DAVIDIS HVMII THEAGRII LVSVS POETICI, IN TRES PAR­TES DISTINCTI.

[figure]
Me vero in primis dulces antè omnia Musae
Quarum sacra colo ingenti accensus amore
Accipiant, coeli (que) vias & sydera dicant.

LONDINI, Excudebat Richardus Field. 1605.

ILLVSTRISSIMAE, ET omni laudis genere Ornatissimae Dominae, D. ARABELLAE STVARTAE: omnimodam foelicitatem.

AN rectè fecerim, qui hoc tibi opus­culum dicarim, Arabella foemina­rum decus, minimè ambigendum censeo: siue quâ poeticum est; lite­rarum nempe ornamento litera­rium monumentum; Musarum a­lumn [...], à Musis suis munusculum; virgini, à virginibus corollam: siue quâ lusus; huic aetati, loco, dignitati; in iuuentâ, in aulâ, inter Principes; cui honesti lusus non modo non inepti; sed etiam decori; fortè, & necessarij sint. Iam cum amorem testentur, cum a­morem vbique praese ferant; aut ludicrum, aut serium, amicum, coniugalem, pium; cui potius, quàm huic sexui, venustati, pulchritudini; quae amoris obiectum, materia, causa, cos perhibetur? atque in hoc genere, illi; quae a­morem alium, foelix, spirat: alium faustè sperat; & spe­rare debet; DEO, hominibus dilecta. Quin si (quod pu­to) simulatum modestè; amicum, candidè; coniugalem castè, pium sincerè tractet: Iam non egoid do; sed ipsa mo­destia, candor, castitas, pietas, sinceritas, tibi vendicant. Sic laudes virtutis; laudatissimae ob virtutem; & dignae [Page 4] ri, & laudare aptae. Sed & hic cognatos agnoscas, & genus forte tuum, Stuartorum, Duglasiorum ingentia romina. Et inuenias, quod tenere te possit. Nam siue amoenitatem spectes: quid Mus [...]s amoenius? quid amore, varietate? Siue dignitatem, en heroas, reges, & regum omnium regem. Sin vtilitatem; est hic gratitudo, virtus, res verè vtilis­simae; est PIETAS, ingens quaestus, & animus sua sorte con­tentus. Et erit, quod te acuat; quod excitet; quo iudicium tuum exerceas; quod damnes, quod rideas, quod laudes; fortè & quod mireris: & ioci non ioci, & lusus cuiuis scrio conferendi. Vt ego valde fallar, aut nihil potuit, huic dig­nitati, aetati, sexui, loco, generi, bonis animi, corporis, vir­tuti, aeruditioni, iudicio; aptius, dignius, vtilius, amae­nius, gratius, è paupere hoc nostro penore propinari. Sed an non tam rectè te illi Dominam dedi; ac tutelarem diuam? Immò: fortè & rectius; quum tu absque illo, illud sine te esse nequaquam possit. Quippe quâ es, humanitate, erudi­tione, authoritate; sola voles, scias, queas, legere, intelli­gere, tueri. Et de caeteris quidem constat. De tutelâ cur du­bitetur tanquam in sexu infirmiore? cui tot equites mili­tent, sacramenti memores, & sola sufficias, tanti iudicij praerogatiuâ. Vt cunque est, liceat virtutem in te colere; hoc qualicunque obseruantiae pignore. Illud quidem te dignum non est; sed tu digna cui comitas tua constet; & optimi animi quosuis co­natus, boni consu­las. Vale.

Otioso, & Curioso Lectori.

TE quoque quisquis es, pauculis his affabor. Id (que) iure; ni fallor; quem vel ipse titulus affatur. Quis enim non ludat; otiosus? quis non poesi; curios [...]s? Dum non asinus ad lyram. Et talis e­ram dum haec scriberem. Et finis idem; oblectatio, & amoenitas. Alioqui quid cum hac tam ignobili; & ieiunâ? In qua emolumentum, ne­scio an vllum: saltem extra se; vt sunt tempora. Quin & necessitate. Quorsum enim ad alios? quibus nec o­tium, nec cura in aliena inquirere; id est, qui nec pos­sunt; nec volunt. Illos sua exerceant. Tu otij mei ne­gotium operosum cum non fastidias; fructum, si quis est, decerpito. Curiosè curam introspice: & disce in te non incurius esse. Est otium non infrugiferum; est amoenum; nec ignobile. Est & non inepta curiositas. Illo animum relaxamus; sed vt intendamus: hac in a­lios inquirimus: sed vt nos cognoscamus: quâ nulla est fructuosior cognitio. Cum talis sis; non peto vt le­gas: peto vt perlegas; peto vt relegas. Tum demùm, si libet, improba. Tamen candorem adhibe: sine quo nihil rectè fit. Et benignitatem: quam meritam repe­to: nam attuli. Tibi enim edo: meo, non solum, nul­lo commodo; sed fortassis incommodo: fortassis famae periculo: nec sine molestia. Scripsi, vt me: edo, vt te [Page 6] recreem; vt ludas; illudas, si libet.

Tamen praeiudicium deprecor. Vt & temerarium iudicium; siue ex amore; siue contemptu; siue aliorum aestimatione. Tu me nec suspice; nec despice: vt nec vllos; nimium. Sic fructum, aut fallor, carpes quàm v­berrimum; Si res non personas expenderis. Hoc tan­tum admonuisse liceat: vt expertus iudices. Dum me expendis; te expendas; te experire; te inspice. Si mag­nus es, nihil abnuo: Non corrigi; non corripi; Ne damnari quidem; cum id sciam, non nisi iure factu­rum; Idque meo; idue Reipublicae huius, quo studia conferimus, literariae; emolumento. Audi tamen; & intellige. Non tibi soli, qui vnus è millibus es; placere oportuit. Sunt plures; quibus accurata non arrideant: sunt qui non capiant: sunt, importuni, qui carpant. Horum etiam ratio habenda fuit. Tu tua selige. Et fa­cilè discreueris; si is es. Si non es; tuo commo­do iudicium cohibe. Ni & ipse iudi­cari malis. Neue illud meritò; Vltra crepidam. Vale.

LVSVVM POETICORVM pars prima, siue Elegiae. Ad Andraeam Symonidem.

ELEGIA I.

HOrret equus stimulos, strict as (que) recusat habenas:
Et pauido rigidos, respuit ore lupos.
Cernis vt inuiti veniant ad aratra iuuenci;
Seráque dent flexo colla premenda iugo.
Iidem sponte sua properant; si segnius illos
In consueta vigil prata bubulcus agat.
Otia sectamur cuncti; placidos (que) lepores.
At grauis inuita sumitur hasta manu.
Effugimus duros auersa mente labores:
Et nisi quae leuis est. sarcina nulla placet.
Ipse ego Apollineas artes, durúmque laborem
(Nam labor est, quondam qui mihi lusus erat.)
Horreo: & inuitus iam nunc accingor in illas:
Impatiens tanti pondera ferre iugi.
Ah quoties posui sumptas, positas (que) resumpsi!
Et facta est chartis quanta litura meis!
Ah quoties dubio commisi carbasa vento!
Verterunt quoties vela retorta Noti!
Non mea, quâ quondam Zephyris spirantibus aurâ
Currit in Aonijs hospita puppis aquis.
Non vigor ingenij est; non vis ea quae fuit olim:
[Page 8] Luderet assuetos cum mea musa iocos.
Et pudet, & fatear; pene haec luctantia, frustra
Conor in inuitos cogere verba pedes.
Scilicet incassum, tot iam desueta per annos
Dextra, reluctanti mente retractat opus.
Torpet vt exesum scabra rubigine ferrum;
Quod tritum oebalio clarius aere nitet:
Cultus ager fuluis splendet formosus aristis;
Atque inculta feris sentibus arua rigent:
Sic, fuit illae auri, seu non argentea vena;
Flumináque ingenij quantulacunque mei:
Quódque fuit primis quondam, mihi flumen in annis,
Aruit; & riuo pauperiore fluit.
Dum mihi desidia pectus male torpet inerti:
Otiáque à studijs segnia lentus ago.
Aut mea sollicitis languet mens anxia curis:
Et vetat Aonidum castra choros (que) sequi.
Ille Heliconiacus pridem deferbuit ardor:
Cessit & è gelido pectore blanda chelis.
Tristis hyems pusso captiuat corda calore:
Opprimit ignauus tristia corda dolor.
Mens hebet: effoetóque inpectore pristina virtus:
Nec vigor, ingenio qui fuit antè manet.
Qui mihi maturo, praecox, spondebat in aeuo
Carmina Phoebaeis aequiparanda modis.
Nunc iacet, heu segnis nimium; & lactatus inani
Spe perit: in media destituit (que) via.
Vt quae luxurie, tenerâ promisit in herbâ
Cum flauis stipulis grandia farra seges:
At simul incubuit gelidis Notus humidus alis;
Syrius aut lentâ torruit arua siti:
Illa perit. Cupiditas at spes, frustrata, colonum
[Page 9] Spica leuis vanis ludit arundinibus.
Nam mihi, seu pigrum faciant aconita veternum:
Luridave Aeaeâ toxica mista manu:
Verbaue caeruleos squallentia terga dracones
Rumpere, & igniuomos vincere sueta boues:
Seu quicunque hominum sensus populatur, & artus
Vis alia; & serpit mentibus atra lues:
Non magis Actaeon liquidas expauit ad vndas,
Quae dedit iratae, cornua dextra deae:
Nec mirata suum est frondere Philemona Baucis;
Et superinducta cortice membra tegi:
Quam mea mutari gelidis praecordia saxis
Miror: & in scopulos diriguisse nouos.
Aut saltem scopulorum instar, traxisse rigorem;
Facta (que) Riphoeâ frigidiora niue.
Iam neque Castalios fontes, neque flumina Pallas,
Nec reserat fuluis doctus Apollo comis.
Iam mea difficiles veniunt in metra Camaenae.
Queis post ter decimum non datur hora diem.
Si voco Pieridas assuetáque numina Phoebi;
Qui me Castalijs fouerat ante iugis:
Aonidum libasse dapes; spumantia dulci
Nectare; vel Clario pocula grata Deo;
Et vidisse sacri fontis penetralia Phoebus
Abnuit: & surda respuit aure preces.
Vix datur vt totum supplex Helicona fatigem
Questibus, in summa tingere corpus aquâ.
Me non Calliope, me non agnoscit alumnum
Caetera Castalij turba diserta chori.
At modò tempus erat grauidum cum carmina pectus
Funderet; & numeris necteret apta suis.
Cum veluti dictante Deo, nullóque labore
[Page 10] Funderet in faciles verba coacta modos.
Dextera tum memini Pallas, tum dexter Apollo:
Tunc habui faciles in mea vota deas.
Per faciles colles modico & fastigia cliuo
Ad sua monstrabat culmina Phoebus, iter.
Illic, vel tenerâ carpsi vaccinia dextrâ;
Mistáque purpureis lilia cana rosis:
Aut molles violas; aut puniceos hyacinthos:
Aut quae luteolo caltha nitore rubet.
Aut quoscunque alios per prata nitentia flores
Prodiga, non alto culmine, fundit humus,
Nam neque syderibus minitantis vertice lauri
Mollia decerptis texere serta comis
Fas erat: haud etenim primo permittitur aeuo
Laeuia Phoebaeâ tempora fronde tegi.
(Illa datur magnis meritò gestanda poëtis:
Et fluit in dignos ambitiosa sinus.)
Verum humiles hederas; & florea serta legebam.
Aptáque erat nostris illa corona comis.
Tam mihi rara secundabant cunabula Musae:
Et tyrocinij prima elementa mei:
Tam faciles; Phoebus (que), Aganippaeae (que) sorores
Spirabant veneres in mea metra suas:
Vt quamuis tenui meditarer arundine carmen:
Et foret argutae nescia dextra lyrae:
Illa tamen potuit vel te quo (que) teste probari:
Esse (que) iudicio viuere digna tuo.
Saepe tibi cum frons nebulis horresceret atris,
Et quaterent rigidae lenta flagella manus:
Illa tibi nebulasque atras excussit & iras:
Torsit & è rigida lenta flagella manu.
Siue foret culpae venia exoranda; dabatur;
[Page 11] Illa simul blando soluerat ora sono.
Siue; vbi fecêre assiduae fastidia Musae;
Et peperit nimius taedia longa labor:
Iuuerat Aonijs subducere colla capistris:
Aonidum tetrico liuida colla iugo:
In (que) vicem alternas recreari lusibus horas:
Et capere admissis otia grata iocis:
Dum nitidus Phoebo (que) dies, & floribus agri,
Et modo formosis arbor amicta comis:
Musa tibi placidum nec inexorabile pectus;
Mulcebat numeris insidiosa suis.
Vt (que) in agro laxis insultaremus habenis,
Obtinuit totos fraena remissa dies.
Si quis adest, laudat dulces faciles (que) Camoenas:
Et non inuito currere verba pede.
Atque aliquis, (nec subiunxit sit dexter Apollo)
Hic vates modico tempore dixit, erit.
Ille quidem dixit: sed res haud verba sequuta est.
Ore fauente parum dicta fuisse reor.
Sic oculus pecori exitio est; sic fascinat hoedos:
Obuius aduersis vírque nocet pedibus.
O vtinam saeuis Rhodopes vlulasset in agris,
Versus in obscaenum turpia membra canem.
Aut quibus infoelix errauit montibus Io,
Implesset queruli vocibus antra bouis:
Officióque pedum bibula scripsisset arenâ;
Quae voluit veris dicere verbanotis.
Cur mihi non tenerum cinxisti baccare frontem?
Discipulo nocuit cur mala lingua tuo?
Huc tua spes, huc Buchanani praesagia magni
(Magni: dire licet liuor, & ira crepes.)
In tenues abiere vt fumi, euanida ventos!
[Page 12] Profuit & tanto nil placuisse viro!
Sed quid me? quid te vana accendisse querela
Iuuerit? & luctus accumulasse nouos?
Non tua; sed culpa est, fatear, mea; si minus aequae
Thespiades, leuibus dant mea vota Notis.
At si quam faciles laudem indulsere; vel vsquam
Indulgent; quanta est gloria tota tua est.
Sic mihi Pierides, & non muitus Apollo
Dent iterum tenero nectere verba pede:
Atque iterum vires in carmina: non locus; aut me
Immemorem veniens arguet vlla dies.
Interea haec si scripta tibi videantur iniquis
Musis; nec genio carmina digna meo;
Seu quod praecipiti currant decliuia saxo,
Raucáque, non leni murmure dulce, sonent:
Seu forsan, quod Phoebe vetes, mihi syllaba peccet:
Da veniam; domino non placuere suo.
Fallitur ambiguâ variarum ambage viarum,
Non satis assiduo qui pede triuit iter
Naufragus occurrit scopulis; aut haeret in vlua
Ausus in ignotis currere nauta vadis.
Qui iuga pinniferi lustro nouus aduena Pindi:
Nescio inoffenso non titubare gradu.

ELEGIA II.

ILle ego qui pueri nimium securus amoris
Contempsi extinctas, & sine luce faces.
Qui (que) Cupidineos risi temerarius ignes:
Iactáque torpenti languida tela manu.
Et fragiles calamos; vanum & sine viribus arcum,
Forsan & officio lumina cassa suo:
[Page 13] Iam didici quanto iaculum contorqueat ictu:
Quam perimat certâ pectora fixa nece.
Iam miser aegnosco iunctam cum viribus artem.
Sera, tamen docilem me mea poena facit.
Nam (que) iugi impatiens immunia colla gerebam
Seruitij; & nullis liuida terga notis:
Nullus amor saeuis angebat pectora curis:
Rumpebat somnos nulla puella meos:
Nec mihi versabat mentem, quae torquet amantes
Anxia peruigili sollicitudo metu.
Saepè suas posuit pedicas, & retia frustra:
Et frustra insidias saepè tetendit amor:
Me tutum ex omni faciebat parte Diana;
Et cum Castalio pulcher Apollo choro.
Otia delicijs reddebant grata sorores
Paeoniae, & numeris non inamoena suis:
Delia venatu saltus per, & horrida tesqua,
Vallésque, & solis hospita saxa feris
Exercebat: agens timidos indagine damas:
Aut auido lepores praemia parua cani.
Et modo cornipedis rorantia terga premebam;
In (que) breues gyros flectere ludus erat.
Et modo graminei superabam culmina montis
Arduus, aut humilis florea prata pedes.
Semper erant; studijs mens, aut exercita ludo
Pectora: & in toto non vacua hora die.
Non tempusue, locusue tibi insidiose Cupido.
Et nusquam imperijs otia amica tuis.
Si posuit casses, & retia tenta; Diana
Vidit; & iratâ ruperat illa manu.
Si tenerum incauto perstrinxit arundine pectus:
Praesto aderat medicâ Delius artis ope.
[Page 14] Coeperat vt molles accendere flamma medullas:
Sedabat flammam Castalis vnda rudem.
Sic elusus amor; longum, aut delatus in aeuum
Penè dedit versus turpia terga fugae.
Irrita proiecit subuersà tela pharetrâ,
Questus in his veri roboris esse nihil.
Deposuíitque facem taedae diffisus inermi;
Ceu foret hyberna languidus ignis aqua.
Saepè suum voluit deductis cornibus arcum,
Saepè sua infensa rumpere tela manu.
In (que) nihil meritas domini ruit ira sagittas:
In (que) nihil meritas ira proterua faces.
Vix vbi se tandem collegit, & ira resedit;
Respiciens arcum, spiculáque ille, suum:
En, ait, hic, meus est arcus: mea tela, sagittae:
Haec illa ardenti torrida toeda face.
His cessere olim, quae vel mare caerulum, & aether:
Quae (que) tenet tellus, sidereíique globi.
Et mea nunc haeret iuueni victoria in isto!
Ah minus effoeto in corpore robur inest.
Concidit; & nostri est iam nulla potentia regni,
Sueta patres, priscos vincere sueta deos.
Sed neque deperijt nostri illa potentia regni,
Sueta patres, priscos vincere sueta deos.
Nec mea nunc iuuene haerebit victoria in isto.
Sistere qui cursus sit potis ille meos?
Pectora non illi duro ex adamante: nec illum
Horrida Riphaeo frigore corda gelant.
Et tamen vt rigeant adamantina pectora, cunctis
Frigoribus: cunctâ frigidiora niue.
Tela mihi hircorum sunt sanguine tincta: Iouis (que),
Vincere quae possent tela trisulca, faces.
[Page 15] Certum est his adamanta, niuésque, & quicquid vbique
Duricie, quicquid frigore vbique riget,
Vincere. Sin id fata vetant, imbellia victum
Arma dare: & cuiuis cedere iura Deo.
Ex illo in partes animum rapit impiger omnes;
Qua potius verset callidus, arte dolos:
Retia quaetendat: quos retibus implicet hamos:
Quis laqueus melius fallat, & esca viros:
Quae valeat teneras exurere flamma medullas:
Hastáque quo grauius vulneret acta modo.
Totus in his ponit pedicas aut retia tendit:
Aut fera letifero spicula felle linit.
Et sequitur tacito cautus vestigia gressu:
Haeret & in tergo sedulus vsque meo.
Aut lateri graditur comes insidiosus: inerme
Si qua meum forsan praebeat hora latus.

ELEGIA. III.

