AVGVSTISSIMO POTENTISSIMOQVE MONARCHAE.
IACOBO, D. G. BRITANNORVM IMPERATORI:
MAGNAE-BRITANNIAE GALLIAE ET HIBERNIAE REGI, FIDEI VERE CATHOLICAE ET APOSTOLICAE DEFENSORI, &c.
NEC-NON, VIRGINIAE, BERMVDAE, NOVAEANGLIAE ET ALIARVM INSVLARVM IN AMERICA LEGITIMO REGI: H. H.
MAIESTATI EIVS HVMILIMVS AC FIDELIS SVBDITVS, HANC HER-OLOGIAM ANGLICAM, QVAM HVMILLIME AD PEDES M ti•. SVAE PROVOLVTVS, DICAT DEDICAT CONSECRAT Q.
PRAEFATIO, Ad SPECTATOREM PIVM ET AD HVMANISSIMVM LECTOREM.
QVum (candide spectator, & Christiane Lector) Divinae gloriae illustratio, ad quam nati & renati sumus, singularum nostrarum actionum scopus & terminus esse debeat, ipse Christianorum minimus, saepius & seriò mecum cogitans, quantopere Deum Opt. Max, contaminatè & incompositè vivendo offenderim; & imprimis cupiens aliquid publicè in posterum praestare, quod in summi numinis Honorem & Ecclesiae emolumentum cederet, Deum Mundum (que) testor, me non reperisse qua commodiore & magis compendiaria via illud efficerem quam si Anglorum Heroum, Martyrum & aliorū expressos vultus & vivas EFFIGIES orbi Christiano proponerem. Etenim, aliquot horum Domi Belli (que) Nobiles fuerunt; pleri (que) autem eorum perinsignes sacri Euangelij Assertores, & invicti adversus Synagogam Romanam pugiles & Antagonistae extiterunt. Tales inclyta & beata nostra Anglia produxit, Et hij (prout ex [...] eorum liquidò constabit) non solum sapientiae. Eruditionis▪ Pietatis et Fortitudinis, laudibus inclaruerunt, sed etiam, (quod nostris Adversarijs os obstruit) bonis operibus, et charitatis fructibus abundârunt.
Et quamvis multis retro saeculis in nostra Natione non defuerint, celebres viri & locupletissimi testes, qui in nocte & picea Papatus caligine lumen dederunt, nominatim Gyraldus Nigellus, Neckhamus, Sevallus, Baconthorpius, Mapus Alexander Theologus, Killingtonus, Hampolus, Armachanus, Badovardinus, Abelard: Guil. de S •to. Amore, Grosthedus, Epūs Lincolniensis, ab omni laude felicior Wickleffus, Rex Alphredus, Humfredus Dux Glocestriae, Capgravus, Orlaeus, Galfredus Chaucerus pöeta decantatissimus, Baconus, Scotus, Ockamus, Gorranus, Lyra, & alij permulti ferè innumerabiles: Qui omnes non veriti sunt nec dubitarunt, (teste ipso Wiclero, teste Balaeo, teste & doctiss. Laur: Humfredo) ore vel scriptis scelera & luxum Romanensium, Monachorum, Fraterculorum, missaticorum, in Theatrum proferre; Tamen, his praetermissis, recentiores tantum-modò felegi et delibavi, quorum, (maximam partem) temporibus Regum HENRICI Octavi, EDOVARDI sexti; REGINAE MARIAE (nimium amarae) imprimis vero Regnante ELIZABETHA Heroidum Phoenice, et sempiternae memoriae Regina, vel nos vel Patres saltem nostri vidimus et cognovimus, aut eos videre et cognoscere potuimus, et quorum bona pars his Halcyone [...]s diebus Salomonis Nostri IACOBI Monarchae potentissimi, et ad Antichristi (ut confidimus) exitium suscitati, faeliciter et dulcissimè in Domino obdormierunt.
Huc accedit, quod finitimae Gentes et Regiones quae vultus et Effigies Popularium suorum doctissimorum expresserunt, mihi praelucent; et eminentissimè Iacobi Ver [...]eideni delineatio, seu [...], mihi exemplo [Page]est: nā sic inscribitur, Praestantium aliquot Theologorū qui Romanum Antichristum praecipuè oppugnarunt Effigies & Elogia, in aere elegantissime incisae ab industrio viro Henrico HONDIO: Hujus ordinem & formam sum alaquatenus imitatus, ut, transmarinae Provinciae & Regiones VIVOS Nostratium optimè meritorum, tam Procerum & virorum genere Nobilium, quà Episcoporum & Pastorum vultus, quos nondum nisi ex auditione, fama & scriptis viderunt aut cognoverunt, coram contemplari possent.
Tertiò, huc adductus sum, ut splendorem et Nostratium Heröum et Athletarum Religiosissimorum res praeclare gestas perbreviter exponerem, propterea quod, quasi obiter et in transcursu aliquot terras Papismi peste i [...]fectas pervagatus, et aliquid commemorabile et laude dignum in illis invenire enixus; tamen nihil in eorum Templis & in universa istorum Sacrificulorum Colluvie, vel auribus vel oculis percepi, praeter illas variegatas & auro rigentes Sacerdotum Copas, Fulgidas Thensas, artificiosissima Pigmenta, Ʋexilla, Cruces, Crucifixa Simulachra, pomposas clamosarum Litaniarum Solennitates, illusorias Indulgentias, sphaerulas Precatorias, Candelas, Lampa [...]es, Chrismata, canora & aures-permulcentia- Organa, Pneumatica, Campanas, Choros, (modulorum solertiam et crebritatem) demurmurationes Confessionum, Pater-Noster, Ave-Maria, ad ravim repetita, propriorum Corporum flagellationes Baaliticas, Iejunia superstitiosa, vigilias, Obsequij, paupertatis & coelibatus vota, Exorcismorum Iudibria, Ʋnctiones, Miracula commētitia, vel plane diabolica; Saecularium, Iesuitarnm, Fraterculorū, (albatorum, atratorum coesiatorum) [Page]lana-lino (que) variè contextas tunicas; nihil deni (que) conspicatus sum praeter Virgines Vestales, seu Monachas, Capucinos, Anachoretas, & miscellaneam Comicarum & Mimicarum gesticulationum turbam, nugas planèApinas (que): Vidi inquā, & Istorum deliria sum demaratus, vidi, & coecitatem sum miseratus; vidi, & non ferendam Idolomaniam detestatus: Et ne vivam, si quippiam notavi, praedicabile, spirituale aut Divino cultui conveniens.
Proinde, egomet (pro meo modulo & in magna adminiculorum penuria) Hanc Rhapsodiam, ad Numinis [...]terni gloriam, & Patriae utilitatem operosè contexui. Quem jnchoatum laborem si superstes ad optatos exitus perduxero, me beatum judicabo.
Vt autem majus & melius Opus in commune bonum parturiam & pariam, tuas, (pie Spectator & amice Lector,) ferventes & frequentes Preces imploro, & supplex peto, ut meam Opellam in mitiorem partem interpreteris: Vale.
POST-PRAEFATIO SEV COMMON EFACTIO SPECTATORI PIO, LECTORI CANDIDO CENSORIQVE AEQVO.
DOcti, dilecti, pij (que): En vobis delineatas Anglicanae Gentis Heroum Effigies, quas curavi (quod maximè potui) ut ab ipsis illorum vivis jmaginibus oleo depictis effingerentur: una cum succincta vitarum suarum historia, quae collegi & conquaesivi ex ipsis VERITATIS visceribus, in Mundi Theatrum produco, non spectandi solum gratiâ (cùm puerorum sit nuda oscilla, seu imagunculas attonitè intueri) nedum superstitioso affectu ullo: Papistae enim canonizatorum sacrificulorum suorum Jcones retinere solent inviolatas; sed etiam id (que) imprimis, ut illorum piam memoriam illustrem (que) famam immortalitati commendarem, defunctos (que) quodamodo a mortuis excitarem, & illis quandam vitam infunderem. Neque tamen dicti illius immemor, S ti. Augustini in libris suis de Civitate Dei: Sepulchrorum memoria magis est vivorum consolatio quàm defunctorum utilitas. Deni (que) ut ipse haec vivorum simulachra intuitus, & virtutibus jam defunctorum notatibus Deum Opt. Max. gloria afficias, propter tam eximios & salutares administros excitatos. Theologorum autem & Scriptorum vitis utcun (que) a me delineatis Catalogum & quasi Commentariolum quoddam singulorum Librorum & Tractatuum ab ijs conscriptorum sive Anglicè sive Latinè editorum subjeci & sujunxi.
Sed fortasse aliquis vestrûm excipiet (vos autem [...] populares meos alloquor) superesse complures alios perexcellentes viros natione Anglos qui in hoc album referri possent: Concedo id quidem, sed in veras illorum [Page] Effigies non potui incidere: falsas autem & adulterinas Picturas in omnium conspectum proferre nolui: Huc accedit, quod destinatum & mihi propositum numerum, complevi. Neque vereor affirmare hos ipsos quos exhibui intra Centenos annos proximè elapsos in Natione nostra longè excelluisse. Nihilominus, si qua in re deliquerim, vel minus exquisitè quid descripserim, quod non adeo repugnanter agnoscam, ad tuam, benevole Lector (Spectator (que)) facilem & candidam Censuram confugio, unde in proposito meo confirmabor, & postea omnium aspectui judicio (que) exponam, consimiles virorum praestantium at (que) etiamnum in nostra Gente superstitū Effigies, quibus sapientiores, doctiores, prudentiores, nulla aetas vidit. Et hoc sanè opus parturio, jam (que) in manibus habeo. Iterum valete.
ADMONITIO AD LECTOREM.
EXistunt sanè aliquot Europaei & hodierni Scriptores, historici, Chronographi, qui sunt meritissimo reprehendendi & graviter exagitandi, imprimis (que) duo nostrates: Quorum alter, in aperto Atheismo, mollitie & luxu flore aetatis suae consumpto, jā in grandiore aetate, res asperas expertus, se ad scribendum confert & convertit, in (que) voluminis sui praefatione, tamen non abs (que) Divini Styli & nonnullius gravitatis probabilitate, non veretur nec verecundatur, paulò petulantius, et rigidioris censoris ritu, scribere de multis illustrissimis nostrae Gentis principibus, & illis quidem Regibus vnctis; & nobilissimis Regiae Majestatis Antecessoribus, de quibus propter eorum egregiam regni administrationem & excellentia merita caeteri nostrates Chronographi perhonorificam mentionem faciunt: Iste autem Scriptor noster, (spiritu nescio quo impulsus, & monumentis scriptis, nescio quibus, praemunitus) in [Page]hos principes asperum & maledicum stringit stylum. & maximè omnium invehitur in Regem Henrieum, illius nominis octavum, tam recentem Regis Iacobi antecessorem. Huic tam magnifico Regi minimè parcit, curiosè in ejus naevos & labes inquirens, (quis autem est peccatorum expers?) ejus Commissa summo acerbitatis gradu exaggerat, & hoc modo totam hujus nobilissimi Regis vitam, & acta ejus splendidissima dedecorat deformat (que): gratum sanè opus papistis, qui nobis, tales nostrae religionis instauratores contumeliosè objectant. Sed tam maledicae, & minimè candidae censurae Deo (sat scio) non placent, quamtum vis Styli bonitate obumbratae, & in auctore (ni fallor) supersunt aliquot suae veteris vestigia fraudis. Et istorum scriptorum alter ad nostra Tempora propius descendens, detrahit & obtrectat laudibus illustrissimae Reginae Elizabethae (cujus memoria est in sempiterna benedictione) & asserit, (falsissimò tarnen (Eam olim Missam idololatricam frequentâsse: & quis ignorat quod Regina Elisabetha ab illa abominabili missa semper abhorruit, ob (que) eam causam toto Mariae sor oris quinquennio, captivata & de vita sua periclitata fuit? Idem ille Cynicus Zoilus, eodem erroneo detractionis spiritu abreptus, carpit, et maledico Stylo insectatur, nonnullos heroas qui erant Reginae à secretioribus consilijs, qui, (prout confidenter affirmare audeo) egregiam et illustrē operam Reipub. impenderunt, quemadmodum ex vera vitarum suarum narratione magis est conspicuum. Proinde tibi (candidissime lector) loco admonitionis sufficiat, quod de duobus clarissimis Scriptoribus haec effudi: qui eorum peramaras invectivas excipias (ego autem qualis quis (que) sum, candidus et ingenuus sum, virtutem (que) in ipso hoste probo) in suis historicis narrationibus praeclarè de nostra natione sunt demeriti. Tandem igitur aliquando finem facio, illud prisci et sanctitate excellentis Patris Apoththegma vsurpans, de mortuis nil nisi bonum. Iterum valè.
T. D. SACRAE THEOLOGIAE BACCALAVREVS AC V. D. MINISTER IN LAVDEM OPERIS ET ETIAM AVCTORIS INGENVI, AMICISVI CHARISSIMI FIDELISSIMIQVE.
Ejusdem T. D. IN LAƲDEM OPERIS ET etiam auctoris ingenui amici (que) sui charissimi, H. H. Anglo-Batavo-Britanni carmen Heroicum.
[...]
AD EFFIGIES ILLVSTRISSIMORVM ANGLORVM QVAS [...]OLLIG [...]T ANGLO-BATAVO BRITANNVS:
ENCOMIVM OPERIS SIMVL ET AVCTORIS.
ALIVD.
CARMEN. IN COMMENDATIONEM LIBRI, AVCTORIS ET SCVLPTORVM.
De ijsdem EPIGRAMMA.
CARMEN, A. G. XYLANDRO OLIM IN SCRIPTORES ANGLICOS BALAEI CONSCRIPTVM, ET NVNC PAVCIS MVTATIS HVIC LIBRO ACCOMMOATVM.
HENRICVS.
HENRICVS, ejus nominis Octavus, (prudentissimi Regis HENRICJ septimi filius) Angliae & Franciae Rex Hiberniae (que) Dominus, Fidei defensor, &c. patre suo defuncto, regnare caepit vicesimose cundo Aprilis anno Christi M.D.IX. aetatis (que) suae XXJJ. oMonarcha certè invicto animo & plusquā heroico spiritu praeditus, in omnibus incaeptis et expeditionibus suis, non tam fortis quàm foelix et fortunatus fuit. Namque in quinto imperij sui anno, Rex in Galliam proficiscitur. Maximilianus Imporator. Ipse in Galliam trajecit praelium commissurus dum ad Terrovanam oppidum ipsum obsedit, ubi Imperator Maximilianus semper Augustus se ej inter auxilia adjunxit, rubramque crucem Henriciani militis insigne gestans in pectore, sub eo meruit, et demum Oppidum expugnavit, excidit, incendit: et longiùs progressus Tornacum Corona cinxit: primoque adventu oppidanis edixit ut sese dederent, sed ipsis repugnantibus propiùs admovit copias, et tandem primarij Cives una cum oppido in potestatem Regis venerunt. Quo quidem expugnato et satis firmo praesidio ibi relicto in Angliam triumphabundus redijt.
Papa exulat ex Anglia. Abbatiae dejectae & dissolutae.Idem victor in Comitijs Parlamentarijs vicecimo sexto anno regni sui habitis, Papae primaturn, magnamque papatus partem ex Anglia profligavit. Annis 30. mo & 31. mo regni sui Abbatias & alia superstitionum domicilia, sed non nisi consilio cum Cardinale VVolseo & Cromvvello Barone prius communicato partim evertit, & partim ad meliores usus convertit. Anno tricesimo secundo regni sui solemniter renunciatus est Hiberniae Rex & non modo in Anglia sed etiam Dubliniae Hibernorum Metropoli, decretum est, ut Rex & ejùs successores, non amplius Hiberniae Domini sed Reges dicerentur & sub, scriberentur.
Rex secunda pice trajecit in Galliam & Boloniam expugnat.Anno Regni sui tricesimo sexto, Rex multis Proceribus suis & nobilissimis viris comitatus in Gallias iterum profectus [Page 2]e Regione Bolloniae castrametatus est, brevi (que) tempore oppidum occupavit, & quum ibi Architalassum suum Dominum de Lisle seu Vicarium, reliquisset, in Angliam redijt. Vnde jure dici poterit, victoriam ei in sinum semper devolasse, nec immeritò cognomentum Invictissimi obtinuit.
Regiae Vxoris.Rex totius vitae suae tempore sex uxores successivè hahabuit, 1. Catharinam Ferdinandi Regis Hispaniarum filiam: 2. Annam Bolleniam Marchionissam Pembrokianam, Thomae Bollenij Comitis VViltoniae & Ormondiae filiam: 3. Janam Seymor, Ioannis Sive de Sancto Mauro. Seymori Equitis aurati filiam, & Edovvardi Seymor Comitis Hertfordiensis (& deinceps Ducis Somersettensis) sororē: 4. Annam Clevensem, Ducis Clevensis filiam: 5. Catharinam Haward, Edmundi Baronis Havverdi filiam & Thomae Havvardi Ducis Norfolciae neptem: 6. Catharinam Par, Baronis Latymeri viduam, & Guilielmi Par Marchionis Northamtoniensis sororem. Aliquot ex praedictis uxoribus summo supplicio ut afficerentur mandavit, sed quā justè nequeo pronuntiare, ne (que) mihilibet, aut fortasse licet in quaestionē vocare tam illustris Regis justitiā, prout quidam, nimis audacter & petulanter fecerunt; & nonnulli dictitant Ipsum fuisse meliorem Regem quā virum: sed (ut mea fert opinio) fuit cùm bonus Rex tum bonus vir. Quippe, Papae principatum in Anglia abrogavit, & veram Religionem in hoc Regno constituere incepit: Charitatis opera a Rege effecta. in vitaque sua multa praeclara charitatis opera dedit. Et inter alia concessit Londinensibus Coenobium Fraterculorum ut dicunt coesiatorum in Paedo-trophium & aedem sacram ejusdem unà, cum duabus alijs, nempe sancto Nicolao & sancto Ewino sacris, civitati dedit, ut unam integram Parochialem Ecclesiam, cui nomen inditum est Christi aedes, conficerent, haec inquam aedes a Rege Henrico fundata & annuoreditu ditissimo in perpetuum dotata fuit: Et inter multa alia Regiae charitatis opera, ille suo Testamento, paulò ante mortem ipsius. Mille marcas aure as (sive circiter sexcentas & quinqua [Page 3]ginta libras Anglicanas) pauperibus distribuit.
Decano & Canonicis, sacelli divo Georgio sacri ad Arcē VVindesoriensolem annuos reditus sexcentarū librarum, in aeternum legavit, hac cautione & provisione adhibita, ut ibi tredecim paupe [...]es & senectute affecti generosi, pauperum Equitum tit [...]lo distinguendi alantur & sustententur, ut eorum singulis in singulos dies praebeantur duodecim denarij, et eorum singulis semel in anno parentur singulae togae talares et prolixae ex albo panno, cum periscede, et divo Georgio aculipicto supra pectus. Eorum autem praesidi (sive prefecto) futuro, conceduntur tres librae, sex solidi et octo denarij monetae Anglicanae in aeternum, praeter suprà commemoratum stipendium annuum. Quin etiam provisum est, ut annuatim, certis vicibus decem librae, per modum cleemosynae, egenis dispensentur et communicentur.
Regis figura et statura.Hic Rex fuit proerae et magnae staturae, facie et vultu Majestatis pleno, prout ista ejus Effigies ad vivum representat. Ingravescente jam aetate sua valde corpulentus et obaesus fuit, faelici ingenio et memoriâ, Musarumque Maecenas, utpote qui ipse non mediocriter eruditus fuerit: valde munificus, prout tam magnificum Principem decuit. Proinde Ioannes Lelandus ille clarissimus Antiquarius, ejus proculdubio, Regiam benegnitatem expertus, illius Encomium et benesicentiam hoc subsequente Epigrammate palam fecit.
Et idem Lelandus ejus immortalem famam et Gloriam [Page 4]perfectam habens, illius nunquam morituras Laudes, his proximis versibus cecinit.
Regnavit ferè triginta octo annos, & cùm aegrotasset, Testamento condito & mandatis Familiae datis, obitus est VVestmonasterij, anno Christi M. D. XL. ƲJ. vixiss [...] autem supra annos LƲ menses ƲII. Corpus ejus, quemadmodum ipse morti jam vicinus petijt, sepultum est VVindesorae in Collegio, prope amplissimo & verè Regio Monumento, quod Cardinalis VVolseus inchoarat quidem, sed nunquam perfecit.
Morte sic Regnum finijt Henricus Rex, propter prima administrationis tempora illustre, propter victorias crebas & res in bello feliciter gestas gloriosum, propter magnas sub eo mutationes factas memorabile, propter Ecclesiae sub eo coeptam reformationem laudabile: attamen verò (veritatem non occultare) propter uxoriam rem infelicissimum, [Page 5]denique propter creba tributa Reipub. nonnihil damnosum, civibusque grave ac onerosum.
De hoc nobilissimo & potentissimo Monarcha, hanc threnodiam invenio, quae sane vice Epitaphij & Epicedij esse poterit.
- AD [...] Pontificem ejus nominis [...] Assertionum Sacramen [...] lih. I.
- Ad Epi [...]a [...] L [...]theri lib. I.
- De Chri [...]ani hominis [...] lib. I.
- De instituenda pube lib. I.
- Sententiam de Ma [...]ano Concilio lib. I.
- Dejusto in Scotos bello lib. I.
- Ad Duces S [...]x [...]la [...] Roterodamum & alios, [...] viros Epistolas [...].
THOMAS CROMWELLVS.
THOMAS CROMWELLVS, utcun (que) non ita claro genere nobilíbusque parentibus ortus, tamen acri & excellenti ingenio praeditus atque adeo eximijs virturibus ornatus, operam in juventute dedit & inservijt Cardinali Wolseo, cui valdè charus & acceptus fuit. Postea strenuum Athletam se gessit, in Christi Euangelio promovendo & propagando, quod tunc temporis, coepit in Anglia pullulare & vires acquirere▪ Quo nomine Rex Henricus octavus eum praecipua grat [...]â dignatus ipsius imprimis opera primùm in Papae tyrannide abolendâ, & post in Monasterijs demoliendis usus est, quibus in domicilijs manifestò apparuit, tam nefaria & horrenda flagitia fuisse commissa, ut ea vel semel quidem nominare salvo pudore nequeam Prima dignitas quam in eum Rex contulit fuit Baronia de Okeham in agro Rutlandiensi, anno 1536. Secundò eum equitem auratum Ordinis scilicet Georgiani, Rotulorum praefectum, Privati Sigilli Custodem Secretarium postea summum fecit: praeterea eum illustri Comitis Essexij titulo exornavit anno 1539. Et Rex eum his ornamentis decorare non contentus, illum magnum Angliae Camerarium, Ecclesiastici Ordinis Praesidem, Vicarium suum generalem, & unum ex intimis suis Consiliarijs constituit. Caeterùm quià tantopere autoritate & gratia apud Regem valuit, tantam sibi invidiam apud reliquos tam Magnates quam Praesules Pontificios conflavit ut multa crimina ei intentare non erubuerint, nec destiterint, et accusandi insectandique finem non fecerunt priusquam eum condemnassent.
Ecce rerum humanarum fragilitatem: Iste, cujus felicitatem omnes admirabantur, plurimi invisam habebant, quod ab infimo loco ad honorum summorum apicem in paucorum annorum curriculo conscendisset: subitò, et nihil minus expectans, in ipsorum Regiorum Consiliariorum [Page 8]concessu comprehenditur, atque in Carcerem conjicitur, unde nunquam donec ad ultimum supplicium subeundum, emissus est. Nam in Parliamento jam Aprilis XII.o convocato, Majestatis Laesae simul ac Hereseôs accusatus, at lata lege inaudita damnatus est: tumque postquam comprehensus fuerat nondum XX. die transacto, securi publicè percussus, nempe XXƲIIIo. Iulij, anno 1540. regnantisque Henrici Octavi XXXIIo.
Si quis velit plura de vita hujus spectatissimi Domini Cromvvelli cognoscere, inspiciat & evolvat Martyrologium Ioannis Foxi, in quo tota vitae suae ratio splendidè copiosèque describitur.
THOMAS MORVS.
THOMAS MORVS, quem Religionis gratiâ inter nostras Effigies non numero (etenim ille, Circaeo scorti Babylonici poculo exhausto, deperijt meretricem illam inque porcum conversus est, & hinc oppugnavit potiùs quam propugnavit Euangelium) propter admirandam doctrinam & divinum ingenium suis cooetane is nequaquam ces [...]it, sed i [...]os omnes facilè antecelluit. Vnde ad multos annos [...] Henrico octavo plurimùm acceptus fuit: qui eum pr [...]nò Equitis aurati dignitate insignivit, & post alios collatos honores etiam in sacrum suum Senatum cooptavit, summumque adeo totius Angliae Cancellarium constituit: qua dignitate perdiu potitus est, sed aliquibus causis impulsus, eam sua sponte reliquit. Quo quidem tempore complures praeclaros libros & subtiles tractatus conscripsit, sed inter omnes Ʋtopia ejus facilè excellit, ejusque summum ingenium maximè demonstrat. Summa & intima familiaritas cùm literis tum alijs vijs modisque inter eum & magnum illum ERASMƲM Roterodamū intervenit.
Sed ementitâ illâ Papae authoritate ab Henrico Rege jam abolitâ Morus hic noster tam ob Regium jus & primatum ab eo abnegatum quam alijs justis de causis in judicium vocatur, & damatum poenam sequi oportuit ut securi percuteretur. Hoc autem in loco praetermittere nequeo illud Epigramma quod de eo tum in vinculis invenio;
In feriali autem Scaena constitutus constanter & alacriter mori visus est, caputque super Truncum depositurus; [Page 11]Carnificem eum veniam poscenti, respondit se hac lege illi condonaturum, dummodò sibi a Barba ipsius amputanda caveret; (quamvis enim dum vixit plerunque derasus esset et imberbis, prout ex ejus Effige videre est, videtur tamen in seniori aetate se pulchram et prolixam barbam nutrivisse) qui jocandi lepos, utcunque solitum ejus morem et acumem ingenij declaravit, nihilominus in morituro magnam reprehensionem meruit. Hoc pro explorato scio quod Martyrum Euangelicae professionis ergò morientium novissima verba religionem et sanctitatem multò magis spirârunt, quod ex vitarum suarum insequente curriculo facilè apparebit, Gloria igitur sive justitiae, sive Misericordiae divinae, in morte et obitu tam veritati inimicorum quam ei faventium aliquo modo elucebit. Et de nostro Moro quasi [...] satis Obtruncatus est in editiore planitie sive area sub Turri Londinensi anno 1535. annoque Regis Henrici octavi vicesimo septimo. Conditus jacet in Ecclesia Chelfejense propè Londinum, et Epitaphium habet, ut sequitur:
EPITAPHIVM THOMAE MORI quod paulò post abdicatum munus Cancellarij ipse sibi composuit, & sepulchro suo affixit.
THomas Morus, urbe Londinensi, familia non celebri, sed honesta natus, in literis utcunque versatus, quum ut caussas aliquot juvenis egisset in foro, et [...]n urbe, suo pro Shyrevo jus dixisset, ab invictiss o. Rege Henrico ƲIIIo. (cui uni Regum omnium gloria prius inaudita contigit, et fidei defensor, qualem et gladio se et calamo verè praestitit, meritò vocaretur) adscitus in aulam est, delectusque in Concilium, et creatus Eques, Proquaestor primum, post Cancellarius Lancastriae, tandem Angliae miro Principis favore factus est. Sed [Page 12]interim in publico Regni Senam leotus est orator populi, praeterea Legatus Regis nonnunquam fuit, aliàs alibi; postremò verò Cameraci, Comes et collega junctus Principi Legationis Cuthberto Tonstallo, tum Londinensi, mox Dunelmensi Episcopo; quo viro vix haber orbis hodie quicquam eruditius, prudentius, melius. Ibi inter summos Christiani Orbis Monarchas rursus refecta faedera, redditamque mundo diu desideratam pacem, et laetissimus vidit, et Legatus interfuit.
In hoc officiorum vel honorum cursu quum ita versaretur, ut neque Princeps optimus operam ejus improbaret, neque nobilibus esset invisus, neque injucundus populo; furibus autem, homicidis, haereticisque molestus: Pater ejus tandem Ioannes Morus Eques, et in eum Iudicum ordinem â Principe cooptatus, qui Regius consessus vocatur; homo civilis, innocens, mitis, misericor, aequus et integer, annis quidem gravis, sed corpore plus quam pro aetate vivido, postquam eò productam sibi vidit vitam, ut filium videret Angliae Cancellarium, satis in terra jam se moratum ratus, lubens migravit in Coelum. At filius, defuncto patre, cui, quamdiu supererat, comparatus, et juvenis vocari consueverat, et ipse quoque sibi videbatur, amissum jam patrem requirens, et editos ex se liberos IƲ. ac nepotes XI. respiciens, caepitapud animum persenescere. Auxit hunc affectum animi subsequuta statim velut adpetentis senij signum, pectoris valetudo deterior. Itaque mortalium harum rerum satur, quam rem à puero semper, optaverat, ut ultimos aliquot vitae suae annos obtineret liberos, quibus hujus vitae negotijs paulatim se subducens, futuram posset immortalitatem meditari, eam rem tandem (si coeptis annuat Deus) indulgentissimi principis incomparabili beneficio resignatis honoribus impetravit, atque hoc sepulchrum sibi, quod mortis eum nunquam cessantis adrepere quotidie commonefaceret, [Page 13]translatis huc prioris uxoris ossibus, extruendum curavit. Quod ne superstes frustra sibi fecerit néve ingruentem trepidus horreat, sed desiderio Chri [...]ti lubens oppetat, mortemque ut sibi non omnino mortem, sed januam vitae felicioris inveniat, precibus eum, Lector optimè, spirantem, precor, defunctumque prosequere;
Pro uxoribus suis, Chara Thomajacer, &c.
Sub quo haec quoque subjuncta Carmina occurrunt:
DE THOMA MORO ANGLIAE OLIM CANCELLARIO Ad Thomam Baronem de Ellesmer Angliae Cancellarium sapientiss:
- VTopiam
- Luciani Dialogos aliquot transtulit.
- In Declamationes Luciani.
- Epigrammata, quotum plurima versa sunt ex Gracis.
- Progymnasmata Graeca.
- Comaedias.
- Dialogos familiares.
- Declamationes.
- Pro Erasmo aduersus fratrem lib. 1.
- De optimo Reipub statu.
- Et alios.
Brightmannus noster (scriptor sane sanctus nec etiam indoctus) vnum esse ex Angelis in S. Ioan: Apocalypsi intimatum scribit: quam proprie vero nec audio nec possum asserere.
THOMAS WOLSEIVS.
THOMAS VVOLSEIVS, Jpswici in Suffolcia natus, cùm humilibus Parentibus ortus esset, nihilominus admodum Adolescens missus est Oxoniam, & literis in Collegio Magdalensi expolitus est, ubi Scholae grammaticae ad idem Collegium ad jacentis & pertinentis Magister factus est: & postea à Marchione Dorsettiae, cujus filios Oxoniae docuerat, ornatus fuit sacerdotio in Provincia Somersettensi: Caeterùm, Marchione illius Moecenate demortuo, Wolseus fuit Ioanni Naphanto equiti aurato & magnae auctoritatis viro Capellanus; qui sui Capellani precibus inductus effecit ut Regis Henrici septimi Sacellanus designaretur. Et jam (ut erat vir ambitiosus) optatum sibi locum adeptus in Aula Regia, quae primus est Scalae ad honores gradus versabatur. Enimverò fuit excellentissimo ingenio, magnopere cruditus, blandus, affabilis, & in eorum, quorum benevolentiam maximè appetebat, animis sibi conciliandis callidissimus: Et hoc modo in gratiam amicitiamque Henrici Regis se inseruit, qui statim eum in re magni momenti ad Imperatorem semper Augustum in Belgio commorantem, ablegavit: quo Wolseus tam festinanter contendit, ut intra quatriduum post missionem suam (vento Coeloque faventibus, res non minus admiranda quā memoranda) Regis negotio ex animi sententia confecto, ad Aulam rediret. Vnde Rex ad Decanatum Lincolniensem eum promovit, & morti vicinus, sibi ab Eleemosynis eum esse voluit: Atqui, illo Prudente Principe ablato, Wolseus tam celeriter & tam peniùs se in gratiam novi Regis Henrici octtavi insinuavit, ut illum in numerum intimorum Consiliariorum cooptaret, & res ei integras penè deferret committeret (que): VVolseus autem auctor fuit Regi, ut posthabitis rebus Consilio definiendis, suis ipse obsequeritur voluptatibus, ei persuadens se intra unicum horulae nocturnae quadrantem, res [Page 17]in Senatu gestas tam plene relaturum, ac si ipse per totum diem tam prolixis consultationibus interfuisset, hisque artibus Regis cupiditati insigniter morem gessit.
Hinc Rex eum Episcopum Tornacencem in Gallijs, mox Episcopum Lincolniensem; & exigui temporis intervallo Archiepiscopum Eboracensem fecit: deinde a Papa obtinuit Wolseus ut ei Legatus à Latere esset, ac non ita multò post, anno 1515. ad ipsum Cardinalatum ascenderet. Postea vero, ita egit cum Rege, ut eum Angliae magnum Cancellarium constitueret. Sed omnibus his honoribus & ornamentis minimè contentus, Episcopatum Bathoniensis Ecclesiae assecutus est: illam vero dignitatem mox deposuit ut Dunelmensis Episcopus constitueretur, sed permutatione facta cum hoc etiam Episcopatu sese abdicasset Wintoniensem suscepit. Iam ad altissimum dignitatis suae gradum pervenit, anno 1529. cumque ita in praecipiti staret ut altius attolli ei non daretur; scala nutare caepit, & inter cadendum mortuus est Wolseus. Quippe, Rex, nonnulla offensione concepta, eum Cancellariatu exuit: Tum verò Cardinali nostro objectum est quod in (Praemunire) seu bonorum confiscationem inciderat, omnesque ejus opes & facultates (quae erant inaestimabiles) jam occupatae in Regis potestatem venerunt. Ac de repente, omnibus illis maximis honoribus & fortunis spoliatus, eò res redijt ut sine re, sine spe, oberrare coactus sit, adeo ut ne Lectum quidem in quo dormiret, nisi mutuatitium habuerit. Deinceps in Provinciam Eboracensem amandatus est: ubi, non diu commoratum, Comes Northumbrius eum Laesae Majestatis reum apprehendit, & Londinum deportandum curavit; At Leicestriae, in ipso itinere morbum contraxit; & in Lecto decumbens, mortéque ingruentc, resipiscentis ritu haec verba habuit: Si Deum tam diligenter coluissem quam Regem colui, me in cana senectute non dereliquisset, &c. Vnde, anno 1530 XXIX o. Novembris cùm esset sexagenarius in Leicestriensi Abbatia expiravit, ubi sepultus est; Vtrum vero Romano Catholicus obijt an secus, [Page 18]nondum constat. Vtcun (que) non sit Lectori aut Inspectori molestum, quod istum Cardinalem inter Heroas refero: nam id sanè facio, non religionis ipsius nomine, sed propter alias eximij ingenij, eruditionis, eloquentiae, &c. dotes. Preterea tam promptum adjutorem seipsum Regi in supprimendis Monasterijs praebuit, ut Onuphrius Panunius Episcopus Veronensis, eum, faecem & scandalum generis humani, Onuphr. in Epit. Rom. Pontis. denominet; & ut dicitur, à Papa excommunicatus ultimum diem suum clausit. Fuit quidem ambitionis oestro mirabiliter percitus, at vero regaliter munificus. Dum fortuna favit, duo magnificentissima & vere Regia Collegia inchoavit, alterum Jpswici ubi in Lucem editus, alterum verò Oxoniae ubi innutritus est: Windesorae etiam tumulum splendidissimum & admiratione dignissimū in Regis Henrici Octavi tempore coepit; Sed (quod dolē dum est) ejus occasus, eorum perfectionē impedut. Quae, si ad fastigium perducta fuissent, inter tria mundi miracula dinumerari potuissent. Et minimè mirum videri debet, qnòd tanta opera aggressus est, quorum unum consummasse Principi satis est, quum ejus reditus & proventus annui fuerint infiniti: & (prout doctum nostrae aetatis Theologum auctorem habemus) ejus vectigalia & annui, omnes omnium Episcopatuum & Decanatuum Angli [...]orum fructus facilè excederent. Huc addatur etiam quod Aulam Hamptoniensem, unam è proeclarissimis domibus Regijs, & Palatium Regium VVestmonasterij, Whitehall dictum aedificavit & perfecit:
REGINALDVS POLVS.
