[Page] DAPHN-AMARYLLIS.

Authore Davide Humio Theagrio, Wedderburnensi.

—CEDITE, quicquid

[figure]

Orbis habet, nec magnum usquàm temerate LEONEM.

Gen. 49. [...] TO [...].

LONDINI, Excudebat Richardus Field. 1605.

IACOBO BRITAN-NIARVM, ET GALLIARVM REGI verè maximo, salutem verè maximam.

AN non per magnitudinem istam licet, IA­COBE, regum orbis optime, nobis quo­que pastoribus usurpare nomen tuum, sa­lutare, gratulari? an ne amare quidem, aut benè precari? Audere jubet omnia bonitas tua, & hoc ipsum dubitare crimen vocat. Il­lud verendum ne seriùs accesserimus. At tibi fortasse vix dum à primis novi regni laboribus quies est. Et quî te se­rò laudet quisquam, quem semper meritò laudent omnes? Quin si probes, non serò; ni probes, nimis citò. Nos ta­men juvat in partem publicae laetitiae venire. Tu si quid agat tua Caledonia veteris adhuc amoris memor requi­ris, en quae ostendit Musa rustica, te aves canere; respon­sare valles; praedicare Alphesibaeum nobilem pastorem; etiam obscurum Celiovedum; id est homines omne genus, urbanos, rusticos; notos, ignotos, magnorum, nullorum usuum sibi conscios: te tamen uno ore fremere; tibi, sibi; Reip. insulae; ecclesiae, orbi; privatim, publice gau­dere, gratulari; omnia magna, fausta, ominari, precari, prae­sagire. Nec sibi tamen satisfacere, nec se satis exprimere. Quin cum plurima dicant, plura cogitent; cùm omnia pre­centur, plura cupiant; cùm maxima concipiant, majora expectent: florescere virtutem, marcessere ignaviam, ex­cindi vitiorum hydram; extirpari tyrannidum monstra, per [Page] te verum Herculem. Quae, & similia, in omnium nunc ore, an magniloquentium hyperbole; & non potiùs omina, ac ipsius Politices tacitè se hominum animis insinuantis, ip­sissimae voces habendae sunt? Et quicquam jam potest post hos progressus arduum erecto animo videri? quic­quam non pronum illi, qui haec tibi jam praestiterit? Sive media circumspicis; sive per illa ad authorem erigeris; in causas inquirens, & expendens? an vulgare quicquams an mediocre putandum, cui te paret, quod à te exigat? tot ingenii, naturae, fortunae dotibus, externis, internis; opibus, adminiculis, fulto, ornato, aptato, si quis unquàm, ad maxima quaeque perficienda. Et quid hoc, quaeso, a­liud est, (si inter consultissimorum turbas, hoc quoque nobis pastoribus licet) quàm ad PIETATEM (quâ nulla nunc per orbem miserabilior persona; nulla te dignior, nec quae curâ tuâ magis egeat,) intra tuos primùm fines stabiliendam, mox & alienos inferendam? Et sane, si po­liticorum hominum rationibus accedimus, tu unus to­tius forsan orbis es, cui PIETAS etiam utilis sit; & propa­gando imperio aptissimum instrumentum. Si quidem fas id foret: ac non potiùs propter se suspicienda esset, rerum Regina, SVMMA. Dic IACOBE, rex verè maxime; dic Schelomo, eadem experte, an alibi acquiescere potest ani­mus? an est in rerum hoc fastigio quod impleat, quod satisfa­ciat? aut dignum sentis quod agas; quo te impendas; quo tor­queas? Dic inquam: te (que) interea iis artibus magis, magis (que) attolle; quantum te nuper supra antiquum tuum regnum sustulisti; iisdem praesagiis haud magis in futurum irritis. Nemo te unquam majore omnium favore, ad regni gu­bernacula accessit; nemo majore expectatione animos excitavit, aut grandioribus votis, & vocibus ora homini­bus aperuit; ut omnes omnia optare, sperare, profari au­deamus, [Page] tui quantulicunque, etiam in Lamyriis aut O­cellis hisce montibus pastores, exultabundi, gratulabun­di; quòd in haec tempora incidimus; quòd haec oculis, aut auribus hausimus; locatum te hoc in solio, hoc in mar­more; spectandum orbi; mirandum. Cui tanto gaudio si impares, angusti spiritus, opiliones (ideoue nostri mi­nùs memores interdum, aut compotes,) nec cohibere affectus, nec orationem, ut nunc fortassis, inchoatam, possumus; aliáve aliquâ impingamus, aut labamur, sit tuae, humanissime Principum, humanitatis; ignoscere: sit con­nivere, nec anxiè inquirere. Quin amorem interpretari li­beat; & excusare, rusticae, esto, sed tuae tamen Phyllidis errores; & ejus qualiumcun (que) alumnorum: dum te certa­tim, quisque pro virili sua, ornare nitimur. Quod si aut magni poetae, aut grati pastoris subinde occurrat illud,

Phyllida amo ante alias; nam me discedere flevit,
Et longum formose vale, vale (inquit) Iola,

Haud adeo cuiquam invidiosum esse potest desertae, & tot commodis viduatae solamen. Sic faxit. Sic bonorum omnium deliciae, sic orbis decus diù VIVE, VALE, REG­NA. Amen.

Caledoniorum tuorum minimus D. Humius.

Ad Librum.

ABi verendas maximi in regum manus,
Videt superbâ Luna quotquot orbitâ
Magni recurrens axe sub claro poli,
Et credo ineptus, & scio incultus Liber;
Nec dignus ulla ex parte tanti principis
Vultum, nec acris ferre Lumen ingenî,
Scandentis astra celsa penna praepete
Volventis alto magna mentis impete
Ingentis. Is si te roget, qua maxime
Refretus; altos sumpseris (que) spiritus,
Ausúsque sacra irruperis negotia:
Haud expavescens dic, voluntate unicâ.
Nam quae placere cunque possent caetera;
Cultum, nitorem carminis, decentiam,
Sententiarum pondus, efficaciam,
Praestabit ipse; forte vel frustrà exigat
A vate quoquam: quippe solus possidet,
Donata, danda, principi, vel subditis:
Iunonis almae dona, magnae Palladis,
Phoebi canoros barbito dulci modos.
Fortuna quod dat, quod dat ars, quod indoles;
Externa, quin interna, quaeque usquam bona:
Rex quae poëtis, det; poëtae regibus:
Solúsque regum concinit vatum choro;
Solúsque vatum regis in subsellio
Sedet; subactis jura dans mortalibus:
Hoc juris aequi dicat: ut quae possidet
Det ipse danda, desinat vel poscere.

Ad Lectorem.

AVdivi (Lector) obscura haec visa; & dolui: dolueroue, fi culpam meam putem. Nunc in vocibus nulla obscuritas; ut nec peregrinitas, nec insolentia: at nec in vocum con­structionibus, phrasibus, aut hyperbatis. In rebus ut fortè sit propter continuam allegoriam, cùm & ea vulgata sit, haud multa esse potest attento te, & quid agatur gnaro. Illud subvereor, ne Echo ad finem versuum affixa judici­um distrahat; ut dum utrique intendis, neutrum attendas. Et erat de illa ad­monitiuncula margini ascripta, quae Typographo inter excudendum, nescio quomodo, praetermissa est. Nunc paucula haec oro, exoratum te sine.

1 Carminis contextus per se primùm perlegitor, dijudicator, expenditor: Echo interim omissâ; & vel prius, vel pòstlectâ.

2 Bucolici carminis morem vulgatum adumbrandis rebus advertito: prae­cipuè in nominibus Synecdochen memento.

3 Alioqui, ne nimis allegoriam cogitato, si quâ occurrat, admittito. Ni occurrat, ne anxiùs investigato, tantùm Prosopopoeiam agnoscito, & ubi opus substituito.

4 Hoc autem quo rectiús fiat, supra omnia quid agatur attende: & sem­per ante oculos habe.

Nempe cani sub Daphnidis nomine Serenissimum IACOBVM Regem functae Reginae in Regnum Angliae succedentem; quae & ideò cum honore se­pelitur; & sub Amaryllidis nomine lugetur, laudatur, canitur; & ex ea vivâ, commoda; exfunctâ, incommoda: ut meliùs appareat, quae incommoda su­stulerit ille; quae commoda attulerit. Hinc Inscriptio DAPHN-AMARYL­LIS; & compositionis ratio (ut & hoc obiter indicem) praeter molliorem so­num, etiam praerogativa quaesita, praeposito Daphnidis nomine; qui praeci­puus; & propter quem Amaryllis: licét illa tempore prior, priorem alioqui lo­cum in compositione vendicare jure posse videretur. Haec summa (Lector) hos pastores; his aptos greges, pedum, caulam, & similia cogita: haud erunt fortasse caetera, ut haberi audio, difficilia.

Ecloga prima, cui nomen PHILOMELA.

