[Page] DE VERITATE, PROVT DISTINGVITVR A REVELATIONE, A VERISIMILI, A POSSIBILI, ET A FALSO.
HOC OPVS CONDIDIT EDOARDUS BARO HERBERT DE CHER BVRY IN ANGLIA, ET CASTRI INSVLAE DE KERRY IN HIBERNIA, ET PAR VTRIVSQVE REGNI.
ET LECTORI CVIVIS, integri & illibati Iudicii dicavit.
Exc. LVTETIAE PARISIORVM. M D C XXIV.
Iam denuò sed auctius & emendatius recud. LONDINI Per AVGVSTINVM MATTHAEVM.
M D C XXXIII.
[Page] Decemb. xxxj. 1632.
PErlegi hunc Tractatum cui Titulo est De Veritate, prout distinguitur à Revelatione, à Uerisimili, â Possibili, & à Falso, qui quidem Liber continet paginas jam Impressas 227. manuscriptas autem circa 17. In quibus nihil reperio bonis moribus, aut veritati Fidei contrarium, quo minùs cum utilitate publicâ Imprimatur.
LECTORI INGENVO.
OVIA de VERITATE satis ambitiosus prostare videatur Titulus, praemittere placuit; veritates Intellectus, non Fidei, hoc in opere proponi. Quae igitur ad Fidem attinent, propriâ luce conspicienda relinquimus; Adeo novum omne intere à istiusmodi declinamus dogma, ut sola veritatum universalium [...] sustineat Jnstitutum nostrum. Quae ideò circa Fidei Mysteria, hinc inde disseminata comperies, tanquam è re nata emergentia habe; neque enim aliter quae heic attulimus distinguere, & seorsim explicare licuit. Quod adaequatum inde libri subjectum, est communis illa in omni homine sano & integro, veritatem investigandi ratio; quae quàm ardua sit, vel ex eo conijcias, quòd nullo in publicum prodierit saeculo, qui Argumentum istud ex professo tractaverit; Quid quod inter rei literariae candidatos, neminem adhuc cōvenire potuerim, qui aptam veritatis definitionem tradere in se reciperet? Deterruit fortasse texturae difficultas, eoque magis, quod non tam èrebus ipsis, quàm aliorum opinionibus, doctrinae conflare aggressi sint syntagma: Nihilosecius, cùm errores, devitantes, tum in veritates solennes, crebrò impingentes Authores celeberrimos observamus: sed foelici dicam an fortuito incursu: Certè utcunque vera perhiberi possint, quae abistis praedicantur, nam ipsi [Page] veri, haud abs re ambigatur. Qui enim verum imprudens dixerit, anne ille statim verus fuerit? sed detur fuisse: At qualis illa veritas? Nonne veluti abnormem sermonem à rudioribus illis (qui artem legendi vel scribendi ignorant) prolatum, ita indigestum omne, vel ex tenui conjectur â ortum Mathema, precariam quandam & obnoxiam disciplinam existimaveris Lector? Vtcunque se res habeat, nos quidem non solummodo plurimùm illis tribuimus, sed eorum sententias, ubi verae fuerint, summo honore amplectimur. Dum tamen leges & sanctiones veritatis heic traditas nescivisse visi sunt, & sibi ipsis & alijs imposuisse saepenumerò animadvertimus; Ante vestibulum igitur (ne dicam in Apodyterio) scruta scilicet opiniones exuant, Adyta veritatis ingressuri. Omnia enim ad sensum, (ubi ipsi nihil anteverterint) patere saltem vel recludi comperient; Miserè enim nobiscum actum esset, siad objecta externa percipienda, certa daretur Norma, nulla autem ad internas, aeternas, veritates, (ubi suo ordine retexuntur) sine errore superesset via; Neque te moveat, quod ista à veteri non satis explicentur Scholâ; Dum enim aliorum placita convellere potiùs quàm quod res fuit docere, satius habuerunt, vel foedè destituebant, vel in medio saltem relinquebant veritatem. Sed neque auspicatiores (ubique) posterioris istius saeculi Scriptores dicendi sunt. Quantumvis [Page] enim vibrantia attollant supercilia, dum tamen ratione excussâ, sese aliorum mancipant opinionibus, unà cum libertate animum abjecisse videntur; Fit ita, ut pro Regionum & Fidei diversitate, in id potissimùm incumbant, ne illos domi malè multet inopia, adeoque non tam quid in se verum, quàm quid sibi ipsis utile exquirant. Ideo in Doctorum suorum sententiam non [...] solùm, sed pedibus etiam ire videntur, à quâ neque transversum digitum recedunt, nisiut acuminis specimina aliqua ostentent: Non est igitur à larvato aliquo vel stipendioso Scriptore, ut verum cōsummatū opperiaris. Illorū apprimè interest, ne personam deponant, vel aliter quidem sentiant: Jngenuus & sui arbitrij ista solummodò praestabit Author; Quo nomine tamen, ne laudem occupasse videamur, sciat Lector; Vt liberè quidem philosophemur, nullasque subinde transeamus in partes, ut veritatem sine dote, (quemadmodum olim dictum) quaeramus, nobis tamen ad alia omnia fere, quàm literarū studia (uti oportuit) exequenda, otiū fuisse; Partim Armis in diversis regionibus, partim quinquennali Legationi in Gallia, partim negotijs tū publicis, tum privatis vacavimus; Ne (que) erit igitur, ut ita accuratū hoc in Argumento expectes scrutinium, cum istā ob caussam, tum quod lib. nostro De errorum caussis, quae heic obscura tam rationibus quā exemplis illustrare, (praesertim ubi [Page] istagrata fuisse intelligam) juvante Deo, propositum habeamus. Satis fuerit interea ista veritatis fundamenta (ad Euthygrammae cujusdā Ichnographiae modum) posutsse. Ad methodum quod spectat, nova omnino cùm sit, vel [...] necessum fuit, vel usicata saltem (ubicun (que) fieri potuit) in nostrū pertrahere sensum vocabula: Posterius illud placuit, tum eam potissimùm ob caussam, quod quaedam saniori intelligentiae, alia vel ipsis Natalibus restituantur; Jta Natura quae aliquibus Fatum, alijs depravatum quiddam significat, nobis providentiā Divinam universalē denotat; Jta libertas arbitrij quae nonnullis vel illiberale quiddam sonat, nobis est sensus ille internus, ex quo se flectere undequa (que) potest homo; Jta facultas (verbum Scholis alioquin satisinsolens) pro visive potentiâ illa internâ, quae objecto cognato suo sub conditionibus debitis respondet, à nobis passim accipitur: Quapropter non tam verba, quàm definitiones nostrae consulendae sunt; Neque enim in doctrina ardua nomenclaturae vulgari stari volumus; Hoc fi impetravero, non erit (uti spero) unde haec nostra, vel Orthodoxis, vel quidem Heterodoxis displicuisse mereantur, cùm non ad controversias excitandas, sed solvendas, vel saltem eliminandas editus sit liber hic, quod te scire volui, Lector.
Dab. Castr. Nost. de Montgomery, pridie Idus Oct. M D CI XXXII.
[Page 1] CVM eò jam deventum sit, ut à prioribus saeculis excogitarae opiniones, nostris, id negotij facessant, ut nullus ham sit ferè mortalium qui in proprio & sibi condicto veritatem indagandi modo acquiescat, sed ad normam peregrinae alicujus, sive Ecclesiae, sive Scholę, se ita componat, ut sua omnino abneget; Cum denique non jam, quod olim, de rerum veritate, sit omnis quęstio, sed quod mirum priscis illis temporibus visum fuisset, ipsa etiam rerum vexetur Bonitas; Quid modòtam integrum, tam sanum, in rebus, ut sit, quò anxius, & sui malè compos animus se vertat? Hinc, tot sectae, schismata [...], ex quibus ingenia doctorum, conscientiae indoctorum, miserè torquentur. Vt non jam mundus, sed ipsa mundi doctrina, ex pugnantibus, & temere inter se collatis principijs, corstare videatur; Cum ramen portenfosum istud, & informe opinionum Chaos, anima quędā veritaois permeet, vitam et motum, ipsis etiam erroribus suppeditans; illam vtcunque inuestigare, eruere, & sibi vindicare, hoc in opere, propositum habemus; quod quidem eo animo & pietate tractandum cepimus, vt ea quę sunt Naturę sive prouidentię rerum communis, cum gratiâ sivè providentiâ rerum particulari, ita conciliemus, ut utrique sua stet dignitas.
Primò igitur veritatem ipsam, postea etiam quę tanquam vera adferuntur, expendimus; ita ante merces, ipsa venire solet in examen statera, quae nisi justa fuerit, neque erunt, quę ex illâ aestimantur. Nunquam satis interea mirari subit, auctores, utcunque veros in doctrinis suis haberi velle, cum quid sit veritas, vel qualis, vel quanta, vel quotuplex, vel ad quid vel quomodo, vel quando, vel ubi, vel unde, vel cujus gratia sit, adeo nesciant, ut neque quae ipsi de veritate protulêrunt, [Page 2] intellexisse videantur. Sunt plane insulsa, quae de veritate vulgò praedicantur; quorum historiam ut paucis subtexamus, observare licet, Palliatorum veterum, tam infoelix & protervum, saeculis suis semper extitisse genus, ut pari studio, & ambitu, & omnia sciri posse, & nihil, docuerint. Hij veritatem in puteo latere, se hoc unicum scire se nihil scire, & sexcentas hujusmodi ineptias, & contradictiones ut hominum sapientissimi existimarentur, affirmantes; Illi, alterâ ex parte, ex principijs cognitionis (quae sola nostra) etiam principia constitutionis rerum, mirâ temeritate adstruentes, se, nihil denique non perspectum habere, damno veritatis inestimabili, prędicantes.
Hinc in varias diduci classes coeptum est, unoquoque prout fautores invenerit, è populi suffragijs, inane & tumultuarium emendicante nomen. Hanc litem in rem suam ut verteret, subsequentibus saeculis, nova & eatenus incognita emersit [...], quę ratione omnino praeposterâ, doctrinas suas, ex fide quâdam etiam implicitâ petitas, sancire, conata est, propius certe eo nomine, ad illos, qui nihil sciri potuisse docuêre, accedens. Sed iniquo judicio, & luxatis facultatibus, dum enim fidem rationi praeponunt, sententiam ferunt, antequam causa dicatur: denique quid non isto pacto imponi possit, cui demum non liceat ista obtendere? Quae igitur sententiae pervulgatae insidet veritas ex ijs quaedam, quae supra rationem, credenda docens, ita explicanda venit ut notitiae illae communes, sive recepta demonstrationum principia, rata habeantur, etiamsi nullo praevio facultatum indicio, constent. Quod igitur in omnium est ore, tanquam verum accipimus; neque enim sine providentiâ illâ universali momenta actionum disponente, fieri potest quod ubique fit; denique si quicquam, intra nos, instinctus naturalis potest, hoc potest certe; qui cum in Elementis, plantis, irrationaliter, hoc est sine discursu operetur; cur [Page 3] non in nobis idem praestiterit, pręfertim in ijs quae ad nostram spectant conservationem, cum in Homine & plura desiderentur, & in illo demum reliqua perficiantur animantia? Ex consensu igitur universali, doctrinam instinctus naturalis eruimus, quam omnino, etiamsi ratione vacet, credendam ducimus; Nos interim (non diffitemur) diu torsêre opinionum luctae & contradictiones; dum modo hij, modo illi, se veros in doctrinis suis, reliquos falsarios, mendaces, impostores, clamitant; eâdem fronte ex adversâ parte disputatum fuit, neque habui quò confugerem, proprias abnegare, alienas edoctus amplecti facultates. Tandem etiam & desipere jubeor, neque aliquibus in doctrinis, mitius agitur, si tergiversarer, quam ut damnationem utrinque subirem aeternam. Certe, utcunque terroribus istis, sive justis, sive injustis, affecti, praesidium aliunde quam à Deo Opt. Max. non expectavimus; ad hunc igitur conversi, ex verâ side, oratione & totis quae gratiam, sive providentiam suam particularem provocant facultatibus, auxilium ejus salutare impetravimus: deinde etiam Auctores evolvimus, vt quid fuerit ista veritas, excommuni sententia, exploratum haberemus; Hunc interea librum, veram Philosophiam, illum, veram Theologiam, illum, verae Ecclesiae doctrinam, illum, verum salutis mysterium, in diversis Philosophijs, religionibus, linguis, regionibus, saeculis, comperimus; Cum igitur veritatem, tanquam commune praedicatum, omnis doctrinae scopum esse, advertimus, definitiones veritatis, undique ex auctoribus conquisivimus; sed vel nullas, vel mutilas, vel contradictorias, vel quae rem circumloquuntur, invenimus. Dehinc abjectis libris, veritates nostras, (quas tanquam (naturae & gratiae opus commune, publici juris facimus) in ordinem digessimus.