COllis erat modico tollens fastigia cliuo
Miscet vbi Albenti se Deus hospes aquae.
Glebâ vbèr; Cererísque comâ formosus; & vmbrâ
Arboreâ: & florae numine amoenus ager.
Fons saliens sole à medio decliuis ad ortum
Illimes leni murmure voluit aquas.
Hinc densae circum salices, Corylique, Rubíque
Alitibus fidum perfugiúmque feris.
Diues ager latè ad dextram perdicibus illis,
Quas humilis tenui nutrit Erica comâ.
Hic me seu casu, seu iam tibi amica, Cupido,
Clam, tulit in casses flaua Diana tuas,
Incautum: dum sector; & in fruticeta pauentes
[Page 16] Specto agat vt penna praepete Nisus aues.
Illas per dumos rostris & nare sagaci
Turba, inimica; inhians; prensat anhela, canum.
Impiger hic Boius salit: hic Beruicus: & acer
Oracon parili sedulitate ruunt.
Cautior hic Clin [...]a: & sensu frigida Morphe,
Penè leuem prono pectore verrit humum.
Haec pede suspenso obtutum obliquarat, & aures
Arrecta in medium verterat ora rubum;
Intenta imperijs. Citus adsum: & nomine blande
Exstimulans, capiat, excutiátue rogo.
Insilit illa atrox; vt (que) insilit; exilit ales:
Et liquidum aerio tramite carpit iter.
Visa queri Morphe: gemituque agnoscere supplex
Errorem: & parui numina laesa Dei.
Non certè allatrat. Non fuluis Nisus in alis;
Acrior accipiter sustinuítue sequi.
Et nisi mens mihi laeua; & fata sinistra vetassent:
Mole, colore, alis, non auis illa fuit.
Cenomatus pharetram, atque arcus sensisse sonantes
Dicitur: & gelido diriguisse metu.
Insto ardens studio tamen, & iuuenilibus annis:
Quáque fugit praeceps per sata, prata, feror.
Vt (que) [...]des iuxta medio consederat horto;
Falsáque purpureis texerat ora rosis:
Irrumpo: sepes qua se pandebat hiatu
Spinea, purpureas excutióque rosas:
Omniáque incassum, (quis enim deprenderit?) illic
Lustro loca, & vana sedulitate ruo.
Et tandem iratus canibus, socijs (que) mihique;
In viridi fe [...]um cespite pono latus.
Ecce illuc, (siue illa die inuitata sereno,
[Page 17] Siue aliquo mentem numine agente,) venit
Margaris: eois speciosior vna smaragdis;
Quasve onyches Indus mittit, & acer Arabs.
Illa Caledonias inter pulcherrima nymphas:
Illa nimis patriae gloria rara suae.
Quale ebur, incanae (que) niues; aut lilia fulgent:
Candida puniceis lilia mixta rosis:
Tale decus; tenero vultu fundebat, & ore,
Depingens niue as purpura mista genas.
Dulcia vibrabant radiantes lumina flammas:
Vt geminum aethereo sydus in axe micat.
Quid memorem sparsos per eburnea colla capillos?
Aut quas aureolo legerat orbe comas?
Quid teretes digitos? aptas (que) amplexibus vlnas,
Brachia? vel niuei pectora lata soli?
Luce illa Phoebus quamuis se pulchrior iret:
Aemula (que) in niueis lunae niteret equis:
Det veniam, visus vinci est; quantum ille sororem,
Pallida quantum ardens vicerit astra, soror.
Illa polo cess [...]t: pudibunda (que) condidit ora:
Et maculam aequoreis, conscia, lauit aquis.
Nec nisi post mediam rursus se ostendere noctem
Ausa est; & vultus promere, victa, suos.
Conspirasse putes magnorum numina diuúm
Me contra: & vires disposuisse suas:
Diua Paphi formae veneres largita, sales (que) est:
Auxilium nato ferret vt illa suo.
Illa hilarat vultus: faciem frontem (que) serenat:
Soluit & in blandos, dulcior, ora sonos.
Illa vagos, mollirisu moderatur ocellos:
Deijcit aut placidis lumina blanda minis.
Ingenium Pallas studijs formarat honestis,
[Page 18] Materies flammis vt foret apta meis.
Altera non melius pulsis ciet organa chordis:
Aut canit ad querulam carmina blanda lyram:
Altera non melius sacrarum arcana sororum
Norat, in Aonijs claustra reposta Iugis.
Illam Pieridum Phoebus deduxit in antra
Intima: perque tuas Calliopeia domos.
Ausam etiam aethereos animo penetrare meatus,
Vrania in celsi vexerit astra poli:
At (que) polos, at (que) astra super, penetralia caeli
Abdita; & humano non adeunda pede.
Haec spirabat adhuc: manibúsque, oculísque supinis
Tunc quoque ad aethereum verterat ora globum.
Hanc ego dum admiror, fixus (que), haerénsque, stupens (que):
Diuáque sit dubito, foemináue, anne dea:
Sensit amor; sumpsit (que) arcus, & spicula; séque est
Confessus, positâ, quam simularat, aue.
Incautóque mihi, nec quicquam hostile timenti
Acer adest, telo transadigítque latus.
Nec fixisse semel satis est, nisi spicula torquens
Ingeminet saeuâ, vulnera mille, manu.
Et simul insultans, I, nunc illude meos (que)
Cum calamis arcus, languidulásque faces:
I, lege Socraticas, lege docta volumina, chartas:
Excutiant flammas scilicet illa tuas.
Phoebus opem feret; & gelidis Pegasides vndis;
Quae (que) Heliconiaco nascitur herba iugo.
Ludere te satis est potuisse impunè tot annos:
Haec illa est votis hora petita meis.
Ergo graeues solues, inuito vel Ioue, poenas:
Forsitan haec ipsum falleret esca Iouem.
Vincula captiuo iam nunc immittere collo;
[Page 19] Et premere irato sub pede terga iuuat.
Iam iuuat vlciscíque moras: iam longa laborum
Taedia pensabit foenore poena graui.
Anxius assiduis torquebere pectora curis;
Et vacua à luctu non erit hora tue.
Munera seu sumas Cereris, seu fallere tentes
Lusibus ingratos tempora long a dies:
Seu lenire pares blando sermone dolorem:
Seu miser Orphaeâ, fata sinistra, lyrâ:
Quicquid agas; quocunque loco, quocunque recessu;
Es vigil: aut mollis lumina somnus habet:
Te labor, anxietas, lachrymae, luctúsque sequentur:
Rodet & ingenti sollicitudo metu.
Deflebis nimios miserè neglectus amores:
Et vota, & vanas experiere preces.
Sic fatusiaculum, gelido quod pondera plumbe
Tarda grauant; promptâ seligit è pharetrâ.
Hoc fugat ille suos, quos fecerat ipse, calores:
Pellitur hoc molli è pectore flamma rudis.
Hac trepidas nymphae traiecit arundine fibras:
Ne foret assueto mutuus igne calor.
Improbe, saeue puer; cuncti (que) infamia saecli;
Sortite auer so regna superba Ioue:
Non tibi Mars genitor positis placabilis armis,
Dire; tibi genetrix non fuit alma Venus:
Nocte satum, tristi (que) Erebo; te fouit Erynnis
Vallibus in Stygijs, Tartareóque lacu:
Hinc dedit exitium terris; praesentius illo,
Quod vomit immundo Cerberus ore triceps.
Non fera Tisiphone, sumptis (immane) flagellis
Impia tam rigidâ territat ora face.
Pectora non tantis miserûm cruciatibus vrget
[Page 20] Conscia delicti, saeua Megaera, sui:
Quam tua quos torret sem [...]stis flamma medullis;
Flamma vel Aetnaei saenior igne rogi.
Praecipuè, indignos si quis pertaesus amores
Pertulit▪ & durae damna repulsus herae.
Hic est Enecladi grauior fornacibus aestus;
Et mage Tantalea poen a timenda siti:
Hinc mihi mille die fastidia, mille labores:
Materies lachrymis hinc venit ampla meis.
Si mea peccauit quicquam dementia: plectar
Vt libet, has tantum pone Cupido faces.
Morte luam? quid ni? Mors tanti meta doloris:
Mors mihi non paruo foenore, munus erit.
Non ego Sisyphium saxum, non saeua recuso
Verbera Tisiphones: Eumenidum (que) pati.
Non vel Aloidum poenas, vel vincla Promethei:
Quaeve rapax Titio viscera carpit, auem.
Et quodcum (que) olim vatum solertia mendax
Supplicium Stygio finxerat in barathro.
Solum cedat amor durus: toto (que) facessat
Pectore: nec luctus augeat ille meos.
Vel mihi quae sensus, quae cor praedata, reuulsum
Abstulit, & veri pignus amoris habet:
Sit sacilis; sit dura minus. Quin sentit & illa
Mutua arundinibus vulnera facta tuis?
Sed neque cedat Amor durus, toto (que) facessat
Pectore, si luctus augeat ille meos.
Quin potius, quae cor dudum praedata, reuellit;
Quod nunc perpetui pignus amoris habet;
Sit mihi dehinc non dura nimis. Si sentit & illa
Mutua ab auratis vulnera cuspidibus:
Tum mihi vel seros perstet comes vsque sub annos
[Page 21] Sedulus, & nunquam fraena remittat Amor.
Dulcia si teneant ambos tua vincla Cupido:
Dulce tuum pariter si ferat illa iugum.
Quod quia nunc solus fero: Caucasa vasta videntur
Imposita, aut humeris Pelion esse meis.
Hoc ego si perferre queam: robustior ipso
Hercule, cum coelo sydera ferre queam.
Sed tamen hoc quod cumque oneris, perferre necesse est:
Nec datur excusso soluere vincla iugo.
Quippe tot implicuit sinuosis nexibus artus,
Me vinctum dominae cum dedit ille meae:
Nodorum vt teneat non eluctabilis ordo
Implicitum, & nulla constet ab arte, fuga.
Ergo nimis nostrae sunt dura piamina culpae:
Et grauior meritis est mea poena meis.
Vos tamen ille quibus faciles indulsit amores,
Si geritis vestrâ praemia digna fide:
Ne ridete meas; neue insultate, catenas.
Vidi ego: Suspirat qui modo, risit heri:
Nunc quoque qui laeto testatur gaudia vultu,
Imbuerat lachrymis forsitan, ante genas.
Non minus instabilis vaga quàm fortuna, Cupido
Voluitur, & teretem versat ab axe rotam.
Nunc hilaris ridet moestis nunc plorat ocellis:
Effugit, & paruo tempore rursus adest.
Lubricus, inconstans, refluae (que) simillimus vndae
Dat documenta suum duxerit vnde genus.
Et sibi perpetuum quisquam promittit Amorem,
Labilis in tereti qui fluit orbe rotae.

ELEGIA IIII.

QVamuis dissimulem vultu: coram (que) rigari
Non sinat ingenuus fletibus ora pudor:
Vt tenebrae amorunt testes; solus (que) dolorum
Conscius, accepit languida membra thorus:
Protinus in seram duco suspiria noctem:
Et riguas tingo flebilis imbre genas.
Dissoluor, tenues, ceu quondam Biblis, in vndas:
Strata madent lachrymis humida facta meis:
Cynthia me insomnem, pleno cum curreret orbe,
Vidit; & est gemitus commiserata meos.
Iámque sub auroram, primae (que) crepuscula lucis:
Si premit ingratus lumina fessa sopor:
Ille mihi miseris angit praecordia curis:
Mittit & infausti somnia plena metus.
Ante oculos statuit functis è manibus vnum;
Qui ferat exili talia verba sono:
Pone modum lachrymis: lachrymis non flectitur illa:
Quin ridet; vestros si rigat vnda sinus.
Improba te ridet flentem, te spernit amantem:
Et timidas tetricâ respuit aure preces.
Quid miser incassùm scopulos rupes (que) fatiges
Questibus? & vanâ ferrea corda prece?
Quid iuuet ad surdas suspiria fundere cautes;
Irrita quae rapiat ventus, & aura ferat?
Alter habet quod amas; auidísque amplectitur vlnis;
Et fouet; & gremio comprimit vsque suo:
Aspice vt iniectis alludit blanda lacertis
In collum; & labris mollibus ora premit.
Hic vbi discussit somnum pauor; ossa labare:
[Page 23] Et tremere exangui frigida membra metu.
Continuo moestis resonant singultibus ora;
Et feriunt rigidae pectora nuda manus.
Deficiunt oculis lachrymae; non verba dolori
Sufficiunt: nullo murmure lingua silet.
Hiscere si quando datur; aut tua tela, Cupido,
Incuso; flammas aut Citheraea tuas:
Aut vos, Lanificae crudelia numina parcae,
Esse querens vitae stamina pulla meae:
Aut tibi; quicunque es tanti mihi causa doloris;
Qui spolia insignis victor opima geris:
Millia poenarum quot vix Acheronte sub imo
Suspicor; exitio comprecor ire tuo.
Flebilis vt viuas; saeuo & miserabilis hosti:
Lugubris vt longae sit tibi vita morae.
Cúmque diu ingratas infoelix traxeris auras:
Mors veniat tardo non properata pede.
Tunc quoque (si tumulo forsan condare) sepulchrum
Ossibus; & cineri sit grauis vrna tuo.
Quin etiam insano si fortè excanduit aestu;
Infoelix dominam deuouet ira meam.
Sed piget: & subitò prudens mea vota retracto.
Poena nimis nostris iungitur illa malis.
Quid rear? an veris terrent insomnia visis?
Anne animum fallax ludit imago meum?
Tu potes indocto circumdare brachia collo?
Tu caput in stupido deposuisse sinu?
Ferrea; amatorem Musis praeponis inertem:
Ipsa in Castalijs nectare fota iugis?
Ante putem, vastis errant qui montibus vrsi,
Quásque alit infames Africa terra leas
Foedera iuncturas stabili concordia pace.
[Page 24] Nec metuet crudos agna petulca lupos,
Quam tu coniugij thalamo dignabere; Phoebus
Quem procul, & sacro fonte Thalia fugat.
Non sinat hoc Pallas; quae te cum tradidit artes
Indignam donis noluit esse suis.
Non sinat▪ O vinclo coeunt quam dispare: si qua
Nupserit indocto docta puella viro.
Non illis Hymenaeus adest; non pronuba taedis
Iuno: sed infausto carmine bubo strepens.
Illic Tisiphone vel pleno gutture rixas,
Iurgia (que) ▪ & pugnas; & fera bella ciet.
Dissidium aut tanto molimine miscet; vterque
Mareat vt viduo foemina virque thoro.
Scilicet haud vllo coalescent foedere mentes
Dissimiles; quamuis corpora iungat hymen.
Diuersi siquidem, studia & contraria; mores:
Connubij rupto dissociata iugo
Vincula disiungeat, non illis vna voluntas
Constare, aut animus vnus vtrisque potest.
Carmina docliloqui si volueris ipsa Maronis
Assidua; aut magni fortè Platonis opus:
Non minus assiduus spumantia pocula coniunx
Tra [...]at, & in dubium perbibit vsque [...]
Aut talis vacat, aut folijs per vulnera Christum
Dilacerans, iurat brachia, crura, caput.
Aut animam furnis torrendam praebet A [...]ernis:
Rodenda, aut S [...]gio deuo [...]et ossa cani.
Mille to [...]s F [...]os, tetro & Caco [...]onas ore
In Phlegetontaeis agmina nigra vadis.
Tu tremis interea, arrectis horrore capillis;
In caput offensi ne [...]at ira Dei:
Admonit (que) viri perfers fastidia: qui te
[Page 25] Barbarus, atque tuas ridet, inepta, preces.
At si quos virtus, pietas, morésque pudici:
Par studium & verus conciliauit amor:
Non ego quae veniant ex illis commoda taedis;
Mille licet linguis enumerare queam.
Dulcia si accedant facientes otia Musae:
Iuno quid his addat, quid Venus ipsa thori [...]?
Tu, tibi quae tulerint illae solatia nuper,
Testis es; heu lachrymis obruta penè pijs.
Cum nimios fletus, humentiáque ora, misertae,
Siccarunt, madidas caesarie (que) genas.
Quae nisi opem assiduae, blando sermone tulissent:
Te quoque cum misero clauderet vrna viro.
Mirentur Paphiae gemmas, aurúmque puellae:
Et capiat stolidas picta lacerna nurus:
Muriciae vestes, mollique nitentia serum
Stamine ad extremos sirmata longa pedes.
Et iuuet Eois digitos fulgere smaragdis:
Atque auro fuluas implicuisse comas:
Sordeat his; nec sit tanti Parnassia laurus;
Queis premit ignauus pectora crassastupor.
At tibi (cui indulsit vultu natura benigno
Ingenij, supra mobile vulgus, opes)
Non fuerint tanti conchilia, bissus, & auro
Palla, in puniceis exaturata cadis:
Haec vt, docta, tuis possis praeferre camaenis.
Rusticitas genio sit procul ista tuo.
Vt gemmae coeant, Adamantes, Iaspides, Indi
Magnetes (que) Onyches, Sardoniches (que) simul:
Et quae praeterea campis mittuntur Eois
Diuitiae; aut fulua quas vehit Hermus aqua.
Quaeve celer bibulis voluit Pactolus arenis
[Page 26] Albuta de Phrygij corpore vota Midae:
Praetuleris Musas tamen, haud ignara, quid illis
Praestiterint clarâ quas cecinere tubâ.
Penelope debet Musis, quod casta per orbem
Dicta; quod insigni luserit arte procos:
Mousoli, & regis coniunx, quod nouimus illam
Contusi in cineres ossa bibisse viri.
His debet veros Thisbe Babylonis amores:
Herculis & famam Deianira suam.
Hae faciunt, vt viuat adhuc Sydonia Dido
Quamuis sint rapidis ossa cremata rogis.
Forsitan & facient, tibi cum fatalia Clotho
Ruperit iratâ fila resecta manu;
Inuitâ vt viuas Clotho; post fata superstes:
Et caries nomen ne notet vlla tuum.

ELEGIA V.

