant mentes jucundi pocula vini,
Qui (que) hilarat vultum succus viridantis olivi.

Longè consultiùs hîc omittitur sine culpa iterata mentio panis, quàm in superiori versu, quoniam facile est eundem versum repetere, nec indecorum fuisset eundem repetere. Sed quid de hoc sentiam, alibi.

EGLISEMMIVS.

Pampineos animis nectentes gaudia succos,
Et baccas oleae fragrantis ut or a serenent,
Et cererem valido firmantem corda vigore.

Primo versu sermo non exprimit sensum Prophetae, & ipsa sententia non promit vinum, Probo. Pampinei succi nectunt gaudia animis, non significant laetificare cor. Deinde, Pampinei succi non sunt vinum: aut si pro vino capiantur, dura loquutio est, & plurium figurarum.

VATABLVS.

Saturantur arbores excelsae, cedri Li­banon quas plantavit.

BVCHANANVS.

Nec minus arboribus succi genitabilis humor
Sufficitur, cedro Libanon frondente coronas
Alitibus nidos.—

EGFISEMMIVS.

Arboreos foetus, tineis impervia cedri
Robora tu saturas, Libani quae consita celso
Vertice, progeniem volucrum nidos (que) tuentur.

Agnosco numeros, & verba, & ut sic dicā, sta­men [Page 25] Virgilii, Arboreos foetus: caeterùm agnoseo subtegmen Textoris, qui confecit centonem in usum incipientium puerorum, ex veterum, & suis epithetis, quasi versicoloribus quibusdam filis; hinc subsecuit Eglisemmius, Tineis imper­via cedri. Cedrus enim (inquit puerorum Pae­donomus Textor) lignum habet jucundi odo­ris, & tineis impervium. Ad haec quis unquam legit robora cedri? Eodem jure dicam fagos ce­dri, platanos cedri, fraxinos cedri: quae loquu­tiones dignissimae sunt robore & rubore.

VATABLVS.

Vt ibi aves nidificent, Ciconiae abi­etes sunt domus.

BVCHANANVS.

—Abies tibi consita surgit,
Nutrit ubi implumes peregrina Ciconia foetus.

EGLISEMMIVS.

Nec minus est felix abies, hac vimine texta
Pendula castra novat clangente Ciconiarostro.

Cum qua confertur arbore, felicitate, abies? Vt non minus fit felix: Quae tandem est haec feli­citas? An quòd saturatur rore coelesti? an quòd ibi aves nidificent? At certè arborum felicitas haec nulla est, est potiùs avium. Deindè, quis docuit Ciconiam castra sua vimine texere?

VATABLVS.

Montes excelsi ibicibus, petrae hospi­tium leporibus.

BVCHANANVS.

Tu timidis montes damis, cava saxa dedisti
Tutus ut abstrusis habitaret echinus in antris.

EGLISEMMIVS.

At lepori silices, pavidis juga senta recessum
Concilias damis.——

E tot sententiis interpretum, elegit Bucha­nanus honestissima nomina, ut res videretur ab ipsa natura depingi, sic timidi damae amant mō ­tes, echini antra. Certè non disputabo cum lin­guae Hebraicae peritis: sed maximè fugerem sententiam interpretum, qui struunt lepores. Ratio. Timidum animal lepus est, & ideo di­citur dormire apertis oculis, totamue vitae spē in pedibus & fuga ponere; hinc lepus quasi levipes. I am saxa, silices, & montes retardant lepores fugientes. Itaque aperta aequora & campos amant lepores.

VATABLVS.

Fecit Lunam in tempora, Sol novit occasum suum.

BVCHANANVS.

Tu Lunae incertos vultus per tempora certa
Circumagis, puro (que) accensum lumine Solem
Ducis ad occiduas constanti tramite meta [...].

Ipse hypercriticus ille Caesaris, nihil carpe­ret in istis versibus. Vbi Luna tot figuris, & Sol tam puro lumine illustrat orationem.

EGLISEMMIVS.

—Constanti temporis ortu
Inconstans lunare decus renovare figuras,
Occiduo (que) jubes pelago decumbere Solem.

Nescio quo merito, Luna visa est favere his versibus, eosque spongiae subtrahere. Imita­tio est Buchanani: ille Incertos, certa: hic Con­stanti, inconstans.

VATABLVS.

Ponis tenebras & est nox: in ipsa rep­tat omnis bestia sylvestris.

BVCHANANVS.

Inde superfusis cuncta involventibus umbris,
Per tacitas spargis nocturna silentia terras.
Tum fera prorepit latebris.—

Prorepit exprimit Hebraicae dictionis vim: hi versus obscuram noctem clarè depingunt.

EGLISEMMIVS.

Tecta soporiferos picea caligine vultus
Nubila diffundis tacitam ducentia noctem,
Proruit intereà speluncis acre ferarum
Agmen.—

Vt meliùs exprimeret noctem, versus fecit plenos tenebrarum. Diffundis nubila ducentia tacitam noctem. Minimè gentium: Nubila non ducunt noctē. Nam sudo, & sereno coelo, & non nubilo fit aliquando nox. At (que) saepenumero interdiu nubila. Alter totus versus est super­ [...]luus, & Ovidii ad verbum, 1 Met.