REGINALDVS POLVS, filius Richardi Poli equitis aurati, (hic autem fuit Henrici septimi consobrinus) & Margaritae comitissae Salisburiensis, filiae Georgij Ducis [...]nti [...], secundi fratris R [...]s Edwardi [...]rti; primam habu [...] [...] Oxoniae in Co [...] [...]agdale [...]a sacro, & aeta [...] [...]us, in transm [...]ri [...] [...] experientiae [...], peregrinatio [...] [...] Rex Henrie [...] [...]ctav [...] [...], ut qui ipsum [...] [...] [...]aterno gen [...] [...]cta [...] [...]quitate atting [...] [...] [...]studio est co [...] [...] obitum [...] Exoniense [...] [...] [...]lit.
M [...] [...] [...]mporis parte [...] [...] [...]sumsit: prim [...] [...] [...]nium plus mi [...], ubi [...] [...]udinem habu [...] [...] [...]o Bembo Scriba summi [...] [...]icis primario, q [...] tantopere Domino suo co [...] [...]vit, ut anno 16 [...] [...]lum cardinalitia di [...]te [...] [...]et. Et deinde, Papa eum saepiuseulè ad Imperator [...] semper Augustum & Galliarum Regem ablegavit. Silentio praetereo, quid perfidè gesserit adversus Henricum Regem suum, propterea quòd in animo habeo, ea solummodò describere quae in eo recta & laudabilia extiterunt. Enimverò quamvis fuerit Cardinalis, et Romanae Ecclesiae administer, tamen splendor nobilitatis suae, multis clarissimis virtutibus est comitatus. Quippe, constat eum non modò doctrinâ, verum etiam modestiâ et morum integritate usque adeo praecelluisse, ut fuerit apud omnes ordines gratiosus, et omnes eum colerent et observarent. Neque fuit elato, sed demisso animo, quae ejus modestia in hoc innotuit, quod defuncto Paulo tertio, papatum ei oblatum respueret.
Et liceat mihi vobis subindicare, quòd Cardinalis Caraffa et alij, eum criminati sint quasi qui in ipsorum Religione parum esset orthodoxus, quod haereticas opiniones teneret de justificatione ex fide solùm: quod Antonium [Page 16]Flamitíium notum Euangelij Professorem diligeret eveherer (que) quod Haereticos languidè persequeretur, & multa alia hu [...]us generis ei objiciebantur. Age verò: Hic noster Candinalis, non solùm recusavit papatum, & dixit esse onus suis viribus majus, sed etiam ejus vice alio Pontifice electo, affirmavit nihil sibi fuisse prius et antiquius, quam vitam suam in quieta contemplatione traducere: Hinc secessit in Monasterium intra Territorium Ʋeronense Monachis completissimum, quorum Patronus existimabatur: Sed priusquam ibi confirmatus resideret, nuntiatum est ex Anglia, Regem Edovvardum vitam cum morte commutasse, & ad Mariam Diadema fuisse devolutum, quam novit sibi optimè cupere. Discedendi veniam à Papa facilè obtinuit, & eo rem redegit, ut esset Pontifici Legatus à latere, & hac de causâ, missus est in Augliam, ibique ut primum venerat, & Regnum Papae reconciliârat, Angliae Restaurator dictus est, tum praestantissimus Archiepiscopus Cranmerus fuit loco suo dimotus, & anno 1555. Cardinalis in ejus locum ascitus suffectusque: sed Cardinalis Caraffa ad Papatum Provectus & Pius quartus denominatus, eum Legati potestate abdicavit. Huic sedi tres ferè annos praefuit, donec tandem incideret in morbum & postquam renuntiatum ei est de obitu Reginae Mariae illicò animam efflavit, ipso nempe die, quo obijt Regina, 17. o Novembris, anno Christi 1558. quum esset (plùs minùs) quinqnaginta octo annos natus, & in Ecclesia Cantuariensi contumulatus jacet in Capella S. Thomae, hoc tantum Elogio brevi, Epitaphij vice adscripto, DEPOSITVM CARDINALIS POLI.
Ad Spectatorem & Lectorem.
At de nostrate Cardinali sat multa, si non nimis multa dixi, propterea quòd fuerit multis nominibus verae Religioni inimicus, nihilominus pluribus alijs de causis suprà commemoratis arbitror mihi fas esse abs (que) tantilla offensione POLVM Boni Cardinalis appellatione insignire. [Page 22]Idcircò illi inter caeteros locum assignavi: & minùs observato temporis ordine eum hic collocavi propterea quod meliùs cohaeret cum socijs suis Cardinale VVolseo & Thoma Moro equite, omnes sunt ejusdem farinae, & fuerunt in eodem ludo edocti ad malitiam, quam concordat cum sanctis Martyribus qui Euangelij causa sanguinem suum profuderunt.
- DE Concilio & de reformatione Angliae. lib. 2.
- De summo Pontifice, in modum diglogi.
- Epistolae quinque, in volumine Epistolarum clarorum vir [...]rum.
- Pro Ecclesiasticae unitatis defensione. lib. 4.
EDOVARDVS.
EDOVARDVS ejus nominis sextus, (unicus potentissimi & invictissimi Regis Henrici octavi filius, ex Domina Iana Sive de S. to Mauro. Seimor susceptus) Angliae Franciae & Hiberniae Rex, Defensor fidei &c. Patre ipsius defuncto, regnare coepit vicesimo octavo Ianuarij anno Domini M.D.ILƲI. novem annos, plus minus natus: suavissimus, mitissimus & summae spei Princeps.
Hic in teneris annis impulsu Avunculi sui Edovardi Seimori Domini Protectoris (postea Ducis Somersettensis) imprimis veram Religionem Deiqne gloriam provehere conatus (cujus fundamenta ejus beatissimae memoriae Pater jecerat) idololatrica simulchra demolienda et ex omnibus Regni sui Ecclesijs tollenda curavit: Euangelium promotum. Et simulachra ex Ecclesijs ejecta. Viri praestantes eruditione in mandatis habebant ut Christi Euangelium annunciarent, et Coena dominica in utraque specie fuit populo distributa; jamque gloriosa Eeclesiae et Reipub. instauratio in omnibus ipsius ditionibus inchoata est.
M ssa abrogata.Circa tertium regni sui annum, ex decreto Parliamentario Missale fuit abolitum, et Ritualis Liber de uniformitate communium precum, et de administrandorum Sacramentorum ratione, editus auctoritateque confirmatus est.
In quarto sui regni anno, quidam motus excitati sunt & homines rebelles insurrexerunt in provinc. Somersettensi, Devoniensi & Cornubia, & prae se tulerunt interseptorum interclusorumque Agrorum refractionem. Interea Loci Galliarum Rex molitus est ab Anglis recipere Bolloniam aliaque oppida in eo tractu, et eadē operâ statuit Insulas Gernseiam et Jerseiam occupare, sed irrito conatu: tandemqne domestice seditiones sunt compositae. Eodem anno multi è magnatibus male animati, Conspiratio adversus D. Protectorem. consilium contra Dominum Protectorem iniêrunt, et a malitiosis [Page 37]querelis & calumnijs non destiterunt usque dū omnibus rebus ornatissimum Ducem, reum peregissent de collâssentque. Ille inquam detruncatus est, D. Protector Laudatur. qui meritissimò gratia & auctoritate apud Regem Henricum octavum valuit, quique (propter ipsius sapientiam & humanissimos mores) summè gratiosus fuerat, cujus immatura mors non minorem luctum optimo cuique attulit: Sed de hoc eximio Duce satis superque.
Hunc Regem Cives & subditi singularibus studijs sunt prosequuti; Quippe qui, Rex Laudat. natura & ingenio mitis clemensque fuerit, et cui hominum vita et salus fuit commendatissima: Huic ingenij celeritas, censurae gravitas et judicij maturitas, minimè defuerunt, (quae in tam tenellis annis prorsus admirabilia) defuerunt. Religio ei a prima infantia in delicijs fuit: In liberalibus scientijs peritiâ tantâ fuit, Regis Animi dotes & eruditto. (ut alias illius praestantes virtutes silentio praeteream) ut videretur innata potius quam studio et industria acquisita. Vnum autem in eo fuit (ut auctorē habemus FOXVM nostrum) perrarum et magnopere admirabile: Io. Foxus. Omnes Portus & Sinus non modo Anglicos verum etiam Scoticos & Gallicos enumerare potuit, &c. Latinam, Graecam, Gallicam, Italicam & Hispanicam linguam perfecté calluit. Nec, ut Cardanus perhibet, Hieronymus Cardanus. fuit inscius aut ignarus Dialecticae & principiorum Physices, nec hospes in Musicis, Nam ut quidam scripsit, ut quae scitè ac jucundè caneret psalleretque. Cum Rogero Aschamo qui ejus studijs admotus, Locos communes Melanthonis, integrum Ciceronem, magnam partem Historianum Livij, selectas Isocratis Orationes (quarum duas in latinum convertit) Sophoclis Tragaedias, Novum (que) Testamentū graecè legit, è quibus linguam purissima dictione, & mentē aptissima praeceptione instruxit, bonisque literis non ad pompā, sed ad vitā & virtutem usus est in quibus ita fuit assiduus, ut ad miraculū us (que) fuerit inter sui seculi Principes eruditus. Et (ut cōprehendā brevi) tantâ fuit indole in quibusvis heroicis virtutibus, insignibus animi dotibus & ornamentis, ut in ipsa pueritia & adolescen [...]ia, omnes antecessores [Page 26]sores suos facilè superaret.
Sexto anno Regni sui aegrotare caepit, V [...]i gens. mense Ianuarij, & tabe sive Phtisi tentari caeptus est, et post aliquot menses seipsum indies debilitari sentiens, omnibus rebus in Regno suo rectè compositis, animum et manus levavit, fixisque oculis sususpexit in Coelum, et hanc compendiosam zeloque plenam precationem sequentem nuncupavit, quam non possum non recitare.
Re [...] Pre [...]atio. Domine Deus, libera me ex ista misera & aerumnosâ vitâ, & inter electos tuos recipe, nihilominus non mea sed tua voluntas fiat. Domine, in manus tuas commendo Spiritum meum, nosti Domine quam feliciter mecum ageretur, si tecū versarer, tamen propter electos tuos, si tibi complaceat, me sana & vitam meam protrahe, ut te verè colam. O Iehovâ Deus, benedic populo tuo & serva hereditatem tuam Domine, salutem da populo Anglicano & a Papismo gentem defende, & tuam synceram Religionem tuere, ut ego & Cives mei veris laudibus nomen tuum afficiamus: & subjunxit, Langueo, miserere mei deus, & recipe Spiritum meum.
R [...]aetas & obitus.Atque hoc modo, ex ista vita decessit (non sine suspipicione veneni) sexto die Iulij, septimo anno Regni sui, aetatis suae decimo sexto Anno Christi 1653. requiescit sepultus (que) jacet juxta caput Avi sui Regis Henrici septimi in ejus Sacrario VVestmonasteriensi sub Altari ex aere deaurato & artificiosè elaborato. At obijt non sine veneni suspicione, riam sparso ubique apud vulgus rumore, quasi in Calend: Ianuarij, Regi a quo nescio, pro strena Novi Anni oblato florum odoratorum fasciculo venenum infusum fuisset, ex cujus odoramento pulmones vitium mortiferum ac lethale contraxissent: De tanto siquidem facinore nunquam postea inquisitum est, id quod nullo modo Maria soror facere neglexisset, si vel minimè suspicandi occasionem nacta suisset.
Opera charitatis.Vltimo Regni sui Anno, dedit Praetori, Communitati & Civibus Londinenss. Regiam suam Bridevvel dictam ut foret Engastulum & Domus correctionis egenis, [Page 27]vagis & otiosis urbis hominibus, amplis (que) reditibus in perpetuum hanc domum ditavit. Publicum etiā Divi Thomae Hospitium in Australi urbis opere vel parte situm, vulgo Southwarck, de integro restituit et annuo ornatum, praedictae Civitati & Civibus concescit. Hoc anno Coenobium Franciscanorum Londini in Paedotrophium nobilissimum conversum est, ubi nempe egeni pueri 400. jam inde ab eo tempore alimenta percip [...]unt, et educationem liberis hominibus dignam sortiuntur: Hospitium CHRISTI id hodie a [...]pellatur.
In cujus [...] hoc sequens Epitaphium ab Hieronymo Card [...]o [...]ratum invenio.
- Comaediam elegantissimam de Meretrice Babylonica. Lib. 1.
- Ex auditis Concionibus. Lib. 1.
EDOVARDVS SEIMORVS.
EDOVARDVS SEIMORVS sive de Sancto Mauro (filius clarissmi Ioannis Seimori Equitis Aurati) primùm ab Henrico VIII. Rege qui ejus sororem Ianam, virtute illustrem Heroidem in uxorem sumpsit, fuit Heroidem in uxorem sumpsit, fuit Equestri dignitate insignitus, deinde creatus est Vicecomes Beauchamp seu de Bello-campo Anno D. ni 1536. & anno sequente Comitatus Hertfordensis fuit in eum collatus, (qui comitatus ad multos annos fuit intermissus et interquievit, ab ipsius Gilberti de Clara Comitis Glocestrensis et Hertfordensis tempore) postea ab eodem Rege factus est Eques nobilssim. Georgiani Ordinis aureae Periscelidis, supremus Angliae Camerarius, unusque ex intimis Consiliarijs Regijs, & apud illum praepotentem Regem imprimis fuit gratiosus, qui postremò eum scripsit instituitque unum è sedecim ipsius ultimae Voluntatis & Testamenti Executoribus.
Deinceps Edouardus Princeps (ejus nepos ex sorore [...]na) Regali corona infignitus, creavit eum primò Baronem de Sancto Mauro & deinde Ducem Somersetensem: Huc accèdit quod (cùm esset hujus Regis adolescentuli avunculus) generali Regis, Consiliariorum et Procerum consensu, renuntiatus fuit Regiae personae Protector sive Custos, & etiam omnium ejus Regnorum subditorum (que) Gubernator, & locum tenens generalis Regij exercitus tàm terrestris quàm maritimi constitutus est: Praeterea, summus Thesaurarius & Comes Mareschallus Angliae factus est: Insularum autem Gernseiensis & Ierseiensis Imperator sive Praefectus; et nobilis Academiae Cantabrigiensis honorandus Cancellarius: Quae omnia munia muneraque unà cum ipsius magnis ornamentis et dignitatibus ille praeclarè et cum singulari Regis Reipublicae (que) favore gessit sustinuit (que), donec, Temporis progressu (proh dolor) discordia et contētio inter illum et fratrem ejus D. Thomam Seimorum Angliae [Page 30]Architalassum ceu (ut loquamur) Admirallium orta est. Illi haec Apophtegmata oblivione delentes, vis unità fortior, velle & nolle idem, eadē est firmissima amictia, & singula hostilia facile franguntur, conjuncta non item: & fatanae insidijs implicati, non sat fideliter in memoria sua continuerunt Psalmistae dictū, Ecce quàm bonum & quàm jucundum est, habitare fratres in unum: Inde, prout quidam scriptis prodiderunt, de uxorum suarum [...] disside bant, tantisper dum fatali ictu Caput Architalassi, ab ipsius humeris abscissum fuerit Anno Domini 1549. & Regnantis Edouardi tertiò. (Vnde quidam scribit Epiphonematicè, En quo discordia fratres Perducit miseros)
Illo demortuo simultas accensa est inter Protectorem nostrum, & illum magnanimum Ioannem Dudleium Comitem VVrvvicensem, et ipsi Regi ex sanctioribus consilijs. Temporis autem decursu, Protector ille, captivitatus in Turrem Londinensem conjectus est, multa (que) accusationum capita excogitata eique objecta sunt, ad quae Ille tam sapientèr prudentèr (que) respondit, ut his criminationibus absolutus fuerit et relaxationem invenerit, sed dignitati non item, Protectoris munere exclusus & in Senatorum Regium album adscriptus. Veruntamen, Somersetius & VVarvvicensis in gratiā redierunt. Caeterū anno 1551. Somersetensis Dux secundâ vice, fuit in Custodiam datus, idque (prout plerique conscribunt) Dudleij, tunc Ducis Northumbriensis, callido stratagematè et machinamento; sed, ut ego interpretor, potius ista incarceratio & conspiratio accepta ferenda est Magnatum Prooerum (que) Pontificiorum Papae (que) partibus faventium qui erant Regi juveni a secretioribus consilijs, malitiae et syncretismo: Vtcunque in judicium protractus, duplici crimine oneratur Dux, Proditionis nempe sive Laesae Majestatis ac Feloniae (quae fuit conjuratio in Northumbriensem) reus perageretur: tamen in judicio à proditione absolutus fuit, sed Feloniae reus inventus est. Et hinc, ô tempora, ô Mores!) hic eximius et perbonus, Dux nullius [Page 31]Feloniae unquam conscius, Feloniae nomine decollatus fuit; Calendis Februarij eodem anno, regnantis autern Edouardi sexto: Et Deum testema ppello abs (que) Regis confensu & approbatione, nam (que) nulla de re Rex adeo doluisse praedicatur, nihilominus non inficias eo, quin obliquis vijs & modis, Regis Chirographum obtineri potuerit ad A [...]nculi interitum et decollationem. Quod attinet ad hujus illustrifsimi Somercetensis Ducis praeclara et nobilia facta in vita ipsius, et imprimis ejus summè religiosos sermones paulo antè & in ejus obitu habitos, et preces fa [...]simas ab eo conceptas, necesse habeo Lectorem [...]ere, non solùm ad Foxi nostri Martyrologium, [...] etiam ad omnia alia eorum temporum Chronica, utpote quae sint inspectione lectioneque longè dig [...]ssima. Et certè quum reformatae Ecclesiae Gallicanae in ipso [...]m K [...]endarijs, in hodiernum usque diem, Ducem, [...]strum in Martyrum numerum ascribant, quid impe [...] quò [...]inùs nos Angli Eum nostratibus Martyribus [...] [...]gis annumeremus?
FƲTƲRA PRAETERITIS.
DOMINA IANA GRAIA
DOMINA IANA GRAIA, maxima natu filia Illustrissimi Principis Henrici Ducis Suffolciensis, cum nupta esset Domino Guilfordo Dudleio quarto-genito Ioannis Ducis Northumbriensis filio: Statim post defunctum Regem Edouardum, Londini publicè renunciata est Regina Angliae &c. juxta Regis illius ultimam volūtatem seu Testamen [...]um: Sed Regina Maria & ejus Consiliarij eam confes [...]im deposuerunt. Heroina fuit multis illa quidem virtutibus pro sexu ornata, Religione verò et pietate maximè excelluit, prout ejus pia exhortatio ad plebem & sancta morientis precatio in Foxi Martyrologio extantes, abunde testantur. Eam autem bonarum literarum artis (que) poetica non ignarum fuisse, haec ipsius manu scripta carmina subsequentia demonstrant;
Et ut doctus quidem scripsit, Erat illa annos nata circiter sedecim, forma non infelici, literarum cognitione incredibili, ingenio acutissimo, & prudentia in illa etiam aetate plus quam muliebri, pietatis puriorisque doctrinae studiosissima, & adeo honoris delati neutiquam appetens, ut regia ornamenta sine gemitu & lachrymis non susceperit, ut cūctis palam & manifestum foret à parentibus et amicis plane invitam coactam esse, ut id fastigij conscenderet.
Ipsa vero cum Domino Guilfordio illo marito suo, uno eodemque die ad Turrim Londinensem decollati fuerunt, anno 1553.
De hac specta tissima Domina conscripta invenio quae hic subjiciuntur Epigrammata,
- EPistola ad eruditum hominem qui a virtute verbi Divini defecit.
- Colloquium cùm Frecknamo de ejus fide & sententia de Sacramento.
- Alia etiam Epistola quam ad suam sororem scripsit, unà cum sermone quem mox decollanda in Theatro habuit.
ELIZABETHA.
ELIZABETHA, illustrissimae beatissimae (que) memoriae Princeps, (potentissimi Regis Henrici octavi filia, suscepta ex Anna Bollenia Marchionissâ Pembrokiana) Angliae, Franciae & Hiberniae Regina, Fidei Defēsatrix &c. Mari sor ore su [...] [...]ato functa, ad Principatum evecta, etregnare cepit decimo septimo Novembris anno Domini MDL. ƲIII. De cujus (ô Phoenix incomparabilis) vita laud [...]tissima verba facturus, desidero linguam plane Angelica [...] [...] de hujus Heroidis virtutibus scripturus, ex [...]pto [...] ex ala Cherubica evulsum, et loco atramenti [...] susile expeto: Vos ergo, ô Superi et coelestes vi [...], mihi in subsequente narratione vestram operam accomodate, et mentem stylumque dirigite! Prima ipsius [...]auguratione, Regnum suum sanguinea Reginae Mariae [...]dministratione valde conturbatum et Ecclesiam jdoloma [...]us superstitionibus (que) contamin [...]m inveniens; Regnum tranquillitatum. Reg [...] primo bello labefactatum & [...]alieno oppressum p [...]vit & erexit. D [...]inde papism [...]terminato, veram Religionem et Lucem Euangelica [...] [...]tituit: Papatus exterminatus. quod Regina magnificentissm [...] Pater prae [...] inchoâ [...]t, et beati [...]us Frater pro [...]o [...] [...]elicius studuit, Haec Heroi [...] Phoenix tempo [...]is pr [...] plenis [...]imè absolvit. Et ut s [...]os subditos [...] [...]quaq, [...]es efficeret, monetas [...]neas & reddidi [...] (ad perpetuam rei memoriam regni (que) gloriā) argenteas, Monetae [...]osae purij [...]atae. & aureas id (que) proprijs stumptibus et impensis. Ad haec Armentaria sua instauravit & deinde subditis suis in singulis Oppidis et Villis Armis et apparatu militari instruxit, Regnum (que) omni terrâ mari (que) cōmunivit. Proinde, ornamentis pacis instructa et bellicis telis bombardis (que) praemunita, Scotia adjurata. continuam pacem & amicitiam cum Gallia coluit: adjacens Scotiae Regnum sedavit, pacavit sustentavit (que) quod antea civili dissidio & seditione laborabat.
Anno 1569. Pius P.V. Regni (que) sui duodecimo Pius V. (imô [Page 37]plane impius (sceleratissimus Pontisex Romanus misit Bullam tumidam e Roma omnia mala intonantem & intentantem ad quam Regineam Majestatem respondendentem in hac Prosopopoeia invenio, quae praetermittere nullo modo potui;
PROSOPOPOEIAS. REGINAE ELIZABETHAE CONTRA Bullam R. P. ejus (que) pia exhortatic ad Patriae Cives & ad omnes Christiani orbis PRINCIPES.
Belgae adjuti. Ipsa; serenissima nostra Regina, per multos annos Belgas ab insolentis & insultantis Hispani violentia tyrannideque vindicavit. Classis. Hispanica. 1588. Iste Hispani cruoribibae Ruinam Angliae minitantes, et Regnum spe devorantes, ingentem Classem, invictam (falsò dictam) adornarunt, secum deliberatissimum habentes, anno 1588. universam Angliam incursionibus de vastare: sed attende pessimum et infamem eventum; Mensibus Iulij, Augusti, Septembris (que) Angli Deo Duce, Comite industria et Francisco Drake Navarcho nobilissimo suas partes callidè et strenuè agente, totam Classem Hispanicam (universo penè terrarum orbe acclamante) lacerârunt, ceperunt, depresserunt, devicerunt, fugârunt. Victoria certè ad Dei gloriam illustris et ad Reginae famam insignis: Vnde beatus Beza, suae aetatis Elizaeus, Theodorus Beza. conscripta quaedam carmina gratulatoria ad Reginā misit, quae memoriae causa attexuj.
Hic hostium domitrix victoriosa & inexpugnabilis, suis semper propitia & amabilis non modo â subditis & alijs conterminis gentibus Orbis Christiani & Europae, fuit adamata & magnificè praedicata, verum etiam per totam rerum Vniuersitatem inclaruit. Et hujus assertionis veritatem Legati et Oratores e Turcia, Mauritania, Numidia, Persia, et Muscovia evincunt, et quod non tam rarum est quā verum, Magnus Sultanus Muraht Turcarum Imperator Reginā et Regni sui administrationē admiratus est, prout liquet ex Literis ab ipso Sultano magno ad Reginalem Majestatem anno 1590 missis, quarum Literarum exemplum, in libro qui Theatrum Imperij Magnae Brittaniae inscribitur anglicè licet conspicere. Io: Speedus Th. Imp: Ma. Britanniae, in historia pag. 8 [...]5. In illis Literis eam appellat, gloriosissimam Reginam, foeminā splendore clarissimam, foeminarum potissimam, Ihesu assectatorum praepotentium Principem, excellentissimam Elizabetham sapientissimam Brittannicarum Insularum Gubernatricem, perpetuae foelicitatis Dominam & haeredem; & sua sit ei ut pergeret bellum adversus Hispaniarum Regem inimicum suum maximum, &c. Datum Constantinopoli anno 1590.
Ejus vel Nomen fuit Hispanis terrori quos in aciè sepe expugnavit, & Mari identidem, ut supra dixi, disjecit.
In toto Imperij sui cursu synceram Religionem promovit, et propagavit Euangelium Christi, alma Nutritia omnibus peregrinis qui propter ijdem Euangelium exulabant. Illa exquisitè calluit et locuta est latinè gallicè, Italicè, Hispanicé, imo Graecè et Hebraicè, adeo ut vix indigeret interprete qui cujusvis Oratorismandata exponeret: unde vir eruditus ita loquitur.
ELIZABETH ƲIRGO Regina & Regia proles
EXCELLENS Linguis, Cognitione Fide.
Haec Virgo Imperatrix altera Pallas, & Triumphatrix Regina, quum penè ad septuagesimum vixisset annum, pacatè et feliciter plusquam quadraginta quatuor regna [...]t annos, senio cana, & fama praedicabilis, aegrotavit mense Martio Anno 1602. R.E. [...]bitus. & vitam Deo reddidit prè et religiosè 24. die ejusdem Mensis Richmonti, non sine summo dolore subditorum suorum fidelissimorum, Corona terrestri et marcessibili cum Coelesti & aeterno Diademate permutata.
Haec Virginea Regina fuit nata vigilijs nativitatem beatae Virginis Mariae proxinrè praecedentibus, Anno Christi 1533. et commigravit ad Christum vigilijs annuntiationem ejusdem Beatae Virginis immed atè antegressis, Anno 1603.
Iacet sepulta & requiescit in VVestmonaste [...]io è regione avi sui Regis Henrici vii. ejus legitimus successor, Rex IACOBVS, noster Dominus serenissimus et supremus Gubernator splendidum, magnificum & vere regale erexit Monumentum super ejus tumulum has sequentes & nullo modo omittendas invenio Insc [...]iptiones.
MEMORIAE SACRVM.
RELIGIONE AD PRIMAEVAM SYNCERITATEM RESTAVRATA, PACE IVNDATA, MONETA AD IVSTVM VALOREM REDVCTA, REBELLIONE DOMESTICA VINDICATA, GALLIA MALIS INTESTINIS LIBERATA, BILGIO SVSTENTATO, HISPANICA CLASSE PROFLIGATA, HIBERNIA PVLSIS HISPANIS ET REBELLIBVS AD DEDITIONEM COACTIS PACATA, REDITIBVS VTRIVSQVE ACADIMIAE LEGE ANNONARIA PLVRIMVM ADAVCTIS, TOTA DENIQVE ANGLIA DITATA, PRVDENTISSIMEQVE ANNOS 45. ADMINISTRATA, ELISABETHA REGINA VICTRIX, TRIVMPHATRIX, PIETATIS STVDIOSISSIMA, FOELICISSIMA, PLACIDA MORTE SEPTVAGENARIA SOLVTA, MORTALES FELIQVIAS DVM CHRISTO IVBENTE RESVRGANT IMMORTA [...]ES, IN HAC ECCESIA CELEBERRIMA AB IPSA CONSERVATA, ET DENVO FVNDATA, DEPOSVIT.
ELIZABETHA. MEMORIAE AETERNAE.
ELIZABETHAE ANGLIAE, FRANCIAE, ET HIBERNIAE REGINAE, R. HENRICI VIII. FILIAE, R. HENRICI VII. NEPTI, REDVV ARDI IIII. PRONEPTI, PATRIAE PARENTI, RELIGIONIS ET BONARVM ARTIVM ALTRICI, PLVRIMARVN LINGVARVN PERITIA, PRAECLARIS TVM AMINI TVM CORPORIS DOTIBVS, REGIISQVE VIRTVTIBVS SVPRA SEXVM.
Principi incomparabili.
IACOBVS MAGNAE BRITANNIAE, FRANCIAE, ET HIBERNIAE REX, VIRTVTVM ET REGNORVM HAERES, BENE MERENTI PIE POSVIT.
EXauditione accepi, quod etiamnum nostris diebus superest nefaria, sive Papaliū Atheorum, sive Atheorū Papistarum fex & factio, qui, non obstantibus omnibus clarissimis & verè gemmeis nostratis nuper Reginae, verè virginis virtutibus, toti terrarum orbi, ita conspicuis; tamē non erubescunt (videor enim mihi eorum obmurmurationes audire) praedicare, primò, Illam, quóad natalitia, ipsius, á polluto cubili suā traxisse originem. Deinde, quóad vitae suae consuetudinē, Illā minimè castam extitisse, cujus injustissimae criminationis, ille scelerosus proditor In Schis. Angl. Sanderus, fuit primus author, iste aute calumniator, prout in vita ipsius, fuerit in Deū, in principem, in patriam perfidus & perduellis, ita miserum & infamē in Hibernia invenit vitae suae exitum: ut nihil amplius de isto homuncione dicam, faxit deus, ut ejus memoria magis, magis (que) foeteat, & computrescat. Qui autem unctam Domini calumniantur & falsis convitijs consectantur, maledicti sunto singulis maledictionibus quae in S. Pentateucho Mosis, transgressoribus denuntiantur, ij etiam & eorum nomina in aeternum computrescunt. Egomet autem, quicquid virulentae & maledicae papistarum linguae & pennae promulgaverint, audeo asseverare, quòd nemo rectè & verè Christianus in tota rerum universitate, Ejus sive ortum, sive vitam, in quaestionem vocaturus sit. Illa, cujus, Consule Speedū in Hist. pag. 7 [...]0. omni virtute praestans mater, proseminata & [Page 43]edita fuit nobilissimis et summa virtute parentibus, et illa, quum esset legitima inclytissimi Regis & nobilssimae Reginae filia, & quae tam religiosè & innocenter vixit, potuitne istis turpissimis criminibus esse obnoxia? Illa, in totius imperij sui admistratione fuit, ratione sapientiae suae altera Schebae Regina: & Religionis pietatis (que) Christianae nomine, altera Debora, & (quemadmodum in Isaia praedictum est), Sanctorum & Ecclesiae nutritia. Et si vitam ejus spectes, quomodo fieri potest, ut Illa incesta foret, Idem in Histor. pag 181. quae nullam ex suis pedisequis honoraijs, et ancillis, incontinentiae crimine semel et iuste convictam, in suum conspectum venire unquam sustinuit: Addo etiam quod, illa fuit sui seculi Phoenix, et non modò foeminarū, verum etiam totius mundi miraculum, et hoc ejus tum administratio, tum rarae et planè singulares animi dotes comprobabant. Et si haec non satis possunt ora obstruere illorum oblatrantium Cerberorum, qui eructant et exhalant blasphemas voculas adversus beatae memoriae Reginam, propterea quod Illa Iesum Christum profiteretur et ejus Euangelium purê et potenter propugnaret, non possum me continere, quin semel et simul, ad eorum sempiternum opprobrium, illis dicam; quod sint filij Diaboli et quod eorum linguae à Diabolo gubernatae, diabolicum planè spiritum exhalant, et ejus dialectum, frequentant.
Et quanquam beata haec Regina pro seipsa respondere nequeat, prout potuit, quamdiu in terris, gloriosè regnaret; tamen, in caelis triumphat, ibi considet, ibi (que) omnes Dei, et suos hostes et adversarios, generali sensu, deridet. Proinde, Tartareos omnes et Atheos papicolas suae vanitatis pudeat, et, majoris ignominiae metu, conticescāt. Pero ro, adhibita illa ingenuit et perdiligentis scriptoris imprecatione. Sit in maledictione et in perpetua maledictione ille calumus, aut illud os, quod hanc (odoratissimam) Rosam à polluto cubili deducit: vel, quod asserit ejus cubile fuisse unquam contaminatum. Istorum serpētum ora, quò Dominum Deum suum papam (papè) defensitent, prodigiosorum mendaciorum virus evomuerunt, et [Page 44]calamos suos Linguas (que) ceu tot hastas et enses, exacuerunt in unctam Domini. O Deus fortis ultionum, fac, ut isti impoenitentes & blasphemi conviatores, unà cum insidioso Serpente, et cum Satana mendaciorum Patre in stagno ignis qui ardet sulphure, recipiant portionem suam. Descende, Domine Iesu et veni citò, tuam ipsius causam in terrâ vindicaturus. Amen.
- TRanstulit è graeco in Latinum Isocratem.
- Orationem ad Nicoclem de regno, lib. 1.
- Tertiam ejusdem Orationem ia anglicum è gallico vertit.
- Meditationes Reginae Navarrae.
- Praecationes quasdem pijssimae.
- E [...]usdem Laber precum publicarum seu
- Ministerij Ecclesiasticae administrationis.
- S [...]cramentorum in Ecclesia Anglicana.
HENRICVS FREDERICVS.
HENRICVS FREDERICVS amor et deliciae Brittanicae gentis, nuperrimus Walliae sive Cambriae Princep [...] [...] Dux, Cestr [...] Comes- [...], [...] S [...] Georgian [...] [...]ve aureae [...] no [...]simus: serenissimi no [...] [...]egis Iacobi pri [...]ns, [...] egnorum Magnae [...]niae Hiberniae (que) [...] desig [...]us, ad omnia fum [...]a [...] videbatur. Cuju [...] ine [...]pecta [...]et nū quā satis [...] causa, nequ [...]e tam inco [...]parabili Prin [...]pe ab [...] (que) lachrymarum stillicidijs s [...]ber [...], loqui, cog [...]e. Hujus multipliees et clarissi [...]s virtutes indentide [...] contemplatus, talem mihi vid [...] [...]dere ejus [...] [...] depictam: puta [...] [...] Ple [...]em (omnium vir [...]m fundamentum) [...] Iosiam: si Sap [...]tiam consideres, [...]erum Salomonem: si Doctrinam una cum fortitudine felicissime copulatam notes, Coesarem, imò & Alexandrum; si Exercitia Principe digna observes, alterum Cyrum, si Artes, regem Ptol [...]moeum: si denique venu [...]simae formae dignitatem inspi [...]as, alterum Adonidem conspicari videor. Primam lia [...]um virtutum attestantur ornnia matutina vespertina (que) sacra, ab eo religiosissimè frequentata, & sanc [...]me constituta adversus Blasphemias disciplina do [...]ca: secundam evincit frugalitas ejus, & oeconomicae rationis studium, imò, ipse suis & non alienis solùm oculis quid ipsius sequelae, ministri (que) agerent, despicere voluit: quod ad tertiam attinet, quis nescit ipsum quasdam horas ad lectionē & studia seposuisse, idem (que) de ejus vere regijs & bellicis exercitijs affirmari potest: et in Geometricorum Instrumentorum usu, suas habuit horas seorsim destinatas. Quae dico, certus sum quod omnes ejus Aulae nobiles et pullati Ministri jam superstites, sua voce testimonióque confirmaturi sunt: quinimó in Celsitudinis suae sacie perfectae [Page 47]Regiae Majestatis idea entituit. Est ergo cur unanimi consensu nostram omnium ineffabilem & inexpiabilem iacturam, imò cujusque damnum dispendiumque qui sibi in Principis magnificentiâ et virtute complacuit, deploremus, Proh dolor. Princeps verè Princeps, in quem totius Christiani Orbis Oculus defixus fuit, expectatissimos virtutum suarum insignissimarum fructus percepturi. Tamen, ceu recens & tenera Rosa, in ipso aetatis Flore (seu potius primo verè) fatali immaturae mortis manu est precerptus: O dolorem incredibilem! Quare tu Magna Brittānia, tuum Principem & Athletam (Athlantem veriùs dixerim) Lachrymis prosequere. Et non solùm est cur nostra haec Britannia eum deflere debeat, sed aliae etiam confines & vicinae Regiones in hujus fletus societatem venire debeant: quum (tanto amore Euangelium & tanto odio Papismum prosequutus est) prae omnibus orbis Christiani Principibus, ipse in propria persona, Romae (quae est Antichristi indubia sedes) moenia scalis ascendere versiimillimè crederetur; intuemini enim illum hic graphicè depictum & Lanceam suam in Romam vibrando intorsurum;
QVocirca, moerorem nostrum non mediocriter minuat, quòd ex ista mortalitate una cum spe quam nobis dederat virtutum suarum, quarum fructus Parentibus regalibus suis debuit, cum gloria & praedicatione quam á Patria sua expectabat, & cum illis commodis & bonis, quae optimus quis que sibi ab ipso pollicebatur migraverit: nihil (que) post se praeter immortalē virtutum suarum memoriam & triste sui desiderium, eliquerit. Qui illum non adamavit, eum nunquam agnovit: qui eum viventen noverat, & defunctum non deplorat, est planè ferus & ferreus.