NOx erat; & Phoebe rosis argentea bigis
Scandebat medij culmina celsa poli.
Muta quies terras; & me sopor altus habebat:
Fessáque erant molli membra reposta thoro.
Ecce leui curru, tenues aduecta per auras;
Visa mihi teneri mater Amoris adest.
Agnoui iunctos niuei candoris olores:
Et quibus est, currus, saepè reuecta Paphum.
Duráque Chaonias iungentes rostra columbas:
Non volucris Paphiae gratior vlla deae est.
Dextera littoream crispabat candida Myrtum:
Lambebant summas Myrtea serta comas.
Deliciae circum; risus (que); & blanda voluptas:
[Page 27] Gratáque festiuis otia plena iocis.
Ibat & excussis comes indulgentia fraenis:
Et genium totâ larga fouebat ope.
Tempora lenaeus musto suffusa rubebat:
Vina cothurnatos implicuere pedes.
Illic & Dryades, nuptae, innuptae (que) puellae;
Ducebant laetos laeta per arua choros.
Carmina lasciuae dictant genialia Musae:
Ore ciet dulcem docta Thalia chelim.
Suaue canens Erato cytharae modulamina vocis
Aptat, & imparibus consona verba modis.
In medio volucer, tenerâ cum matre, Cupido,
Hos iaculis, illis ignibus ossa petit.
Ipsa leues cultus, viridantis tegmina pallae
Induta; & laxos ibat aperta sinus.
Aurea Caesaries tenerae lanuginis instar,
In varios docilis nexibus ire modos.
Ambrosiam, & suaues spirabat vertice amores;
Quos vafer ingenti foenore vendit Arabs.
Discordes oculi; quorum hic ridere videtur:
Flebat; & è lachrymis humidus alter erat.
Ora proterua micant; gestu petulantia toto
Errat; & in niueis insidet illa genis.
Fassa suas artes vultu lasciua procaci;
Monstrabat cupidis liuida colla notis:
Et procul; arridens; quamuis, irata, mináxque;
(Carpebant pronam pectora nostra fugam:)
Quo fugitiuus abis? & quid mea, transfuga, castra
Des [...]ris? ingenio castra sequenda tuo.
Siste pedem; & vanos cursus moderare labores:
Haec fuga, si volumus, tarda futura tibi est:
Aspice habet pennas; & plenâ tela pharetrâ:
[Page 28] Et quamuis fugias; pectora carpit Amor.
Ille, vides toto Sol qui purissimus orbe
Emicat; & roseo percutit astra die:
Est celer; & celeris rapitur vertigine coeli:
Aurea (que) in niueis sydera transit equis.
Hunc tamen aequauit pennâ leuiore Cupido:
Et volucres celeris fixit arundo sinus.
I, nunc: & pedibus confise fugacibus istis,
Securus nati despice tela mei.
Tela securigeris etiam imperiosa tyrannis:
Tela triumphatis imperiosa deis.
His maiestatem imperij, vultúsque verendos
Eripui; & magno tela trisulca Ioui:
Cum faciem indutus mentita (que) cornua tauri
Vexit Agenoream per freta salsa nurum:
Cum latuit niuei iussus sub imagine Cycni;
Iuit & in vultus casta Diana tuos.
Tempora si primi repetas ab origine mundi;
Gestáque apud priscos respiciamus auos:
Quot satyros faunósque; & numina magna deorum,
Queis sua thuricremis incalet ara focis:
Tot mihi purpureo numerabis in orbe triumphos;
Myrteáque imperij serta, trophaea mei.
Et dubitas animos lentus submittere Amori?
Quae (que) Dei tulerint vincula ferre negas?
Si tamen hoc poteris; coeli quoque posse putabo
Atria sceptriferis eripere alta deis.
Aut age, syderibus victrices inijce palmas:
Captiuúmque sua detrahe ab arce Iouem:
Aut hoc si nimium est; & spem deponis inanem;
Subde Cupidineo mitia colla iugo.
Indue vincla manus quae Iuppiter induit: & quae
[Page 29] Ferre necesse tibi est; sponte ferenda putes.
Cum tua sint nostris obnoxia pectora flammis;
Et molle ingenium semen amoris habet:
Obsequere: incassum demens torquebere; quisquis
Naturam certas exuere arte tuam.
Flumina, quae riuis veniunt decliuia, nemo
Cogat in excelsum scandere versa iugum:
Non animos ponunt aquilae, leporesve timorem;
Crudelis rabiem non lupus; agna metum.
Quo natura trahit, ferimur: frustráque repugnes:
Ingenium nulli fas posuisse suum.
Esto tibi exemplum Solymae regnator opimae
Inclytus, & cuius tu quoque nomen habes.
Cuius nomen habes; sequere & mauortia facta;
Et teneras flammas, dulcisonámque lyram.
Et neque te moueant vulgi deliria; quae me
Ignauam perhibent, desidiae (que) ream.
Mascula ceu virtus è pectore cesserit; vt nec
Marti; & Apollineo sim minus apta choro.
Quam Marti mecum bene conuenit! Otia Mauors
Non amat: & nobis otia rara placent.
Otia quisquis amat; pigro torpet (que) veterno,
Exeat; & nostrâ sit procul ille domo.
Nam dea desidiae non est inimicior vlla.
Heu, pugnant votis otta lenta meis.
Me iuuat insomnes in lucem ducere noctes:
Noctibus & iunctos continuare dies.
Cum fouet amplexu terras sopor humidus; & cum
Nox silet obscuris vecta, per ima rotis:
Excutio mollem famulis de pectore somnum,
Et moneo dulci membra leuare thoro.
Pérque cavas valles, dubiae (que) voraginis amnes;
[Page 30] Et rigidos scopulos & iuga cana niue;
Ad charae mitto securos limen amicae:
Et iubeo longae taedia ferre viae.
Et mihi desidiam quisquam exprobrarit inertem!
Ah pereat, si qua est desidiosa Venus.
Mars iubet insani violentos vorticis amnes
Temnere; & in medium currere nando fretum:
Et meus, vt peteret notos Laeander amores,
Non timuit rapidis credere corpus aquis.
Impauidos nostris animos praestamus vterque:
Et facimus gelidi pectus inane metus.
Ire per aduersas acies; armatáque pinnis
Moenia; & obiectas corripuisse fores:
Moliri aeratis obducta repagula portis;
Et vigilum excubias transiluisse iuuat.
Ille meis demum miles venit vtilis armis;
Aptus erat Martis qui fera castra sequi.
Cui validum cunctos latus est tolerare labores:
Cui vigor; & vegeto in corpore robur inest.
Audisti, & coelo est notissima fabula; Martem
Quâ mihi vir captum vinxerat arte meus.
Scilicet ex illo nos tempore iunxit amórque,
Culpáque furtiuo consociata thoro:
Nulla dies vnquam tantos vt finiat ignes:
Vt soluat nullus foedera tanta dies.
Nunc me liberius gremio fouet ille; palámque:
Militibus dominam praeposuitque suis.
Iámque illos inter sedeo regina; meóque
Ad sacra, sed faciles, mystica, iure voco.
Quósque dies rigidis ferus exercebat in armis;
Dulcia nox molles induit arma viros.
Vtraque cum tractent; quam nostra libentius illis:
[Page 31] Méque illo malunt, quam duce signa sequi.
Hac mihi pensauit Gradiuus dote dolores,
Nec magna amissae damna pudicitiae.
Inde vides quibus est promptum ad Mauortia pectus
Proelia; non segnes & mea bella gerunt.
Sic ferus Atrides; sic formidabile, Achilles,
Nomen: & Ascanij, Telemachíque pater.
Hunc & Mercurio gratum, castae (que) Mineruae,
Non piguit castris aera merere meis.
Quo magis ingenuas fuerant exculta per artes
Pectora: erant flammis hoc magis apta meis.
Materies nostris non aptior ignibus vlla est;
Quam quos Pierides sacro aluere iugo:
Mite quibus Pallas, saeuae & feritatis inane
Ingenium, pulsà rusticitate dedit:
Queis Erato facili tetricum candore rigorem
Lenicrit; mores exuerítque feros.
Hinc mihi suauiloqui, gratissima turba, poetae;
Grata quidem Phoebo, sed mage grata mihi.
Illi delicias, tenerisque haesura medullis
Cum primo, veneris semina, lacte bibunt.
O quoties tenerae facies formosa puellae
Carminibus causam, materiámque dedit!
Vt taceam Memesin, dictámque Lycorida Gallo:
Soláque quae integrum Cynthia mouit opus:
Et male vulgatos miseri Nasonis amores:
Cui vacua est nostris pagina nulla iocis:
Quid nisi iucundos lusus, temerata (que) lecti
Foedera Maeonides, gratáque furta canit?
Materiam tanto praebebat adultera vati:
Tyndaris Oebalio rapta puella viro.
Illi ad magnanimum ducta est Brisaeis Achillem:
[Page 32] In (que) Agamemnonio penè locata thoro.
Virgilij in paruo quam multa volumine Dido est!
Dido Dardanijs hospes amica procis.
Dido vbi cessauit Phrygios Lauinia coniunx
In thalamos latio dote superba venit.
Non his Calliope, non his Grynaeus Apollo
Permessi liquidis or a rigauit aquis:
non Aganippaeae tam suauia carmina dictant:
Sed leuis ingenij vela secundat Amor:
Ingenium Cytheraea mouet. Discedite Musae:
Pareat imperijs ardua Pimpla meis.
Pro gratis Pythio lauris, pro suaui hyacintho,
Aonidum cingant Myrtea serta comas.
Conueniant Myrto redimiti tempora vates;
Ingenium fassi muneris esse mei.
Nam neque si vires cuiquam immoderata libido
Fregit; & ingenium, culpa putanda mea est.
Commoda nulla dedit miseris mortalibus vnquam
Iuppiter; illa eadem quin sua damna trahant:
Praecipuè haud aptos si quis conuertat ad vsus,
Quove minus decuit tempore, quove modo.
Scilicet, haud tanget iucundi pocula vini;
Qui videt instabiles ebrietate pedes:
Aut ignis, satyrum, surreptus fraude Promethei
Qui laesit; coelo restituendus erit.
Quid non in peius hominum ignorantia vertit?
Nesciáque in rebus mens tenuisse modum?
Sit modus, in vestris, sint commoda tempora ludis:
Quámque foues omni labe puella vacet.
Hos qui transilijt fines, ego libera culpâ;
Stultitiae poenas perferat ipse suae.
Sed neque te taedas iubeo spectare iugales:
[Page 33] Et rigidâ plenos tetricitate thoros.
Furta tibi placeant; furtis est apta iuuentus:
Conueniunt annis dulcia furta tuis.
Molle ministerium, seros neque transit in annos.
Sint data militiae tempora pauca meae.
Respice Buchanani postquam placuisse Neaerae
Desierit; nostro colla soluta iugo.
Vt grauiore sono priscorum ingentia regum;
Vt dicit gentis splendida facta suae.
Ille etiam, solio qui nunc sublimis ab alto
Fulminat; & populis monstrat in astra viam,
Beza; tulit quondam primâ mea signa iuuentâ:
Et cecinit molli dulcia bella tubâ.
At nunc frigidior bello; nunc segnior aetas
Defunctum castris iussit abire meis.
Tempus erit cum tu positis quoque liber ab armis;
Et grauis emeritus otia miles ages.
Interea aetatis ludo fruere, in (que) lacertis;
Et cubet in tepido pulchra puella sinu.
Mite puellarum genus; & tractabile Amori
Pectus habet: blandas tu modo tende preces.
Ipsa adero; natus (que) comes, tua vota secundans:
Abnuat amplexus ne qua puella tuos.
Finierat: nutare animum: sensi (que) labare
Pectora tam placidis sollicita modis.
Castra placent veneris. Sumptis constantia pennis
Effugit: & victo fortia verba cadunt.
Ire in vincla iuuat: cuncti (que) expertia nuper
Seruitij, excusso reddere colla iugo.
Iam vaga furta; vagósque animo meditabar amores:
Nec nisi de Dominâ cura erit vlla meâ.
Cum mihi relligio coelo demissa; repentè
[Page 34] Se dedit ante oculos aspicienda meos.
Forma illi neglecta; sed & speciosa, decens (que),
Et nullà impexas arte polita comas.
Non vano ornatu; non falso gloria fuco
Quaeritur; aut coctis ora linuntur aquis.
Non aurum articulos gemmasve Oriente petitas
Induit; aut Tyrio sirmata tincta croco.
Sed sua simplicitas aeuo rarissima nostro
Est decori; & nudos gratia nu da sinus.
Vilis, & haud vllos vestis mutuata colores
Indicium purae candida mentis erat:
Vanáque spernentis populo admirata prophano
Munera, fortunae luxuriantis opes.
Sub pedibus fastus (que) metus (que) premebat inanes:
Fractáque perdomitis tela Cupidinibus.
Vt stetit ante thorum miti placidissima vultu,
Et tetigit niueâ pectora nostra manu:
Et sopor, & lentos somnus dimisit ocellos;
Oráque lethaeis languida mersit aquis.
Protinus vmbra fugit caligantésque tenebrae,
Fuscaque nigrantes nox adoperta sinus.
Lux subit: & sacrae frontis splendore coruscat,
Quà patet in latum conspicienda domus.
Tum mihi qualis erat verè turpissima primum
Et positâ vilis sindone visa venus.
Tum primum patuere artes; fraudesque, dolíque:
Turpia mentitus pingat vt or a decor.
Cernere erat nudi deformem Gorgona vultus,
Labraque rugosis pallidiora genis.
Vt miseros dulci faciem fucata veneno
Subdola, delusos in sua damna trahat.
Vtque voluptatum blandissima retia tendens,
[Page 35] Toxica letiferâ miscet acerba manu.
Gaudia fronte gerit, sed quae praestringat amaror,
Quaeque fluant, celeri praetereantque pede.
Interea subeunt angentes pectora curae:
It comes adiuncto sollicitudo metu.
In luctus abeunt ludi; in suspiria risus:
Excipit & vacuos moesta querela iocos.
Calculus aut vrit renes; aut tarda podagra
Infestat vinctos debilitatque pedes.
Aut tumet vndarum tensum molimine corpus:
Et formidandis venter inundat aquis.
Aut saeuâ, horrendum, grassantis labe veneni,
Lurida consumit tabida membra lues.
(Hanc hominem vitijs offensum numen iniquis
Stultitiae posuit praemia digna suae:)
Exhaustique tremunt amissis viribus artus
Palpitat effoeto laxa tremore cutis.
Et venit ante suos annos, properata senectus:
Et properata suum Mors venit ante diem.
Nec satis ignaui molem morbisque grauati
Corporis, infandis excruciare modis:
Aethereas hominum mentes terrena libido
Versat, & immundo deprimit vsque solo.
Et spectare vetat dulci caelestia cura,
Altaque syderij scandere templa poli.
Coelestesque domos; coetusque intrare piorum;
Lucet vbi haud vllo lux peritura die.
Sedibus in patrijs vbi gaudia vera capessant,
Est vbi laetitiae fons & origo tuae.
O haec si videas iam nunc bona! victa facessat
Protinus: & fallax terga libido dabit.
Sensit: & hoc sacro, testatur nota per orbem,
[Page 36] Carmine, Dauidicae psaltria docta lyrae.
Hoc te vel nomen moneat: fuge cautus amores:
Et vetitae Veneris facta nefanda caue.
Illi quam magno stetit haec fugitiua voluptas!
Quot lachrymis sordes eluit ille suas!
Vt scelus, infantis vix tandem morte piarit:
Qui sapit, haud tanti poenituisse volet.
[...]eza meus si quid lapsus deliquerit olim
Sectatus secli deuia facta sui;
Cum mentes hominum fuscaret nubilus error:
Ignari vitium temporis illud erat.
At nunc quam castis modulatur carmina Musis!
Dissimili pulsans nablia sancta sono.
Quam piget illius foetus! quam dispare vitae,
Consilio, posuit fraena, lupósque, suae.
Vt crepet inuidia; atque effingat crimina liuor:
Et mendax raso vertice turba fremat:
Vix illo nobis quisquam, mage gratus alumno:
Vix mihi quo tantum glorier, alter erit.
Siue tonat solio ex alio, veríque magister
Tramitis, ad coeli culmina monstrat iter:
Siue sui, populis in secula longa futuris
Assidua calami sedulitate cauet:
Et dubios rerum anfractus, nodos (que) resoluens,
It vigil ipse suo Dux (que) comes (que) gregi:
Quam benè Romani fraudem, errorésque Tyranni
Turbat: & iratâ sacra prophana manu.
Quam benè, quae priscis quondam deliria seclis
Larua, cucullati finxit inepta gregis!
Quam format sanctos alijs in pectore mores!
Atque modum vitae quem tenet ipse suae!
Hoc tu si sapias, iam nunc vtare magistro.
[Page 37] Mox veniet celeri mores inopina pede.
Illa venit primâ saepè importuna iuuentâ;
Expectat canas nec remorata comas.
Illa caue incautum saeuo ne te opprimat ense;
Cunctanti rigidas inijciat (que) manus.
Pelle moras: nescis roseo quid lucifer ortu,
Quidve rubens sero vespere stella ferat.
Ipse manum coelo, Dominus protendit ab alto;
Et vocat in magni flammea templa poli.
Ipse aderit; natúsque; & spiritus: ipse iuuabit:
Sufficiet menti robur & ipse tuae.

LVSVVM POETICORVM pars secunda, Epigrammata.

Ad Lectorem.

ATque hactenus verè lusus; & meri. In quibus vix quicquam serium; aut seriò. Hic aliter sanè pleraque. Nec ideo non lusus: finis enim oblectatio. Nec si la­bor est; idcircò lusus non est: haec in­tentione distinguimus; non labore. Respice pilam v­tramque: qui nixus? qui sudores? Aspice gladiatoriam; & duellum. Quid interest praeter vulnera? nec illa ta­men semper. Atque alia ipsa se produnt nihil nisi lusus esse. Alijs suspicari quis possit, subesse serium: & quod hominibus vnum nunc serium est, quaestum. Tu ne crede: & sic accipe. Me lucri laudumque nemo sanè aspernantior. Iterum dico; Nemo. Norunt; qui me norunt; & interim arguunt. Quin negligentiam inter­pretantur; qui mollius; qui durius inertiam. Stat fixum tamen; cum lacte imbibitum: Mihi ne virtutem qui­dem virtutem esse, si ob aliud virtus est. Si non se con­tenta: Si vllam, praeter cōscientiae secretum, mercedem petit. Huic ego nitor, & innitor, non mentem, non manum, non linguam mercenarius. Aliud, testor, nun­quam secutus sum. Sed nec assecutus▪ Ob quēcumque ingenij fructū sine mercede hactenus sine gloria; seu quia indignum, seu quia spernentem sprevit, quam vo­cant [Page 39] fortunam. Et sane, si ita sit, Aeternum spernat [...]: Non fuerint tanti, recto animo imperia. Ergo & adu­latione procul. Cui quis locus sublatis his prçmiis? Cessat illa, si cessit ambitio, & avaritia. Hac spe palpa­mus, vt palpemur. Ego ne innotescere quidē ijs semper volui, quos laudaui. Sed nec ista innotescere curaui. Prodesse volui; si fortè innotuissent: & ad hoc stylum aptaui; vt ostenderent veram laudē; vt instruerent. Sed volui tantùm; non etiam speraui: mearum tam par­cus aestimator; & in diffidentiam pronior. Nec tamen si lusi, veritatem non amplexus sum. A qua, nimis de­flectere vel ludentem; religio est. Nec hyperbolem tamen rejice. Superstitio. Nec summam solam virtu­tem laudaueris. Certè illa exigua scritur: exigua in her­ba est. Alimentum sumit à laudibus: laudibus crescit; adolescit; & summa euadit. Cur non rigauerim hac a­qua? Cur non fouerim; sicubise ostendat, tam rara, & tanti pretij haec herba? Praecipuè editioribus in locis: quae penè fugit; humilia sectans: nec illic, hoc secu­lo, nisi pro miraculo, ostenditur. Eo magis inten­dendum ne vlla illius spes intereat; idque omnibus qui eam amant; omni ope. Ego inter primos me pro­fitear; si amorem spectes; si opem; fortè postiemum agmen cogam: atque vtinam vel cogam. Sed haec ille viderit. Interim ad id quod agitur. Non hic laudandos omnes laudo. Qui suffecerim? Sed nec laudatissimum quemque. Nimis exigis: non tuo iudicio seruio; non meo. Nec eligimus argumentum; sed accipimus: quod amor: Interim quod amicus; potissimum quod sors obtulit. Sic verè liberi, & ludentes. Vale.

Ad Archibaldum Duglasium, An­gusiae Comitem.

NVper fortunae varias experte procellas
Angusie; & velis aequora iniqua tuis:
Nuper in immenso pelagi iactate profundo:
Obrutéque insanis penè voraginibus:
Nunc quoque, nescio quos, iterum subiture labores:
Quicquid id est, forti pectore perfer onus.
Discute tristitiae nebulas; frontémque serena;
Anxietas animo sit procul atra tuo:
Pelle graues curas; properantem & parce seueri
Sponte sua fati praecipitare diem.
Degeneres animos flatus leuis aura sinistri
Disiicit; aeternis in tenebrísque premit:
At mala cum pungunt, tuleris si fortiter illa,
Materiésque tibi, causáque laudis erunt.
Scilicet ille viros dignus numer arier inter:
Hunc sequitur firmo gloria celsa pede:
Cui neque deiecit mutatum nubila vultum;
Blanda nec in fastus sustulit aura leues:
Qui solidum vitae seruans certúmque tenorem,
Robore fortunam vicit vtramque pari.
Vt fremat hinc Boreas; illinc ruat Furus, & Auster;
Et quatiat limidam fluctibus vnda ratem:
Illa tamen medios inter secura tumultus
Aetheris; & rapidi vímque, minasque freti,
Saepè tenet cursum optatum: portuque potita
Despicit, irati murmura rauca maris.
[Page 41] Hinc cape non obscura tuae exemplaria vitae.
Durâ: nec rebus cedere disce malis.
Magnis te quoque iunge viris. Quid passus Vlisses?
Exul, in ignoto nudus inópsque solo,
Quid, cui Roma suae tulit incunabula gentis?
Cui sua, in Adriaco Roma renata Mari?
At quid ego haec antiqua? quid & peregrina recordor?
Ditior exemplis stat patria alta suis:
Stat genus ordine longo: atauos, age, respice, auósque;
Quot sunt Duglasiae nomina magna domus:
Quot bello insignésque duces, & fortibus armis
Heroes; secli gloria quisque sui:
Quem non nobilitat virtus afflicta? polo quem
Non aequat? numera: vix reor vnus erit.
Omnis turba salo fortunae exercita; & omnes
Passa vices; versae ludibriúmque rotae;
Quas pax infida insidias; discrimina bellum;
Queque habet exilij taedia, longa dies:
Nec nisi post exantlatos venere labores
Otia; nec nisi post dura pericla quies.
Te quoque defunctum, confide, laboribus olim
Laetior excipiet, candidiórque dies.
Securúsque inter dulces memorabis amicos
Tu quoque fortunae tristia factatuae:
Tristia nunc; sed quae tunc & meminisse iuuabit;
Agnosse & decoris prima elementa tui.
Hacitum: hac, quicunque alta affectabat, eundum est:
Hac te sublimi, gloria celsa, viâ
Sistet auos supra, atque atauos. accingere: ô, te
Quo sors! quo virtus! quo deus ipse vocat!
Fallor? anheroas suprâ priscósque, futurósque,
Tollere te tantâ sydera mole parant.
[Page 42] Virtuti labor est comes: ire per ardua rerum
Gaudet; & inuicto fata superba gradu.
Aude, ingens, jam nunc superi ad templa ardua olympi
Carpere, qua pronum semita monstrat iter:
Aude inquam; nec tu surgentia nubila ventis,
Aethera; terram; vndas; tartaraue ipsa time.
Tantum, quem venerare deum pius; igneus instâ
Sollicitans, cursus diriget ille tuos:
Ille gubernaclo succedet rector: & ille
Inueniet facilem per vada salsa viam:
Anfractusque vagos per; & auia, & inuia vitae;
Et breuia, & Syrtes; saxaque caeca ratem.
Securam in placidá sistet statione: perenne
Te dignans celsi regia templa poli.

