MONVMENTA SEPVLCHRALIA SANCTI PAVLI.

THE MONƲMENTS, INSCRIPTIONS, and EPITAPHS, of Kings, Nobles, Bishops, and others, buried in the Cathedrall Church of S t. PAVL, London.

Untill this present yeere of Grace, 1614.

Together, with the foundation of the Church: and a Catalogue of all the Bishops of London, from the begin­ning vntill this present.

Neuer before, now with authoritie, published.

By H. H.

LONDON Printed for Matthew Law and H. Holland.

ECCLESIAE SANCTI PAVLI fundatio.

DE hujus illustris Templi funda­tione nonnihil quidem dis­crepant Scriptores: opinio tamen receptissima est, Primò ab Aethelberto Cantij Regu­lo, circiter annum redempti­onis 610. conditum esse, qui illi possessiones dedit, vt apparet.

Aedelbertus Rex Deo inspirante, pro animae suae re­medio, dedit Episcopo Melito terram quae appellatur Tillingham ad Monaster. sui solatium, scilicet S. Pauli: Et ego Rex Aethelbertus ita firmiter concedo tibi Praesuli Melito potestatem eius habendi, & possidendi vt in perpetuum in Monasterij vtilitate permaneat, &c.

Athelstanus, Edgarus, Edovardus nomine Con­fessor, & alij possessiones illi dederunt.

Rex Guilielmus Victor aedi S. Pauli Mauricioque illo tempore Episcopo & successoribus ejus Stort­ford [Page 2] arcem, quaeque ad eam pertinent, dedit. Mu­nera etiam majorum suorum confirmavit.

Diploma Guilielmi Victoris huic S. Pauli Tem­plo datum, memoriae proditum in Turre Londi­nensi conspiciendum est.

Anno 1087. hoc Templum flammis absumptum est, unâque cum illo maxima pars Ciuitatis. Ex quo Mauricius tunc Episcopus novae aedis funda­mentum ponebat: opus quod nunquam perfectum iri putabant, eò longitudinis & latitudinis in im­mensum productum est; idemque est fornicatis lapidibus (vt ab igne defendatur) aedificatum, quod artificium hujus gentis populo prius incognitum est, à Gallis huc allatum, lapides vero à Cano in Normandia adducti sunt.

Hic Mauricius, anno 1107. mortem cum vita commutavit, Richardo Beau [...]is (non Beamor vt ait Stow) in Episcopatum illi succedente, qui Templum illud mirificè exauxit, proprio (que) sumptu, omnes circa ipsum plateas & viculos (in quibus an­tea habitavit vulgus) vt in illis pij sanctique homi­nes habitent, inque illorum beneficium nactus est.

Turris vel Pyramis hujus Templi anno 1222. condita est.

Novum (vt dicitur) S. Pauli opus, ad Orientem, & à fronte Chori (velloci in quo canunt) anno 1251. perfectum est.

Henricus Lacy Comes Lincolniensis, Angliae Custos &c. Et Rodulfus Balduck Episcopus Lon­don, magna in hanc aedem (circiter annum 1310.) beneficia contulerunt.

Anno 1444. Pyramis secundò, fulmine incensa est, & magno labore, breui tempore, aceto (vt quidem apparebat,) restinguebatur: sed paulò post, prorupit rursum ignis, non sine magno cum lignei tum plumbei operis detrimento: sed anno 1462. refecta & renovata est.

Anno 1561. ista Pyramis iterum, caelitus ful­mine incensa est, tantaque vi & ardore flagravit, vt brevi tempore tota Pyramis unâ cum tota Templi testudine, cùm ex ligno tum explumbo, consum­ta sit, non sine magna lamentatione perpetuaque spectatorum (quorum aliqui adhuc animam du­cunt) memoriâ. Peracto hoc gravi infortunio, Serenissima Regina Elizabetha p. m. ad D. Praeto­rem (ut quam celerrimè reparetur,) literas misit, illáque ipsa pro ingenua sua indole & liberalitate evestigiò 1000. Marcas aureas, & ex sylvis suis 1000. lignorum vehes, ad expeditam ejus restaura­tionem donabat.

Ut taceam quid de Templi longitudine, latitu­dinéque, & Pyramidis altitudine (quae ad hoc non pertinent) dici possit: Habet hoc Templum Gu­bernatores, Episcopum, Decanum, Praecentorem, Cancellarium, Quaestorem, & quinque Archidia­conos; nimirum, London, Midlesex, Essex, Col­chester, & S. Albans: habet Praebendarios trigin­ta, & ad Chorum in re divina instruendum, Cano­nicos parvos (vulgo Peti-canons) duodecim, Vica­rios chorales sex, Choristas decem.

Collector ad Lectorem.

EPiscoporū Catalogū à principio, ad hoc usque tempus, annectendum aequum putavi. De De­canis verò non multis verbis opus est; non tamen doctissimi illius Ioannis Coleti, veri Euangelij in illa nebulosa tempestate Papistica (annis ab hinc jam centum) professoris, nomen, memoriamque foe­licem oblivione possum obruere: nec (ad semi­centum annos) reverendi Alexandri Nowelli illius sanctissimi viri, qui Decanatui quadraginta am­plius annis, omnium omnis generis hominum, prae­cipuè bonorum, summo amore praefuit. Et non so­lùm nomine bonus appellatus est, sed etiam & in vita sua bonit as apparuit, & in morte bona suà ope­ra illum sunt sequuta, & uberiùs & fusiùs in Effigie­bus nostris & vit is illustrium Anglorum cum de Co­leto tum de illo apparet: (quae nunc transmarino habitu vestiendae sunt:) quare hic illum pluribus prosequi verbis non est opus. Nec omittendum puto ejus successorem Ioannem Ouerall, S. Theo­logiae Doctorem, virum summa doctrina, ingenio acuto, judicioque sagacissimo praeditum, qui dig­nitatem bona laude & applausu (de quo ipse testi­monium possum perhibere) annos tredecim obti­nuit: & nunc praesenti anno 1614. illo à supremo nostro Rege Iacobo ad Coventrie & Lichfeldiae Epis­copatum provecto; visum est Majestati suae ad hunc Decanatum Valentinum Carey generosi & ingenui sanguinis, S. Theologiae Doctorem, Christi Colle­gij Cantabrigiensis Magistrum, virumque, vt di­cunt, doctrina & eruditione non multis inferiorē, promovere. Et sic, candide Lector, vale & fruere.

THE FOVNDATION of SAINT PAVLES Church.

ABout the foundation of this fa­mous Church writers do som­what varie: but the most re­ceiued opinion is, that it was first founded by Aethelbert King of Kent: about the yeere of Christ 610. who gaue thereto lands, as appeareth;

King Aethelbert, God inspiring him, for the peace of his soule, hath giuen to Bishop Mellitus certaine land called Tillengham, towards the main­tenance of his Monastery, of S. Paul: And I Aethel­bert the King doe firmely graunt to thee Mellitus the Prelate, full power to haue and to hold it for the perpetuall profit of the said Monasterie, &c.