—Madidis notus evolat alis
Terribilem picea tectus caligine vultum.

VATABLVS.

Leunculi rugiunt ad praedam, & ad quaerendum à Deo escam suam.

BVCHANANVS.

—Sylvis (que) relictis,
Praedator vacuis errare leunculus arvis
Audet, & è coelo mugitu pabula raueo
Te Pater expos [...]it.—

EGLISEMMIVS.

—Et auxilium coeleste leunculus escan [...]
In praedam exorans, rugitibus aethera pulsat.

Sanè non poscunt ferae escam in praedam, sed praedam in escam.

VATABLVS.

Oritur Sol, congregant se; & in habi­taculis suis accubant.

BVCHANANVS.

—Dein rursus Sole renato,
Abditur occultis praedatrix turba cavernis.

EGLISEMMIVS.

Sole recens orto latebrosis invia dumis
Antra subit.—

VATABLVS.

Tunc egreditur homo ad opus suum, & ad culturam suam, usque ad vesperam.

BVCHANANVS.

In (que) vicem subeunt hominum (que) boum (que) labores,
Donec sera rubens accendat lumina vesper.

Artificii est fundere Virgilii versus tanquam suos.

EGLISEMMIVS.

—Redeunt alacres ad plaustra coloni,
Donec purpureus det sera crepuscula vesper.

Multa erant longè honestiora opera, quibus exprimeretur sententia Prophetae; qui non no­minatim, sed generatim, producit hominem ad opus, tu plaustrarium facis. Non paullo civilius Buchananus opus vertit labores. Ne objicias cul­turam, aio, culturam comprehendere plurima mundiora plaustro. Virg. docet in Georg: mi­ror cur non sumpseris Virg. versum, quem po­teras eodem jure, quo ille; nisi crederes te me­liorem facturum.

VATABLVS.

Quàm multiplicata sunt opera tua Ie­hova? Omnia ipsa in sapientia fecisti: completa est terra possessionibus tuis.

BVCHANANVS.

Sic pater in cunctos didis te commodus usus,
Nec tantùm tellus, genitor, tua munera sentit,
Tam variis foecunda bonis.

EGLISEMMIVS.

Sancte opifex quanto moliris cuncta decore,
Consilio (que) struis? moles terrena tuarum
Dives opum exultat.—

Agitur, ut ego sentio, non spiritu poëtico hic auctor, sed motu naturali; qui semper velo­cior est in fine, ut hic poëta melior in postre­mis versibus. Ego tamen non apposuissem struis, nec adjecissem moles, nec dixissem exul­tat: nam struis & moliris idem. Moles verò, & moliris, fastum potiùs quàm figuram loquun­tur. Et exultant, quod Buchananus tripudi­antibus piscibus ascribit bene, ascribit hic non bene, terrae.

VATABLVS.

Hoc mare magnum & latum locis: ubi reptilia, quorum non est numerus, et bestiae pusillae cum magnis.

BVCHANANVS.

—Sed & aequora ponti
Fluctibus immensas circumplectentia terras
Tam laxo spatiosa sinu, tot millia gentis
Squammigerae tremulâ per stagna liquentia caudâ
Exultant.—

EGLISEMMIVS.

—Latè circumsonat ingens
Oceanus, seu parva lubet, seu magna ciere
Corpora squammigerum, vitrea complectitur alv [...]
Innumer as pinna fluitantes remige turbas.

VATABLVS.

Ibi naves ambulant, & Leviathan iste, quem formasti ad ludendum in eo.

BVCHANANVS.

—Tot monstra ingentia & horrida visu
Veliferas circumnant puppes, grandia cete
Effingunt molles vitreo sub gurgite lusus.

EGLISEMMIVS.

Pandentes levibus naves cita carbasa ventis,
Marmoreo (que) sinis balaenas gurgite passim
Carpere jucundos vitreo sub gurgite lusus.

Non intelligo quid sit, Sinis naves pandentes cita carbasa Nec sensus bonus est, nec syntaxis: ego scripsissem pandere.

VATA [...]LVS.

Vniversa ipsa in te sperant ut des escam ipsorum in tempore suo.

BVCHANANVS.

At (que) adeò quae terra arvis, quae fluctibus aequor
Educat, à te uno pendent, Pater optime, te (que)
Quae (que) suo proprium poscunt in tempore victum.

EGLISEMMIVS.

In te summe Parens haec inclinata recumbunt
Omnia, temporibus victum poscentia certis.

Haec ergo omnia non recumbunt in Deum, nisi inclinata, jacentia & debilitata? Falsum, & contra mentem Prophetae. Immò haec omnia erecta, integra, & firmis virîbus in Deum spe­rant, à Deo pendent. Phrasis Virgiliana detor­sit calamum tuum in hoc diverticulum, ex 12. Aeneid. —Domus inclinata recumbit.

VATABLVS.

Das iis, colligunt: aperis manū tuam, saturantur bono.

BVCHANANVS.

Te magnam pandente manum saturantur abundè
Omnia.—

EGLISEMMIVS.

Te dante accumulant, dextrum laxante renident
Exaturata bonis.—

VATABLVS.