Ad ELIZABETHAM Angliae Reginam.

NVper belligeros Mauors cum viseret Anglos,
Vidit te, & venerem credidit esse suam.
Ibat in amplexus, jamque oscula nota ferebat:
At tibi virgineus venit in ora pudor.
Sensit: & ergo inquit, flauis prognata Britannis,
De venere ambiguum me facit esse meâ?
Quaeque fuit quondam toto pulcherrima caelo,
Iam tandem in terris repperit illa parem.
Si Paris hanc Phrygijs vidisset montibus olim;
Cessissent Paphiae praemia nulla deae.
Sed cur doctiloquae volitant circum ora camaenae?
Fallor? an has etiam non leuis error habet?
Quamque ego crediderim venerem; put at esse Mineruam,
Aurea cum docto Calliopaea choro?
[Page 43] Scilicet has virtus, & digni Pallade mores,
Haudque pudicitiae nomen inane tuae;
Ingenium; & certe sexu prudentia maior;
Quique fluit blando mollis ab ore lepos:
Me dulcesque, hilaresque oculi, vultusque serenus,
Pectoraque albenti candidiora niue,
Me facies supra humanum formosa fefellit;
Me teretes digiti, lacteolaeque manus.
Queis cum sceptra etiam priscae great aemula Troiae,
Quaeque ego vix illis inferiora reor:
Cum quos vult opibus ditet; cum donet honores:
Ecquid praeterea maxima iuno potest?
Scilicet vt cunctos viuat mansura per annos:
Et vincat fatis fata superba suis?
Atqui hoc cum praestent non inuida numina Musae,
Numina cultrici non inimica suae:
Conferat incassum titulos Saturnia; iactet
Diuitias: opibus vincitur ipsa suis.
Cum facies veneri certet: prudentia vincat
Pallada: eris terris Iuno, Minerua, Venus.

Appendix.

QVae Venus, & Pallas, quae maxima numina Iuno
Praestabant olim singula; sola potes:
Non Venus es; non tu Pallas, non maxima Iuno:
Maior Iunone es, Palladeque, & Venere.

Laurea Poetarum Corona.

PHoebe sacer praesul magnorum maxim [...] vatum,
Quem neque quae fuerant; quaeue futura, latent:
Cum fora tam vario feruent confusa tumultu;
Et sua non paruus castra Galenus habet:
Tu (dic) cur toto latitas ignobilis orbe?
Cur tua tam rarus miles ad arma venit?
Scilicet vna tuâ demenda est lutera lauro:
Dematur lauro littera prima tuâ.
Litera Pierijs nimis inuidiosa camoenis;
Litera Phoebaeo non sat amica choro:
Litera tollatur sola haec; feruere videbis
Et ruere ad fontes agmina plena tuos.
Laurea quae fuerant; deme L. sunt aurea: multis
Sic, reor, è lauro grata corona foret.
Ipse ego, qui sequor inuitus; segnísque, reluctor:
Haec mihi si ponas praemia, primus ero.

De IACOBO sexto SCOTORVM Rege adhuc puero, Expectatio.

ANglia lanigerúmque greges, armentáque diues,
Et suas jactet temulenta vites
Gallia; Campano certétque aequare falerno
Vasconum si quae rubet vua campis:
Lydius auriferas voluat Pactolus arenas;
Aemulis currat vagus Hermus vndis:
Aruáque purpureis pulset rutilantia glebis,
Qua vehit fuluum Tagus amnis aurum:
Ipsa suam Cer [...]rémque, & pingues moesia colles
[Page 45] Rura miretur, grauidásque aristas:
Trinacris Hybla fauo, lentis Methymna racemis,
Thure sudato tumeant Sabaei:
Murice puniceo Tyrij, & Gangetica Tellus
Fulget Eois celebrata gemmis:
Fulmina Scipiadas belli, clarúmque Camillum,
Caesares, Brutos, Fabios▪ Catones:
Quique mare, & terras victor peragrauit Eoas
Aemulus magni Macedùm tyranni,
Ingens in Pelusiaco qui littore truncus
Crimen ingrati soceri iacebat:
Hos inquam, atque alios iactet faecunda nepotes
Roma terrarum, domitríexque ponti.
At tu quae tantos latuisti ignobilis annos
Scotia, indignis tenebris sepulta;
Assere te in lucem, tam cunctis clarior oris,
Quas videt caeli patulo recurrens
Orbe sut Phoebus: quam pulchrior ille sorore:
Quam soror stellas superat minores.
Scilicet illae, & opes, va [...]ia & miracula rerum
Rara naturae hona blandientis;
Iustitiâ illustrem sobolem, vel fortibus armis,
Quam sibi priscis genuêre saeclis
Vt iactent: vno contra pugnabis alumno;
Quem tibi seris peperisti in annis.
Nam tibi si primo qui nunc IACOBVS in aeuo,
Integer, vitâm meat superstes,
Quódque dat, exaequet plenis maturior annis,
Indolis tantae generosus omen:
Ipse feret, quae sit gemmâ speciosior Indâ
Fortha reflexis sinuosus vndis:
Et qui coeca rapit canis vndantia Lymphis
[Page 46] Saxa, contorto violentus amni
Tetha, licèt properet saeuo velocior Euro,
Et fremat raucum, strepitúque cautes
Pulset inaccessas, tamen haeud mutare recuset
Saxa flammatis salebrosa gemmis.
Mella Caledoniae sudabunt roscida quercus:
Thura manabunt tribulis: ruboque
Pendebit potior Campanis vua racemis:
Agna per valles ad amaena Tuedae
Flumina, Sydonios pascetur amicta colores
Sponte, & haud vllo variata luto
Vellera certabit Minio superare Crocóque
Stamen externis saturatum in oris.
Alma Ceres sedem Argadijs in montibus altis
Ponet; & flaua steriles Myricas
Mutabit segete; vt non illas Gargara messes
Laeta faecundis superent aristis.
Maenala Lenaeus pater, & vineta Timoli
Linquet, & sacri juga celsa montis:
Pampineásque tuos in colles transferet vuas:
Prôque Pactoli nitidis arenis,
Auriseróque Hermo, Crafordia diues auaros
Incolas faluo saturabit auro.
Hic ver perpetuum, depicti & floribus agri
Lilijs constans decus hic, rosisque:
Non imbres tenero pecori gelidaeue pruinae,
Non gelu pigrum Cereri nocebit:
Ipse vides vt nunc brumali frigore Nessus
Pertinax duram glaciem recuset:
Aemulus exemplum sequitur quod Lutea: Spaea;
Dona, Douerna, Dea, mox & Esca
Bis geminus; quique arua rigant Ae [...]neia; quique
[Page 47] Arua Dal [...]ethum, Lothiana, propter:
Et qui belligeros modico disterminat Anglos
Flumine; & magnus Taus, atque magnus
Fortha Pater, Carronque, & Glotta, & solueus; & tu
Tueda bellorum nimium procellis
Iam dudum quassate, truces dum protinus iras
Hinc & hinc tristes acuunt eryn [...]:
At nunc perpetuam spondent tibi sydera pacem,
Et locant regno medium Britanno.

IVSTA. Archibaldus Duglasius Angusius.

MOrte iacet saeua Angusius: Spes illa bonorum,
Terror malorum maximus.
Cui meritâ laude & luctu; pia turba parentat:
Patrem parenteming eminans.
Par studium impietas simulat. Quem carpere liuor
Vtuum solebat; mortuum
Aut veris sequitur lachrymis: aut gaudia fictis
Celat pudenda, & laudibus
Saltem non fictis, pene ora inuita resoluit:
Seque arguit mendacij.
O laus! ô veri vis! ô victoria! honosque
Cunctis triumphis clarior!

Idem.

OLim saeua truci dente calumnia
Clam vanas ad opes fraude viam struens
Mussabat: posito aut palam pudore
Iactabat caput in meum.
[Page 48] O si non nimium credita crimina;
Foeda, atrociáque, infandáque crimina;
Aut diro lepido, aut fero Cethegi
Patrandum genio nefas.
Quos caecis stimulis ambitio impotens,
Aut aestu rabies feruida pectoris,
Auri aut sacramali fames in omne
Egit praecipites scelus.
Moliri in patriam incendia, spicula
In patrem patriae, sanctáque numina
Regum alti solio Iouae locata
Celsis pellere sedibus:
Regni praesidium, spem, decus, exterae
Genti ludibrium tradere, ciuium
Vota, & pontificis (nefas) tyranni, ac
Romae degeneris metum.
O linguae improbitas, callida nectere
Fraudes, insidias, exitium bonis:
Regum aures, animósque suspicaces
Ficto ludere crimine.
Haec cuncti currulum flagitij manus
Patrare? haec facinus mens coquere impium?
Haec coctum potuit probare? pectus
Hoc conscire nefas sibi?
At me (qui sapiens intima sensuum
Scrutaris deus; & quisquis er as mihi
Arcani penito sinu reposti
Testis) crimine liberas
Vitae perpetuus compositae tenor,
Mens legum patiens, imperij iugum
Iusti legitimum subire mitis;
Cunctis cedere lenitas;
[Page 49] Non claros atauos stemmate regio,
Regnatásque atauis penè prouincias
Et belli decora, & feri triumphis
Partam Martis adoream;
Non longo titulos ordine turgidos,
Arces pinnigeris turribus arduas,
Non turbam numerans grauem clientum, aut
Latis praedia finibus:
Nudi simplicitas candida pectoris,
Et semper similis cana fides sui:
Fraudes impietas licet, dolósque
Laudans clam sibi rideat:
Sincerae rigide iustitiae tenax
Dextra, à flagitio libera, sanguinis
Expers innocui, doli, rapinae,
Solis noxia furibus.

Isabella Duglasia auia paterna, Archibaldi Angusij, & Georij soror.

ET genere, & formâ, & nulli pietate secunda;
Vis virtute etiam noscere, quanta fui?
Quae fratres dedit exilio mortíque sororem,
Regia virtutem est vis venerata meam:
Quódque etiam natum custode in carcere clausum
Excusat: num se sic facit ipse reum?
Concedant alijs quaeuis; mihi cesserit ira.
Sunt mage virtutis clara trophaea mea.

Maria Ihonstona, Mater.

POst humani de me, ni de me fama superstes,
Mentita est titulis nomen inane suis:
Rara; aut nulla meae certarit foemina laudi:
Nec tulit haec aetas, nec mihi prisca parem.
Casta, modesta; pia & verax; proba, strenua; mentem
Larga manumque: vnâ denique voce, BONA.
Chara meis, mage chara tuis, charissima, chare
Vir, tibi; pauperibus charaque diuitibusqve.
Hos ego thesauros, dotisque ingentia dona
Certaui natis accumulare meis.
In spice foemineum genus; & componere. forma
Non veniet speculo dignior vlla tuo.

Isobella, soror, natu maxima.

NI quod foemina nata fui, dignissima nasci
Vir fueram; haec genio sors erat apta meo.
Digna etiam nasci princeps: sic vtilis orbi;
Gloria sic genti magna futura meae.
Inuidit Fortuna: sed nec inuidit; & esse
Principem; & in sexu debiliore, virum
Aut dedit, aut certare viris prudentiâ; & oris
Maieste; aequo principibusque animo.
At pudor, at probitas, roseique modestia vultus;
Indicium sexus debilioris erant.
Plus hoc; quam princeps, quam si vir nata fuissem:
Foemina principibus aequiparanda viris.

Ioanna, natu minima.

ET genij, & vultus, & maternae aemula laudis:
Sit mihi, sit laudis summa Ioanna tuae.
Quae tibi proponis, premis & vestigia, felix
Exprimis; ô plures viuere digna dies!
Difficile est superare, quod est fas, praedicat aequam
Tefama, & memori posthuma mente colit.

Eadem & Guilielmus Cokburnus Lanetonius maritus.

VOs amor, & Pietas, probitas, constantia, virtus
Omnis; & vna vno iunxerat hora thoro:
Vna fere Coelo; prorsum intulit vna sepulchro
Hora vni; & voto es, dura, potita tuo.
Et merito magicos turba execrare susurros?
An DEVS ipse polo iungit, vt ante solo?

Iohannes Haldanus Val-aquilius.

DVm fucata tumet late prudentia, & orbi
Iam sapere, occulta est texere fraude dolos.
Abdiderant irrisa caput, pietasque pudorque:
Canaque cum integrâ simplicitate fides:
Sanctaque amicitiae intemeratae vincla: parabantque
Indignata solum, celsa sub astra fugam.
Obstabat coeptis pietas tua, dum neque te illa
Deserere, aut illis tu superesse potes.
Ergo ne infandas, & nil nisi tartara terras
Vsque colant; teneant nec supera alta poli;
Tu simul & rapiendus, & in supera alta ferendus:
[Page 52] Et rapiunt; simul, & in supera alta ferunt.
Hospite quam foelix te terra superbijt: & quam
Se maiora sibi sydera ciue placent:
Tam gemit amissum, si quis virtutis alumnus:
Fraudi si quis adhuc hostis in orbe latet.
At tu ne exulta impietas: Tibi, dira, superstes
En bellum cinis, en ossa inimica cient.
Et rediuiua parat; iam nunc patre digna propago,
Arma; subacta tibi queis pede colla premat.

Idem.

ALtera habet coelum coniunx: habet altera terras;
Vtraque charatibi, te, vtraque digna viro.
Quae magis; haud fas scire. polum, si hanc aspicis, vnum
Suspiras. At si hanc; iam tibi terra placet.
Quid potius? coelumne? atqui hanc, ô saeue relinques.
Anne solum? ingratus; cum paret illa polum.
Tun' saeuus? tun' ingratus? fuge nomen vtrumque;
Quam procul est genio crimen vtrumque tuo.
Non saeuus? maneas ergo: haud ingratus? abito.
Huc te viua: illuc lumine cassa vocat.
Hoc suadet pietas; sed suadet & illud; vtrumque
Posse velis; tantum ast alterum obire potes.
Dum dubitat: veniens supero vis ignea coelo;
Ad patrem in patrias vi rapit alta lares.
Heu quid sollicit as luctu mea gaudia? Sponte
Tene ego? ô oculis charior vna meis.
Quem scelera infamis, iamdudum & inania mundi
Pertaesum inuiso es sola morata solo.
Nunc quoque. Sed me fata dei; sed sancta voluntas.
Et neque te totus desero: magna mei
[Page 53] Pars tibi pignora tanta: hic sacrum effundito amorem,
Huc curam, hos luctus; has equidem lachrymas
Optarim, Mansolaeis, & praetulerim: sic
Tecum ego; sic nullo me sine tempore eris.

Iacobus Ihonstonus, Elphistonius, socer.

MAgna anima Aetherei coeli generosa propago;
Trans alta ad patrios sydera, vecta, lares
Quam post bis senos iam sexagesima messis
Cunctantem inuiso torsit amara solo:
Tene indignantem terrena tot arcta morata est
Terra annos? vinclis impedijtque suis?
Tene polos suspir antem domus ardua olympi
Spreuerit? En votis astra benigna tuis.
Despice; despectas terras securus: & alte
Inspice conuexi flammea templa poli.
Optatásque deo sedes, foelicia regna
Incole, coelicolis mista, beata, choris.
Sit mihi dicere fas (nec amori indulgeo:) Momo
Iudice: si Momo dicere vera libet.
Quando alij haud coeli tot votis astra petita:
Haud alia ad coeli gratior astra venit.

De DD. Iunij, Blakij, Parkinsi, (etiam Tolcatij, & Tigurinorum professorum) obitu.

SEquana qua placidas lymphas; qua flumina Rhenus;
Qua Tamesis, rapidas qua Taus vrget aquas:
[Page 54] Per Celtas, Sueuosque feros, Batauosque, Britannosque;
Trans mare, trans montes, trans freta, trans fluuios,
Improba mors enixa, cito leuis ocyus Euro;
Aegida, terrificas concutiensque faces;
Inque omnes acuens se artes, arma induit omnia;
Quâque ferox, morbum, quâque maligna, luem:
Toxicaque. Et fremit, & ferit, & grassatur, aceruos
Dans late; & dirâ funera crebra manu:
Hinc Iunium, hinc [...]lakium, hinc Perkinsum, ingentia sternit,
Nominaque & secli lumina rara sui!
Ipsa quibus pietas, ruat, & coeli igneus ardor:
Ipsaque Suada, altae & culmen, honos, Sophiae.
Iamque adyta, & celsi nutant fastigia templi;
Nullaque non, aliquâ quassa, columna gemit.
Et miscet luctusque, metusque; atque horrida, cunctis
Imminet, & stricto desuper ense ruit.
O moere; ô metue: atque horre grex parue, tenebras,
Algores; quid non? Exilium, excidium.
Nil moere, aut metue, aut horre grex magne; tenebrae
Cui nusquam; nulla est mors: necubi exilium.
Cui mors ipsa, malique genus cui militat omne;
Nil non in laudem vertet, & ista, sibi.
Cuique malum nihil; ex nihilo bona, qui eruit omnia;
Nil non in melius vertet, & ista, tibi.

D. Blakij.

IPsa mori pietas; & caeli conscius ardor
Si possit, moritur, cum Blakioque cadit.
Sin mortis pietas caelique est inscius ardor,
Quid flemus? Blakium mors fera, nulla premit.
Siue cadit; cadit haec: siue haec stat; constat & ille:
[Page 55] Cum Blakio pietas, flatque, caditque suo.
Hac duce qui vixit foelix, cadit hac duce foelix,
Quid refert foelix viuat, an ille obeat?
Mome tace, decori ille sibi, vixitque, caditque
Dedecori vixit; & cadit ille tibi.

Famulum tuum me fac.

SVmme pater, torques celsi qui sydera caeli,
Terrarumque premis pondera, & alta maris.
Da mihi te facilem in vota: atque salutifer audi,
Quas humilis fundo corde tremente preces.
Non ego diuitias; non otia mollia posco:
Non vt sint vitae tempora longa meae.
Non etiam vt titulis nomen turgescat inane:
Sed famulum facias me, precor, esse tuum.
Sic mihi diuitiaeque, & honos continget abundè:
Long aque erit vitae quantulacumque dies:
Sic nimium in titulos assurgent nomina veros:
Si fuero, famulus, dicar & esse tuus.
Tu mihi diuitiae, tu spes; tu vera voluptas:
Tu mihi certa salus, tu mihi vita venis.
Tu mihi sceptriferis, deus, inuidiosa tyrannis
Gloria: tu titulus: tu mihi celsus honos.
O fortunatos nimium, nimiumque beatos,
Alme pater, famulos, quos facis esse tuos!