Proinde neque Omnia sciri posse, neque Nihil deprehendimus, [Page 4] sed, quaedam. Ea scilicet, quae facultatem aliquam attestantem obtinent, neque statim si adsit facultas, & objectum, inter se conformantur. Conditiones enim nisi accedant mediae, intra suos utrinque sistent terminos; inde veritatem inter objecta & facultates, conformitatem summè conditionalem comperimus; denique & legibus & Analogiâ veritatum expensis, omnem facultatem, cum objecto suo proprio conformari posse, sub quibusdam conditionibus, deprehendimus, proinde & facultatem illam, quę Beatitudinem aeternam appetit, cum omni homini insit, frustra dari non posse, sed ex medio, sive conditionibus suis, verâ nimirum religione, conformari posse advertimus; neque enim sine medio finem, vel Deus proposuit, vel ipsa rerum natura patitur; Est igitur Beatitudo aeterna possibilis; Mecum, interea consentiet humanum genus, congrua si sit Homini quae Rosae, Communis illa notitia, easdem obtinere vires, quae eôdem modo afficiunt facultates totas; à nobis igitur, universum aestimamus humanum genus, & easdem facultates, homine quocunque sano & integro, ab omni aevo, in foro interiori descriptas fuisse, tanquam notitiam aliquam communem proponimus. Proinde & facultates ad sapientiam, resipiscentiam, scientiam, conscientiam, quae nobis una cum objectis, traditę, nulli defuisse vel saeculo, vel regioni, vel quidem Homini existimandum est; vires easdem quae Pergami, olim, modò obtinet rosa; idem de facultatibus, objectis, immo & de providentiâ rerum universali existimandum est. Ita enim instructi, rectius de rebus sentiemus, ut variae interim rerum conformitates, à verisimili historia conjiciantur; si tamen veritatem illam aeternam, ex probâ facultatum conformatione (quam heic tradimus) in promptu esse Lector existimet, aliquam veritatis definitionem apud se cogitet, vel demum ex auctoribus exhibeat; si autem vel nulla adsit, [Page 5] vel inepta, nonne miserè impingetur? Videat definitionem illam, quâ veritas dicitur, Id quod est, annon errori quodammodo competat; videat an ex definitione illâ, quâ veritas perhibetur Rectitudo sola mente perceptibilis, veritatem eruere possit; videat an ex illis definitionibus, quibus Veritas, sive adaequatio, sive congruentia, sive conformitas, sive rei & intellectus, sive intellectus & rei statuitur, deprehendere valeat, quibus legibus res & intellectus, sive intellectus & res, vel adaequentur, vel congruant, vel conformentur. Nimius essem, si singulas recenserem: apud te igitur tuam cogita definitionem, tuas leges, tuas conformitates; nulla autem si adsit, unde factum satis in foro interiori existimes, nostra expende. Quâ enim fronte, veritates obtrudes tuas, si nequecunctas facultates proprias, neque earum vires & fortitudinem, in objectis cognatis proprijs, neque leges & conditiones conformitatum, neque demum quid sit ipsa veritas, nondū perspicias; vel ut paucis dicam, totas veritates complectêris, cum non occurrant conditiones, unde vel unus conformatur sensus. Decem, adesse oportet, ut nudos istos spectes characteres; si scis perge, sin minus antequam progrediaris expende; qui enim sensus falli aliquando circa objecta docent, vera prędicant; sed conditiones si adsint, qui illos falli posse docent, ipsi sunt falsi. Qui igitur ita de omnibus ambigunt ut nihil sciri posse contendant, conditiones ex quibus facultates, cum objectis conformantur, ignorant, neque aliter de illis sentiendum est. Totum igitur in hoc situm negotium est, ut numerum & ordinem facultatum, leges denique ex quibus conformantur, cum objectis cognatis, sive proprijs sive communibus, adsequaris; neque enim verum aliquod, veritate nimirum intellectus esse potest, quod facultatem aliquam attestantem non asserit, verum licet ex veritate rei existat; Hoc igitur tanquam doctrinae nostrae fundamentum [Page 6] jacimus; neque tamen, istâ ex distinctione, quam utilissimam comperies, factum satis existimes; nisi enim veritatem rei à veritate apparentiae, veritatem conceptus à veritate intellectus distinguere valeas, te totum à sophistis expedies nunquam; universa igitur veritatis nostrae doctrina, ad probam facultatum conformationem, reducitur, quas varias, in se ipso, juxta objectorum differentias unusquisque comperiet. Quod cunque interea verum est, lubenter creditur (Harmonicè enim objecta facultatibus, & vice versâ respondent) ut ideo post singulas propositiones maturè expensas, in omni doctrina, advertas, quis detur sensus, cùm se variè ex doctrinis affici unusquisque sentire possit. Ideò cùm gratitudo in Deum, justitia, fortitudo, temperantia jubentur, Adsensus (ita enim sonat verbum) datur internus, & intus respondet facultas, quae rem ita esse docet. Demum ad amussim consensus universalis, doctrina ista probatur, nemo enim aliter sensit; sed in vitijs & opinionibus, neque adsensus datur integer, neque consensus universalis respondet, sed haesitatione excipitur, quod ex istis suaderi solet. Quod igitur heic docemus, est, ne sapiamus ultra facultates, sed ut id semper in lectione auctorum occurrat, ex qua facultate probant, suas quas adducunt sententias, si enim quae vera, facultatem aliquam attestantem, debitè conformatam obtinent, quae falsa obtinebunt nullam. Ad te igitur spectare non possunt, quae debitè expensa ut sint, nullo facultatum indicio constant. Miro interim artificio vera, verisimilia, possibilia, & falsa, interse committi solent, quorum separationem, per Zetetica nostra (quae propositiones singulas expendit) instituemus; tutissimum interea, contra opiniones praesidium, ut ne nimium credas, nisi totas deglutire satius ducas contradictiones.
Revelationi inter haec sua stet veritas, quam lubenter agnoscimus, eâlege, ut verê revelatum est constet, quod isto [Page 7] nomine obijcitur. Quemadmodum enim revelationes sanae, à tentationibus insanis, ita quidem quae fide historicâ traduntur, ab ijs quae fide divinâ accipiuntur, non ipso solummodo sentiendi actu, sed toto etiam coelo distare videntur. Tantum abest interea ut novam aliquam adstruamus opinionem, ut maximè receptam sententiam, ex omni Philosophia, religione, saeculo venemur; illi adstipulantes ubique, nisi ubi discursus, ipsi sensui rectè conformato, adversatur, vel cum aliquâ notitiâ communi, ex diametro pugnat; universalia enim, nulla ut sint falsa dogmata, latè tamen errorem, ubi magnam veri misturam obtinet, sese diffundere, saepenumero observamus. Ideò nihil ica animum invadit ac religio, etiam falsa, nullam cùm habeat vel antiquiorem, vel magis necessariam conformitatem, mens nostra, quàm illam, quae cum Deo instituitur; Nos interim de veritate in sermone, in scriptura, in actione, quia facile ex nostris intelligi possunt, pauca subjunximus.
Sitamen contendat quispiam, se, verum, etsi unde sit illa veritas, nesciat, uti lucem, licet runquam intueatur solem, percipere posse, non moramur; nos ista praefati, totam veritatis doctrinam, septem propositionibus complectemur, quarum explicationem, ad calcem adjecimus, ab humilibus istis principijs ad majora adsurgentes,
I. Est veritas.
EX propositione istâ quae contra insanos & Scepticos instituitur, nihil praeterea volumus, quàm veritatem esse.
II. Haec veritas est coaeterna, seu coaeva rebus.
EX propositione istâ subjectum veritatis statuitur, scilicet Ens; quodcunque igitur in rebus, est, vel fuit, vel quidem erit, huic coaeterna datur seu coaeva, essendi veritas, cum ipso convertibilis; unde non inscite à Neotericis vocatur, passio Entis. Ideò autem, adjungimus coaevam, ut veritates aeterne, ab ijs quę sunt ad tempus distinguantur; veritas enim ista, Herbertus sedet, non erit vera illo ambulante.
III. Haec veritas est vbique.
PER propositionem tertiam, locus sive latitudo veritatis investigatur; Ens igitur quodcunque sive finitum, sive infinitum, sive non Ens etiam, sub expanso veritatis cadit, est enim veritas quaedam circa non entia, ficta & falsa: verè enim talia perhiberi possunt; latissimum quiddam igitur est ista veritas, ita proximè ad infiniti naturam accedens, ut Ens ipsum quodammodò transcendat.
IV. Haec veritas est inse manifesta.
PER propositionem istam, à veritate illa quę est in rebus per se, sive ratione illâ ex quâ res à non rebus distinguuntur, [Page 9] devenitur ad veritatem illam, quae est in apparentijs rerum, at (que) inde proprietas quaedam veritatis rerum designatur, scilicet sui manifestatio, quam veritatem apparentiae, proprio nomine vocamus; esse autem in se manifestam dicimus, quia ut sit in nobis, plura desiderantur. Est autem admodum conditionalis veritas apparentiae, neque facilè cum rebusipsis conformatur; ideò falsae esse possunt apparentiae, res falsae esse non possunt; sua tamen veritas apparentiae falsae inest, verè enim ita apparebit; vera tamen ex veritate rei non erit; ideò omnino veritates apparentiarum à veritatibus, quae sunt in rebus distinguimus; quia haec conditionalis, illa verò est absoluta, haec reale quiddam, illa res ipsa existat, haec explicari & quodammodo sejungi possit, illa in seipsâ manens, uno eodemque modo, ubique se habeat: quâ verò lege, veritas apparentiae veritati rei respondeat, suo loco docebimus; heic satis erit monuisse, veritates istas conditionales, esse fundamenta specierum, quae in memoriâ servatae, ita naturam eorum à quibus deciduntur, retinent, ut communione cum sensibus internis penè eâdem, cum prototypis suis fruantur; ideò quod pulchrum in specie, nos eodem modo quô ipsum pulchrum afficit; non ita species caloris, & frigoris: quia illa corporea & [...]assa natura, ultra sensus externos non lata, in illis exuitur, vel quidem extinguitur.