Formosam moestae lugent Amaryllida sylvae
Extinctam: Coryli tenues, tenuésque myricae,
Et lacero quercus, & pullo crine cupressi.
[Page 2] Illam Hamadryades; liquidâ illam Naiades undâ;
Et largum lachrimantur Oreades. Aspice, celso
Quanta supercilio devolvunt flumina montes!
Et riguos totis irrorant fontibus agros:
Auctum senserunt Tamesim Nereides; imos
Planxêre & thalamos, & pleno littora fluctu.
Ipse caput quassans demittit Cornua Cervus,
Pertaesus vixisse adeò, & vidisse dolorem
Immanem; nullâ dum carpit pabula ripâ.
Et voluit caedi, & venienti pectora telo
Obtulit. Aut densas fugit indignatus in umbras,
Dextram non, Amarylli, tuam. cui saepè solebat
Cedere; & ingenti moriens procumbere lapsu.
Triste silet Philomela: aut triste silentibus arvis
Ingemit. una cavum responsat cautibus Echo.
Annos larga poli dedit indulgentia: plures res.
Sed voluêre illam pastores cernere culmos, mos.
Faeturas (que) gregis. vota haec: hic undique clamor amor.
Mulcebat venienti aures. vestigia tantum Tantum
Si tulit in sylvas; Salices, humilis (que) Genista ista
Concipere ingentes animos; & credere solo solo
Hoc se foelices visu. sic omnia nutu nutu
Et properare armenta, & sistere. Nulla tremores mores
Sensit ovis praesente lupo. quin ausa peregit regit;
Saepe reum (videt ursus atrox, catulos (que) reformat format
Erudiens) sive insidias per densa salicta Ictâ
Fugit: seu timuit natae. Ast Amaryllida fata ata
Cùm tulerunt: fremit ille; ferox (que) resumere torvos vos,
Aspectus. trepidare caprae; atque horrescere vanos nos
Ipse aries strepitus, seu frons crepet arbore, manet manet
Seu stilla. ut gregibus scandit secreta remotus motus,
Saxa caper! quantos praemugit bucula fluctus luctus.
[Page 3] Et mihi, nescio quid, media de valle reclamat. At
O vafra ne vulpe: truci tractúsve lupo, ne (o!) ne
Grex gemat: & lacerâ foedatus viscera pelle, pelle
Aut Rhodanum fugiens bibat, aut Indum exul Hydaspem: spem
Sume animos caper; & venientibus objice cornu: cornu
Haud temere acer Hylax ad limina gutture pleno, pleno
Insidias latrat. pastores claudite saltus. altus,
Aut propera, LEO fulve, tuum (que) pedum cape iustus: Iustus
Seu genus Hectoreo, seu sanguine clarus Achilleo: leo;
Quò te fata vocant, quò nobile marmor; & ingens ingens
Auguriis spes; & mentis praesagia verae. verè
O si vicinis addens seè monticulis grex rex,
Haec in pascua, & hanc caulam conspiret, avitam vitam
Associans curámque vigil, fortisque laborem. rem
Quos latè saltus, & quam formosus inundet det,
Grex jam Daphni tuus! Fluvium seu propter O axem (ô!)axē
Seu mavis Tyberim. Interea non frigida mulctra ultra,
Aestati, non lac deerit, non culmus aristis. istis.
Iámque Ceres, viridem tellus (que) ornata capillum Illum
I am blandum primo rident tibi lilia vere: verè
Ipsa placéntque sibi sic, praecocia: En nitet omnis (omnis
Terra rosis: & nix illas, & purpura spargens gens)
Accumulat Tyrias. Quam rarâ ingentia famâ ama
Rura fremúntque, stupent (que)! ut pulsae pollice chordae, corde,
Exultátque tuas meditari fistula laudes! laudes
Et meritò volucrésque, ferae (que) sequuntur honore! ore.
Fascine abi; livórque; & tu metus exul ab ora orâ;
Daphnis oves qua pascit; agens. Si tempora vivat vivat,
Plena satis Daphnis: jam Pan, jam pascua regnet regnet
Arva Pales rursus. Rursus volventia foelix foelix
Saecula cervus agi mir abitur aurea: laetus, laetus
Pabula (que) agnoscet, quae carpserat hinnulus, ora orâ;
[Page 4] Dictamno vacuus. non ille volantia rursus rursus:
Tela timet lateri, aut latitantia retia flore. At Floreat
Dextra negat Cornix, fatis (que) annis (que) renatis natis
Tales se vidisse dies: queis vivere solo solo
Securae volucres possent sub tegmine coelo coelo
Vulturio intactae, atque Aquilae. Ergo omina charus charus,
Noctifugo Phoebo, tibi sed cedens, LEO, gratus gratus;
Clara canit Gallus sub lucem: haud Roma Britannos annos
Impia jam metuet frustra: aut terrebit inultos multos.
Tarpeius torquens fremebunda tonitrua flamen. Amen.

Quod si non displicet rythmus, addi possit ANIMALIVM hic CHORVS.

Finierat fremere omne nemus, pecudes (que), ferae (que): aequè
Sic eat (ô!) dum fronde caper, dum per juga gramen Amen.
Pascentur tauri; aut alta ad brumalia stramen: Amen,
Dum (que) aestu pecori; Zephyri (que), undae (que) Levamen: Amen,
Fatorum hoc Atropos confirmet numine stamen. Amen.

Admonitio ad intelligendam Echo.

IAm Echo, si nolis, aut non vacet, securus praeterito. Non illa primarium lo­cum tenet, sed secundarium; eumue precario: ornatui se fore & decori pol­licita. Si fidem fefellit, apage perfidam; non tanti est, ut te torqueat. Nec ego fic ingeniosus videar. Delectare te volui (Lector) non angere: idue sacrum habeo; nec sciens volens in hoc peccem. Adeò ut & hic, cum audirem offen­sionem Echo nonnullis fuisse, tollere eam statuerim. Sed subiit animum reli­gio, Daphnidi tam amicam & benevolam violare: aut silentium, illum quo­modocunque celebranti imponere. Occurrit etiam, posse aliquibus molestiae non esse: posse placere, & delectare. Horum rarionem habendam esse: caete­ros hactenus admoneri, ut quòd nolint ipsi, praetereant; aliis, qui fortè volent, relinquant.

[Page 5] Itaque quisquis es, qui & hîc laborem nostrum videre vis; sic illam re­spondentem considera.

Primis tribus versibus singulis, singulas voces subjicit; Philomelae, subdito­rum vota reginae suae benè precantium, canenti, aut assentiens: (ut in voce (RES) aut causas reddens: primo consuetudinem, (in voce MOS) est enim subditorum mos, benè precari Principibus, & faustis acclamationibus veni­entes prosequi. Deinde veram benevolentiam (in voce AMOR.)

Inde ex suis responsionibus orationes continuas contexit: quas videre est, suis quasque punctis, & membris distinctas: quae diligenter attendenda: quippe neglecta non parvam fortassis huic obscuritati causam dederint. Tamen ut omnia faciliora tibi sint, non grauabor ipsas orationes oculis subjicere, uno intuitu inspiciendas.

Et primo est, functae REGINAe EPITAPHIVM, in quo Echo LAVDEM hanc canit:

Tantùm ista solo nutu more regit, format.
Hunc LVCTVM:
Ictâ: ata vos; nos manet motus, luctus.

Tum est in Adventum, Serenissimi REGIS Congratulatio: ubi Consolatio, Laus, & futura BONA.

At (o!) ne pelle spem, cornu pleno, altus, Iustus, Leo, ingens verè REX, vitam, rem det (ô!) axem ultra istis.

Ad eum colendum, Exhortatio haec.

Illum verè omnis gens ama corde, laudes ore.

Ad benè precandum, & Formulam concipit:

Ora: vivat, regnet foelix, laetus.

Et Orationem ingeminat;

Ora rursus: floreat natis, solo, caelo, charus, gratus annos multos. Amen,

Aequè Amen: Amen, Amen, Amen.

Quòd si adhuc libet perspicere an haec ita sint, & quomodo praestita: facild erit singulas voces versibus suis aptatas componere.

Tu expende (Lector) & conatibus fave: laborem agnosce, & ignosce, fa­cilis, erroribus. Quin ipse aggredere, majore ingenio, otio, fortunâ: & perfi­ce. Novumue DAPHNIN, novo artificio orna.

Et haec quidem doctioribus satis: fortè plus satis. Nec pigebit tamen, ut & rudioribus per omnia consulam, ampliorem expositionem, praesertim allegoricam hîc attexere. Tantum, candorem paciscar, id est, veniam, Lector: aut amicam admonitionem, si quid tu aliter faciendum fuisse ex­istimes.

Allegorica expositio.