Pia arma.

CRudum animo atque oculis, infamique ore cruorem
Imbibere; & rabidae viuere more ferae
Quantum te, scelerate; tua & facta odero Mauors,
[Page 56] Tam te semper amet, qui truculentus amat.
Sed tamen est cum vel ciuili sanguine dextram
Non impune modo tingere, & arma licet.
At (que) hominē, haud hominem; ciuem, haud ciuē dare letho▪
Et consanguineas spargere caede manus.
Ergo Deus quocunque; etiam in fera bella vocantem
Te sequor: & duce te crimine liber ero.
Hoc satis est. Atqui efficies quoque caetera. & vt vis:
Dum pius; impietas dum sciat esse Deum.

Fastus ex re quauis.

EN mihi displiceo: Placeo mî hoc nomine. fastus
Forsan abest; fastus hinc venit ansa mei.
Quas non inuenies ventosa superbia causas?
Hinc quoque fastus adest si; quia fastus abest.

In Morbo.

NOx fera terrorem ingeminat: mortémque minatur
Tu DEVS auxilium, lux mea, luce refers.
At tibi, & in tenebras Erebi inconcussa potestas.
O etiam hic vires assere magne tuas.
Et facies: reddésque pijs patriaeque, tibíque
Saluum; siue solo; seu potiore polo.

In Eodem.

TVne draco scelerísque mei; scelerisque parentum
Mole grauis, tristi, triftīa bella cies?
Atque Deum, in partes trahis; vltorésque dolores
Et morbum; & Mortem, durus, vtramque tonas?
[Page 57] Incassum. Neque enim facies nostri ista parentis:
Qualem, pacato iam videt ore, Sion.
Hoc duce (pone minas, & nil nisi inania regni
Nomina, post regni sceptra subacta tui)
Et scelere, & morbo inuito, & quocunque dolore,
Mortéque, téque; altus sydera in alta ferar.

De coniugio, cum B. I.

RVmpere liuor, & oblatra. Mihi corda, manúsque
Sunt sociata polo: sint sociata solo.

Non mirandum.

QVòd Mare, quod vitreo Iordanis constitit alueo,
Nil miror, domino paruit vnda suo.
Et stantem, & refugum conuerso tramite Solem
Nil miror: domino paret & ille suo.
Miror mirari haec hominem, & vix credere: quódque
Non etiam domino pareat ille suo.

Taciturnitas.

PAuca loquor, non quae commendat gratia, non quae
Pondus habent: nec sum, nec putor esse Cato.

Indignus.

PHoebus abest? nec Pallas adest, nec munere Mauors
Insignis, linguae Suadaue blande mea?
Nil meritum nimio si me effert aura fauore
Pronior: haud decorat, illam ego dedecoro.

Calendae Ianuarij.

INscius, aut absens; Iani, pro more, Calendis
Quod Dederim grati pignora nulla animi;
Non fors: quanquam & fors. Etenim; si vera fatendū est,
Fors nostri indicium pectoris illa fuit.
Simplicitas me nuda iuuat; Mihi pectus apertum;
Ille homines ludit fraudibus, arte, dolis.

De eodem.

QVid mihi cū Iano? Monstrū ille▪ at (que) odi ego mōstra:
Ille bifrons. Simplex frons, animúsque mihi.

De eodem.

DAs: sed vt accipias. hoc non dare; vel dare si sit,
Iane, idem dicas accipere, esse dare.
Idem largus, auarus: & idem diues, inópsque
Sic. Nam qui sic dat; plus capit, optat, habet.

De eodem.

OCui, sinciput, occiput est: qui claudis, & annum
Vna aperis: bellus ianitor, atque Deus:
Iane, libet si sic ludendo nomina rerum
Vertere; & arbitrio verba rotare tuo:
O cito Tarpeias, procul hinc fuge cautus ad arces,
Et dato; vel Romae vendito verba tuae.
Aut aliquis frontem iratus tibi frangit vtranque
Sanatam, exemplis dicet, & esse tuis.

Ad Io. Metellanum Cancellarium.

NOn ego me, & si qua est mea vis, industria, si quis
Corporis esse vsus ingenijve potest;
Dem tibi? dem per te patriae, patriaeque parenti?
Cui patria, & patriae se dedit ipse parens.
Nusquam se potiore loco positum ille fatetur:
Et posuisse queam me potiore loco?
Experta illa, fidésque tua, & prudentia quae fit:
Experta ingenij flumina quanta tui.
At geniusue; fidesue; at nostra industria, si qua est;
Corporis aut vsus, si quis, & ingenij;
Seu tibi; siue etiam patriae; patriaeue parenti:
Velle meum; specimen me dare posse tuum est.

Votum.

CVi se iura; & consilij vis publica; cui se
Dat regis; regni; Relligionis onus:
Tanto oneri agnoscant vnum te haec secula; & vnum
Postera mirentur secla fuisse parem.

De eodem & flaminia coniuge.

PRima viri, & propria est si laus; placuisse maritae:
Primáque si vxoris laus, placuisse viro:
Te nusquam melior, nec cum meliore, maritus
Coniuge init casti foedera sancta thori.
Fallor [...] an hic seros concors amor ibit in annos,
Posthumus? & patrios aequet honore rogos?
Vt thoro (an & thalamo?) laudem affectetis eandem
Nate, Nurus: patris hic amulus; illa socrus.

Ad nouam nuptam.

VIrgo, rudē quod te, necdum vllū expertā Hymeneum,
Dulcia nunc primùm mittit in arma Venus:
Quid trepidas? certam non haec spondentia mortem
Praelia. Degenerem pone Isabella metum.
Quin etiam in dubio non est victoria. Nec te;
Sed sua colla tuo subijcit ille iugo.

Iohanna Leo, Angusiae comitissa.

CElsi oris decus, & radiantem frontis honorem,
Et bene quas possent sceptra decere manus:
Dulcia caelestes imitantia lumina flammas
(Lumina vel Phoebo, vel Ioue digna coli.)
Et quas praeterea formoso in corpore dotes
Pigmalion docta duceret in tabulâ;
Dum mediam incedis stipata Iohanna per vrbem,
Et trahis ad vultus lumina cuncta tuos;
Viderat Hesperijs vectus Getulus ab oris:
Atque aliquam è caelis est ratus esse deam.
Vt genus, & nomen didicit; suspirat: & ergo
Tam dulces, inquit, terra alit ista feras.
Africa dum tales ferat olim nostra leones:
Quot volet, & Tigres, & fera monstra ferat.

Ad Eandem.

TE genus ingenium, fortuna, & forma, Hymenaei;
Et gemina ingentum digna patrum soboles:
Te faciunt multorum, & spes, & vota beatam:
[Page 61] Obsequium, sermo, scriptáque, penè deam.
Verè eris: haec & te, si rectè agnoscis; & illum,
Qui dat, quíque aufert munera tanta, Deum.

Ad Eandem.

INgenio Pallas, facie Venus aurea, Iuno
Maiestate pari, frontis honore pari:
Quisquis is est, cut tot submittis numina; Martem,
Phoebum; illíque Iouem vix facis esse pares.
Hinc ergo inuidiae causa est vel maxima, nulli
Quod sortem inuideat scilicet ille parem.

Ad Alexandrum Lyndesium illius maritum.

QVod te diuitijs amplissima regis amici
Dextra auget; cunctis accumulátque bonis!
Quod tua blandus amor, tam dexter vota secundat:
Quod beat optatis aurea Iuno thoris:
Tantorum tuleris, quod spem, quod vota procorum;
Spe forsan, votis, & potiora tuis:
Siue est virtutis, virtus adolescat, vt anni,
Dum magnum priscis nomen adaequet auis:
Siue est fortunae, hunc seruet fortuna tenorem:
Atque in te mores exuat illa suos.
Hoc tibi vix rebus temerè indita nomina spondent:
Spémque fouent, fallax an rear omen habent?

Ad Io. Metellani illud extemporaneum inter Iudendum.

FOrtunae patienda tibi ludibria, námque
Haud cuiquem ex animo cuncta venire solent.

Item ex tempore.

TV quoque, quem nunc blanda fouet, mutabilis an sit
Ne dubita: & toruum pone supercilium.

Ad Georgium Duglasium, traducto Boe­thio de consolatione.

CArmina siue canis; sunt carmina Apolline digna:
Siue libet numeris soluere metra suis:
Mellea verba fluunt, quae nec Cyllenius ipse
Corrigere; aut possit carpere liuor edax;
Haec duo tam dextrè cum iungas numina in vnum:
Et solus praestes quicquid vtrunque potest.
Non te ego contulerim iudex satis aequus vtrique,
Vt mihi sis Phoebus; sis mihi Mercurius?
Non te ego praetulerim iudex satis aequus vtriuis,
Maiorem vt Phoebo Mercurióque mihi?

Ad eundem: & Margaretam sororem.

INgenium vobis vultu natura benigno
Contulit; & formâ vincere posse deos.
Et lepor; & roseis sedem posuere labellis,
Cum blandis blandae Pierijs charites.
Foelix ô tali nimium germane sorore!
Et foelix tali tu quoque fratre soror!
Si dignis vos iungat hymen, Iunone secundâ:
Foecundet vestros, & Cytheraea thoros:
Tali ego coniugio genitos, aut gignier orbi
Posse iterum Musas, crediderim; & charitas.

Ad Franciscum Walsingamum.

MVsarum cultor, verae pietatis amator:
Praesidium, portus, dulce patrocinium.
Quid tibi te, & tanta dignum pietate precemur?
Quae fuerint meritis consona vota tuis?
Námque & opes, & quos vulgus miratur honores,
Et semper magnis otia spreta viris;
Quamuis larga manu blandâ fortuna ministret:
Sunt animo tamen haec inferiora tuo.
Haec alij sitiant stulti; atque habeantur ab istis,
Non habeant, haec tu non habearis habens.
Pieriásque colas curâ potiore camaenas:
Pierijs & sis tu quoque cura deis.
Quaeque manet, maneat; seros & perstet in annos
Grata tibi pietas; & pietatis amor.
Sis illi profugae, cunctis licet exulet oris,
Praesidium, portus, dulce patrocinium.
Sit tibi, qui terras qui caelum numine firmat;
Qui regit immensi flumina vasta maris;
Quanta hominum est maior diuina potentia; maius
Praesidium, portus, dulce patrocinium.

Ad Eundem.

CVm tibi relligio curae, sacraeque camaenae;
Nil Musis, nil sit relligione prius:
Quis te non patrio colat, atque obseruet amore,
Cui gratae Musae, gratáque relligio?
Certe ego ni patrióque colam, & te amplectar amore,
Dum tibi erunt Musae charáque relligio
[Page 64] Tunc me nec dignum fatear sacrisue camaenis;
Nec qui sincera relligione fruar.
Sic mihi fas semper sacras coluisse Camaenas:
Sic liccat vera relligione frui.
Saeuáque mors potius properatos finiat annos:
Quàm non sincera relligione fruar!

Ad Annam Reginam Scotorum.

NAta, soror, coniunx, regis: mox maxima regum
Magnorum; regni mater & alma tui.
Tot titulis ingens; mordacíque area lata
Inuidiae; haud vllis inuidiosa tamen:
Haec mihi materies olim famae ampla; sacrabit
Te coelo aequaeuam, syderibúsque poli.

Ad Largum, Andraeae Hunteri nomine, Lusus.

NOn mihi cum Largo lis est; angustiam at ipsam
Quem potius dicas: quippe tenax adeo est.

Ad obtrectatorem.

QVid Nasute, nimis carpis mea carmina? non si
Esse potes Naso, tu; potes esse Maro.

Ad quindecim-viros.

TErtia iam canis instat feruoribus aestas;
Iam posuit canas tertia bruma niues:
Ex quo lata licet pro me est sententiae: litis
[Page 65] Hydra, renata velut funere, viuit adhuc.
Virtute herculeâ, Styge natum tollite monstrum:
Et tandem inuisae taedia lenta morae:
Stat fixum hoc; vtcunque reuixerit; haud sine vestrâ
Viuere labe potest: haud sine laude mori.

Ad N. Cognomenteo Regem: Lusus.

DEmiror, quod rex dicis minùs aequa, facísque:
Dicere nam reges, & facere aequa decet.
Nil miror, quod rex dicis minùs aequa facísque:
Nomine Rex tantum es, munere Causidicus.

Ad Iacobum Regem.

TE fors; te Phoebus; Pallas (que) agnoscit alumnum,
Certatim donis accumulántque suis.
Quo me nec Phoebo dignatum aut Pallade? quem (que)
Sors rotat; & saeuâ versat iniqua manu.
At simul annueris; nec Pallas iniqua, & Apollo
Dexter erit; positis fors (que) sat aequa minis.
Tum neque me Phoebo; nec me inseruisse pigebit
Palladi; & officio percoluisse pari.
At fors toat licet promptis ruat obuia gazis,
Pellax: haud famulum fecerit illa suum.

Ad N.

SIue tibi assiduis laxata negotia curis
Dant requiem; & curis otia grata pijs:
Siue Dei antistes solio intonat acer ab alto:
Et duce cum Stygio; cum Styge bella gerit:
Abditáque ingratis pandit mysteria seclis:
[Page 66] Et citat aptatos ad sua verba locos:
Aliter
Te
Tacitum.
tacitum voluentem, & scrutantem atque notantem,
Signantem, & digito singula dicta tuo
Vidimus. vt vero vota & concepit: & illi
Iam populus socias iunxit in astra preces:
Continuo huc raptum obstupui, manibúsque, oculis (que)
Tensis, tensa, animi pignore, voce tui.
Haecne latere potest pietas hominesve Deumve?
Haecne inhonorato mersa latere loco?
Non latet. Ergo & nunc meritò te tollit honore
Numen, & euectum tollet in alta caput.
Tantum quâ coepisti ire ingens, perge. Deus (que)
Ne dubita: atque homines praemia digna dabunt.

Virtus à Deo.

HVmia bellatrix gens; & Mauortia verè
Pectora; vis vestri praesidiúmque soli:
Vos, neque tentato dubij certamine Martis,
Terga dare; & turpi linquere signa fugâ:
Indecores vobisque atauísque! huc pristina virtus!
Huc priscum decus! huc gloria celsa cadit!
Hoc incuria? & hoc potuit temerarius error?
Et nimium nobis fidimus! vlla viris
Virtus scilicet est, caelo ni missa supremo
Aduenit! ô verte huc vtraque turma animum.
Ni facitis; ruit ista superbia; vindice caelo
Dans luctum; & labem forsan vtrique parem.

Deus paruis adest.

NOx erat, & placide componens membra quieti
Praebueram solito fessa labore thoro;
[Page 67] Cum leuis▪ atque leui primum certamine adortus
Dente cauo coepit sollicitare dolor.
Negligo: & inuito certo dare lumina somno:
At pernix oculos fugerat ille meos.
Et pudet exiguo tam saeui ex hoste doloris;
Et modo crescentes spernere pugno minas.
Hoc magis exardescere spretus; & acrius instat
Se maior; vires ingemiátque suas.
Iámque ferus, iámque immanis, cruciat (que), coquit (que),
Et rotat, & toto versat, agítque thoro,
Indignantem: támque in ferrum atque arma ruentem:
Si ferrum auxilium ferre, vel arma queant.
Eruere ima iuuat laceratis ossa medullis,
Siue manu, medicum; forcipe siue fabrum.
Sed longè medicaeque manus; longéque tenaci
Forcipe qui posset eruere illa faber.
Ringor; & huc illuc partes conuertor in omnes,
Atque solum, atque agili peruolo mente salum.
Sed neque terra, salumue; nec humidus aer, & orbis
Igneus; optatam nec tulit aether opem.
Quid faciam? an magni solium sublime tonantis
Sollicitem, & paruâ numina magna prece?
At iubet. Ergo vix primis sonuere labellis
Murmura, & exili perstrepuere sono:
Ille fugit: tenuésque euanuit acer in auras
Ilicet; & cunctus deserit ossa dolor;
Miranti; palmásque ad sidera celsa ferenti.
Sic agis? & paruis, maxime, rebus ades?
Te sine non veniant mihi parua; haud maxima: sed nec
Te sine, quod Tellus, quod tenet orbis, amem.

Georgius Humius Wedderburnius atauus, qui ad Millertonem celebrem illam pugnam pugnauit.

FVlminei decus inuictum generose gradiui
O heros priscis aequiparande Deis!
Martia quo nullo plus se iactauit alumno
Mercia, maiori nec canit ore ducem:
Seu rapis hastatas tecum in certamina turmas,
Et confers signis signa, virosque viris:
Siue minax procul ense micas metuendus, & hastâ:
Atque leui tentas praelia prima manu.
Ausa fuit Vallae, poterit componere Marti
Fama, volet meritis si dare iusta tuis.

Dauid, eius filius: qui ad Kellam.

DVm te, fas contra, & puri pia iura duelli
Confectum, & doleo, & vindico, magne pater:
Kella pium, nec degenerem me vidit: & author
Quisquis erat, meritâ gaudia morte luit.
Vmbria non, non Tina tuo se funere iactat:
Expetij, & paenas hostica terra dedit.
Obstiterit viui tua gloria: mors tua causam
Praebuerit, famae materièmque meae.

Idem: cum ad Fluidonem; profligatis qui contra steterant, ad regem properat; vbi vnà cum filio natu maximo interfectus est.

HVc, huc; ô socij victricia vertite signa:
Hàc decus, & virtus; hàc patria alta vocat.
[Page 69] Per vos! per dextras, & nuper fortia facta,
Per, si qua est, sanctam regibus vsque fidem:
Rumpite & hanc aciem; medias (que) incurrite turmas.
Quò sugis? hic arma, hic hostica figna vide:
Linquere me [...] potuisse ruentem in praelia regem,
O genitor! nulla hoc nunciet vmbra tibi.
Debueras superesse tamen mihi nate▪ mori stat
Vnâ, haud inuideam hoc iam tibi; vix doleam.

Dauid, Auus.

EXterni iuga seruitij dum Darsius vrget,
Exterus, id (que) sedens plebs (que) patres (que) fremunt.
Amissum decus imperij, vilescere gentem:
Virtutem, priscos & cecidisse animos:
Agmine turgentem (que) iras (que), minas (que) vomentem:
Ingressus paruâ praelia magna manu:
Et verti, & fudi, & vici: caedem (que) piaui
Caede illâ, & manes, Humie magne, tuos.
Patria quid debes, mihi quid domus Humia, vestri
Arbitrij est; non est dicere velle meum.

Georgius Humius patruus in praelio ad Musselburgum caesus, in Angusij auunculi acie.

DIgnum vtrius (que) atauis dum me tibi Auuncule testor:
Auspicijs (que) ineo praelia dura tuis;
Occubui primae spes ingens flore iuuentae,
Haud minor exelsis forte futurus auis.
Vita breuis vetuit; mors praestitit. aequior illa:
Quid refert paucos si venit ante dies?
[Page 70] Parceparens lachrymis: & patrem, & cerne maritum:
Non paris indignum, non paris indecorem.

Dauid Humius, Pater.

TV quoque post cunctos, genitor charissime; sed nec
Post vllos merito commemorande mihi:
O decus, ô seri rarissima gloria saecli;
Quem pietas, priscus candor, & alma fides,
Nudaque simplicitas, & caelo Astraea relicto
Dignatae exoso sunt coluisse solo.
Discite; & in seros nati tranferte nepotes,
Sic sapere, exemplo & viuere velle meo.

Idem.