Abscondis faci [...]m tuam, turbantur: aufers spiritum eorum, deficiunt, & in pulverem suum revertentur.

BVCHANANVS.

—Te rursus vultum condente fatiscunt:
Te tollente animam, subitò exanimata recurrun [...]
In cinerem.—

EGLISEMMIVS.

—Uultum celante pavescant,
Uitales resecante moras, animae (que) nitorem,
Protinus in tenuem vertuntur pulveris umbram,

Uitales resecare moras, id est, morti addicere, [Page 35] privare vita. Non vulgaris certè phrasis, petita ex abditioribus loquendi formulis, fortè obscu­rorum virorum epistolis. Praetereà subjunxit aliam phrasin longè deteriorem, resecare nitorē animae, quod quid sit ne Sybilla quidem inter­pretetur. Deinde, vertuntur in pulveris umbrā: Hoc corruptionis genus ignoravit Aristoteles. Vmbra enim privatio est, in quā nulla res ver­titur. Sanè frustrà, non dicam ineptè, plùs dici­mus quàm Propheta: ille, In pulverē suū rever­tentur: hic, In tenuem vertentur pulveris umbrā.

VATABLVS.

Mittis spiritum tuum, creantur: & in­novas faciem terrae.

BVCHANANVS.

—Inspirante animam te denno, surgit
Illico foecundae sobolis generosa propago.
Et desolatas gens incolit aurea terras.

EGLISEMMIVS.

Asperso rediviva tuo spiramine surgunt,
Squallenti (que) redit facies laetissima terrae.

Ex hac paraphrasi unius versiculi, facile erit decernere, quot stadiis praecurrat Buchananus non hunc, quem piget nominare, sed omnes [Page 36] Poetas, praeter incomparabilem Maronē. Hoc ut clarè intelligamus, interpretemur exactè ver­siculum Prophetae: Mittis spiritum tuum, cre­antur: & innovas faciem terrae. Principiò, Cre­antur, non accìpitur propriè, ut Theologi ca­piunt, pro eductione ex nihilo, sed pro educti­one in genere, & procreatione individuorum, in diversis rerum speciebus. Itaque, quamvis potest Deus opt: max: mittere spiritum suum, & vitam reddere iis, quibus abstulit, etiam in individuo: ut verè faciet tandem in resurrecti­one omnium hominum: tamen Propheta hîc loquitur de missione spiritus vitalis in animan­tium genera per novam generationē, quo sensu rectissimè renovat faciem terrae; cùm post varios casus, & occasus animalium, iterum replet orbē novo foetu per generationem. Iam videamus quam peritè, quam facundè, quàm poëticè haec omnia cecinerit olor noster Caledonius:

—Inspirante animam te denuò surgit
Illico foecundae sobolis generosa propago.

Hoc est, Mittis spiritum tuum, creantur. Per­gamus, Et innovas faciem terrae.

—Et desolatas gens incolit aurea terras.

O verba planè aurea: ô regē poëtarum: agis Theologum, dum interpretaris: agis Poëtam; dum fundis ista mella. Mallem esse auctor horum trium carminum, quàm rex Toga­tulorum. [Page 37] Audiamus jam strepitum verborum Eglisemmii:

Aspersorediviv [...] tuo spiramine surgunt,
Squallenti (que) redit facies laetissima terrae.

Haec paraphrasis videtur interpretari Pro­phetam, de renovatione faciei terrae: quae fit quotannis, cùm induit novam quodammodo vestem, & herbescentem diffundit vi [...]iditatem, ut ait Tullius; quae, an sit ad mentem Prophe­tae, judicent al [...]: hoc tamen non duxi praeter­mittendum, quòd spiramen vel Dei spiritum tanquam liquidum quid foret, vel ut oleum, aspergi dicat.

VATABLVS.

Erit gloria Iehovae in seculum, & lae­tabitur Iehova in operibus suis.

BVCHANANVS.

Sic eat, & nullo regnet cum fine per aevum
Majestas divina, suum (que) in secula laetus
Servet opus Deus.

EGLISEMMIVS.

Compleat aeterno venientia secula plausu
Fama Iovae. Charas, operum monumenta suorum,
Delicias rex us (que) vocet.—

Primo versu, non illaudata profectò para­phrasi, sensum Prophetae reddit. Conferamus.

Erit gloria Iehovae in seculum.

Compleat aeterno venientia secula plausu
Fama Iovae.—

Secundo versu, paullò obscurior est, & nemo homo sic loqueretur.

Laetabitur Iehova in operibus suis.

—Charas, operum monumenta suorum,
Delicias Rexus (que) vocet.—

VATABLVS.

Qui aspicit terram, & tremit: tangit montes, & fumant.

BVCHANANVS.

—Ille Deus, quo territa tellus
Concutiente tremit, montes tangente vaporant,
Fumifer a trepidum nebula testante pavorem.

EGLISEMMIVS.

—Cui visa repentè
Terra tremit, rupes tacta radice vacillans
Exudat refugos dorso fumante vapores.

Rursus bellè incipit, & bellè loquitur. Con­feramus cum contextu.