Formosam] Corporis nempe: sed magis animi dotibus. Lacero, pullo crine] ut lugentes solent. Alluditur ad quercus folii illam formam; ad Cupressi illum colorem, quae etiam funeribus dicata. Et riguos tot is] Allusio ad anni eam tem­pestatem; pluviam, & nivium resolutione amnes augentem. Planxere] plan­ct [Page 6] is lugentium est: & mare dicitur littora plangere. Sic proximo versu, Caput quassans demittit cornua Cervus] Animal vicissimum, longaevus quisque, qui sub Reginae imperio diutissimè vixerit. Cui saepè solebat cedere] Hoc illa lusu usa di­citur, ut balistâ inter venandum Cervum feriret. Philomela] Id est, quisquis me­lodiam & Musas amat: hoc innuente voce, sive aetimologiâ suâ, sive per Synec­dochen. Ergo Poetae praecipuè, & literati quivis. Canit autem primò LAV­DEM: ubi haec praecipua: subditorum verus amor: summa reverentia, prom­ptum obsequium: securitas ab injuri â ferendâ: metus deterrens ab inferendâ ob exercitam justitiam: in quibus haec vulgata Genista] Id est, infimae sortis ho­mines: Ovis, innoxii & infirmi; Lupus, Vrsus, noxii & violenti. Catulos (que) refor­mat erudiens ursus] Fertur id animal informem partus massam lambendo effin­gere, & formare. Huc alluditur, & ad mores transfertur. Ast Amaryllida fata cùm tulerunt] Hic eâ mortuâ LUCTUM canit. Quòd resumat ferociam li­centia se professa: Turbata omnia: metus infirmis: ne potentibus quidem se­curitas; omnibus de re privatâ, publicâ solicitis. Vbi Caprae, infirmiores; A­ries, Caper, gregis duces, & Magnates. Seu fons crepet arbore] Id est, levissimâ quâ (que) de causâ. Scandit saxa] nempe sibi, quâ potest, cavens. Praemugit bucula] Id est, mugiendo praesagit, aut praedicit, rerum fluctus ac tempestates. est inter tempestatum praegnostica; vide Virgil. in Geor. Nescio quid reclamat] Echo e­rat: at illa, seu nesciens, seu dissimulans, ad amplificandum metum trahit; gemi­tum innuens oppressi regni; aut opprimi metuentis; adeoue sedibus fortè pelli, proximo ver. Per aversationem, O vafra, &c. ubi vulpes, fraus, vel fraudu­lentus est; Lupus vis, vel violentus: à quibus utrisque regno illi periculum. Rho­danum, Hydaspem] Fluvii sunt Galliae, Indiae, i. quocunque locorum. Sume a­nimos caper.] Remedia horum malorum, ut animis, fortitudine & constantiâ resistatur: cornu, id est, viribus & Marte. etiam consilio & prudentiâ praeve­niendo pericula, Claudendo saltus, id est, regni omnes aditus: quae omnia à prudentissimo consilio facta, armatâ classe, vetitâ transvectatione, &c. demùm, (quod unum verum remedium, quoue omisso, caetera frustrà futura fuerant) Vt IACOBVS Rex, Iustus, haeres, fatis debitus, auguratione mentium ab hominibus designatus, spei plenus & mentis suae praesagiis regnum suum ca­pesseret: idque incunctanter aliis posthabitis. est autem Caper, dux gregis, ut su­prà, quisquis is fuerit, à cujus prudente consilio, potentia, fortitudine, res a­cta sit sive is unus aliquis fuerat; sive plures, junctâ operâ. Hylax] canis nomen, sagacissimus quisque. qui an meritò insidias undelibet aut interregno, aut novo regno subolfecerit, quivis judicet. Pastores, i. Magnates; consilium illud.

LEO fulvus] Serenissimi regis insignia, notiora quàm ut admonitione ege­ant. At nihil debuit, aut potuit, vulpi, & lupo, fraudi & violentiae, potiùs op­poni, quàm generosum hoc animal, erecto animo, & vera virtute; utramque despiciens, & discutiens: sanè Justus, multis nominibus, animantium rex; id (que) Naturâ, Merito, Iure, Consensu. Propera] Celeritate utendum, ad praevenien­dum aliorum conatus, innuit. Et an non factum; cum posthabitis omnibus, reg­num vocatus sine morâ adiit? Seu genus Hectoreo, seu sanguine clarus Achilleo] hoc ad claritatem, fortitudinem, gener ositatem, etiam ad jus pertinet. Si quidem [Page 7] à Trojanis oriundos incolas, & Londinum Novam Trojam dictam, verum est. Est enim & IACOBO regi, ut à priscis Britonibus oriundo, communis origo; ut & à Francis, qui ad Francionem genus suum referunt, adeo (que) ad Hectorem: qui an non Trojae haeres? sicut & Achilles jure belli Dominus, ut victor; Grae­cus; Graecorum fortissimus; à quibus nostri suum Gathelum: unde Pergustus, unde, Jacobus. Fata] Vatum praedicta; sive prophetarum interpretere; satis nota: (fortè & nimis) sive poetarum, quotquot illum ab incunabulis cecinerunt, haud ambigua Marmor] quod docet additum epithetum (nobile) nobis sem­per; nunc (puto) & omnibus gentibus. de quo vulgatum illud, sive scriptum sive inscriptum, antiqui numeri carmen, à me puero apud Johannem Majorem lectum, & memoriae mandatum.

Ni fallat fatum, Scoti quocunque locatum
Invenient lapidem, regnare tenentur ibidem,

Scotorum olim regibus inaugurandis destinatum: donec ab Edvardo primo Londinum translatum, coronato Iacobo nunc rege, diu irrisam hanc vocem, haud irritam fuisse res ostendit. Spes & mentis praesagia] Te appello IACOBE, an haec non ita sint; & hanc spem quantus, ac quandiu alueris? O si vicinis addens se è monticulis.] Quartum & ultimum hoc futurum remedium malorum, etiam recidivorum; si coalescant hae in unum gentes, positis odiis & impedi­mentis quibuscunque: quod & gregi salutare, & pastori magnificum; & ad quae­vis maxima aggredienda, propagandis quàm longissimè extra insulam imperii finibus, infinite aptum instrumentum. ad quod vota extenduntur: & inde futu­ra foelicitas jam nunc praecipitur, ac praedicatur. Monticulis] Insulae pars mon­tosâ; Scotia. Grex] ista natio. Caulam] regnum. Avitam curam] quis hoc tam iniquus iis neget? & prorsus hebetes putet gestare pectora? Non tam aversus equos (ut ait ille nostro Sol jungit ab orbe, ut non & genuerit olim, & nunc gig­nat haud spernenda in quoscunque usus ingenia: Fortis] hoc nec ipsa inuidia de­traxerit. DAPHNI] Sic signatum à maximo poetâ maximum imperato­rem aiunt. Quem imitari, & idem ominari fas esto. Nec tamen prorsus inani voce, quae à lauro non aliena & Phoebum, & Martem, Poeticam & victoriam, pacis & belli artes, aut pacis & belli artibus praestantem innuat. Grex jam, Daphni, tuus] i. populus illi subditus; Britannus, (vel quocunque nomine con­veniat, appellandus) foris longè, latè florebit; domi omnibus bonis abunda­bit, ejus ductu, his adminiculis, quae uniti hi populi communibus animis, viri­bus, communi consilio administrabunt. Oaxem, Tiberim] i ubivis locorum. Sunt autem fluvii, ille in Creta. hic notus in Italiâ. Mulctra, lac, culmus, aestati] i. quaecunque bona suo tempore. Ceres, Tellus, Iilia, Rosae arrident tibi, nempe Daphnidî. Rura, fistulae, chordae, ferae, volucres, meditantur, laudant: quid aliud quim Prosopopoeia? quod an non licet? & an non satis? nec sic fuerit obscurum quicquam, nec inane, quàm simplicissimè accipientibus. Tamen si quis per Li­lia, intelligere hic velit insignia illa Franciae: si per rosas Angliae symbolum, haud valdè à scopo aberraverit, & mente scribentis; qui & illud praestare, & huc al­ludere non ineptum putavit. Rident autem, sive quòd ea jam sua vendicat DAPHNIS: sive quòd qui iis utitur benevolentiam suam missis Legatis te­status [Page 8] sit. Primo vere] sive anni, sive regni. Placent (que) sibi sic] nempe quòd stu­dium suum sic ostentent, sapere se putant; & è re suâ esse Praecocia] i. praepro­pera, omnia antevertendo. Et flores quidem illi non primo vere, sed adulta ae­state, saltem in his regionibus, rideresolent. Nix, purpura] Rosa utraque, alba & rubra, ut vocant, Lancastriae & Eboracensis familiae symbola. Fistula, chordae] rusticae, urbanae Musae. Fascine abi, &c.] amotis omnibus malis, omnia bona florebunt. Domi rerum abundantia, re pecuariâ (in voce Pan, Pales) pace cer­tâ, & undique fidâ; omni hominum generi (in Cervus, volucres) ab insidiis & vi (tela, retia) quocunque hoste; externo, domestico (vulturio, Aquilae.] Adeò ut metus ipsi Romae tam formidabili, & semper minaci ultrò inferatur. Fas­cine] Sic liceat, Lector, tuâ bonâ veniâ, quasi persona aliqua priscorum Deo­rum, quales sibi finxerunt veteres usque ad Pallorem, & Pavorem. quod, cum primo scriptum sic esset, mutavit Typographus in (Fascinum) tanquam usita­tius, errorem illud ratus; ut in primâ editione videre est. Quod mihi tamen de­ditâ operâ cùm factum esset, quanquam (fatear) nullo tunc exemplo, posteà contigit eandem vocem apud Julium Scaligerum invenire: idue semel, atque iterum in quartâ Eclogarum, quas Nymphas indigenas, inscripsit; & Poetices libro sexto, qui Hypercriticus; in Calpurnio: virum sanè summum, & cujus au­ctoritate apud doctos, quid non audeas? Fascinare autem putantur lingua, pes, oculus, cor: haec averruncantur: Etiam Invidia & Metus. Daphnis oves qua pascit] i. à totâ insulâ, vel regno potiùs, ubicunque id jam sit, vel fore contigerit, tam ab ipso, quàm suo populo. Pan, pales] Satis de his suprà, ut & simpliciter & perspicuè omnia vitae commoda complexis. Sin & alia scire expetis, quae spe­ctata sunt; in mentem revoca, quis verus pastor, quae vera pascua sunt; quem verum & magnum Pana agnovit, & confessa est. cedens jam suo regno gen­tium idololatra superstitio, cùm ait, Pan magnus mortuus est. Saltem quem nos seriò animarum Pastorem agnoscimus Cujus quàm laeta, quam lata sub JA­COBO Rege pascua speramuslin quantam expectationem erigitur terrarum orbis! & ob hoc ipsum à DEO datum; & in hoc fastigium erectum putat. Sae­cula aurea] Non quae sic ridentur; quia iis solùm aurum in pretio est: sed quibus virtus aurea, pura, puta elucescit; quum passim proveniens; tum suo i. maximo honoro quoque in loco: secum famulantia illa bona, copiae, pacis, laetitiae & similium vnâ adferens: diu expectata; aut nec expectata quidem; tamen nunc demùm revoluta. Cervus] i. maximè longaevus quisque: adeoue ipsa senecta, semper querela, & praesentium fastidiens de qua rectè Poeta, Laudator tem­poris acti. Pabula, quae carpserat hinnulus] i. foelicia illa tempora, & rerum om­nium abundantia, quae vidisse se Juvenem jactitare solet. Quòd si PANA il­lum magnum meminimus, facile est, quae ipsius hîc pabula intelligantur, per­spicere: primaevis illis temporibus vera, sincera, salubria. Ora Dictamno vacuus] i. prorsus securus ab omni metu: & hîc, aperta vi, & occultis insidiis illic (lati­tanlia retia) De Dictamni autem vi, & natura excutiendis telis, ejusue usu etiam feris noto (ut ait maximus ille poeta:

—Non illa feris incognita capris,
Si quando in tergo volucres haesére sagittae.)