QVam bello mihi prompta manus Swintonia dicat:
Dum versos Gallos vidit; & illa equitem
Scotorum: exultare, instare in terga cateruas
Hostiles; sed nec iam fuga tuta foret.
Atque aliquis, res excisas, tot millia morti
Tradita; se elapsum, vix quoque, narrat, equo.
Ne foret: adsum acer, méque, hastatásque meorum
Obijcio turmas; eripióque neci;
Atque sugaeturpi cunctos. Si prisca daretur
Ciuica; quotta mihi digna corona venit?
Sic alias non degenerem me Tueda, vidétque
Anglia: sic dextrâ hac me meruisse mori.
Sat, patria: obtuleram vitam tibi. parcere Mauors
Maluit, & patri mitior alma quies.

LVSVVM POETICORVM pars tertia. Psalmi: & alia.

Ad Lectorem.

IAm tertio Lector te compello. Nec pi­get: est enim otium: si tu is es, quem compello. Si non es; quid hic agis; miser? abi quo dignus es; in negotiorum erga­stulum: illic te torque, excrucia. Nec veniam peto interpellationi, immo praemium: si quidē habet delectationem varietas. Non morabor tamen multis: vnum moneo, relinque nuces, & nugas. Ac­cingere aliquando, & seria cogita. Nihil hic non se­rium. Nullum iam ludicrum, nuilas ambages conci­pe. Nudus sane, nudum pectus tibi praebeo. Hic vide­re me licet, nulla cum persona: aspice si voles, & inspice. Quo enim larvam pietatis? nisi contemni quis cupiat. Nunquam minori illa vsui. an non ideo (ô beatum hoc saeculum!) pauciores hypocritae? Nemo illam nunc, qui sapit, simulat. Dissimula, quatenus fas, qui prudens haberi vis: qui tibi; qui tui similibus prodesse. Hoc certum ad honorem compendium, pius si sis, ne te esse quis sciat. Sic se qui inscripserit, proscripserit, (mihi crede) honoratorum albo, & prudentum. Ergo talem cum me vides, intimum vides, ne dubita: alioqui nec vidisses. Equidem animi sensa tibi promo: nec tamen fortassis exprimo. Tu intellige, quae legis. & plus intellige, quam legis; quam legere potes: quam [Page 72] ego; quam quiuis, exprimere. Si recipis, fruere, & nos ama. Ni recipis, ride, irride. hunc operae fructum prae­fatus sum meae. Nec nescio pietatis praemiū, nec recu­so: Immo, quod vehementius rideas, amplector. An potui tibi, lector, magis splenem mouere? Ecquid mihi debes pro hoc risu? Quin supercilium tamen pone. Nec nimis tibi arrogâ. Non quam putas, fortassis, he­betes nos genuit natura. communis illa mater est.

Nec sic auersus equos nostro sol iungit ab orbe:

Communis & ille pater. Et haec quae scis, scimus etiam nos; & te scimus, & sciendum alijs dare possumus: Etiam arcana illa imperij tui. Denique nullâ te parte inferiores sumus: nullâ impientissimo quouis. Hoc interest, quod ea facis, quae nolumus. Et ideo nolu­mus, quia nolumus: non vt vulpes, illa, tua botros. Etiam ista quae hic vides, volumus exprimere. & certe exprimere, cum to respicio: cum me; iam corrigo, & dico, imprimere. Is mihi vere finis: vt haec animo im­primam; meo imprimis; vtinam, lector, & tuo. Sperare vix ausim: vetat conscia tenuitas, vetat vitae tenor infru­giferae. verum hoc ago, & seriò. Nec muto tamen ti­tulum. quid opus est? Licet ludenti seria dicere, licet iuuare. quin vt iuues, ludere saepe interfuit, aut saltem lusum prae te ferre. Et quid nos aliud metro quaeri­mus? quid ad pedum leges verba cogimus? Seu expe­rimur ingenium, seu acuimus, hactenus certe luden­tes. Nec obstat materia. cur enim non illa vel luden­tibus obuersetur? vtinam & dormientibus nobis: nec alia vsquam, cogitationem impleat. Sic mecum de­sipe: & VALE.

PARAPHRASIS IN Psalmum primum.

FElix ille animum cui non per deuia flexit
Tramite transuerso impròbitas; aut lubricus error.
Quique viae metuens sceleratae insistere, prudens
Abstinuit gressus: iuto aut vestigia torsit
Opportunus; adhuc turbae arridere prophanae
Nescius, & superi nondum contemptor olympi.
Interea magni non segnis iussa capessit
Sancta Dei, & toto complexus pectore legem,
Foederáque; & studio, vigil, oblectatus inhaesit.
Qualis ad irriguas Iordanis fluminis vndas
Consita, se tenues arbos attollit in auras
Ardua, demersisque altèradicibus haeret.
Quam neque tempestas campo deiecit aperto:
Nec rapidis candens vssit feruoribus aestas:
Nec gelidus Boreas frondis decussit honorem:
Sed virides late aetherei secura tumultus
Ostentat formosa comas; fructúsque superbâ
Luxurie, ingentes curuauit pondere ramos.
Quippe Deus cui conatus, cui vota secundat.
At non illa quidem stimulis cui pectus amaris
Tandem irrisa Dei, contemptáque numina pungunt;
Sic haeret scelerata cohors: sic laeta virescit;
Aut fructu, aut folijs, aut lati robore trunci.
Sed veluti coelo ventus cum nactus aperto
Pulueream impellit nubem, celeríque rotatu
Torquet agens circum; & nunc huc; nunc disiicit illuc
[Page 74] Ludens nec stabili patitur confidere terrae.
Ergo nec in numerum veniet coetúsque piorum:
Sed misera, aeternae suspirans munera vitae,
Quae tibi, sancta cohors, pater ipse adiudicat; actos
Per scelus infandis pensabit luctibus annos.
Námque Deus, solio qui despicit acer ab alto,
Iustorum agnoscitque vias; & tetra malorum
Disperdet scelera, exosus, flammâque sequetur
Vindice; nec meritas dubitabit sumere poenas.

Idem, aliter.

Foelix qui caecas curuis ambagibus artes,
Et fraudum anfractus; blande & pellacia sontum
Consilia indignans simul & miratus inani
Turgida successus specie; non tramite fecit
Illo iter: aut timidae posuit vestigia plantae.
Non ille assiduo cumulauit crimine crimen
Instans; obnixus sceleri: fastigia donec
In summa euasit sensim, positóque pudore
Impius aeterno fecit conuitia caelo.
Sed Iehouae ingenti legem meditatus amore
Iussa volens facit; & dulci voluénsque, reuoluénsque,
Insomnes curá noctes lucésque, fatigat.
Qualis agro fontes arbos; & consita propter
Flumina, se tollit coelo, Boreae aspera contra
Praelia, terrificosque Eurique Austrique tumultus
Stat fixa, immotisque bibit radicibus amnem:
Hinc intactus honos frondi, foetúsque per aestum
Indignantem vber, laetique vligine rami:
Talem illum coelique, solique insignit honore
Spes & vota vltrà dexter Deus: aethere ab alto
[Page 75] Successum aspirans facilem; & consulta secundat.
At qui iussa Dei spreuit, legisque perosus
Excussit iuga, laxatis bacchatus habenis;
Perfas, pérque nefas: haud fructu, haud fronde, nec annis
Aemula in immenso protendit brachia trunco.
Sed veluti Zephyro paleae turbantur inanes;
Aut cui flamma cinis pondus populata, per aestum
Voluitur. ille volans tenues vanescit in auras.
Ergo vbi stellifero veniens sublimis ab axe,
Lance pari populis pensabit crimina, iustus,
Infensus sceleri iudex: non lumina coelo
Tollere, non vultum audebit spectare verendum
Conscia; nec iustae socia agmina iungere turbae
Leto deuota impietas, vitaeque perennis
Et quaecunque pijs indulget munera numen,
Exors. Quippe Deus iustorum, lumine amico
Ipse parens spectans probat. Idem vindice dextrâ
Artes eludit prauorum; & callida frustra
Consilia; authorésque ipso in molimine perdet.

Psal. 88.

TE voco, magne pater, vitae spes sola, tenebrae
Siue ruunt; roseus seu fugat astra dies:
Sis facilis: timidíque preces demitte per aurem
Dum licet; & clemens in mea vota veni.
Iam cumulata malis languet: iam mole fatiscit
Obruta mens: iam mors in sua busta trahit.
Vt si quem scrobibus sua sors commisit; & ille
Luce proculsub humo conditus ora latet:
Aut foeda illuuies tetrae porrigine leprae
Infectum; in solas expulit vrbe domos
[Page 76] Sic iaceo vilisque, & fastiditus, ineptum
Pondus, & ad vitae munia truncus iners.
Qualia sub tumulis squallent liuentia caecis
Corpora, in aeternos non reditura dies:
Quaetua cum victrix superis manus abstulit oris,
Immemor in Stygiâ deseris illa domo:
Talem me in barathrum, caecâque horrentia nocte
Deturbas validâ claustra profunda manu.
Irae immensa tuae moles incumbit; & vna
Letiferas pleno flumine voluit aquas.
At mihi sunt longe fidi solamen amici;
Qui foueant moestis anxia corda malis.
Caetera, fortunae turba; auersata iacentem,
Non venit in curas, officiosa, pias.
Sic ego desertus iaceo, ceu compede vinctus;
Vt pateat tutae iam via nulla fugae.
Interea lassat maerentia lumina luctus;
Lumina ad Aetherei sydera versa poli.
Dúmque manu, & frustra supplex te voce fatigo;
Vox languet; fessae deficiúntque manus.
Et tu subsidij spem differs lentus? opemne,
Iam seram, pulso mortis in antra feres?
An cineres inter, siccísque arentia bustis
Ossa, iuuat vires exeruisse tuas?
Scilicet, illa tuam in laudem rediuiua resurgent:
Et Iehouae magnum nomen in astra ferent:
Aut ipsos subter tumulos muta ora resoluent:
Infractámque canent cum bonitate fidem.
An caecae agnoscent ingentia facta tenebrae?
Et celebrent laudes lurida regna tuas?
Quâque mare, & terras regis, & caelestia templa
Lege, in lethaeis iusta canetur aquis?
[Page 77] At qui ego praeueniens aurorae lumina votis,
Non cesso numen sollicitare tuum.
Quid, Iehoua, auertis vultus? quid durus egentem
Reijcis? & surda supplicis aure preces?
Pauper, inops, misere quatior iactatus; & ipsa
En vita exangues vix trahit aegramoras:
Hinc atque hinc terror tuus ingruit, & grauis horror
Exagitat curis anxia corda feris.
Acer; agens luctus saeuo furor ingruit aestu;
Et properat vitae scindere fila meae:
Mersurúsque caput veluti torrentibus vndis
Obsidet; & vastis vndique cingit aquis
Longe abigis dulces solatia grata sodales;
Et noti vultus didicere meos.
Vel occuluere suos. alia interpretatione.

Psal. 104.

EIa anima ingentem Iehouam cane. Sydera suprae
Aurea: supra apices densos; atque ardua rerum
Te qualis! te quantus agis Deus! ô decus almum!
O Maiestatem indutum! Tu lucis amictus
Lumen inaccessae. Tu coeli aulaea supernè
Picta; decorem altum, & rutilas spirantia flammas
Insinuas: curuásque cauum testudine in arcum.
Tum subtus liquidis signat caenacula lymphis
Aera per vacuum: celeres vbi nubila cursu
Ceu currus, fraenat (que), agitat (que), Euríque sonantis
Alis vectus ouat. volat ille facessere promptus
Imperium; totúmque ruens quatit imbribus orbem.
Non rapidae flammae, non mistus fulgure turbo,
Non grando, incanae (que) niues, nimbíque sonori
[Page 78] Cassa ministerijs. Certant maria, aether, & ignes
Obsequium properare suum. Stat mole suà vis
Immensae telluris; & inconcussa per aeuum
Fundamenta premit. Vastam quam gurgite quondam
Incubuit super vnda, premens; colles (que) tenebat:
Cum foeta imperijs vox maiestate tremendâ
Intonat: & pontum grauis increpat. Ilicet ille
Accelerare fugam: pérque alta cacumina montium
Pérque cauas valles: iusso & se condere claustro.
Nunc stupet oppositis metis; fraenúmque tremiscit
Conscius: & fremitu ciet indignantia longè
Aequora: terrarúmque minax frustra imminet orbi.
Interea caecis laxans è fontibus amnes
Vallibus immittis. Illi in decliuia lapsi
Gramineos inter montes, & amoena vireta
Voluunt agmen aquae dulcis. quo secla animantum
Edoctúsque onager syluas, damae (que) fugaces,
Ponit & ipse sitim Leo. Iuxta personat ingens
Per ramos turba alituum: raucisque fluentis
Responsant streperae; & certantia saxa lacessunt.
Nec minus & furuis glomeratos nubibus imbres
In rignos passim colles, saturatáque rura
Desuper infundis: grauidâ tum protinus aluo
Semina turgescunt aruis: foetúsque sub auras
Herbarúmque ferunt, segetúmque. Hinc pabula laeta
Armentis, gregibúsque: hinc foecundissima messis
Vjibus humanis. Spumat vindemia mustum
Plena, domans curas. Pinguíque nitescit oliuâ
Vultus. Ac alma famem fugat: & multo aegra labore
Corda souet seges, atque animos vires (que) refulcit.
Qu [...] (que) per intactos saltus nec iussa sub auras
Frondoso surgit Libano, Cedrúsque, Cupressúsque
[Page 79] Et domitura abies pontum: nunc plurima ramis
Tecta auis; ingentes posuítque Ciconia nidos.
Hinc gibbosa altum tollentes culmina montes;
Frondosum supra Libanum, Cedrósque comantes;
Quantum illae Corylos superant, lentas (que) genistas;
Rupicapris habitata rigas: praeruptáque Echino
Saxa cauas latebras, tutis horrentia dumis.
Luna vices rerum variatáque tempora iussu
Fert (que) refert (que) tuo: notum (que) iter auricomus Sol
Decurrit; tritúmque sua in vestigia voluit.
Atque adeo vt furuam terris nox intulit vmbram
Humida; prorepit latebris fera; & acer in iras
Insurgens praedae infrendet Leo: murmuráque ore
Dat rauco supplex, coelo poscentia victum:
Ast vbi Sol retulit (que) diem, radijs (que) reluxit,
Conduntur syluis: lustróque immania membra
Componunt: redit in campos; operámque resumit;
Turba hominum. Iuuat hesternos instare labores,
Moliríque nouas curas: dum rursus olympum
Voluat, & inuitos adducat vespera somnos.
Sed quis tanta, & tot manuum haec opera alta tuarum
Exaequare queat fando? Tu cuncta profundo
Prudens consilio libras. Tibi foeta bonis tot
Stat tellus. Ipsum hoc ingens, quod cernimus aequor
Porrigere in latos liquentia brachia campos,
Pinnigerum ostentat pecus. hic repentia densos
Trudunt se parua in cuneos: hic vasta per vndas
Tolluntur, pauidísque adnant animantia nautis:
Nautis veliferas ausis armare carinas
Et versare vndas remis, & currere vento.
Hic manibus fabricata tuis Balaena, ferarum
Et quot marmoreo visuntur monstra profundo
[Page 80] Informi exultat, lusu, regina. videre est
Findere, spumantíque iterum se voluere sulco
Naerea; lambentem famulis vestigia lymphis.
Iámque solum, quodcunque fouet; latéque liquenti
Aether, & vnda sinu, diffusi (que) ambitus orbis;
Suspicit: atque polo pastum expectantia figit
Lumina; maturum poscens. Tu scilicet vnus
Cum das, colligere illa. Tibi vt manus ampla benigne
Panditur; implentúrque bono, & saturata quiescunt.
Sin vultum paulo auertas, turbata fatiscunt.
Si reuocas animam, expirant; priscósque redacta
In cineres abeunt. Iterum per membra, per artus
Miscet vbi insinuans diae sespiritus aurae:
Quam multâ rediuiua propagine, semina rerum
Foecundas: senij squallorem abstergis: & orbi
Restituis viridésque annos; laetámque iuuentam.
Ergo Deum sua facta canant; laudem (que) per aeuum
Quam valtu accipiat laetus, dignétque sereno,
Dent generis memorem, magnae (que) haud inscia dextrae.
Ni faciant: tremit aspectu conterrita tellus
Vindice; diffugiunt montes; nubémque volutant
Fumiferam coelo pauidi; & iuga pinea nutani.
Illum ego, dum vitam indulget, dum spiritus artus
Almus agit, dum spirat adhuc: quiscunque locus me;
Quae me cunque trahit spes, aut fortuna: sub astra
Vsque feram; noménque ingens; laudémque, decúsque,
Iustitiam, canámque sidem, largúmque, bonúmque
Mirahor; primúsque canam. rapit acer olympo
Ardor: & audaci sistit super aethera planta.
Iam contemnere opes libet; & fastigia rerum:
Súbque pedes dare. Iam solum te pectus anhelum
Spirat; agens dulces curas: tibi gestit: & vni
[Page 81] Exultans; fouet in trepidis cor gaudia fibris.
At scelerum turbas; inuisa, exosáque coelo
Nomina, quâ latu exultant impia regnis;
Mecum aude exitio, dirae (que) ascripta ruinae
Credere, nec lictura suis vestigia terris,
Quisquis es. Immensum (que) Deum cole, magnus: & illi
Immensas grato mecum fer pectore laudes.

Psalm. 144.

TV mihi rex hominum rupes, tu brachia, & artus,
Tu digitos ad bellum aptas, in praelia firmas
Pectora: te impello duce turbata agmina, turmas
Fundo, sterno acies, moles (que) & vasta virorum
Robora, victor ago, & valido ceu turbine verso.
Tu queiscunque fruor rerum fons: tu mihi certum
Praesidium, celsis arx alta, atque ardua pinnis:
Moenia (que); & muris surgentia propugnacla.
Tu caecas hominum fraudes, & aperta periclae
Discutis: ereptum (que) è saeuis faucibus, hostes
Securum trepidare vetas: medios (que) tumultus
Inter, & arma, iras (que) atras, & tela furentia;
Me tegis obiecti tutum munimine scuti.
Quod late in populos dominor, gentes (que) volentes
Omne tuum est: tu sceptro auctum, & diademate fulcis:
Das maiestatem imperio; & decus addis Honori.
At quid homo est? aut quid mortali semine cretus
Esse potest, vt tanto illum digneris honore?
Qui terrarum orbem; & coeli flammantia regna
Imperio fulcis: qui rerum, rector, habenas
Moliris: longe (que) Deos longe omnia supra
Numina, quae infant mundi stupor altus adorat.
[Page 82] Ad tam vile tamen tanti fastigia sceptri
Demittis munus clemens, vultus (que) benign [...]
Intuitu dignare tui; curáque fouendum
Suscipis: obtentis (que) enutris molliter alis;
Et fumo leuiorem: & motâ flatibus aurâ.
Námque velut celeri cum tranat inane volatu
Praepetis vmbra, abijt subitò; atque euanida imago
Elusit mentem somno: ac vix visa repentè
Praeterijt: sic vitae hominum breue tempus: & instar
Momenti sugitiua, abit irreuocabilis hora.
Ergo age; syderei inclinans fastigia coeli
Discende; & tumidos vanâ ambitione, potentum
Tange manu tantum montes; & protinus auras
In tenues abeant. Iaculis armare trisulcis
Pollentem dextram: & disperde immania passim
Agmina: peruersos (que) homines, crudos (que) tyrannos.
Méque tuum Deus alme, manu, è torrentibus vndis
Eripe porrecta famulum: queis lingua veneno
Armata, & versare dolos; exercita dextra.
Sic tibi se cythera, & bis quinis consona neruis
Barbitos implebit laudum: regúmque canet te
Auxilium: saeuo qui vitam è faucibus hosti
Dauidis eripias: deploratáque salute
Iam trepidum, stricto incolumem subducis ab ense.
Ergo tuum, Deus alme, manu, è torrentibus vndis
Fripe porrecta famulum; queis lingua veneno
Armata; & v [...]rsare dolos exercita dextra.
Ac veluti in syluis procera virentibus arbos
Laeta solo, caeloque, intonsae frondis honore
Luxuriat; fusa in ramos; & sydera pulsat:
Natorum soboles sic, & generosa propago
Natarum, satura ambrosiae, dulci (que) rigata
[Page 83] Nectare foecundos animos; caput ardua tollat
Sydeream in patriam, & coelorum lucida regna:
Quamuis haret adhuc teneris radicibus imo
Fixa solo: Iungunt (que) aptata vt marmora muros
In viui assurgant, viuentia moenia templi.
Haec quoque cum nobis mortalia corpora prudens
Indueris; serua clemens. His cuncta benignus
Suffice. Non alimenta penu: nec inania messes
Horrea destituant: Gregibus foetura colonos
Sufficiat: Late campos, & pascua inundent
Robusti iuga ferre boues, pingues (que) iuuenci.
Non illis mollem somnum in praesepibus altis
Praedatrix turba abrumpat: non moenibus hostes
Insultent; portisve minaces: aut fera belli
Classica, in arma viros charâ à consorte reuellant.
Non hinc foemineo planctu, & mugitibus aedes,
Atriáque, plateae (que) ululent; reboantiáque arua.
Foelices quibus ipse pater bona talia clemens
Indulsit, tenero populos amplexus amore.
Foelices, quibus ille Deum se praebet; & illi
Sancta Iouae castis venerantur numina votis.