V. Tot sunt veritates, quot sunt rerum differentiae.
PER propositionem istam, quae veritates rerum quascunque enumerans, ipsas etiam apparentiarum veritates complectitur, universa entis natura, in differentias suas sive communes, sive proprias deducitur: Exindè etiam Ens ipsum signatur, & per differentia in suam, in numerum & [Page 10] ordinem veritatum adscribitur; quemadmodum igitur ex novâ differentiâ, nova veritas, ita ex novo termino nova differentia insurgit. Ista igitur se mutuo constituunt. Deni (que) differentiam communem eam vocamus cujus ratio in pluribus deprehendi potest, propriam quae in uno solo; ex differentijs autem communibus, quaedam sunt magis, quędam sunt minus communes, ex quibus genera summa & subalterna investigamus, usque quò ad species, deinde etiam ad differentiam rei quidditatem perstringentem deveniatur; Terminum autem id omne vocamus, ex quo differentiae latitudo praefinitur; in quorum investigatione accuratam exposcimus diligentiam, neque enim alia ad veritatum nostrarum scrutinium superestvia. Denique observamus, differentias esse signaturas, sive Characterismos ad mutuas rerum Analogias percipiendas accommodatas; prout enim ex differentijs communibus, rerum convenientias, ita ex differentijs proprijs, earum disconvenientias indagamus; in hijs autem duobus tota rerum Analogia sita est.
Habent igitur differentiae, rationes objectorum, sive in rebus, sive in verbis, sive in signis, sive in nobis, sive extra nos deprehendantur. Hoc interim observatu dignum est, in quocunque horum terminum si addas, vel tollas, mutari objectum & novam induci differentiam, de quâ nova veritas dari potest; numerum differentiarum simplicium qui postulat, dictionaria, (manca ut sint) consulat, quas mirè complicatas in auctorum sententijs comperiet.
VI. Differentiae rerum à potentijs, sive facultatibus, nobis insitis, innotescunt.
OMNEM differentiam, aliquod individuationis principium obtinere statim docebimus, Huic igitur aliquod Analogū in nobis respondere volumus, quod quidem [Page 11] terminos inveniat, velponat; Quemadmodum in prioribus igitur, veritatem rei & apparentiae proposuimus, ita in ista veritatem conceptus, quae ultra conditiones ad veritatem apparentiae requisitas, suas proprias vindicat, sine quibus nullo pacto constare potest; haec autem sola è prioribus nostra est, neque tamen res semper à conceptu perfectè adaequantur; si enim organum non sit integrum, si ullâ pravâ qualitate imbutum, si praeconceptae opiniones sint falsae, totus vitiatur conceptus; adeò ut ultra istam, veritatem intellectus poni necessum fuerit; qui rectè ne, an secus, senserint facultates nostrae prodromae, ex innata intelligentia, sive notitijs fuis communibus, unicè dijudicare potest; rectè enim olim ab Oratorum Principe dictum: Conclusit intelligentiam in anima, animum corpore Deus. Est autem propositio ista indefinita, & intelligi debet de differentijs quae ex facultatibus suis analogis, conformari possunt. Plurima enim nos latêre, quę verè tamen existunt, nemo sanus quidem dubitavit unquam; qui tamen ultra facultates sapit, desipit, quod credulis ubique contingit; nos interea facultates illas, quae ad veritatem, sive conceptus, sive intellectus postulantur, suo loco explicabimus; Heicsatis erit monuisse, fundamentum veritatis rerum, in rebus ipsis; fundamentū veritatis nostrae, in intellectu existere; solus enim errata corrigere potest inteilectus noster; ex quo deducitur propositio sequens; interim conijciat Lector, ista si ad veritates simplices praenôsse oporteat, quanta ad complexas desideret.
VII. Est veritas quaedamharum veritatum.
Ex propositione istâ tandem veritas intellectus insurgit, & tota praecedentium fabrica construitur. Ita enim intellectus intelligens seritè intellexisse, ad primam redit veritatem. Ad veritatem intellectus igitur plurima desiderātur, scilicet veritas rei, veritas apparentiae & veritas conceptus, [Page 12] neque heic sistendum est; quando enim ad compositionem devenitur, & communis rerum natura investigatur, nisi cunctae rerum veritates ritè inter se conformentur, frustra intellectus, perfectam & consummatam illam, rerum molietur cognitionem; est igitur veritas intellectus, arduum, delicatum & conquisitum quiddam; nisi enim tum res, tum apparentiae, tum inter se, tum cum facultatibus internis, conformentur, nisi denique communis rerum natura, juxta differentiarum Analogiam ubique servetur, complexae cùm fuerint veritates istae, quot opiniones, tot erunt errores. Iam autem veritati stravimus viam; conditiones tamen supersunt, de quibus suo loco; neque ideò novas, adferri existimes; sunt illae ipsae planè, quibus inscienter uteris; parum advertens forsan ista si desint, & ipsam defuturam veritatem, neque aliter demum facultates cum objectis suis conformari posse: aliqua tamen uti sanitatis, ita & veritatis, datur latitudo: & quaedam ut non adsint conditiones, satis commoda instituitur veritatum notitia, & delectus; de maximè communibus primus erit sermo; Quiddam proprium enim omnis facultas, ut cum objecto suo cognato conformetur, vindicat; interim velis, nolis, alia, tua, quàm haec nostra, veritas non erit, cujus definitionem post Zetetica nostra, habebis Lector.
Nos interim septem istas propositiones excogitavimus ad distinguendum varias veritatis acceptiones, in quibus, compendiosè licet, tota veritatis rudimenta proponuntur. Ex hijs igitur neque aliter, mirae auctorum contradictiones solvi possunt, dum modo in hanc, modo in illam veritatem impingunt, quâ ratione distinguantur, omnino nescij.
Ex quibus patet omnem veritatem distingui in veritatem rei, veritatem apparentiae, veritatem conceptus & veritatem intellectus; est autem veritas rei, Inhaerens illa conformitas rei cum seipsâ, sive illa ratio, ex quâ res unaquaeque [Page 13] sibi constat; veritas apparentiae, est illa conditionalis conformitas apparentiae cum re; veritas conceptus, est illa conditionalis conformitas inter facultates nostras prodromas, & res secundum apparentias suas; veritas intellectus est conformitas illa debita, inter conformitates praedictas. Est igitur omnis veritas nostra, conformitas; cum autem omnis conformitas sit relatio; veritates quaecunque erunt relationes, sive habitudines in actum, id est in sensum deductae; neque aliter de veritate existimandum est. Cùm autem omnis veritas, veritate rei exceptâ, sit conditionalis, propius rem perstringendo, tria in omni veritate spectanda veniunt; Quod conformatur sive objectum, quod conformat, sive facultas, & media, leges, sive conditiones conformitatis. Primò autem de veritate rei, sive vero objecto. Verum igitur & adaequatum objectum, id vocamus, quod, cùm ad Analogiam nostram spectet, ita facultates nostras immutare potest, ut nihil intra illud sit, ad quod ferri non possint; Accurata est definitio ista; an verò ullum tale detur objectum, meritò dubitari potest. Iuvat interea regula ista, ne ultra facultates nos sapere posse arbitremur, & ut sobriè de objectis decernamus; neque enim in promptu est, cur Herbae, bruta, &c. in hoc theatrum, prodeant, in tali, licet, Analogiâ erga nos, sint constituta. Quia tamen, quod ullo tandem modo percipitur, ad nostras partes spectare videtur, leges & conditiones istius cognationis, investigandae sunt; inter quas quę occurrit.
Conditio prima est, ut intra nostram stet Analogiam.
QVOD reverâ existit, non statim, verum esse objectum satis constat; plurima enim in ipsâ rerum naturâ existere, quorum Caussae & ipsa dernum effecta nos omninò latent, communis est notitia, & ab experientia desumpta [Page 14] conclusio. Ideó non solummodò orbis coelestis magnalia, sed ea etiam quae ad intimam mundi inferioris Analogiam spectant, extra sensuum vulgarium pomaeria sita esse, nemo nisi infruniti ingenij Homuncio negaverit unquam; vera igitur ut res sit & quadantenus verum objectum istius modi quodcunque, quatenus tamen, abstrusum aliquod in se recondit, adaequatum non est objectum: Quae de istiusmodi igitur objectis, suboritur scientia, imperfecta est, & secundum aliquos terminos; defectus licet, in conditionum indigentiam, non in facultates, quae nihil non percipere possunt, (modò debita adsint media) reijci debeat; satis fuerit interea, in Analogiâ propriâ sapere posse.
Conditio secunda est, vt objectum justam habeat magnitudinem.
QVAEDAM enim ob parvitatem delitescunt, ut atomi sive rerum minimae portiunculae; quod non solum in objectis tactus & visus, sed & reliquorum sensuum satis constat, dum nullâ manifestâ qualitate imbuunt sensoria nostra: ideò odorum, saporum, &c. minutissimae illae portiunculae non percipiuntur: quod igitur minimum est, nulla praeter intellectum facultas adsequitur; lineam tamen materialem in partes infinitas, secari posse, existimant Scholae; sed quia conditionem istam quae magnitudinem aliquam inter primas ad objecti veritatem conditiones desiderat, non advertunt, falluntur. Est igitur communis notitia, aliquid in rebus dari minimum, quod nulla, praeter intellectum, facultas pertingit. Per negationem tamen ad ea etiam, quae non sunt, pervenire possumus; res enim complectitur, & quidem, ultra illas, fertur intellectus noster divinus. Sed non solum, minima nostros latent sensus, sed & transcendentia quaevis, humanam exuperant perceptionem: ideò infinitum, aeternum imperfectè, & non nisi sub ratione finiti, & temporis adumbrantur.
Ad veritatem objecti tertia conditio est, ut habeat differentiam aliquam signantem.
QVOD enim nullo ex termino innotescit, ab alijs distingui nequit; ideò sive externas facultates spectes, sive internas, primae notitiae è differentijs sumuntur: sunt enim differentiae, determinationes aliquae, materiae rudis & indigestae, ut ex illis, mutuae rerum Analogiae percipiantur. Habet autem omnis differentia, suum individuationis principium, quod illam signat, & à caeteris quibuscunque distinguit; quemadmodum igitur exterminis externis, externa rerum notitia oritur, ita ex individuationis principio, sive termino suo interno, facultati illi Analogae, quae in nobis, respondet objectum quodcunque. Hoc igitur in doctrinae nostrae limine advertendum est, cùm alioquin Microcosmi ad Macrocosmum Analogiam, percipere nequeas, proinde.
Ad veritatem objecti, conditio quarta est, ut sit alicui facultati cognatum.
NEque enim satis fuerit in genere, res stare intra Analogiam nostram, nisi cognatio quaedam particularis intercedat; Ad objecta enim facultates suas Analogas Harmonicè excitari, suprà monuimus: quòd quidem ipso ex sensu interno, judice in objectis suis supremo, satis constat. Cognationes autem dantur omninò dissimiles: ideò quarun dam Herbarum, fructuum, &c. dotes, diversâ prorsus lege, ab eâ quâ cum brutis, conformantur; quod ex una parte, in Ci cutâ, Napello, &c. ex altera in Doronico, Rhododaphne, &c. liquere Botanici peritiores traclunt. Quae verò inter ob jecta & facultates datur cognatio (neque enim promiscuè conformantur) suo loco exspecta Lector, alia, unde ab erroribus expediaris, cùm non supersit via. Hae autem sunt im primis conditiones, quę ad explicationem objecti, vulgò re [...] desiderantur.
Ad veritatem apparentiae conditio prima est, vt objectum debito tempore commoretur.