Athelstane, Edgare, Edward the Confessor and others gaue lands therevnto.

William the Conquerour gaue to the Church of S. Paul, and to Mauricius then Bishop, and his suc­cessors, [Page 6] the castle of Stortford with the appurte­nances: He also confirmed the gifts of his Prede­cessours.

The Charter of William Conquerour giuen to this Church of S. Paul is recorded and to bee seene in the Tower of London.

In the yeere 1087. this Church was burnt with fire, and therewith the most part of the Citie: wherevpon Mauricius then Bishop, began the foun­dation of a new Church: a worke that men thought would neuer haue been finished, it was to them so wonderfull for length and bredth, and also the same was builded vpon arched vaults of stone for defence against fire, which was a manner of worke till then vnknowne to the people of this nation; brought in by the French, and the stone from Cane in Normandie.

This Mauricius deceased in the yeere 1107. Ri­chard Beauvais (not Beamor as Stow saith) succee­ding him in the Bishopricke, who did wonderfully increase the said Church, purchasing at his owne cost all the streetes and lanes about it (wherein be­fore did dwell many lay people) for religious men to dwell in, and for their benefit &c.

The tower or steple of this Church was finished, ann. 1222.

The new worke of Paules, so called, at the East end aboue the Quier, was finished, ann. 1251.

Henry Lacy Earle of Lincolne, Custos of England &c. and Ralfe Balduck Bishop of London were great benefactors vnto this Church about the [Page 7] yeere 1310. Anno 1444. the steeple was the se­cond time fired by lightning, and by great labour the same was in short time, to appearance, quen­ched with vineger: but within a few houres the fire burst forth againe and did much hurt to the timber and leaden worke: but in the yeere 1462. it was re­paired and amended.

Anno 1561. this steeple was againe set on fire by lightning from heauen, and it burned with such ve­hemencie, that within a short space all the spire of the steeple, with all the roofes of the Church both leaden-worke and timber-worke were consumed, to the great sorrow and perpetuall remembrance of the beholders (diuers whereof are yet liuing.) After this great misfortune, Queene Elizabeth of blessed memory directed letters to the Lord Major for the speedy repayring of the same, and She of her owne gratious disposition and bounty, did giue presently in gold 1000. markes, and a warrant for a 1000. loads of timber to be taken out of her woods, to further the reparation thereof, &c.

To omit what might bee said concerning the height of the steeple, the length and bredth of the Church, as things impertinent; this Church hath for Gouernours, a Bishop, a Deane, a Precentor, a Chauncellor, a Treasurer, and 5. Archdeacons; to wit, of London, Middlesex, Essex, Colchester, and S. Albans: it hath Prebendaries 30. and to furnish the Quire in diuine seruice, Pety-canons 12. Vicars chorall 6. Queristers 10. &c.

At the entrance of the North side or Jle of the Quire or Chancell.

1 First, lieth Sebba King of the East-Saxons, in a coffin of grey marble with this inscription, han­ging by.

HIC jacet Sebba Rex Orientalium Saxonum, qui conversus fuit ad fidem per S. Erkenwal­dum Londinens. Episcopum, anno Christi 677. Vir multum Deo devotus actibus religiosis, crebris precibus, & pijs eleemosynarum fructibus plurimum intentus: vitam privatam & monasticā cunctis regni divitijs & honoribus preferens. Qui cùm regnasset annis 30. habitum religiosum acce­pit per benedictionem Waltheri Londinensis An­tistitis qui prefato Erkenwaldo successit: de quo Venerabilis Beda in Historia Gentis Anglorum.

2 Next vnto King Sebba, lieth King Etheldred, also in a grey marble coffin within the Wall, with this inscription, hanging by.

HIc jacet Etheldredus Anglorum Rex, filius Edgari Regis, cui in die consecrationis hic post impositam Coronam, fertur S. Dunsta­nus Cantuar: Archiepiscopus dira praedixisse his verbis: Quoniam aspirasti ad Regnum per mortem fratris tui in cujus sanguine conspirauerunt Angli [Page] cum ignominiosa matre tua, non deficiet gladius de domo tua seuiens in te omnibus diebus vitae tuae, interficiens de semine tuo quovsque regnum tuum transferatur in regnum alienum, cujus ritum & lin­guam gens cui presides non novit; nec expiabitur nisi longa vindicta peccatum tuum & peccatum matris tuae, & peccata virorum qui interfuere con­cilio illius nequam. Quae sicut à viro Sancto pre­dicta erant, evenerunt: Nam Etheldredus varijs praelijs per Suanum Danorum Regem, filiumque fuum Canutum fatigatus & fugatus ac tandem Londini arcta obsidione conclusus, misere diem obijt anno dominicae incarnationis 1017. postquam annis 36. in magna tribulatione regnasset.

3 Then lieth Fulke Louel, with this Inscription, in the Wall, in grey Marble.

HIc jacet Magister Fulco Lovel quondam Ar­chidiaconus Colcestriae.

Floruit sub Henrico 3. Rege.

4 In the midst of the Quier neere vnto the prea­ching place vnder a tombe of grey Marble.

HIc requiescit in Domino Rogerus cogno­mento Niger, quondam Canonicus hujus Ecclesiae S. Pauli: Ac deinde in Londinens. [Page] Episcopum consecratus anno salutis 1228. Vir in literatura profundus, moribus honestus, ac paer om­nia laudabilis Christianae religionis amator ac de­fensor strenuus. Qui cum pastorale suum officium vigilantèr & studiose rexisset annis 14. diem suum clausit extremum apud Manerium suum de Ste­benheth 3. calend. Octob. ann. Christi 1241. reg­nante Rege Henrico 3.

Contigit hijs diebus dum Episcopus iste Rogerus in hac Ecclesia ante majus Altare staret infulatus ad celebrandum divina, quod tanta in aëre facta est nubium densitas, vt vix alter alterum discernere possit, quam confestim sequuta est tonitrui horri­bilis concussio cum tanta fulminis coruscatione ac foetore intollerabili, vt omnes qui aderant rapide fugientes nihil verius quam mortem expectarent. Solus Episcopus cum vno Diacono remansit intre­pidus. Aëre tandem purgato Episcopus residuum rei divinae expleuit.

Epitaphium eius super tumulo.

Ecclesiae quondam Praesul praesentis, in anno
M. bis C. quater X. jacet hic Rogerus humatus.
Hujus erat manibus D. no locus iste dicatus:
Christe suis precibus veniam des, tolle reatus.

5 Entring in at the middle dore of the Quier vn­der a flat stone with curious brasse-worke, lieth Thomas Evre Deane of Paules, with this in­scription on it following.

HIc infra jacet corpus Magistri Thomae de Evre, Legū Doctoris, istius Ecclesiae S. Pauli quon­dam Decani, qui die no no mensis Octob. ann. Do. millesimo quadringintesimo & sui Decanatus anno 12. diem suum clausit extremum: cujus animae propicietur Deus, Amen.

6 Iohn Platagenet called of Gaunt, in a most stately monument artificially raised of white free stone, with his launce, and target of horne han­ging by.

