DExtra Patris; Matris decus; Amborum alma voluptas,
Amborum obseruans, Natus pius; & pius idem
Frater, fratris honos; Amor idē, honor at
(que) fororis;
Post patrem patriae fulcrum columenque
Britannae
Vnitae, seu diuisae,
Scotae, Angligenaeque;
Scotis natum,
Anglisque datum; satis Aequns vtrisque,
Charus vtrisque adeo; nec fas componere, nec sit
Hos praeferre, aut hos; vrget ratio acris vtrinque:
Conspiratio cunctorum, quaesitaque multum
VNIO, communi hoc compacta in pignore amoris;
VNIO, communi hac causa compacta doloris,
Plebisque, Equitum
(que) & magni cura senatus,
Et stupor, & pauor, & dulcis reuerentia: Mundi
Expectatio rara per omnia saecula: rara
Spesque bonis, terrorque malis;
Tanaique, Tybrique,
Formidatus, quam merito, tam gaudia
Rheni,
Tam Ligeris; forte, atque
Tagi; tam gloria magni
Deliciae que orbis, magni admiratio & orbis;
Siue eques exercet belli simulachra sub armis,
Siue pedes, quatit hastam, aut fulmineum rotat ensem
HENRICVS, certo seu fulmina dirigit ictu,
Ingens Martis honos, ingens Manortis alumnus.
Magni animi, at mitis tamen; excelsae indolis, atqui
[Page 2] Mente humili; probus, at prudens; veraxque, tenaxque
Promissi, fideique antiquae; sed catus idem
Et fraudem cognosse, & notam eludere fraudem,
Et capere, & facere, & celare arcana: seuerus
Fronte hilari fortis, sed fellis & inscius irae;
Accessu, affatu sacilis, comisque, grauisque;
Et frugi, sine sorde tamen; sine crimine Largus,
Munificusque & magnisicus; quin grandia spirans
Ambitione procul; re, vultu, & voce modestus
Hac regnorum in spe: saeclo hoc, his moribus at
(que) hac
Aetate inuita castus; sapiensque, bonusque;
Absque superstitione, pius; iustusque, sagaxque;
Ingenij, fortunae, animique, & dotibus ingens
Corporeis; aptus, rebus, Musis nec ineptus;
Praesidium; doctis spes, & solitia Musis.
Siue iocos tractet, seu tractet seria, solers:
Cura poli, cui cura polus, cui Relligio altum
Pectus, & insedit, penitos vberrima sensus.
Qualem autoptarent praesentia saecula; prisca
Vel finxere sibi, vel Laudauere; futura
Vel sperare ausint vsquam
Regemue, Virumue,
Aut
Natum, aut
Fratrem, aut
Socium, Dominumue Ducemue:
Vno patre minorem, vni parere scientem;
At regere, imperio at populos fraenare superbo;
Et populis dare iura, modumque imponere juri;
Exemplisque praeire, volentem, animosque sequaces
Ducere, siue Togam, pax, seu res postulet arma:
Quam raperet campo agmen, & altas fulminet vrbes;
Consilio, promptusque manu! Neptunia quantus
Verberet arua volans; & totum perdomet Aequor:
Atque polos vltra fugientes
[...]terat
Indos.
Hoc orbata gemis miseranda
Britannia? quidni?
[Page 3] Ingeme, & accumula Lachrymas, Luctusque, nec vllae
Sint Lachrymae, Luctusque satis▪ quod flumina Pontus
Accipiat tua tanta, sciat non flumina Pontus
Se capere, at Lachrymas; quod ventis personet Aether,
Sentiat esse tua haec suspiria; solue dolori
Fraena pio, ni sic soluas, peritura dolore.