AD ANDRAEAM MEL­VINVM; Authoris in Aselca­ num Praefatio.

EN tuum illum puerulum; (patriae alterū decus Meluine) ad aliā se recipientem. At non ad alium se recipientem. Nec tu illud queri potes; nec illa hoc indignari. Te patrem fatetur; illam dominam asci­scit. Quod si & testem te; haud equidem iniuriâ, nec puerili leuitate; sed vt vel dominae sic se probet; & cau­sam difficilem. Cui alioqui quotusquisque crediderit; verum, & tam moderatum tamen amorem; cōtinuum, at interruptum; depositum, at resuscitatum; cedentem, at constantem; immotum, at patriae authoritatis fraeno circumactum: deploratum, at post bis septennium in matrimonium desinentem eo ipso volente, bene pre­cante, instante, qui adeo obstiterat, patre. Atque vti­nam vel ambo praestetis; ne aut vt mendax vapulet, linguarum hoc flagello: aut vt garrulus, ac ineptus; saltem extraneus, & plus satis curiosus, rideatur, exsibi­letur. At illi quidē mentiri relligio; & illud iamdudum cum lacte imbibit, [...]; & tu omnium conscius; author, fautor, intercessor: nunc etiam testi­monium dic, vocatus, quid dixeris, feceris; quam diu, quam frustra tui, nostri, omnes omnium conatus. Ni sufficis; vides quem appellem, etiam arcanorum [Page 85] conscium. Is testis; is iudex esto, & nobis; & si qui no­bis iniquiores sunt.

De Poesi (vide quam callidè) sicubi vulgo non placet ad te prouoco: sicubi non tibi, ad vulgum; quem iudicem tibi dico, & hoc saeculum. At quam difficilè vtrique probari! quod dum volo, vtrique fortè impro­bor, vt ferè fit. Fatear tamen; tibi malui; cui debeo, si quid hic grandius sonet; & meo ipsius genio gratius. Vtcunque est; delictorum veniam te peto, literarium Dictatorem; & nominatim [...] illi; quod infi­nitum opus ingressus infiniti Dei; finem statim non fe­cerim. Nec corrigere tamen cura sit; vbi quis sibi tem­perarit? Sic & alia, quae fortè sciens volens peccaue­rim: si condonas, condonata putem Musis & Apolli­ni. Vides quid tibi tribuam; certè quantum nec Roma­no pontifici in peccata, ius. Tu ignosce, ama; Vale.

Aetymologia.

[...]

CERTE FECIT: ETIAM FACIT, ET PERFICIET DEVS FORTIS, GRA­TIOSVS ET MISERICORS.

[...]

‘In Iehoua iactitabit se anima mea: Audient mansueti, & laetabun­tur.’

ASELCANVS.