Qui aspicit terram & tremit▪

—Cui visa repentè
Terra tremit.—

At quae sequuntur verba planè tremūt. Cur ais? tacta radice. Nihil tale habet Propheta: sed dicit, Tangit montes, & fumant.

Lector amice, peto hîc vehementer attenti­onem. Hoc versu Propheta alludit ad mo [...]tem Sinai, quem describit Moyses, Exod. 19. his verbis; In cujus verticem descendit Dominus & vocavit Moysem in cacumen ejus, totus autē mons Sinai fumabat, eò quod descendisset Dominus super eum in igne, & ascenderet fumus ex eo, quasi de fornace. Ergo descendit in verticem non ad radicem.

Annectit, ‘Exudat refugos dorso fumante vapores.’

Qui sunt refugi hi vapores? Certum est fu­mos ascendere, scribitue Moyses, Et ascende­ratfumus ex eo: Quomodo ergo refugiunt?

VATABLVS.

Cantabo Iehovae in vita mea, psallam Domino meo quamdiu ero.

BVCHANANVS.

Hunc ego, dum vivam, dū spiritus hos regit artus,
Us (que) colam.—

EGLISEMMIVS.

Carmen erit Deus iste mihi quoad ultima vitae
Linea succedat, mihi pars quoad ulla superstes,
Illi sacra canam memori praeconia cultu.

V [...]detur Eglisemmius extendere sententiam horum versuum ad laudes, quae post hanc vi­tam ab anima superstite fundentur, quod est contra interpretes & mentem Prophetae.

VATABLVS.

Dulce erit ei eloquium meum, ego lae­tabor in Iehova.

BVCHANANVS.

—Tantùm ille meas facilis (que) bonus (que)
Accipiat voces: nempe illo oblector in uno.

EGLISEMMIVS.

Dulce melos meditatus ei: laetabor eodem.

Carmen hoc, & humile est, & tantum abest ab heroici carminis majestate, ut oleat solutam pueri orationem. Iure merito subjungam: ‘Turpe est Doctori cùm culpa redarguit ipsum.’

VATABLVS.

Consumentur peccatores de terra, & impii ultrà ne sint.

BVCHANANVS.

At verò impietas planè extirpetur ab ima
Radice, & scelerum stirps nulla repullulet.—

EGLISEMMIVS.

Raptased in nihilum terras gens prava relinquat.

Reliquam versiculi Prophetae partem reli­quit lectoribus per aposiopesin supplendam. Expressit ornatissimus Buchananus: ‘—Et scelerum stirps nulla repullulct.—’

VATABLVS.

Benedicanima mea Iehovae. Alleluya.

BVCHANANVS.

—At nos
Te rerum Deús alme Patrē dominum (que) canemus.

EGLISEMMIVS.

Pange Deo laudes positis mens libera curis.

Nihil habetur in textu, quod curae significent, nisi fortasse sit illud Alleluya. Ego certè quidē fateor Hebraicê me minimè esse doctum; sed accepi à praeceptoribus Alleluya laetitiae voca­bulum esse, non curarum. Quoniam puduit tam laetum, tam lautum Psalmum tam tristi versu claudere, subjeci iterum ultimum Bucha­nani plenum urbis & elegantiarum.

Tererum Deus alme Patrem Dominū (que) canemus.
FINIS.

GVIL: BARCLAYI AMOENIORVM ARTIVM ET MEDICINAE DOC [...]: IVDICIVM, DE

Iudicio G. EGLISEMMII, quo dam­nat BVCHANANVM & laesae Latinita­tis, & violatae poetices.

PRincipiò, praefiscinè, pronuncio magis esse arduum, in Buchanani Poëmate invenire versus non bonos, quàm in Eglisemmii non malos. Clara res est consideratè legenti.

Deindè, quae objicit maximo & clarissimo Poëtae, omnia sunt aut evidenter falsa, ant ridi­culè puerilia, aut perperàm intellecta. Sed or­diar altiùs, & quid peccatum sit, & hîc, & ibi, judicio meo, sine odio, & sine amore, palàm proferam. Eglisemmio, quasi Doctori, [Page 44] dabo primas: Buchanano secundas, ut tantúm docto. Scriptum suum ergo vocat Duellum, Anglicè potiùs, quàm Latinè. Nam Duellum idem est quod bellum: at bellum duarum par­tium quidem est, sed non duorum solùm. Vo­cassem Certamen potiùs, quòd inter duos fit frequenter. Crede Maroni:

Et certamen erat Corydon cum Thyrside magnū.

Epigsaphe peccat iterum in Decertantibus. Certè non decertat jam Buchananus, nisi for­tassè cum Orpheo, in campis Elysiis: ob quod certamen vocat fortè Eglisemmius lassatos ejus manes, in Epistola ad magnum Regem.

In toto poëmate, tantùm octo sunt, sivè ver­sus, sivè phrases, secretioris litteraturae mystis tolerabiles: scilicet,

Uentorum alato peragras sublimia curru:
Conspicui nudata levant fastigia montes:
Per tumidos rivus flectens vestigia colles:
Sole recens orto latebrosis invia dumis
Antrae subit:—
Innumeras pinnâ fluitantes remige turbas:
Illi sacra canam memori praeconia cultu.