A Conditionibus objectum verum designantibus, ad illas ex quibus species, sive apparentiae rerum, cum prototypis suis conformantur, accedimus; inter quas ista meritò habetur prima, ex quacunque instituatur parte: Nisi enim ex parte objecti, vel facultatis, mora adsit debita, res non percipiuntur, facultatibus cognatae ut fuerint. Neque igitur missilia à machinis bellicis displosa, odores, sapores, in transitu velocissimo percipiuntur; neque quidem, quod magis est mirum, ipsi soni; quod audis igitur ex reciprocatione quadam provenire videtur, neque enim aliter quispiam seipsum audiret loquentem. An verò ipsum tactum (tanquam reliquorum basim) praeterire possint objecta sua, dubitari potest; sed, & ipsum sensorium tactus, in transitu velocissimo, ita leviter affici posse, ab objecto suo cognato, ut nulla manifesta qualitate illud imbuat, aequum est credere. Sed cùm à foro exteriore in interius illud ventum fuerit, mora adeò est necessaria, ut sine illâ nihil perfici queat; in de ex propositionibus non satis expensis, praecocia & temeraria judicia, fides sublestae & verniles, imò & nullae, oriuntur; neque exinde tempus, & vitam conteri, queramur: In hoc enim nati sumus, ut dubia ubicū (que) fuerint enodatione digna, exagitemus, solvamus & in rem nostram vertamus; Videant interea qui inutiliter horas impendunt suas, quanto impetu feratur, machina ista ingens, ut ideò omni momento, maximum quiddam, natura, cursu suo peragat incitato, dum in magnum protrahitur aevum, nostra quaevis minima cogitatiuncula.
Ad veritatem apparentiae Conditio secunda est, ut debitum habeat transitionis medium.
EX utrâque parte debitum transitionis medium postulatur, sive facultates, sive objecta expendas; nos tamen conditiones ex parte objecti, ubique (ubi fieri potuit) posuimus, facultates, per se, ut maneant integre, & pro priâ dignitate conspicuae; inter cunctas autem conditiones, quae veritatem intellectus absolvunt, uti nulla magis necessaria, ita neque magis diversa existit; aliud igitur medium in objectis gustus quàm tactus, (neque enim durum vel molle sapit) aliud in objectis visus quàm auditus, (quorsum enim sine lumine aer?) & ut paucis dicam, in omni differentia novâ, aliquod novum in medio suo, ut ritè conformetur, desiderari comperies, quod saepenumero tamen adeò exile, ut Mathematici potius fuerit, quàm Physici ista demonstrare; cùm demum ad forum interius ventum fuerit, observare licet, quae in seipsis sunt principia, respectu ali orum esse media, ideò non solùm facultas visiva, principium ut sit respectu sui, medium est respectu intellectus, sed & ipsae notitiae communes, tanquam summa demonstrationum media, habenda sunt; universa igitur ex medijs, veritatis certitudo eruitur, ut ideò post facultates & objecta cognata, id semper in lectione authorum occurrat, quo medio probationis usi sunt; ista igitur cùm diversa sint, simul docerinon possunt. Hoc interim persuasum habeat Lector, ita nobis à Deo Opt. Max. prospectum esse, ut si facultates, objecta, & media nobis ex naturâ, sive providentiâ ejus communi condonentur, reliqua ad nostram spectare vigilantiam; eâ lege ut si illis fruamur, totum gratiae, sive providentiae suae particulari acceptū referatur. Ne (que) enim aliter vel panis, vel cibus, vel vestis, in istâ indulgetur vitâ, vel quae ab omnibus (post istam) [Page 18] expetitur Be atitudo aeterna; magnum est interea, si cogites naturam ultra media non ferri, sed in illis quidem deesse nunquam; interim observatu dignissimum est, media quo simpliciora, eo perfectiora existere; in omni igitur medio, puritas, seu denudatio quaedam ab omni qualitate proprietates apparentiarum corrumpente requiritur: itaque in aere turbido citius fallitur visus, quàm in illo sereno, & in aqua rursus, quàm in aere turbido, ita in affectibus turbidis, puta irâ, timore, citius fallitur judicium, quàm in illis pacatis, ideò denique hic odor, illius odorem, haec opinio illius veritatem obstruit, & aliquando expugnat: in omniinterea medio, impuro, & praeaffecto, veritates apparentiarum corrumpuntur, secundum gradum qualitatis corrūpentis, ideò uno principio male posito, innumerae consectabuntur absurditates, & simplex error tandem fit multiplex; neque est inter cunctas systematis humani partes, cui magis isto pacto imponatur quàm conscientiae; si enim quod pro veritate obtruditur, impurum est, spurca, & quasi pastu obscaena fit. Caute igitur principia, & quidem è notitijs communibus petenda sunt; quod monemus, quoniam etiamsi ubique verum sit consectarium istud, nullibi tamen majori damno erratur: Mediorum autem quaedam sunt extra nos, quaedam sunt partes nostri; in quibus scitu dignissimum est, nos longè facilius in medijs quae sunt extra nos, quàm in ijs quae sunt partes nostri, errare posse. Ideò inter sensus externos, maximè circa objecta sua fallitur visus, proximè auditus & odoratus, deinde gustus & tactus, minus adhuc qui utile à noxio distinguit, quia naturae dictanti propior; ideò alimentum quod à linguâ felle suffusâ amarū judicabitur, suo non deest muneri, organa interna si constent, quae coctioni destinata; Quò magis enim necessariae in universum facultates, eò altiori fruuntur communione; post ista enim mens nostra, secundo vel quidem contrario motu ferri, & nullâ non ex parte stare potest.
Adveritatem apparentiae conditio tertia est, vt sit distantia debita.
INTER conditiones externas recensetur distantia; intra nos enim ea satis distant, quae cùm differentiam aliquam signantem nacta fuerint, inter se non confunduntur. Distantia autem, uti medium, ex utrâque parte postulari videtur; eâdem tamen ratione freti, ex parte objecti posuimus; quemadmodum enim objectorum apparentiae per quaedam media non transeunt, ita in quibusdam distantijs delitescere, & perdi, ipsa communis experientia docet. Conditio igitur ista maximè ad externos, & internos sensus corporeos spectat; intimae enim facultates distantijs liberantur; ideò modo quodam universali, id est more suo, praesentiunt facultates noeticae, quod qui ignorat, stupet. Debita autem in genere distantia ea dicitur, in quâ partes quae objectum integrant, deprehendi & per se, & secundum rationem totius possunt; qua in re observatu dignum est, quando ab uno & eodem objecto, plura apparentiarum genera dari contingit, gradus perceptionum esse diversos. Ideò in flammâ citius percipitur lumen ab oculo, quàm calor à tactu; ideò in idoneo alimento citius percipitur odor gratus, quàm sapor; ideò in foro interno, citius percipitur pulchrum in symmetriâ, quàm eius ratio; & quia hoc instinctus naturalis, illud objectum est discursus & quia quò interior fuerit sensus, eò citius conformetur; quâ ratione visus, & auditus, sensuum externorum intimi meritò existimari possunt; quę igitur animantia istis, maximè verò visu gaudent, & reliquis gaudent sensibus; non ita è converso; sunt igitur disciplinę sensus, auditus, & visus. Pulcherrima ex istis consectaria educi possunt, universale si [Page 20] rerum systema, & quô modô coelestia, & aeterna cum terrestribus & caducis conspirent, perspecta habeas; sed ad aliam, non minus scitu dignam, observationem, properamus; ea nimirum citissimè conformari, quorum apparentiae per plura foramina traijci possunt; cùm enim non omnis apparentia, omne permeet sensorium, sed quaedam, ad ipsam materiam resilire videantur, quae communia objecta sensuum vocaut scholae, puta figuram, motum, numerum, &c. sublimioris & mage spiritualis naturę habenda sunt, & quia primò conformantur, & quia in corpore satis [...] ex pluribus foraminibus datur aditus; hinc & quod plures coincidant facultates, nos sensum verborum, ubi verba nos fugiunt, capere posse, & quo magis à memoria juvamur, nos citius intelligere constat. Hanc interea si reddas si reddas rationem, cur istanon intelligis, neque enim fortasse hôc in scrutiniô à memoria juvaris, ab argumento minimè recedetur, si in alia fiat transitus; in apparentijs igitur extra debitam distantiam delatis, objecta diminutè exhibentur, & quò longius eo diminutius; esse tamen uti sanitatis, ita veritatis latitudinem quandam, supra docuimus; satis commodè igitur èlonginquo percipiuntur objecta; de coelestibus tamen ex oculo difficile erit judicium, & ratione medij, & distantiae indebitae; quae igitur ex solo intuitu de coelestibus adferri solent, tanquam dubia & incerta in medio relinquimus; sed non solùm objecta visus, ex distantiâ indebitâ in angustias contrahuntur, sed ipsa etiam-objecta reliqua, quae media extra nos obtinent; ideò sonus in mussitationem tandem desinit & molestiam; Mirum est interea, quomodo à distantijs notis, in ignotas prosiliat facultas illa, quae circa proportiones rerum versatur; neque enim aliâ lege, de intervallis rerum, sive intercapedinibus, judicium ferri potest; hinc de objectorum distantijs (ubi quae interponuntur, nos latent) difficilis erit conjectura: neque enim è longinquo, ulterior pars [Page 21] amnis à citeriori distinguitur; ultimò, ut ab istis, in forum interius transeamus; observatu dignum est, in speciebus à memoria servacis, ea maximè distare, quae nulla relatione sunt contigua; ideò facilius revocantur aliquando, quae olim facta.
Adveritatem apparentiae conditio quartaest, ut objectum situm habeat commodum.
VTI distantia ad externos, ita situs maximè ad internos spectat sensus; in objectis enim visus & tactus, frustra debitum datur medium, distantia debita, situs si non adsit commodus; multum enim refert à qua parte incipias, differt enimpronus à supino, cubans ab erecto, obversus ab averso, uterque ab inverso; quod non solùm inteipso, sed in characteribus istis, ne exemplum desideres, experiri liceat; quos si invertas, falsum omninò profitebuntur indicium; intellectus tamen, ad conditiones exquibus apparentię cum rebus ipsis conformantur, regrediens, errorem castigare potest; sub eâ tamen acceptione quâ situs locum, sive spatium ambiens denotat; ita nulla facultas externa, objecta sua, sine loci conditione percipit. Situs autem debitus ille vocatur, qui in medio, & distantiâ debitâ, terminos rerum, inter se, concinnè dispositos, exhibet; ex utrâque autem parte situs postulari videtur, prout tamen conditiones reliquas (ubi fieri potuit) situm etiam ex parte objecti posuimus. Quando tamen ad compositionem in foro interno devenitur, ultra omnes ad veritatem conciliandam, conditiones exigitur. Principium enim est ordinis; longè facilius enim quaedam post alia percipiuntur, quod in intellectu, maximè verò in memoriâ constat. Quodcunque igitur in genere ad ordinis constantiam facit, ad situm revocari potest; quodcunque denique vel methodo, vel rerum distributioni convenit. Neque enim aliter in memoria tuâ, vel alienâ, servantur, facilè [Page 22] quae tibi excidunt; non solùm igitur sine ordine labilis est memoria, sed neque in ipso intellectu, gradus bonorum, alia lege, idoneè pensitantur, quo majus nihil praestare potest sapientia humana. Quorum igitur termini diversi, diversis inter se facultatum proportionibus, respondent, optimum habent situm: ut idcircò situs indebitus, inter omnes conditiones ad veritatem complexam requisitas, maximè turbare videatur.