HIc in Domino obdormivit Ioannes Gandaven­sis, vulgo de Gaunt, à Gandavo Flandriae vrbe loco natali ita denominatus, Edwardi 3. Regis An­gliae filius à patre Comitis Richmondiae titulo or­natus. Tres sibi vxores in matrimonio duxit: pri­mam, Blancham filiam & haeredem Henrici Ducis Lancastriae per quam amplissimam adijt haeredita­tem: Nec solum Dux Lancastriae, sed etiam Leice­striae, Lincolniae & Derbiae Comes effectus: E cujus sobole Imperatores, Reges, Principes & Proceres propagati sunt plurimi. Alteram habuit vxorem Constantiam (quae hic contumelatur) filiam & hae­redem Petri Regis Castilliae & Legionis, cujus jure optimo titulo Regis Castilliae & Legionis vsus est. Haec vnicam illi peperit filiam Catharinam, ex qua ab Henrico Reges Hispaniae sunt propagati. Ter­tiam vero vxorem duxit Catharinam ex equestri familia, & eximia pulchritudine foeminam, ex qua [Page] numerosam suscepit prolem: vnde genus ex matre duxit Henricus 7. Rex Angliae prudentissimus: cujus felicissimo conjugio cum Elizabetha Edw: 4. Regis filia è stirpe Eboracensi Regiae illae Lanca­striensium & Ebora censium familiae, ad exoptatissi­mam Angliae pacem coaluerunt.

Illustrissimus hic Princeps Iohannes cognomento Plantagenet, Rex Castilliae & Legionis, Dux Lancastriae, Comes Richmondiae, Leycestriae, Lincolniae & Derbiae, locum tenens Acquitaniae, magnus Senescallus Angliae, obijt ann. 22. regni Regis Ricardi 2. Anno (que) Domini 1399.

7 Ordinis Garterij Eques Regi Ricardo 2. ab inti­mis Concilijs diem obijt anno Salutis 1398.

HIc requiescit Simon Burley Banerettus, quin (que) Portuum Praefectus, Ordinis Garterij Miles & Ricardo 2. Consiliarius longe charissimus, cōnubio sibi conjunctas habuit ex amplissimis familijs duas vxores, alteram Staffordiae, alteram Baronis de Roos filiam. Verum difficillimo illo tempore cum inter Angliae Proceres omnia sub juvene Principe simultatibus agitarentur, in tantum nonnullorum odium incurrit vt Parlamentaria authoritate ca­pite plecteretur, anno Dom. 1388. Posteri autem eadem postea authoritate sub Rege Henrico 4. sunt restituti.

Si plura velis, Frosardum
& Angliae historiam consulas.

8 Within the Wall, lieth S. r Ralph de Hengham, Lord chiefe Iustice of both Benches, ann. 1308.

PEr versus patet hos Anglorū qui jacet hic flos:
Legum qui tuta dictavit vera statuta:
Ex Hengham dictus Radulphus vir benedictus.

In the North Walke against the Quire, lieth

SIR Iohn Putney Draper, Major anno 1348. in a faire chappell by him there builded.

RIchard de Plesseys in the North walke before Saint Georges Chapell, anno 1361.

ADam de Bury Major, anno 1364. there buried in a Chapell of S. Mary Magdalen or the holy Ghost, called Holmes Colledge, because Roger Holmes Chancelour and Prebend of Paules was there buried anno 1400.

THe Dutchesse of Bedford sister to Philip Duke of Burgundie anno 1433.

RObert Fitz-Hew Bishop of London in the Quire anno 1435.

WILLIAM Earle of Pembroke vnder a beautifull Monument with his two Wiues.

Perpetuae pietati Sacrum.

GVIL. HERBERTO Pembrochiae Comiti, Equiti Aurato, praenobilis ordinis Anglici: Henr. 8. R. à Cubiculis: Eduardi 6. R. Equitum Magistro: Walliae Praesidi: Tumultu occidentali cum Russello & Grayo Baronibus paribus auspicijs summae rerum Praeposito: Mariae R ae. contra per­duelles ac expeditione ad Augustam Veromandu­orum bis totius exercitus Duci: bis summo in agro Caletum limitum Praefecto: Elizabethae R ae. offi­ciorum seu magno Regiae magistro. Pariter & D nae. Annae ex vetusta Parrorum gente oriundae, sorori Catharinae R ae. Hen. 8. R. sexto matrimonio con­iunctae ac Marchionis Northamtonij, prudentiss ae. faeminae, pietatis, religionis, probitatis, omnisque Avitae virtutis retinentissimae fidis Comitis conjugi. Secunda conjuge superstite Georgio Salopiae Co­mite genita, insigni praeter antiquum nobilitatis decus, virtute foemina.

Liberis relictis ex prima

  • Henrico Pemb. Comiti.
  • Edvardo Equiti Aurato.
  • D na. Anna Bar. Talbot nupta.

Henr. F. ac Comes P P. chariss: sibi ac suis P.

Obijt

  • Aetatis
  • Salutis

Anno

  • 63.
  • 1569.

U. F.

Ouer against the Earle of Pembrokes tombe is erected a monument for S r. Iohn Mason, who was there buried anno 1566. with these verses following.

SI quis erat prudens vnquam fidusque Senator,
Si quis erat Patriae charus amans (que) suae,
Si quis ad externas Legatus idoneus oras,
Si cui iustitiae cura, boni (que) fuit,
Is Masonus erat, sit tota Britannia testis,
Testis amor Procerum, sit populi (que) favor;
Tempore quin (que) suo regnantes ordine vidit,
Horum à Consilijs quatuor ille fuit:
Tres & sex decies vixit non amplius annos:
Hic tegitur corpus, spiritus astra tenet.
Hunc tumulum Coniunx posuit dilecta marito,
Quem (que) viro posuit: destinat ipsa sibi.
Triste Nepos carmen, quem fecit adoptio natum,
Tum Patris inscripsit, tum patrui tumulo.

Alexander Nowell Deane of Paules with a monu­ment his Picture.

ALEXANDRO NOWELLO Lancastrensi, prisca Nowellorū gente oriundo, Theologiae Doctori, Aedis S. Pauli Decano, ad exem­plum Hospitali, Rob. Nowelli, cujus hic cum suis miscentur cineres, Fratri, & Opum quae sibi jure [Page] testamentario cesserunt, diribitori pientissimo. Ma­rianis temporibus propter Christum exulanti: Re­ducum 1. verae Religionis, contra Anglo-papistas duobus libris assertori; primae & vltimae quadrage­simalis Concionis per annos xxx. p. m. continuos ad S. Elizabetham summa libertate Praeconi; Scholae Middletonianae Patrono; Coll. Aenei Nasi Oxonij, vbi ab anno aetatis 13. annos 13. studuit, 13. studiosis & 200. Libris annuis opera & impensis suis ampliati Praesidi: Scholae Paulinae plurimorum bo­norum auctori: Pietatis frequentissimis concioni­bus, & triplici Catechismo propagatori: qui publi­cum in se vtriusque Academiae, & Ecclesiarum ex­terarum testimonium atque aeternorum Principum Edvardi 6. & Elizabethae judicium procerumque provocauit: Pauperum (Literatorum praecipuè) nutritori: Afflictorum morbis corporis vel animi consolatori;

Hoc Sepulchrum ob munificentiam & merita erga Remp. & optimum statum Ecclesiae suae ab eo pervigili administrat e. redditū, Exec: O. D. S. M. Posuit.