Phrases,

Coenacula ponis in undis.
Per tumidos colles.

Soloecismos, impropriè dicta, mancas para­phrases, non haerentia membra, obscura, super­flua, [Page 45] notavi in judicio de Paraphrasi.

Hic locus cogit contundere manifestas ca­lumnias, quibus infamatur nobilis Poëtae eru­ditio. Inprimis, inquit Eglisemmius:

Syllabam Grammaticorum omnium regulis longam, hic insulsè corripuit: nempè ultimam in denuò, à no­mine puta de novo deductam.

Haud dubiè ineptum esset contendere cum Mathematico de nominum genesi: sed [...]e quan­titate syllabarum, soleo, non Genethliacos, sed Grammaticos consulere. Inter quos, Victori­nus affirmat denuò esse dactylum. Et quoniam agimus cum Scoto, de Scoti eruditione, non erit absurdum, testem etiam Scotum pr [...]du­cere: is est, Sedulius, locuples admodùm, & religiosus testis, qui floruit circa annum qua­dringentesimum trigesimum. Ejus hic versus est: ‘Uox Domini superextat aquas, vox denuò verbū.’

Ergo Grammatici, & Poëtae nobis adsunt. Videamus an argumentis vincat. Putat ideò ultimam in denuò produci, quia à nomine de­ducta est: quid igitur amodò, sedulò, mutuò, citò, quorum ultimas licet corripere? An non & ea à nominibus derivantur? Tandem ac­cipiamus legem, quam ipse tulit: sint talia lon­ga omnia; cur ille suae legis immemor, corri­puit [Page 46] priorem in voce quoad, nempe à nomine quo deductam? & quod mirandum est, à ne­mine prius correptam?

Secundò subjungit Eglisemmitts:

Soloecismum turpiter commisit his versibus Buchana [...]us,

Nevè iterum immissa tellus stagnaret abunda:
Limitibus compressa suis resonantia plangit
Littora, praescriptas metuens transcendere metas.

Si e [...]im epithetum compressa, attribuat telluri, falsam reddit orationem. Et ut loquitur Sealiger, soloecismus erit in Philosophia: sin attribuat, undae, solaecon dabit grammatica, subjectum & substantivum collocans in obliquo casu, epitherum in recto: non licebit ei se de­fendere subaudiendo subjectum repetitum in recto, sola enim impersonalia hoc admittunt.

Existimo esse praeter officium Medici, mor­bos orationis sanare: sed arbitror esse è relite­raria, docere orationem vegetam, valentem, & satis superue sanam non aegrotare. Hi versus Buchanani, non vitali solùm calore, sed vivido colore pleni, nihil habent quod jure carpat vel Invidia. Eglisemmius taxat duo: Plangit ne stag­naret, & Ab unda limitibus compressasuis.

Hac formula loquuntur excellentissimi au­ctores: Grammatici vocant Syllepsim casus. Li­nacer sic definit; Syllepsis est, cùm dissimilibus clausulis commune aliquid, quod in una ponitur mutatum aliquatenus, in alia desideratur. Con­fer [Page 47] hanc definitionem cum verbis Buchanani; Nevè iterum immissatellus stagnaret ab unda, ‘Limitibus compressasuis.—’

Unda ergo est aliquid commune duabus clausulis, quod priore versu ponitur, & muta­tum aliquatenus, scilicet in casu, sequenti ver­su desideratur. Satin' clarè? Intellexistin' Egli­semmi? Quaeso disce candidè loqui de viris do­ctis, & modestè de mortuis. Auctores Latinae linguae non semel utūtur ea formula sermonis: Cornel. Tacitus, 2. Annal. Quem auctorem utri­us (que) regni, si sperneretur, vindicem metuebat. Non est tibi Dictatori inter Grammaticos, opus, ut arbitror Commentatore. Salust. Linguae latinae quasi quidam atavus, De ordinanda Repub. Adpecuniam, qua, cui (que) libet, via nititur. Eu­trop. li. 8. Proptereà quòd à Trajano victa Daecia, ex toto orbe Romanorum infinitas eò copias hominū transtulerat. Lac lacti non est similius, atque haec oratio Buchanani verbis. Hîc enim subau­ditur in nominativo, quod antè ponebatur ex­pressè in ablativo. Sed pudet repuerascere. Per­gerem ad viriles & robustas, ut sic dicam, ob­jectiones, nisi me paululum moraretur illa re­gula de Impersonalibus, quam bona fide, nec intelligo, nec lego apud Grammaticos.

[Page 48] Tertiò, ita infit Eglisemmius:

Carmina solutam potiùs orationem quàm Heroici ver­sus majestatem redolentia effudit ibidem: haec sci­licet,

Pollenti stabilita manu, terra obruta quondam.
Veliferas circumnant puppes, grandia cetc
Exultant tot monstra ingentia, & horrida visu.

Necnon & ista:

Te tollente animum subitò exanimata recurrunt
In cinerem; inspirante animum te denuò, surgit.

Et illa:

At verò impietas planè extirpetur ab ima
Radice, & scelerum stirps nulla repullulet, at nos.