Conditionibus igitur istis, quae veritatem apparentiae constituunt, instructi, definitionem aliquam apparentiae aggrediemur. Est igitur Apparentia Ectypum, seu forma vicaria rei, quae sub conditionibus istis, cum prototypo suo conformata, cum conceptu denuo (sub conditionibus etiam suis) conformari & modo quodam spirituali, tanquam ab objecto decisa, etiam in objecti absentia conservari potest: conformatur autem vel cum facultatibus externis, vel cum internis; quae conformantur, cum facultatibus externis, exuunt naturam suam, neque enim species sive apparentia soni Harmonici in memoriâ servati, tinnit: species tamen illa unde delectationem percêpit mens nostra, in memoriam revocata, novâ voluptate nos perfundit, quod quidem ex sensu interno probatur. Videntur interea species illae sive apparentiae quae ab objectis deciduntur, esse homogeneae cujusdam naturae, pars enim quantulacunque aliquam rationem totius obtinet: neque igitur montis magnitudo secundùm dimensionem suam veram, in pupillam oculi invehitur; ut, ideò, forma vicaria rei, prout ipsa forma, tota in toto, & tota in quâlibet parte esse videatur. Ideò in frequenti coetu, sonus orantis, sese sigillatim explicat, neque aliquis totam exhaurit vocem: An verò sint naturae corporeae, vel incorporeae, nisi quid sit corpus, conventum sit, exagitari nequit: certissimum est terminos utrinque habere, à ventis denique circumferri, (nisi objecta quae per oculum [Page 23] traijciuntur excipias) docet tamen experientia, & ipsas rerum figuras ex vento vehementi ore vacillare, quae an ex medij inaequalitate, an verò ex organi concussione, an verò ex ipsâ figurâ tremulâ oriatur, non facilè constat. Certissimum est apparentiam per simplex medium, rectis ferri lineis; cùm igitur obstruitur, obliquè deferri necessum est. Mirum est interea species illas servari in memoria, sine magnitudine manifestâ, vel contrarietate, neque enim vel mole gravant, vel se invicem exuperant, sed Antipathias deponentes mutuas, stabili sociantur foedere; quae enim rixa aliquando exoritur, non jam ab apparentiarum naturâ, sed à facultatibus ei muneri destinatis, ut res exagitent, provenire videtur; Neque igitur per se dulce opponitur amaro, vel calidum frigido, vel lupus agno, quia corpoream & elementarem exuêre naturam; in Analogia tamen illa internâ, quae ad nos spectat, in Amorem vel odium desinente, naturas proprias retinent; qua ratione cōformationes facultatum internarū, ab externarū conformationibus, maximè distinguuntur. Novi, à scholis addi conditionem, ut objectum mediocriter afficiat sensoriū; sed, si debita mora, debitum medium, distantia debita, situs commodus adsit, videant, an aliquid adeò invadere sensorium, vel sensationem opprimere possit, ut suo non defungatur munere, mens nostra; Nos equidem tanquam, in re ancipiti, constrictum defugimus judicium; sed si subsequentes conditiones una adsint, quidni vel ipsi [...] libero Solis intuitu gaudere queant?
FVIT veritas objecti (vulgo rei) & apparentiae, sequitur veritas conceptus, quam solam, è prioribus, nostram facimus; habet autem prout reliquae (praeter veritatem rei) veritates, suas, & quod magis est, utrin que conditiones: est igitur admodū conditionalis: ultra conditiones enim, ad veritatem apparentię requisitas, suas proprias vmdicat, sine quibus, [Page 24] nullo pacto, constare potest; veritatem conceptus interea, à veritate apparentiae distinguimus, quòd haec extra nos, illa pars nostri existat, & proinde mutuo quodam ordine constituta; quemadmodum enim haec est vera illa externa conformitas cum prototypo suo, ita ifta est vera illa interna conformitas objecti secundum apparentiam illam, funt igitur omninò distinctae veritates istae; circa veram enim apparentiam, conceptus falsus dari potest, & vice versa: ita, ut ultra istam, veritatem intellectus poni necessum fuerit, qui ad conditiones regrediens, unde facultates cum objectis suis conformantur, errorem castigare possit: Exemplo utar, in objecto per diaphanum coloratum transmisso, organum vitiatum si fuerit, novus superinducetur error, & quod album in objecto, purpureum in diaphano, flavum in icterici oculo esse potest; vera interim ut sit apparentia, ex quo purpureum, verus conceptus ex quo objectum flauum, esse perhibetur (ita enim istae si dentur conditiones revera videri existimandum est) neque tamen haec, vera, veritate objecti, (quia indebitum fuit medium) nequeille verus veritate apparentiae (quia organum vitiatum fuit) existimari potest. Ad conditiones igitur regrediendum est, (quod munus solius intellectus proprium facimus) ut veritatem istorum deprehendere valeas; hoc interim observatu dignum est, verum si proponatur objectum & vere denique conformitatum leges, nunquam falli intellectum; etiamsi enim nisi excitetur, sileat intellectus, cùm demum soli objecto suo Analogo restipuletur; cùm denique, nisi cunctae dentur conditiones, imperfectè & juxta praemissa, solummodò respondeat; verum tamen si detur objectū (etiam è memoriâ desumptum) verae conditiones, intellectum etiam in somnijs verare contendimus; sine istis, interea, neque vigilans sapit; quod qui advertit cuncta, de mentis immortalitate, dubia solvet; sed de hijs postea; omnia, interea, ad principia sua, reducenda [Page 25] sunt; quod non solùm in sensibus externis, sed in internis etiam constat. Conscientia enim, turbata cùm fuerit, rectè ne an secus senserit Intellectus, cōmunes suas notitias repetens, unicè dijudicare potest; Conditiones, ex quibus conceptus fit verus, vera si detur apparentia, aggredimur, proindè dicimus.
Ad veritatem conceptus, conditio prima est, ut organum fit integrum.
SI enim organa facultatum, sive oxternarum, sive internarum, compressa, constipata, tumida, convulsa, eversa, erosa, distorta, distensa, disrupta, cōtusa, scissa, punctavel resoluta fuerint, totus ad modū depravati organi, vitiatur cōceptus.
Ad veritatem conceptus conditio secunda est, vt organum nulla prava qualitate fit imbutum.
NEque enim sufficit organi integritas, si spiritus animales sint exuperantes, impuri, crassi, turbulenti, obscuri, vaporibus misti, item si tenues, obstructi: si nervi malè afficiantur, frigiditate, siccitate, humiditate, inflammatione: si partes vicinae inter quas consensus datur, laesae fuerint: si humores redundent, deficiant, peccent, corrumpantur: Inde in oculo icterici, omnia flava, in lingua febricitantis, omnia amara sentiuntur, indè in foro interiori, errores anticipationum, actiones ineptae, & cùm praeconceptae opiniones fuerint falsae, monstra & deliria; de quibus, ubi de errorum causis, fusius tractabitur.
Adveritatem conceptus conditio ter tia est, vt facultas quae se sentire sentit, non vacillet.
FRustrà enim, ista nisi facultas applicata fuerit, reliquae suo fungentur officio ideo dormientis oculus apertus licet, haud videt tamen; ideo demque in vigila [...] [Page 26] tate istâ alibi intensâ, nugantur facultates, quae circa externa versantur: importunè denique de seipsis monent, in veftibulo anteriore malè cohaerentes rerum apparentiae.
Ad veritatem conceptus conditio quartaest, vt facultas Analoga applicetur.
NON solùm facultatum organa & meatus, sed ipsae etiam facultates, aptum & concinnum suis in conformationibus postulant ordinem. Quemadmodum igitur naribus in sonum inhiare, vel aures ad odorem arrigere, non nisi turpis & praeposteri fuerit ingenij: ita qui objecta propria instinctus naturalis sensus interni, externi, vel discursus transposuerit, & in alienum jus verterit, totum veritatis systema eversurum procul dubio, arbitramur. Hoc igitur imprimis animadvertendum est, cùm inter auctores, nullus adeò invaluerit error, ac iste; dum enim, notitias communes (sacra principia) ex discursu convellunt, dum ea quae sunt discursus, tanquam notitias communes, haberi postulant, dum sensus externos, ad ea quae sunt sensuum internorum, & vicibus versis, traducunt, nihil fuo stare loco videtur. Maximè igitur in auctoribus advertendum, an ea quibus fidem adhiberi postulant, intra facultatū legitimam cum objectis suis conformationem, sita sint, cum nullâ alioquin lege audiendi sint; in quibus igitur adnotandum, quae instinctus naturalis, primum deposcere certitudinis locum: Secundum, quae sensuum intern orum: Tertium, quae sensuum externorum: Quartum, quae discursus, & quia posterior semper maximè conditionibus obnoxia, & quia denique ab ipsâ anima sive probation is principio maximè recedit; quorum explicationem passim hoc in opere invenies.
HAE autem, in genere, sunt conditiones, quae ad veritates incōplexas desiderantur, que si adsint & ipsa addicitur [Page 27] intellectus veritas; ultra istas tamen, lumen, ad visivā facultatem postulatur, de quo, fuo loco▪ hoc interim observatu dignum est, facultates non rectè conformari nisi cum objectis fuis cognatis proprijs. Ideò, uti suprà innuimus, infinitum non capitur, nisi finitè, à conceptu; neque aeternum nisi sub ratione temporis; Dantur tamen facultates in foro interiore istis respondentes, quae quidem sunt illae ipsae quae aeternae sunt, & quas in aeternum superesse volumus: Interea intellectus, notitijs suis communibus instructus docet, infinitum, nostrum superare conceptum, aeternum, à nostro non mensurari tempore: Heic igitur paulisper acquiescendum, donec isto excludamur & corpore & mundo. Porrò in objectis crassis, nimis subtiles; in subtilibus, nimis crassi esse videmur. Ideò naturam corpoream spiritibus, spiritualem aliquando etiam corporibus affigimus: sed utraque ab Analogis facultatibus sub conditionibus proprijs aestimanda; quo pacto sua alterutri obtinget Provincia, & vera illa constabit fides, quae à facultatibus ritè conformatis oritur.
Ista praefati, quibus conditiones, quae ad veritates incomplexas desiderantur, posuimus: ad veritatem intellectus accedimus, qui certè, divinum quiddam cùm sit, externis rerum non indigens ministerijs, suis gaudet veritatibus, quae quam vis nisi in objectorum praesentiâ silere videantur; cùm tamen neque objecta illis, aut illae quidem objectis deesse possint, otiosae & inertes, ex toto esse nequeunt.
Sunt autem veritates istae, Notitiae quaedam communes, in omni homine sano & integro existentes, quibus tanquam caelitus imbuta mens nostra, de objectis hoc in theatro prodeuntibus decernit; Harum adminiculo igitur (neque aliter) de notis aequè ac novis rerum speciminibus ita statuit intellectus, ut an veri exploratores fuerint, facultates nostrae praecones & prodromae, solus dignoscere valeat; Neque tamen heic sistit intellectus; sed intus susceptas rerum [Page 28] Notiones, sub conditionibus debitis inter se contexens, illas deinceps tanquam bonas & conformes, vel tanquam malas & difformes, in foro interiore exhibet; Tantum abest interea, ut ab experientiâ & observatione deducantur Elementa sive Principia ista sacra, ut sine eorum aliquibus, sive saltem aliquo, neque experiri, neque quidem observare possimus; nisi enim in foro interiore descriptum fuisset, nos naturam rerum indagare debuisse (neque enim ab objectis habemus istud,) nisi demum circa illam, notitiae quaedam communes nobis inditae fuissent, neque haec ab illis distinguere, vel communem aliquam naturam investigare contigisset unquam: inutiliter, immo & damn o nostro, nuda spectra, portenta, & terrores imaginum occurrerent, Analogia si illa interna, unde bona vel mala judicantur, intus descriptis notionibus (unde enim praeterea edocti sumus?) non constitisset; Qui igitur, quantum objecta in Analogiâ rerum externâ ad propriam ipsorū perceptionem conferunt, advertit, qui demum, quod à nobis ipsis tributum est, expendit, quid adventitium & peregrinum, quid denique connatum, & à natura dictante ortum, exploratum habebit; sed non solùm boni & mali, utilis & noxij delectu, naturae dicto audientes sumus, sed etiam in Analogia illa exteriore, unde verum à falso distinguitur, facultates quasdam reconditas obtinemus, quae ab objectis excitatae libentissimè respondent: Hinc fit, ut quodcunque facilè adsensum invenit, facultatem aliquam conformantem in nobis obtineat; an verò ex facultatibus sit, quae circa praeterita vel verisimilia, vel circa futura, sive possibilia, vel circa aeternas veritates versantur, non statim constat: Hoc igitur, & in qua quaestione respondeat, disquirendum est. Neque enim qui ad funesta tristis excitatur sensus, semper est objecto conformis; conditiones enim nisi dentur, se non jam veritati, sed timori paruisse existimandum est: Haec igitur prius suspicienda ducimus, [Page 29] eóque potius, quòd, quò magis alta & necessaria fuerit in universum veritas, eò majorem erroris admistionem suscipere, communis doceat experientia: Nunquam intereà fallitur intellectus, pręmissa si sint debita; indebita tamen ut fuerint, ad conditiones unde objecta cum facultatibus conformantur regrediens, errorem castigare potest: sunt igitur veritates intellectus, Communes quaedam notitiae, in omni homine sano & integro existentes, quae, tanquam partes scientiarum, ab ipsa universali sapientia depromptae, in foro interiore, ex dictamine naturae describuntur: istas igitur seligere, seponere, & in ordinem digerere, hortamur Lectorem; suum enim in ordinem si compingantur notitiae communes, ab impuro opinionum coetu vindicatae; & mysterijs, & fide, & quidem authoritate eximiâ pollent, figmenta, errores, & molestias longè abdicantes; ista igitur praestate, vel quidem à nobis expectate; Ne (que) vos magnitudo operis deterreat; infinitae enim ad nova, & infinita objecta ut excitari po ssint facultates, omnes notitias cōmunes hanc rerum seriem expedientes, paucis admodum complectemur propositionibus; que interim dicta sunt in unam notitiam communem contrahimus; sub istis conditionibus scilicet, facultates rectè conformari cum objectis suis. Qui igitur sensus falli docent, neque ista advertūt, ne (que) omnem circa objecta veritatem, esse conditionibus obnoxiam, quę si dentur, neque in somnijs falli posse intellectum, suprà docuimus.