Ex adverso, luctum planctum (que) dimittamus, & ejus faelicitatem plausu & congratulatione prosequarnur. Deo naturae (que) debitum suum reddidit: immaturus obitus faelicitatis aeternitatem sibi maturavit. Quippe, cum longè falicior sit qui prospero flatu, licet impetuoso & violento in optatum portum celeriter provehitur, quàm qui propter diuturnam & ingratam tranquillitatem, eum seriùs attingit. IPSE qui cognoverat hanc vitā nonnisi mutuò sibi fuisse commodatam, ita vitam instituit, ut non invitus moreretur, si modo ille dici queat expirasse, qui ex tenebris in lucem translatus est, qui (que) dolorem delectatione & mortalitatem immortalitate commutavit: In quo Dei in eum benignitas, magis potuit extare & eminere, quàm eum a peccati reliquijs, & istius Mundi immundi molestijs & miserijs subducendo, & eripiendo, priusquā temporum pericula, senectutis solicitudines & varia mala, quae sunt istius mortalitatis adjuncta inseparabilia, & imprimis Majestatem comitantur, degustaret aut amplius experiretur? Proinde, Providentissima sua ipsius natura, falsis et caducis mundi voluptatibus sese obsatiatam sentiens, et aeternitatis siti accensa, eum impulit, ut tū nos relinqueret, cùm tantum honorem et splendorem in ipso aetatis suae flore et vigore adeptus esset, quantū quis longa corporis contentione et animi studio acquirere valuerit. Aegrotare caepit sub Festum omnium Sanctorum, in illa saevissima et ventosissima hyeme, anuo 1612, duodecim (que) [Page 50]ferè dies oblanguescens, fatali illo sexto Novembris die, religiosissimē & Christianissimē vitam decimo octavo aetatis anno terminabit, unde Papistae [...] non verentur sextum Novembris nobis contumeliosissimè objicere: in hunc modum oblatrantes, vos Euangelici, qui tanta religione et laetitiae solemnitate quintum illum Novembris concelebratis, quid factum est de Principe vestro, sexto illo Novembris die? Quibus in hunc modum respondemus, id (que) non sine iustis causis & ad perpetuam eorum infamiam; Nonis Novembris, sine dubio omnia Daemonia Inferorum malè habuit, quod procuratorum suorum conjuratio sulphurea speratos exitus non invenerit: sic è diverso, illo sexto Novemb. die Angelorum & Sanct [...] Coelestium universitas mutua congratulatione nos [...]pium Principē excepit, unde vir sanè eruditus, hos subsequentes versiculos conscribit:
Et quis non animad vertit aut saltem animadvertere debet, quanta et quae continua vis pluviarū, sit ejus mortem consequuta? quae pluviae quid aliud fuerint, quàm Coelorū propter ademtum Principē lachrymae. Quamobrem [Page 51]de ejus beata immortalitate persuasissimus, finem facio. Verum enimverò ejus vircutum [...] (in animis et linguis omnium hominum memoria perpetuabitur. Lachrymae ita mihi eripiunt oculorum usum, ut calamus ulterius progredi nequeat.
Lusta ipsius funebria cum magna celebritate summo honore & omnium ordinum lamentatione persoluta sunt septimo die Decembris subsequentis anno 1612. Ejus autem Cenota phij descriptionem hîc contemple.
IOANNES CHECVS,
IOANNES CHECVS, sanguine nobilis, in Civitate Cantabrigiensi natus, & optimarum literarum studijs in Academia Cantabrigiensi educatus, in Collegio D. Ioannis Euangelistae, ubisocius ac Orator Academiae factus fuit: ibique tam eximias progressiones in literis & Linguarum imprimis (que) Grae ci idiomatis scientiâ habuit (in Graecae autē Linguae peritia excelluit) ut in gratiam & favorem Regis illius Henrici octavi influxerit, qui filium ipsius unicum unicè (que) dilectum Edovardum Principem ei in disciplinā & Literis expoliendū tradidit: Qui Princeps tam praeclaro doctore usus est, adeo ut (sive Religionem & pietatē, sive doctrinam & Linguarū scientiam consideres) Phoenix Mundi evaserit, prout luculentius ex mea vitae ejus Epitome apparet. Hic autem Princeps excellentissimus quamprimū in Regali solio fuerit collocatus hunc Checum nostratem Equestri Ordinis dignitate decoravit, quo ferè tempore illustres juvenes Guilielmus Cecilius (qui ejus sororem duxit) & Henricus Sijdnejus, (ille charissimus Regis Edovardi sodalis & thori consors) Equestri dignitate insigniti fuerunt: & invenio, quod hi bini Equites aurati, Sijdnejum dico & Checum, fuerunt summo amore & intima familiaritate conjunctissimi, & hic amor familiaritas (que) mutua inter eos permansit us (que) ad serenissimi & beatissimae memoriae Regis obitum:
Invenio etiam summam fuisse consuetudinē inter ipsū & literatissimos Equites Thomam Smithum et Thomā Eliotam, et eruditum illum Rogerum Aschamum, qui illi successit S. Ioannis Collegij et Academiae orator (ut ex libro ejus Epistolarum apparet:) Taceo amicitiam et familiaritatem ejus cum Ioanne Sturmio Ioachimo Camerario et multis alijs doctissimis exteris, quos recitare longius esset quàm ut hic inseram.
At, non ita multo post Regis expirationem, hic Checus, [Page 54]Christi & purioris Religionis causa, exilium passus est, in Germaniam confugit, & Argentorati commoratus est, ibi (que) Linguā Graecam publicè & ex auctoritate praelegit. Caeterum A o. Christi 1554. et secundo Mariae Reginae regno Argentorato Bruxellas in Brabātia profectus est, id (que) non, uxoris ducēdae gratia, ut somniat Thuanus, quis enim crederet illum alias aggresum nuptias cùm ipse eodem tempore haberet uxorē, virtute et juventute praeditam? (Quae etiam post maritum superstes erat plusquā lx 2. annos et (quod memoria imprimis est dignum) hoc vel ultimo anno 1616 diem obijt:) sed, (prout Forum nostrum authorem habemus) ut Anglos Oratores sive Legatos & alios amicos in illis Regionibus residentes vifitaret: Sed (proh dolor) in cursu et itinere suo inter Antuerpiam et Bruxellas, ille inopinato et de repentè a Regis Philippi ministris seu satellitibus comprehēsus fuit, ab equo depulsus, et funibus ad Plaustrum alligatus, donec obvoluto capite (nescius (que) quorsum aut quònam ipsum abrepturi essent) conjectus est in Navem, et instar captivi in Arcem Londinensem abductus et inclusus: quum (que) animus ejus a Papismo penitissimè abhorreret, tamen tum minitationibus tum horroribus propositis tē tatus et solicitatus fuit, ut suam ipsius (veram) Religionē abrenūtiaret: Cujus peracerbae tractationis taedio et aegritudine contabescens, non multo post spiritum emisit, id (que) Londini, ut ex auditione accepi, in aedibus Petri Osberni Armigeri.
Et quamvis ad palum (prout quidam scriptis prodiderunt) non fuerit crematus et eandem sortem cum alijs eodem tempore combustis Martijribus non subierit; nihilominus spectato et expenso apprehensionis suae et incarcerationis modo, est, cur eum vix numerādis Mariani temporis Martyribus, jure juste (que) accenseamus et ascribamus.
Obijt mense Septembri A o. 1557. & in humatus jacet in Ecclesia S. Albani (VVoodstreet) cum hoc Epitaphio subseque:
- TRanst [...]lit ex Graeco sermone D. Io. Chrisostomi homilias conira observatores Novilunij, de dormientibus in Christo, de providentia Dei homilias 3. de fato homilias 3.
- Transtulit in Linguam latinam librum Thomae Cra [...]eri anglicè scriptum de sacramentis, excusum Londini 1553.
- Item ex Graeca lingua transtulit Demosth [...]nis Item ex Graeca lingua transtulit Demosth [...]nis Olijnthi [...], Philippicas, contra L [...]ne [...], & [...]ersarias or [...]iones Demo [...]hents & Aeschijnis.
- Iosephum.
- Leo [...] Imperat. librum de apparatis bellica, [...]ressum Basiliae.
- Euripidis & Sophoclis quaedam.
- Asceticum Maximi Monachi.
- Aristotelem de Anima.
- Scripsit librum de pronunciati [...]e Linguae Graecae.
- Commentaria in Psalmum Domine probasti,
- Panegyricum in nativitatem Edovardi Principis.
- Correctiones quasdā Herodoti, Thucijdidis, Platonis, Demosthenis & Xenophontis lib. plurimos.
- Damn [...]m ex seditione lib 1.
- An licent nubere p [...]st divortium lib 1.
- In Psalmum 139.
- De E [...]charistiae sacramento lib. 1.
- Epi [...]aphiorum lib. 1.
- Super obitu Buceri lib. 1.
- D [...] Ludimagistrorum officio lib. 1.
- Introductionem Gram [...]atices lib. 1.
- In [...]itum Antonij Der nei lib. 1.
- De fide justificatione lib. 1.
- De aqua lustrali, cineribus & palmis, ad VVintoniensem lib. 1.
- Collegit (que) dicta Parliamenti super re Eucharistica, lib. 1.
- Ille etiam olim, tamen non nisi nuper typis editam, conscripsit dulcem Elegiam Anglicam, in qua longè praestantissimi Regis Edovardi VI. aegrotatio: una cum temporis loci (que) circunst [...]ntijs, & luctuosus, (bonorum omnium) obitus descripta fuit: Haec autem Elegia Anno demùm D ni. 1610. Londini per H: Hollandum excusus est.
GVILIELMVS HERBERTVS.
GVILIELMVS HERBERTVS (Guilielmi Herberti Comitis Pembrochiensis ejus nominis primi, per Ricardum filium, Nepos) regnante Henrico VIII o Eques auratus, & illi á cubiculo Arcanó (que) Consilio factus est: Et postea unus Executorū ultimi voluntatis ejusdem R. Regi autem optimo Edovardo VI o. Georgiani Ordinis Periscelidis eques, praefectus Equorum, & primò Baro Herbert de Caerdiffi, deinde Pembrochiae Comes & ab intimis Consilijs factus est, &c. Anno suo climacterico mortem cum vita commutavit, & magnificentisimè in S ti. Pauli templo Londini, uná cum hac inscriptione sequenti in marmore sepultus contumulatus (que) jacet, in qua illustris ejus vita & honores eleganter quamvis breviter describuntur:
Perpetuae Pietati Sacrum.
GVilielmo Herberto Pembrochiae Comiti, Equiti Aurato, praenobilis ordinis Anglici:
Henr: VIII. R.a Cubiculis: Edoaardi VI. R. Equitum Magistro, Walliae Praesidi, Tumultu Occidentali cum Russello & Grayo Baronibus paribus auspicijs summae rerum Praeposito:
Mariae R z. contra per duelles ac expeditione ad Augustam Veromanduorum bis totius Exercitus Duci, bis summo in Agro Caletum Limitum praefecto: Elizabethae R z. Officiorum seu magno Regiae Magistro:
Pariter & D oz. Annae ex vetusta Parrorum gente oriundae, sorori Catharinae R z. Henr VIII. R. sexto matrimonio conjunctae ac Marchionis Northamtonij prudentissimae foeminae, pietatis, religionis, probitatis, omnis (que) • avitae virtuti retinentissimae fidiss z. Comitis Conjugi.
Secunda conjuge superstite Georgio Salopiae Comite genita, insigni praeter antiquum nobilitatis decus, virtute faemina.
Obijt
- Aetatis
- Salutis
Anno 63.1569. Liberis relictis ex prima
- Henrico Pemb. Comiti.
- Edvardo Equ [...]aurato.
- D na. Anna Bar. Talbot nupta.
Henr. F. ac Comes P P. chariss sibi ac suis P.
GVALTERVS D'EVREVX,
GVALTERVS D'EVREVX, (Nomen pervetustae Familiae in Normania, unde genus suum repetijt) Vicecomes, Herefordiensis et Bourghchierij, Dominus Ferrarius de Chartley, Lovaniae &c. a Sereniss •. Regina Elizabetha b. m. Comitis Essexiae et Ewae titulo illustratus, anno 1572. cod [...]n (que) anno aureae Periscelidis seu honoratissimi Ord [...]s Georgiâni electus est eques. Hic Comes sicut facillimis moribus et generosa indole fuit, ita rei militari mirificè studuit, proinde, Regina Elisabetha Hibernicis negotijs et bellicis muneribus eum praefecit, ubi feros et agrestos Hibernos perdomare nite batur, totius (que) Gentis Comes Mareschallus constitutus est: sed (proh dolor) vix ince [...] rudes et incompositos Rebelles subjugare et a f [...]itate ad [...]nsuetudinē et Religionem revocare, cum in morbum fatalem incideret, et Dubliniae, auno 1576. è mortali vita religiosissimè emigraverit, universo regno ejus obitum plangente et deplorante. Corpus ejus in Angliam transmissum in natali solo et oppido, putà, Carmardenae in Wallia, honorificè et cum magna solemnitate Exequiarum sepultum est.
EPITAPHIVM Generosissimi Domini Gualteri Comitis Essexiae, &c.
NICOLAVS BACONVS.
NICOLAVS BACONVS ex antiqua nobilitatis familia Baconorū in Provincijs Norfoldiensi & Suffolciensi oriundus: adolescens in literis enutritus est, et Legibus Angliae municipalibus studuit: adeo ut Regnantibus Henrico VIII. o Syndicus fuerit; Edoardo VI o. Consultor et Armiger evaserit; et quandiu imperitare Maria Regina Atturnatus (ut Angli loquuntur) Curiae VVardorum factus sit. Post obitum Mariae Reginae, Elizabetha in sceptro et regno legitimè succedens eum Equitem auratum fecit, et propter sapientiam et gravitatem Custodem magni Sigilli Angliae et ab arcanis Consilijs constituit, Primus ille erat quem tanto titulo honorarat Regina: In hoc autem munere cum summa laude per multos annos versatus est. Et quod fuerit non solū sapiens, eruditus et gravis, sed etiā per quàm religiosus, non tam hujus eminentis muneris in Repub: executio, quam pia et praestans disciplina Domestica eviciti: Cui assertioni meae, indulgentissima mea & ornatissima mater, etiamnum superstes, testimoniumperhibet, quae ante quadraginta annos ejus charissimae uxori Annae (clarssimae illae doctissimae (que) Heroinae) operam navavit & famulata est, id (que) ante mariti obitum.
Hic ille Baconus, acutissimo & festivissimo ingenio, salutari sapientia et summo rerum usu excellens, hanc illustrem dignitatem retinuit, et eam praeclarè administravit quandiu vixit: Ille (inquam) hunc celebrem et excelsum locum octodecim annos tenuit, id (que) duplo diutiùs quàm quisquam alius Cancellarius aut magni Sigilli Custos illum locum ante eum tenuit sexcentorū annorum spatio: Solummodò excipio duos celebres Praesules Radulphum Nevilium Episcopū Cicestrensem, et Ioannem Staffordum Episcopum Bathoniense-VVellensem, quorum uter (que) perinde ac D. Baconus octodecim annos [Page 62]in hac honorifica administratione versatus est.
Illius temporibus Decreto Parliamentario potestas et auctoritas Custodis Magni Sigilli, in usum sui & successorum ejus in eodem loco coaequata fuit cum Cancellarij potestate et auctoritate.
Annalista noster de eo sic scribit; Vir fuit praepinguis, ingenio acerrimo, singulari prudentia, summa eloquentia, tenaci memoria, & S. Concilij alterum Columen.
Dum in vivis fuit annuas et perennes pensiones sex discipulis, sive literarum studiosis, in Collegio quodam Cantabrigiensi quod Benedicti nomen obtinet, sustentandis dedit, et concessit unicuique horum studiosorum tres libras nummorum sex solidos et octo denarios (monetae Anglicanae) perannum, in aeternum.
Diem suum obijt Londini anno D 1. 1578 cum esset sexaginta novem annos natus: Corpus autem ejus in Aede Paulinâ contumulatum cernitur, et honorificè sepultus dormit, jacet (que) subter magnisico Monumento cum maximé raro & notabili Epitaphio jambicis carminibus constante: hoc Epitaphium ille dum vixit adornavit & concinnavit, in quo pressè et succinctè describuntur media quibus ad splendorem ad (que) immortalitatem aspiravit: quod dignum et aequum putavi hic inserere;
Hic gravis Consiliarus & in Reipub: negotijs peritissimus, complurium nobilium liberorū & virtutibus excellentium sobolem, omnes ejus terras, latifundia, possessiones, haeriditario jure occupaturā post se reliquit. Filius autē Franciscus quamvis junior, tamen omnibus reliquis suis fratribus longè doctior, & L: L: Brittanicarum peritior, nobilis Patris sui virtutes, nimirum, Sapientiam, Doctrinam, Bonitatem, Beneficentiam, successionis & haereditatis jure possidet potissimùm: Vnde primùm euasit consultus Consultor (que) Legum in celeberrimo illo Foro Hospitij Graiensis, & gratiâ apud incomparabilis excellentiae Reginam Elisabetham exce [...]luit.
Rex autem augustissimus Iacobus eum Equitis aurati dignitate decoravit, constituit (que) eum Procuratorem generalem Regium, & postea Advocatum sive Atturnatum generalem designavit: Et propter ejus plane singularem tum eruditionem tum sapientiam, in eorum numerum qui sunt a Consilijs sanctioribus & secretioribus cooptatus est: Quinimò hodierno die succedit nobilissimo Patri, in honoratissimo Reipub: munere, & factus est Custos Magni Sigilli Angliae, quem perillustrem Magistratum, splendidè magnificè & cum summâ aequitate tenet administrat (que).
Illud autē Heroum seu Sepulchrum Patris hoc praesente anno (nempe 1617.) sumptibus & expensis ejus honoratissimi filij et successoris D. Francisci Baconis Custodis Magni Sigilli instauratur exornatur (que) pulcherrimè.
MEDIOCRIA FIRMA.
HVNFREDVS GILBERTVS,
HVNFREDVS GILBERTVS sive IILBERTVS Occidentalis Anglus, Eques auratus clarissimus Deo optimo maximo et Principi suae, piam navaturus operam, religioso imprimis & planè heroico instinctu, et ut populares suos et benè affectos promoveret; paganos et infideles misera Diaboli mancipia miseratus, quibusdam probis et religiosis Nobilibus in comitatum et auxilium adhibitis, decrevit non solum praeamplas illas et spatiosiissimas Regiones, a promontorio Floridae ad Aquilonem protensas, aperire, sed etiam Christianam Religionem et Christianos Incolas in maximè opportunis illarum Regionum locis plantare, prout in hac Epitome intelliges.
Anno igitur 1563. undecimo Iunij, hic insignis eques quin (que) navibus & celocibus instructus á Causettae sinu seu statione solvens profectionem destinavit occasū versus: & 20. Iulij littus Terrae noviter repertae tenuit. Die verò Martis, quierat tricesimus Iulij, venit in pleniorem Novae illius Terrae conspectum, & oras legendo provectus est, donec ad Insulam Pengam, ad Promontorium Baccaleau, Caput Sti: Francisci & sinum Conceptionis perve nisset: ubi occurrit uni è navibus suis dissipatis: Et á promontorio illo sive Capite Sti: Francisci directo cursu progressus us (que) dum ad S •i Iohannis Portum applicuisset, ibi etiā aliam é dispersis suis novibus offendit, ingressus (que) Portum, in triginta sex lembos sive piscatoria Anglorum Gallorum & Lusitanorum navigia incidit: illarum vero Regionum possessionem, Regine nomine & ad usum ejus tenuit, ubi insignia Angliae regalia, in plumbo insculpta super pilam ligneam ceu trophaeum erexit: 13 die Augusti ex hoc portu discedens conscendit Myoparonem suum. anglicè The Squirrel. Sciurum dictum et us (que) ad promontorium seu Caput de Rase velifieatus est: uti etiam ad Caput de Briton, quae inter se distant centum leucas. Inter haec duo promontoria propter brevia & syrtes illorum tractuum repentinam (que) [Page 66]vim tempestatis, non modò depressa est navis ipsius praetoria cum omnibus classiarijs suis & vectoribus, sed etiam tota classis magnopere periclitata est, & seipsum aegrè ex hoc discrimine explicuit. 31 o. die Augusti ob annonae vestium (que) penuriam, decretum est in Angliam redire: & rediturus quidem erat, praetervectus jam promontorium de Rasa: eodem (que) tempore eidem myoparoni Sciuro (aliás Squirrell) in qua Eques ipse Humfredus vectus est comitem se adhibuit, altera navis, anglicè The golden Hund. Aurea Cerva. Haec duo navigia cùm renavigassent 300. leucas (plus minus) ad tractum orientalem praedicti promontorij, domum versus, vehemens & immitis procella eum denuo invasit: quippe maria sursum ad morē fastigiatarum Pyramidum et quasi varij venti concurrerent, assurgebant. Tempestate nondum posita, die Lunae qui fuit nonus Septembris celox illa in quâ ipse Humfredus strennuus eques vehebatur propemodum submersa est: Aurea verò Cerva animadvertens quanto periculo invehebatur, se propius ad Sciurum admovit, fluctibus quidē rabiosis pene oppressam, tunc temporis verò diuino beneficio, liberatam et classiarijs sive Epibatis Cervae Aurae indicia laetitiae prae se ferentem: ac praesectus quidē ipse eminentiore loco sedens et librum in manu gestans, vectoribus Cervae Aureae in haec verba clamitavit (A mare aeque ac a terra tantundem est ad caelos viae) et hoc apophthegma, ut spectatum Iesu Christi militem decuit identidem iteravit. Sed eodem die Lunae ad horam duodecimā noctis, Sciuri (qui erat a fronte Aureae Cervae) lumina jam extincta visa sunt, et eodem momento celox praedicta ab oceano fuit absorpta: nihilominus qui in Aurea Cerva vehebantur, totam noctem & deinceps sine nulla inter missione prospectabant, donec ad litttora Brittanica pervenissent; & Cerva quidem Aurea 22. Septembris anno 1583. Falmoutham appulit.
Magnanimus iste & intrepidus eques, saepè ante hanc ultimam suam profectionem, illustrem operam Regineae Majestati in diversis regionibus & maximè in Germania inferiore apud Belgas impenderat.
HENRICVS SYDNEIVS.
HENRICVS SYDNEIVS, vir domi nobilis, filius haeres Guilielmi, Sydneij Equitis aurati, ex vetere illustri (que) familiâ è Ducatu Andegavensi in Galliâ stemma ducens. Ipse sub finemregnantis Henrici octavi, ab infantiâ educaus & innutritus fuit in Aulâ Regiâ. Fuit principi Edovardo adeò in delicijs, ut eum, non modò comitem (seu socium) verū etiam thori consortem fece [...] ▪ Et quum ille praestantissimus princeps fuit in regali solio collocatus, ipso tertio regni sui anno, Equitis aurati dignitate eum decoravit & privati Cubiculi primario Cub [...]larium fecit, ablegavit (que) eum ad Henricum, Gallorum Regem non obstante hoc quod hic optimis studijs addictus generosus, annum aetatis suae vicesimum primum non excesserat Qua tamen legatione cum sua summa laude perfunctus est. Quamprimum ille summè pius & religiosus princeps, esset morti [...]ā proximus, in consortis sui ulnis expirare voluit.
Regina Maria eum amandabat in Hiberniam, & ibi eum Thesaurarij & Iusticiarij dignitate exornabat: ubi se tam honorificè gessit, ut ab ejus Regn [...]ncolis ma [...]um amorem & summam laudē reportaret; & deince [...] quaternis vicibus (quod est notatione dignissimum [...] factus Dominus Iusticiarius.
Anno 1504. Regina Elizabetha illustris memoriae, ei honorem nobilissimi Georgiani ordinis aureae Periscelidis attribuit, & non ita diu pòst, dicta Regina, ei VValliae praefecturam commisit: quem locum multos annos tenuit. Tribus autem distinctis vicibus constitutus fuit & missus cum imperio proregis in Hiberniam, ac nonne hoc est commemorabile? In Hibernia autem instauravit et refecit Castellum Dublinense, et in eo commodum hospitium Gubernatori praeparauit, ad quem usum, in hodiernum us (que) diem destinatum est. Extruxit etiam commoda spatia et receptacula (sive Tablina) in quibus originum Hibernicarum, & antiquitatum monumenta [Page 69]codices (que) asservarentur, sed anteactis tēporibus harum rerum cura studium (que) jacuit. Ille complures pontes, & nonnulla oppida in Provinc▪ js Vltoniensi & Conaciensi aed▪ ficavit, reparavit, communivit, idem (que) in alijs locis factitavit. Hibernica Statuta, nunquam prius publicata, typis committi & excudi curavit. In animo habuit Academiam in Hibernia ad doctrinae propagationem fundasse, & procul dubio fundasset, nisi à morte praereptus & praeventus fuisfet. Castellum Ludlovvense in vvalliae limitibus non sine magnis sumptibus redintegravit, ibi (que), propterea quòd praeses esset, habitavit. Multa alia commemorabila gessit in Hibernia, & in limitibus vvalliae Saepiuscule legatus est, & missus cum mandatis, in Galliam & Scotiam, imo quando (que) (quod non est ingrato silentio involvendum) bis in uno anno.
Illius nobilia facinora, illustres occupationes, et mores spectatissimi, quae descriptionis compendium non patietur me in praesentia enumerare, extant in posteriore volumne Chronicorum Holinschedensium, excusorum anno 1587. ad quem librum ego lectorem remitto.
Fuit tam praeclarè et heroicè animatus et tam in sermone affabilis, ut mirabile sit quantopere in animos omnium ubicun (que) versaretur, influxerit, et favorem eorum sibi conciliarit. Quod ad personae suae laudem attinet, ille (quemadmodum eundem chronographum autorē habemus in juventute sua, adeo ipso corporis filo et habitu spectabilis, tam singulari faciei pulch [...]itudine, et vultu amabili commendatus fuit, ut solus Aulae typus, et imitationis exemplar existimaretur: Et haec, non tam naturae qùam gratiae dona, etiam in ipsa senectute ipsum comitata sunt. Caeterùm, quod est instar omnium, imò quod supra omnia est, ille solidè et ex animo, Euangehum Christi est amplexatus, et in totius vitae suae curriculo us (que) ad extremum halitum, illud ardenti zelo professus est, ut luculentius apparet in quadam Tractatiuncula, quam ips [...] conscripsit inscripsit (que) Pia ad filium suum Philippum Sijdnejum Epistola, Anglicè impressam. Ille [Page 70]in uxorem duxit nobilem & spectat ssimam divam Mariam, filiam natu maximam clarissimi Principis Iohannis Dudle Ducis Northumbriensis (& sororem duorum honoratissimorum Comitum VVarvvicensis & Leicestrensis) ex hâc autem uxore multiplicem & nobilem progeniem habuit. Aegrotavit (ut putabatur) ex frigidâ Paralysi, VVigorniae ibi (que) naturae suum debitum ultimū persolvit, & religiose animam suam in manus Christi [...] Servatoris sui commendavit, anno Domini 1586. quùm annum aetatis suae quinquagesimum septimū ageret. Corpus ejus fuit translatum Wigorniâ. Penshurstum id Cantio, ubi cum antecessoribus suis honorofice sepultus est, & spectabili monumento dormit. Post tres menses ab obitu hujus herois, optima heroina, ejus uxor piè in Domino obdormivit, & sub eodem Monumento, cum marito, terrae mandata est.
PHILIPPVS SYDNEIVS.
PHILIPPVS SYDNEIVS, Honoratissimi Equitis Aurati aureae (que) Periscelidis Henrici Sydneij filus primogenitus & haeres. Paternarum Virtutum et honorum avidus, ut ita dicam, & rapax fuit. Quas dotes in tenella aetate assecutus est exercuit (que), adeo ut Imperatrix nostra Elisabetha, b. m. eum Equitem Auratum fecerit, nec immeriò, nam fuit verè aureus. Primam aetatem agens in Aula Regia, maximam partem educatus est, & propter elegantissimos compositissimos (que) mores, Illustrissimus Aulicus evasi [...] nulli aequalium secundus; & interea temporis illam ing [...]nios [...]ssimam omnibus (que) admirabilem Arcadiam suam concepit et edidit. Et hic me a proposito meo minimè aberraturum existimo, si vobis ante oculos proposuero, quid noster peracutus Epigramma [...]stes de eo & ejus Arcadia conscripserit,
Anno aetatis suae xxi o. (quemadmodum pater ejus id aetatis fuit Regijs negotijs destinatus) Legatione missus est a Regina ad potentissimum Caesarem, Viennae in Austria. Neque in Curiali vita solum acquievit & amoenissimis Arcadiae pascuis se oblectavit, sed etiam ejus generosus et excelsus spiritus in bello militiaque (ad quā adeo propendebat) quid posset, tentare voluit, fuit que tam Marte qua Musis nobilitatus, inde sactum est ut hic Heros, propter eruditionem, pietatem et militares laudes possit inter maximè rara hujus temporis aetatis (que) exempla numer [...]. Hac de causa ferenssima Regina Elizabetha, eu [...] suo Cautionario seu fiduciario O [...]pido Ʋlissingae & Castello de Rammekens in Zelandia honorificè praefecit. Sed (proh dolor) in primo aetatis vere & flore, immatura mors eum vita orbavit. Quippe, in quodam praelio prope Zuiphaniam in Geldria xxij o. Septembris, anno 1586. ictu Bombardico femur vulneratus, insanabilem plagam accepit.
Omnia quae in ejus laudem s [...]r ibo parum sunt, tamen si demortui Sydneij decus et famam minus divulgarem vitio mihi verti posset, quum ipse non possim non confiteri, quin nobilissimo Sydnejorum superstitem n [...]mi [...]i multis sim nominibus addictissimus at (que) obligatissimus.
Diem suum obijt xxiiij o. die post illud mortiferum vulnus acceptum Arnhemiae Geldrorum. Corpus ejus reportitū in Angliam, cum majoribus suis inhumatum est, at funus et exequiae perhonorifice summa (que) solemnitate, tanto Heroe digna concelebratae fuerunt in Ecclesia Divo Paulo sacra Londini, xv o. Februarij Anno eodem.
IN OBITVM PHILIPPI SYDNEII, duorum fratrum (tunc) superstitem, Roberti militis (nunc Vicecom [...]ti [...] Lisle) & Thomae Armigeri (jam defuncti) EPICEDIVM.
NAVIS, QVA ILLVSTRISSIMI Sydneij Corpus Vlissinga Londinum advehebatur, de suo atro apparatu & Nobilitate Vecturae.
Noster Poeta eum hoc subscripto decoravit,
VITA SEV EPITAPHIVM PHIlippi Syndeij, ad ejusdem fratrem honoratissimum Robertum Vicecomitem Lisle, &c.
Illustrissimus hic Eques Philippus Philippi Mornaei Plessiaci de veritate Religionis Christianae librum, in vernaculam Linguam vertit.
Serenissimus IACOBVS VI. Scotorum Rex, (nunc noster Monarcha Magnae Britanniae) eum tali Epitaphio heroico parentavit.
ROBBERTVS DVDLEIVS.
ROBBERTVS DVDLEIVS, silius illust, issimi Principis Joannis Ducis Northumbriensis, hunc primò seren [...]ssima Regina Elizabetha b. m. creavit Comitem Leicestriensem, Baronem de Denbigh, anno 1564. et paulo pòst fecit illum Equitem auratum secundū honoratissimum Ordinē Sancti Georgij, idem a Christianissmo Rege signitus est Eques juxtà Ordinem Sancti Michaêlis; Deinde factus est Reginalium Equorum Magister; Summus Regiae familiae Praefectus seu Oeconomus, & unus ex intimis Consiliarijs Reginae: et tantopere gratia & favore Principis floruit, ut eum tot honoribus cumulaverit quot sustinendis homo subditus paresse posset: adeo ut, omnes eum tanquam Regulum honorarent, colerent, diligerent, timerent. Et utcun (que) aliquorum hominum linguis & calamis fuerit laesus & infamatus, etiamnum (que) laedatur & infametur, tamen pro explorato scio, illum non solùm fuisse in procuratione Reipub: egregium subditum, & Conciliarium prudē tissimum, sed etiam potentem Euangelij fautorem & ferventissimum ejusdem Professorem: qui et nobilissimae Academiae Oxoniensis Cancellarius factus fuit.
Postquam per multos annos in Aula, gratia, autoritate & favore valulerit, tandem Regina illustrissima eum in Belgium transmisit anno 1585. ubi foederatarum Provinciarum factus est Praeses, quam Provinciam ad biennium exercuit, sed a Regina accersitus revocatus (que), Regina jubente, Copijs ejus navalibus adversus Classem Hispanicam, anno 1588. praefuit.
Fuit aspectu venustus, staturâ rectâ & procerâ, facie dignitatis Majestatis (que) plenâ, prout haec effigies vivè demonstrat. Fuit (que) in vitae consuetudine comis & amabilis.
Quamquam (que) famosissimus noster [...] in suis us (que) adeo affectatis operibus pronuntiat, illum nulla bona [Page 77]opera nec quicquam memorabile praeter solam magnitudinē post se reliquisse, aut posteris commendasse, tamē certò scio, et quis nescit, eum nobile Gerontocomium, in oppido Warwico extruxisse, stipendiò (que) dotasse. Inibi multi pauperes utrius (que) sexus aluntur et catechizantur: Hoc opus certe ad Numinis Omnipotentis gloriam tendit, est (que) insignis charitatis documentum: Et haec scripsisse placuit, quò aculeatum dentati Scriptoris calamum, si non colliderem tamen retunderem: sed si jam in vivis esset Comes, procul dubio, ejus gratiam assentando perinde aucuparetur, ac multorum Magnatum, ejus vivorum Moecenatum, blanditijs captat, at (que) perinde ac jam praestantissimo Heroi defuncto obloquitur. Quod ad me attinet, in Schola Christi hoc christianum et charitatis plenum axioma didici, non luctandum cum larvis, nec male loquendum de mortuis, qui placidè in domino obdormiunt.
Ad Kenelworthensem Arcem suam profecturus, in via morbum contraxit, et spiritum Deo reddidit in Cornburiensis Vivarij diversorio in Comitatu Oxoniae, anno 1588. Corpus ejus sepultum jacet, in Templo D. Mariae VVarvvicensi, et ibi religione et virtuibus praecellentissima Comitissa Leicestrensis, ejus quondam uxor, pulcherrimum Monumentum ei nuper construxit: Et h [...] bet hanc Inscriptionem superinpositam;
DEO VIVENTIVM. S.