Hos versus ut infelicia lolia, ut steriles avenas, ut vitia quaedam carminum libens [...]runcaret; Quos tamen nemo vel mediocriter Poëta, non intuetur ut lilia, non exosculatur ut rosas. At solutam orationem redolent. Si vocat solutam ora­tionem, carmē grandi, & regio gradu incedens, quanquam ordo grammaticae compositionis non turbetur: ipse Virgilius solutas fudit tales orationes:

O formose puer, nimium ne crede colori.
Humida solstitia, at (que) hyemes orata serenas.
Uix è conspectu Siculae telluris in altum
Uela dabant laeti.—

Defatigaret lectorē repetitio mille versuum; quorum ipsa simplicitas, virtus est, non vitium. Fortassè vocat illam orationem tantùm carmē,

[Page 49] Quae turbido & temulento passu grassiùs, & ordinem confundit, & rem obscurat. Qualem orationem Eglisemmii paraphrasis suppeditat.

Ambrosio montes irrorant astra liquore,
Muneribus satiata tuis pecori (que) viris (que)
Aptas obsequiis, alimentis dulcibus aptas,
Promit humus teneris gemmantes floribus herbas.

Haec oratio vel Oedipum cruciaret.

Pergit Eglisemmius.

Nec urgebo admodùm carmina quàm proximè ad ridiculam Leoninorum naturam accedentia: quorum medio, & penthemimeri finis resonat.

Paucis interpositis.

Sapiunt haec fere incultum id seculum, quo senes, & circulatores rythmicis hexametris unicè delect [...]bantur. Cujusmodi celebratur illud marmoreae cathedrae West­monasterii appensum.

Ni fallat fatum, Scoti quocunque locatum
Invenient lapidem, regnare tenentur ibidem.

Antagonista hic definit Leoninum versum, & ponit exempla: utrumque malè. Nam qui damnat Buchanani carmina, virtute definitio­nis, is necessariò absolvit eadem, vi exemplo­rum. Si, ut cum Philosophis loquar, essentia Leonini versus consistit in sono ultimae sylla­bae, reiterante quodammodo postremam sylla­bam Pentemimeris: certè versus Leoninos ad­misit quoque Virgilius:

[Page 50] Quaeregio in terris nostri non plena laboris?
Nusquam amittebat, oculos (que) sub astra tenebat.

Iam verò exempla docent contra descriptio­nem, non ultimae syllabae rationem habendam, sed penultimae.

Ni fallat fatum, Scoti quocun (que) locatum.

Ad hanc regulam nulla sunt carmina Bucha­nani. Atque etiam si talia carmina senum tan­tùm sunt & circulatorum; circulator Ovidius est: sic enim ille in Arte; ‘Quot coelum stellas, tot habet tua Roma puellas.’

Circulator Virgilius est, qui 10. Aeneid.

In [...]c, & verbis virtutem illude superbis.

Quartò, increpat conjunctiones toties iteratas. Miror: illae enim sunt, sine quibus poëticum opus ae dificari nequit. Ad ornatum aliquando ponuntur, aliquando ut expleant, etiam sine necessitate.

Nam ne (que) Parnassi vobis juga, nam ne (que) Pindi.
Multa quoque & bello passus.
At (que) hi [...] at (que) illin [...] humeros ad vulnera durant,
Molem (que) & montes.—

I nunc, sodes, Virgilium increpa.

Quintò, Elisiones numerat, nempè, triginta quinque: tot equidem ornamenta, sine quibus carmina nō parū suae magnitudinis amitterent. [Page 51] Opponam unum hemistichium, adversus tot testes, obtorto collo, huc à te ductos.

Phyllida amo ante alias.—

Vbi quatuor verba, tres Elisiones.

Sextò Congessit (inquit Eglisemmius) omnia supplementa miserè laborantis ingenii, nempè, tum, tantum, sic, &c. Nunquam legit Eglisemmius, ut apparet, patrem poëtarum Homerum: in cujus decem versibus obiter occurrentibus, plures non necessariae particulae legūtur, quàm in sexaginta versibus Buchanani. Architecti, haud dubiè, te praefectum non admittent, im­mò mittent potiùs in latomias lapidarias; qui parietem sine calce, sine coemento, eodem jure ae dificandum censeres, quo poëma sine parti­culis, quae tanquam fibrae continent membra orationis, & continuam faciunt sententiam. Itaque tales voculae, non sunt supplementa mi­serè laborantis ingenii, sed signa acerrimi judicii, periti artificis, & indicia perfectissimae ora­tionis.

Septimò, accusat nugationes, & ponit exem­pla: ‘Dein rursus Sole renato.’

Inprimis hunc versum non intelligit: sermo est de feris quae noctu vagantur; Sole verò [Page 52] orto, sese recipiunt.

Tum fera prorepit latebris.—

Quando? Cùm

Per tacitas spargis nocturna silentia terras.
—Dein, rursus, Sole renato
Abditur occultis praedatrix turba cavernis.