Quam speciosa vestigia
Euangelizantium pacem.
Exul quae amisit primaeuo flore Nowellus
Foenore centeno repperit aucta redux
Dat Christus, reddit danti longaevus honores,
Reddenti aeternos gratia dantis habet,
Praeco, Auctor, Condus, Christo, Colit, Ampliat, Ornat,
Voce, Libris, Opibus, Sabbatha, Templa, Scholas;
Dans, meditans, orans, Christi expiravit in vlnis,
Sic oritur, floret, demoritur (que) Deo.

Sedit B. R. P. & Ecclesiae P. M 42. Nonagena­rius, cum nec animi nec corporis oculi cali­garent. Obijt anno Dom. 1601. Feb. 13.

SIR Francis Walsingham lieth buried without a Tombe; with this Inscription.

VIRTVTI ET HONORI SACRVM.

FRanciscus WALSINGHAMVS ortus familia multis seculis illustri, claritatem generis nobi­litate, ingenij praestantibusque animi dotibus supe­ravit. Puer, ingenue domi educatus, generosis moribus artibus (que) optimis animum excoluit. Ado­lescens, peregrinatus in exteras Regiones, earum Instituta, Linguas, Politiam, ad ciuilem scientiam Reique publicae vsum didicit. Iuvenis, exilium Maria regnante subijt voluntarium religionis ergo. Serenissimae Reginae Elizabethae, matura jam aetate, Orator fuit apud Gallum; turbulentissimo tempore, annis compluribus: Rursum bis in Galliam, semel in Scotiam, semel in Belgiam, super grauissimis Principis negotijs Legatione functus est: esq; annis sedecim ab intimis Consilijs & Secretis fuit, ac tri­ennium Cancellarius Ducatus Lancastriae. Quibus in muneribus tanta cum prudentia, abstinentia, [Page] munificentia, moderatione, pietate, industria, & solicitudine versatus est; vt à multis periculis Pa­triam liberarit, seruarit Rempublicam, confirmarit pacem, juuare cunctos studuerit, inprimis quos do­ctrina aut bellica virtus commendarit, seipsum de­nique neglexerit, quo prodisset alijs, eosque valetu­dinis & facultatum suarum dispendio sublevaret.

In matrimonio habuit lectissimam foeminam URSVLAM è stirpe S. Barborum, antiquae nobilita­tis: Equà vnicam filiam suscepit, Franciscam, Phi­lippo Sydneio primùm nuptam: deinde Honora­tissimo Comiti Essexiae.

Obijt Apr. 6. 1590.

Then is there these Acrosticke verses following.

Shall Honour, Fame, and Titles of Renowne
In clods of clay be thus enclosed still?
Rather will I, though wiser wits may frowne,
For to enlarge his Fame extend my skill:
Right gentle Reader, be it knowne to thee,
A famous Knight doth here interred lie
Noble by birth, renowm'd for Policie,
Confounding foes which wrought our ieopardie:
In forrein Countries their intents he knew,
Such was his zeale to doe his Country good,
When dangers would by enemies ensue
As well as they themselues he vnderstood:
Launch forth yee Muses into streames of Prayse,
Sing and sound forth praise-worth harmonie:
In England Death cut off his dismall day's,
Not wrongd by Death but by false treachery.
Grudge not at this vnperfect Epitaph,
Herein I haue exprest my simple skill,
As the first fruits proceeding from a graffe;
Make then a better whosoeuer will.
Disce quid es, quid eris,
Memor esto quod morieris.
E. W.

Next lieth S r. Philip Sidney, without Tombe, with this Epitaph following, ann. 1586.

ENgland, Netherland, the Heauens, and the Arts,
The Souldiours, & the World, haue made 6 parts
Of the Noble SIDNEY: for none will suppose,
That a small heape of stones can Sidney enclose.
His body hath England, for shee it bred,
Netherland his bloud, in her defence shed:
The Heauens haue his soule, the Arts haue his fame,
All Souldiours the griefe, the World his good name.

SIR Philip Sidney, and S r. Francis Walsingham haue no Tombes: wherevpon Iohn Stow saith a merry Poet wrote thus,

Philip and Francis they haue no Tombe,
For great CHRISTOPHER takes all the roome.

And no doubt but the merry Poet was the mer­ry old man Stow himselfe.

HIC jacet Robertus Benn de Newport Cran­ley in Comitatu Surrey Generosus: Qui obijt 10. die mensis Februar. anno Verbi In­carnati 1606. Cùm ante annos triginta, in vigore scilicet aetatis suae, mortis non immemor, sepulturae sibi locum in hac Ecclesia à Decano & Capitulo impetraverat. Hanc nouissimam & vltimam suam voluntatem Elizabetha Benn dilecta Conjux ejus executa est.

Veniet iterum qui me in lucem reponet dies.

In the midds of the Quier behind the high Altar lieth buried S r. Iohn Wolley vnder a flat stone, with this Inscription.

D. O. M.

IOannes Wolleius Eques Auratus, Reginae Eliza­bethae à secretioribus Consilijs, Secretarius lin­guae Latinae, Cancellarius Ordinis Periscelidis: Doctrina, Pietate, Fide, Probitate, Gravitate, Cla­rissimus: Obijt anno 1595.

But this present yeere 1614. the said S. r Iohn Wolley with the Lady his wife, and S. r Francis Wolley his Son and heire (there buried ann. 1611.) are all removed and lie betwixt S. Georges Chapell and our Lady Chapell vnder a faire and beautifull Mo­nument all of blacke touch and white marble with this ensuing Epitaph thereon;

[Page]
WOLLEII, clarum nomen, Natusque, Paterque,
Ambo Equites. Natus Franciscus Patre Ioanne:
Clarus, vt haeredem virtutis, amoris, honoris
Praestaret, monumenta sibi haec, & vtri (que) Parenti
Constituit, gener is, qui nominis, vnicus haeres.
Tam citò tam claros est defecisse dolendum.
Ille Pater, lumen literarurm nobile, sydus
Oxoniae, ex meritis Reginae accitus Elizae,
Vt qui à Secretis cum scriberat illa Latinè,
At (que) à Consilijs cum consultaret in Aula,
At (que) Periscelidis qui Cancellarius esset.
Tantum illo ingenio voluit, tantum instar in illo.
Non minus omnimoda virtute illa inelyta Mater,
Nobilibus Patre & Fratre illustrissima Moris;
Clara domi per se: sed Elizam ascivit Eliza
Clarior vt fieret Wolleio ornata marito,
Quo viduata, viro, quo non praeclarior alter,
Nubat Egertono, repetat sed mortua primum.
Franciscus tandem, at nimium citò, vtrum (que) sequutus,
Hîc iacet antepedes Eques Illustrissimus, illis,
Haec poni iussit, se (que) & tria nomina poni,
Sic voluit, placuit Superis pia grata voluntas.
Discite mortales, memores sic esse Parentum,
Discite qui legitis, sic sic petit athera Virtus.