Non ego admonitione egere pu­tavissem, [Page 9] nisi vidissem & hic haerere nonnullos; & vellem omnibus consule­re. Cornix] Et vivax, & vates; antiquitatem evolvens haec praedicat, & praefert tempora: & omine stabilit. Dextra] nempe sic fausta in auspiciis nam sinistra, duriora ominatur, Virgilius.

Saepè sinistra cava praedixit ab ilice Cornix.
Vulturio, atque Aquilae, intactae volucres]

Id est, ulli rapaci generi. Quis autem vulturii nomine praecipue designetur; quis eodem nomine, ejus grex rasulus, lippis, & tonsoribus notum: Quis item Aquilae insignibus maxime insignis. Sub tegmine coelo] Nempè aeque intectae, ac intactae; nec tutelae indigae, prop­ter sae culi innocentiam. Gallus charus Phoebo] id est, Solis avis; lucis amans; quis­quis veram lucem & verum Solem sectatur. Tibi sed cedens LEO] Leo etiam ut Gallus, Solis animal perhibetur; sed naturae, ut volunt dignitate gallo inferior; cujus vocem unam penè rerum timere, ac revereri creditur. Ei nunc Gallus, ac­cepti tanti beneficii, praestitâ hac pullis securitate, memor; cedens inducitur suo jure; & priore apud communem Dominum loco: quo nomine gratus di­citur, & canere clara omina; illa nempè quae sequuntur, de metu Pontifici Ro­mano inferendo. Sub lucem] Notum Gallicinium, & galli natura: quod huc tran­statum; a naturali ad religionis lucem. quae licet plena jamdudum effulsit, ta­men summi regis auspiciis tanto futuro incremento, quasi novum initium, sum­pturam ominamur, & precamur. [Tarpeius Flamen] Sacerdos Romanus. Fre­mebunda tonitrua] Excommunicationis illius, bruta illa, & inania fulmina; qui­bus excordes reges, & superstitione imbutos terret. Ipse nostrum ultro, nec frustra metuit] Metuisse enim ferunt, simul ac Anglia potitum audierit: & me­tum testatum suo more; lustratâ urbe; justitio edicto; votis factis, & sup­plicationibus publicis. Haud frustrà fore auguramur. Et sit prae­saga mali sui, mala mens. Amen.

Ecloga secunda, cui nomen ALPHESIBAEVS.

ARGUMENTUM.

ALPHESIBOEUS; non ut vulgò interpretamur, [...], quasi inveniens boves; sed aequè probabili etymologiâ, [...], & [...], quasi cultum aut cultorem primi innuas; vel cultu & pietate primum. Et ne discrepent caetera, (postquam intemeratam publicam laetitiam in IACOBI regis adventu, cedente etiam suo luctu Amaryllide, cecinerit) hoc tota Ecloga agitur, ut PIETATEM inculcet propagandam, sublatis imperiorum mon­stris, & illo Turcico, & hoc Romano. Itaque ad id viam innuit; (non ut consi­lium importunè ingereret, sed si forte olitor in opportuna incidat) adminicula exterorum regum, & populorum, (quis enim per se suffecerit?) qui magis ido­nei, aut minùs alieni fint. Qualis Gallus LEONI nostro, foedere junctus: multis modis utilis; aequitatu inprimis pollens: Naturâ antiquae simplicitatis, verax, apertus, & planè cui fidas. Qualis Haliaeetus, Aquilarum princeps, si quando Solem iustitiae, & verae religionis lucem Aquilinis oculis intueri sustineat. Tùm reliqui Germaniae principes; inferiores quidem illi; sed quorum alis, & tollitur Haliaeetus, & nititur; quiue Leoni, easdem illas suas alas conferre non minùs possunt; & vel ipsum in eum locum, imperii nempe fastigium erigere. Itaque illud,

Dum patriae ingentem prisca virtute LEONEM,

Et ad Scotiae regis insignia, tanquam typum aliquem referendum est: & praeci­puè ad verum illum verè ingentem tribus IEHVDAE; verè victorem, omnia domantem, victrici lauro semper insignitum, & insigniendum: quem NEMO IMPVNE LACESSAT: cui cedant omnia: SOL, LUNA SERVIAT: & verè, Submissi lambant vestigia Reges.

PATRIA; autem illa est; quò aspiramus omnes: & PRISCA VIRTVS, quae antiquissima, inde fluit, illò ducit, dirigitur. Et quid IACOBO nostro; quid nulli genti magis honorificum accidit inquam, quàm hujus hunc typum gerere; insigniorum omnium sine controversia nobilissimum? ut animal prae­cipuum, suo in colore, statu optimo; cui addi nihil debet; nec sine ipsius dimi­nutione potest: (tantum abest ut ille aliis tanquam accessio quaedam sit) Ideo­que nec sui quicquam tam amans esse, (non, si vel ipse Narcissus sit) ut non sponte cedat; omni aemulatione, ac tergiversatione depositâ; sive id forte usur­patum, sive fato, quasi in omen datum à primâ gentis origine. Quid te, inquam, magis adhuc nobilitet, ut regnis regna cumules, IACOBE, quam si iisdem vestigiis insistens, eundem animo imprimas, exprimas: inferas terrarum orbi: [Page 11] huc te, tua impendas? Quin &, (si in unum, DEI unquam indulgentiâ, coale­scant, quod faxit, hae gentes:) quod illi uniti imperii insigne tam nobile excogi­tent? quod potiùs asciscant? non quia Scotorum olim fuerat, (inane id futurum foret certamen) sed quia honoratissimum semper fuit: vel eo saltem, nec his­cente invidiâ; quod veri illius typus sit; quo oculos, & animos intendimus unde omnia speremus: Maximum, Nobilissimum, Florentissimum, ac verè Impe­rium? Quid tam nos deceat; quid tantâ delectatione animos titillet; quàm hoc symbolo illius famulos nos ferre? volenti, nolenti orbi inferre? Vnde etiam, si & dictum tantis insignibus par quaerendum est, (ut & hoc bonorum omnium veniâ dicam) occurrit illud magnificum, SOLO IEHVDAE MINOR. hoc etiam pium IEHUDAE SERVIENS, CAETERA IMPERANS. aut quid simile. atillud, CEDITE; fortè ut omnia excutias, Breve, Acutum, Magnum, Plenum, Pium: ut quo omnes monemur, LEONI illi JEHUDAE cedere: caetera, etiam illius Typo, illud agenti. Quo animo, quibus auspiciis quid tibi magne LEO, non cesserit? quis tuus id non agat, ut cedant omnia? Et quae quaeso terra erit, quae resistere tibi velit; ac possit? tantum erigere: & DEI hanc, hanc tuam causam age; Cedent continuò caetera; etiam prosperè. In hanc itaque spem optantur aequa tantae materiae dicendae ingenia: Subjungi­turue adhortatio, ad audiendas tenues pastorum interea musas; qui pacatos li­mites, & montana; licèt inconditè, optimo tamen studio canunt.

ECLOGA II.