SPE CERTA RESƲRGENDI in Christo, Hic situs est illustrissimus Robertus Dudleius ( loannis Ducis Northum briae, Comitis Warwici, Ʋicecomitis Jnsulae, &c. filius quintus) Comes Leicestriae, Baro Denbighiae Ordinis tam Sancti Georgij quam Sancti Michaelis Eques Auratus: Reginae Elizabethae (apud quam singulari gratia florebat) [Page 78] Hippocomus, Regiae Aulae subinde Seneschallus, ab intimis Consilijs: Forestarum, Chacearum, Parcorum &c. citra Trentum, Summus Justiciarius: Exercitus Angliae, a dicta Regina Elizabetha missus in Belgio ab anno 1585. ad annum 1587. Locum-tenes, & Capitaneus Generalis Provinciarum Confoederatarum, ibidem Gubernator Generalis & Praefectus: Regni (que) Angliae Locum-tenens, contra Philippū secundum Hispanum numerosa classe & exercitu Angliam 1588. invadentem: Animam Deo Servatori reddidit, anno salutis 1588. die 4. Septembris:
Optimo & charissimo marito maestissima uxor Letitia Francisci Knollis Ordinis Sancti Georgij Equitis Aurati & Reginae Thesaurarij Filia, amoris & conjugalis fidei ergo Posuit.
AMBROSIVS DVDLEIVS.
AMBROSIVS DVDLEIVS, unus ex filijs natu maximis inclyti Principis Ioannis Ducis Northumbriensis, Regina Elizabetha b. m. primò eum in secundo anno Regni sui Tormentorum sive Machinarū Bellicarum Praefectum constituit. In quarto anno Regni sui Baronem Insulae sive Lisle & Comitem VVarvvicensem eum creavit: et in eodem anno ille cum magno Exercitu missus est a Regina in Normanniam Gallorum, & ejusdem exercitus fuit constitutus Archistrategus & Imperator, ubi paulo post ejus appulsum ad Novum-Portum contra Gallos seipsum tam prudentem, animosum at (que) strenuum praebuit, ut nimis foret prolixum & plane extra scopum meum rem gestam exponere. Nihilominus ibi (proh dolor) miles quidē Gallicus sordidissimus ejus femur glande seu globo insidiosè transfixit: tamē Deo juvante, ex illo vulnere convaluit & in Angliam redijt: deinde Regina optima eum aureae Periscelidis ordinis Georgiani honoratissimi insignivit insigijs. Ann o Domini 1569. & xii o. Regni sui, illum (una cum Heroe Edovardo Clintone Angliae Archithalasso) cum Copijs adversus Perduelles in boreali Regni parte, putà Northumbriae VVestmoriae (que) Comites misit: & in hoc militari munere se tam sapienter & strenuè gessit, ut istos duos rebelles-Comites fugere & aufugere in Scotiam compulerit.
Mihi ergo licet de hoc splendissimo Comite verè dicere, eum fuisse virum prudentem, solertem, politicum, bellicosum & praestantiam animi in praelijs ostendisse: ei (que) Poetae verba recta accommodare licet:
In decimo tertio anno Regni Elizabethae, Illa ei [Page 81]dedit honorabilem Dignitatem primarij Promi Angliae, & postremò unum ex intimis Consiliarijs fecit.
Ille, quamdiu vixit, Christi Euangelium sincerè amplexus & professus est: fuit (que) verae Religionis Zelotis & professorum Euangelicorum Patronus exoptatissimus: & fuit alijs nominibus tam bonus vit, ut boni Comitis VVarvvicensis denominationem sortitus fuerit, etiamnum (que) sortiatur: Enimvero, fuit semper beneficus, munificus, valde (que) liberalis; & notabilem exercuit Charitatem erga egenos Christi famulos: quippe, annua stipendia multis pauperibus Verbi Divini Ministris anumerari fecit, propter eorum Zelum et industrias Conciones: et varijs ejus modi Charitatis Officijs functus est.
Domum magnificā planè et dignitatis plenam in Hartfordiensi agro aedificavit, et NIN sive NORTHAVV vulgo Northall appellavit (Ea est hodiè sedes honoratissimi Herois Francisci Domini Russelli:)
Ille senectute confectus diem suum obijt sine prole, Londini, in Aedibus Bedfordiensis, Anno Christi 1589. Corpus ejus cum multis solennitatibus et pompis funebribus honorificè sepultum fuit in Templo VVarvvicensi D. Mariae sacro, ibi (que) jacet, sub pulcherrimo Monumento, eum Majoribus suis, et propè ad Robertum Comitem Leicestrensem ejus fratrem.
Omnia tempus habent.
FRANCISCVS WALSINGHAMVS,
FRANCISCVS VVALSINGHAMVS, ortus familia multis seculis illustri, claritatem generis nobilitate, ingenij praestantibus (que) animi dotibus superavit. Puer, ingenuè domi educ [...] [...] [...]is moribus artibusque opti [...] [...] Adolescens, peregrina [...] in ex [...] [...] [...]giones, caru [...] [...] [...]ituta, Linguas, Po [...]am, a [...] [...] scientiam [...] [...]ublicae usum didicit; luven [...] [...]m Maria reg [...] [...] [...]ijt voluntarium Religi [...] [...]o. Serenissimae [...] [...]lizabethae, b. m. matur [...] [...] Orator fuit [...] [...]m, turbulentissimo [...] [...]nnis compluri [...] [...]rsum, bis in Galliam, se [...] [...] [...]iam, semel in Be [...] [...]p [...]r gravissimis Prin [...] [...] [...]tijs Legatione fu [...] [...]i (que) annis sedecim ab [...] [...] Consilijs & secretis [...] [...]riennium Cancellar [...] [...]catus Lancastriae. Qu [...] [...] [...]umeribus, tanta cum [...]entia, abstinentia, muni [...]tia, moderatione, piet [...], industria & solicitu [...]line versatus est; ut a multis periculis Patriam liberarit, [...]ervarit Rempublicā, confirmarit, Pacem, juvare cunctos studuerit, imprimis quos doctrina aut bellica virtus commendaret, seipsum deni (que) neglexerit, quo prodesset alijs, eos (que) valetudinis & facultatum suarum dispēdio sublevaret: Coelo (que) assumptus fuit vi o. Aprilis, anno D •i. 1590. Sepultus jacet in Ecclesia Cathedrali Sancti Pauli London:
EPIGRAMMA, Vicè Epithaphij VValsinghami;
RICHARDVS GRENVIL.
RICHARDVS GRENVIL, Eques auratus, Occidentalis Anglus, Devoniensis.
Anno Redemptionis nostrae 1585. praeclarus hic miles & Navarchus, cum classe 7. navium Plimmutha solvens, sub auspicijs Gualtheri Raleigh equestris ordinis viri, Ʋirgineam versus vela fecit. Mense autem Majo, ipse cum classiarijs suis anchoris in sinu de Muskito jactis, terram intra Insulam Sancti Ioannis conscencit. Vbi prope littus ipsum propugnacula & monumenta caeperant ponere: ibidem etiam novum myoparonem construxerunt; quo perfecto noster iste Thalassiarcha, ulterius in mediterraneas regionis illius partes progressus est: sed deprenso Hispani cujusdam perjurio, qui promiserat sese annonam illi & commeatum de integro suppeditaturum, omnes quae undi (que) erant sylvas conbussit, & cùm ad propugnaculum jam dictum redijsset, illud etiam igne absumsit. Tum verò cùm omnes ad unum se ad naves recepissent, praefectus ab Insula S ti Iohannis solvens vela fecit: et subsequente nocte, duas naves onerarias sive phaselos Hispanorum cepit: quarum una mercibus satis opimis onusta, vectores (que) habuit: nonnullos magni nominis Hispanos: Quos grandi satis pretio redemtos in Sti Johannis Jnsulam exposuit. Ac deinceps in altum velis passis provectus, circa Iunij mensis initium appulit, jactis (que) anchoris ad Jsabellam in Hispaniola insula stetit. Isabellae praeses cū paucis alijs Hispanis, ad littus descendit, & colloquium cū praefecto nostro petijt. Quem quidem Anglorum speciosa comitatum caterva jam terrā tenētem Praeses satis comiter excepit. Post aliquot verò verba ultrò citro (que) habita, Praefectus noster convivium ipsi suis (que) comitibus faciendū curavit. Et repentè convivū illud in duobus arboretis topiario opere viridantibus frondibus exstructis opipare [Page 86]magnificè (que) ab Anglis ornatum instructum (que) fuit: ferculàque omnia in vasis argenteis apposita. Quo quidem iam peracto, Hispani ut parem gratiam referrent, magnum candidorum taurorum armentum de montibus deducendum mandarunt, singulisque nostrorum capitaneis & generosis singulos equos instauratos: et selectos ex illo numero designarunt tres tauros, quos more suo patrio agitarent & venarentur. Ac ludicrum sanè illud satis gratum et jucundum illis fuit: et tandem tres illi tauri ad unum omnes necati sunt. Tum post varia hinc inde munera honoraria lautiàque data acceptàque multasque merces ex utraque parte permutatas, honorificis verbis insignem benevolentiam & amicitiam prae se ferentibus, Hispanis valedixerunt: qui nostros proculdubiò tam benignè exceperāt, non aliam ob causam, quàm quod sibi ab Anglis metuerent, quos ita validos conspexerunt.
Tum Thalassiarcha noster cum comitatu suo praeter Insulas Caicos Guagneuma & Sygateo navibus vectus, ad continentem Floridae delatus est, ubi per lustratis exploratis (que) pluribus & praecipuis illius regionis locis, videlicet, Woconoma, Poymocha, Secota, &c. et illic ultra mensem commoratus, Augusto mense naves folvit, & Angliam versus vela fecit, intraque unius hebdommadis spatium Hispanicam navem opulentis mercibus onustam trecentorum doliorum capacem, cepit. In Octobri cum hac praeda progressus, ad Plimmutham appulit, relicta post se in Ʋirginia majore sociorum suorum parte sub ductu Capitanei Radulphi Lane illius coloniae praesidis.
Postrema Expeditio.
Vt plures variasque hujus praeclari Militis & Navarchi expeditiones resque gestas omittam, Anno 1591. cum in una Reginea navi, quae Anglic [...] The Revenge. Ʋltio dicebatur Subthalassiarcha esset, & casu quodam a reliqua Anglica classe relictus, juxta Insulas Açores [Page 87]subsisteret, ab ingenti classe Hispanica quinquaginta trium sc. navium oppugnatus est, in qua Magnus ille San-Philippus mille quingentorum doliorum capax Praetoria navis erat. Et unica cum ei esset Anglica navicula, praesenti constanti (que) animo fortiter strenue (que) adversus quinquaginta tres naves rem gessit: nonnullas tamen earū in pugna perforavit demersit (que): Tandem verò, aliquot suorum classiariorum amissis, ipse (que) graviter vulneratus, cùm esset, authores illi fuerunt & Capitaneus & Nauclerus, ut se Hispanis dederent: quod eorum consilium dedignatus irridens (que) prorsus repudiavit, dicens (que) se vel decies mortem potius oppetiturum, quàm semel Patriae, Reginae suae, et sibi ipsi dedecus conflaturū, insultus quindecem magnarum navium sigillatim eum oppugnantiū, sustinuit. Postremò, cùm jam quicquid in navi sua pulveris tormentarij erat absumptum esset, omnibus suis hastis lanceis (que) diffractis, quadraginta suorum militum fortissimorum interfectis, et nonaginta alijs vel aegrotis vel graviter vulneratis, malis ad unū omnibus taeteris (que) armamē tis in mare e navi discussis, discissis, laceratis (que) cùm jam nihil spei, opis et auxilij vel virorū vel armorum reliquum esset, post (que) hoc unicū navigiū per quindecim horas cum tam ingenti valida (que) classe dimicasset, fortissimus tamen hic Miles constanti animo in sententia, nequaquam sese dedendi perstitit: Sed multis acceptis vulneribus, jam infirmus et debilitatus, cùm nulla spes esset vel curationis vel vitae, in vitus in praetoriam Hispanorū navem deportatus esset: Quo quidē motu et agitatione corporis in lipothymiā incidit: post (que) verò respirasset, ipse Praefectus classis Hispanicae satis comiter et honorificè eum tractavit, suis ipsius Hispanis Chirurgis curandum mandavit, et quaecun (que) ad sanitatem recuperandam facerent suppeditavit: Sed omnia, proh dolor, in cassum: nam intra biduum sentiens mortem instare, in hanc sententiā (uti Ioh: Hu: Lijnschoten retulit) Hispanorū idiomate verba fecit. Hic ego Richardus Grenvil, alacri & quieto animo morior, cum ut verum fidelem (que) decuit militem, vitae meae cursum [Page 88]peregerim, ut qui pro mea Patria, Regina, religione & Honore depugnaverim. Quibus nominibus ex hoc corpore cum summo gaudio alacriter excedit anima mea, aeternam (que) post se memoriam & famam strenui fidi (que) militis relinquet qui suo munere pro sui officij ratione defunctus est. At (que) ita nullum prae se ferens aestantibus tristitiae vel maeroris signum, 3 o, demum die expiravit,
THOMAS CANDISCH,
THOMAS CANDISCH, Armiger, in Agro Suffolciensi natus, Rei Nauticae expertissimus.
Hic vir vere nobilis & de patria sua praeclarè meritu [...] Thomas Candisch anno 1585, na [...]de su [...]na [...] in qua ipse Praefectus, cum, Rich [...] Grevillo equ [...]te [...]to vectus, navigatis, suscept [...]in Ʋirginiam: & [...] Canarijs praeternavigatis, pervenitad Insulas Do [...], Hispaniolae, & Sti. Joh [...]nis, de Puerto Rico, Luc [...] & Floridam, in occiduis I [...]dijs. Proinde ita erectu [...] [...] [...]a [...]us & ad navales resg [...]endas confirmatus, stam [...] d [...]u suo, profectione [...] [...]stituit in mare Austrade, t [...]deinceps totius terrae a [...] ei [...]e [...]meundo obiret. Quam Provinciam faeliciter (ficut mox docebimus [...]onfecit.
Octavo enim die Iulij 1586 tribus navibus & phaselis puta, Anglid The Desire * The content * The Hugh Gastant Defiderio, Placentia & Hugone eleganti ijsdemque, Epibatis [...]ntum viginti quin (que) instructis, e portu Plimmouthae solvit, quinto (que) die Augusti Forteventuram insulam delatus est, ad Caput Blancū, & ad litus Guineae, ad Sierram Leonam, ubi multa Maurorum nigrorum oppida in oris & finibus sita flammis absumpsit: Tricesimo die Augusti ultra lineam Aequinoctialem provectus, transmisso Oceano pervenit ad tractum Brasiliae, cujus oram praeterlegens, Insulam Sti: Sebastiani attigit, inde ad portū Desiderij progressus, sexto die Ianuarij angustias freti Magellanici intravit. 23 o. Februarij, mare Australe imgressus, & secundum litus Chili celeri cursu ad Insulas us (que) Lamochae & de Sta. Maria contendit: ubi suos in terram exposuit, & ibi salubribus cibis & fructibus sese refecerunt: 28 o. die in latitudine 33. graduum nave vectus, terrae motum sensit: sinum Quinterae subijt: longo (que) cursu litora sublegens, naves in portum Marmoranū subduxit; ubi navem magnam et quatuor liburnicas seu phaselos repperit: navis verò ipsius (Contenta Placentia) in stationem se [Page 91]recepit, at (que) hic magna vis, ad 300. dolia vinorum Castiliensium seu Hispaniensium, in lintres scaphas (que) subducta, ab aestu & arenis absorpta est. Hinc velis factis ad oppidum Aricam pervenie, & illino per totam noctē in altum provectus, cepit liburnicam Quinteranam, quae L [...]n [...]m versus ferebatur, ut Proregem de Candishi adventu, centiorem faceret 6 o. Maij duos phaselos commeatu et mercibus onustos potitus est: deinde sinum sive stationem de Parto subijt: oppidum ipsum & quin (que) naves incendit▪ 12 o. die Iunij lineam Aequinoctrasem transcendit Boream versus, ubi etiam post triduum, tres naves quidem caepit, sed eas non ita opulentas: 28. oppidū Aquatulco attigit, quod statim concremavit: illinc ad maxime Australe Promontorum Insulae Caliphorniae delatus huc illuc fluitando accessit & recessit, us (que) ad quartum diem Octobris, & ibi pulcherrimam navem, cui nomen fuit Sta Anna Magna, septingentorum doliorum capacem a Philippinis redeuntem conspexit: qua captâ, naves de suis binas, quadraginta dolijs praecipuarum mercium oneravit: reliquas verò merces & navem ipsam incendit, quae si asservatae essent, quamplurimos ditare potuissent: ab Insula Caliphorniae cursum ad Ladronas Insulas inflexit, & inde ad Philippinas, Tadaiam, Manillā, Capullam profectus est; et ad Insulas Molluccas progressus, Mindano, Cebelem, et Borneo praetervectus, vicessimo octavo die fretum Iavae tam majoris quam minoris penetravit: 16 o. Martij, e Iava majore passis velis ad Caput Bonae spei devenit: 7 o. Iunij ad Insulam de Sta. Helena delatus, ibi seipsum refecit: vicesimo Iunij ex ista Insula excedens reditum in Angliam meditatus: Quarto Iulij 1588. lineam aequinoctialē superavit, vicesimo quarto mensis Augusti. 6. Insulas Acores praetergressus deinceps ad Chersonesum sive promontorium occiduum Lizard dictum pervenit. nono Septembris 1588. longa itineratione feliciter confecta, praeclarus hic et fortissimus Navarchus ad Plimmoutham applicuit.
Secunda Profectio.
Anno 1591. magnanimus hic et generosus vir a Plimmoutha expeditionem iterum in Oceanum Australem agitavit; infrà dictarum navium nempe Myoparonis sive Galionae Lecestriae, Capreae Desiderij, & duarum Celocium praefectus: ubi post multos navigando exantlatos labores, duo oppida in litore Brasiliensi caepit. Postea, longo & directo cursu meridiem versus instituto, ad fretum Magellanicum contendit, sed illud subiturus & ventis adversis praeclususn, ecesse habuit secundum tractum Brasiliensem renavigare: et Angliam repetere destinans, in ipso reditu vitam cùm morte commutavit: corpus autem ejus in Oceano sepultum est.
EPITAPHIVM Candisij.
CRISTOPHERVS CARLEIL.
CHRISTOPHORVS CARLEIL Occidentalis Anglus in Cornubia natus, Rei nauticae ac Bellicae peritus: Armiger, Anno 1572. aetatis suae vicesimo secundo in militiam proficisci cupiit, partim quod ea vivendi ratio omnium aliarum professionū nobilissima videretur, & partim quod crederet se nullo alio modo potuisse tam illustrem & necessariam operam patriae suae praestare; praesertim quum illius temporis veterani & exercitati milites ad tantam paucitatem fuissent redacti: Proinde anno praedicto, ad Flishingam transmisso mare, in obsidione Metelliburgica stipendia meruit, quandiu praelia navalia durarent. Boisottus verò Principis Auraici Thalassiarcha, hunc tam charum habuit, ut nihil in senatu & consilio agitatum, executioni, nisi ipso certiore facto et ejus sententia priùs pe [...]ta mandaretur.
Anno redemptionis 1572. navem unam & myoparonem de suo habens, petijt Rupellam [...] [...]endia faceret sub Condaeo Principe, qui tum Barvvaiae a Gallorum Rege obsessae, suppetias laturus erat: Princeps autem ille Condaeus in propria persona adversus Regiam classem rem gestaturus, ei Anglicas naves Anglicis nautis et Gallicis militibus instructas, credidit et commisit.
Hac Provincia defunctus, redijt ad oppidum Stenwijck, ab Hispanica corona cinctum, opem eidem allaturus. Qui etiam insignis rei gerendae causâ, ad propugnaculum de Swart Sluis, Anglicae Cohorti praeficiebatur: unde dum instructo agmine ad exercitum contendereret, bis mille pedites & sexcentos equites in itinere adortus, hostes fudit fugavit (que) octingentis eorum militibus caesis & amissis. Et quandoquidem Principis illius castra ex variarum nationum hominibus tunc conflata essent, unde plurimae turbae & incommoda exorta sunt, eò quod plures uno praefecti primarij non adessent [Page 95]qui imperarent, idcinco Tritinni militum in unum coacti, Carleilum unanimi consensu praefectum Castorum et Copiarum constituerunt: ad quam quidem dignitatem dici potest quod licitis et honestis rationibus evectus est. Carleilus Stenwik tandem obsidione liberato, ex Antuerpia in Angliam regressurus, a Principe & ordinibus confoederatis accersitus Castrensibus Copijs iterum praepositus est: ut in aciem continuò proditurus, complurium Gentium unà Castrametantium praefecturam in se reciperet, us (que) dum Iohannes Norrisius eques auratus & Imperator scientissimus sibi adjungeretur.
Anno Domini 1582. summus Moscoviticae classis praefectus designatus est: quod Rex Daniae tributum se vecturae comeatus (que) nomine impositurum esse minabatur. Quae classis Regis Danici navibus occurrit: animadvertentes verò quam parum ipsas moraretur, eam abs (que) tantilla insecutione incolumena abire permiserunt. Et cum attigisset oppidum S ti. Nicolas in Moscovia, ibi Legatus ab Imperatore Rus [...] missus, cum mandato in Angliam eundi, eum praestolaba [...]r: qui se praedicti, Praefecti sive Thalassiarchae regimini committens, ab eo ad Reginam (Elisabetham b. m.) deductus est. Anno 1584. Iohannes Perrot Prorex Hiberniae ejus fidei Praesidium Colrainense, Regiones (que) de Route custodiendas, adversus Hiberno-Scotos, inde exterminatos commendavit: in cujus provinciae administratione, Proregi & Senatui Hibernico cumulatè satisfecit.
Anno 1585. ab honoratissimis Dominis Reginéae majestati a consilijs ex Hibernia evocatus, ut Franciscum Drakum equitem celeberrimum comitatus, copijs terrestribus in expeditione illa Indicâ praeficeretur: in qua, oppida de S to. Iago, S to. Domingo, Cartagena & S to. Augustino capta sunt: quas copias tam perite rexit, ut hostes (quorum principes, veterani sc. & spectatissimi milites erant) dictitarint, se nunquam prudentiam militarem & Disciplinam bellicam magis ordinatam & compositam, quàm inter milites Anglicanos observasse.
Hic vir verè nobilis, valde fortis & ad miraculum diligens & industrius, in omni re gerenda faelicissimus, &, quod eum non minimè commendabat imprimis probus & honestus, Londini, undecimo die Novembris 1593. vitam cum morte commutavit
MARTINVS FROBISCHER.
MARTINVS FROBISCHER, in Comitatu Eboracenci natus, Rei Nauticae peritissimus foelicicissimusqque.
Prima Expeditio ejus.
Ano 1576. ut explo [...]aret fretum illud sive iter quâ per mundi partes Sive Corum. Caurum speciantes Chinam navigatur, solvit Harwico 28 o Ianuarij; et quum praeterlegisset Shetlandias, direxit cursum ad Sive Caurum. Corum (seu occasum sol [...]s aestivum:) undecimo Iulij Jslandiam in conspectu habuit: et deinceps Regionem Labrador dictam petijt. Ac complures Insulas maritimas, conspexit quidem, sed propter glacialium Insularum multitudinem littus attingere non potuit: postea se recepit in continentis stationes et portus, ubi aquam sibi suis (que) comparavit, navemque suam refecit: quam illius loci agrestes & barrbari qui Salvvagij dicuntur conscenderunt: 27. die Augusti recesst à promontorio Labrador, praefectionem vulturnum versus (sive ortum brumalem,) in Angliam instituens, & ad portum Harvvicensem incolumis appulit.
Secunda Expeditio.
Anno 1577. septimo die Iunij Capitaneus idem sive Navarchus Martinus Frobisherus destinatissmum habens, profectionem iterum regiones illas ad Corum sitas suscipere, unâ nave Regineâ, (cui nomen erat Auxilium Sive Auxiliatrix. Anglicè the Aite. & alijs duabus phaselis instructus, Harvvico solvit, ut quâ Cathayam itur pleniùs exploraret: ubi praetervectus Insulas Orcadas contendit Corum versus (sive occasum solstitialem) & venit in conspectum Friflandiae, glaciei ubi in terram descendere percupiens, ab innumeris insulis impeditus est: illinc oram [Page 98]continentis petijt, & promontorium quod dam (quem locum Regineam Forlandiam denominavit tenuit ad cujus Australem tractum est Insula. Ostium autem illud (seu angustus sinus) qui hanc Insulam & Forlandiam dictam interfluit Frobisheri fretum vocatur: nocte quae praecessit hujus freti ingressum naves ejus in summum discrimen venerunt propter ingentes illas glaciei insulas, quae in ejus naves jam illapsurae, & collisurae eas longè superarunt. Decimonono Iulij hoc suum fretum introijt, tutam (que) stationem nactus terram attigit: ulterius (que) in mediterraneas regionis partes progressus est. In reditu autem, adminiculo duarum navicularum quae ex suis minimae erāt, penitius illud ipsum fretum penetravit: ubi summam adhibuit diligentiam in omnem illum maritimum tractum explorando: subinde verò propter Barbarorum in illis locis fraudes & astutias, magnum periculum subiturus erat. Illic autem invenerat metallicū quid, sive rudimentum, auri aemulum, quo cum naves suas onerasset in Angliam illud intulit: sic cum regionis ipsius incolarum & fructuum sive commodorum notitiâ satiatus esset, reversus est & portum Milfordiae subijt 19. Septembris 1577.
Tertia Expeditio.
Praeterea Anno 1578, ultimo die Maij, Martinus hic idem Frobishorus classis octo navium prefectus Harvvico solvens, Metam incognitam dicto suae profectionis scopum fecit: & litora praetervectus juxta Plymmoutham & Bristolliam, inde egressus, cursum ad occasum solis aestivum destinavit. 20 Iunij, procul, Frislandiam altam & montosam Insulam, seu regionem, conspexit, in quo tractu innumerabiles eaedem (que) praeruptae glaciei Insulae fluitârunt; nihilominùs arte & industriâ usus, ibi in terram expositus est. Secundo die Iulij, iterum terram attigit ad illam regineam Forlandiam fretum ingressus & bolide jactâ ad Comitissae VVarvvicensis sinum fixis anchoris substitit. Quo quidem temporis momento, [Page 99]una e navibus suis quam Dionysiam vocavit, tam miserè abinsulis illis glaciatis afflicta et pulsata fuit, ut confestim deprimeretur. Praefectus ipse minutissima sua navigia ulteriùs propulit, et sinum qui Iackmanni sinus dicitur, aperuerunt. Interim verò procella coorta est, et propterea quod glacies tam vehementer naves illisit coactus est in oceanum renavigare. 30 die praefectus suas naves in illum Comitissae VVarvvicēsis sinumsive stationē reduxit, & ibi ad anchoras steterunt, e illius (que) metalli onera in navigia importarunt: multi nobiles qui se huic Duci comites adjunxerant, generosa quadam animi inductione hic habitare statuerunt, nisi quod commeatus & annona in nave Dionijsia jam perijsset. Cùm ex isto freto excederet, magna tempestas subito exorta est (prout ipsi navigantes nobis retulerunt) ac parum abfuit quin ad unum omnes inter scopulos perijssent: Praeterea, procellosa haec tēpestas in causa fuit quod Classis ejus distracta est: & ipse praefectus, propterea quod tunc temporis in terram expositus est, necesse habuit domum in navi Gariele sese recipere ac 28. Septēbris in reditu ipso ex multis procellis eluctatus ad littus Anglicum inter sillinas, et Bellerium promontorium, Terrae quem dicunt finem, nave sua applicuit.
Quarta Expeditio.
Anno 1585 Franscicus Drakus equestris ordinis vir, 23. naves phaselos (que) nactus, profectionem in occcidentales Indias instituit: cui subthallassiarcha (sive vice admirallius) fuit Martinus Frobisherus, et ipse clarissimus eques auratus; in qua profectione, capta sunt oppida Sti. Iacohi, de Sancto Domingo, Cartagena & Sti. Augustini. Praeterea Anno Domini 1588. hic Frobisherus, praefectus navis, unius reginalis, quae * Triumphus dicta est, in freto, Brittā nico cum ingenti illa Armada (seu classe) Hispanica conflixit. Triumphatrix angl. The Triumph. Deni (que) anno 1594. quando Hispani appulerunt prope Brestam, & Arcem extruxerunt Croido cognominatam [Page 100]eam (que) tenuerint, Regina Elizabetha eum navibus decem eximiae magnitudinis, praefecit, ut Portum Brestam defenderet: quam provinciam cum summa laude administravit, non solum displosis è navibus tormentis aeneis, quibus Castellani infestabantur, sed etiam dum terrestribus copijs arcem ipsam munitissimam oppugnaret; sed dum hic fortiter rem gereret globulo bombardico proh dolor, ex Arce librato laetale vulnus accepit, veruntamen vivus Plymmoutham deductus, ultimum diem clausit, et ibi sepultus jacet.
EPITAPHIVM ejus.
IOANNES HAVKINS.
IOANNES HAVVKINS, in Comitatu Devoniae natus, Rei Nauticae expertissimus.
Prima Expeditio.
Anno, 1562. multis profecti [...]nibus ad Canarias Insulas ante suspectis, solvitex ora Britannica cumtribus Lib [...]nicis & centum classiarijs Sierram (que) Leonam ad fines Gu [...]neae a [...]: ubi trecentos Mauros quos Nig [...] voc [...]um obtinuisset illinc trajecto Oceano, in H [...]p [...]niol [...] ad Portus Habellae, Porto, Plata, & Monte Christ in [...]oreali parte Insulae appulit, ibi (que) [...]uas merces distraxit, & permutatione facta, retulit secum coria, Zingiber, Sacearum & aliquot Margaritas, retractisque e sta [...]ne navicdlis ad Cacos, retulic sese in Angliam 10. Septembris 1563.
Secunda Expeditto.
Similiter, anno 1564. [...]ibus Angliae excessit, destinans iter ad Indias occidental [...]s: & unam e Regineis navibus, Iesum de Lubecâ dictā, cum tribus phaselis adeptus, appulit ad Canarias; deincep [...], trāsijt in fines Africae ad Caput us (que) Blanco, & Caput viride, litoris (que) oram legēs juxta multas Insulas Meridiem versus, varios Maurorū conatus & insultus periculosos cum effugisset, flumen Calowsam intravit: ubi duas Nigrorum Manrorū Dromadas sive Carvellas in potestatem suam redegit: illinc Sierram Leonam provectus, ad Indos occidētales contendit; & primò ad Dominicam delatus, deinde Margaritam Burbarvato, Insulam Curacao, & flumen Hacha, ubi suis in terrā expositis, cùm negotiatus esfet, iter quidē ad Hispaniolā instituit, sed propter fluenti sive aestus violentiam, ad Insulam Pinos aquam è continenti in naves accepit. Decimo quarto Iunij ad Caput S • Antonij devecttus est, [Page 104]ac deinde ad or as Floridae; & quia ibi non fuit adaquandi locus ad Insulam Cubae renavigavit: ubi suo conatuiterū fruitratus reflexit cursum, oram legens ad promontorium Floridae, secum statuens invenire Gallos, fluminis May incolas, ubi loeti & alacres convenerunt, & ab illis locis reditum in Angliam parans 20. Septembris 1565 (propitio Deo) Padstowam in Cornubiae provincia appulsus est.
Tertia Expeditio.
Anno 1567. idem Iohannes Haukinsus profectionem in Gumeam & Indias occidentales meditatus ab ora Anglicana difcessit: sed perlustratis finibus Guineae & egregia illic navata operâ, in quadam oppugnatione telo venenato vulneratus est: nam se adjutorem Regulo ejus loci prepuerat in oppido quodam expugnādo, ubi octo Manrorum illosum millia habitabant: illa verò plaga relicta & tranfinislo oceano, delatus est ad Dominicam, Margaritam & flumen Hachae, ac oppidum ipsum, quibusdam rationibus inductus vi & armis cepit: illinc ad extremas Cubae oras, sive ab promontorium de S: Antonio provectus propter turbulentam tempestatem coactus est in sinum sese immittere, & ad Sanctum Iohannem de Ʋllua penetrare. In hac statione, naves cum thesauro satis magno auri et argenti cepit cujus summa bis centū millenis libris aestimata est, ac universi quidem hujus thesauri compos factus est. Sed dum ibi commorabatur, ingentes naves Hispanicae numero tredecem Stationem illam ingressae sunt, quibus certis stipulationibus intrare permis-erat sed Hispani contra fidem de inducijs datam perfidè egerunt; unde praelium acerrimum est utrinque insecutum, adeò ut vix, aut ne vix quidem Jesus de Lubeca, & la Mignion è statione abductae fuerint. Siue Deliciae navis nomen. Tamen Naves Hispanorum duas praetoriam sc. et subpraetoriam demersit; Sed quum Iesus de Lubeca Haukinsi [Page 105]ipsius navis, globis tormentarijs miserè laceraretur, coactus est eà desertâ domum in Miniona illa repetere. Ab illo quidem loco in sinus Mexicani intimum recessum penetravit, sed commeatu, cibarijs & alio necessario apparatu destitutus, centù e suis classiarijs in litus expositos, Deo, & ut dicitur fortunae committere: coactus est 18o: demum octobris 1568. fretum Bahamum permensus vicesimo quinto Ianuarij, ad sinum vulgo Moūtsbay in Provincia Cornubiensi terram attigit.
Quarta Expeditio.
Anno 1595. Iohannes Haukinsus & Franciscus Drakus, nunc equites uter (que) aurati, in navali praefectura, ex regineo mandato socij et Collegae classis viginti octo navium, quarum sex erant reginales praefecti ex Angliae finibus solventes, Indias occidētales versus navigabant. Caeterum ad Insulam quae appelata est S. Ian de puerto ( sive Porta) Rico magnanimus hic eques Iohānes Haukinsus duo decimo Novembris die, Anno 1596 in Corona, navi Reginea, supremum diem obijt, et corpus ejus honorificè oceano mandatum fuit.
FRANCISCVS DRAKVS,
FRANCISCVS DRAKVS, natus est loco mediocri in Comitatu Devoniae, è sacro Lavacro á Frācisco Russellio postea Bedfordiae Comite, susceptus qui praenomenque pro more indidit. Dum adhuc in annis teneris, Pater Protestantium doctrinam amplexus, ex Lege Sex Articulorum, ab Henrico VIII o. contra Protestantes lata in questionem vocatus, solum vertit, & in Cantium se subduxit. Hērico demortuo apud Classiarios in Classe Regia locum invenit, ut preces praelegeret, & mox Diaconus ordinatus, factusque Vicarius Ecclesiae Vpnoriae ad Medvveagum flumen (ubi Classis statio) prae paupertate filium nauclero vicino tradidit, qui navicula, qua oram lègit, & nonnunquā in Zelandiam & Galliam merces devexit, illum ad nautica officia duriter exercuit. Iuvenis gnavus & sedulus, ita seni industriam probavit, ut coelebs moriens illi naviculam testamento legaverit. E qua cum pauxillum nummorum corrasisset, & acepisset Ioannem Havvkinsum Naves aliquot Plimuthae apparare, at (que) Americam quā Novum Orbem vocarunt, cogitare, navicula divendita, eò cum strenuis quibusdam Nautis é Cantio profectus An o. 1567. operam & fortunas cum Havvkinso in ea expeditione infiliciter contulit. Angli enim in portu S. Io: de Vllua act Hispanis oppressi, ille fortunis amissis aegrè evasit.
Prima ejus Expeditio navalis.
Anno reparatae salutis 1572, post primā illam sub ductu Iohannis Haukinsi equitis aurati profectionem, ipse suis auspicijs, navi una, cui nomen. Draco, & duobns myoparonibus instructus, Thae Dragon. ad Indias occidentales navigare instituit; ubi ex improvisò Nombre de Dios occupavit: et inter Panamam & Nombre de Dios, bina mulorum auro & argento onustorum agmina, intercepit: tandemque [Page 108]cùm domus Crucium dictas, magnâ mercium copia refertas, igne absumpsisset, in Angliam eodem anno 1572. reversus est.
Secunda Expeditio.