At the entrance of the South Ile of the Chancell or Quire.

1. Lieth entombed with his liuely Picture and an artificiall Askeliton, very curiously done, Iohn Co­let D. of Diuinitie and Deane of Paules, the onely founder of Paules Schoole: He was son of S r. Hen­ry Colet Mercer, twice Lord Maior of London.

Of whom, WILLIAM LILY first Schoolemaster of the said Schoole, wrote this Epitaph which han­geth by his Tombe.

INclyta Ioannes Londini gloria gentis,
Is tibi qui quondam Paule Decanus erat,
Qui toties magno resonabat pectore Christum,
Doctor & interpres fidus Euangelij:
Qui mores hominum multum sermone diserto
Formarat, vitae sed probitate magis.
Qui (que) Scholam struxit celebrem cognomine Ihesu,
Hac dorm it tectus membra COLETVS humo.

Floruit sub Henrico 7. & Henrico 8. Regibus.

Obijt anno Dom. 1519.

Disce mori mundo, viuere disce Deo.

2 S r. Nicolas Bacon Lord Keeper of the great Seale, lieth entombed with his two wiues: and this Inscrip­tion following thereon: anno 1578.

HIc Nicolaum ne Baconem conditum
Existima illum, tam diu Britannici
Regni secundum Columen, exitium Malis,
Bonis Asylum, coeca quem non extulit
Ad hunc Honorem sors, sed equitas fides,
Doctrina, pietas, vnica & Prudentia,
Neu morte raptum crede: qui vnica breui,
Vita perennes emerit duas, agit
Vitam secundam coelites inter animus,
Fama implet orbem, vita quae ill tertia est,
Hac positum in Ara est corpus, olim animi domus,
Ara dicata sempiternae memoriae.

On the South side of the Quire.

3 SIR Christopher Hatton lieth entombed with a most stately and sumptuous Monument mounting on high, with this Inscription on the one side therof.

SACRVM MEMORIAE.

D. CHR. HATTONI GVIL. FIL. IO: NEPO. an­tiquiss. Hattonorum Gente oriundi: Regiae Majestatis D. Elizabethae ex Nobilibus Stipatoribus: L.-Vici: Sacratioris Camerae Generosorum vnius, Praetorianorū Militum Ducis: Regij Pro-Camerarij: Sanctioris Consilij Senatoris: Summi Angliae ac [Page] Oxon. Acad. Cancellarij: Ordinis Nobiliss: San-Geor­giani de Periscellide Equitis.

Maximo Principis omniumque bonorum moerore (cum 51. annos coelebs vixisset) 20. Novemb. anno. 1591. in aedibus suis Holburnae pie fato functi: ‘Guil. Hattonus Eques auratus eius ex sorore Nepos,
adoptione filius, ac Hoeres maestissimus,
Pietatis ergo
Posuit.’

On the other side are these verses following.

Quae vero, quae digna tuis virtutibus (Heros)
Constituent monumenta tui? si qualia debet
Posteritas, si quanta tibi prudentia, iusti
Quantus amor, si quanta fuit facundia Linguae,
Et decus, & pulchro veniens in corpore virtus,
Illa (que), munificae semper tibi copia dextrae,
Deni (que) quanta fuit magna tibi gratia quondam
Principis, Eque tuis quae creverat inclyta factis
Gloria, tanta tibi statuant Monumenta Nepotes,
Ipsa tuos caperet vix tota Britannia Manes.

Hard by his Tombe is fixed in the Pillar this Monument following.

Stay and behold the mirrour of a dead mans house,
Whose liuely person would haue made thee stay & wonder:
Looke & withall learne to know how to liue & die renowned:
For neuer can cleane life & famous Herses sunder.
Hatton lies here vnto whose name Hugh Lupus gaue,
Lupus the Silices sonne of William Conquerour,
For Nigell his cleare seruants sake worship and land:
Loe there the spring, looke here the honor of his Ancestry.
When Nature molded him, hir thoghts were most on Mars,
And all the Heauens to make him goodly were agreeing:
Thence was he valiant, actiue, strong, & passing comely,
And God did grace his mind & spirit with gifts excelling
Nature commends hir workmanship to Fortunes charge,
Fortune presents him to the Court and to the Queene:
Queene Eliz. (ô Gods deere handmayd) his most miracle,
Now hearken Reader, raritie not heard or seene.
This blessed Queene, Mirror of all that Albion rul'd,
Gaue fauour to his faith & precepts to his hopefull time:
First traind him in the stately band of Pentioners,
Behold how humble hearts make easie steps to clime.
High cariage, honest life, Heart ever loyall,
Diligence, delight in dutie, God doth reward:
So did this worthy Queene in hir iust thoughts of him,
And for her safetie make him Captaine of her Guard.
Now doth she prune this Vine and from her sacred breast
Lessons his life, makes wise his heart for hir great Counsels,
And so Vice-chamberlaine; where forrein Princes eyes:
Might well admire her choice, wherein she most excells.
So sweetly tempred was his soule with vertuous Balme,
Religious, iust to God and Caesar in each thing:
That he aspired to the highest subiects seat
Lord Chauncellor, (measure & conscience of a holy King.)
Robe, Coller, Garter, dead figures of great honour,
Almes-deeds with faith, honest in word, franke in dispence,
The Poores friend not popular, the Churches piller,
This Tombe shewes th' one, the Heauens shrine th' other.

Franciscus Florus ad memoriam Hoeri sui de functi luctusque sui solatium posuit,

Anno Dom. 1593.

SIR Thomas Heneage and his wife lie entombed on the backside of the high Altar, with this Inscrip­tion following.

THOMAS HENEAGE Eques Auratus ex antiqua Heneagiorum familia in Comitatu Lincolniensi oriundus: Ingenij splendore, morum elegantia, orationis facultate, & optimis studijs ornatissimus: Camerae Regiae Thesaurarius, Procamerarius, Duca­tus Lancastriae Cancellarius, & ab intimis Consilijs Elizabethae Reginae, cui priuatae & principi, fide & fa­ma integra maximis negotijs spectatus, summa cum gratia annis 38. inseruiuit: Hic secundum Christi adventum in pace expectat: Una cum Anna vxore charissima filia Nicolai Pointz Equitis Aurati, ex Ioanna Filia Thomae Baronis Berk­ley, faemina lectissima, sanctissimis moribus, & à tene­ris ad mortem usque Elizabethae Reginae praedilecta famula: Quae illi vnicum filiolum prima infantia prae­reptum, & vnica enixa filiam haeredem Elizabetham Moylo Finch Equiti aurato enuptam.

Obijt ille 17. Octobris ann. Dom. 1594.

Praeivit illa Novemb. ann. Dom. 1592.

Optimis & charissimis Parentibus Elizabetha
Finch filia maestissima Hoc
Posuit.