HAEc Philomela canebat; & haec responder at Echo:
Excipiens, calamis quando infit & Alphesibaeus.
Exere laeta caput roseo lux aurea vultu; Tu
Discute tristitiam terris. Non conjuge turtur Turtur­
Iam gemat amisso: non pectus plangere Progne ne
Audeat. Vt laeti venientis nuncia veris eris?
Fausta canit, gratâque audit magè grata sorore. ore
Ipsa tuis cedis iustis Amaryllis: & alto alto
Ipsa vetas luctus coelo: votisque potita, ita
Indulges choreis: & successore superbis, is,
(Seu dotes numerans, seu vatum orâcla recordans) dans
Magnanimo; sedémque tuam, terram (que) Britannam ANNAM
Regnari; & toti longè celebrarier orbi. orbi:
E (que) tuá, nec jam sterili Phoenice, fauillá Illa
Lucem exoriri, quae semper maxima; semper per
[Page 12] Laeta suis veniat; terras (que), & flumina latè te
Impleat; immenso (que) salubre affulgeat orbi: orbi
Atque orbis cunctos obscuret lumine soles. Soles.
Quae te celsa manet sublimi gloria cultu Tu
Daphni, decus rerum? Coeli cui vertice summo mo­
Aligerûm (que) acies, astrorum & militat ordo: do
Dum patriae ingentem priscâ virtute LEONEM LEONEM
Indo nitis infers populis, atque omnia soli SOLY­
Obsequium praestare doces animalia, morum MORUM
Nescia adhuc; subigis (que) sequi victricia signa: signâ
Signa triumphali semper circundata lauro. auro;
Aspice, ut assurgat generosum pectus: & ora ora;
Quantus hiet; vibret (que) oculos ferus; omnia donec nec
Edomuit: Treme gens. Haud terra impune lacesses. cesses.
Ipse illi cedat liquida Narcissus in vnda, Da
Quamvis se miretur amans: Flores (que), feraes (que) re (que)
Quot (que) solo volucres, & quot fulgentia coelis coelis
Signa micant. Servit luna; & flammantia Solis solis
Sidera. Dant fastu posito diademata laudem: laudem
Submissi (que) pedum lambunt vestigia reges. reges,
Hos vrbes, populos (que), solum (que), salum (que) regentes gentes
Iunge memor pactis, & firma in faedera coge. coge:
Primus ades: primu n (que) haec cura exerceat acris, CHRIS­
Tollere sublimen cristas, cantum (que), renatum TVM
At solem (O semper Stigijs iuuise tenebris è tenebris
Galle) tuum: pactum (que) antiquum, animos (que) recordans, dans
Iunge manus: iunge & turmas. Nec despice veram veram
Mitis amicitiam, LEO. Quin & suspice lucem lucem.
Acri oculo; volucrum Rex sic jnvicte Haliaeete, Ea te
Si neque te Phoebus, casso neque lumine luna una
Degenerem arguerit. Vos (que) O, genus acre, minores res
Haud adeo, quot alit curâ Germania dignâ digna:
[Page 13] Vulturio infensas Aquilas; sociate labores, res,
Et curas sociate; alis (que) attollite, ne quâ quâ
Occurrant praerupta iugis; terraeve, marisve ve­
Immensi tardent tractus Ergo impia, maere re
Tarpeias arces (que), lupos (que), à moenibus exul exul­
Roma tuis rursus; rursus quae maxima vertet tet
Fergusides, genus Herculeum; Cacum (que) trementem mentem
Ausonia, atque iterum monstrum mirabere Tellus Tellus
Tota triceps vinctum. Mox & Maeotica regna regna
Fatalem agnoscunt, trepidant (que), Ceraunia supra supra.
Hircanos (que) feros; Schythici ditio ultima quantum Tum
Porrigitur Selymi. Serae (viden) ille senectae necte
Imperij, (merito (que)) timet servilia lora. lora
Quis canat aeratas acies, & robora Martis, Martis
Captivos (que) duces, injecta (que) vincula collo collo;
Euphrati (que), Indo (que)? O, viveret
Poëtarum Princeps.
Agrius! aut tu Tu,
Proximus a Principe.
Mellee, sume tubas, magnum (que) inferre per orbem, per orbē
Incipe Fergusidum deductam ab origine gentem. egentem
Incipe; ne quis sit tantorum è sanguine Regum, regum.
Regem quem plus Phoebus amet. Sic dextera Clio, Io
Sic facilis Daphnis: Quate totum Helicôna triumphis, triūphas
Parnassum (que) cie victor, cui cuncta silebunt Silebūt
Et Macedum pugnas; & Romae ingentia bella, bella
Pergama (que), atque ipsis cantatam Aeneida Musis. Musis.
Intereà tenui iuvet iudulgere Camaenae Amaenae
Daphni, tibi quam ver iuvenum, quam bruma senectae senectae
Sacrat. Vt hinc Zeviota, vt laetis Grampius illinc hinc
Saltibus applaudunt: resonat Caledonia, sola sola­
Per juga, & vmbriferum gestit nutare cacumen. men,
Hic te dum Lycidas, hic te dum Tityrus audet et
Incomptis cantare modis, sed culmina, sed qui qui­
Pacatos dicant colles, insuetáque leges es;
[Page 14] Arva pati, latera Oceani super vtraque; postquàm quàm
Multa gemunt
Nomen gen­tile. The Grahames.
Grami (que); & multùm vincula nexi exci­
Item gens alia vulgo, Mak­gregores
Gregoridae, fera gens nuper: Caedésque piatae piat ae­
Gens caesa a Gregoridis vulgo, Cahouns.
Chaoniae. Tremit &
Insula vulgo The Lewes.
Leogus; tremitur
Provincia vulgo. Logh­aber.
Abria, mater ter­
Morésque immanesque animos deponit Ierna. na.
Ut (que)rosas inter surgat tibi Carduus, ipsum Ipsum
Provocet, & Narcissum: hoc tota Britannia; tota hoc hoc
Gallia conspiciat; latè fremat orbis; & unum unum
Fama canat: celebrétque in saecula sera propago. ago.

Admonitio, de Echo.

SEd nec hic Echo, ut vides, silere voluit; quin PIETATEM accineret, aut adstreperet, balba. Eam priore quidem editione dissimulavimus; partim quod in praecedente Ecloga malè acceptam audieram; partim ne politicis, ut plurimùm explosam rem deridendam proponeremus. Nunc cùm succurrit, tanti regis patrocinio tutam fore; profiteri se ausa est. Sic itaque canentem audire licet.

Et primò pietatem CONIUGALEM, ut praecedentibus conjunctam, e­jusque foelicitatem; hoc modo:

Tu Turturne eris? ore alto ita is dans ANNAM orbi; illa per te, orbi Soles.

Tum eam, quae sic propriè dicitur; ERGA DEUM, eamue externo cultu se professam;

Tu modo LEONEM SOLYMORVM signa auro:

Interno affectu, veram & assiduam,

Orâ, nec cesses:

Orbi in commune utilem, & efficacem.

Daréque caelis solis laudem, reges, gentes coge, CHRISTVM è tenebris dans veram lucem.

Ejus dignitatem, & usum;

Ea te una res digna: res, quâ verè exultet mentem tellus, regna supra.

Hinc parta PACE PVBLICA, verum triumphum.

Tum necte lora Martis collo, tu per orbem egentem regum. IO, TRIVMPHAS.

Silebunt bella Musis.

PACE PRIVATA,

Amoenae senectae hinc solamen, & quies.

PACE VERA, ET AETERNA.

Quam excipiat aeterna.

Demum pro ipso Sereniss. Rege, spondere ausa, sic concludit.

Ipsum hoc unum ago.

[Page 15] Caeterùm pauca mihi deprecandus es, Lector, vel admonendus, de quanti­tate in nonnullis syllabis. Eae sunt primo, in lucem exoriri, ubi nothus quidem pes ut lambus: at maximis Poetis non admissus solùm, sed & advocatus; haud aliâ ratione. Et potuit facilè sic mutari, Lucem hanc exortam. Vel, sic lucem exor­tam, aut tale aliquid comminisci: verùm hoc non tolerabile solum, sed aequis auribus, puto, gratius. Altera est, secunda in Caledoniae, hic correptâ; Buchanano & aliis producta, suffragante Ptolemaeo; qui per (") Graecam scribit. Verùm (praeterquam quod in haec quae aliundè in Latinam civitatem venêre, haud an­xiè inquiri solet; sed suum cuique arbitrium relinqui) adeò in origine correpta haec syllaba est, ut nec syllaba videatur. Nec enim Caludon vulgò dicimus, nec sane Caledon, sed Caldon, aut Calden, dissyllabum, aut fortè monosyllabum Caldn. Itaque & eadem illius quantitas in tertia Ecloga servata est, Per (que) tuos Caledon, &c, cùm facilius fuisset & simpliciùs absque Apostrophe, Per (que) Cale­doniae. Simili ratione, Buchananum, secundâ correptâ diximus alibi, Respice Bu­chanan, &c. eandem etymologiam secuti: quòd si necesse non semper est, tamen semper fas est. Etiam Echo culpari dicitur, quod non ubique accuratè respondeat: sed labatur interdum, balba, (a) pro (e) reddens, aut pro tenui aspiratam, & similia. Atid, fatear, tantum abest ut fugerim, etiam de­corum putavi. & si non quaesivi, tamen offerens se avidè amplexus sum. Et cur quaeso nimis doctam induceremus rusticam hanc Nympham? cur ore prom­ptam, sermonis tam parcam? Et erat alicubi fortè difficilius, illud facilè fuerat mutare: Vbi ad triumphis] triumphas respondet: ut pro Io triumphas] Io trium­pha, substituas, hoc modo: ‘—Quatiens Helicona triumphâ Materia ingenti victor, &c.’ & si qua alia sunthuiusmodi Quae agnosce, Lector, candidus: autignosce, facilis.

Ecloga tertia, cui nomen MOERIS, sive Officium.

ARGUMENTUM.