O Anima;
Anima,
ô nullis vnquam satiata, voluptas
Quas tulit illecebris; Siue illas humidus aether
Seu mare: siue ipsis terrae genuere sub antris.
Quis furor? &, quòte rapit impetus igneus? Ergo
Incassum tantos Natura ostentat honores,
Non acquie­seit in vlla vo­luptate,
Ambitiosa; sinus pandens: caecis (que) cauernis
Fundit opes varias. Hic stannum; hic plumbea vena,
Et ferri rigor; & ferro qui durior omni,
Vincendus vi nulla adamas, Ephereia (que) aera.
Aspice,
Aut contem­platione rerū creatarum. Vtcun (que) pul­chrae,
& argenti rious, auri (que) metalla
Irritamen auaritiae. Iam pulchrior auro
Suauenitet Magnes: slammas (que) Pyropus ab alto
Vertice voluit ouans: rutilantes lucidusignes
Conglomerat, fundo (que) vomit Carbunculus imo.
Et quae praeterea longum est memorare potentum
Ornamenta; & delicias. Quae thura Sabaei
Grata Deo (que), homint (que) ferunt! quos mollis odores
Mittit Arabs syluis in suauibus. At neque longe
Errandum est: en rura tua: an non aemula Nardo
Vis, violis (que), rosis (que)? En latis lilia campis:
Omnia nata domi: sed quae certare Sabaeo,
Sine Arabi possent; seu blandum quaeris odorem;
Seu purum, & nullo sucatum foedere. Quin &
Aspice, pexa comas, varios vt tèrra nitores
Induit; hic rutilo fuluens flauescit in auro,
Hic candore niues anteibit lactea:
Vatiae,
at illic
Caerulcam vestit pallam, coeli (que) superbit,
[Page 87] Aemula. Non fuscusve, nigerve; haud purpura defit,
Purpura, non vllâ Tyrijs imitabilis arte
Altis in regum aulaeis. ridentia passim
Dulce virent arua; atque animos & lumina pascunt.
Illa per, intacti surgunt ad sydera montes,
Aut imae sidunt valles, aut aequore lato
Funduntur campi. Variat forma, atque decorem
Ingeminat varians. Sonat ingens gurgite rauco
Aut Padus, Aut Rhodanus, lenis (que) stuentibus vndis
Puniceus Tyberis: longis (que) amplexibus ambit
Prata simul, saltus (que); errans, latéque comantes
Vmbriferis syluas ramis, Laurúmque, Cupressumque
Formosas frondente comâ.
Omnes iucū ­dae suo modo sint.
Non arbuta honore,
Non dumi caruere suo; nigraeve Myricae.
Horror & incultis, quâ surgunt sola sub auras,
Dulcis inest saxis: Antra, & spelaea ferarum,
Et virides musco, scabrásque aerugine cautes
Ingreditur: mulcétque animos, blande (que) moratur.
Parte aliâ, celsi salijt de margine cliui
Fons liquidis illimus aquis; amnem (que) trementem
Per virides campos; per laeuia saxa volutans,
Findit iter, serpítque cauus; leníque susurro
Inuitat mollem somnum. Stat fessus arator
Miratus vitreósque lacus, laticémque cadentem:
Optauítque haustus: & totâ extenditur vnda.
Inde sitim, totis, errant quae millia campis
Sedant secla animantum. Hic hirsutae (que) capellae;
Lanigerúmque greges. Stant ad praesepia vaccae;
Et niueo spumant mulctralia nectare; & ipsis
Vbera sufficiunt natis: dant viscera slammis;
Dant dulcem humanis sobolem natae vsibus. Atqui
Non gemere interea plaustrís: non rura recusant
[Page 88] Vertere vomeribus: non rastris frangere glebas.
Ac pictae volucres pennis liquidum aëra cantu
Certatim mulcent: resonant nemora auia; & altum
Responsant streperae cautes. tanto acrius illae
Indulgere labori; & se exuperare canendo
Per ramos: venit interea Iouis ales; & vnam
Vnguibus arreptam, media inter carmina, penè
Corripuit; rostróque ferus laniasset adunco:
Ni magnam ad Soles vmbram ostentasset. at illa
Territa; per ramos, aut densi tegmina dumi
Praecipitat: mortémque, hostem (que) elusit hiantem.
Ipse sedens, speculâ pastor dum spectat ab altâ,
Feruere opus, totis colludere collibus agnos;
Despexit regum solia; optatos (que) per herbam
Admisit somnos; & mollia lumina flexit.
Nec minus & Lybiae steriles sitientis arenas,
Et deserta Arabum tesqua, & sudantia raro
Arua amni; & rapidis Euris, & torrida saeuis
Solibus; ac spectare iuuat lustra inuia, & alto
Caucasus ingentem quâ vertice pulsat Olympum.
Haud alijs, si vera fides, animalia terris
Pluribus errarunt formis, dirum (que) venenum,
Reptatum (que) solum miserum serpentibus atris
Expauere; lacus (que), infecta pabula tabo:
Sed medicata bibunt sitientes pocula damae:
Sed cornu tentantur aquae. Ruit agmen ad vndas
Rupicaprae (que), hirtae (que) sues; maculosa (que) lynces
Pectora: & informes vrsi. Stat montibus aequus
Vasta Elephas membra; & coelo dorsum intulit alto.
Infremit horrendum; & pedibus sese arduus effert
Rex Leo: diffugiunt pecudes: nec tuta magistris
Corripiunt armenta metus: serus ipse latebris
[Page 89] Syluarum intremuit lupus; & semesa reliquit
Membra; vorans: Martis (que) oblitus, & immemor irae.
Atque haec cum multa, & miramur magna:
Infinitae sunt:
nec vsquam
Sistere, seve oculi possint explere videndo;
Seve animus; totum late vt circumspicit orbem:
Sed in vno DEO,
Surgit ad authorem rerum mens; altáque in illo
Figitur. Ille mihi primis amor vnus ab annis:
Impleuítque animum, insinuans; soliúmque poposcit,
Magnus;
qui dat Spirare coe­lum,
& insedit regnatam pectoris aulam.
Et spirare dedit coelos; & temnere terras
Sordentem globum; perituri & inania mundi.
At labem antiquam, at sceleris vestigia, clemens
Abluit;
Terras sper­nere; demit­tens peccata,
& trepida soluit formidine mentem;
Cocyti (que) domos, & hiantia Tartara lusit.
Iámque iterū errantem; atque iterum; lapsum (que), iacentē (que),
errantem re­ducens,
In (que) viam dedit; in (que) pedes: & luce coruscus
Ante tulit gressum, increpitans: dextrâque prehensa
Cunctantem in caulas; & pascua laeta reduxit.
in caulam: vbi suos sa­tiat:
Diues vbi sruges Arabum, Nardúmque & Amomum
Spirat ager: laetae pecudes in graminis herbâ
Deponúntque latus, & totis collibus errant.
Et nunc ambrosiam, nunc plenis Nectara riuis
Delibant; coelíque domant ieiunia mensà.
Aut variam celsis suspectant nubibus Irim:
Foederâque; & dulces sponsi meditantur amores.
Sponsi; cui nullum tellus, aut conferat aether
Vernanti niueae laetantem flore Iuuentae.
Non illi terrae memores; regníque relicti:
vnde mortifi­catio,
Non acres recoquunt curas, vltriciáque arma:
Aut vetitos thalamos; aut dirae toxica linguae.
Hic amor vnus agit: cunctoque potentius igni
Excoquit omne genus vicium; & sacer ossibus errat.
Ergo omnis poenae expertes; non orcus, & ingens
Ante oculos Phlegeton; vrnâve minax Rhadamantus:
conscientiae tranquillitas,
Et dirae Eumenides; ditis (que) immania regna
Terruerint. Sedet in solio rex altus; & omnem
Iudicij exemit sortem, atque in pace locauit,
Excussitque metum; & lachrymantia lumina tersit.
Foelix progenies, coeli (que) aeterna voluptas,
Ante annos, orbem (que) satum, tempúsque, locum (que),
Immissum (que) hominem terrae; quos destinat astris,
Queis dici pater; & sobolis dignatus honore;
Et thalami; & si quid gratum satis, aut sonat ingens,
Rerum opifex; quo te ore canam? iuuat ardua belli;
Excussosque manu,
victoriae ex hostibus spi­ritualibus;
fractósque Cupidinis arcus,
Fortunámque vtrinque trucem: glomerata bonorum
Agmina; & exhaustos ingenti mole dolores:
Atque triumphatum patria vi dicere Mundum.
Quid memorem lapsu crescentem, & mortibus Hydram,
Peccatum, antiquum Lernae genus? & fera lethi
Praelia? squallentémque immania terga draconem?
Aut ipsum belli, Mentem, caput. Aspice vt alto
Nunc fastu tumet, & coelum rescindere, & audet
Exarmare Ionem; captísque illudere regnis.
Nunc pauet, & meritas horret dum conscia, poenas:
Dum parci sibi posse negat; metuit (que), ruit (que),
Mentitúrque Deum; quicquid mare, terra, velaether
Aut pulchrum videt, aut rebus dedit vtile nostris.
Iam formam assingit; iam cultum. Et sanguine placant,
Scilicet: & dulces misere piacula natos.
Aggredere (ô!) dignos alta virtute labores
Magna poli soboles; tanto nec degener ortu.
Quae te celsa manet venturis gloria seclis!
Quaeiam nunc tacito sub pectore gaudia voluis!
gaudia inter­na:
[Page 91] (Gaudia non vnquam populo libanda prophano)
Psal. 31. 19. etiā extema.
Quae pateripse palam patrat bona! Scilicet ille
Ne quà animos rerum sub iniquà mole fatiscant,
Neve malo socient dextras, finémque, modum (que)
Imposuit: laeti (que) vices; & dulcia miscet:
Quae (que) satis vitae, quae (que) & iucunda, benignus
Sufficit: & iusto, prudens, examine librat,
Ingenium quid quódque ferat, quid ferre recuset,
quatenus ex­pedit:
Cessurumve malis, insulturumve secundis.
Sic & opes, ipsos (que) adeo largitus honores
Aeternum indulget;
vt honorem,
iam plenum copia ridet;
Iam blandum auratis alludit adorea pennis:
Et Sceptrum, & famam in populos; Arabem (que), Sabaeum (que)
Aruáque Idumaeis olim regnata colonis
Porrigit:
opum abun­dantiam,
& late aequoreo disterminat aestu:
Pulchra quâ Euphrates lympha, nigráque Sacorus
Assyrium, Phariúmque rigant: & murice foeta
Littora, Sydoniâ pelagus circumsonat vndâ.
Ipse illi oceanus pater; ipsa inseruit, Eous,
Flaua Ophyre, qua Phoebus equis luctatus anhelis
Accliues trudit currus. Non inuida rerum
Delicias, gemmámve nitentem, aurumve recoctum
Abnuit; aut vllos condit Natura recessus.
Vber ager; foetae pecudes; spumantia lacte
Mulctra; & melle faui: non frugibus horrea; non sunt
Arua satis; vinoue lacus; aut vinea botris.
Conspirant in vota orbis, coelúmque, solum (que),
Innocuae (que) hyemes, nec iniquus frugibus aestus,
Hostilisque manus; vastatricésque cateruae,
Iuratae (que) ferae in foedus. Sternuntur in herbâ
Incustoditi circum praesepia tauri.
Stat domus alta fores, ingens, augusta (que) tectis
[Page 92] Atria: honorati quâ, circum iussa, ministri,
Accincti celerant opus; & longo ordine inundant.
Coniugio iam castus amor,
Coniugium,
digníque Hymenaei
Laeti prole novâ, (roseo cui iam decus ore,
Cui charites blandis sedem posuistis ocellis)
Exhilarant:
natos:
dulcíque nimis spepectora mulcent
Aucturi coelos, & magni templa tonantis.
Qualis cum seros curâ complexus in annos
Aut natum pater impubem,
patris instat,
paruumve nepotem:
Addit opes, addit latis regna altera fundis;
Albentésque greges, & magna armenta: nec acres
Oblitus, bellóque bonos, pacíque decoros
Pascere equos; totísque iubet sobolescere campis.
Ast aurum; ast gemmas; spoliato congerit Indo:
Et molles cumulat Seres. Nitet alta tapetis,
Regia tecta, domus; quódque aut Natura; vel vsquam
Daedala ad humanos industria rettulit vsus.
Nec minus irato fauet; & crepitacula flenti
Rupta manu; blandum arridet; reficítque; vel arma
Iuncea; vel teretem mitram; teretemve lapillum,
Caeruleumve, albumve; nec aurea poma petentem
Castaneamve nucem; cassumve putamen; equumve
Dedignatur arundineum: & colludere; & aegrum,
Solantem, blaeso voces producere tractu.
Haud aliter (si fas humani nescia captus
Conari, notísque polum componere terris)
Aethereus tanto pater indulgentior,
verâ indulgē ­tiá,
astris
Quam maior; Nato quamuis infanda piarit
Mactato scelera; & totum reserarit Olympum:
Huc se etiam; tantae maiestísque verendum
Dimittens apicem, nostri miserescit, & vltro
Induit affectus: & multum parua gementum
[Page 93] Et terrena quidem; saepe & puerilia; questus
Audit; opis promptus; vocésque, & vota facessit.
Quo se audax quiduis temerare calumnia,
Psal. 31. 20. Contra, lin­guarum ve­nena,
frustra
Ingerat? in caput, in famam grassata, venenum
Lingua vomat Partho magis exitiosa sagittá
Quae venit acta arcu: fastus (que);
fastum, inui­diam,
& liuor iniquus;
Et mos pessimus hic alienos carpere mores;
Ingenti (que) supercilio contemnere; quicquid
Non nostrâ geritur trutinâ? quid credulus error,
Suspiciove anceps,
temerarium iudicium. Tegens: despicere illa dans,
aut improba deferat, almae
Quem tegis vmbrâ alae; & totis penetralibus abdis
Interea: ingenti (que) iubes superesse labori,
Iurgiáque, supra (que) omnem in te stare tumultum:
Despectantem;
& se frui:
& se secura in pace fruentem?
Non populiauraillum; non vis temeraria mentis,
Non bene agendi ardor,
Non temeré se rebus inge­rentes,
quamuis immanis, & aestus;
Deuotúmque Deo pectus; mensum haud pede iusto,
Officij fines vltra tulit. Aut fuga rerum,
Vitatúsque labor: Censorve, aut rumor,
non ignaue abstinentes,
iniquus;
Mollities, pellaxve quies; priuata (que) vota
Securum quâres labet, aut stet publica: sed nec
Auridira fames; semper (que) inhonora voluptas;
Excussere sibi fugitiuum; & grandibus ausis.
Qualis vbi longum Martis meditatus amorem
Acer equus:
sed equi instar
iam (que) arma audet; iam proelia poscit,
Vulneráque; strepitúsque virûm, fremitúsque tubarum
Hausit ouans; iras acuit, gliscítque periclis
Inuictum pectus bellis; & conscia virtus:
Continuo in medios ruat imperterritus hostes;
Sed fraeno facilis iussus, expectat; & acres
Interea glomerat gressus;
D [...] nurum obseruantes.
longe (que) phalangas
Circumsultat, adhuc sessori & mitis habenis
[Page 94] Circumsultat; adhuc sessori, & mitis habenis.
Verum vbi fraena iubis laxa, & calcaria long [...]
Accepit lateri, Dominoque volentia sensit:
Fertur in aduersos: per (que) horrida tela, per enses
Fulmineos; certámque vomentia fulgura mortem:
In (que) oculos quacunque pauor se vibrat, & aures,
Degeneres animos, & corda ignaua refellit.
Quod si nulla vocant arma; aut inflectere gyros
Vaenarive capras, Iusu oblectatus inani
Contentus, Domino pacatum inglorius aeuum
Transigit, imbelles (que) animum demittit ad vsus.
Quis tua,
[...]u [...] inuesti­gabili cōsilio,
magne pater, caecis occulta tenebris
Consilia humanos adeo fugientia sensus
Scrutetur? causas inuestigétque latentes?
quibus vult, v [...]tur:
Cur hunc pampineos curatum mittis in hortos
Imparibus cunctantem humeris: at robore neruos
Sufficis. Ast illum, longe in secreta relegas
Immunem; magno stimulos cui pectore versat
Multa animo virtus, & coeli conscius ardor:
Forsitan & strictâ properum suspendis habenâ
Serum immissurus;
& cum vult, vt Mosche Post annos 4 o
postquam iam plurima messis
Exilij, pecori sueto, turbásque, sorúmque,
Excussit (que) aulaes, & corda ingentia. At isti
Non seruile iugum;
Iosepho, post carcerē: Dauide, post exilium:
non duro compede carcer
Iratâ Phariâ: non vis immane furentis
Stipati imperio sceptri, accincti (que) maniplis,
(Tota ciat quamuis moto molimina regno)
Infesti (que) hostis fastus; infidáque amici
Turba olim, immemorúmque sui ludibria fratrum
(Siue nimis memorum) spe deiecere. Relictus
Vndique, damnatúsque orbi, sannis (que) petitus
Eminet. Hermonis (que) procul de montibus altis
[Page 95] Quas (que) rigat modico Iordanes flumine colles
Templa Dei spirare ausus; solennia vota
Nuncupat; & mediâ praesumit morte triumphos.
Tu quoque ne propera,
vt qui sibi vi­deatur inuti­lis,
quamuis properantibus annis,
Quisquis es; immensi quem (sic tibi visa) tonantis
Dextera ferratis inscribit abenea chartis
VAS FIGVLI RVPTVM,
abiectus,
nullos cui repperit vsus
Daedala mens hominum: nec quod suffecerit igni
Portando, aut cineri, fragmen: quē STIRPE CARENTEM
Putris vt effoeto truncus sterilescit in agro,
Et viduum solâ moerentem nocte cubile:
Neu desponde animum: nescis quam magna manet te,
non sit de­spondendus animus. DEO propin­quiore, quam putetur; vt lacobo affuit, exuli come [...],
Et propera auxilio IEHOVAE manus. Omnia cum iam
Deficiunt; quam prompta pijs venit! aspice, vt exspes
Isacides terrâ promissâ cedit. At exul
Ingens; aethereis stipatus vtrinque maniplis
Incedit latus: & iam foederis angelus illi
It comes: In (que) Dei somnum capit inscius aede:
Iam luctâ assuescit duratus vincere: castris
Iam coeli occurrit. Vigilat, dormítque; moratur,
Molitúrque vias; praesenti numine tutus,
Quamuis nesciat,
inscio, custos. Timido, con­cilians hostes,
atque irato occurrere fratri,
Aut dubitat socero: fratrem, socerúmque coercet
Vis arcana Dei: nec iam nolentibus ipsis
Res transfert,
opes.
famulos, pecudes, armenta (que). Quin &,
Ne parte ex aliquâ vacillent vota; petitos
Conciliat thalamos. Suspiratámque Rachelem
(In his septenos durus si distulit annos
Tandem aequus pater, atque fauens,
Coniugium, post bis sep­tennium.
faustum (que) precatus
Et fortunatas castis amplexibus horas)
In gremium dedit; & facilis rata vota precantum
Esse iubet, pugnet quamuis decliuior aetas
[Page 96] Iam grauis aerumnis, varijs (que) laboribus acta
Spes, variétque metus. Nec longum tempus, & almos
Foecundata thoros foelici prole beauit.
dans liberos bonae formae spei,
Et formae aspirat veneres: gratáque parentem
Laetitia palpat. Quod si praesaga boni vis
Vlla rapit mentes, hunc
Iosephi som­nium.
Luna, & viderit aequus
Sol sibi praelatum, Pharióque ignota tyranno
Numina pandentem, quibus intremit orcus, & ipsa
Esuriat Memphis; fastum ille, atque arguet astum
Orbem ostentantes; frustrâ. Viden'? alta repostum
Addit se in solium pietas: nec dicier vltrà
Segnitia, ignaui latebrae nec sustinet oti.
Haec tua, magne, manus. Nil fraus humana, nec error
Nil potuit virtus.
quod totum DEI, opus fuit;
Tu nexu adamantina ferreo
Pectora deuincis: dein caeca repagula furtim
Obijcis; & prudens, forsan properantibus, obstas.
Idem, vbi iam visum; qui solus idonea nosti
Tempora; qui & praestas: cum spes abiecta; voluntas
Fracta, subacta tibi est: paulatim inflectere sensus,
Moliríque moras, inuestigabile nectens
Consilium; quo turba fremat varium,
vt alij frustra blaterent, ipse miretur:
inscia veri;
Et blateret. Stupet ipsa tuaemens conscia dextrae;
Aeternúmque stupebit; & inuito asseret orbi:
Posthumaque in seros fama admirabitur annos.
Ergo addes stirpémque aliam:
qui & addi­turus
totidémque columnis
Stet tibi fixa domus famuli: quam non grauis imber
Saxo fundatam solido,
alios ad explēdam spem,
non turbinis vlla
Vis ferat; exultans: & spes illidat manes,
Te freti, IEHOVA, in scopulos: quo rideat hostis,
DEO in tem­plū futuros, seruituros,
Subrubeantue tui. Viuo tot marmora Templo
Assurgant; quatiant (que) noui tibi rura coloni:
Atque DEI sudent in AGRO. Quid culmina montes
[Page 97] Iactati? Zalmónqne ingens, Basánque superbus?
Hos se si dignat colles Deus: anne myricas
Vitibus; & Cedris salices ingentibus aequat?
Illum ego, seu fulget roseis aurora quadrigis
Siue ruit sero decliuis lumine vesper,
Hinc ab ipso gratiarum a­ctio, quocun­que tempore, loco,
Ore, animóque cano. Corylos, & conscia testor
Flumina; Pallynucus, qua culta, inculta (que) pulsat
Arua ruens; tenui Vobetus, qua gurgite sulcos
Signat; lene sonans: quáque inter amoena Salicta
Condit Quarus aquas. Tenuis seu flore myricae
Culmina, vere nouo lustro ridentia; siue
Bruma riget: medijs (que) apricis vallibus aestus
Hibernos; solésque iuuat captare serenos.
Tu (que) humili despecta alijs nimiùm casa, tecto;
Magna mihi, praesente DEO: Maioráque forsan
Fundamenta domus surgentis; & atria late
Natis (que) & seris habitanda nepotibus olim;
Aut non perficienda vllo molimine:
statu,
si sic
Ille volet; cui me totum, meáque omnia, prudens
Permisi, & cunctis certum est permittere saeclis.
Tu quoque,
à coniuge gratà,
chara mihi, pars quondam & causa laborū
Nunc laudum: cape magna tui solatia luctus
Haud ingrata Deo, geminatáque
Sic vocauit natum mater. contenta suâ sorte
VINCVLA amoris
Mecum agnosce libens iamdudum; & fidere disce
Interea paruos ne dedignare penates,
Tam mitem hunc exuta animum. Neu, barbara, Musis
Arua haud fastidita; tuo cognomina coelo:
Et coeli monitura. O tu ne pinguia malis
Culta Lothi; vel Tueda pater, quas gurgite ripas
Foecundat Cerere; atque apricus littora pontus.
Quin age; temnere parua aude; & te credere solâ
Ingentem pietate. (O veri exemplar amoris!
[Page 98] O rari! excutiant vt terram, & saecla reuoluant:
Atque (ausim inuidiae rumpantur vt ilia) sexus
Magnum foeminei decus) haec te gloria mentem
Vna vrat, magnis vnum hoc virtutibus adde.
Si tamen,
quae, haud prorsus sper­nenda.
& fas hoc aliquâ; & te commoda tangunt;
Haud cessura vide. Certent seu mollibus vmbris
Seu gelidis lymphis; riguas fons plurimus illas
Per virides saltus; per prata nitentia voluit.
Imposuítque iugis nemora: & defendere Soles
Et brumam iubet; haud taedis, haud fronde salignâ
Fraudatura, focosve, fauosve. Hinc aurea mella,
Hinc Boreaeintactum pecus, & candentia late
Vellera; velligerúmque greges. Quid Nectarariuis
Lactea commemorem? Nec nullis vsibus ipsa
Attollant celsi nigrantia culmina montes.
Quin vbi flammiferis crepuere incendia ventis,
Et steriles hederas vis est depasta fauillae,
Laxauítque vias; laeto & spiramina succo.
Dant herbam pecori sanam; & noua gramina carpit
Spes gregis; aut seris veniunt Vulcania flammis
Pabula; Brumalíque foco: queis Mercia glebas,
Mutet & ipsa suas Pepheris; nec desipit. Atqui
Nec valles exosa Ceres: vix spicea messis
Laetior, aut alio surgit foelicior aruo:
Et Domino satis, & merito ventura colono.
Hi dominam agnoscunt vnam; & vestigia lambunt
Submisso colles apice. Hos pater optimus esse,
Dum sedem sortémque iubet; Regna aspice vultu
Parua hilari: mitísque veni. Et te assere coelo,
Qua vocat. Hic etiam sanctas attollere palmas:
Et castos seruare thoros; & soluere laudes
Mirantem, mitémque patrem, largúmque, bonumque
[Page 99] Et dantem potiora, & superantem munere vota,
Nil vetat. Hic populus, vernae, famulae (que) pudica;
Natorum hic dulci mater stipare cateruâ.
Ast turbis vndantem aulam; fastu (que) potentum
Torua supercilia; ast varij deliria vulgi,
In (que) nefas populos certatim, & foeda ruentes;
Impiáque, infandâ damnatáque secula fraude;
Et coniuratos naturae rumpere fratres
Foedera; (siue illum ambitio; seu torsit amaris
Inuidia obliquum stimulis: seu dira cupido
In se cuncta trahens, atque insatiata Charybdis:
Pronave suspicio in peius candore relicto,
Trans fera montosae trans horrida frigora Iernae,
Thulen (que), atque ipsos vltra fugienda triones)
Despicere, immundíque procul, contagia mundi
Montibus innocuis; & pura è valle iuuabit.
Forsan & his mecum seros solabere canos.
A liberis
At tu, qui teneris cunas vagitibus imples
ASELCANE, imo quos iam nunc pectore motus
Occultos vis dia ciet, nec nota potestas,
Haud scitu facilè est; haud dictu effabile. Verum
Mox vbi iam primis possis mutire labellis,
in hoc edu­candis
Et blandum blaeso ore patrem formare, simul cum
Patre; DEI magnum nomen, parua impleat ora
Grandius. Haud vllotam delectere, nec vllum
Saepius; aut patrias accedat dulcius aures.
Iam teneras attolle manus, mox lumina coelo,
Mox (que) animum; hoc totis spira sermonibus; vnum
Mente agita; Haec sola in somnis occurrat imago.
Interea vt crescunt anni cum corpore; crescat
Ingens patris amor coelestis; & acer in altum
Pectus agat stimulos. Patriam, veros (que) penates
[Page 100] Suggerat aethereos. O tum mihi sydera solum
Suspice: tum totis aspira in sydera votis.
Sicô!
ab ipso si vi­vat,
sic tenero veniant formanda sub aeuo
Prima rudimenta aetatis, vitae (que) futurae.
Et mihi tam seros si vita superstet in annos,
Et validae vegeto vires in corpore, quantae
Officio sat erunt; dulcíque ante omnia curae.
Non ego purpureas aulas, non atria regum
Praetulerim.
DEO aspirāte:
Veniam; & dubium per caecae viarum
(Tu modo magnus ades, pater, & consulta secundâ)
Ipse manu ducam facili, exemplísque praeibo.
Iam nunc & vulgo auulsum, tritísque viarum,
Et triuijs, terráque procul te sistere coelo
Orbita quâ nullâ monstrat vestigia plantâ
Ingentísque manus iuuat, ingentísque trophaeum
Et rarum bonitatis; & almi pignus amoris;
Atque animi memoris miranti; ostendere mundo.
At me si fato vel mors praecepta; vel vlli
Impediant casus:
sin motiatur, Deo commis­sâ curá:
Tu quem mihi, maximè rerum,
Indulsisti; etiam curâ dignare; fouendum
Suscipe: formandúmque; tuâ (que) in imagine paruos
Fige oculos; animum (que) sequacem Ipse ardua sume
Imperia; & tenero vitiorum in gramine laetam
Comprime luxuriem. Et penitus radicibus imis
Erue:
extirpato pec­cati malo,
ne tibi fibra relicta repullulet: Hydrae
Tolle renascentis virus. Furit illa, feret (que)
Perniciem: & si non ferro compescis, & igni,
Repentem in venas agit, & praecordia mortem.
En dextrae labor iste tuae; qui sceptra draconis
Saeua seri; fractum (que) caput contundis. Ea vi
Et prisci labem peccati, & noxia tolle
Germina; ne famulum (que) tuum, natum (que) morentur:
[Page 101] Quin nutus patrios, & iussa capescere certus
Omne volens ferat imperium: & quam dulce iugum, cui
Séque, suas (que) voluntates; animosa (que) corda
Exuere; & totum Iehouae se credere certum est.
Ergo vbi iam firmata virum te fortior aetas,
abdicatis vi­tijs;
Per densos sublimem apices, atque ardua rerum,
Maturas dabit in curas; agit ignea virtus
In pectus stimulos;
segnitie, auaritiâ,
& pigrum blanda veternum
Excutit. (O ne te, vel opum miseranda cupido
Merset,
ambitione,
humi serpens; ventosisve efferat alis
Ambitio male sana leuem: mollisve voluptas
Verset agens duros stimulos; dirum (que) venenum
Pestem corporibus (que),
libidine,
animis (que).) Haec sola laborum
Materies tibi digna venit. Haec area sola
Quâ sudare velis. Alij quassata ruinis
Moenia Marte domant; tractas (que) in funera gentes:
Et dextram innocuo foedati sanguine turgent:
Tu vastos animos; & feruida corda; rebelles
Debella (que) Deo motus: giro (que) coacta
Exerce imperijs victor. Te, natáque tecum
Consilia, haud nimium mirari disce:
arrogantiâ,
nec vsquam
Fidere. Nulla vt te prudentia, nulla voluntas
Huc agat, aut illuc, tibi propria. Scilicet vnum hoc
Inculco; aeternum (que) inculcans vsque monebo:
Nulla adeo Stygijs emissa paludibus vnquam
Dira lues; quam cum sese fiducia nostri
Inflauit, mentémque impleuit, turgida, inanem.
Hinc despecti hominésque, Deus (que): hinc fas (que), nefas (que)
Versum; & amicitae ius sanctum; hinc torua minaci
Fronte palam: aut placido male tecta superbia vultu,
Omnia ad arbitrium versans; dum se sapere vnum
Quis putat: & trutina, stultus, male pensat iniquâ.
[Page 106] Túque adeo diuersus abi. Tua, téque supremo
Fide DEO, Tibi Diffisus. Sola illa voluntas
Circumagat; dubios (que) regat prudentia sensus.
Sed nec ego, quem iam vitae ingrediare tenorem,
Quae (que) terenda tuis potior venit orbita plantis,
In quocun (que) vitae genere,
Aggredior. Terret conantem limine in ipso
Magnū opus; & quod nec cuiquam praescribere prōptum est,
Praecipuè tot iam ante annos; dum claera sui dans
(Quae nunc mersa caput infantibus abdit in annis)
Indicium, aethereas natura exibit in auras.
Tunc quoque nec facile est: haeret saepe anxia virtus
Inter mille vias hominum & contraria vota.
siue publicae: vt politicae,
Hunc amor; & nullo patiens torpere veterno
Cura poli rapit in medium; ardentem (que) iuuentam
Implicuit rebus,
pio bello gerēdo,
serae (que) incana senectae
Tempora. Nec mora, nec requies: aut ille ruentem
Imperijs late noxam premit: aut quatit ingens
Arma armis, inimica pijs. Hic sancta sequaci
Iura praeit populo.
iure dicundo: vt Ecclesiasti­cae:
Coelum ille irrumpit; & altas
Carpit opes; dulci demulcens nectare rerum
Pondera: iam (que) ossa inter, tenerásque medullas
Regnat agens, victor, media in praecordia, verbi
Ancipitem diuini ensem. Stupet inscia turba;
Captiuíque patres animos: Stupet inscius ipse;
Eloqvij vires diuini; &, non sua, verba.
Hic natos,
Siue priuatae, in domesticis curis,
famulósque, nec inuidiosa penates
Regna per, imperij sceptrum molitur: & aequo
Assuescit (que) pio. Non is maioribus impar,
Audet, ouans, ardétque in aperta pericula dulcem
Praecipitare animam, atque omnes superare labores,
Moliríque gradus; & ferre per ardua palmam.
Sed modicus, dubiúsque sui; suspirat; & alto
[Page 103] Votáque, spem (que) polo mauult suspendere: at illi
Indulsit faciles somnos pater, & bona vitae:
Et magno exiguas acuit sub pectore curas.
Hic dulces Musas;
Literariis,
& non ignaua secutus
Otia, Pierijs vltro caput occulit antris
Despiciens turbatum orbem, trepidósque tumultus,
Elusámque operam rerum per inania, fixus
Ipse DEO; & dignis impleuit curis.
Foelix, si magnis respondent omnia votis.
Quicquid erit,
qui habeant pro fine DEI, benefici ima­ginem.
natum ne te tibi finge: sed illum
Qui coelum bonitate, & conscia sydera complet,
Terrarúmque, maris (que) globum, tractatus (que) iacentes,
Exprimere. Haud foelix tantum tibi viue; sed orbi
Qua patet in latum, quantum potes, ille (que) quantum
Te volet. Et quanquam hoc vnum mens ignea anhelet,
Contenti eam exprimere, vt ille volet.
Ne propera: quin voce Deum, votis (que) fatigans
Assiduus venerare, vt in apta, vt in optima ducat
Cunctantem. Nil ipse pete; haud fuge. Ad ostia custos
Si vigilas, satis est; vel si nec ad ostia custos;
Augustae dum sancta domus te limina quouis
Accipiantve, tegantve loco. Nil celsa morare
Pulpita, honoratis solia aut sublimia cellis.
Qualis lacte puer depulsus, & vbere primo;
Inscius ipse sui stupet.
Nempe pue­rorum instar in ipsius ma­nu;
Atque huc, mitis, & illuc
Versatúrque; manúsque inter & gestatur; & alto
Nunc cubat in thalamo; nunc paruis sarcina cunis
Vagit: siue focum propter, seu solis apricos
Ad radios.
sine vlla sua sapieniiâ,
Non ille sibi somnive; cibive
Tempora, metiturve modum; sed matris ab vno
Arbitrio dependet: eam ambit; eam aspicit vnam:
Et silet.
quae velut hae­reditas.
Haec tibi ego lati patrimonia fundi:
Has statuas; titulósque; & nobile stemma relinquo.
Dignus ades:
Sapientiae SVMMA
vere (que) ingentia sola capessis,
Magno animo? Non regna; suos non regibus orbes
Inuideam: Non fama boni; non gloria docti
Sollicitent. Habeant, quibus hoc, pater alme, dedisti.
Nobis iussa sequi fas:
posteritati legata.
vnum hoc efferat olim:
Vnum hoc in seros transmittat cura Nepotes.
Amen. [...].

Errores crassiores intor excudendum commissi.

PAg. 3. lin. 2. alumno, lege, alumnae. pag. 4. lin. 1. genu, lege, genus. l. 4. musus, lege, musis. l. 20. informiore, lege infirmiore. p. 5. l. 5. curiosius, lege curiosus. p. 20. l. 2. semiustis, lege, semustis. p 3. l. 4. finis enim oble­ctatio, lege, finis enim idem, oblectatio. p. 51. l. 10. Lockburnus Laneto­nius, lege Cocburnus Langtonius. p. 54. l. 7. lege, toxicáque. p. 71. l 6. lege, miser? p. 94. l. 1. in margine, aut, lege, at.

FINIS.

This keyboarded and encoded edition of the work described above is co-owned by the institutions providing financial support to the Text Creation Partnership. This Phase I text is available for reuse, according to the terms of Creative Commons 0 1.0 Universal. The text can be copied, modified, distributed and performed, even for commercial purposes, all without asking permission.