Before S. Georges Chapell.

John Elmor Bishop of London buried ann. 1594.

Richard Fletcher B. of London ann. 1596.

Both without any Monuments.

Behind the high Altar there han­geth a Memoriall for S r. Thomas Baskervile, chiefe Commander of Queene Elizabeths forces, in the aide of the French King in Picardie: who there died anno 1597.

THese are the Glories of a worthy prayse,
Which, noble Baskervile, here now are read:
In honour of thy life and latter daies,
To number thee among the blessed dead.
A pure regard to thy Immortall part:
A spotlesse Mind, a Body prone to paine;
A giuing Hand, and an vnvanquisht Heart:
And all these vertues voyd of all disdaine:
And all these vertues yet not so vnknowen,
But Netherlands, Seas, Indies, Spaine & France,
Can witnesse that these Honours were thine owne:
Which they reserue thy merit to aduance,
That Valour should not perish voyde of Fame,
Nor Noble deeds, but leaue a Noble Name.

At the vpper end within the wall entombed in grey Marble.

EVstachius Fauconberg, Regis Iusticiarius, vna atque altera Legatione perfunctus in Gallia, sub Ioanne & Henrico 3. Regibus: quibus ab intimis Consilijs & supremus Angliae Thesaurarius fuit. Post Cessionem Guil. de Sancta Maria hujus Ecclesiae An­tistitis, Electus est in Episcopum Londinensem, anno Verbi incarnati 1221. Consecratus à Benedicto Rof­fensi Episcopo cum jam abesset Archiepiscopus Can­tuariensis. Quumque sedisset annos 7. menses 6. diem obijt pridie Kal. Novemb. anno Salutis 1228.

HEnricus a Wengham Regi Henrico 3. à sa­cris & Cancellarius, Decanus de Totenhale & S. Martini London. Camerarius Gasconiae: Vir (vt inquit Florilogus) curialis, discretus, & circumspectus: Electus anno Christi 1259. Wintoniensis Episcopus, consentire noluit. Tandem post mortem Fulconis Basset hujus Ecclesiae Pontificis, eodem anno in Episc. Londin. consecratus fuit, sed vix tribus annis sedit.

Obijt anno salutis 1262.

ERCONWALDVS tertius, lieth buried at the upper end behind the high Altar, with this Inscription following in a Table hanging by.

HOc in loco requiescit in Domino Erconwaldus 3. post Anglosaxo­num in Britannia ingressum E­piscopus Londinensis. Cujus in Epis­copatu & ante Episcopatum vita & conversatio fuit sanctissima: ex Nobili prosopia oriundus; Offae Orientalium Saxonum Regis erat filius, ad fidem Christianam à Mellito primo Londin. Episcopo anno Dom. 642. conversus.

Is priusquam Episcopus factus esset dua praeclara construxit Monasteria sumptibus suis de bonis quae jure haere­ditario sibi obvenerunt: vnum sibi in finibus Australium Saxonum loco qui Certesey vocatur: alterum Edelburgae sorori suae foeminae laudatissimae ad Berching in ditione Orientalium Saxo­num.

In Episcopatum vero anno salutis 675. à Theodoro Dorobernensium siue Cantuariae Archiepiscopi sacratus est: Sebbā Orientalium Saxonum Re­gem ad Christi fidem convertit & sa­lutari Baptismatis vnda suis manibus perfudit, qui statim mundo renuncians,

Episcopi
Mellitus 1.
Wina 2.
Erconwaldus. 3.
Waltherus 4.
Ingualdus 5.
Egulphus 6.
Wigherus. 7.
Edbrithus 8.
Edgarus 9.
Kinewalchus 10
Edbaldus 11.
Edbertus 12.
Osmondus 13.
Ethelnothus 14.
Celbertus 15.
Rehulphus 16.
Swithulphus 17.
Eadsinus 18.
Wilsius 19
Ethelwardus 20.
Eadstanus 21.

se totum Deo addixit, & in hac ipsa Ecclesia archa marmorea (quae ad no­stra vsque tempora permanet) sepultus est: idem Erconwaldus celeberrimum hoc S. Pauli Templum nouis aedificijs auxit, proventibus locupletavit & ei­dem immunitates nonnullas à Regibus impetravit. Tandem circiter annum Domini 685. spiritum Deo reddidit, postquam annis vndecim in Pontifica­tu sedisset, & magnifico sepulchro hic conditus est, quod nostra memoria circiter annum Domini 1533. hoc loco visebatur.

Isti Episcopi in margine notati post Erconwaldum se­riatim in Cathedra Londinens. vsque in tempora Edwardi senioris Anglorum Regis successerunt, Quorum omnium adeo obsoleuit memoria, vt nec eorum acta nec mausolea sciantur.

In our Lady Chapell at the vpper end of the Quire, East; doe lie buried:

Ralph Balduck Bishop of London founder of the said Chapell, vnder a flat stone anno 1313.

RObert Breybrooke Canon of Lichfield, Bishop of London, and made Lord Chancellour in the 6. of Richard the second: he sate Bishop 20. yeeres and deceased anno 1404. buried in the said Chapell.

IOhn Stokesley Bishop of London, anno 1539.

Betwixt our Lady Chapell and S. Dunstons Chapell, lieth buried

HEnry Lacy Earle of Lincolne vnder a faire anci­ent Monument, his picture in Armour crosse­legged, as one professed for defence of the Holy Land, against the Infidels: which monument by iniu­rie of time is foulely defaced.

Beneath the staires in the body of the Church with monuments aboue ground.

VNder a faire Monument lieth buried anno 1358. S r. Iohn Beauchamp, Constable of Douer, Warden of the Cinque-Ports, Knight of the Garter; Sonne of Guy Beauchamp, Earle of Warwicke, as appeareth by his Armes vpon his Tombe. He is by ignorant people abusiuely termed Humphrey Duke of Glocester, who indeed lieth honourably buried at S. Albans.

The Collector to the Reader.

IN memoriall of this deceased Nobleman, falsly ter­med Duke Humphrey, diuers men of late yeeres, and those no worse than Citizens and Tradesmen, for­sooth, on S. Andrewes day before Christmas after they haue met and foole-wisely in the morning come [Page] and presented themselues before his Monument, they haue had a feast prepared, and assumed vnto them­selues to haue offices vnder the said Duke Humphrey &c.

Secondly, on May-day, a certaine rude company of Tankerd-bearers haue vsed to come betimes in the morning, and there as idle as the others, haue presen­ted themselues before the same Monument, and strewen hearbes, and sprinkled water vpon it, terming themselues Duke Humphreyes seruants in seuerall offi­ces, &c. But I vnderstand that the now liuing Bell-ringers, who keep the Church doores, haue debarred both the one and the other for offering any idle cere­monie at the monument: telling them if they had any thing to doe at Duke Humfreys monument, they should goe to S. Albans, where indeed it is: and vnto them I referre you for a further relation of these va­nities.