Ergo age; dejecto vultu, pullataque cultu,
Humectata genas, incessu tarda, silensque,
(Qua planctus, gemitusque, eiulatusque remittunt)
Vt decet, incede: haud vllus tibi contigit vnquam
Tam iustâ ratione dolor; seu funera defles
Immatura aeuo, seu spes, praereptaque Mundo
Gaudia; cassaque vota bonorum, & aperta malorum
Torua supercilia, atque truces fremitusque, minasque
Insultante palam Latio. Laxato querelis,
Laxatoque viam Lachrymis: singultibus imple,
Aetheraque, & terras; quate totum planctibus orbem,
Et cautes clamore, atque horrida rumpito saxa;
Qua Tamesis, qua Tueda ruunt, quaque vltima
Thule
Trans orbem iacet, extremique ad Littora
Gangis;
Seu riget hybernis Tellus pulsata pruinis,
Seu calido rubet axe solum; veniantque vocati
In Luctus populi, plangentiaque agmina jungant.
Denique sint magna haec, sint certe maxima; quin &
Qualia nulla vnquam Tellus, vel viderit aetas,
Vel visura; aeterna tamen ne sunto. Quid illi?
Quid tibi profuerint? animo moderare; modusque,
(Non peto, sit luctus) sit temporis; omnia tempus
Edomat. Vna aeterna pio stant gaudia. Et istis
Imp
[...]rtire vicem. Vertet mox mensis: et Hymen
Laetus adest, nullis turbandus luctibus Hymen:
ELIZABETA PALATINO cum nubat, et omen
[Page 4] Firmet, quo Pater ipse, ac vir; Batavusque Britannusque,
Gaudeat & totis late
Germania campis
Festum agitet,
ELI-
ducatque choros, & carmina dicat.
Cum DEVS ille POTENS, hominum, luctum atque tumultus,
Insanos populorum, immanes pectoris Aestus
Turbasque, ac tempestates, fluxusque refluxusque
Sedabit,
-SABBATH
sese insinuans, minuetque labores
Iucundam aspirans rebusque animisque QVIETEM.
Adsis (ô!) luxalma, & coelo fausta sereno
Illucesce; orbique veni exoptata
Britanno.
Nulla dies nostris illuxit laetior oris:
Nulla pijs vnquam venit expectatior hora
Tu juuenum; tu cura senum; tu grata puellis
Nuptis, innuptisque venis, plebique, equitique
Et patribus. Qui fraena regunt, qui jussa capessunt
Vno te ore fremunt vnam: te publica vota,
Te priuata vocant. Testis Tamus, et Taus; atque
Quacunque obtensis late objacet
Anglia regnis;
Deucaledoniaca Caledon vel tunditur vndâ.
Cynthia ne dubita, solito properantior ire,
Et Sol adde gradum, festinatosque sorori
Da reditus. Ne necte moras. Quae gaudia differt
Longa futura hora est omnis. Quid liuor ineptus
Perstrepat? Illa
Tago, (jure,) et quem praetulit
Indo
(Non regno indecorem, belloque et fortibus armis
Et prisca pietate, et relligione decorum,
A magnis quas hausit auis, summa indole, summa
Spe juuenem, forma insignem, & florentibus annis)
Te sequimur FREDERICE ingens, votisque fauemus
Sis foelix; sit faustus Hymen, dominaeque, tibique,
Sit soceris, populisque tuis: regnisque
Britannis;
Quemque olim regnis promittant fata
Britannis,
[Page 5] Non fratre HENRICO, non magno patre, minorem.
Eia age, magne puer, fatis, et maxime votis;
Alter surge HENRICVS, et illius indue mores,
Moresque, effigiemque, et curas principe dignas
Concipe. Nulla vnquam virtutis gratior aura
Spirabitue aliunde, aut conciliabit amorem
Vberior; quam quae veniens de corpore tali
Expressit simulachra animi, & vestigia pressit.
Magna manet certe te hac gloria; sed manet vnâ
Arduum iter tantis contendere laudibus. Atqui
Annitendum adeo; nec onus deponere, nec fas
Despondere animum; frater qua praeuius iuit,
Prona via est: tantum aude, ingens Vel pone sequi; vel
Praeuertisse etiam; etmagnis Deus annûat aûsis.