SEquitur veritas complexa, est autem circa universalia; Hujus canon est; intellectus fit verus circa universalia, quando veritates particulares inter se rectè conformantur: Magnum est opus complexa veritas; universalem enim aliquam compingit rerum naturam, eamque ex una istâ eâque simplici propositione; Quae eodem modo afficiunt facultates nostras, eadem erga nos sunt; Quae nisi vera fuerit, tota doctrinae [Page 30] fabrica corruit; alia igitur non superest veritas propositionis istius, homo est animal, quàm quòd in animatis quaedam eodem modo nos afficiant; est igitur quadantenus vera thesis ista; de qua fusiùs in Zeteticis nostris.
Huc usque de varijs veritatis acceptionibus, facilior ut fiat in doctrinam nostram transitus, quae facultatem, sive illud quod conformat, objectum, sive id quod conformatur, & leges denique conformationis unicè expendit. Primò igitur numerum & ordinem facultatum, & earum objecta, sive propria, sive communia, deindè etiam & leges conformationum quae supersunt, explicabimus.
Tot sunt facultates, quot sunt rerum differentiae, & vice versa.
FACVLTATEM vocamus omnem vim internam, quae diversum sensum ad objectum diversum explicat; quae ad animam, quae ad corpus spectant, suo loco docebimus. Heic satis erit monuisse, facultates quas cum Brutis communes obtinemus, ad ea objecta solummodò ferri, quae ad ipsabruta comparatè spectant; Propiùs interea rem perstringendo, dicimus, numerum facultatum sive noeticarum sive corporearum ex propositione istâ constare, adeò ut dato objecto dari facultatem, & vice versâ existimandum sit; Neque enim magè mirum objectorum extra nos, quàm facultatum intra nos differentias deprehendi, si vel in ipsis differentijs, omne individuationis principium, aliquod Analogum in nobis obtinere (quò indubiè redeundum est) apud te cogites, vel leges, ex quibus Microcosmus respondet Macrocosmo, advertas, vel quod fortasse, haec ex illis oriantur; sed ut reliqua mittam argumenta, ipsos sensus nostros in testimonium adducam, quos ex omni differentiâ novâ, novo & insolito more affici, nemo non advertere potest; [Page 31] cûm igitur quodcunque novum est, aliquod individuationis principium extra nos obtinere necesse sit, cur non in nobis aliquam facultatem Analogam denuò statuere licuerit? si tamen plures differentias nullâ relatione contiguas, nisi quod fortasse, peridem sensorium vel foramen traijciantur, in unius facultatis Analogae angustiam, cogere lubeat; cùm tamen & diversum inducant sensum, & aliquod saltem diversum conformationis medium (quod cumprimis advertendum) postulent; vide annon eo ipso, animam tuam, cujus unitatem imprimis tuemur, non ejus facultates, quas diversas ad objecta diversa explicat, intelligas; sunt enim omninò tanquam radij animae, qui per sensoriorum spiracula sese prodentes, juxta mutuam Analogiam rerum cognatas species percipiunt; nos mirè interea turbant, dum alias differentias novis facultatibus, alias non item, donant Scholae; sed cùm diversitatem objectorum & facultatum, ipse sensus doceat, (quem ubique non tanquam judicem, sed tanquam testem in veritatibus nostris supremum adducimus) nihil praeterea morari necesse est; Alia igitur facultas (per idem licet sensorium traijciatur) circa existentiam objecti, alia circa quidditatem, alia circa qualitates, alia circa quantitatem, alia circa relationes, alia circa media, alia circa locum, alia circa tempus, alia circa caussas, alia circa finem, alia denique circa istorum vel partes aliquas vel complicationes (quas sub quaestionibus an, quid, quale, &c. in Zeteticis nostris complectimur) in differentiâ quacunque datâ versatur; Cum demum ad forum interius ventum fuerit, alia facultas Analogiam internam quâ utile vel noxium judicatur, expendit, alia illam vult, sive non vult, alia particularem, alia communem objecti naturam investigat; quodcunque denique in rebus novum prorsus inducit sensum, novum individuationis principium obtinere volumus: Maximè interea cavendum, ne quae saepè explorata habuisti, tanquam nova [Page 32] ducas, cùm fortasse in istiusmodi objectis, nihil nisi differentiarum jam satis perspectarum complicatio aliqua nova occurrat: heic igitur nihil praetereà advertendum est; denique ad locum, vel tempus, vel medium, &c. mutatum, quaedam, quae in istis tanquam recentia apparent, reducenda sunt; Neque igitur ad anniversariae & gemmascentis violae conspectum, quae nudius-quintus fortassè in sinu naturae delituit, novam excitari facultatem autumes, sed illam ipsam planè quam olim compertam habuisti; denique notandum restat, ne quae contraria vocat schola, contrarijs facultatibus insigniamus; solo enim gradu distant plurima, quae contraria existimat vulgus; neque igitur diversa facultas circa calorem, diversa circa frigus, sed diversa circa temperaturam, diversa circa ejus gradus statuenda est; neque diversa circa grave, diversa circa leve, sed diversa circa pondus, diversa circa ejus gradus versatur: neque alia circa album, alia circa nigrum, sed alia circa colorem, alia circa ejus gradus datur; ita in sensibus internis, non alia, circa virtutes, alia circa vitia, sed alia circa ea quae debemus agere, alia circa actionum istarum gradum, finem, modum, &c. impenditur. Differentiam, intereà, sive id quod praedicatur in quaestione quid est, è mediâ desumimus viâ; ejus gradus enim quaestioni quale, vel quantum respondent, quod non solùm in universali virtutum, immò & rerum naturalium systemate, sed in earum partibus observasse juvat: in quibus omnibus advertendum, facultatem illam quae circa gradus rerum versatur, ubique se immiscere; plurima enim, vix ullâ praetereà lege distant: circa quam, & cumprimis rationem illam ex qua quidditates rerum investigentur, in Zeteticis nostris fusiùs docêbitur. Heic quidem abundè Lectori prospectum arbitramur, si circa differentias hasec, facultates suas quidditativè, circa istas quantitativè, circa illas qualitativè, (atque ita pari passu, donec totum quaestionum [Page 33] nostrarum cursum absolverit, versari cogitet. Habet interea ex sententiâ nostrâ, omne novum objectum, novam facultatem conformantem, quo pacto, qui in angue tum primò viso, communia quaedam cum anguillâ vel lampretâ, quas saepius vidit, observaverit, & ab illis, tanquam communibus differentijs, ad proprias rei quidditatem perstringentes, delapsus fuerit, aliquod individuationis principium necessariò dari adverterit, quod neque communis aliqua differentia, neque ejus gradus, vel complicatio aliqua fuerit, sed illa ipsa forma, quae, scientiâ speciei suae prędita, differentias illas communes in unitatem anguis, compegit: cùm demum ab externis sen sibus, ad internos (inter quos aliquem, formae sive principio individuationis anguis illius respondere volumus) deveniens, se fortasse horrore aliquo percelli senserit, non jam, ad communes illas differentias, quas scilicet antehac perspectas habuit, se affici, aequum est credere, sed ad aliquam ipsius formae virtutem, quae ex occultâ quadam Analogiâ, se se juxta affectiones istas, & ad externos & ad internos prodit sensus; quòd igitur anguem istum à reliquis animantibus distinguere valeas, quòd denique illum horreas, à naturâ rerum communi, sive ratione illâ qua homo respondet mundo majori, obtines. Ex quibus constat, omne novum individuationis principium, novam aliquam diffundere speciern, (sive [...] dixeris) cui nova idcircò aliqua in nobis facultas responderit, novo sensu, sive indicio sese prodens; quod qui negaverit, ex ipsis individuorum quidditatibus evincendus est, quas à caeteris ejusdem speciei, & in seipsis, & in effectis suis distingui satis liquet; abditae enim & reconditae naturae, ut sint quid ditatum actiones, (si sensus externos respicias) veras tamen esse, nemo (quod sciam) dubitavit unquam; Hinc fit, ut quodcunque novum est, facilè in memoria servetur; explicantur enim, & ad objectum novum dilatantur, facultates nostrae. [Page 34] Hinc etiam ad principiorum numerum facultates Analogas in teipso emergentes observare licet: Horum interea signaturae intimae, sive characterismi, ex differentijs investigandae sunt; in quibus observatu dignissimum est, communes differentias, communem rerum naturam, particulares, particularem ubique indicare; quod igitur novum in objecto datur, particularem ejus signat naturam; communes enim differentiae, ubique eodem modo se habent: quo pacto, Eadem in istâ objectorum varietate vocamus, quae post terminos exactè expensos, eodem modo afficiunt facultates nostras; Similia, quae penè eôdem; Diversa, cum quibus aliquod commune: Contraria, cum quibus nihil: Vbi interea differentiae communes in objectis complicantur, & ipsas complicari facultates volumus; inter quas, facultas illa, quę rem secundum statum suum naturalem expendit, sese egregiè prodit, ut quae principio individuationis sit maximè Analoga; quâ ratione, non solùm Hominem equo insidentem, à bestia, sed hunc etiam hominem ab illo discriminat: Ita porrò quando in foro interiori, objecta, sive complexa, sive incomplexa, è memoriae penu desumuntur, in animo habere oportet, terminum si addas vel tollas, novam (quoad complicationem) induci differentiam, undè novum insurgit objectum, de quo nova veritas dari potest; quae omnia facillimè expedies, si differentias in apparentijs, cum veritatibus rerum ritè conformatas, cum veritatibus intellectus denuò conformaveris. Sed non solùm facultates objectis, sed ipsa etiam objecta facultatibus respondent, quas ubique distingues, si has, in objectorum praesentiâ solummodò excitari, illas, etiam in objectorum absentiâ agere posse advertas; quâ ratione (licèt nulla heic sive esculentorum, sive poculentorum copia facta esset; cùm tamen fame vel siti, premi necessum sit) concedendum est aliquid extare quod impleat▪ si beatitudo aeterna (licèt nulla heic daretur beatitudo) ab [Page 35] universo humano genere expetitur, omninò possibilis, nedum parabilis statuenda est; Heic igitur intersunt media, quae si dentur, & ipsa datur vera objecti conformitas. Quae interea ad mentem, quae ad corpus spectent, suo loco expecta; sed non solùm circa praesentia, sed etiam circa praeterita & futura versantur facultates nostrae; quod non minùs extacitis & surdis illis sympathijs & antipathijs, quae etiam ad adspectum, amorem, vel odium concitant, deprehendi potest, quàm ex eo, quòd sacro aliquo morbo, furore, enthusiasmo correptis, futura praedicere nequaquam sit insolens; Haec igitur olim, ista cùm emeriti fuerimus corpora, reserabit dies; cùm interea quae, nisi in objectorum praesentia, silere videantur, facultates, ad illa nova, compareant, ubique novae, quid vetat, nova si indies darentur objecta, novas easque innumeras in nobis excitari posse facultates? quo pacto in rebus terminum invenire potes, in te ipso nullum.