But thirdly, there are another sort of sworne ser­uants and resident attendants on this deceased No­bleman, who doe daily giue their attendance, and offer their hungry deuotions vnto his shrine: and yow shall be sure to find some or other of them euery day throughout the yeere there waiting, betwixt the houres of twelue and one at noone: Of whom I haue no more to say, because I hold their punish­ment sufficient in gi­uing that atten­dance.

In the South side S r. Iohn Beauchamps Tombe, there is also an Inscription in brasse vpon that side of the Monument as followeth;

HIc jacet Dominus Richardus de Piriton, quon­dam Archidiaconus Colcestriae, Canonicus & stagiar. hujus Ecclesiae, qui obijt 26. die Augusti, anno Dom. 1387. cujus animae propicietur Deus. Amen.

In a Chapell called S. Thomas Chapell, neere the North doore, lieth

IOhn Neuill Lord Latymer, anno 1542. (whose wi­dow was last wife vnto King Henry the 8. with a Tombe, which is defaced very much.

Nere the same North doore aboue in the Wall is fixed a brasse plate for Thomas Lynakre Physician to K. Henry the 8. who thereby lieth buried with this In­scription following.

THomas Lynacrus Regis Henrici VIII. Medicus: Vir & Graecè & Latinè atque in re medica longe eruditissimus: Multos aetate sua languentes & qui jam animam desponderant, vitae restituit: Multa Galeni opera Latinā linguā mira & singulari facundia vertit: Egregium opus de emendata structura Latini sermonis, amicorum rogatu, paulo ante mortem edi­dit. Medicinae studiosis Oxoniae publicas lectiones duas, Cantabrigiae vnam in perpetuum stabiliuit: In [Page] hac Vrbe Collegium Medicorum fieri sua industria curavit, cujus & Praesidiens proximus electus est: fraudes dolosque mire perosus, fidus amicis, omnibus ordinibus juxta charus: aliquot annos antequā obieret Presbyter factus. Plenus annis ex hac vita migravit multum desideratus, Anno Dom. 1524. die 7. Octob.

And this Inscription, on the Monument aloft in the Wall;

VIVAT POST FVNERA VIRTVS.

Thomae Lynacro Clarissimo Medico
Iohannes Caius Posuit, anno
1557.

Hard by the staires aboue in the Wall is a faire Monu­ment for S r. Edward Stanhope.

MEMORIAE SACRVM.

EDwardo Stanhopo Michaelis Stanhopi ex ordine Equestri filio: Equiti Aurato; Legum Doctori: Episcopi Londinensis Cancellario; Archiepiscopi Cantuariensis Vicario Generali; in publicis Ecclesiae & Reipublicae negotijs versatissimo: Qui certa spe in Christo resurgendi pie placide (que) animam Deo reddi­dit 16. die Martij 1608.

Ioannes Baro Stanhopus de Harington, & Michael
Stanhopus Eques Auratus, fratres maestissimi
Officiosae pietatis ergo
P. P.

In the Chapell of the Trinitie ouer against SIR Iohn Beauchamps Tombe.

THomas Kemp Bishop of London, founder of the said Chapell, lieth there buried anno 1489. as appeareth not only by his Name and Armes theron in diuers places, but by this Inscription following in a brasse plate fixed on the pillar of the Chappell.

Infra Capellam istam requiescit corpus D. ni Thomae Kemp, quondam Episcopi London, fundatoris eiusdem, & v­nius Cantariae perpetuae in eadem: Qui multa bona tempore vitae suae Ecclesiae Sancti Pauli dedit, & stetit 39. annis, 84. diebus, Episcopus London: ac obijt 28. die mensis Martij anno Dom. 1489. Cuius animae pro­picietur Deus, Amen.

RIchard Vaughan Bishop of London, lieth buried in the said Chapell, anno 1607.

IN the midst of the middle Ile towards the West end lieth buried vnder a flat stone, and his Image in brasse Richard de Grauesend, Bishop of London, who procured (as is recorded) the Charter of London from William the Conquerour, wherupon the Lord Majors with the Aldermen in times past, vsed vpon certaine daies euery Christmas to goe about the mo­nument and say de profundis &c. And still euery yeere the Lord Major and Aldermen vpon the same daies do walke as far as the said monument, vsing a smal kind of Ceremonie thereat, but the popish order is quite abo­lished.

By the great North doore, neere vnto the Diall is a memoriall for William Lily Schoolemaster of Paules Schoole, in a brasse plate fixed on the Wall, as folleweth;

GVilielmo Lilio Paulinae Scholae olim Praeceptoriae primario & Agnetae Conjugi, in sacratissimo hu­jus Templi coemiterio hinc à tergo nunc destructo consepultis: Georgius Lilius hujus Ecclesiae Canoni­cus Parentum memoriae pie consulens Tabellam hanc ab amicis conseruatam hic reponendam curavit.

Obijt ille G. L. anno Dom. 1522. V. Calend.

Mart. Vixit annos 54.

At the vpper end of the North Ile, Bishop Ravis lieth entombed with this Inscription.

MEMORIAE SACRVM.

THomas Rauis claris natalibus Mauldenae in Suth­reia natus, Regius Alumnus in Schola Westmo­nasteriensi educatus, in Acedimiam Oxoniensem ad­scitus, omnes Academicos Honores consequutus, & Magistratibus perfunctus Decanus Ecclesiae Christi ibidem constitutus; & bis Academiae Pro-Cancella­rius: vnde ob doctrinam, gravitatem & spectatā pru­dentiam à R. Iacobo, primum ad Episcopatum Gloce­strensem provectus, deinde ad Londinensem transla­tus, & demum à Christo, dum Ecclesiae, Patriae & Principi vigilaret, in coelestem Patriam evocatus, pla­cidè piéque emigravit, & quod mortale fuit certa spe resurgendi hic deposuit, die 14. Decemb. Anno salutis 1609.

Jn a Chappell called S. Johns Chappell neere the South doore, lieth entombed WILLIAM HARINGTON Secretarie Apostolicall &c. with this Insciption following.

GVilielmus Harington Iurisconsultus, Protonotarius Apostolicus, D. Pauli Canonicus ex illis quos Residentiarios dicunt: Patria Eboracensis natus in pago qui Estryngton vocitatur. Patre Guilielmo Ha­ringtono viro claro genere orto in pago Commerlan­diae non ignobili, qui Neubyging nuncupatur: & Matre Ioanna filia Guilielmi Haskae aliter Balivi dicti viri generosi in eodem pago Estryngton nata: memor exitus vitae qui omnibus horis impendet hoc sibi se­pulchrum posuit, Anno Salutis humanae 1523.

Jn the South Jle neere the Convocation stayes lieth buried

Iohn Ore Bell-ringer of Paules, with his picture and his wives, sixe sonnes and two daughters in brasse fixed in the Wall, and these two lines on his graue­stone;

Iohn Ore whose Picture graved in brasse in the Wall you see,
Vnder this stone sleeping in Christ in rest and peace doth lie.

In the body of the Church and Southside, hangeth this memoriall for S r. Henry Croft Scout-master Generall of Ireland, who deceased December anno 1609.