HAc tertia demùm Ecloga ratio redditur cur aula procul in ipsa penè soli­tudine Regem cecinerit, cur functam simul Reginam. Tum solum Re­gem canere incipit variè, sub variis nominibus. Et primò Lycidas laudum ten­tamenta leuiter, & quasi in transcursu delibat, foelicem sub illo saeculi tranqui­litatem, ipsius summum ingenium, ac eruditionem ad poëtica etiam assurgen­tem, canentibus hoc musis, illud vate Apolline: qui cantum tamen suum in a­liud tempus differens, Moerin ad canendum hortatur. Isipsum Apollinem jam factum canit; id est literatorum praecipuum, praesidem, patronum: respectu cujus, suum eruditioni honorem haberi, sperari: scatere ubique poëtarum cho­ros Inter quos & Celiovedum obscurum pastorem, ac ignotum, tamen ad vete­ra carmina repetenda, & nova excogitanda suscitatum: quibus, Regem ma­rium; terrarum, rerum deni (que) dominum portendi aut cecinerit olim, aut nunc canat. Hinc generosissima LEONIS insignia quasi omen polo data; quibus caetera cedere deceat: quippe quae illum minuant, non augeant: Hinc flumi­na, tractus montes, suo quaeue modo, famulantia. Supra quae tamen ille, ne imperii quidem dulcedine ultra quàm par est inescatus, ad longè majora, & illo unam dignam curam, caelestes nempè cogitationes assurgat; animo verè divino. Quod tantum abest, ut illi dignitatem minuat aut impediat, quod vul­gò jactitat impietas, ut etiam contra authoritatem augeat; & solidam pariat, ac veram gloriam, supra quotquot sunt ubicunque terrarum Reges. Externorum etiam populorum, expectationem, benevolentiam ac desiderium excitaverit: suorum verò amorem penitùs inflammaverit: praecipuè suae Scotiae; cujus af­fectus sub Phyllidis persona describuntur; in futura tandem populorum amici­tià, aut unione acquiescentis. Demum quanquam ipse semper hactenùs inuti­lis, & nunc effoetus fortè esset: tamen eam Regis efficaciam, ut ad se quoque excitandum valuerit: ad quaecunque seu otii, seu negotii munera ipsius ductu, ac imperio obeunda. Postremò brevem excusationem hujus tantae audaciae, ac prolixitatis suos fines, & Eclogae fortè modum supragressae attexens; & quasi receptum canens, ex occasione oberrantis capri ad privata sua munia redit, Mu­sis valere jussis. Cui Lycîdas, exoptans Daphnidis approbationem, osten­densue ex ea famam habiturum, ut omnia omnium poëtarum poëmata: sole jam declivi vale-dicit

Sunt autem hic Rex, & Saxa virorum propria, & si nostra lingua vertas, satis nota; qui Serenissimum Regem nuper canentes & se, & illum honorarunt. Ce­liovedus, minimus, & ignotus quisque, ut & ipse auctor, qui idem & Moeris. [Page 17] illa voce inutilitatem innuente (ex Celi & Oved Hebraea compositione, quasi vas perditum, aut fractum dicas:) hac ob hoc ipsum maestitiam, Latina etymolo­giâ. Cujus utriusque ratio tacite innuitur; Et (Moeris) illic Sic lumina fletu li­beret, & multum maestum soletur: &c. & (Celiovidus hic) sic pecori venias ali­quando atque utilis arvo: hujus verò, etiam apertè describitur tota aetymologiae ratio verbis illis, Ille ego nullos, invenit cui quisquam usus: & quae sequuntur Phyllis ut diximus, Scotia est: Amaryllis, primum Angliae Regina; postea regnum. Pindarus, vel Pendarus, mons ad Hadinam, quo pascentium ovium dentes in­aurari dicuntur, vulgò Dumpendar Law. Lamyrii montes sunt in provincia Mar­ciae, ubi villula scribentis Theager, vulgò Gods-croft. O [...]elli montes in lernia for­thae imminentes ad quorum radices est Val-aquila, vulgò Glen-eglis, ipsius nunc habitaculum. Bodotria nunc fortha: Tetha fluvius in fortham influens: uterque gemmarum ferax. Nessus item in Septentrione ex lacu ejusdem nomi­nis nunquam congelatur Authore Boethio. Caetera per se facilè perspiciet lector.

LYCIDAS, MOERIS.