Qui tamen foecundam istam facultatum subolem, tanquam proletariam nimis, & fortasse spuriam reij ciunt, videant annon innumeras animi dotes, eas in angustias cogant, ut quinque sensibus suis, non nisi quinque objecta tribuentes, multigenas illas in vocabularijs traditas dictiones, penitùs exauctorent, & tanquam nullo indicio fulta expungant: Certè utcunque cavillentur. Sophistae, eveniet ut nisi ad differentiarum numerum facultatum calculus subducendus sit, tota ferè accidentibus quinque concludetur scientia humana, & perituris qualitatibus rerum vindicabitur fides, quod quàm sit absurdum, ex ineptis eorum argumentationibus urgeri potest, neque enim tinnitui, colori, nidori, sapori, vel ipsi demum duro aut molli innituntur, ex quibus sibi credi postulant.
Vt interea quaedam de nomenclaturâ facultatum auctiori (quae tota quidem, ex doctrinâ nostrâ turbari videtur) dicamus, exoptaremus quidem, facultatibus conformantibus, [Page 36] nova ubi desunt ubique tributa fuisse nomina; uti enim, quamvis diversus sit sensus, qui avarè circa divitias, ambitiosè circa honores, lascivè circa voluptates versatur, cùm tamen in una radice recollectae fuerint facultates ista conformantes, appetitus vocantur: ita quidem, cùm circa hęc omnia, notitiae quaedam communes subsint, & suis insigniri descriptionibus, & deindè, in unum contrahi verbum, tanquam operae pretium consulimus; quod non solùm in sensibus internis, sed in externis etiam apprimè necessarium ducimus, ut tandem in id redeat omnis disputatio, ex quâ facultate probas; cùm sine aliqua facultate attestante, nulla veritas intellectus dari possit; ita ut non solùm facultates internae, sed & externae etiam, quae circa figuram, motum, numerum, distantiam, &c. juxta differentiarum habitudinem, sua propria & communia ubique acciperent nomina; turpe enim, quae extra nos luxuriantur, intra nos deesse, accommodata, ad res, vocabula; in istis igitur per ambages & devia, sensus tuos internos provocamus Lector, & rem, ob defectum verborum, aliquando circumloquimur: Nos interea, ista, de facultatum numero (quarum rationem si non capias, nihilo pejus, quae sequuntur adsequêris) praefati; earum inconditam, inordinatamque aciem, quatenus per verborum injuriam & contumeliam licet, disponemus.
CVM igitur Homo, animal numerosae structurae, varijs & miris facultatibus, & externis, & internis ornetur, earum distributionem satis difficilem comperimus; ad istam tamen quadruplicem divisionem, omnis ex facultatibus desumenda probatio reduci potest; Est igitur, sive facultates agant in objecta, vol vice versa, omnis sensus.
INSTINCTVS NATVRALIS, Sive sensus ille qui ex facultatibus communes notitias conformantibus oritur, vel SENSVS INTERNVS, vel SENSVS EXTERNVS, vel DISCVRSVS, De quibus magnum istud proferimus.
QVOD neque per instinctum naturalem, sensum internum, sensum externum, neque discursum innotescit, tanquam verum, nullo pacto probari potest.
NVLLAE cùm praeterea supersint, in istas quatuor classes, universas facultates disponimus: Neque tamen hasce ut obtendas, factum satis existimes; nisi enim objecta cognata, leges denique sive conditiones ex quibus conformantur, perspecta habeas, vel verisimilis, vel quidem falsus, ubique in opinionibus prosilies tuis; ista igitur seriò expende. Te interea praemonitum volumus, Lector, facultates divinas quas menti vindicamus, nullis claudi carceribus, (ultrà propria enim sua habent objecta communia,) sed ita facultates corporeas permeare posse, ut quoscunque iste inducant sensus, & ille persentire (deest vox apta) queant; ideò caduca intelligere, amare, &c. possunt facultates divinae noëticę, non ita ad divina adsurgere possunt, [Page 38] (sive stomachosae, sive lascivientes corporeae facultates) iste igitur est propositionis istius sensus: Quodcunque per facultates istas rectè conformatas non innotescit, tanquam verum, adaequatum, intellectuale, universale & necessarium nullo pacto probari potest, ut id semper in librorum evolutione occurrat, ex quâ facultate probant; suas, quas adducunt, sententias: mirâ enim facilitate figmenta & opiniones refellit, rescindit, unica ista quaestio; ubi si illud quod verum & facultatem & objectum cognatum, & leges conformationum intermedias, postulat, in verisimilibus quaedam, in falsis totae defuturae sunt conditiones; Qui igitur ex instinctu naturali probationem adfert, oportet, ut notitiam aliquam communem, à nullis, nisi ab insanis, vel mente captis, (qui verborum sensum non adsecuti nihil non negare possunt) improbatam adducat; si à sensu externo vel interno, easdem obtines facultates, eadem si dentur objecta, eaedem conditiones; ista igitur consule, nisi dubiam malis adhibere fidem; si à discursu aliter, quàm per legitimam quampiam ab aliqua notitia communi deductionem, vel tanquam verisimile dimittendum, vel tanquam falsum & cum aliqua notitia communi ex diametro pugnans, omninò reijciendum, quod ista ex parte adfertur, consulimus; Quo pacto, neque Philosophi imponent, neque Rhetores, neque quidem verisimiles Historiae, sed omni ex doctrina, Analogas tuas veritates erues.
Primò autem de instinctu naturali, sive facultate illâ quacunque, quae communes notitias conformat.
CVM ea quae ex consensu universali fidem obtinent, & vera esse oporteat & ab aliqua facultate internâ conforrnari, (neque enim falsa esse, ulla ratio suadebit unquam;) nulla cùm sit in homine facultas, cui ista potius debeatur veritas, facultatem conformantem, instinctum naturalem [Page 39] facimus: eâ lege, ut cui obsoletum videatur, aliud per me quaerat vocabulum, integrae tamen ut stent, quae à consensu universali petuntur, veritates: summa igitur veritatis norma, erit consensus universalis; ut denique maximum sit operae pretium, communes illas notitias seligere, & suo loco, tanquam veritates indubias, reponere. Quod certè hâc tempestate, (si unquam) necessarium; cum enim mortalibus, in summo isto verborum discrimine, non jam è cathedrâ rationibus suadeatur, sed ipsâ etiam reluctante conscientiâ & sensu interno, terroribus quibusdam ita extorqueatur fides, ut omnes extra Ecclesiam suam, sive ignorantiae, sive erroris, ita rei sint facti, ut nullâ vel morâ, vel quidem comperendinatione indultâ, damnationem, post hanc vitam, subeant aeternam; non est quò fugiat misera consternatorum turba, nisi immota quaedam veritatis fundamenta, ex consensu universali jaciantur, quae in dubio quocunque sive Theologicô, sive Philosophicô consuli possint: Cùm enim legem id est notitias suas communes in ordinem redactas, postulent gentes universae, illa autem varia à varijs Legislatoribus data sit: Cùm denique inter leges ut aliquando dissensus, ita in aliquibus summus detur consensus, sive religionem, siue ip sum jus civile & politicum spectes; consensum illum universalem, tanquam doctrinam instinctus naturalis & necessarium providentiae divinae universalis opus habemus: Mirum interea est, quantâ pertinaciâ, infirmus mortalis, vel totas doctorum amplectitur sententias, vel totas reijcit, & dum nullo uti novit delectu, fide quâdam implicitâ, seipsum miserè involvens, proprias impotens abnegat facultates, & cùm ad terrores despiciendos non sit animo satis erecto, timet & odit: sed neque omni ex parte verae sunt doctrinae vulgares, neque omni ex parte falsae; nullaenim unquam fuit tam barbara sive Religio, sive Philosophia, cui sua non stetit veritas: quę tamen si [Page 36] [...] [Page 37] [...] [Page 38] [...] [Page 39] [...] [Page 40] errorum admistione, ut solet, conspurcata fuerit, non aliter nitori suo restituenda est, quàm per separationem, è methodo nostrâ: si enim quae vera, facultatem aliquam attestantem habent, quae falsa habebunt nullam; ex mente igitur nostrâ, consensus universalis, & prima, & summa Theologia, & Philosophia habendus est: cui operi, mirè inservit providentia illa divina, quae quod prioribus ignotum fuit saeculis, totum ita jam patefecit mundum, ut nihil ferè scitu dignum, latêre videatur: non solùm interea ex legibus, Religionibus, Philosophijs, scriptorum denique monumentis quibuscunque, consensum illum universalem eruimus, sed & facultates aliquas internas, ex quibus veritates istae conformantur, in nobis describi volumus; insanos interea mente captos, & impotentes illos animos mittimus, cuicunque sive Ecclesiae, sive scholae, sive opinioni adhaereant. Neque heic igitur hęresi pādimus viā, vel spiritui phanatico, nedum sensui particulari cujusvis, veritates in universum requisitas, commodè vindicari posse asseveramus; unicam veritatis normam, in necessarijs, facimus consensum istum universalem (qui sine providentia divinâ non instituitur.) Hanc interea provinciam eò lubentius capescimus, quod, istis, Dei Opt. Max. causam agamus, qui notiones communes tanquam media providentiae suae divinae universalis, nullo non fęculo, regioni, homini impertivit; Si quod interea in earum discussione maneat dubium, vos (Lectores) obnixè rogamus, ut sepositis timore & odio quocunque, communione piâ & dulci, ea quorum datur consensus universalis, ab ijs, quorum non datur, secernentes, non tam nomina (quae si neglexerimus, magnum in sapientia progressum faciemus) quam res ipsas respicientes, consensum illum universalem, tanquam veritatem indubiam amplectamini: ne (que) si hijsce vel illis verbis conventum non sit, totam reijciatis sententiam; sed regressu ad aliquam simplicem propositionem [Page 41] facto, (si ulterius non detur) in illo acquiescatis; à luxuriante caventes discursu, qui pejorem ignorantiâ errorem, passim obtrudit; nos enim intrepidè dicimus, omni saeculo fuisse & esse homines, Ecclesias, Scholas nugivendulas, quae ex historijs verisimilibus, & discursu nescio quo putido, in subsequente aliquo saeculo, imposturas, & figmenta (etiam illepida, quibus tamen fidem adhiberi postulant) invexêre, quod certè ex methodo nostra nunquam contigisset; Neque tandem vos in angustias cog [...] isto pacto existimetis, Deus enim & virtus sunt communes notitiae ubique: à quibus qui recessit, nisi expiato scelere, salutem sperare interdicitur: Restat ut nulla scripturientis sive ignorantia, sive ementita authoritas, vobis suggerat, Deum in necessarijs, vel ad hanc vitam, vel ad aeternam, ullo saeculo vel homini defuisse, vel quidem deesse posse; est enim providentia Divina universalis, supra omnem fida historiam; si non aliter igitur, in foro interiore, etiam ex revelatione, media ad salutem cessisse, existimandum est: neque vos infantium sive Embryonum status deterreat; Ista enim, providentia Divina temperat, quae justo & pio, occulto & abdito licet judicio, de rebus decernit; quâ ex notitia communi, dubia quaecunque quae circa rerum administrationem oriuntur, solvi posse, monemus; horum interea quae ubivis gentium, vel creduntur, vel