Haec, nobis lachrymas, spes vna abstergat: in vnam
Hanc positis lachrymis incumbe
Britannia curam;
Et quicunque
Britannus ades, natusue latusue
Aut prisca de stirpe, aut iam fortè insitus; et qui
Eloquio, ingenioque vales; cui vel tua virtus,
Vel sors, imposuitue onus, aut indulsit honorem,
Vt viuas audire, vt possis reddere voces;
Huc neruos, viresque intende; haec area lata,
Materia haec faecunda venit sermonibus; vt qua
In verum possis virtutis ducere callem;
Ducere qua veram possis virtutis in arcem;
Atque ausis veri compendia dicere regni,
REGNANDIQVE ARTIS. Totam quam polluit, audax,
(Impius, impurusque, inconsultusque, procaci
Fronte palam, positoque pudore insulsus, ineptus,
Improbitatis prostibulum, faex ingeniorum,
Et scelerum concinnator, scelus ipse, nec in quo
Praeterea magnum agnoscas quid putidus, excors;
[Page 6] Ignotus Musis, mendax, mendosus; vbique
Inconcinnus, delirusque)
Hetruscus, in atrum
Torquēdus
Phlegetonta, scholis procul, aut procul aulis
Excutiendus, & in patrium ablegandus
Auernum
Congenerem, spirans tam faeda, & dira; vomensque
Regnis perniciem, & rebus. Fuge, CAROLE, pestem
Humani generis; Naturae hostem, opprobriumque,
Exosumque polo monstrum, catus. Incipe jam nunc
Mature odisse, & teneris horrere sub annis,
Quae semper vitanda tibi; ET TE CREDERE SOLIS
POSSE BONIS REGNVM REGERE ARTIBVS; hoc opus vnum
Imperio dignum: Nec tu dominarier orbj
Lege velis alia, aut diam demittere mentem
Ad tam vile▪ ministerium, inque ergastula
[...] vere
Mancipium scelerum, & turpi te didere fraudi.
Fraudi, qua seruum nihil est mage, nil mage regi
Oppositum, qui liberius quo regnet, eodem
Fraude minus minuendus erit, temerandaque nusquam
Maiestas sacrati apicis, vel labe, vel vlla
Seruilis specie fraudis: quam si induit, ille
Nae sceptrum, & sanctum regum diadema profanat.
O mihi tam serae producant stamina parcae,
Vt si non, alia longe regione remoto
Priuatos intra fines, curasque, domosque
Cernere fas, audire tamen mens gestiar, & vel
Posthumus hic manes accedat nuncius, vt te
Impietas, sine se, regem confessa, (nec illâ
Indiguisse, nec in partem regniue vocasse
Consilijue vllam) vultus suffusa pudore
Abdiderit, regumque aures, & liquerit aulas.
At pietas, at cana fides, at candida virtus
Et rigido recto contenta, & simplice vero,
[Page 7] Nec solers minus, atque sagax, sat sufficiens, sat
Prompta dolos cognosse, dolisque occurrere notis,
Vt solium circumsteterint, soliumqve bearint
Firmatum; supraque omnes hoc nomine reges
Elatum, extensumque extremi ad limina Mundi
Trans
Alpes, trans
Euxinum, trans,
Caucasa, &
Indum,
Cunctorum dum cuncta, et vota excesserit, et spem.
Interea fraeni mitis consuesce paternj
Ferre jugum: regat ille, et rerum flectat habenas.
Ille viam sternit capitolia ad ardua, & ille
Fundamenta manu quatit, immissaque latebris
Luce,
Palatini pandit penetralia CACI.
Illum, occultantem, & caeca se nocte tegentem,
Efflantemque, ignem, & fumos nebulasque vomentem
Vidimus; & totas trahere in certamina turmas
Iesuidum, frustraque aditus, & claustra tuentem
Cassa mole operum magna, & molimine vano.