Construe, si placet, Dein Sole renato, praeda­trix turba rursus abditur. Sed fac dixisse, Rur­sus renato Sole. Quid tum? an non Latinè? an non eleganter dicitur? Sanè, vel decima Musa Plautus non est Latinè locutus: Paenul. Prolog. Reverte rursus. Bacchid. Rursum recipere. Ci­stellar. Rursum recurrere. Petron. Arbiter. Rur­sus me ad bibendum revocavit. Suet. Rursus re­petita Bithynia. Nugari est his nugis respondere. Academia Parisiensis, quam judicem elegit, facilè crederet Ellebori jugere insanabilem esse haec talia seriò dicentem.

Octavò, verba sunt Eglisemmii, Resonantia litterarum finalium in vocibus similiter desinenti­bus in a, indigna est erudito poeta:

Tremulà per stagna liquentia caudâ.
Tot monstra ingentia & horrida visu.

Non est ergo eruditus Ovidius:

Cetera cum charta dextra loquuta mea est.
Parce labor anti picta dea laeta pharetra.
Uanescat culpa culpa repulsa tua.
[Page 53] Et rig [...]t amissa spina relicta rosa.
Decepta est operâ nulla puella meâ

Non est eruditus Virgilius, qui canit: ‘Bella, horrida bella.’

Nonò, Integrorum penè versuum, in aliis au­ctoribus, & in ipso alibi positorum, mutuatio ege­statem denotat: ut horum,

Aetheris aeternas rector moliris habenas. Item, Donec sera rubens accendat lumina vesper.

Hoc eodem argumento accusat Homerum, accusat Virgilium, & plerosque principes poë­tas. Cogor hic calamum abjicere, & saniorem precari Eglisemmio sa [...]itatem, ne valetudine a­butatur scribundis aegris operibus. Ne vi­dear tamen iniquus judex, magnum opus aggrediar, & audebo versus etiam Buchanani censoria virgula notare. Vt sentiant lectores Eglisemmium praeteriisse locos, qui praeferebāt speciem peccati; animadvertissem innocentes. Pronūciabo ego quidem sententiam meis ver­bis, non meam, sed Momi, qui superstitiosè cu­riosus ait tertium versum superfiuum, ex dicti­onis quasiimpetu, natum.

Aetheris aeternas rector moliris habenas.

In judicio nostro de paraphrasi respondimus. Deinde cùm sermo habetur de sententia ejus versus, Apparent accinctae aurae, [Page 54] Surgit ille, & ait, Apostolum elarè, & sine du­bio versum illum interpretari de coelestibus spiritibus, qui ab officio dicuntur Angeli: Cu­jus interpretationem decet nos Christianos venerari, & sequi. Non inficior. Poëta tamen sequutus videtur veterū Hebraeorum sensum, qui hunc locum de ventis, & igneis meteoris exposuerunt. Sed pace tua Mome, verba Pro­phetae utramque interpretationem admittunt, & Theod [...]retus utramque conjunxit, Quifa­cis Angelos tuos spiritus, & ministros tuos ignem urentem: id est, facis ut Angeli ministri tui ha­beant velocitatem spirituum, hoc est, ventorū; & efficaciam ignis urentis: atque ita sint veluti quidam spiritus in discurrendo, & veluti qui­dam ignes divini in operando.

THOMAE RHAEDO SVO, S. P. D.

CVM induxissem animum pro­ferre judicium meum de para­phrasi G. EGLISEMMII quae publicè edita circumferebatur: ostendit mihi quidam ejusdem Psalmi paraphrasim tuam; quam cùm etiam censorio animo, & exactè legissem, arbitratus sum dignam, quae videretur ab omnibus, & propter elegantiam carminis, & propter ex­pressam Prophetae mentem non semel prae c [...] ­teris, & propter antiquitatis, & doctrinae non obscura argumenta. Satis scio te scire quae di­co: sed ut alii sciant, promam exempla. Pri­mum ipsum carmen pulchrum est, & splendet: ‘Eja age, divinos, mea mens, celebremus honores.’

[Page 56] Et illud, ‘Tu gemmata tibi tendis conopea coelos.’

Et illud, ‘Pensilibus (que) haerere jubes coenacula nimbis.’

Quid potest dici argutiùs isto?

—Ne concidat, in se
Undi (que) nixa cadit.—

Quod sequitur non limpidè solùm fluit, sed fluit ex fontibus Philosophiae naturalis.

Tu trahis illimes montana ab origine fontes,
Quo [...] pecudes, & prata bibant.

Iam notemus Prophetam duobus versibus, xiiij. & xv. mentionem panis facere. Priore versu panem accipit pro omni cibo: hinc Tre­mellius vertit, ut depromant cibum de terra. Al­tero versu, panem capit, pro pane propriè di­cto, ut opponitur obsonio: sic hos versus in­terpretatur Theodoretus, & alii. Vtramque sen­tentiam exprimis: ‘Et dulces genus omne cibos.—’

Paulò pòst: ‘Et gustata Ceres fessos corroborat artus.’

[Page 57] Quis non suspiciet reconditam eruditionem in illo versu?

Cui (que) piam credit sobolem crotalistria, pinus.

Pia soboles, latinè, & propriè dicitur. Et Cro­talistria, convenit ciconiae tā decorè, ut nihil su­prà. Et eleganti figura ponitur sine substantivo.