Lyc.
MOEri quid incassum sterili sic lentus avena
Nescio quae surdis modularis carmina saxis?
Et frustrà scopulos, & frustrà sola fatigas
Culmina? nec piget indoctas disperdere ad aures,
Quae legat aut Tamesis, vel quae legat altus Apollo?
Sive canas totis ploratam Amaryllida sylvis;
Sive bonum Daphnim priscis pastoribus aeques,
Formosum Daphnim: laeti quo nomine caeli
Rident; & facilis fundit mella aurea Tellus.
Moe.
Scilicet hoc Lycida, curae est: ne stridulus anser
Obstrepitem Cycnis, pulchro quos plurimus amni
Fert Tamesis; dulci mulcentes nectare ripas.
Magnus & an Daphnis, an carmina curat Apollo?
Aut vacat ad nugas? Atqui hic quoque Daphnide syluae
Exultant; quatiunt (que) intonsi culmina montes:
Hic me vesano Daphnis quando vrat amore,
Nec sylvae sileant; nec sistant culmina montes.
Ly.
Verum an sic Amaryllis? an haec quoque pascua pastor
(Quamvis magna suis, quamvis formosa feratur)
[Page 18] Aut meminit moriens? aut viderat ulla superstes?
Moe.
Immo sic Amaryllis: & haec quoque culmina pastor
Tum meminit moriens, tum fovit multa superstes:
Illa pedum nostro servavit Daphnidi & illum
Laudavit moriens. Daphnim mihi quisquis amavit;
Et vivat moriens, & vincat vota superstes.
Ly.
Audieram. Et certe cantari dignus uterque
Nympha, puerque fuit. Cantarunt Arcades illum:
Ille tibi, Melibaee tibi haec cantata, Menalca, est;
Tu quoque si tantis dicta aut indicta poetis
Accinis: en gaudet jam carmine Daphnis-apollo:
Et vacat ad Musas, & amat: sempérque vacabit,
Semper amabit: erúntque illic cura altera Musae.
Accine: Non frustrà cantaveris. Aspice, sylva
Annuit vt Zephiro; & ramis siluêre volucres.
Moe.
At tibi Pan calamos dedit: atque inflare cicutas
Calliope: multúsque implevit pectus Apollo:
Solo digna canas qui Daphnide carmina, solus
Incipe: & ingentem cantu fer ad aethera Daphnin.
Ly.
An quae Pierides sacris cecinêre sub antris?
Vidimus; & calamos ipsum admovisse labello
Non piguit.
LE PAN­TO.
Cessit Pan; & juratus Apollo:
Submisitque lyram: stupuit Thetis; altáque Nerei
Flumina, ad extremam Ponti de littore Thulen.
An quibus est Clarius dignatus carmina Parcas;
Aurea versatis dum nent haec saecula fusis?
Pascite oves pueri; totis & saltibus hedos
Credite: Iam nullis errans lupus horret in agris:
Iam nulli inter se concurrunt frontibus hirci:
Nec fera vicini meditantur praelia tauri.
Verum ego mox for san quae iusserit ipse, retexam.
Nunc tu (nam meminisse potes) cane caetera Moeri.
[Page 19] Sic tibi deliciae Daphnis: sic lumina fletu
Liberet, & maestum multum soletur amicum:
Sic pecori venias aliquando; aut vtilis arvo:
Incipe; currentes deducet Thymbrius amnes.
Moe.
For sitan haec, quae te nuper dictante canebam,
Magne puer, tu das unus te carmina digna,
Postquam jam tripodas Phoebus, laurósque resignat
Ante pedes tibi, Daphni; caput Parnassus, & altè
Attollunt Musae: Iam sunt sua praemia Musis.
Lac Melibaeus, & haec mulctralia, Tityrus agnum;
Ocnus agrum tulit: haud frustrà tot, docte Menalca,
Carmina fusa tibi: Latè nemus omne resultat
Laetitia: nunc vpilio, nunc ipse bubulcus
Per juga Lamyrij, vel per juga montis Ocelli;
Perque tuos, Caledon, densos corylosque rubósque
Insonat: ingentes & consolatur amores.
Atque aliquis longo veniens de stemmate Regum,
Regem te, Rexipse canit. Non Saxa silebunt,
Saxa vel Aonijs jam nunc certantia Musis,
Formosumque ipsum, formosam & dicere caulam.
Hic quoque te antra sonant: hic te Celiovedus antris
Inspirat, doctae respondent omnia syluae.
Illum ad convalles; praeruptàque saxa frutetis
Horrida; & inculto nigrantia culmina musco
Mulcentem montes, & conscia flumina vidi.
Et modò quae puero quondam cantata canebat:
Et modò purpureum renovabat arundine carmen.
Quo tu magne puer caelo es? quo sydere natus?
An regnanda tibi dederant maria omnia Pisces?
An Taure indulsisti almos Telluris honores?
An post quam auricomus sublimi vertice Titan
Altius egit iter; Gemin isque ad terga relictis
[Page 20] Aurea candenti subjecit lumina Cancro:
Cum ferus Aeoleis Boreas occluditur antris:
Cum novus aspirat lenito murmure ventus:
Tum potius medio te Sol altissimus orbe
Extulerit rebus dominum; supra aequora, supra
Aethera; & invictum coelo decus addidit alto?
Hinc omen dat & arma polo, LEO Cedite PARDI,
LILIA (que), & LYRA: nec magnum temerate LEONEM.
Tum canit & gemmas proper antem mittere Tetham;
Bodotriaeque sinus, & piscosa ostia Glottae;
Et ver perpetuum Nessi, densatáque nullis
Flumina frigoribus. Mox vt Crafordia venas
Spondeat aurifer as: Tagus invidet; & stupet Indus.
Aemule, quid croceos agnorum Pindare dentes
Illinis? alliciens. Non curat talia Daphnis.
Daphnis in aethereos animo penetrare recessus
Ausus, & immensum pedibus subjecit Olympum.
Quid tibi par, divine puer, tua lumina cernunt?
Quid quod agas? quod ames? Non ille tui tibi fulgor,
Non tibi forma pedi mentem perstrinxit inanem;
Aera pedi fulgentis, & internodia justa,
Quamvis
Quìvis vir vel mulier, synecdoche. Sic infra.
Aegle illud, quamvis insaniat Alcon;
Quamvis miremur pueri. Peritur a morantur
Terrenas animas: Te jam caelestis origo
Vendicat: & solis dignatur Iuppiter astris.
Nunc illum colere, & victis ostendere terris,
Nunc illi curare greges, & condere caulas
Cura est: venari (que) lupos, vulpésque latebris
Extrahere; & totis agitatas caedere sylvis.
Quid fremis impietas; & spes moliris inanes?
Est aliquis terris caelum qui spiret; & unum
Suspiret, dignâque assurgat pectora cura:
[Page 21] Est, hoc cui sapere est. Haec illum gloria tollit
Pastores supra reliquos: noménque, pedúmque,
Porrigit in longas, longè haec trans pascua terras.
Hinc illum parvique greges, hinc magna magistrum
Deposcunt armenta: & fortunata magistro
Se sperant. Hinc conjugijs Nymphaeque, Deaeque,
Certant sollicitare suis. Amarylli, relictâ
Pulchrior es quantum tu Phyllide: Deiopeia
Tam tibi se praefert; tam se
Alia aliqua terra, puta Italia, Gallia, India.
Galataea, capillis
Auro crispatis Indo. Quanti illa superbit
Dives agri! Bacchúmque in dotem, at que addit Olivam,
Aemuláque Hesperidûm fragrantia cortice mala.
Quid facias? quidve his opponas perdita? amore
Sicertes: non fusca tibi, concedet amore
Phyllis: Et illa prior teneris exarsit in annis:
Et fovit gremio, & parvis dedit oscula cunis.
Nunc illi timet absenti; nunc pallet in illo;
Próque illo assiduè, voti rea, templa fatigat,
Suspirans; & te crudelem, & dicit iniquam:
Párque referri optat demens. Atqui anne erit vnquam
Cum tua te rursus vultu spectare verendo
Sustineam Phyllis? roseo cum nectar ab ore
Stillans laeta legam; labrisque? O oscula labris
Surripiam, & circum tenero dem brachia collo!
Aut hoc si nimium est, imis dem basia plantis:
Et longè venerans retro vestigia lambam.
An tibi sim vilis, quòd ditior altera: vel quòd
Comptior? & primos fas spernere credis amores?
Ly.
Perge puer (viden?) occiduo tibi plurima clivo
Lympha salit: Iam rura bibunt; praesepia vaccas
Accipiunt saturas. Quid respicis? Ipsa cavebit
Bucula ne veniens exhauriat vbera
Quaevis fa­mula.
Circe.
[Page 22] Ipsa premit palmis, & lac sub tecta reportat:
Ipsa satis longè, pascentes distinet hoedos:
Et si quid damnum dederit; praestabit Amyntas
Intereà tu dic lachrymas, dic Phyllidis ignes:
Spésque, metúsque omnes; & mistis vota querelis.
Moe.
Hic (Lycida) potuisse illam plus hiscere credis?
Defecit: vix Alcippe sub tecta reduxit,
Et Beroe, simuloccurrit dubitare, fidelis
An foret, an tanti securus Daphnis amoris.
Nunc tenuis vitae spes; postquam Doris; & vndas
Iuratus Nereus memorem testatur; & illam
Adscisci in thalami partem; natósque receptos
Communem in caulae curam communis: ut id vult
Depositis satis aequa odijs Amaryllis: & vltro
Invitans sponsi in cunctos conspiret honores.
Hoc Tamesim petere; hoc Sabrinam; Humbrum (que), Camum (que),
Hoc uno fremere ore Britannidas, in mare quotquot
Deducunt liquidas non uno tramite lymphas.
Ante iterum frondes quàm ponat fraxinus: ante
Messer quàm segeti falces immiserit: ipsum
Affore; siccantem lachrimas & lumina Daphnim
Forsitan: & magnos missuram Amaryllida natos.
O mihi si priscus redeat sub pectora Phoebus,
Qualis erat, cùm me bis septima clauderet aestas:
I am primas poteram labris inflare cicutas:
I am tener as audente manu contingere lauros:
Vel nunc vicinae sijurgia Thestylis olim
Obstrepere; atque alienus agrum depascere taurus
Cesset, & in canis Cererem convellere culmis:
O vacet! & fidus, servet praesepia custos!
Quo me, Daphni, vocas? Seu tu dignata cothurno
Carmina vis, victósque hostes cantare; lacessam
[Page 23] Antiquos cura vates, hircúmque merebor;
Carmina luce vigil, meditatus carmina somno.
Seu laudes, curásque tuas, spectandáque facta:
Egredior sylvis: totúmque Helicona fatigans,
Quaeram mascula verba, sonos (que) ingentibus aptos
Rebus; Quin si Phaebe faves, non degener aequem.
Quòd si animis, & adhuc opera est opus: En ego nullos
Invenit, cui quisquam vsus: qui spretus inertes
Perdo horas, procul urbe, atque orbe, ad squalida Iernae
Occellos propter montes, mentemque manúmque
Torpidus ante annos senio, casso (que) labore:
Accingor tamen: & primus patria arma capesso,
Sat validus, sat jam vegetus. Iuvat auspice tanto
Aereas Alpes, & ninguida Caucasa: vel te
Ismare, vel Rhodope; vel qua Geta, quave Gelonus
Accolit, & celsi superare cacumina Tauri;
Vel remis penetrare Indum: vel maxima Volgae
Flumina: & armatum captas volitare per urbes.
Sin pacis tractare artes, & mollia mavis:
Non mihi Gnossius aut Rhadamantus, Gnossius aut mi,
Iustitia certet Minos, sub Iudice Creta,
Sub Lycia. Aut si audere jubes, animósque benignus
Sufficis: & dextram solio protendis ab alto:
(Non adeò exosa haec pastor ea pectora Pallas)
Consilijs dicar non ultimus. Et mihi Daphnin,
Seu regere imperijs, seu circumducere mentes
Seu fraudem capere ante astu, atque illudere captae,
Fas dare: Sufficiam prisca virtute per altum
Vela dare hoc pelagus. Quid mens circumspicis artes
Te minor indecores? (Illas Hetruria jactet,
Degener aut Tyberis) Iungentur nescia Iungi
Credita: Non pia me solertia; non pietas me
[Page 24] Destituet solers vsquam. Mirabitur orbis
Qua patet: & rectum repetet te vindice callem.
Sed me, nescio quò tulit inscius ardor: & omne
Excussit fraenúmque, modúmque. Age; contrahe vela
Navita: & incerti cautus lege littora ponti.
Pastores sua rura decent. I amque ecce caper, qui
Errat. At hoc nostrae est, Musae decidite, curae.
Ly.
Uive diu mihi Moeri: diu illi stridulus anser,
Sic strepe; sic placeas. Illi sic stridulus anser,
Si placeas: magno dignus das carmina Phoebo:
Ni placeant, ipsis raucescunt guttura Cycnis.
Forsitan atque ipsis sordent sua carmina Musis.
Vive, sat est. seros declinat Cynthius ignes.

Vt melius intelligantur quae supra dicta sunt de car­minibus jam pridem compositis, haud erit fortassis inep­tum, eorum nonnulla, quae qualiacunque supersunt, hic adjungere.

Et Genethliacum quidem Andraeopoli adhuc puero inter Philosophiae studia meditatum totum jam excidit: praeter pauculos hos versus, quibus nativitatis tempus describi caeptum est; huic Eclogae supra inserti, uno demp­to versu, & paucis vocibus mutatis. Ea sic erant.

Tempora

Quae geminis tenuêre vagum faelicia solem.
At postquam auricomus sublimi vertice Titan
Altius egit iter; Geminisque ad terga relictis
Aurea candenti subjecit lumina Cancro:
[Page 25] Protenus AEoleis Boreas occluditur antris:
Assurgúntque novo submissi murmure venti.

Et huic quoque sequenti, paucos post annos inchoa­to, nonnulla exciderunt: alia perfecta non sunt.

ANglia lanigerúmque greges, armentáque dives,
Et suas jactet temulenta vites
Gallia; Campano certétque aequare falerno
Vasconum si quae rubet vua campis:
Lydius aurifer as volvat Pactolus arenas;
Aemulis currat vagas Hermus vndis:
Arváque purpureis pulset rutilantia glebis,
Qua vehit fulvum Tagus amnis aurum:
Ipsa suam Cererémque, & pingues Moesia colles
Rura miretur, gravidásque aristas:
Trinacris Hybla favo, lentis Methymna racemis,
Thure sudato tumeant S [...]baei:
Murice puniceo Tyrij, & Gangetica Tellus
Fulget Eois celebrata gemmis:
Fulmina Scipiadas belli, clarúmque Camillum
Caesares, Brutos, Fabios, Catones:
Quique mare, & terras victor peragravit Eoas
AEmulus magni Macedûm tyranni,
Ingens in Pelusiaco qui littore truncus
Crimen ingrati soceri jacebat:
Hos inquam, atque alios jactet faecunda nepotes
Roma terrarum, domitrixque ponti.
At tu quae tantos latuisti ignobilis annos
Scotia, indignis tenebris sepulta;
Assere te in lucem, tam cunctis clarior oris,
Quas videt caeli patulo recurrens
[Page 26] Orbe sui Phaebus: quam pulchrior ille sorore:
Quam soror stellas superat minores.
Scilicet illae, et opes, varia & miracula rerum
Rara naturae bona blandientis;
Iustitiâ illustrem sobolem, vel fortibus armis,
Quam sibi priscis genuêre saeclis
Vt jactent: uno contra pugnabis alumno;
Quem tibi seris peperisti in annis.
Nam tibi si primo qui nunc IACOBVS in aevo,
Integer, vita maneat superstes,
Quódque dat, exaequet plenis maturior annis,
Indolis tantae generosus omen:
Ipse feret, quae sit gemma speciosior Inda,
Fortha, reflexis sinuosus vndis:
Et qui coeca rapit canis undantia Lymphis
Saxa, contorto violentus amni
Tetha, licèt properet saevo velocior Euro,
Et fremat raucum, strepitúque cautes
Pulset inaccessas, tamen haud mutare recuset
Saxa flammatis salebrosa gemmis.
Mella Caledoniae sudabunt roscida quercus:
Thura manabunt tribulis: ruboque
Pendebit potior Campanis uva racemis:
Agna per valles ad amaena Tuedae
Flumina, Sydonios pascetur amicta colores
Sponte, & haud ullo variata luto
Vellera certabit Minio superare Crocóque
Stamen externis saturatumin oris.
Alma Ceres sedem Argadijs, in montibus altis
Ponet; & flava steriles Myricas
Mutabit segete; ut non illos Gargara messes
Laeta faecundis superent aristis.
[Page 27] Maenala Lenaeus pater, & vinet a Timoli
Linquet, & sacrijuga celsa montis:
Pampineásque tuos in colles transferet vuas:
Próque Pactoli nitidus arenis,
Auriferóque Hermo, Crafordia dives avaros
Incolas fulvo saturabit auro.
Nonne vides ut nunc brumali frigore Nessus
Pertinax, duram glaciem recuset,
Eius ad exemplum
Spaea, Dovernus, Dea, mox & Esca
Vtraque.