Decimo quinto Novembris Anno 1577, celeberrimus hic Thalassiarcha, cum quin (que) navibus & liburnicis Plimmoutha solvens, Oceanum Meridionalem versus, ferebatur. Vicesimo primo Augusti 1578, fretum Magellanicum ingressus est: sexto Septembris, multis illius freti periculis defunctus, mare illud Australe intravit; ubi primum ad Valparizo navem unam ditissimam cepit, ad Limam duoderim labefecit: navis (que) illius opulentae Cagafuego dictae auro argento (que) plenae potitus, uti & alterius itidem sericis Chinarum onustae, continuato cursu Aquatulcam petijt, quam otiam interceptam suae potestatis fecit: 14 o Novembris 1578. Molluccas attigit. 9 o Ianuarij 1579. Insulam Caelebes praetervectus est: ubi navis ejus ad scopulam allisa haesit, sed postea in de sese (divina ope) expedijt: Hinc Iavam & ad Caput bonae spei devectus est: tertio (que) Novemb. anno 1580, jam intra, triennium totius terrae globo circumnavigato, ad portum Plimmuthae appulit.
Tertia Expeditio.
Anno 1585. magnanimus hic & fortissimus miles Legato suo, sive Locum tenente (ut dicunt) Generali, Christophoro Carleillo terrestribus copijs praefecto, sibi adjuncto, Plimmutha profectus, Indias occidentales petijt: & in Hispania, ad Bajonam & vigo classem applicuit. Inde ad Insulas Canarias & de Capo Verde, pervenit; ubi oppidum Sancti Iacobi sive Sant Iägo, expugnavit: ibi (que) quatuordecem dies commoratus est, transmisso de inde ab hac Insula Oceano, ad Indos occiduos ferebatur: in quo intinere, plurimi ex classiarijs suis febri ardente correpti perierunt: Delatus autem ad Dominicam & Sti Christophori Insulam, in ea suos aegros refecit: Vnde vela fecit [Page 109]Insulam Hispaniolam versus, usque ad praeclaram illam & gloriosam urbem de Sto Domingo, quam ipsis Calendis lanuarij cepit, inibi (que) integrum mensem commoratus est. Illinc direxit iter ad continentem sive Terram firmam: oras illius legens dum Cartagenam pervenisset, quae postridiè adventus seu appulsus ejus, vi & armis capta est: & cum ibi sesquimensem permansisset, Hispani oppidum suum centum quinquaginta aureorum Ducatorum millibus redemerunt: inde trajecit ad Sti Anthonij promontorium, in occidentali Cubae tractu, ubi adaquavit: deinceps promontorium Floridae circumvectus, 28 o. die mensis Maij primo mane e litore conspexit Castrum & oppidum Sti Augustini, quae utraque expugnavit. Hic (proh dolor) castrorum praefectus Capitaneus Anthonius Powellus, caput glande tormentaria ictus, expiravit. Inde cursum Boream versus deflexit, eo consilio ut Anglos incolas a Gualtero Raleigh equite aurato in Virgenia plantatos inveniret, quos nactus, secum in Angliam deportavit Decimo octavo die Iunij, hac ora relicta, Novā Terram praeter legens, postea 28 o Iulij 1586 tutus & incolumis Potes Moutham se recepit. In hac expeditione quadraginta Bombardas ferreas & centum aeneas, suae potestatis fecit.
Quarta Expeditio
Anno 1588. mirabili illo anno, in freto Britannico insignem animi fortitudinem exhibuit contra Hispanorum Classem, ubi unam ex maximis navibus Classis Hispanicae cepit, in qua fuit Don Pedro de Ʋaldes, quem etiam captivum abduxit.
Quinta Expeditio.
Anno 1589. in Lusicanica expeditione collegam sibi habuit in Classis praefectura Ioannem Norrisium equitem auratum; ubi Olisipone discedens progressus est Cadeziam, quo in loco naves Hispanicas instructissimas exussit. Inde ad Insulas Terceras provectus, navi opulentissima [Page 109]illic capta, in Angliā redijt. In qua expeditione illustrissimus Comes Robertus Essexius sua sponte hosce Thalassiarchas Olissiponem comitatus est.
Ʋltima Expeditio.
Anno 1595. Franciscus Dracus & Iohannes Haukins jam equites ambo clarissimi & Collegae, paribus auspicijs (sed parum foelicibus) classis unius viginti octo navium praefecti, a Plimmutha solventes, versus occidē tales Indos ferebantur, ubi defuncto jam vitâ Iohanne Haukinso ipse expugnavit & in cineres redegit opida Rivi de Hacha St. Martae, & Nombre de Dios. Vnde octingēti e militibus ejus agmine instructo profecti Pannamam versus sub ductu Thomae Baskervilli equitis aurati, ad oppidum illud occupandum in ipso itinere praeclusi & intercepti sunt: deinde, ad oppidum Puerto Bello, postea ad Insulam Escudam; ubi aegrotare cepit, & ad Puerto Bellum seu Portum Bellum renavigavit, ibique in navi Anglicè: The Defiance. Belli Denuntiatio dictâ spiritum Deo reddidit; et 28. Ianuarij 1596. corpus ejus exequijs honrificis Mari ceu sepulchro mandatum est. Postea totius classis procuratio Thomae Baskervillo, ejus Legato (seu locum tenenti Generali) transdita est, qui 28. Aprilis 1596. ad Plimmutham appulit.
IN PRAECLARISSIMI HVIVS Equitis & Thalassiarchae res gestas ingeniosa haec quae subsequuntur Epigrammata reperi.
EPITAPHIVM.
GVILIELMVS CECILIVS.
GVILIELMVS CECILIVS, genere nobilis & ex illustri familia Sitsillorum oriundus, multas molestias, & difficultates bonae conscientiae retinendae causa pertulit, cum Regnantibus Henrico octavo, Edoardo sexto Regina (que) Maria, tantae vicissitudini subjiceretur Religionis causa; Quibus temporibus nullā adeo magnam dignitatē adeptus est. Sed Regina Elizabetha (incomparabilis sanè Principissa) b. m. cum in Regali jam folio collocata esset, vi [...]i hujus praestantia penitus perspectâ, primo eum Equestri dignitate exornavit, Epistolis praefecit, & consiliarijs sanctioribus annumeravit: quibus dignitatibus & honoribus ad aliquot annos perfruentem, creavit eum Baronem de Burghleigh, & propter praeclaras animi dotes, prudentiā summam, fidele consiliū, et egregia merita, summi Thesaurarij amplitudine, et honoratissimi Equestris aureae Periscelidis sive Georgiani ordinis, bonore decoravit: et (quod non est ingrato sepeliendum silentio) unanimi omnium Academicorū consensu applausu (que) factus est Cantabrigiae Cācellarius, quibus honoribus & ornamentis tam sapienter ad multos annos utebatur, ut a Regina secundū (absit verbo invidia) imò maximū hujus Britannici Imperij Columē & quasi alter Atlas videretur. Quod ut liquidius constet, hoc ex auditu accepi, quod Regina Elizabetha, utcun (que) Patris sui invictum animum & plane virilem spiritum retinuit, et in ullis a [...]imi sui destinationibus, vix ab homine subdito inflecti voluit, tamen in aetatis (praesertim) flexu, et sera senectute (tanquam pia proles a patre amantissimo) ab hoc spectatissimo et sagacissimo Consiliario admoneri persuaderi (que) se sustineret: utpote, quē longo usu sapientissimum, sidelissimum, communisque salutis studiosissimum & prudentissimum experiretur. Hic Heros non solum sapuit in Reipublicae administratione, [Page 113]sed etiam suos in Transmarinis Regionibus indices exploratores, &, ut Ammiani verbis utar, Agentes in rebus, habuit. Horum opera de multis arcanis exterorū consilijs quorū cognitio Reipub. saluti & tranquillitati necessaria fuerit, verè tempestive (que) certior fieret: Quin etiam (quod ad laudem ejus maxime faciebat) syncerus fuit Euangelij Professor & in eadem religione firmus constans (que).
Dum in terris agebat, multa misericordiae & charitatis opera exercuit, quae cum sint tam cognita & conspicua, commemoranda non censeo. Tandem his amplis honoribus sub Reginea Majestate annos quadraginta, aut plus eo, perfunctus, cana jam senectute confectus, morbum contraxit, mortuus (que) est Londini anno 1598. & ex voto ejus, corpus cum Majoribus suis in Ecclesia Stanfordiensi consepultum quiescit. Caeterum in Abbatiae templo sive Collegiata Ecclesia VVestmonasteriensi amplissimū clarissimumque monumentum ei extructum est, quod hanc subsequentem Inscriptionem habet;
SI queratur quis sit hic vir senex genua flectens, canitie venerabilis, toga Parliamentaria amictus; est
Honoratissimus & clarissimus Dominus Guilielmus Cecilius, Baro de Burghley, summus Angliae Thesaurarius, Serenissimae Reginae Elisabethae à consilijs sanctioribus, Ordinis Georgiani Eques Auratus &c. qui hoc monumentum uxori & filiae posuit; placidè ex his terris in coelestem patriam anno salutis 1598. 4. die Augusti demigravit. Cuius Exequiae magno apparatu & tanto viro dignissimae, hîc sunt celebratae die 29. ejusdem mensis. Corpus (que) quod in hac Ecclesia sex dies requievit; Stanfordiam in Ecclesiam Sancti Martini translatum fuit, uhi secundum Christi adventum expectat.
COR VNVM: VIA VNA.
EPIGRAMMA De Guiljelmo Cecilio nuper Angliae Thesaur. Anno 1596.
HENRICVS HERBERTVS.
HENRICVS HERBERTVS (Comitis Guilielmi filius haeres) Dominus Herbert de Caerdiff; successit in Comitatu Pembrochiensi post obitū honoratissimi sui patris, anno D • 1569, & jure materno Dominus Fiez-Hugh, M [...]rmion, San-Quintin & Roos de Kend [...]
Obinsignia [...] [...]ita summum favorem & aestimationem Regin [...] [...] [...]ethae obtinuit: a qua beatissima Regina [...] is Periscelidis ordinis Sti Georgij, anno D ni [...]74, [...] Regni ejus xvi. o creatus est: et factus fuit Ma ti [...]jus in [...]ncipatu & dominijs VV [...]lliae ejus (que) Confinij [...] Consilij Praeses summus [...] [...]iam Australis & [...]ptentrionalis. VVall [...], [...] Comitatuum VVilton [...] & Somerferij Locu [...]enens sive Praefectus. Quibus honoribus cum plurimis rebus honoratè gestis multis annis fruebat [...]r: Uxorem duxit Mariam unicam filiam illustris [...] Henrici Sydneij insignis perisceli [...]s ordinis Equitis, quae illustris Comitissa adhuc vivit (& vivat precor diu) Musarum Religionis & Doctrinae decus & praesidium: ex qua prolem habuit, clarissimum illum Erudititionis Religionis (que) Patronum & Honoris Exemplat Guilje [...]im Comitem Pembrochiensem, nunc Regi nostro Iacobo a consilijs, Aulae Camerarium, &c. et Philippum, Comitē Montgomerium à Rege Iacobo creatum: nobilissimos San-Georgiani ordinis Equites:
Decubuit ille H: C: & diem obijt VViltoni Praetorio suo Mense Ianuar. Anno D ni 1600. Sarisburiaeque magnificè sepultus jacet.
Ʋn je serviraij.
ROBERTVS DEVREVX.
ROBERTVS DEVREVX, (filius & Heres Comitis Gualteri) Comes Essexiae & Evvae &c. à serenissima Regina Elizabetha b. m. ob egregia merita, pluribus honoribus, ut suos illos natalitios et haereditarios missos faciam, quàm ipsius Pater decoratus fuit. Etenim, anno 1585. in obsidione Zutphaniae Equitis aurati titulo est insignitus: deinde, anno 1587. Regiorum Equorum Magister factus est: anno 1588. aureae Periscelidis sive Georgiani Ordinis Eques est institutus: anno 1589. in expeditione Portugalensi primus & promptissimus; pro ipsis Olyssoponae Portis fortissimum quem (que) Civium ad singulare certamen provocavit: anno 1591. Anglicarum Copiarum quae Galliarum Regi in obsidione Rothomagensi auxiliabantur Imperator factus est: anno 1593. allectus & conscriptus est inter Reginae Consiliarios sanctiores: anno 1596. cepit & diripuit Cadeziam, ob quam rem tam feliciter gestam, totius Angliae Comes Mareschallus constitutus est: et anno 1597. Classi ad Terceras Insulas praefuit: Quinetiam Machinarum Bellicarum Magister, & Cantabrigiensis Academiae Cancellarius extitit.
Sui temporis decus Angliae et Militiae flos propter tot praeclara & illustria facinora, per universum Orbem Christianum inclaruit. Ad haec cum synceram Religionem virtutem (que) simul coleret, non mirum si virorum Religione & doctrina praestantium Fautor & Moecenas extiterit. Patrem suum jam defunctum imitatus animum ad Militiam magnoperè appulit: semper tamen humani sanguinis parcissimus, ut qui alioqui clementismus, et facillimis moribus fuerit: unde mirum in modum, popularem gratiam collegerat, fuit etiam assectatoribus suis perquàm beneficus & liberalis. Cujus in laudes et splendorem penna mea nequit nimis excurrere aut expatiari.
Postea Prorex Hiberniae factus, eò cum ingentibus Copijs missus est &c. Sed (proh dolor) statim post illam inauspicatam expeditionem, tempora ei cumulatos jam honores & prosperitatis accessionem cùm viderent, (quae ut mihi videtur, aliquantulum popularis aurae captatione contaminata fuerunt, & quis nascitur vivitque sine culpa?) miserandum ejus & bonis omnibus luctuosum exitium accelerârunt. Proinde ex Legum processu accusatus et convictus intra Turrim Londinensem (eheu) securi percussus interijt mense Martio, anno 1601. in ipso flore aetatis suae anno tricesimo tertio.
Ipse autem religiosa plane et admirabili animi constantia reliquit hanc & meliorem ingressus est vitam.
Statura erat admodum procerâ & eximiè decorâ, vultu etiam suavi & dignitatis pleno.
Summae jam spei & expectationis Filius & haeres ejus Comes Robertus vivit, ut videat eorum infamiam et ruinam, qui Patri ipsius inimicissimi insidias struxerant: in cujus persona multae ex clarissimis Paternis virtutibus relucent et resplendent.
DE ILLVSTRISSIMO ET GENEROSISSIMO ROBERTO COMITE ESSEXIAE. &c.
EPITAPHIVM de eodem Comite.
GEORGIVS CLIFFORD.
GEORGIVS CLIFFORD, Cambriae sive Cumberlandiae Comes, Baro Clifford Brō flet, et Ʋesey, Dominus de Skipton et Turris Bardeniae in Provincia Eboracensi; Westmorlandiae summus Vicecomes haereditarius, quibus in honoribus suo patri successit. Multis expeditionibus & in re navali imprimis foeliciter confectis, Regina Elizabetha b. m. Equitibus eum Georgianis sive aureae Periscelidis annumeravit. Qui (que) si jam in vivis esset in secundum militari laude exellentiū ordinem ascribi se vix aut ne vix quidem sustineret; illud semper Homericum in animo habens [...]. Et ne ejus laudes imminuam: si terrestrem navalem (que) militiam consideres, unus erat è summis Regni Heroibus (ex ungue Leonem ut dicitur & Martiam ex facie prolem facile agnosceres) & in pleris (que) molitionibus suis foelicissimus.
In morbum prolapsus est supremumque obijt diem Londini anno D ni. 1605. tertio (que) Regni serenissimi Domini Nostri Regis Jacobi.
Est commune mori mors nulli parcit honori;
Nihilominus,
Ʋivit post Funera virtus.
ROBERTVS CECILIVS.
ROBERTVS CECILIVS, Guiliemi Cecilij Baronis de Burghley &c. filius secundo genitus fuit: a quo in ipsa adolesentia institutus est, et cujus consilijs informatus, brevi didicit perfectissima polticae prudentiae praecepta: cum (que) admodum adolescens esset, Equestri dignitate à serenenissima Elizabeth [...] Regina b. m. insignitus; mox (que) in Galliain transmiss [...]s est (una cum Henrico illustrissimo Comite Derbiensi, qui Legationem obijt ad Christianissimum Regem) & post redirum, factus est Reginae Scrib [...] secundarius; pauloque post obitum honoratissimi Francisci Walsinghami Equitis Aurati, ejusdē Reginae Amanuensis primarius & à sanctioribus Regni ipsius Con [...]ili [...] electus est: Haec munia & pròcurationes illust [...] ei [...]i [...]nte vidente (que) Patre ipsius commissae sunt. I [...]iquibus obeundis sese tam preclare gessit, ut in multitudinis etiam gratiam inf [...]erit. Postea, Patre defuncto Regina eum Curiae VVardorum seu Pupillorum & Liberationum praefecit quam fructuosissimam dignitatem, unà eum reliquis honoribus usque ad Dominae Reginae obitum tenuit: Augustissimus antem Rex Jacobus Regnum Angliae justâ successione adeptus, & hujus viri praestantia considerata, ejus augmenta & ornamenta non modo non imminuit, verùm etiam ijs accessionem adjunxit: Nam (que) prìmò creavit eum Baronem de Essendon deinde Ʋicecomitem Cramborniae, tertiò Comitem Salisburiensem, quartò Equitem juxta honoratissimum Ordinem Georgiani de Periscelide, & postremò summum Thesaurarium Angliae; quorum munerum et dignitatū amplitudo, ad posteros famam ejus propagavit. Nec contemnendum erat illud decus & silentio praetereundum, quod communibus Academicorum votis suffragijs (que) florentissimae Academiae Cantabrigiensis Cancellarius eligeretur.
Prudentia us (que): adeo excelluit, ut eos maximè intimos haberet, qui essent ellen [...] alta me [...]e praediti & reliquis confultiores. V [...]sus rerum eum sapi [...]tion red didit. Cui autem non constat quod fuerit genere nobilis, & erudita institutione honoratus, è grandevi Patris quo [...]beribus a cujus latere nunquam discessit Lac summae Prudentiae exuxit. Vnde factum est quod Regina Elizabetha dum vixit: et post noster Rex Iacobus, eum tot suprà memoratis honoribus cumularent. Nec solùm honoribus & dignitatibus eminuit, sed etam Dei gloriam & Euangelicam veritatem in hoc Regno promovere perrexit: Perdiligens porrò fuit in retegendis Conjuratoribus & in ne farijs Proditorum insidijs sceleribus (que) deprehendendis quas nos [...]rates Papistae conceperant, meditati erant & in actum educere cogitarant. Hinc Papistae propter hanc diligentiam quam in disseminato quodam famoso Libe [...]o severitatem in Catholicos denominârunt, mortem e [...] inteu [...]abant: hunc ipse Libellum eruditè, [...]apie [...]ter & [...]eligiosè confutavit: Adversus Perduelles. Responsioque ejus tum Anglicè tum Latinè extat.
Ardentem illius pretatem & ferventem charitatem, annua perennisque ejus benignitas Theobaldis exercita demonstrat. Nam multi senectute confecti & emeriti ordinum militarium Ductores, genere nobiles, annuas ibi pensiones accipiunt, &c.
Quinetiam nequeo praeclarissima ejus aedificia & magnificentissima opera, tam Ruri quàm circa nobilissimam Civitatem Londinensem silentio sepelire: Nam (que) juxta Tamisis ripas extruxit amplam & sumptuosam domum Cecilij nomen gerentem: et non procul ab ea aedificavit insignissimum illud pulcherrimumque Peristylium quod Bursa Britannica appellatur Hatfeldiae etiam in agro Hertfordiensi magnificum sanè et situ perjucundum Domicilium excitavit, quod aedes Sarisburiensis vocatur. His & quibusdam alijs aedificijs non sine effusissimis suis sumptibus Patriam exornavit. Statura [Page 126]erat parvus, facie macilenta & exili: in reditu ex Vrbe Bathoniae-Thermarum, mense Majo, anno 1612. animam efflavit, & Iunio insequente sepul [...]us est Matfeldiae, justis exequiarum honoratissimis corpori suo exanimi persolutis.
THOMAS SVTTONVS.
THHOMAS SVTTONVS, homo nobilis, natus Knaithae in agro Lincolniensi (jam est sedes honoratissimi Baronis VVillughbey de Eres by) ubi in adolescentia sua aliquandiu generose & liberaliter educ [...]tus fuit, bonarum literarum ne (que) nescius ne (que) exp [...]s: In juventutis autem suae flore, ille primùm operam navavit Thomae Hovvardo Duci Norfolciae, & deincep [...] inservijt honoratissimo Heroi Ambrosio Dudleio Comiti VVarvvicensi, & post modicū tempus quum in gratia & singulari favore esset apud praedictum Comitem, & apud ejus nobilissimum fratrē Robertum Comitem Leicestrensem, Bombard [...]riorum magister Borvvici factus est, & quum [...] milit [...]s scientia praeditus foret, ad tormentorum & bombardarum bellicarum praefecturam, ibidem evectus est. Quam praefecturam perdiu tenuit, & ita, (ut loquuntur) duce fortuna et Comite industria magnas pecunias et opes congessit, quas eò foeli cius amplificavit quod parcè et frugaliter viveret neque suas pecunias luxuriosè aut inaniter profunderet.
Vltimis suis temporibus, se a coetu hominum subuxit ad pulchrum quoddam oppidulum suum Campecastelliae nomine insigne in Comitatu Cantabrigiae, utpote qui jam Armiger esset: ibi (que) ad multos annos habitavit, non adeò magnam familiam nec adeò multos hospites alens, nec suas opes ostentans aut ebuccinans: nihilominus ejus ingentes opes passim agnoscebantur, quas adeò amplificavit, ut opulenti Suttoni denominationem tandem obtineret. Et jam, quum demirarentur homines, quomodo ille [...] et Haeredum naturalium expers, ampla sua latifundia et magnas opes disponere vellet, aut dispensare, et quum subinde ab amicis quaereretur, ad quem usum tam innumerabiles pecunias et opes esset conversurus, respondere solitus est, se, non nisi pauperum et [Page 129]egentium dispensatorem esse: et quod verba ejus cum animo & mente congruerent, vitae finis declaravit, jam (que) omnibus est plusquàm manifestum: Quippe quemadmodum apud animum suum praedestinaverat, illustre hospitium seu Gerontocomium fundando & instituendo pauperes sublevare, ita destinatum suum executioni mandavit: Inprimis enim ad hunc finem assensionem & concessionem Regis Iacobi impetravit, quae fuit & decreto parlamentario (sive omnium Regni ordinum) confirmata. Et jam dum adhuc spiraret & valeret, efficaciter peregit & transegit cum Domino Thoma Hovvardo Comite Suffolciae de pulcherrimo, spatioso, sumptuoso & magnificentissimo domicilio quod quondam fuit Carthusiarum sedes, sed jam dissoluta: quod domicilium tandem multis librarum millibus à praedicto Comite acquisivit, illud in Gerontocomium conversurus. Quum autem esset valdè senex, & non nescius, suum fatalem diem appropinquare & dubitans, ne injuria & perversitas praesentis aetatis, ejus propositum charitatis plenū, frustraret, aut anteverteret: omnia assecuravit (ut ita loquar) & confirmata reddidit, quatenus & quous (que) per Leges et Instituta regni, quovis modo potuerit. Tum ultimam voluntatem et Testamentum condidit, amplissimum sanè munificum et extraordinariae beneficentiae Testamentum, in quo (ut silentio praeteream, innumerabiles pecunias, ipsius egenis cognatis, affinibus, famulis, assectatoribus et multis alijs hominibus legatas) ille maximam suarum opum et latifundiorum partem, (quae ad minimum sex millibus librarum Anglicanarum annuatim ad Geronto-comium alendum redeuntibus aestimantur) in hujus usum, beneficium & emolumentum, dedit et legavit. Huc accedit quod fidissimos et spectatissimos executores elegit et selegit, designavit (que) multos viros honoratos et sapientiâ praestantes, inspectatores, Curatores et fidei commissarios, ad destinati sui et Testamenti firmam executionem. Testamento autem cofecto, lethaliter aegrotavit in domicilio [Page 130]quodam suo, Hackneiae propè Londinum, et ibi mense Decembri, anno 1611. expiravit. Non ita multò post mortem hujus nobilis Suttoni nostratis, praedicta domus ab eo acquisita, converti caepit & praeparari ad tantum Gerontocomium: Et quanquam, ad tempus haec domus experta est opponentes & oppugnatores, qui praetextu legum, circa eam & ejus fundationē, Regijs auribus abusi erant: tamen demum (qui fuit spectatissimorum fidei commissariorum, and or zelus et fortitudo, Deo eos in tam eximio acto & facto, adjuvan [...]e) eadem domus invenit quietam possessionem, ad supra commemoratum usum: & multae librarum centuriae in hanc domum munificè collatae sunt, ut (quemadmodum nunc cernere est Gerontocomij nomen & naturam haberet. In hac domo lxxx. senes (quorum plerique anteactis annis fuerant generosi et Duces melioris notae) juxta autoris & fundatoris voluntatem quotidie aluntur et pascuntur salutarialimento, tum verbi Divini, tum nutrimenti corporei: Adhaec Ludus Grammaticus ibi est institutus, in quo xxx. egeni pueri bonis literis erudiuntur, quibus et de victu et vestitu satis est prospectum. Huc addatur etiā quod multi Officiarij et Curatores, utpote praefectus Gerontoc omij, Medicus, Chirurgus, &c. stipendium annuum ipsis ad vitam et indumenta fufficiens, sortiuntur: et quod est laude & celebratione dignissimum, ibidem satis amplum stipendium assignatum est erudito Ministro, qui bis, singulis diebus Dominicis verbum Dei, illi familiae & sodalitio praedicat, in specioso facello, in quo etiam sacra & preces, singulis septimanae diebus, bina vice celebrantur. O pulcherrimum, illustre, & beneficum factum; ô nobilissimi fundatoris monumentum! cujus beneficio et oportunitate, tot animae et tot homines, non ad diem, mensem et annum, sed etiam ad seculi consumationem et ad secundum us (que) Servatoris nostri Iesu Christi adventum, aluntur et sustentantur. Ille, in illo die proculdubiò, in anima & corpore suo conjunctim, ex Christi Mediatoris gratia, [Page 131]favore & beneficentiâ, mercedem suae inusitatae benificentiae erga Christi membra in terris, accipiet. Interea loci, ejus corpus primò fuit sepultum in Christi Ecclesiâ Londinensi sed Gerontocomij sui sacello exedificato & perfecto, corpus ejus in hoc sacellum fuit translatum, & ibi jacet subter clarissimo monumento, ab executoribus erecto & extructo.
Proinde nostri adversarij, Papistae, qui tam insolenter de bonis suis operibus gloriantur, in aeternum silento & conticescunto. Nam (que) non dubito, aut vereor affirmare, nullum in toto Christiano orbe Papistam posse aemulum, nedum aequale Gerontocomium ostendere: imò contendo, quod in tota rerum universitate, par Gerontocomium non possit reperiri.
IOANNES HARINGTON.
IOANNES HARINGTON, filius natu, maximus clarissimi militis Iacobi Haringtoni de Exton in Comitatu Rutlandiae, Equestri seu Militis aurati dignitate, multis ab hinc annis à beatissimae memoriae Regina Elizabetha insignitus fuit: et ad summam & niveâ canitie venerabilem senectutem pervenit honore, pietate & munificentià illustris, cujus laudis illae distinctae agri Rutlandiensis & VVarvvicensis Comitatus Provinciae sunt & futurae erunt testes immortales. Et non est ingrato silentio sepeliendum, quod fuerit in Comitatu Rutlandiae Praefectus Regius, & ordinatissimae civitati Coventriensi à memoria sive Recordator.
Annis, non ita multis praeterlapsis, Rex Iacobus Augustissimus Regnum Angliae adeptus, et regificè initiatus, primò eum creavit Baronem de Exton in agro Rutlandiensi, et deinde, Illum, et Heroinam ejus spoctatissimam, selegit in unicae Filiae Divae Elizabethae dilectissimae tutelam, in cujus Principissae solicita & perdiligenti educatione quàm honorficè, providenter & munificè se gesserit, nemo est qui ignorat. Huc accedit quòd Diva Elizabethâ recenter nuptâ illustrissimo Comiti Palatino, visum est Regi, ut hic canus & senectute penè confectus Dynastes, et etiam Henricus Martinus, Legum Doctor Advocatus (que) Regius & Levinus Munkius regij Signeti Clericus, ceu Oratores et judices delegati, pro Regiae filiae dote eam in Germaniam comitarentur: quo munere et qua delegatione fideliter et summa cum laude perfunctus (ipse autem Descriptor, sum non tam auritus quàm oculatus testis) at proh dolor, gaudiū cum dolore junctum est, cùm alij proceres et primates in Angliā reverterentur, suae legationis eventum Regi renuntiaturi hic grandaevus Dynastes Haringtonus unius diei itinere, Heidelberga Angliam versus, regressus, (nescio quo fato & quo infausto omine) morbum contraxit, & intra [Page 134]pauculos dies Wormatiae XXIIII. die mensis Augusti, qui fuit S. Bartholomeo sacer anno 1613. religiosissimè expiravit: quasi (ut ita loquar) ille solus hoc haberet privilegium, ut Principis foelicitatem in coelo primus annuntiaret: obijt anno aetatis suae septuagesimo tertio. Corpus ejus transportatum est & transmissum in Angliā, & inter Majores Extoniae terrae redditum. Longe plura possent de ejus vita, meritis in patriam, innocentiâ & beneficentiâ subjici & adjungi, sed hoc beato Heröe relicto, me converto ad juvenem Dynastam, ejus filium.
Is est Joannes Haringtonus de Exton Eques nobilissimi ordinnis Balneae, & in Provinciola Rutlandiensi Locum tenens (seu praefectus) Regius, solus unicus (que) suprà memorati Heröis Haringtoni filius et haeres fuit: de cujus sanctissmâ & religiosissimè traducta vita dicturus & scripturus caelesti calamo opus habeo, & quamvis non fuerit aetate provectus, tamen immensus laudum campus mihi patet & sese offert. Dicam igitur breviter & brevius quàm tantae laudes dici queant. Quàm primum adultus sactus est & ad prudentiam pervenit, quotidie, & mane & vesperi, officia Religionis & pietatis precando, lectitando, meditando, exercuit: et alias horas ad humanitatis politioris studia seposuit. Sed quod in eo maximè rarum & singulare fuit, in fine cujusque septimanae, scipsum ad examen revocabat, ut cognosceret quo pietatis progressu, quo item defectu vel delicto hebdomadam praeteritam consumsisset; et certè constat eum vitae suae Ephemeriden (seu Diarium) conscripsisse. Diem Dominicum, tàm publicè quàm privatim religiosissimè observabat: liberalitatem suam pauperibus nunquam clausit; omnibus afflictis et calamitosis fuit perbenignus, et castitate et modestia exelluit, et fuit valdé mitis et affabilis. Quae animi dotes et probitatis indicia in eo eminentissimé notabantur ab anno 1609. (quando ex itinere Gallico, Germanico, & Italico remigravit) us (que) ad decimum quintum Februarij diem anno 1613. quo in morbum fatalem incidit. Nec oblivione [Page]
[Page] [Page 135]est delendum quod defuncto patre statim disciplinam domesticam composuit, & religiosa instituta suis praescripsit. Et, (ut unico verbo omnia expeciam) tam fuit ab omnibus vitijs immunis, & tantopore omnibus virtutibus praeluxit, ut in tam depravato saeculo, omnibus nobilibus adolescentulis Anglis, Typus, Exemplar & speculum proponi posset.
Postquam duodecimintegros dies decubuisset, condidit Testamentum fuum, & de familia praecepit, et morti vicinus, haec ipsissima verba ingeminare audiebatur. O, illud gaudtum, ô Deus mi, quando tecum futurus sum!
Et sic piè et beatè animam suam suo Redemtori Iesu Christo, commendavit, reddidit, edidit, cum quo procul dubio inexpleabili perfruitur gaudio (obijt inquam) 27. Februarij, Kevvae, non procul a Richmontia; et Extoniae in Comitatu Rutlandae ultimo die merisis Martij [...] subsequentis, anno Christogoniae 1614. perhonorificé contumulatus est, & ad majores suos aggregatus, dormit.
IN IMMATVRVM OBITVM. CLARISSIMI SVMMAEQVE SPEI IOVENIS IOANNIS DOMINI HARRINGTON BARONIS DE EXTON DIALOGVS
[...].
Vita. Mors. Ioh: Dom: Harrington.
ANAGRAMMA. IOANNES DOMINVS HARINGTONIVS, Insignis erat (ah) unus honor domi.
TOMVS SECVNDVS.
AD VTRASQVE ILLVSTRISSIMAS ET FLORENtissimas Angliae Academias, binos illos Regni oculos Sydera clara, binos (que) Literarum et Religionis purioris fontes, auctoris inscriptiuncula.
SALƲETE Academiae nobilis [...]imae: tu Cantabrigiensis & tu Oxoniensis, sive mavis, tu Oxoniensis & tu Cantabrigiensis Academia (utram ego priùs compellarem vix habeo mecum constitutum; ut qui vos ambas aequali (tamen incredibili) amore prosequor.) Ʋtinam mihi contigisset in alterutrâ vestrûm universitate, literas reconditiores hausisse & imbibisse. Nihilominús, ne subin-video quidem vobis vestram praestantem dignitatem, sed vobis vtris (que) ob summam faelicitatem & faecunditatem, summè congratulor. Quippe, vos, ceu [...] doctorum parentes & procreatrices, (inter innumeros alios) hos quos selegi beatissimae memoriae Theologos peperistis, & in orbis theatrum produxistis; & utrae Athenae fuerint prolis numerositate foeliciores, vix aut ne vix quidem possim demonstrare. Deus Opt. Max. faxit, ut sine intermissione pergatis tales foetus concipere, parturire, edere. Omnipotenti Iehovae vestram foelicitatem penitus ascribite, eum (que) invocate, ut vobis concedatur, in secundum us (que) Domini nostri Iesu Christi adventum (qui in tanta defectione, tepiditate & securitate carnali, non videtur longè abesse) tales filios parere & producere, ut tandem plenariam mercedem accipiatis; me autem (quamvis nihil possim vestrae beatitudini adjicere) perpetuum vestrum famulum & precatorem profiteor & spondeo. Ʋalete, vivete, florete.
IOANNES COLETVS,
IOANNES COLETVS, (filius Hērici Coleti Equitis Aurati & iterum Dome Praecoris Londinensis) sacrae Theologiae Doctor ex Academia Oxoniensi, & Paulinae Ecclesiae Londin: Decanus eruditus, vir fuit magnopere literatus, & in illo caliginoso saetulo vivens, in quo dominabatur papismus, Henrico tamen septimo Henrico (que) octavo regnantibus verā religionē amplexus est. Quae ejus synceritas eluxit quidē ex ordinarijs & operosis suis concionibus, maximè vero eminuit concione illa habita coram Henrico Rege octavo cum in Gallias Terrovanae ad praeliū trajecturus erat. Argumentū Concionis fuit Christianus Miles: unde ad examen, a Consiliarijs Regis, vocatus est: sed eventus fuit salutaris, nam facti ratione reddita, ita cumulatè Regi satisfecit, ut Rex Calicem vini plenum poscens, dixerit; Decane, tibi propino, & quem velit quis (que) sibi suum Confessorem assumat, tu vero eris mihi Doctor.
Et sanè, hic Paulinae Ecclesiae Decanus Paulino more docens vivens (que), ita D. Paulum familiarem habuit & ejus Epistolas commentarijs suis illustrâvit. Docuit non adorandas Imagines, docuit Christum gratis justificantem, docuit Episcopos non pascentes gregē, esse Lupos, docuit ipse conjugatus, se nusquam reperisse minus corruptos mores quàm inter conjugatos. Naturae suae impulsu ab istorum tyrannide prorsus abhorruit, qui pro re nihili imò pro vera fide Christi, innocentes & pios tanquam haereticos comburunt Irrisit quendam sciolum sed crudelem, teste magno Erasmo, qui illud Apostolis Haereticum hominem post unam aut alteram admonitionem DEVITA exponebat, ac si de Ʋita tollendus esset. His alijs (que) de causis ipsi a Standisio crimen haereseos intentatum est.
Extruxit et fundavit Scholam grammaticā splendidissimam, Paulinae Scholae nomen obtinentem, ut centum [Page 146]quinquaginta tres hominum egenorum pueri, gratis docerentur. Qui ludus literarius hanc habet Inscriptionem; SCHOLA CATECHIZATIONIS PVERORVM IN CHRISTI OPT. MAX. FIDE ET BONIS LITERIS ANNO CHRISTI M.D.X. Quod evidenter evincit, eum verae religionis cultorem fuisse. Hujus Scholae gymnasiarchae, Didascalo et Hypodidascalo stipendium satis liberale assignavit, addidit etiam in perpetuum praedià & latifundia, quae Sodalitij Propolorum Londinensium quos Merceros vocant, procurationi commisit.