Foelix perge, IACOBE; & clari ad lumina veri
Dum trepidat, Latebrasque pauens circumspicit, ensis
Cuspide caelestisque, & regis confice: funde
Conjuratum in coelum agmen: solioque verendo
Intentare manus ausum, Regumque, Deique
Quicquid in immenso dignamur nomine mundo.
Nec minus illius, turmas in verba, coactas,
Iuratasue vltro, reduces in tramite veri
Sistito, vel premito imperijs, vel trans mare regnis
Exige; tota tuis donec pulsa exulet oris
Impietas Romana: & Romam, vel petat Orcum
Vnde venit, Furijs,
Erebo & prognata scelestis,
Et conflata hominum vano figmenta cerebro.
Sic regna; sic viue diu, justusque, piusque;
Sic magnus; fraudisque omnis securus, & artis
[Page 8] Loyoladum, (Latiaeque Lupae, stygijque canis de
Stirpe atra infandi monstri partuque, satuque)
Imperium in seros serus transmitte nepotes.
Quid dubites? coeli ipse suis Deus excubat: ipse
Discutit insidias; quippe & discusserat. Et nos
Tam deuota tibi manus, & tot pectora; quamuis
Tardi ire in scelera, at quaecunque pericla subire
Haud tardi, quo jussa vocant tua, quoque salutis
Debita cura, & verus amor coelique, tuique:
Sentijt, & si res sic poscat, sentiet hostis.
Tantum, sancte parens rerum, qui robora, quique
Dasque adimisque animos, laetis successibus auges
Consilia, euertisque; atque humana omnia nutu
Circumagis; placatus ades, facilisque precantum
Fac rata vota, nec incepto indulgeto furori.
Ille quidem quantus nos contra efferbuit (hanc spem
Quod primâ, ostensum modo, sic succideris herbâ,)
Faxis, cernamusque satis, Lachrymisque piemus;
Quae grex, Rex, Patres, Plebs, quae peccauimus omnes
Te contra, cultusque tuos, & grandia jussa,
Commissa, aut omissa, palam, clam, siue sciens quis
Atque volens patret quid, siue quid inscius, erret;
En supplex genibus tua turba aduoluimur. O! da;
Da veniam, pacemque; insultantemque ruina
Turgentemque hostem nostra, ac infanda minantem
Excute consilijs & inanes disijce fastus,
Quos in te sumit turba impia: sentiat esse
Te dominum; superesse patrem; nec defore; sed nec
Deesse patri HENRICVM, dum viuat CAROLVS, atqui
O viuat; sceptroque patris non impar; vbi ille
Maturus, plenusque annis & Laude; piisque
Ac justis, magnisque impleuerit actibus orbem,
[Page 9] Inque polum serus redijt; succedatavita
In solia, atque omnem virtutem exaequet auorum.
Dumque Salo, vasto & stabito circumflua Ponto
Terra; IACOBAEA veniens de stirpe propago
Imperet vnitis aequata Lance
Britannis;
Atque tua, inuito styge, foedera vindicet orbi.
Hae nobis Lachrymae, haec cura, haec solennia vota:
Haec, HENRICE, tuo fas
Iusta impendere busto.
Magne heros, aut si magnis heroibus vsquam est,
Quid maius; salue aeternum; monimentaque mentis
Parua quidem, sed sume piae; non iusta; dabit nam
Quis tibi iusta satis?) Verum te carmina nostra
Murmure qualicunque strepant: Te Musa celebret
Effaetae quamuis torpens sub limine vitae,
Et tenuisque, & egena, & desuetudine tarda;
At grato memoret versu: Te quisquis amabit;
Magnus erit mihi: Te qui vero amplexus amore est;
Aeterno (quod possum vnum) amplexabor amore.
FINIS.