SIX lines this Image shall delineate,
Hight Croft, high-borne, in spirit and vertue high,
Approv'd, belov'd, a Knight, stout Mars his mate,
Loues fire, Warres flame, in Heart, Head, Hand, & Eye:
Which Flame, Warres Comet, Grace now so refines,
That sixt in Heav'n in Heav'n and Earth it shines.
PROSOPOPOEIA.
The Wombe and Tombe in Name be not so neere,
As Life to Death and Birth is to the Beere.
Oh! then how soone to Beere are Captaines brought,
That now do liue, and die now with a Thought?
Then Captaines stay and read, still thinke on me,
For with a Thought, what I am, you may be.
As Mars neere Mors doth sound,
So Mors neere Mars is found.
I. D. of H.

Ouer against the little North doore there is an iron box for the Poore, with these foure lines fixed to the Pillar with it.

ALL those that shall enter within the Church doore
With burden or basket, must giue to the Poore:
And if there be any aske what they must pay,
To this Box a penny ere they passe away.

ARCHBISHOPS and Bishops of London.

These 16. were Archbi­shops of London.
  • 1 THean
  • 2 Elvanus
  • 3 Cadar
  • 4 Obinus
  • 5 Conan
  • 6 Paladius
  • 7 Stephan
  • 8 Iltut
  • 9 Theodwin of Dedwyn
  • 10 Thedred
  • 11 Hillary
  • 12 Restitutus
  • 13 Guiteline
  • 14 Fastidius
  • 15 Vodinus
  • 16 Theonus
The Metropolitane See being established at Canterbury, these following haue been Bishops of London.
  • 1 MEllitus, who converted Sebert King of East-Saxons.
  • 2. Ceadda or Chadde.
  • 3 Wina.
  • 4 Erkenwald, of whom mention is before.
  • 5 Waldhere, or Walthere.
  • 6 Ingwald.
  • [Page]7 Egwolf or Egualdus
  • 8 Wighead or Wighere.
  • 9 Eadbright.
  • 10 Eadgar.
  • 11 Kenwalch.
  • 12 Eadbald.
  • 13 Hedbert or Hethobert.
  • 14 Osmund or Oswyn.
  • 15 Ethelnoth.
  • 16 Ceolbert or Celbert.
  • 17 Renulf or Ceorulf.
  • 18 Swithulf.
  • 19 Eadstan or Eadsine.
  • 20 Wulffius or Wolsius.
  • 21 Ethelward.
  • 22 Eadstan.
  • 23 Theodred, surnamed the Good.
  • 24 Wulstan.
  • 25 Brithelme.
  • 26 Dunstan.
  • 27 Alfstan.
  • 28 Walfstan.
  • 29 Alhun.
  • 30 Alwy.
  • 31 Elfward or Alward.
  • 32 Robert.
  • 33 William Norman.
  • 34 Hugh d'Orivall.
  • 35 Mauritius.
  • 36 Richard Beau [...]s.
  • 37 Gilbertus Vniuersalis.
  • 38 Robertus de Sigillo.
  • 39 Richard Beaunys, nephew vnto the former.
  • [Page]40 Gilbert Foli [...]t.
  • 41 Richard Fitzneale.
  • 42 Wilhelmus de Sancta Maria.
  • Of whom mention is before.
    • 43 Eustachius de Fauconberg
    • 44 Rogerus Niger.
    • 45 Fulco Basset.
    • 46 Henry de Wingham.
  • 47 Richard Talbot.
  • 48 Henry de Sandwich.
  • 49 Iohn de Chishull.
  • 50 Richard de Gravesend, of whom mention is before.
  • 51 Ralfe de Balduck, of whom mention is before.
  • 52 Gilbert Segrave.
  • 53 Richard Newport.
  • 54 Stephen Grauesend.
  • 55 Richard Bintworth or Wentworth.
  • 56 Ralfe Stratford.
  • 57 Michael Northbrooke.
  • 58 Simon Sudbury.
  • 59 William Courtney.
  • 60 Robert Breybrooke, of whom mention is before.
  • 61 Roger Walden.
  • 62 Nicholas Bubwith.
  • 63 Richard Clifford.
  • 64 Iohn Kemp.
  • 65 William Grey.
  • 66 Robert Fitz-Hugh, of whom mention is before.
  • 67 Robert Gilbert.
  • 68 Thomas Kemp, of whom mention is before.
  • 69 Iohn Marshall.
  • 70 Richard Hill.
  • 71 Thomas Savage.
  • 72 William Warham,
  • [Page]73 William Barnes.
  • 74 Richard Fitz-Iames.
  • 75 Cutbert Tonstall.
  • 76 Iohn Stokesley, of whom mention is before.
  • 77 Edmund Boner, first D r. of the Ciuill Law, but how vnciuilly, yea butcher-like (not Bishop-like) he be­haued himselfe in his place, is to be seen in M r. Fox his too true report thereof.
  • 78 Nicholas Ridley, Martyr in Q. Maries daies.
  • 79 Edmund Gryndall, afterwards Archbishop of York, and lastly Archbishop of Canterbury.
  • 80 Edwyn Sandys, afterwards Archbishop of Yorke.
  • 81 Iohn Elmar, an exile in Q. Maries daies, and of whom mention is before.
  • 82 Richard Fletcher, buried also in Paules, as before.
  • 83 Richard Bancroft, afterwards Archbishop of Can­terbury.
  • 84 Richard Vaughan, buried also in Paules, as before.
  • 85 Thomas Ravis, buried also in Paules, as before.
  • 86 George Abbot, D r. in Diuinitie, first Deane of Winchester, next made Bishop of Coventry and Lichfield, then translated to this Diocesse, and last­ly advanced to the Archbishopricke of Cantebu­rie, where he now sitteth a right Reverend and gra­tious Gouernour. & vivat.
  • 87. Iohn King, D r. of Diuinitie, advanced from the Deanry of Christs Church in Oxford, he is now li­uing in this See of London; yea long and long may hee liue, as hee is a painfull Preacher, a vigilant Pa­stour, and a worthy Gouernour to Gods glory, and the Church of Englands good.
FINIS.

ERRATA.

PAg. 3. lin. vlt. in fine, lege &c.

Pag. 4. in princip. l. De fundatione Ecclesiaesatis dicitur.

Pag. 8. lin. 19. pro hic l. suae, in inscriptione Etheldred. R.

Pag. 23. lin. 24. l. L-Viri, in inscriptione Hattoni.

Pag. 29. lin. 26. l. Archiepiscopo, in inscriptione Erconwaldi.

Pag. 33. lin. 21. l. Latinam linguam, in Linaero.

Pag. 34. lin. 2. lege Praesidens. ibid. lin. 4. obiret. & lin. 6. lege 20. Octob.

Pag. 36. lin. 5. Praeceptori, in Lilio.

This keyboarded and encoded edition of the work described above is co-owned by the institutions providing financial support to the Text Creation Partnership. Searching, reading, printing, or downloading EEBO-TCP texts is reserved for the authorized users of these project partner institutions. Permission must be granted for subsequent distribution, in print or electronically, of this EEBO-TCP Phase II text, in whole or in part.