Eruditus Guilielmus Lilius Anglicanae Grammaticae Auctor fuit primus ejus Ludi Moderator.
Iacet sepultus et conditus in Templo Paulino et habet hanc Inscriptionem Lilianam.
Disce mori mundo, vivere disce Deo.
- DE puerili institutione lib. 1.
- De moribus componendis lib. 1.
- Enerrationū in Paulum lib. 14.
- In Proverbia Salomonis lib. 1.
- In Euangel. Matthei lib. 1.
- De reformidatione Christi lib. 1 [...]
- In Symbolum fidei lib. 1.
- In precationem dominicam lib. 1.
- Conciones Ordinarias lib. 1.
- Conciones extraordinarias lib. 1.
- Breviloquium dictorum Christi
- Disputationem contra Erasmum Roterodamum.
- Concionem ad Clerum, anglicè.
GVILIELMVS TINDALLVS,
GVILIELMVS TINDALLVS, in finibus VValliae natus, in juvētute, liberaliter Oxoniae in collegio Magdalenae institutus & literis excultus est, ubi laudabilem Linguarum scientiam assecutus, cum imprimis ad magnam cognitionem Divinae voluntatis in verbo sacro patefactae pervenisset, prima ejus specimina in eodem collegiò edidit, & Minister factus est [...] illo autem caliginoso papatus tempore, Veram Religionem amplexatus, Vxorem suam & complureis alios, in ea [...]rudijt. Adhaec, multos eximios Libros Anglicè red [...]dit, nominatim verò Eras [...] Enchiridion militis Ch [...]ani &c. Caeterùm profes [...]onis suae nomine, cum à po [...]ificijs & S [...]ificulis divexatus esset ipse, quò suae C [...]scientiae p [...] [...], solum vertit. Anglia (que) [...]icta transijt, [...], & in Saxonia cum Magno Martino Lut [...] [...]o [...]e Fritho populari suo sermonem contulit, [...] quidē [...]uthore & adjutore Scripturas, sacras prim [...] to u [...] [...]udium & ignarorū popularium suorū in [...] matran [...]dere aggressus est: & quum v [...] [...] [...]um Testamentum & Pentateuchū Mosis, hos libros Hamburgi imprimi curavit, & unicui (que) eorum eruditas praefationes ascripsit anno 1527, eos (que) in Angliam transmisit. Multos alios egregios libros conscripsit Anglice & aliquamdiu in Germaniam commoratus descendit Antvverpiam in Brahantia, ubi complureis mercatores Anglos docuit & verae religionis cognitione imbuit, sed non diu peregrinatus est priusquam Episcopi Anglicani cum ad incendium descripsissent, Proinde per literas & nuntios ex Angliâ Missos, comprehensus, illinc ut captivus ad Filfordiense Castellum in Flandria, abductus est. propter Iesu Christi testimonium & ob professionem Euangelicam, saevissimum Martyrium constantissimè subijt, & in cineres redactus [Page 149]est. Extrema verba quae eloqui audiebatur, haec erant, Domine, Regis Angliae oculos aperi: In universavitae suae ratione incontaminatum se gessit, & (quemadmodum Iohannes Foxus Martyrologus literis prodidit) in ista ultima nostra aetate, Angliae Apostolus, non ineptè dicipotuit. De eo plura lege in ejusdem Foxi Martyrologiò.
- OBedientia hominis Christiani.
- Mammona in justum.
- Pontificiorum Praelatorū praxis
- Commentarius in VII. Matthei caput.
- Commentarius in Tracij ultimam voluntatem & testament [...]m?
- Responsio ad Thoma Mori Equitis Dialogos.
- Doctrina C [...]a Dominica adversus Morum.
- De Sacramento Altaris.
- De sig [...] sacramentalibus.
- Semit [...] ad Sacras Scriptur as ferens.
- Duae Litera ad Ioannem Frith.
- Omnes hi lib [...]i c [...]tant [...] c [...]m duorum Martyrum Sanctissi [...]um Barnesij & Frith [...] operib [...], [...]gua vernacula in folio.
IOANNES BRADFORDVS.
IOANNES BRADFORDVS, Mancunij in agro Lancastrensi natus est. Eum in adolescentia Parentes litteris destinarunt, ubi docilitatis & diligentiae laudibus inclaruit; studio (que) & exercitatione tanto pere profecit, ut mitteretur ad Academiam Cantabrigiensem, & in Regineo Collegio graduum suorum antiquitate commendatus, eidem Collegio Praefectus & Praepositus est. Postea etiam temporibus Regis Edouardi sexti, Theologiam publicè in Cathedrali Ecclesia Divo Pauli Londinensi sacra professus praelegit, ubi pro tem [...]pore ministerium illud non minus doctè quam laboriosè praestitit. Sed iniquissimis Reginae Mariae diebus, propter testimonium Christo ejus (que) Euangelio perhibitum flammis absumtus, Martirij Laudem consecutus, est Londmi in Campo, seu area, vulgo Smithfeild appellata, primo Iulij, anno 1555.
Vltima verba quae ab eo prolata audiebantur, fuerunt; Anglia resipisce. Reliquit nobis accuratissimas adversus Papisticos Praelatos disputationes suas, quae in Monumentis seu Martyrologio Ioannis Foxi extant, ubi ejus vita & virtutes pleniùs exponuntur. Et hoc Epitaphium sequens in ejus obitum conscriptum reperio;
- [Page 152] DVae Conciones, prima de Resipiscentia,
- Secunda de Coena Domini.
- Litterae quaedam ad Symmartyres & alios.
- Responsio ad literas cujusdam, utrum liceat Missis, necne, interesse.
- Quàm periculosum sit Missas audire.
- Examinatio ejus coram Iudicibus Delegatis.
- Piae meditationes, quas in Carcere adhibuit, quoe preculae illius dicuntur.
- Veritatis Quaerimonia.
- Melanthonem de Precibus, Anglicè convertit.
HVGO LATIMERVS,
HVGO LATIMERVS, in Comitatu Leicestriensi natus, à puero bonis literis inutritus, posteà in Academia Cantabrigiensi, ad Doctoratus Theologiae gradum ascendit, & propter doctrinae ab [...]danti [...] [...]gnante Edouardo sexto, Episcopus Wigornîensis factus est. Fuit semper ad verae Religionis propagationem promtus & incitatus, unde cruentis temporibus Reginae Mariae, suo ministerio & Episeopatu ex [...]us, in carcerem (que) dejectus, et deinceps rogo adjuditatus fuit. Magnam habuit cum priscorum temporum Patre Polycarpo similitudinem, si Martyrij formam & verba quae Octogenarius ille senex & major pa [...] ante [...]em suam locutus est, expendamus. Fidelis [...] Deus [...]it) qui non sinit nos tentari supra quod possu [...]: [...] post, Pater coelestis suscipe spiritum meum. [...] modo Pater Latimerus, ita enim appellatus e [...] [...] [...]imus Christi Martyr et Euangelij testis, Ox [...] [...] [...]natus est, deci [...]o sexto die Octob: anno 1555. R [...] [...]obis, tanquam animae suae exemplat, Concionum [...] [...]simorûm volumen, è quibus multae fuerunt habies [...]am Rege Eduardo sexto, et Catharina Duci [...] Suffolcie [...]i, quae hodie in manibus hominum [...]eruntur, et sepiusculè Anglico idiomate excusae sunt.
Plura de illo et vitae ejus ratione, in Martyrologio Foxi.
NICOLAVS RIDLEIVS,
NICOLAVS RIDLEIVS, genere nobilis, et in Episcopatu Dunelmensi natus: in adolescenti [...] sua multis clarissimis virtutibus ex [...] fuit. Parentes enim Doctoribus eum expoliendum tradiderunt, unde Linguarū cog [...]tionem sibi comparavit, et in Academia Cantabrigiensi ad Baccalaureatus Theologici gradum [...]tus est; ubi posteà Aulae Pembrokianae Praefectus [...] Deinceps verò regnante Rege Edouardo sexto, [...]sis Episcopus cum esset, non ita multò post, propter [...]as animi dotes ad Episcopatum Londinensem translatus est. Sed miseris et alienissimis Reginae Mariae (penè [...] dixerim) temporibus a suo ministerio & dig [...]e [...]tus dejectusque; [...]mmas damnatus, per [...]. Poterit ille quidē aliquo modo cum Sancto Patre e [...] [...]tyre Ig [...]atio comparati, non mod [...]ropter ejus erid [...] de Coenâ Dominica tractatum, [...]d etiam quod impius car [...]sex Bonerus Episcopus qu [...]m ad pernitiem vocavit, magnam affinitatem habuit cum immani illa Bellua quae Sanctu [...] Jgnatium devora [...].
Hic delibatus Christiano [...]um flos, Christianae et Euangelicae professionis nomine, Martyrium nequaquam detrectavit, sed eodem die, et eadem horula, Oxoniae, cum Hugone Latimero in cineres redactus est: Novissima (que) verba quae ab ore ejus excepta fuerunt, sic se habent; In manus tuas, Domine, commendo spiritum meum. De eo plura in Foxi Martyrologio habentur.
- COllocutio cum Latimero.
- Coenae dominicae celebratio.
- Amica valedictio, quam cum Oxoniae in Carcere detineretur, ad omnes ejus verè amicos & fautores conscripsit.
- Lugubris Lamentatio de misera conditione Ecclesia Anglicanae, propter recentem Euangelij Apostasiam.
IOANNES ROGERSIVS,
IOANNES ROGERSIVS, adolescens in Academia Cantibrigiensi operam literis dedit, ubi remansit us (que) dum veri Christiani Mercatoris hortatu et impulsu, suae conscientiae tranquillitati consulturus, regnante Henrico octavo, transmarinas regiones petijt: Et quamprimum Antuerpiam in Brabantia pervenit, Guilielmo Tindallo uti et Milone Coverdallo familiariter usus est, qui ambo propter Euangelij professionem exulârunt. Ibi uxorem duxit, et illinc migravit Witebergam in Germaniâ, ubi, non adeo multo interjecto tempore, tam accuratè Teutonicam linguam edidicit, ut ibisacros ordines susceperit. Ceterum, Rege Edovardo Angliae gubernaculum administrante, remigravit in Angliam: Et sententia Nicolai Ridlei, Episcopi Londinensi, Vicarium Ecclesiae Sancti Sepulchri adeptus, publicus etiam Theologiae professor in Divi Pauli Ecclesia cathedrali Londinensi constitutus est: Sed Regina Mariâ omnia invertente, concionari prohibitus est, sed silere non potuit: proinde, magni animi constantia ob Christi Euangelij (que) confessionem. Martyrij Corona donatus est; quippe, in Campo, Smithfeild dicto, quarto die Februarij, anno 1555. combustus mortem obijt: ejus ultima verba fuerunt, Domine, accipe spiritum meum.
De eo et vita ejus, plura in Martyrologio Foxi.
LAVRENTIVS SANDERVS.
LAVRENTIVS SANDERVS, adolescens in Collegio Aetoniensi studijs literarum incubuit, è quo in Collegium Regale apud Cantabrigienses cooptatus est: & postea tyrocinium apud Mercatorem quendam Londinensem exercuit: sed, quum literas praegustâsset, illud vitae genus non probavit, & frequenter in lectione verbi Divini versatus, majoris doctrinae & cognitionis studio inflammatus est; unde amicis ipsius in consilium adhibitis, Mercatoris exercitium reliquit, Cantabrigiam (que) reversus est, quum (que) in suprà memorato Collegio aliquandiu studia Musarum recoluisset, Theologus & perdiligens Pastor extitit. Ministerio autem suo, ut plurimùm Lichfeldiae in provincia Staffordiensi & in religiosissima Civitate Coventria in Comitatu Warwicensi functus est.
Sed tandem sanguisuga Bonerus ei silentium indixit, eum (que) exauctoravit, & de gradu summotū, accivit Londinū, ibique in vincula cōjecit: Et, ut verbo expediā omnia, remissus Coventriam, Christi Euangelij defendendi causa, fasces & flammas, laeto infractò (que) animo pertulit, & in Vivario, paulò extra Vrbem sito, combustus est. Ad Palam alligatus & flammis ipsum corripientibus, haec ultima emisit verba. Salve ô vita, optata advenis: octavo Febr: A o 1555. Vide plura de eo in Martyrologio Foxi.
THOMAS CRANMERVS.
THOMAS CRANMERVS, in Comitatu Notinghamensi ex perantiqua Normannorum prosapia oriundus, in Collegio Cantabrigiensi Ihesu sacro institutus, mirabiles in Literis progressus fecit, & perillustrem operam Ecelesiae Christi navavit; cujus vitā non solùm in Martyrologio Foxi sed etiam in Libro de Antiquitate Brittannîcae Eccesiae, & à doctissimo Iacobo Ʋerheideno in Effigiebus suis, tam graphicè in publicum editam reperies, ut eam etiamsi omnia summa fecero meliùs describere nequeam. Hoc tantumodo accipe: Post mortem venerabilis WARRANI factus est Archiepiscopus Cantuariensis a Potentissimo Rege HENRICO VIII Anno D ni. M D xxxij. in cujus amore & favore non minimus erat Magnus ille noster CRANMERVS. Et dum vixit Henricus R. hic noster Praesul derasus & imberbis erat: at post mortem Regis barbam alebat prolixam us (que) ad obitum; prout hic depingitur. Primus (que) ille fuit Archiepiscopus (si unum excipias, Ricardum Scropium Eboracensem Archiepiscopum) in Anglia ex legum formula & juridico processu summo supplicio affectus. Nam ut numerum Martyrum augeret flammis Oxoniae absumptus occubuit xxi o. Martij, anno ejus seculi quinquagesimo sexto: Et haec Epitaphia versusque sequentes de eo reperio;
IN EFFIGIEM THO: CRANMERI Arch Cant: Gualetherus Haddonus.
THOMAS CRANMERVS. PALINODIA DE D. THOMA Cranmero in Carcere.
RODOLPHVS SKINNER VS DE ejus Martyrio.
THOMAS CRANMERVS. IN MORTEM D. THOMAE Cranmeri.
- CAtechismum doctrinae Christianae.
- Ordinationes Ecclesiae reformatae.
- De ministris ordinandis. lib. 1.
- De Euharistia cum Luthero. lib. 1.
- Defensionem Catholicae dectrinae
- Ad veritatis professores.
- Iura Ecclesiastica tempore Edouardi R.
- Contra Gardineri Concionem.
- Doctrinam Caenae Domini, lib. 5.
- Locos Communes ex Doctoribus, lib. 12.
- Homilias Christianas
- Ad Ricardi Smithi Calumnias.
- Confutationes veritatum non Scriptarum.
- De non ducenda fratria, lib. 2.
- Contra Primatum Papaelib 2.
- Adversus Purgatorium Papaelib. 2.
- De Iustificatione lib. 2.
- Pias Precationes.
- Epistolas adviros cruditos.
- Contra sacrificium Missae.
- Contra adorationem Panis.
- Ad Reginam Mariam.
- Et alia quaedam.
- Bibliorum Translationes Anglicas pluribus in locis emendavit, praefationes (que) addidit.
IOANNES BALEVS,
IOANNES BALEVS, natus in comitatu Soffolciensi, Cantabrigiae institutus & expolitus est: cujus opera in detegendo Antichristo & enucleanda Ioannis Apocalypsi, valdè fuit illustris. At inter alia, ejus vitae ratio tam accuratè succincte (que) a Ʋerheiden exactissimi judicij viro descripta est, ut ingenuè confitear me in subsequente narratione seu [...], suis ipsius verbis & stylo usum esse.
Baleus Anglus, patriâ Sudovolgius: (nos dicimus Suffolcius) qui a parentibus ut ipse de se testatur, numerosa prole tum gravatis, tum Pseudoprophetarum praestigijs delusis, duodecim annorum puer in Carmelitani Monachatus Barathrum, in urbe Nordovicensi, (nos dicimus Norvvicensi) trudebatur, qui illic ut Cantabrigiae, obscurae Papistarū Theologiae & artibus incumbens, exorta jam Euangelij luce ab jllustri Domino VVentfordo seriò excitatus, protinus divina bonitate ab arido illo Carmelitarum monte in floridam ac foecundam Euangelij vallem fuit translatus: Ex suggesto ad tribunalia mox tractus, Eboraci primùm sub Laeo, Londini postea sub Stokisleio, Archiepiscopis: verum a Cromvvello, Henrico Regi à Consilijs, Baleus ob elegantes à se editas Comoedias fuit liberatus. Per tyrannidē Episcoporum Exul, in inferiori Germania octennio mansit: in qua Anglico sermone multa conscripsit opuscula: Ab EDOVARDO VI. Rege optimo revocatus, & Ossoriensis in Hibernia Episcopus factus, Christum crucifixum praedicavit. Sublato Rege sanctisimo, & Baleum Mariana illa Hyems Hiberniâ expulit. Qui sexcenta quum evasisset pericula, à Piratis captus, spoliatus, irrisus, immaniter habitus fuit, ac demum venditus. Pretio soluto dimissus, in Germaniam, tutissimum Christianae pietatis portum se recepit. Basiliae agens Opus illud suum, SRIPTORVM scilicet Illustrium Maioris Britanniae, CATOLOGVM, XIIII, [Page 166]CENTVRIAS continentem, Typographo Operino, evulgavit. Quo constat ipsum Bibliothecas plurimas excussisse, easdem (que) a tineis et blattis liberasse, legendo, colligendo (que) nomina et scripta eorum qui in Britannia omnibus ferè seculis ad annum us (que) Christi M.D.LVII. Litteris scriptisque claruerunt. Quo in opere et Romanorum Pontificum Successiones, vitas, Exitus summa diligentia explicavit, ea (que) Paparum facinora e tenebris eruit, quae non ita sine Baleo ANTICHRISTI hostibus constitislent. Opera 10. LELANDI Londinensis multùm est hic adjutus▪ qui Antiquitatum Britannicarum, nominis gloriae (que) Patriae studiosis, et Baleo ipso autore celebris evasit. In Germania vivens amicos sibi maxime habuit Alexandrum Alerium et Ioannem Knoxū Scotos, quibus et Catalogum Illustrium virorum Scotiae inscripsit: Sic Gesnerum, Simlerum, et Lycosthenem, quibus operis partem consecravit: qui postea Bibliothecas suas, Tiguri saepius editas, Scriptoribus Britannis Eruditionis nomine claris, Baleo autore, auxerunt atque exornarunt. Cui et diligentissimus et omniscius ille Gesnerus in amcitiae symbolum MITHRIDATEM suum, sive de differentijs Linguarum, tum veterum, tum quae hodie apud diversas nationes in toto Terrarum orbe in usu sunt, Obseruationes dedicavit. Quàm insignis hic Hostis Rom. Antichristi fuerit Baleus, cognoscere licet ex Laurentio Humfredo, (nostro) Romanarum Papisticarum (que) Antiquitatum, indagatore solertissimo, qui ita in su [...] onere seu Prophetia Romae, inter caetera, de Baleo:
Hic igitur Baleus is, qui nobis Cacum illum ex impurissima spelunca, latrocinijs, sacrilegijs, nequitijs nefandis (que) libidinibus infami, in primis extraxerit.
Obijt in Hibernia in sexagesimo septimo anno aetatis suae, circa annum Redemptionis nostrae 1558. Crudeliter a sanguinolento Papista interfectus.
- [Page 167] ANglorum Heliades.
- Britanniae Scriptores.
- In Waldenitres Tomos.
- In Fasciculum Zizaniorum ejus dem.
- In Polydori Inventiones Rerum.
- In Io: Textoris Officinam.
- In Catalogum Capgravi.
- In vitas Pontificum Barnes.
- Epitomen Lelandi de viris Illust.
- Acta Romanorum Pontificum.
- Vitam D. Ioannis Baptistae.
- De Christo duodenni.
- De Baptismo et Tentatione.
- De Lazaro resuscitato.
- De Consilio Pontificum.
- De Simone Leproso.
- De Coena Domini et pedum Lotione.
- De Passione Christi.
- De sepultura et Resu [...]rectione.
- Super utroque Regis conjugio.
- De sectis Papisticis.
- Contra Momos & Zoilos.
- Proditiones Papistarum.
- Contra adulterantes Dei verbum.
- De Ioanne Anglorum Rege.
- De imposturis Thomae Becketi.
- De magnis Dei promissionibus.
- De praedicatione Ioannis.
- De Christi Tentatione.
- Corruptiones Legum divinarum.
- Amoris Imaginem.
- Pammachii Tragaedias transtulit.
- In Apocalypsin Ioannis.
- Adversus Impostorem Standicium.
- Contra Iurandi Consuetudinem.
- Certamen Ioannis Oldcastelli.
- Acta Caelibum Anglicorum.
- Dialogos quosdam.
- Cantiones Christianas.
- Contra Baalis Sacrificulos.
- Apologiam pro Barnes.
- Pro Graio contra Smithum.
- Contra Suasionem Papisticam.
- Super Annae Askewe Martyrio.
- Ad Elizabetham Regis filiam.
- Contra Cleri Coelibatum.
- Super Itinerario Lelandi.
- De veris Haereticis.
- Locupletationem Apocalypseos.
- Expostulationes in Papistam.
- In Mantuanum de Morte.
- Missam Crapulosorum.
- Contra missam Papisticam.
- De vocatione ad Episcopatum.
- Contra Boneri Articulos.
- Super Obitu LVTHERI.
- Confessionem Ioannis Lamberti.
- Hebdomadem coram Deo.
- De Bello Wiclevi contra Papistas.
- Episcoporum Alcoranum.
- Facetias et Iocos sine certo numero.
- Transtulit ex Anglico in Latinum sermonē Examinationem Guil. Therp:
- Ex Latino in Anglicum, Apologiam
- Sebaldi Heydē contra SALVE REGINA.
- Epistolam Ioannis Pomerani ad Anglos.
- Opus de Scriptoribus Angliae & Scotiae recognitum & plus quam quingentis Autoribus auctum.
- Opus Lelandi de viris jllustribus abbreviatum et in quibusdam auctū.
- Fasciculum ex omnibus.
- Scriptores ab Helia.
- Scriptores a Bertoldo.
- Additiones ad Trithemium.
- Collectiones Germanicas.
- Collectiones Gallicas.
- Collectiones Anglicas.
- Varia Doctorum virorum.
- Catalogum Generalium.
- Spirituale Bellum.
- Castellum Pacis.
- Conciones Pueriles.
- Ad Hulliensem Synodum.
- Ad quasdam Quaestiones.
- Appendices ad Paleonydorum.
- Historiam Patronatus.
- Historiam Simonis Angli
- Historiam Franchi Senensis.
- Historiam Divi Brocardi.
- In Praefationem Fastorum Mantuani.
IOANNES IVELLVS,
IOANNES IVELLVS, vir verè gemmeus, in agro Devoniensi natus, a pueritia literis, linguis et artibus imbutus est in Academia Oxoniensi, primū in Collegio Mertonensi, ac postea in Collegio Corporis Christi, ubi gradum baccalaureatus Theologici suscepit. Insignis, suo tempore, fuit Euangelij ebuccinator: Saeviente Regina Maria exulavit, et ut libertatem suae Conscientiae salvam retineret in Germaniam profugit: Sed Regina Maria fato suo functâ reversus est in Angliam, et in Academia praedicta ad Doctoratus. Theologici apicem ascendit; progrediente autem aetate; propter ipsius singularem doctrinam et scientiam Regina ei Elizabetha b. m. Episcopatum Sarisburiensē detulit [...], ubi multos annos praeclarè Ecclesiam rexit et Christi Euangelium fideliter dispensavit: Nec solùm Gubernator et Pastor vigi [...]mtissimus extitit, verùm etiam multos egregios et praeclaros libros exaravit edidit (que), qui tum Anglicè tum latinè extant et vaeneunt; imprimis verò illam elegantissimam et inconfutabilem Apologiam Ecclesiae Anglicanae, de qua summé eruditus Petrus Martyr, in quadam illius Praefatione, jam Apologiae ipsi annexa, scripsit, et quam vehementer laudavit: Ac Martyris quidem verba recitare non pigebit;
Tua Apologia, frater charissme, non tantùm mihi, omnibus modis et numeris satisfecit, verum etiam Bullingero ejus (que) filijs et Generis, nec non Gualthero et Wolphio, tam sapiens mirabilis et eloquens visa est, ut ejus laudandae nullum modum faciant, nec arbi trantur quicquam hoc tempore perfectius editum fuisse, &c.
Hic gemmeus Antistes in morē (ut ita dicā) Prophetae vitae finē, anno mortem suam [...] praecedente praedixit, in binis literis ad tum Episcopum Norivicensem missis, prout lucidè apparet ex [...] ejus a doctissimo Laurentio [Page 170] Humfredo nostro accuratissimè descripto; ad quā te, plura videndi et audiendi cupidum remitto.
Expiravit in domo sua Monkton-farleae, Sarisburiae (que) Cives mortem ejus magna lamentatione prosequuti sunt, anno D ni. 1573. quinquagesimo (que) aetatis suae: Et in Ecclesia Sarisburiensi in chori meditullio marmoreo lapide sepultus jacet, cum hac Inscriptione sequente.
D.
IOANNI IVELLO Anglo, Devoniensi, ex antiqua Iuellorum Familia Budenae oriundo, Academiae Oxoniensis laudatssimo Alumno: Mariana tempestate per Germaniam exuli: Praesuli regnante ELIZABETHA Regina, Sarisburensis Di [...]eceseos, (cui per annos xi, menses ix, summa fide et integritate praefuit) Religiosissimo, viro singulari eruditione, ingenio acutissimo, judicio gravissimo: Pietate, humanitate egregiè praedito, Theologiae cum-primis cognitione instructissimo; Gemmae Gemmarum: jmmaturo fato Monkton-farleae praerepto, Sarisburiae sepulto: Coelorum Civi; Laurentius Humphredus, Hoc Monumentum, observantiae et benevolentiae ergo consecravit. Anno salutis humanae Christo merito restitutae. M.D. LXXIII. IX. KAL. Octob.
Vixit annos xlix. menses iiij.
IN MORTEM D. IOANNIS IVelli, Ioannes VVolleius in lingua Latina S. R. E. Scretarius.
- Synopsin seditiosae Bullae a Pio quinto in Angliam transmissae an o. 1569. Anglicè.
- Brevem tractatū de Scripturis, Anglicè.
- Tractatum de Sacramentis, Anglicè.
- Co [...]cionem temporibus R. Edovardi [...]bitā, in 1. Pet. cap. 4. ver. 11. Anglicè.
- Se [...] Conci [...]nes Regina Elizatha audiente, habitas ad Crucem Paulinam, Anglicè.
- Apologiam Ecclesiae Anglicanae.
- Adversus Thomum Hardingum volumen in quo 77. quaestiones, ex Scripturis et omnium Conciliorum ac Patrum monumentis discutiuntur, ex Anglico conversum in Latinum a Guil. Whitakere.
- Replicam adversus Hardingum &. ex Anglico in Latinū convers. a Tho: Bradoco.
DAVID WHITEHEAD,
DAVID VVHITEHEAD, adolescens in Academia Oxoniensi institutus, ac ibi sacrae Theologiae Baccalaureus extitit: doctrinâ et cognitione instructissimus cum esset, in omnibus locis ad quos accessit, verbum Dei solidè et syncerè praedicavit: Quo nomine, tantum apud Reginam Elizabetham b. m. gratiae fidei et auctoritatis obtinuit, ut ei Cantuariensem Archiepiscopatum deferret, quem ille recusavit; Alio etiam tempore cum eadē Regina illum Hospitilo publico seu Xenodochio prope VVestmonasterium de Savoy dicto praeficere vellet eam itidem dignitatem respuit, hoc (que) responsum Reginae reddidit; Sibi satis esse de vivendi praesidijs prospectum, se (que) suo praesenti statu conten tum, velle in vocatione Divinitus sibi impofita, id est Euangilij annunciatione, acquiescere, &c. In quo apparuit fingularis ipsius et penè inaudita, modestia et humilitas: rarum et praeclarū hijsce nostris temporibus exemplum, in quibus homines paulo appetentiores honorum eminentiam et fortunarū suarum amplificationem, tam in Ecclesia quam in Repub, potius quâm Dei gloriam venantur et aucupantur: (discite ô mortales) Fuit plus minus septuagenarius, et ex ista vita migravit anno Domini 1571.
MATTHEVS PARKERVS.
MATTHEVS PARKERVS, in Civitate Norwicensi natus, et in Academia Cantabrigiensi Literis expolitus est; ubi primū [...], seu Lector Biblicus cum esset in Collegio Corporis Christi, demceps socius ejusdem Collegij factus est: Postea vero ascitus, ut esset Reginae Annae Bolleniae a Sacris, suscepit Doctoratus gradum: At primò ad Decanatum Stokiensem evectus est: Cum (que) illa Regina praeclarissima in vivis esse desijt, Rex Henricus octavus cum fecit Sacellanum suum: Henrico autem Rege defuncto, dignus existimatus est qui esset Regi etiam Edouardo sexto Sacellanus. Sub utro (que) Rege Ecclesiasticas dignitates non vulgares obtinuit; puta, Collegij praedicti Praefecturam, Praebendam Eliensem, et ad extremùm Decanatum Lincolniensem: Quae omnia augmenta ornamenta (que) vivente Principe pio Edouardo quietè possedit, imò, ante secundum annum jmperitantis Mariae, null [...]m offensionem vel interpellationem passus est: Tum verò propter ductam uxorem omnibus praedictis honour bus exutus, quamdiu illa Regina vixit inopem obscuram (que) vitam agere coactus est. Sed terribili illi Rogo toteruditione et zelo praestantium consumptore et devoratore in morte Reginae extincto, et Archiepiscopali sede per obitum Cardinalis Poli, vacante, Regina (que) Elizabetha b. m. in Regali solio collocata, selegit illa nostratem hunc doctissimum Parkerum et in Archiepiscopali sede Cantuariensi constituit, ut qui ei honoris amplitudini propter doctrinae excellentiam et Religionis puritate [...] maximè aptus videretur: Inauguratus autem sive ut dicitur installatus fuit xvij o. Decembris 1559. quem honoratissimum locum plusquam quindecim annos tenuit. Per illud vero tempus multa et magnifica Charitatis opera edidit. Civitati enim Norvvicensi, loco nata [...]i suo, Polubrum [Page 176]et Gutturneum argenteum bis deauratum, pondus autem erat centum septuaginta tres unciae, largitus est: ad haec quinquaginta solidos dedit per annum, qui quotannis ejusdem Civitatis egenis et pauperculis erogarentur, curavit autem ut in Ambarvali septimana, sex anniversariae Conciones in quin (que) particularibus Norfolciae Ecclesijs, haberentur. Rochdaliae in agro Lancastrensi Scholam Gramatices instituit. Collegio Corporis Christi sive Benedicti Cantabrigiensi, ubi Musis incubuit, triginta Discipulatus, scu stipendia Scholastica, praeberi fecit, interiorem Bibliothecam aedificavit, multos (que) libros tam excusos quàm manuscriptos eosdem (que) rarissimos ac propter pretium et antiquitatem plurimi aestimandos, eidē Bibliothecae concessit: Praeterea illius Collegij studiosis, trecentas argenti facti bis deaurati uncias: perpetuum (que) Divae Mariae de Abchurch London Patronatum donavit. Haec et multa alia egregia charitatis opera praestitit, quae abs (que) prolixitate recitare non potui. Sed inter alia singulare ipsius Antiquitatum quae ad nostrarum rerum antiquas historias pertinent conseruandarum studium silentio praeterire nequeo: Quippe nisi ejus cura industria (que) praevenisset, plerae (que) ex nostris priscis historijs periturae essent. Nomenclaturam librorum quos publicari curavit hic attexere placuit. Expiravit anno D ni. 1574. cùm septuagesimum secundum annum attigisset: Et in Sacrario Lambethani Palatij, sub plano marmore contumulatus jacet, cum hoc Epitaphio sequente;
- [Page 177]COncionē, cum Martinus Bucerus sepeliretur, ex libro Sapientiae, cap. 4. ver. 7. ad. 19. Anglicè.
- Librum de Antiquitate Cantuariensis Eccelesiae adeo (que) de Archiepiscopis LXX.
- Historiam Angliae Matthaei Paris.
- Flores Historiarum Matthaei Florilegi vulgo Westmo [...] asteriensis
- Historiam Gyraldi Cambrensis, Thomae Walsinghami, et alios.
THOMAS BECONVS,
THOMAS BECONVS, in Oxomiensi Academia professor Theologiae temporibus Edovardi Sexti: cum regnaret Maria Martyricida, exulavit in Gormani [...]; sed Reginâ defuncta, redijt, et diligens spectatus (que) cùm pastor tū scriptor claruit: prout constat ex ejus compluribus praeclaris & divinis Tractatibus, qui Anglicè extant & prostant, quorum catalogum subjunxi. Nihil ex ejus operibus Latinèeditum vidi, praeter quàm eruditam ejes disputationem de Caena Domini, quam in suo exilio composuit: ex quâ liquebit quantopere veram et reformatam Religionem sit amplexus. Cooptatus est in numerum Praebendariòrum Cantuariensium, ibi (que) ad vltimum vs (que) spiritum permansit. Expiravit circa annum 1570. quum esset sexagenarius. In [...]ujus laudem, operum (que) ejus Encomium, hos subjectos versiculos invenio, Ioannis Parkhursti Episcopi Norvicensis;
- Prima pars, seu Tomus 1
o continet.
- NOva è caelo.
- Christogonioe convivium.
- Symposium quadragesimale.
- Orandi methodum.
- Serviam seu florum falciculus)
- Invectivam adve [...]sus suramenta.
- Disciplinam militaris.
- Davidis Cytharam. Psal us.
- Regimen virtutis
- Catechismum brevem.
- Librum Matrimonialem.
- Strenam Christianam.
- 2. Pars (seu tomus.)
- Gemmam jucunditatis.
- Principia Religionis Christianae.
- Tractationem de jejunio.
- [Page 180] Castellum consolationis.
- Animae solatium.
- Turrem fidelium.
- Equitem Christianum.
- Homilias adversus scortationem.
- Precationum flosculos.
- Orationis myrothecium.
- Merbidi Medicinam.
- Dialogum de Christi nativitate.
- Invectivam adversus adulterium.
- Epistolam ad arumnosos Dei servos.
- Supplicationem ad Deum proverbi sui reft it utione.
- Nisse Pontificiae surrectionem.
- Scripturae locos communes.
- Comparationem inter Canam Dominicam [...] missam Papalem.
- Articulos Religionis, Patrum auctoritate comprobatos.
- Portentosas Romanorum Pontisicum merces.
- Romae reliquias.
- Differentiam inter verbum Dei & humana inventa.
- Acta Christi et Antichristi, et de eorum vita & doctrina.
- Christi Chronica.
- Novi Testamenti compendium.
- Quastiones de sacra Scriptura.
- Verbi Divini Triumphum gloriosum.
- Laudem mortis, omnes hi libelli impressi anno, 1564▪ in fol.
- Postillam omnium Euangelior [...]m D [...] miniacalium in 4 o.
- Aegri medicinam, sapè et seorsim recusam in 8 o.
IOANNES CAIVS,
IOANNES CAIVS, patria Nordvvicensis, educatione Cantabrigiensis & Patavinus (nam in [...] & [...]iae commoratus [...] in Gonnevilli Colleg [...]o [...] Medicinae Doctorat [...] [...] [...]pter raram & minimè vulgarem erudi [...] [...], Regis Edovardi sexti, Reginae Mari [...] [...] per multos annos continuos, Sereniss [...] [...]ethae b. [...] meddicus successive factus [...] tam rarum est quam memorabile, Illa [...] alios Medicos alterum nomine Iulium [...] [...]aesarem, (quos utrosque Pater [...] venerab [...] [...] [...]rstes bene novit,) apud hanc Reg [...]nā Elizabetha [...] [...] [...]nparabilis excellentiae Principem, tantopere glori [...] [...]atià floruit Cajus, ut eum ornaret, & ejus vive [...] [...]sidia amplific [...]et plurimùm. Hinc suprá memor [...] [...]ollegio valds beneficus fuit: quippe qui maxi [...] [...]jus partem p [...]oprijs impensis de novo extruxit. Hac de causa dictus est conjunctus, seu alter ejus fundator▪ quod amplis reditibus & possessionibus in perpetuum ditavit. Proinde, suprá dictum literarum domicilium, Gonnevilli & Caij Collegium denominatur.