E vulgari ipsius Sereniss. Regis De Hispanorum naufragio; An. 1588.

DIra DEVM contra coiêre in faedera gentes:
Diduxêre ad iter conjurata agmina: Mavors
Ipse ferus, vultúque horrendum, armisque fremebat.
Direxêre acies immensas ordine longo:
Nos terra hinc, atque binc pelago cinxêre: minati
Iri excisum omnes, penitúsque à stirpe revulsum
Ampullis: verum quîres successerit, audi.
Continuò venti ruere; & jactare carinas;
Quassantes: tumidásque aequor se attollere in vndas.
Foelix, qui evasit ventique, marisque furorem:
Maxima pars vasti est absorpta voragine ponti.
Et stupet haec quisquam miracula? Nempe DEVS sic
Impia de summo ridet conamina Olympo.

Appendix.

IMpia si ridet dominus conamina: & idem
Arridet votis dexter, adest (que) pijs:
Quid coe ca Impietas fraudes, & crimina jactat?
Hoc tam desipere est, quàm sapere, esse Pium est.

Ad eundem Sereniss. R.

CVm diadema ornes Musis, diademate Musas:
Sceptrigerum super as, Aonidum (que) chores.
Te quo (que) cum pietatem addis sceptris (que), camaenis (que):
Quam pietas sceptro maior, & ingenio est.
Sic age: sic veram accumula laudémque, decus (que),
Et cresce in titulos, Rex IACOBE, novos.
Sic sceptro, plectróque pijs, per tempora vitae
Tu domini laudes; augeat ille tuas.
Cum saturo annorum, & laudum, sordescere Tellus
Coeperit; & vinctae lurida claustra animae:
Certius haud alias iter ad caelestia regna est;
Quae superant votis sola trophaea tuis.
Hoc quoque, qui dedit ingenium, qui sceptra, piúmque
Hunc animum, hoc animo praemia digna dabit.

Ad Eundem: de eodem.

NOn te tot proavireges longo ordine; non te
Missa à tot proavis sceptra, IACOBE, beant:
Non seges ingenij haec, non haec vberrima messis:
Qua tibi supra atavos, sceptráque surgit honos:
Illa beat PIET AS, tibi quae sacra ora resolvit;
Ingenium auctori sceptra dicátque suo.
[Page 29] Hac atavos supra, & mundi pereuntia regna:
Te Rex, & regnum perge beare tuum.
Quem regum agnoscis regem; rerúmque potentem;
Quas terra, immenso claudit & vnda sinu:
Illi, te, tua crede DEO; terrae (que), marisque
Despice securus, Tartareásque minas.
Pro te tellurem; pro te rabida aequora ponti:
Aetheráque armabit; flammigerum (que) polum.
Quid struis incassum insidias; atque arma minaris,
Cum conjurato Roma superba Tago?
Hoc duce conversis metues Hispania fatis:
Purpureos planges hoc duce, Tybre, patres.
Non Scotus Gotho inferior; profugóve IACOBVS
Fergusio; Non spes, cassáque fata cadent.
O veniat labor hinc Musis! In te area amori
Lata meo! laudi culmen, apex (que) tuae.

Ad Eundem: Cum expeditionem in regni Septentrionalia pararet: rumór (que) rur­sus esset de adventante Hispanorum classe.

EIa, IACOBE, animum magnis virtutibus imple: Et forti trepidos discute corde metus.
Quâ rerum incumbit moles, obnitere: & aude Contra ferre tuo pectora plena Deo.
Argumentum ingens decoris, laudisque futurae (Fallor?) an ille sibi sic struit? ille tibi?
Quodque iterum magno ore canas: frustrata potentem Caepta hostem: vanis armáque sumpta minis.
[...]
Mel.
[Page 32]
Iuppiter effaetis iterum cum redderet arvis,
Astraeam, cultum (que) sui, mores (que) relictos:
Ite, ait: & juncti caulas sociate Britanni
Haec est, quae vestris debetur gloria fatis.
Men.
Ite, ait, & magnum sacrate in marmore DAPHNIN;
Et quae conjugio juncta illi nympha superbo:
Et quem conjugio parit illi nympha superbo:
Hi sunt, qui vestris aequabunt omnia votis.
Mel.
Pulchrior, & nymphis formosior omnibus una,
Se Tamesis liquidas speculata Amaryllis ad undas
Concepit fast us nimios; nigram (que) vocavit
Phyllida; nec timuit Nemesin; nec Daphnidis iram.
Men.
At se Phyllis amat, quamvis sit fusca, sibi sat
Strenua, Nec natûm piget, & nec nominis illam.
Sed si DAPHNI vocas; junctae si gloria caulae;
Non ultrá natûm meminit; non nominis illa.
Mel.
Audijt: & sibi componi indignata, refugit,
Atque iterum speculum respexit: & heus, ait, an me,
Ponere me, nomen (que) coegeris? (O!) bone Daphni,
Desine. Non nostro certet tua Phyllis honori.
Men.
Tityre, tu (que) ingens Alcon, seu cernere cestu,
Sive, in graminea cursu sudare palaestrâ,
Cernitis haec? vósque (O!) alij, queis Graecia nullos
Praeferat; & nullos, queis prisca Amaryllis alumnos.
Mel.
O cnus ubi est? ubi dius Ias? solo (que) minores
Daphnide; seu cantu, seu decertare cicutâ
Phylligenae? vos haec sic spernit? at Enthea virtus
Consecrat: & magno magnos dignatur Olympo.
Men.
Vidi ego cum peteret, quos nuuc fastidit: & vltrò
Compellans blandis mulceret Phyllida dictis.
Vidi ego cum multis sponderet muner a verbis:
Forsitan & veris oneraret sydera votis.
Mel.
[Page 33]
Quid miremur opes? luxum aut laudemus inertem?
Quid formae periénsve decus? pexósve capillos?
Es formosa, Amarylli: at spernere inania disce:
Saepe sub hirsutâ virtus latet ardua fronte.
Men.
At neque tarn informis, nec discolor ista; sororem
Quin noscas. Natos, Rheni si cernis ad undas;
Jures esse tuos: vultu, parili (que) vigore:
Ipsi (que) inter se, nota se voce salutant:
Mel.
Audierant magnas quondam testantia luctas
Flumina, Tueda pater, Carron (que), & maximus Humber:
Et procul (O!) satis est sudatum. (O!) stragis abundè
Vidimus: undantes & sanguine volvimus amnes.
Men.
Nectite centenis adamantina vincula nodis
Pastores; nil est nimium: nil credite abunde:
Ne rursùm ad caulas vigiletur; & horrida rursum
Lis, fera discordes trahat in certamina taures.
Mel.
Improbe livor inique bonis conatibus, O! te
Fulmine sub patrium retrudat Iuppiter Orcum:
Sive Tago venias, seu Tybride, seu, Tanais te
Miserit: haud nostro satus; haud, puto, natus in orbe es.
Men.
Spargite agris cineres, totam (que) inspergite Iernam:
Et Moly, & coeli sacros aspergiterores:
Toxica ne Lybiae nobis, Circesve, Stygisve
Officiant: cunctis mors haec cat or a venenis.
Mel.
Termine cede: quid hic ageres? communia cernis
Pascua. Nulla suos Phyllis discriminat agros:
Nulla suos Amaryllis. Et hos agnoscit, & illos
Vtra (que); nec proprios discernere curat alumnos.
Men.
Dulcis Hymen; quo non aliud praesentius vsquam
Iungere mansuris mortalta pectora vinclis:
Necte animos; misceque genus, stirpem (que) futur am:
Et sciat esse suos verè Nympha utra (que) natos.
Mel.
[Page 34]
Pan ades; & totam curâ complectere caulam
Sepibus occlusam (que) hirtis, sartam (que) ruinas:
Coge greges memor ipse; & dulces mitis amores
Aspira; nostris ut eat concordia septis.
Men.
Tu quoque casta illi sacris operata juventus
Thure cole, & mica salis. Ipse altaria tangens
Tityrus, & poscat veros, & reddat honores.
Maxima sic nostris assurget gloria coeptis.
FINIS.

This keyboarded and encoded edition of the work described above is co-owned by the institutions providing financial support to the Text Creation Partnership. This Phase I text is available for reuse, according to the terms of Creative Commons 0 1.0 Universal. The text can be copied, modified, distributed and performed, even for commercial purposes, all without asking permission.