Amo hemistichium; ‘—Lictor (que) sacras ulciscitur iras.’

Maro videtur dictasse tibi Umbram odoratā. Cedrus odorata Libanum quae protegit umbra.

Qui ipse umbram amaraci vocaverat olim dulcem.

Non dicam oppidò quàm intimè penetrave­ris in sensum Prophetae illo versu: ‘Tu stata multiplici designas tempora Lunâ.’

Intueor astriferum illud peplum, admirans elegantiam translationis: ‘Ut verò astrifero texit nox omnia peplo.’

His versibus quot figurae lucent:

Plena tui tellus, rerum sator, aequora plena;
Aequora squammigerûm domus ingens.—

Servat & translationem, & sententiam Pro­phetae hoc quod sequitur: ‘Dūnova vernat humus subitis (que) arridet alumnis.’

Denique viginti aliquot versibus brevior es utroque paraphraste. Fateor seriò, & bona fide, me non audere per pudorem exprimere laudes, quas ego judico te mereri.

[Page 58] Sed ne fraudetur Lector tam exquisite ele­ganti carmine, subjiciam totum. Quaeso te vel patriae caussa, cui vivimus; ne patiare venam illam tuam ex [...]rescere. Non deest argumen­tum, cui est, & materies, & Maecenas IACOBVS MAGNVS.

PSALMI CIV. PARAPHRASIS THO MAE RHAEDI.

EIa, age, divinos, mea mens, celebremus honores.
Nulla tuas aequant, Genitor, praeconia laudes;
Te tua Majestas, te formae aeterna juventa,
Dives inaccessae vestit te purpura lucis.
Tu gemmata tibi tendis conopeae coelos,
Pensilibus (que) haerere jubes coenacula nimbis.
Tu nubes auriga premis; ventos (que) jugales
Circumagis, vastum (que) truces per inane fatigas.
Nunciat aura levis tua jussa; sed impiger ignis
Exequitur, lictor (que) sacras ulciscitur iras.
Stat tellus immota loco, ne concidat, in se
Undi (que) nixa cadit: fuit olim mersa profundo,
Lugubri montes palla cum texit abyssus.
Sed tua vox disjecit aquas; tonitru (que) paventes
Defiluëre jugis: stagnat convallibus humor,
Ima petens: spumae rorantia littora quassant;
Ne redeant, terras (que) tegant, hic terminus haeret.
Tu trahis illimes montana ab origine fontes,
Quos pecudes & prata bibant, & secla ferarum.
[Page 60] Hic ubi natales mulcetis carmine ripa [...].
Et viridi celatis, aves, sub tegmine nidos.
Quin etiam montes, te dante, è nubibus, almo
Rore madent: te fassa patrem parit omnia tellus,
Gramina jumentis, aegris mortalibus herbas,
Et dulces genus omne cibos; ut pectore curas
Uina fugent, pingui (que) oleo frons laeta nitescat,
Et gustata Ceres fessos corrobo [...]e [...] artus.
Te plantante, virent sylvae; domus alta volucrū
Cedrus odoratâ Libanum quae protegit umbrâ:
Cui (que) piam credit sobolem crotalistria, pinus.
Persultat, duce te, rupes, fraudes (que) sequentum
Cerva fugit: ducit (que) histrix sub pumice somnos.
'Tu stata multiplici designas temporae Lunâ;
Quadrifidum (que) rotas Solis decursibus annum.
Ut verò astrifero texit nox omnia peplo
Destituunt sua lustra ferae: catuli (que) Leonum
Te, Deus alme, vagis praedam rugitibus oran [...].
Mane novum pellit saturos, condit (que) latebris;
Et vocat è stratis avidos ad aratra colonos.
Fervet opus donec jubeat discedere vesper.
O decor, ô cunctis lucens sapientia factis!
Plena tui tellus, rerum sator, aequora plena:
Aequora squāmigerûm domꝰ ingēs; hospita nautis.
Uela tremunt Zephyris: balena è naribus undas
Evomit, & tardo molitur corpore saltus.
In te magne pater, quae spirant omnia, sperant:
Tu tempostivam praebes orantibus escam.
[Page 61] Te spargente legunt: satiata (que) divite dextra
Exultant: marcent (que) tuo defecta favore,
In cineres redeunt, vitae cùm dulce reposci [...]
Depositum: jussu (que) tuo de pulvere surgunt.
Tum nova vernat humus subitis (que) arridet alumnis.
O regnes sine fine bonus, sine fine beatus:
Quae (que) creas, ealaetus ames: te vasta minante
Terratremit; fumo (que) metum juga celsa fatentur.
Tu mihi [...]armen eris, genitor: tu, sola volu [...]tas:
Tu desiderium: rumpet mors unica vocem.
At cadat impietas; ima (que) à stirpe recisa
Arescat; justa (que) levet formidine terras.
Eja, age, divinos, meamens, celebremus honores.
FINIS.

This keyboarded and encoded edition of the work described above is co-owned by the institutions providing financial support to the Text Creation Partnership. This Phase I text is available for reuse, according to the terms of Creative Commons 0 1.0 Universal. The text can be copied, modified, distributed and performed, even for commercial purposes, all without asking permission.