Hic Caius verè, varios Libros de re medica & alijs argumentis conscripsit, quorum Catalogum hic infrâ subjunxi.
Obijt Cantabrigiae anno Christi 1573. aetatis suae sexagesimo tertio, et in recenter aedificati Collegij Sacello inhumatus est: monumento (que) decoratur, in quo, vice Epitaphij, hasce binas tantum voculas invenio.
VIVIT POST FVNERA VIRTVS.
- DE mendendi methode libros 2.
- De Ephemera Brittannica lib. 2
- De Antiquitate Cantabrig. Academiae lib. 2.
- Historiam Cantabrig. Acad. lib. 2.
- De Canibus Brittannicis lib. 1.
- De rariorum Animalium at (que) stirpium historia lib. 1.
- De Symphonia vocum Brittannicarum lib. 1
- De Thermis Brittannicis lib. 1.
- De libris Galeni quae non extant.
- De Antiquis Brittaniae Vrbibus.
- De libris proprijs.
- De pronuncitat c. Graecae & Latinae Angliae cum scriptione nova.
- De annalibus Collegij medicorum Londini
- De annalibus Collegij Gonnevilli & Caij.
- Compendium libri Erasmi de vera Theologia.
- At (que) haec quidem ipse commentatus est, & praeterea etiam praeter Commentrios seu Annotationes scripsit.
- In Cor [...] C [...]si de medicina libr [...]s [...]ct [...].
- In [...]crib [...]ij L [...]rg [...] d [...] compos [...].
- Medicamentorum lib [...].
- In Frammiga [...]i opera [...]nia.
- In Libros Galent de administrationibus anatiomicis novem.
- In ejusdem lib. de motu musculorum duos
- De sanitate tuenda sex.
- De Ptysana unum.
- De parua sphera unum.
- Ad Thrasijbu [...] lum unum.
- De [...]ssibus ad Tijrones unum.
- Transtulit deinde è Graeco in latinum Gale [...]i Libros.
- De placitis Hippocratis & Platonis primum.
- De libris Galeni suis, unum
- De ordine librorum suorum, unum.
- De diaeta in morbis acutis, unum.
- Item, Niceph. Callisti de confessione in orationibus, unum.
- Chrysostomi de modo orands Deum.
- Paraphrasim etiam Erasmi in Epistolam Iuda in vernaculam Ling. tranlit.
- [Page 184]Porro sequentes libros castigavit.
- De administrationibus Anatomicis Galeni, novem.
- De motu musculorum duos.
- De ossibus ad Tyrones, unum.
- De composit e medicamentorum 17.
- De simplicium medicamentorum facultatibus 11.
- De placitis Hippoc. & Platonis, unum.
- De medendi methodo 14.
- De libris suis, unum.
- De ordine librorum suorum, unum.
- De sanitate tuenda, sex.
- Ad Thrasybulum, unum.
- De Ptysana, unum.
- De victus ratione in morbis acutis, unum.
- De succidaneis, unum.
- De septimestri partu, unum.
- De humoribus, unum.
- De brevi designat e. dogmatum Hippoc. unum.
- De usu partium 17.
- De locis affectis omnes, additis argumentis singulorum.
- De febrium differentia, unum.
- De morborum differentia, unum.
- De differentijs symptomatum, unum.
- De causis symptomatum 3.
- De morborum temporibus, unum.
- De purgantium medicamentorum potestate, unum.
- De his qui purgandi sunt, quibus medi, camentis, & quo tempore, unum.
- De anatomia Hippocratis, unum.
- De dissectione musculorum Galeni, unum,
- De medicina libros 8. Cornely Celsi.
- De composit e medicamentorum librum unum Scribonij.
- Postremò ipse primus invenit & in lucem protulit sequentes Galeni libros.
- Primum de decretis Hippocratis et Platonis Graecum.
- De comate Graecum, 1.
- Hippoc. de medicamentis Graecū, unum.
- Fragmentum libri septimi de usu partium Galeni.
- Bonam partem libri de succidaneis.
- Et de Ptyssana qui defuit.
- Postremò promittit historiam Norvicensem, et castigationem operum Galeni.
- Caeterum quo consilio singula scripserit, et quaenam ex his et ubi in publicum editi sunt, diligenter ab ipso ex ponitur in libro de suis libris proprijs, Londini edito, anno Dom. 1570. per Guilielm. Seresium, è quo singula studiosi petere poterunt.
ROBERTVS ABBATVS,
ROBERTVS ABBATVS, ex honestissima familia ortus, Guilfordiae natus: Literarum cognitione in Collegio Balliolensi & Academia Oxoniensi educatus; S. Theologiae verè Doctor; praedicti Collegij Praefectus, sive Magister, ejusdem (que) facultatis in eadem Academia professor Regius, seu Cathedrae Doctor. in qua dignitate successit Thomae Hollando, nostro T. D. clarissimo; quam cum summa laude V. annis sustinuit: Hic Abbatus noster doctus pins (que) post officium Pastoris xx. annos perfunctum & post errores Pontificios ab eodem nervosè (scriptis editis) confutatos, a Rege serenissimo IACOBO electus, & in Episcopum Saris buriensem consecratus est 3. Decembris A o. 1615. Et in hoc munere SEFFRIDI Cicestrensis Antistitis faelicitatem aequavit, quod Episcopus ipse fratrem videre contigerit Archiepiscopum Cantuariensem, Angliae totius Primatem, &c.
In hac autem cùm versaretur sede, doctum illud & solidum de Gratia & perseverantia Sanctorum opus parturijt, quod ipsius quasi Cygnea vox fuit; ejus hic adjiciam ad Academiam Matrem elegantem Apostrophen, nec-non quae sub finem operis posthumi addita est, Attestationem.
Salve veneranda Mater, Academiarum decus, & gloria: continere me non possū, ut in nomine Tuo non attollam, & exultem animo, beatum (que) me praedicem, cui in faelicissimo omnium Gymnasio discere pariter, & docere datum est. Mille ego Tibi salutes, mille faelicitates, prosperitates omnes, & successus exoptare nunquā desinam. Tibi hoc negotium sub potentissimi Principis auspicijs agitur: Tibi repetitus labor hic, cui pro Te aliquando in scholis Tuis sudatum est. Id nempè agitur ut cavere discant Alumni Tui Arminios, Bertios, Grevinchovios, Thomsonios, & reliquos istos Scriptores, quos pruritus in [Page 187]geniorum occupat, ut in assuetis nunquam acquiescant, nunquam se aliquid esse credant, nisi novitates singulares producant. Et quidem, quae fuisti jampridem, opinor, ab his furoribus omnino libera, nihil dubito quin in pietate Tua maneas, & utinam semper maneas, & pro certo habeas veriora illa esse, quae antiquitus ex Ecclesiae Catholicae judicio definita sunt, & ab eodem nostro religionis usu recepta, quam quae curiosa levissimorum hominum ingenia ad plausum sibi de peregrinate captandum à profligatis haereticis mutuata prodiderunt. Atque utinam in animis studiosorum insideant magis, & magis, quae in discessu nostro inter caetera hortati sumus, ut post vera fidei jacta fundamenta, missis illis jam innumeris recentium transmarinorum, non libris, sed chartarum maculis, ad veteres Scriptores se accomodent, è quibus Theologiae verissimas opes eruant, abs (que) quorum lectione; atque usu quàm elumbes, quàm jejunae, quàm invalidae plerun (que) nobis sint orationes, disputationes, tractationes, res ipsa loquitur, non sine stomacho nonnunquā auditorum, siqui doctiores sunt, qui pro solida doctrina sentiunt se nubes, & umbras complecti, quae terendis tantùm bonis horis accommodatae sunt. Neque tamē dum veteres commendo, Scholam excludo, immò modo adhibendam esse sentio, sed ita, ut sit ancilla, non Domina, & afferenda sit ad illam fidei doctrina, non inde referenda. Recentiorum in tanta Scriptorum varietate, tanta vanitate delectus, & modus habendus est, ne otio studiosi abutantur legendis scriptiunculis quibus (que), quae latrinis potiùs, quam doctorum hominum Bibliothecis dignae sunt. Haec ego dicta vobis, ornatissimi Academici, magna cum voluptate recolo, quia conscius mihi sum quanto cum affectu & benevolentia dicta sunt, eò certè ut Hierosolymam illam vestram tanquā ex insulis fortunatis fortunatissimam excolere opera vestra, & omni modo adornare studeatis. Vtinam Tui Tibi non desint, Academia Florentissima, quae Tuis non ulla in re deesse probaris. Vtinā animadvertant semper, & sentiant in studio atque industria, in [Page 188]literis; & doctrina quantae verarum voluptatum deliciae contineantur, quanta animorum serenitas, quanta gloriae magnitudo; de otio atque inertia, de libidine, de compotationibus, & fumis quantae sordes, quanta ignominia quanti conscientiarum aculei supersint. Certè vivunt virtutum, vivunt industriae nomina, & fruuntur luce, quando isti sordidarum voluptatum aucupes sepeliuntur in tenebris, & vix quidem, nisi cum nausea & screatu, & vomitu, memorantur. Spero interim ego de Te, spero de Tuis optima, charissima mater mea. Vtinam vigeas, utinam floreas, magis (que), ac magis crescas in columnam fidei, firmamentum veritatis, usque ad adventum IESV CHRISTI.
Hactenus ex Praefatione ejus ad Lectorem. Attestatio autem sic habet. Dioecesi Sarisburiensi ei demendata: quam anois non ampliùs duobus, & tribus mensibus administravit. Dum verò non solum publicis curae Episcopalis occupationibus implicatur, sed & privatis studijs Theologicis penitùs pertinatius (que) adhaeret, ex sedentaria vitae ratione, calculo intra renes concepto gravissimè laborat, ac annum jam agens quinquagesimum octavum cum ejusdem morbi paroxysmo ultimo, per aliquot dies protracto, invictá patientia conflictatus; tandem non sine ingenti cleri sui, populi (que) luctu, et penè incredibili Saris buriensis Civitatis moerore placidè in Domino conquiescit. Imminente morte convocat domesticos, & fidei suae professionem interruptis, ac moribundis vocibus exorsus, cum amici monerent huic ut subersederet labori, extare enim doctrinae, ac fidei suae in scriptis a se, editis (que) operibus confessionem; annuit; & scripta sua omnia suprema hac voce obsignavit. Illa (inquit) fides quam scriptis meis propugnavi. Veritas Dei est, in ejusque assertione morior. Et sic (inquam) spiritum amisit, mense Martij A o. 1618. Inque Ecclesia sua Sarisburiensi Sepultus jacet.
- [Page 189]COntra Gu: Bishopium Anglo papistam, Doctorem Pontificum, in defensione Guilielm: Perkinsi cujus titulus est Catholicus Reformatus (opus elaboratissimum) tomi. 3. Anglicè.
- Demonstratio Antichristi, contra Cardin. Bellarminum, & alios Papicolas, Latinè.
- Defensio librorum suorum contra Cavillationes & Sophist [...]cationes Eudoemonis-Ioannis: pr [...] Is: Casaubono. & contra Apol [...]giam Eu-daemon Ioannis pro Garneto, &c.
- Semita antiqua. 1. Concio habita Oxoniae, Latinè extat Tho. Draxo interprete.
IACOBVS MOVNTAGO.
QVVM legeris VVintoniensem Episcopum fuisse IACOBVM MONTACVTVM, & Sacelli Regij Decanum & nobilissimi Ordinis Periscelidos Antistitem, & sapientissimo Regi IACOBO á privatis consilijs; scias Lector, hos titulos literis & virtute eū meruisse, ut de longa nobilitatis serie, a Montacutis Salis beriae olim Comitibus, nihil dicam. Patrem habuit ex ordine equestri, D. Edovardum, a Boughton, in comitatu Northamptoniensi; Avum ejusdem nominis, Angliae Praetorem praecipuū, Henrici octavi Consiliarium; Matrem verò Elizabetham, nuperi Baronis Haringtonij (nostri, senioris,) sororem. Conveniens generi obtigit educatio in inclyta Cantabrigiensi Acadademia, quae insolitos ejus in literis profectus novo etiam privilegio compensavit, collatis & Magiste [...]ij & Doctoratus insignibus priusquam leges Annales paterentur. Habet & Academia, quod illi imputet, aucta propter eum Collegio Sydneano, quod fundavit Francisca Sydnea Sussexiae Comitissa illius agnata, Henrici Sydnaei nostri, ex equestri Periscelidos ordine, qui Robertum praesentem Leicestriae Comitem genuit germana soror. Praeses ejusdem Collegij factus, quum circmjacens fundus odoris faeditate infamis esset, Trumpiniam aquam novo alveo deduxit in hortos Collegij, communicata urbi & Academiae salubritate.
Quanta autem faelicitate juventutis studia d [...]rexerit, testantur magna ingenia, quae elaboratissima ex ea officina prodierunt. His artibus, quum serenissimo nostro Regi innotuisset, sine mora Sacellanus ejus Ordinarius, Lichfeldiae (que) & Sacelli Regij, mox Vigorniae Decanus factus est; Bathoniensis deinde & VVellensis Episcopus, Qua in sede ita se gessit, ut octo annis, quibus praefuit, non sibi sed publico honores gessisse visus sit. Pauperes [Page 192]in Prochotrophio beneficum Procuratorem I omnes boni illius loci hospitalem Episcopum amiserunt. Intuentibus verò opera publica, quae collapsa restituit, id unum solum (que) egisse videatur, adeo jam nitent, quae fi [...]u & ruinis antea squalebant: ut Palanum Episcopi VVe [...] lense, cum hortis & aede sacra, domus (que) Banov [...] Et quod grata posteritas nunquam silebit, templum Bathoniense, quod Oliverus Episcopus, centum ab hinc annis inchoavit, ejus maximè impensa absolutum fuit. Huic templo, nisi morte fuisset praeventus, & canentium Chorum datunus erat, & Decani Capituli (que) dignitatem: & nunc fratres ejus Equites clarissimi, Henricus & Sydnaeus, apud Regē satis videntur cavisse, ne irritum fiat honestissimum defuncti propositum. Deni (que) ad sedem VVintoniensem translatus, novam sibi obvenisse interpraetatus est, non honoris, cujus jam erat satur, sed oneris materiam. Stat magnificentiae illius insigne monumē tum, Domus Episcopi, in meridionali Londini suburbano, modo in ruderibus suis sepulta, nunc aemula splendidissimis citerioris ripae Palacijs. Stat arx Farnamia aucta jam novis porticibus & cubiculis, ad Regem, quùm eos tractus obiret, excipiendum: ut praetereā caetera VVintoniensis sedis domicilia ejus sumptibus restaurata, tanquam ea lege consecratus fuisset Episcopus, nequid labis in Dioecesi appareret. Turrim quo (que) in arce VVindsoria, nobilissimi ordinis Periscelidos Antistiti dicatam, pari studio sumptu (que) ornavit: nec passus fuisset aliquando sibi deesse, quod bene ageret, si non mors, quae illi senectam invidit, jussisset desistere. Facile ex his conjicias observatissimum eum fuisse antiqui Canonis, quo jubentur Episcopi facultatum Eccllesiae quadrantem sacris aedibus reparandis impendere; quum constet hunc nostrum, in ea mediocritate Fortunae supra viginti milia coronatorū erogasse.
Obijt Grenovici Hydropicus, quadragesimo nono aetatis anno, XIII. Kalend. Augusti. M.D.C.X.ƲIII. relictis quatuor fratribus splendissimis Equitibus Edovardo [Page 193]natu maximo Henrico Angliae Praetore praecipuo, Carolo qui funus magnificè procuravit, & Sydnaeo libellorū supplicū Magistro; quos Deus illi voluit superesse, ut Regi & Reipub. vivendo fraternae virtutis tenorem continuent. Collegio Sydnaeano memor ib [...] iuventutis transactae nutricia solvit moriens, legata Bibliotheca bene instructa et annuo pecuniae proventu. Corpus in templo Bathoniensi condi voluit, ubi monumentum illius cernitur magnificum ex indice lapide & alabastrite. Quàm invitis hominibus decesserit, luctu fere publico testatum est. Nec enim modo familiam suam afflixit morte Antistes noster, sed Academiam utram (que) & Aulam & Ecclesiam vocavit in partem maeroris. Et Rex Optimus, quem viventem propter officij assiduitatem & cultum ingenij & intemeratam fidem semper habuit charissimum, desiderij & tristitiae sensu parentavit defuncto. Apud caeteros hoc consequutus est, ut nemo ejus morte gavisus fuerit: fruebatur enim (quod rarissimum est) munificentissimi Principis gratiâ sine invidia; & quum plurimum posset, opinione omnium plus posse merebatur; non ambitionem et luxum, sed ad Ecclesiae & bonorum omnium levamen ea usus potentia. Nec minor domi sanctimonia ejus fuit et probitas, quam in publico morum eligantia et affabilitas. Quicquid temporis negotijs subtrahere poterat, pre [...]ibus et divinarum rerum meditationi con [...]ecrabat: i [...]a (que) Sanctos Patres, quos in summa admiratione semper habuit, vitae imitatione unice colebat; castrtatis quo (que) eorum aemulus, quā nec verbi invericundia laesam, secum id sepulchrō tulit.
EDOVARDVS DERINGS,
EDOVARDVS DERINGVS, genere nobilis, antiquâ familiâ ortus, natus est in Cantio, & literis tam humanioribus quàm sacris, operam dedit Cantabrigiae, in Christi collegio, ex quo tot Principes & praestantes Theologi exierunt; ubi tantopere profecit, vt industrius & planè divinus verbi Dei praeco evaserit. Quod manifestum fit cùm ex solidissimis suis concionibus, (ex quibus illa coram Regina Elizabetha habita de Ecclesiarum & Ecclesiasticorum abusibus & curiarum corruptelis facilè excellit), tum ex alijs consolatione plenissimis tractatibus, quae omnia in lucē prodierunt: sed tantus, & tam perbonus vir, nunquam ullum illustrem locum aut eminentem dignitatem sortitus est, titulo Baccalaureatus Theologici, et sociali stipendio in supra memorato collegio contentus: Factus (que) est Concionator in Ecclesia Cathedrali sancti Pauli Londinens.
Edovardi Deringi ultima verba, habita ab eo in lecto fatali, Tobiae 26. Iunij, anno 1576. hic inserere aequum putavi.
Deus condonet mihi negligentiam meam, quòd pretiosa Dei dona non magis (dum tempus haberem) converterim ad illius gloriam illustrandum. Nihilominùs, gratis Deo habeo, quod his charismatis ambitiosè non sum vsus, nec, ut inanibus hominum Studijs obsequerer. Mihi semel defuncto, reconciliabuntur inimici mei, nisi qui me non noverunt, et qui nullum veritatis sensum habent: Quippe, fideliter, et cum recta conscientiâ, Domino Deo principi meae servivi. [Page 196]Cum concionator ei diceret, est tibi summum beneficium, quod in pace dimitteris, & quod a multis molestijs abibis, quas fratres nostri sustinebunt & sentient: ille respondit, ego quidem à multis molestijs migrabo & recedam, & multas post me relinquam. Si Deus decrevit quod sancti ipsius concoenabunt, cur ad eos non proficiscor? siqua autem restat dubitatio, aut haesitatio, Dominus noster veritatem patefaciat.
Cuidā dicenti, quod speraret conticescentis animus pia tamen meditatione exerceretur: respondit, eheu, miser & fragilis homo, & omnium, electorum Sanctorum minimus, credo, & intueor in Christum salutem meam. Nos universi simul conveniemus in dulci harmonia Domini, Dei exercituum. Quae & quanta nubes testium hic est? Paulisper, & spem nostram cernemus. Fines saeculorum in nos occurrerunt, & nos citò recipiemus finem spei nostrae, quem adèo, expecta vimus. Afflictiones, morbi, aegrotatio, dolor, nihil sunt aliud nisi quaedam mundanae partes et portiones, a Domino ad nos redeuntes. Non sufficit ad momentū incepisse nisi in reverentia Domini cunctis diebus vitae nostrae nos perseveremus: quippe, in jactu oculi colligemur & auferemur. Ne delicias facite cum verbo Deo, ne illud vilipendite: beati sunt qui benè utuntur linguis suis, dum eas habent.
Lector humanissime, visum autem est mihi in medium proponere eximium Apophtegma prolatum a sanctissimo Deringo, paulò ante obitum ipsius: Ex quo clarè datur videre & discere, dulcem in morte pacem manere eos omnes, qui dum vivunt, sunt in cultu Domini industrij. Ille. n. in lecto suo erectus fuit, & amici ejus eum rogabant, ut aliquid eloqueretur, tum sol faciei ejus illuxit, unde occasionem ita loquendi arripuit,
‘Non est nisi unus sol qui orbem terrarum illuminat: non est nisi una Iustitia, non est nisi una sanctorum communio. Si ego essem omnium in universo orbe creaturarum praecellentissimus: si Abrahamum Isaacum, Iacobum’ [Page 197](hic enim fuerunt praestantes in mundo viri) justitia exaequarem, nihilominus necesse habemus confiteri, nos esse magnos peccatores, et nullam salutem, praeterquam in Christi justitia reperiri aut obtineri. Nos autem omnes, indigemus gratiae Dei. Et quod ad mortem attinet, ego tale Spiritus gaudium sentio & percipio, ut si ex altera parte sententia vitae, ex altera autem parte, sententia mortis in me pronuntianda foret, millies mallem (quam Deus separationem praefinierit) mortis, quam vitae sententiam.
Mortuus est, et terrae redditus ad Tobianas aedes in Comitatu Esexiae. anno 1576.
- REsponsionem modestā et succincta [...] advers [...] Hardingum.
- Praelectiones in Epistolam ad Hebr [...]
- Concion [...] [...]sdam [...]ram Regina et in Turr [...] [...]di [...] [...] bitas.
- Precatio [...] priv [...] familijs destinatas
- Catechis [...] [...] succi [...]c [...].
EDMVNDVS GRINDALLVS,
EDMVNDVS GRINDALLVS, in Cumberlandia natus, Cātrabrigiae, in Aula Pē brokiana linguas, Artes & Theologiam didicit, in qua Primum factus est socius & deinceps ejusdem collegij Praefectus: Deinde Nicolao Ridleio Episcopo Londinensi a Sacris fuit, qui illum Regi Edovardo sexto b. m. commendavit, sed immaturo obitu Regis praeveniente, doctrinae & virtutum suarum praemio caruit. Vnde sua sponte in Germaniā exulavit, in qua vixit, quamdiu imperitaret Regina Maria. Sed, illâ extinctâ, redijt, & á Regina Elizabetha b. m. evectus est ad dignitatem, ei temporibus Regis Edovardi, destinatam, hoc est, anno 1550, electus est; & jam consecratus est Episcopus Londinensis, quem Episcopatum circiter undecim annos tenuit, & postea anno 1570. translatus est ad Archiepiscopatum Eboracensem, ubi sexennium ferè sedit, dum, propter ipsius pietatem & eruditionem anno 1575, ad Cantuariensem Archiepiscopatum evectus est, ibi (que) Sedem illam Rexit, septem (plus minus) annos, sed biennio antequam more reiul, usum oculorum amisit. Morbo correptus est Croidonae ibi (que) inhumatus est, anno 1583. et aetatis suae sexagesimo quarto. Multa praeclara charitatis o [...]era cum in vita, tum in morte sua fecit. Exempli causa. In loco natali suo, vir Sanctae S. Bees angli è. Begae oppidulo in comitatu Cumberlandiae, liberam scholam instituit, quam stipendio triginta librarū per annum in perpetuum locupletavit. Aulae Pembrochianae Cantabrigiensi terras ad viginti duarū minarum annuos reditos legavit, ad alendum Graecarum Literarum praelectorem, et ad sustentandum unum Socium et duos discipulos qui pariter ex sua illa Schola desumendi essent: Eidem Aulae varios libros, et quadraginta argenti facti uncias dono dedit.
Magdalenae collegio Cantabrigiensi concessit annuam [Page 200]mercedem in praedijs et latifundijs, unde vnus socius è schola ipsius accitus aleretur. Christi Collegio apud Cantabrigiēses purioris religionis seminario, et politioris doctrinae domicilio, quadrginta quin (que) Argenti facti vncias legavit: Oxoniae Reginali Collegio annuum proventum viginti librarum largitus est ad alendum Socium et duos Scholares ex ipsius supra nominata schola eligē dos: Et moribundus eidem Collegio maximam Bibliothecae suae partem, argenti facti magnam portionem signati etiam quadraginta Libras donavit. Octo domunculis eleemosynarijs Croidonae sitis, dedit praedia, quinquaginta libris annuis reditibus aestimata; quò pauperes melius victitarent. Postremò Civitati Cantuarensi centum concessit argenti signati libras, ut esset sors sive peculium profectitium, vnde pauperes in Civitate ab ocio arcerentur, & opere exercerentur.
IOHANNES FOXVS,
IOHANNES FOXVS, in comitatu Lancastriae natus est, ubi, cum puer esset, literis destinatus est, postea (que) missus est Oxoniam & in collegio Magdalenensi operam literis navavit, & Theologiam professus est, Latinae Graecae & Hebraicae Lingnae scientiam non poenitendā regnante Edovardo ejus nominis sexto consecutus est. Et Reginae Mariae temporibus, quò tutius & securius viveret, apud Belgas exulavn [...]: Sed Reginâ defunctâ, remigravit in Angliam, & summus Theologus extitit. Hic est ille reveren [...] nobilitatus Foxus, quem toties citavimus & ad quem toties Lectorem remisimus. Hic est ille doctissimus v [...]r, qui, (vt nihil dicam de ejus Ministerio sacro et singulari in docendo sedulitate, infinitis et incredibilibus laboribus) illud operosissimum Martyrologium, quod inscribitur Acta et Monumenta Ecclesiae nostrae, quae duobus ingentibus voluminibus sunt comprehensa, colligit edidit (que) in quibus quantam operam & studium adhibuit, Christiano Lectori considerandum relinquo. Opus sanè quod omnes qui ubi (que) sunt Papistae nequeunt refutare, nedum falsitatis, redarguere. Et quamvis aliqui catuli Pontificij tam nobile opus conati sunt dentibus suis rodere & lacerare tamen non alio effectu & successu, quam Catellus Melitaeus, Vrsi caudam mordet. Plus minarum quam periculi adfe entes.
Praeter illud multi laboris Martyrologium, multos alios eruditos libros conscripsit & in lucem edidit.
Audivi quendā fide dignum, cui benè notus erat Foxus quamdiu in Acadimia degeret gravissimè affirmantem, quod ei fuerit Filius nomine S. qui juvenis cum esset, non potuit verbis revocari quominus transmarinas regiones obiret, in quibus aliquamdiu commoratus redijt ad Patrem suum Oxoniae etiamnum agentem peregrino habitu deformatus: pater ejus jam senio confectus, eum [Page 203]non agnoscens, dixit ei, Quisnames? Respondit juvenis, sum filius tuus, & excepit Pater, ô fili mi S. quis te docuit ita te rediculū praebere tam alieno & indecoro habitu vestitum? Quam reprehensionem visum est hic ascribere, propterea quod optimi senis humilem et omnia mundana minoris aestimantem animum declarabat, cujus laudem, nimium nequeo praedicare. Nunquam quaesivit ac ne ullam sibi oblatam dignitatem et eminentiam amplexus est, utpote sola Theologiae professione contentus, quod summam ejus et penè singularem humilitatem demonstravit: in tam ambitiosis in quibus vivitur temporibus, exemplum maximè rarum et penè inauditum. Londini summum diem obijt, et in sancti Aegidij Ecclesiâ ad portam vulgò Creeplegate denominatam sepultus conditur, in cujus Monumento marmoreo haec inseques inscriptio conspicitur.
CHRISTO SS.
IOanni Foxo Ecclesiae Anglicanae Martyrologo fidelissimo, Antiquitatis Historicae jndagatori sagacissimo, Euangelicae veritatis propugnatori acerrimo, Thaumaturgo admirabili: Qui Martyres tanquam Phoenices ex cineribus redivivos praestitit:
Patri suo omni pietatis officio inprimis colendo, Samuel Foxus illius primogenitus, Hoc Monumentum Posuit.
Obijt xviij o. die Mens. April. Anno salutis 1587. jam septuagenarius.
- MEditationes in Apocalypsin S. Iohannis.
- Tractationem de Christo crucifixo, Latinè.
- Christum Iesum triumphaniē, Latinè.
- Contra Osorium continuationem Gu. Haddoni. Latinè.
- Contra Papam Latinè.
- [Page 204]Breves adhortationes Consolatorias ad visitatos et afflictos, Anglicè.
- Notas breves de Electione, Anglicè.
- Quatuor Euangelia Saxonico-Anglicè edidit.
- Concionem ad quendam Iudaeum Baptizatum, textus ex undecimo Pauli ad Romanos, Latine.
- Vrbanum Rhegium defide, Anglicè transtulit.
- Locorum Communium Titulos et ordines 150.
- Ad inclytos Angliae Proceres pro afflictis fratribus supplicationem.
- Gratulationem ad Angliam de Ecclesia et ejus Pastoribus.
- De re Eucharistica.
- De lapsis recipiendis.
- Expostulationem Christicum genere humano.
- Aduersus del Rij Theologi calumnias.
- De excommunicatione.
EDWINVS SANDYS.
EDVVINVS SANDYS, Nobili ortus familia, sacrae Theologi-Doctor exceleberrima Academiae Cantabrigiensis, ibi (que) Aulcogon S. Katharinae Praeses, & ejusdē Academiae Pro-cancellarius, quando Ioannes ille fortissimus Dux Northumbriae cum Exercitu illic transiens ut MARIAM (regni tum primùm fasces arripiētem) opprimeret, coegit cum non admodum invitū D nae. Ianae Graiae (quae Regina fuerat declarata) causam pro Concione propugnare: Quod ille fecit tam modeste simul & prudenter, ut Northumbrius officio abunde satisfactum ab illo agnoverit, neque tamen adversam factionem multam irritaverit. Nam cum rebus mutatis, tam Dux quam ipse postridie in vincula reperentur; Ipse vero post aliquot menses, amicorum intercessione liberatus, in Germania unâ cum uxore profugit, ubi quoad vixit MARIAR. delituit, et auspicante regnum ELIZABETHAE, B. M. revocatus, VVigorniensis Episcopus declaratur, consecratus Decemb: xxi o. 1559. Grindallo deinde successit utrobique, Londini nimirum 1570. & Eboraci post sexennium. Ibi cum sedisset Archiepiscopum annos xij. excessite vivis August. viij o. 1588. Sexagenarius plus minus: Et Southvvelliae tumulatus est. Vir nescio utrum suis virtutibus clarior, a [...] generosissima sobole faelicior. Nam liberos reliquit permultos, ex quibus tres equites hodiè vidimus auratos, animi corporisque dotibus ornatissimos, Edvvinus autem doctior & pro patria clarior charior (que) est.
Ad hoc tempore, jam extat volumen eruditarum Concionum ab eo anglicè habitarum et exaratarum.
LAVRENTIVS HVMFREDVS.
LAVRENTIVS HVMFREDVS, oriundus è Provincia Buckinghamensi, etin bonis literis Oxoniae educatus in Collegio Mariae Magdalenae sacro▪ Marianis temporibus exulabat in Germania; sed initio regnantis serenissimae Elizab [...]thae, b.m. reversus, literis & predicandi faculta te excelluit, Doctoratus (que) gradum suscepit. Propter summam autem eruditionem suam Divinam gloriam mirificè illustravit: ut qui cumprimis nuperam & sceleratissimam Iesuitarum infernalium sectā patefecerit. Quàm sedulò & diligenter ex antiquitatis monumentis, Papistarum technas, fraudes, imposturas, investigaverit descripserit (que), erudita ipsius volumina in lucem emissa & extantia luculenter declarant.
Factus est S: Theologiae Professor Regius, vel ut dicitur Doctor e Cathedra, & Magdalensis Collegij Praeses: quibus dignitatibus multos annos fruebatur.
Vitam clausit & humatus est Oxoniae anno 1589. mortem ejus magnopere plangente & deplorante Academiâ; cujus etiam corpus funebri exequiarum celebritate honorificè sepeliri curavit, cùm septuaginta plus minus annos ipse complêsset.
- DE Nobilitate ejus (que) antiqua origine &c.
- Libellus de conservanda vera religione.
- Consensus Patrum de justificatione.
- Interpretatio Linguarum.
- Iesuitismi ꝑs 1 a. sive Praxis Curiae Romanae, contra Resp. Et Principes, ac Praemunitio ad Anglos.
- Iesuitismi ꝑ 2 a. Puritano-papismi, seu Doct nx. Iesuiticae, contra Edm: Campianum et Io: Duraeum, Assertio et confutatio Item Pharisaismus vetus et novus, Concio ad Oxonienses, A o. 1582.
- De vita et morte Ioannis Iuelli, ejus (que) verae doctrinae defensio, cum refutatione quorundam objectorum, Hardingi, Sanderi, Copi, Osorij Lusit: Pontaci Burdeg:
- Transtulit Origenem de recta fide contra Marcionistas, et scripsit Praefationem in eundem Doctorem.
- Item Cyrilli commentarij in Esaia [...] Prophetam Latinè reddidit.
- Indicem in Forsteri Lexicon hebraicum confecis.
IOANNES MORVS,
IOANNES MORVS, Patria Eboracensis & perantiqua natus familia, postquam Cantabrigiae in Collegio Christi multos per annos, scholaris, socius, magna cum laude celebris vixi [...]et, evocatus fuit ad curam pastoritiam Ecclesiae Beati Andreae apud Nordovicenses vocationi paruit, paratus ad opus ministerij sedulus incumbit; et quae, nonnulli ante eum illustres Architecti, sincerae religionis jec [...]rant fundamenta, auxit ille, ornabit & superaedificabit in Domino. Habebat Civitas illa illius temporibus senatum (ut ille de Roma dixit) Deorum, Concilium proborum multitudinem deni (que) hominum ita vacationi sedulo inservientium, ut in illa Civitate, uti Deus praeceperat de Israele, ne unus quidem cursitare mendicus videretur. Ita semper floreat Civitas illa, Ecclesia Andreae illa, ubi eruditum Robertum Hillum S. Theologiae professorem (jam Doctorem) tertium post Morum illum quinquennes labores impendisset.
Fuit Morus noster pastor Ecclesiae istius per annos xx. plus minus, & licet multa ei oblata pinguia Beneficia, in quibus majori cum emolumento, minori cum labore, poterat residere, locum tamen non mutavit. Quantus, quantus fuit vir iste Dei testatur Civitas illa, & testabitur sat scio: Nomen illius est adhuc apud Cives instar unguenti pretiosi, Effigies illius instar tabellae desideratissimae, Memoria illius semper apud illos futura est in benedictione. Quid multa? en corporis Eic [...]nem & Catonem alterum gravitate poteris intueri: Alebat ille quidem, non comam at, barbam, ut nihil gravitate tanta indignum committeret. Erat ille incessu decorus, vestitu modestus, victu vino (que) parcus, comitate severus, severitate comis, & in terra auri ille sine auro vivebat ut non sua sed suos quaesivisse videret [...]r. Artium pene omnium habebat Encyclopaediam, linguarum habebat multarum, [Page 211]Hebraeae praesertim & Graecae peritiam, &, ut Paulus de seipso, plus quam reliqui paene omnes in ministerio laborabat: 2. Cor. 11.6. Et quoniam sermone rudis erat ut Paulus non autem scientia, non tam verbis quam vitae persuadebat. Filios in Christo habuit multos: amicos propter Christū habuit plures; ministros ad serviendum Christ [...] i [...]itavit & fecit plurimos: Singulis diebus Dominicis [...]er lemper, quater aliquando, singulis insuper diebus profostis hora sexta matutina populum tam diu instituebat, donec [...] [...]ptus instar lu [...]rnae accensae alijs inserviens seipsum consumpsisset. Scripsit idem Chronologi [...]m sacram, Ca [...]echismum parvum, conciones tantum tres: dep [...]xit situm terrae Canaan, & ita in hebraeo tex [...] veteris, & gr [...]co N. T. erat exercitatus ut Hieronym [...]m eum p [...]ris appellare. Reliquit post se uxorem m [...]tissimam, silias duas: nomine non nummis dives discelsit. Obijt anno D ni. 1592. aut circiter, & magno cū honore, majori cum luctu, maximo autem cum dispendio illius Ecclesiae sepultum est, in Ecclesia Sant-Andreanae praedictae ante suggestum.
GVILIELMVS WHITAKERVS,
GVILIELMVS VVHITAKERVS Lancastriensis, in S. & Individuae Trinitatis Collegio Cantabrigiensi contemplationi & literarum studijs vacavit: ubi progressu temporis, tam fuit linguarum peritia, & omni liberali disciplina ornatus excultus (que) ut varia ornamenta consecutus, sacrae Theologiae professor Regius factus fuerit, & Collegij divi Iohanni sacro praefectus. Quae loca multos annos tenuit, & hoc temporis decursu strenuè & felicitèr cum nostratibus famosissimis (perditis illis profugis & perfidis proditoribus Presbyteris ac Iesuitis) Stapletono, Sandero, Reginaldo & Campiano conflictatus est: quam verò secundis praelijs usus sit, erudito lectori estimandum et judicandum relinquo. Nec contentus cum supra norninatis Pseudo-catholicis Anglo-papistis, dimicasse, in certamē descendit cum illo Philistaeorum Goliatho, hoc est cum Archi-jesusita Roberto Bellarmino (jam Cardinale, & R. Pontificis pugile primario) cujus argumenta et objectiones tam succinctè solidè (que) refellit, ut nemo suprà, attestantibus omnibus Euangelicis Europaeis. Et nisi (proh dolor) immatura et nobis luctuosa mors eum praevertisset, ad singulas Controversias et singulos Tomos Bellarminianos exquisitè inconfutabiliter (que) respondisset. Nihilominus ab ipsis quibusdam Anglis in Italiā profectis cum fide audivi relatum, Ipsum Bellarminum hujus viri Effigiem ex Anglia procurasse, & in ipsius musaeo servasse: propter insignem enim eruditionem clam admiratus est: Et cum fortè ab aliquo socio suo ex Iesuitis vel amico rogaretur, cur Haeretici illius picturā habuit, solitus est respondere, quod quamvis Haereticus esset et Adversarius, esset tamen doctus Adversarius: Ecce Cardinalis Bellarmine (si vivis etiam adhuc) doctissimi Doctoris VVhitakeri vivam in chartis Imaginem, [Page 214]ginem, vivissima tamen in operibus ejus (pro tua consolatione) vides: Illius inquam, qui dum in vivis esset, vixit piè, solide docuit, obijt placide & in summa pace, anno D •i. 1595. aetatis (que) suae quadragesimo septimo: Ejus obitum totam Academiam imò universam Angliam dolore ac moerore afflix [...]t: Cantabrigiae in Collegio Divi Ioannis cum summa solemnitate & omnibus ornamentis funebribus, pro more Scholarum, contumulatus est.
EPITAPHIVM REVERENDI VIRI Doctoris Whitakeri aureis incisum literis in pariete juxta sepulchrum ejus, in sacello Collegij S. Ioannis Euangelistae.
- ADversus Thomae Stapletoni Anglo papistae defensionem Ecclesiasticae Authoritatis, quā ipse luculentam et accuratā inscripsit, tribus (que) libris digessit, duplicatio pro authoritate S z. S z.
- Nicolai Sanderi Anglo-papistae quadraginta demonstrationes, quod Papa non sit Antichristus ille jnsignis, qui unus tantum homo est, cum plusquam ducentes Pontifices Romani fuerint, et eorundem demonstrationum solida refatatio.
- Ad decem Rationes Edmundi Campiani Iesuitae, Christiana responsio.
- Responsionis ad decem jllas Rationes, quibus fretus Edmundus Campianus certamen Ecclesiae Anglicanae Ministris obtulit in causa fidei, Defensio, contra Ioannis Duraei Scotici-Iesuitae.
- Fragmenta veterum Haeresewn ad constituendum Ecclesiae Pontificiae, &c.
- Thesis proposita et defensa in Academia Cantabrigiensi, die Comitiorum anno D ni. 1582. cujus summa haec: Pontifex Romanus est ille Antichristus quem futurum Scriptura predixit.
- De S. Scriptura disputatio contra hujus temporis Papistas, inprimis Robertū [Page 215]Bellarminum Iesuitam Romanum et Thomam Stapletonum Anglo-papistam quaestionibus proposita et tractata.
- Praelectiones in quibus tractatur Controversia de Ecclesia contra Pontificios inprimis Bellarminum Iesuitā, in 7. quaestiones distributa: Opus posthumum edit. per Ioannem Allenson.
- Controversia de Concilijs contra Pontificios inprimis Bellarminum Iesuitam in 6. quaestiones distributa. Opus posthumum per Io. Allenson.
- Tractatus de peccato originali in tres libros distributus adversus tres primos libros Tho: Stapletoni de universa justificationis doctrina hodie controversa. Opus posthumum per Io: Allenson.
- Praelectiones in Controversiam de Romano Pontifice, distributum in quaestiones 8. aduersus Pontificios, inprimis Bellarminum: per Io. Allenson. Adversus Guil. Reginaldum.
- Cygnea Cantio, hoc est ultima illius Concio ad Clerum, habita Cantabrigiae anno. 1595. Vita et mortis vera descriptio, cum Epicedia in obitum ejusdem a varijs doctis viris graecè et Latinè Scripta.
- Transtulit ex Anglico in Latinum Ioannis Iuelli adversus Thomam Hardingum, volumen.
ALEXANDER NOVVELLVS,
ALEXANDER NOVVELLVS Lancastrē sis, Prisca Novvellorum gente oriundus, Theologiae Doctor, Aedis S. Pauli Decanus; Marianis temporibus propter Christum Exulans: Reducum primus, verae Relligionis, contra Anglo-papistas duobus Libris Assertor, primae & ultimae quadragesimalis Concionis, per annos 30. p. m. continuos ad S. Elizabetham summa libertate Praeco: Scholae Middletonianae Patronus: Collegij Aenei-Nasi Oxonij (ubi ab an aetatis 13 o. annos. 13. studuit) 13. studiosis & 200. Libris, monetae Angliae, opera & impensis suis ampliati Praeses: Scholae Paulinae plurimorum bonorum Auctor; Pietatis, frequentissimis Concionibus, & triplici-Catechismi Propagator, qui publicum in se utrius (que) Academiae & Ecclesiarum Exterarum testimonium at (que) aeternorum Principum Edovardi sexti & Elizabethae judicium Procerumque provocavit, Pauperum (literatorum praecipuè) Nutritor, Afflictorum morbis Corporis vel Animi Consolator fuit.
Sedit B.R.P. & Ecclesiae P.M. 42. nonagenarius, cum nec Animi nec Corporis oculi caligarent.
Obijt an o. D ni 1601. Feb. 13 o. & jacet sepultus in Ecclesia cathcdrali S. Pauli, cum hoc Epitaphio supra tumulum.
- COntra Thomam Dormanum
- Anglo papistam, duobus libris in 4 o. Anglicè.
- Alius Liber contra Dormanum,
- Et Sanderum de transubstantiatione in 4 o. Anglicè.
- Catechismus Major lat •. in 4 o.
- Catechismus minor lat e. in 8 o.
- — idem Graecè Lat e. & Hebce.
GVILIELMVS PERKINS,
GVILIELMVS PERKINS, natus in oppido Marstoniae non procul a Civitate Coventriae in agro Warwicensi, (dulci patria mea & natali solo:) in Christi Collegio Cantabrigiensi jnstitutus perpolitus (que) est: ubi tantas in vera pietate & liberali doctrina progressiones fecit; ut evaserit non modo sedulus & summè industrius Concionator, verum etiam variarum excellentissimarum tractationum solidissimorum (que) commentariorum, qui jam extant, conscriptor: quorum operum plera (que) propter dignitatē suam & praestantiam Latine reddita, transmarinis (que) typis excusa sunt. Hic eximius vir cujus vita doctrinae suae fuit consona, sanctè & incontaminatè vixit: Quod nostris iniquissimis temporibus est maximè rarum exemplum: quippe, in multis ministris Euangelicis et in nonnullis Professoribus Theologiae, us (que) adeò à professione dissidet discordat (que) ipsorum vivendi ratio et consuetudo, ut nimium impediant cursum Euangelij, carnales (que) Libertinos in sua pravitate obfirment. Caeterùm, istis relictis, paena quam reprehensione dignioribus, me ad Perkinsum nostrum beatissimum Clarissimum & nervosissimū Theologum refero, cujus doctrinae et sanctitatis odor suavissimus non solum perfuditomnes Magnae Britanniae Regiones, sed etiam in Gallia, Germania, Belgio, et in aliqua Hispaniae parte inclaruit. Multa nam (que) ex ipsius eruditis operibus, sunt in Gallicum, Germanicum, et Teutonicum idioma transfusa. Ejus Catholicus reformatus Hispanicè conversus, non potest a quoquam Catholicorum Regis Catholici refutari.
Hic divinissimus Theologus (prout ejus Effigies oculis representat) dexteram manum mutilam et ad scribendum ineptam habuit. Quot tamen praestantissima volumina et opuscula sinistra manu conscripserit non tam omnes Christi Collegij Alumni, quam tota Academia [Page 221]Cantabrigiensis satis luculenta perhibebunt testimonia. Sed (eheu) Deus nostris peccatis offensus, hunc fidelissimum servum suum in aetatis vigore, ad Coelos transtulit, utpote quo iste mundus nimis fuerit indignus. Aegrotavit & diem ultimum obijt Cantabrigiae anno 1602. universis Academicis ejus mortem dolore & lachrymis, prosequentibus, & nonnisi quadraginta quatuor annos natus, supremo honore funebribus (que) exequijs celeberrimè, pro more Academiae, decoratus fuit.
- FVndamentum Religionis Christianae.
- Armilla aurea, vel Theologiae descriptio.
- Commentarius in Symbolum Apostolicum.
- Expositio orationis Dominicae.
- Declaratio vtrum quis sit in statu
- Damnationis, vel in statis Gratiae.
- Casus quidam conscientiae.
- Glossologia (sive Lex linguae) à Th.
- Draxo Latinè reddita.
- De natura et praxi Resipiscentiae.
- De pugna Carnis & spiritus à Tho:
- Draxo Latinè conversâ.
- De benè vivendi ratione in omnibus ordinibus et temporibus.
- De benè moriendi ratione.
- Tractatio de conscientia.
- Catholicus Reformatus.
- De vera ratione cognoscendi Christum
- Crucifixū, Granum Sinapi, Has duas
- Tractatiuncula, Latinas fecit. T. D
- De vero lucro omnibus terrenis divitijs pretiosiore.
- De idololatria novissimorum Temporum: Latinè nondum extat.
- De liberâ Dei gratiâ, & libero hominis arbitrio.
- De vocatione, (sive varijs vivendi institutis).
- De Praedestinatione, Tractatus quem auctor Latinè emisit in Lucem.
- Digestum (sive Harmonia Biblica)
- Dialogus de consumatione saeculi.
- Tres libri de casibus conscientiae à Thoma Draxo, & etiam ab eximio viro Wolfango Meyero, in Latinum idioma transfusi.
- Comentarius in quin (que) prima capita epistolae D. Pauli ad Galatas, & commentarius adjunctus in sextum caput auctore Richardo Cudwortho.
- De Christiana aequitate, divulgatore Guilielmo Crasshavio.
- [Page 222]De figmementis (sive imaginationibus) hominis, publicante Thoma Piersono.
- Problema, adversus Coccium, ac Perkinso Latinè editum & publici juris factum a Sa. VVardo Theol. Profess.
- Clavis Prophetica, ab auctore Latinè emissa, & in lucem prolata a Th: Tuko.
- Commentarius in Christi concionem in monte habitam, sive in. 5 6.7. capita Matthaei, operâ Th. Piersoni.
- Commentarius in tria prima capita Apoclypseus, operâ Roberti Hilli & Thomae Ptersoni.
- De Christi Tentationibus,
Matth. 4. a vers. t. ad 12.sive, Monomachia inter Christum & Diabolum, publicantibus R. Hillo & Th: Piersono.
- Adhortatio ad Resipiscentiam, Textus Zeph. 2 ver. 1.2. ope Guilielmi Crashavij.
- Duae excellentissimae tractationes de Ministrorum vocatione, ope Guil: Crashavij.
- Commentarius in Epistolam Iudae, operâ Th. Pickeringi.
- Bascarologia, sive de arte venefica tractatio, edita a Th. Pickering, & interprete Th. Draxo.
- Certa responsio, sive Declaratio ad hominem rusticū adversus libros prognosticωs, ab ipso auctore conscripta.
- Christiana Oeconomià, sive Disciplina domestica, ab ipso auctore Latinè conscripta.
IOHANNES VVHITGIFTVS.
IOHANNES VVHITGIFTVS, ex antiqua familiâ Withgiftorum de Whitgiftia in Comitatu Eboracensi oriundus, & Henrici Whitgifti mercatoris de magna Grimsbeia in agro Lincolniensi, filius natu maximus fuit. Habuit Patruum cui nomen erat Robertus Whitgistus, Monasterij Wellowensis in comitatu Lincolniae Abbatem. Aquo patruo, in pueritia eruditus est, cujus patruus (prout Archiepiscopus saepe numerò narravit) pro re nata ei dixit, ne (que); se, nec Religionem totam Scripturam sacram subinde evolvi, & nunquam exea potui cognoscere nostrā Religionem fuisse Divin [...] instirunum, & opinionē suam confirmanurus, solebati [...]ud Servatoris Apophthegma producere, omnis planta quam non plantavit pater ille meus caelestis, Matth. 15.13. eradicabitur.
Hic ejus Patruus eum spectati [...]ma indole & ad virtutem factum & fictum inveniens, Londinum misit, ubi in Schola Antonianâ operam literis navabat, postea illum in literis magnopere progressum, parentes ejus, (Abbate Avunculo in Consilium adhibito) miserunt Cantabrigiam. Primò, studuit in Collegio Reginali, sed illud domicilium minus probans, se transtulit in Aulam Pembrochianam; cujus Praefectus fuit Nicolaus Ridleius (postea Episcopus Londinensis factus, & Martyrio coronatus) certior factus a Domino Bradfordo Whitgifti Tutore, de juvenis indole, probitate & exiguis vivendi praesidijs (pater enim adolescentis, damna Marinâ passus, filium alere minus potuit) concessit ei in illa Aula Discipulatum anno (que); 1555. cooptatus est inter socios Domus Petri, Andrea Pearno eidem Aedi praesidente, qui regnante Martyricida Maria ei favit, & ejus perspectam in Euangelica Religione affectionem, [Page 225]connivendo dissimulabat.
Susceptis Gradibus Baccalaurei & Magistri Artium & Baccalaureatus Theologici, ad Doctoratus gradum altissimum, ascendit, & hanc Thesin propugnavit, Papa est Ille Antichristus; Egregius (que); concionator extitit & è Socio, altius evectus successit Doctori Hutteno (non ita pridem Eboracensi Archiepiscopo) in Magisterio Aulae Pembrochianae, et fuit Doctori Coxo Episcopo Eliensi, á sacris.
Designatus etiam est sacrae Theologiae Professor Margaretanus: (quippe Domina Margareta piae memoriae illam praelectionem fundaverat) quod munus tanta cum laude executus est, ut non ita multo post, factus fuerit sacrae Theologiae professor Regineus. Et accitus, ut coram Regina Elizabetba b.m. concionem baberet, tantopere eum approbavit Regina ut illum Collegio Sanctae & Individuae Trinitatis & juramento imposito inter suos sacellanos annumeraret; anno 1567. Ad decennium, fuit Magister illius Collegij tota Academia ei admurmurante & acclamante, exceptis Thoma Cartvvighto & pauculis alijs, qui sese Ritibus & ceremonijs Ecclesiae Anglicanae ab illo defensis opposuerunt.
Regina ascivit eum ad Decanatum Lincolniae, quem (illo septennio in quo Cantabrigiae mansit,) tenuit. Suâ prudenti industria & venerabili moderatione multos pupillos doctrinâ eximiâ expolijt & exornavit, ex quibus quin (que); postea vidit ad Episcopalem dignitatē excitatos putà. Redmannum Episcopum Norwicensem; Babingtonum VVigorniensem; Rudd, sancti Davidis; Golsbourghum, Glocestrensem; & Benedictum Herefordensem; Praeterea alumnos et Discipulos habuit multorum Magnatum filios, nimirum Wigorniae Comberlandiae (que) comites, Baronem de la Zouch, Baronem Dunboyrium ex Hiberniâ. Nicolaum Baconum & Franciscum Baconum exequestri ordine & alios complures.
Decanatus Lincolniensis ad septennium, potitum Reginea Majestas, anno 1577. eum Episcopatu Wigorniensi [Page 226]decoravit. Valedicturus Academiae, pro Themate elegit illa verba Paulina quibus ille suis Corinthijs valedixerat. 2. Cor. 13.11.
Anno (plus minus) post inaugurationem Episcopalem, Propraeses VValliae constitutus est, summus autem Praeses fuit Henricus Sidnejus eques verè auratus, deinceps verò, anno 1583, statim ab obitu Archièpiscopi Grindalli, Regina eum ascivit ad Archiepiscopatum Cantuariensem, & exiguo intercedente tempore, in sacrū consiliorum suorum senatum illum retulit.
Fuit Reginae Elizabethae, (quamdiu illa regnaret), in delicijs, & tam inusitata familiaritate reverendum Patrem amplexa est, ut illum nigri sui Mariti nomine appellare dignaretur. Caeterùm, cum haec illustrissima & decantatissima Regina, mortifero morbo laboraret, & propter Melancholiam esset colloquij impatientissima, tamen Episcopi monitis benevolas praebuit aures, quinimò cum esset muta & [...], ejus animus precanti assensus est, quam rem signis & indicijs prodidit, & ita manifestum fit quam religiosè haec praecellentissima Regina moreretur, Martij 24 o 1602.
Tum Rex Iacobus, ut qui fuerit justus et legitimus regni haeres, successit Reginae, et Sceptrum excepit, quem Archiepiscopus inunxit et capiti coronam Regalem imposuit, et apud Regem gratiâ et auctoritate valuit, nihilominus mortem Reginae, ejus veteris et propitiae Dominae internis lamentationibus prosequutus est, et multos menses non supervixit, sed mense Februario sequente, aegrotare caepit, Rex rumore aegrotantis Archiepiscopi valdè perturbatus, accessit Lambitham eum invisurus, et quibusdam jucundissmis sermonibus praemissis, addidit se Archiepiscopi vitam à Deo petiturum. Archiepis copus, Regem Latinè alloqui enitebatur, sed nulla verba ab eo emissa intelligi potuerunt praeter haec tria, Pro Ecclesia Dei, quae saepe iterabat, & fuerunt verba ejus novissima, & intra paucos dies animam exhalavit ultimo Februarij anno D ni. 1603, aetatis (que); suae septuagesimo tertio cum plusquam viginti annos in Archiepiscopali sede [Page 227]sedisset. Humatus est ab australi parte Ecclesicogon Croydonensis, ubi ab haeredibus memoriae ejus monumentum erectum est pulcherrimum, modestiae tamen illius congruentius quam caeteris tanti viri virtutibus, mausoleo tantumvis superbo non indignis.
Multa charitatis opera pas in: [...] u [...] vixisset, nempe, Lincolniae, Wigorniae, [...] Cambri [...] [...]ibus, in Cantio, & comitatu S [...]yensi [...] quod [...] entissimum est Ptochotrophium pulch [...]um [...]crosanctae Triadis fundavit Croidonsae, in [...] [...]ustos & Viginti octo fratres & Sorores aluntur, [...] [...]djunxit liberam Scholam pulchritudine praestantem & ludimagi [...] domicilium aedificavit, & in perperuu [...], illa loca sa [...] [...]liberali dotavit stipendio. Multi è Sac [...]is ejus, quorum aliqui in hodi [...] dien [...] supersunt, eo vivente, ad Episcopalem amplitudinem pervenerunt.
Nullos libros, qui extant, conscripsit, sed tantummodo unum magnum volumen Anglicè edidit, in quo Ritus, Ceremonia [...] & Ecclesiae Anglicanae politiam Ecclesiasticam defe [...]it.
S [...]quis desiderat pleniorem Archiepiscopi & ejus vitae expositionem, remitto eum ad luculentam [...] us descriptione [...] & [...]narration [...] a Georgio Paulo equi [...]e aurato pre [...] [...] [...]extam Exanno 1612. Anglicè excusam.
EXTAT AV [...]RV [...]. EIVS.
Concio coram Regina Elizabetha 24. Martij and 1 [...]74. textus [...]o▪ ha [...] 6. vers. 24.26.27. Auglice.
IOANNES RAINOLDVS.
IOANNES RAINOLDVS Patria Devoniēsis, Musis innutritus est Oxoniae in Collegio Corporis Christi (in cujus ore veram verè mortificati hominis jdèam intuere) ubi in Sociorum numerum cooptatus & Doctoratus gradu exornatus est: tamque admirabiles in pietate & literis reconditioribus, imprimis verò in Theologicorum mysteriorum scientia progressiones fecit, ut Academiae Lumen, Europae decus, Divinae gloriae Buccinator; sanctitatis eximium exemplar, & diligentissimus in Pontificios Scriptor fuerit. Cujus volumina quotquot in lucem prodierunt extant omninò inconfutabilia: Sed in ipso cursu, proh dolor, mors eū oppressit. Nam, ingratus mundus, tanta stella fuit plane indignus. Plures ei fuere fratres, omnes (quemadmodum ex auditione accepi) Papismi fumosa caligine occaecati, & maximè Guilielmus Rainoldus seu Reginaldus prout ipse scribit, qui seditiosos & pestilentes libros adversus beatissimā Reginam Elizabetham ejus (que) Regnum florentissimū conscripsit. Vnde non modicus dolor huic religiosissimo & summè erudito Theologo est inflictus. Nullam eminentem in Ecclesia dignitatem unquam voluit accipere praeterquam Lincolniae Decanatum, quem citò transdidit alteri. & praedicto Collegio praefuit: ac pro tempore Theolog •. professor in Collegio Reginali factus est, ubi illo munere ad extremum vitae suae diem perfunctus est.
Operae (que) pretium cognoscere quaá imminente periculo fuit liberatus, anno, 1602. dum Londini diversaretur, & quodam die animi causa deambulatum in Agros-Fensburienses, ubi complures Sagittarij sagittis jaculabantur, prodiret: casu quodam sagitta ejus pectus perculit, quae (nisi Divina intervenisset) corpus ejus transverberasset: Nam anterior facies, bipatentes sc. Togae illius partes, fuit holoserica: pannus etiam subdititius Linceus [Page 230]ille quidem, sed indurus & inflexilis utpote pressurâ undulatim rigoratus Brandium quidam vocant, unde sine tantilla viri laesione, sagitta resilijt. Quod rarum divinae providentiae in famuli sui conservatione opus, cujus ipse fui [...] testis, ingrato silentio minimè supprimendum censui.
Illustris hic Doctor Oxoniae expiravit & perhonorificè ibidē sepultus est, A o. 1607. jacet (que) in sacello Corporis Christi cum Imagine ejus & hac Inscriptione;
VIRTVTI SACRVM.
Io: Rainoldo Theologiae D. eruditione pietate incomparabili, hujus Collegij Praes: qui obijt Maij xxi o. Anno 1607 aetatis suae 58 o. Io: Spencer, Auditor, Successor, virtutum & sanctitatis admirator.
H. M. Amoria ergo posuit.
- DE Romanae Ecclesiae Idololatria, adversus Bellarminum Greg. de Valentia & alios, Operis inchoati libri due.
- Sex theses de S. Scriptura & Ecclesia, contra Stapletonum, Martinum, Baronium, Bellarminum, & Iustum Calvinum Veteracastre [...]sem, auctae anno 1602.
- Summa Colloquij e [...]us cum Ioanne Harto Anglo-papista, de Capit [...] & fide Ecclesiae, anglicè ab eo conscripta, & ex anglico sermone in Latinum conversa, Henrico Parreo Gloucestr. Episc. interprete.
- Concio Eucharistica propter Proditorum apprehensionē in Psalm. 18. vers. 47 usque 51. A [...]glicè
- Concio de destructione Idumaorum in Obediam vers. 5 & 6. A [...]glicè
- Censura Librorum Apocryphorm veteris Testamenti, adversus Pontificios, imprimis Bellarminum, praelectionibus ducentis & quinquaginta posthumis in Academia Oxoniensi tractata. Opera posthuma.
- Orationes duae, habitae quum linguam graecam profiteretur an o. 1576. Oxoniae. Opera posthuma.
- Orationes & Epistolae cum alijs quibusdam opusculis posthumis:
RICHARDVS VAVGHANVS,
RICHARDVS VAVGHANVS, oriundus fuit è Wallia, & Cantabrigiae in Divi Iohannis Euangelistae collegio, operam literis navavit, ibi (que) Doctoratus in Theologia gradum & insignia accepit: cumque esset Reginae Elizabethae â sacris, primùm provectus est ad Episcopatum Bangorensem, anno 1596. & sequente anno ad Episcopatum Cestrensem translatus: postremò verò ad Episcopatum Londinensem elatus, anno 1604. Cui noster ingeniosissimus Epigrammatesta, haec scripsit subsequentia Epigrammata.
De hoc autem praestanti viro nihil amplius dicam, quam quod doctus vir ejusdem Gijmnasij jam de ipsius merita laude & encomio in haec verba scripserit; Dum fuit in collegio, propter studiorum intentionem, illud cohonestavit: propter concionandi labores toti fuit ornamento Academiae, & ad Episcopalem dignitatem vocatus, non solum mansit vigilans, prudens & moderatus Ecclesiae Rector, sed etiā effiicax & scientissimus concionator: nam, sive loqueretur, sermo ejus fuit sententiosus: sive consilium daret, consilium ejus fuit religiosum, sive admoneret quempiam, ejus commonefactiones erant gratiâ plenae; sive censuram adhiberet, censura ejus erat recta & cum judicio: homines adhortatus est ad omnem pietatē & religionis veritatem: & sese summo cum animi, zeli (que) ardore (prout ex ejus doctrina & vitâ apparet) [Page 233]omni superstitioni opposuit. Vt (que) comprehendā brevi, valdè quidem doctus fuit; vicç verò sanctimoniâ melior, Quod (si ipsius mox subsecuturam faelicitatem spectemus) mors ejus censeri debet optima. Vita jam functus (prout in votis suis habuit) abs (que) ulla exequiarum honorificentia & solemnibus ceremonijs, in Divi Pauli ecclesia Cathedrali humatus & situs est anno 1607.
De Vita & Morte.
GERVASIVS BABINGTON,
GERVASIVS BABINGTON, natus in Comitatu Notinghamensi, oriundus ex antiqua et generosa Babingtonorum familia (illius Comitatus) ibidem prima eruditionis imbibit rudimenta: inde verò a pijs suis Parentibus Cantabrigiam missus, in SS ae. Trinitatis Collegio (celeberrimorum virorum seminario) insignem in studijs fecit progressum, sub tutela et disciplina Reverendissimi Beatae (que) memoriae viri Ioannis VVhitgifti ejusdem tunc Collegij Magistri, et posteá Cantuariensis Archiepiscopi longè dignissimi.
Ita autem in literis profecit hic noster Gervasius, ut magna cum laude gradibus insignitus, ejusdem factus sit Collegij socius, et quum animum suum studio Theologico imprimis applicaret, excellens et insignis Verbi divini factus est Praeco in Academia; inde vero, S ae. Theologiae designatus Doctor, vocatus est ab Henrico Nobilissimo Pembrochiae Comite ut ipsi esset a sacris, cujus favore primum Thesaurarius Ecclesiae Landavensis in VVallia fuit ordinatus, postea autem ejusdem Dioceseos electus Episcopus, anno D ni. 1591. Postquam annos circiter quatuor in hoc Episcopatu sedisset, ob singularem ejus pietatem & eruditionem, ab Elizabetha Regina B. M. translatus fuit ad Episcopatum Exoniensem; Vnde triennio vix expleto, ad sedem Wigorniensem fuit promotus. Notandum autem est quod magnis hisce digninatibus non sit factus segnior (ut pleris (que) accidit) cum in Euangelij praedicatione ad animarum conversionem & nutritionem; tum in Librorum scriptione ad Scripturarum elucidationē, adeò ut aliorum exemplo fuerit vigilans Pastor, insignis Scriptor, & prudens Gubernator: qua de re factus est autem Vice-praeses Regij Concilij in Marchijs VValliae: & de quo, vir quidem non indoctus sic scribit;
In Episcopatu VVigorniensi vixit annos circiter xiij. Icterico morbo correptus placidè in Domino obdormivit, & terrenam hanc vitam cum caelesti commutavit, anno partae salutis 1610. aetatis autem suae sexagesimo. Sepultus fuit non sine gravi luctu consuetis solennitatibus in Ecclesia Cathedrali VVigorniae, mense Maij.
- ANnotationes Consolatoriae in Genesin, Exodum, Leviticum, Numeros & Deuteronomium.
- Item, in x. Praecepta, fidei Articulos, & Orationem Dominicam.
- Collatio inter humanam fragilitatem & fidem.
- Conciones tres.
THOMAS HOLLANDVS,
THOMAS HOLLANDVS, patria Salopiensis in finibus & limitibus Cambriae, literarum studia secutus est Oxoniae in Collegio Excestrensi seu Exomensi (hunc cum propter Nominis cognationem tum etiam e [...]ditionē & alias animi dotes supradictis viris illustribus annumero) ubi subordinatis gradibus susceptis cul [...] ipsum Doctoratus attigit, & multos annos Theologi [...] in praedicto Gymnasio professus, Rector fac [...]us est [...] ob singularem doctrinam, cognitionem & pic [...], communibus suffragijs electus est Theologiae Pr [...]or Regius sive Doctor Cathedrae; success [...] [...] Humfredo. Quem locum multorum [...] (omnibus tam exteris quā Academic [...] [...] & approbantibus) tenuit.
Qu [...] exi [...]e eruditus quam (que) [...] [...]ligiosus fuerit ex ejus [...]ijs et doctis disputationib [...] [...], quae etiamnu [...] quorundam manibus teru [...]r, eas autem nondu [...] imprimi, indignum [...]st.
Et (ut de ipso testatur vir quida [...] doctus in concione quadam funebri typis edita) erat alter Apollos, potens in Scripturis, adeo (que) cum Patribus familiaris ac si ipse Pater, & cum Scolasticis ac si Seraphicus Doctor, ab ejus ore tamquam ab Oraculo, quaevis dubia solvebantur, dignissimus ita (que) erat qui Cathedrae Doctor designaretur, quam possedit annos circitèr xx., magno cum applausu & approbatione, dixeram ferè, admiratione.
Ex ejus Scola quot rutilantes Ecclesiae nostrae prodierunt stellae? erat verè, (quod Greg: Nazianzenus de Patre suo comparatè dicit) Abrahamus, Pater multorum siliorum, creatione videlicet scolastica, ad summum eruditionis gradum: & quamvis praeteream multorum Reverendorum Episcoporum nomina qui hoc jure ejus erant filij, non possum tamen silentio negligere, binas Ecclesiae nostrae Columnas, Reverendissimos & Spectatissimos [Page 239]Patres Georgium Abbatum Archiepiscopum Cantua [...]iensem, & Iohannē Kingum Episcopū Londinensem. Et ut multa paucis comprehendā, non tantū erat Praeco veritatis, sed factor veritatis, sedulus orthodoxae Professor, Zelosus verae Religionis propugnator, Magnus jdololatriae Superstitionis & Religionis depravatae osor, quod manifestavit plenius Collegij sui socijs si quando iter aliquod susciperet, eis valedicēdo, his verbis, Commendo vos dilectioni Dei & odio Papatus & Superstitionis. Quemadmodum autē strenuus erat verae Religionis Athleta, ita in conversatione erat pietatis & probitatis Exemplar, quod imprimis apparuit sub vitae ipsius finē, toto enim tempore quo aeger decumbebat, totus erat in Sanctis Orationibus & meditationibus devotis, imò animam suam Deo visus est effundere, anhelando (brevior cum jam ipsi esset anhelitus) ista et similia verba, Ʋeni, O Ʋeni Domine Iesu, Stella matutina, Veni Domine Iesu, cupio dissolvi & tecum esse, haec cum dixisser, animam placide Deo reddidit, hanc vitam pro meliori relinquens: Obijt et sepultus est Oxoniae, honorificè quidem pro more Scholarum, mense Martij, Anno 1612. quum esset plus minus septuaginta tres annos natus.
- HENRICVS Octavus Rex pag. 1.
- Thomas Cromwellus, Essexiae Comes pag. 6.
- Thomas Morus, Angliae Cancellarius pag. 9.
- Thomas Wolseius, Cardinalis pag. 14.
- Reginaldus Polus, Cardinalis pag. 18.
- EDOVARDVS Sextus Rex pag. 22.
- Edovardus Seimor Dux Somersetensis pag. 29.
- Domina Iana Graya pag. 33.
- ELIZABETHA Regina pag. 34.
- HENRICVS Walliae Princeps pag. 44.
- Ioannes Checus Eques auratus pag. 53.
- Gulielmus Herbertus, Pembrochiae Comes pag. 57.
- Gualtherus Deuereux. Essexiae Comes pag. 59.
- Nicolaus Baconis M. S. Custos pag 61.
- Humfridus Gilbertus Miles auratus pag. 65.
- Henricus Sydney periscellidis Eques pag. 69.
- Philippus Sydney Miles auratus pag. 70.
- Robertus Dudley, Comes Leicestriae pag. 74.
- Ambrosius Dudley, Comes Warwici pag. 78.
- Franciscus Walsinghamus, Eques auratus pag. 83.
- Ricardus Grenvil, Miles auratus pag. 85.
- Thomas Candish, Armiger pag. 88.
- Christopherus Carleil, Armiger pag. 92.
- Martinus Frobisher, Eques auratus pag. 100.
- Ioannes Hawkins, Miles auratus pag. 105.
- Franciscus Drake Miles auratus pag. 110.
- Gulielmus Cecilius Baro Burghley pag. 114.
- Henricus Herbertus, Pembrochiae Comes pag. 116.
- Robertus Deuereux, Essexiae Comes pag. 120.
- Georgius Clifford, Cumbriae Comes pag. 120.
- Robertus Cecilius, Comes Sarisburiae pag. 124.
- Thomas Sutton, Armiger pag. 128.
- Ioannes Harington, Baro de Exton pag. 133.
- Ioannes Harington, Baro Innior pag. 135.
- IOannes Coletus, S. Pauli Decanus pag. 145.
- Gulielmus Tindallus, Martyr pag. 146.
- Ioannes Bradfordus, Martyr pag. 151.
- Hugo Latimerus, Martyr pag. 154.
- Nicolaus Ridleius, Martyr pag. 156.
- Ioannes Rogersius, Martyr pag. 154.
- Laurentius Sanderus, Martyr pag. 159.
- Thomas Cranmerus, Archiep. Cant. & Martyr pag. 161.
- Ioannes Baleus Episcopus Ossoriensis pag. 165.
- Ioannes Iuellus Episc. Sarum pag. 169.
- Dauid Whitchead pag. 173.
- Mattaeus Parkerus Archiep. Cant. pag. 175.
- Thomas Beconus pag. 179.
- Ioannes Cayus Medicus pag. 180.
- Edovardus Deringus pag. 195.
- Edmundus Grindallus Atchiep. Cant. pag. 199.
- Ioannes Foxus pag. 220.
- Edwinus Sandys Archiep. [...]boracensis p. 204.
- Laurentius Humfridus pag. 206.
- Ioannes Morus pag. 208.
- Gulielmus Whitakerus pag. 213.
- Alexander Nowellus, S. Pauli Decanus p. 217.
- Guilielmus Perkinsus pag. 218.
- Iohannes Whitgiftus Arch. ep. Cant. p. 222.
- Ioannes Rainoldus D. pag. 229.
- Ricardus Vaughanus Episcopus London pag. 230.
- Geruasius Babington Episc. Wigorniae pag. 235.
- Thomas Hollandus D. pag. 236.
- Robertus Abbatus Episc. Sarum pag. 184.
- Iacobus Mountagu Episc. Winton pag. 191.
- Episc. Abbatus, & Episc. Montagu, in hoc loco continent sed errore in aliam Paginam inueniuntur.