quidem jubentur (neque enim est, site monitum habeat Deus, quod, ad media, ulterius desideres) facultatem conformantem, instinctum naturalem facimus; qui si in elementis, mineralibus, plantis, brutis, uno eodémque modo juxta specierum diversitatem, aequales & unius modi ubique prodit actiones, cur non in nobis idem praestiterit? nulla cùm sit vel mage necessaria, vel mage salutaris conformitas, quàm illa quę inter nos & supremum illud Numen (omnium quę hic visuntur causam, medium & finem) instituitur; Quodcunque igitur in omni homine, [Page 42] uno eodemque modo se habet, malè intellecta si res vel verba demas, instinctui naturali acceptum referimus; in reliquis actionum libertas, & magna quidem varietas conspicitur; Ex quibus patet, quae necessariò in rebus adsunt, esse solummodò media, gratia enim facit ut illis fruamur; quod nostrum interea existimari potest, est arbitrij libertas, quae si necessariò terminaretur ad media, nostra esse desineret; quatenus igitur in arbitrij libertatem provehuntur animantia, divina illis creditur facultas, & habent, quo ipse Deus utitur medio; uti igitur post existentiam motus, post motum vita, post vitam sensus, post sensum arbitrij libertas in homine, imò & in mundo datur; ita istis si rectè usi fuerimus, quidni ulterius feramur? Haec interim notitiarum communium, uti etiam reliquorum sensuum, est lex sive fatum, ut, nisi ad objecta excitentur, sileant: cùm tamen neque objecta facultatibus, vel vice versâ, in necessarijs deesse posse existimandum sit, ideò sive excitari, sive elici dicas, sibi ipsis ubique constare, statuendum est; Hujusmodi autem sunt, nos quaedam debere facere, quaedam etiam non facere; quae autem commendantur, sunt; nos debere esse pios, & gratos in benefactores, maximè verò in Deum qui istorum prima est caussa; si interea ex ijs quaedam quorum datur ex legibus, religionibus, &c. consensus universalis, etiam à ratione, aliena existimari possint, in animo habe, proprium esse instinctus naturalis irrationaliter, hoc est sine discursu operari; ita enim elementa, mineralia, vegetabilia, quibus discursus & ratio negari videtur, ad propriam sapiunt conservationem: Heic igitur vox illa communis veritatem suam obtinet, quę ex ijs quaedam quę etiam suprahumanum captum credenda docet; cùm enim ratio sit quaedam deductio notitiarum communium, in suam infimam latitudinem, non habet ultrà illas, quò provocet; sunt igitur notitiae communes, principia illa, contra quae disputare nefas, sive ea pars [Page 43] scientię, quâ, ex sua prima intentione, nos imbutos voluit natura; quae si ab impuro opinionum coetu vindicatae, in methodum denique & ordinem componantur, specimen aliquod sapientiae divinae, in illis elucescere, non semel monuimus: sunt autem omninò continuae, ex quibus quae maximè connectuntur, sunt divinae & morales; naturales enim paulò distare videntur; sed & ipsae naturales, nisi verba nos turbent, in unum cum reliquis optimè compingi possunt; ut ideò notitiarum communionem ordo & dispositio ad pacis universae complementum, imprimis facere videatur; ista igitur ut praestetis, quantum in vobis est, hortamur, donec magnum providentiae divinae universalis absolvatur opus; Ne interea aliquid hâc in methodo desideres, exemplum unum vel alterum subijciemus; Religio, est notitia communis, nulla enim sine religione, natio, saeculum: Videndum igitur est, quaenam in Religione ex consensu universali sint agnita: universa conferantur: quae autem ab omnibus tanquam vera in Religione agnoscuntur, communes notitiae, habendae sunt; sed dices esse laboris improbi; at alia ad veritates notitiarum communium non superest via, quas tamen, ita magni facimus, ut in illis solis sapientiae Divinae universalis arcana deprehendi possint: Nihilo segnius, ista adsecutus progrediêris. Insuper, lex, est notitia communis; ijsdem passibus igitur insiste, & quae ab omnibus comprobantur leges, tanquam sanae habendae sunt: sed breviorem postulas methodum, hanc etiam dabo, intra facultates teipsum recipe, habebis Deum, virtutem, veritates universales, aeternas; At totum ne illud inquies quod à prioribus decantatum saeculis, tanquam dubiae fidei habebimus? minimè gentium; imò fieri posse credendum, quodcunque attributis divinis est Analogum, & quod magis est cum gratiarum actione accipiendum; sed cùm multa fieri posse, quae revera non fiunt, communis sit notitia, suspenso gradu [Page 44] incedendum, in ijs, quae à narrantis authoritate pendent; At nullo insuper bono nostro, inquies traduntur, integra authorum volumina? immo maximo; notitias enim communes excitant; ista igitur evolve, modo veritatem rei, cujus principium extrate, à veritate intellectus quae à te ipso proficiscitur, veritates denique aeternas, & universales, à particularibus, & ab ijs quae sunt ad tempus distinguas; hoc interea adverte, non multa ut affirmentur ex methodo nostrâ, paucissima tamen negari, ea nimirum sola quae rectae rationi adversantur, vel cum attributis divinis ex diametro pugnant; Ad definitionem instinctus naturalis accedimus; ubi praemittendum est, duplicem habere acceptionem, prout est facultas conformans, vel prout est ipsa conformitas in actum, id est in sensum deducta; Prout est facultas, ita est providentia Divinae universalis instrumentum proximum, ejusque pars aliqua in ipsâ mente signata, in secundâ verò acceptione.
INSTINCTVS naturales sunt actus facultatum illarum in omni homine sano & integro existentium, à quibus communes illae notitiae circa Analogiam rerum internam (cujus modi sunt quae circa causam, medium & finemrerum, bonum, malum, pulchrum, &c.) maximè ad individij, speciei, generis, & universi conservationem facientes, per se etiam sine discursu conformantur.
QVIA desunt nomina (verbum enim instingo, est obsoletum,) aliquando per instinctum naturalem innuimus facultatem conformantem, aliquando ipsam conformitatem in actum, id est in sensum deductam; qua acceptione sub ista definitione cadit: idem igitur heic denotant notitiae communes, & instinctus naturales; de quibus suo ordine. Primò autem de instinctu naturali quatenus [Page 45] est facultas: Instinctus naturalis quatenus conformat non est ipsa mens, five anima per se: vel anima id est mens in relatione sua ad corpus (ita enim à nobis accipiuntur,) sed ejus emanatio proxima, ita naturae dictanti contermina, ut subindè doctrinam propriae conservationis subministret, adeò denique necessaria, ut nec morte tolli videatur, quae enim facultates sensus praecedunt externos, puta tactum, gustum, &c. & illis sublatis, manere posse, quid vetat? Hujusmodi autem sunt facultates istae; manent igitur post mortem; etiamsi autem & reliquae manere possint, ab instinctu enim naturali expositae, ad objecta explicantur; de hijs tamen dubitari potest; neque enim alia si maneant objecta, nobis fortasse, illis opus fuerit; sapientiam enim Divinam universalem neque in necessarijs deficere, neque in supervacaneis redundare, ab experientia, & quidem ratione edocti sumus; ideò homo (animal numerosae structurae) pluribus adornatur facultatibus: Talpa quia subterraneus fuit, vel visu carere potuit: Zoophyta etiam reliquis, praeter tactum, sensibus externis: Ideò juxta indigentiam, una facultas post aliam, gradatim sese ad objecta explicat; quod non solùm in universo rerum systemate, sed in ipsius denique hominis adolescentiâ observasse, permagni momenti arbitramur, quibus scientia Analogiae rerum proposita est: Quę igitur nobis connascuntur facultates, neque ex morte tolli, aequum est credere: Quidni igitur ad propriam conservationem ex facultate istâ etiam sapiens fuerit Homo post mortem? an verò in meliorem statum provehi detur, à justitiâ illa aeternâ pendet, quae unicuique retribuet secundùm opera sua; aliquam enim, qualiscunque, vel quâcunque ex parte, fuerit, nos semper degere vitam, vel leges, vel Religiones, vel Philosophiae quaecunque docent, nos totos morte rapi, non passae; cùm saltem ex intellectu agente, id est, facultatibus nostris, superstites fuerimus. Quando igitur partes [Page 46] corruptibiles ab incorruptibilibus, quod magnum & perpetuum opus naturae facimus, separantur; non jam facultates corrumpuntur, sed organa: quod igitur corrumpitur, nostrum non est; sed quae ex seminis massa, alimentis & ipsa corporea mole assumebantur peregrinae partes & traduces; nonne durum enim quiddam, & ineptum foret, istam si exaedificaverit fabricam mens nostra, se fenestras condituram undè prospiceret, portam verò habituram, undè exiret, nullam, sed propriae structurae ruinâ opprimi? Haud mirum interea, aliqui si mortalem velint animam; de illa enim animae parte, qua usi sunt, intelligendum est, sensibus nimirum corporeis, qui eâ ratione morti sunt obnoxij, quâ nostri esse desierunt; sed de hijs suo loco: satis fuerit, animae immortalitatem ex ipso sensu interno (modò non obstruantur facultates) dictari posse; quam qui non sentit, per me dubitare nihil vetabit; eóque magis, quod mortem primam vel secundam, tanquam peccati poenam, minetur Religio quaecunque; quae verò qualis, quanta, &c. haec vita secunda, vel mors fuerit, ob defectum conditionum ad veritatis istius conformationem postulatarum, & quod nullus de istis exstet consensus universalis, sciri nequit: neque enim magis jam de futuris sapimus, quàm in utero clausi de istis, & certè similitudo eò erit aptior, quod excelso animo, scientiâ praedito omnifariâ, adeò angustus, exilis, humilis, videatur iste objectorum mundus, ac uterus Embryoni. Vt pereant igitur objecta externa, ut pereant facultates externae, unitas nostra exui si nequeat (quod dubitare impium) fidus assecla manebit facultas ista, instinctus naturalis, novas facultates ad objecta nova explicaturus: qui si in quovis, inarticulato licet, & incauto elemento, sapiens fuerit ad propriam conservationem, & tutum, & jucundum (modò absint scelera,) reddere possint hominem.
Haec autem, de instinctu naturali, prout est facultas, dicta [Page 47] sunto; Secundâ igitur acceptione, Instinctus naturalis est actus alicujus conformitatis, sive conformitas aliqua in actum deducta; quâ ratione, eôdem recidit cum notitia communi; & tanquam ipsius Naturae dos, sive Beatitudo quaedam haberi debet; quae etsi hominem latere possit, quatenus nondum explicatur; si tamen ab objectis, vel rerum, vel verborum, vel quidem signorum excitata fuerit, communem notitiam futuram existimandum est: oportet interea ut homo sit sanus & integer, quia cerebrosi, vaecordes, excordes, & ipsi demum futuri socordes, hâc in vitâ, occulto Dei judicio, parum, vel nihil, istâ ex facultate juvantur; etiamsi vires quasdam internas, ad sui conservationem, aliquando etiam ad externarum inuriarum praecautionem, admirandas delitescere, in ipso insano, ebrio, infante, &c. observare liceat; ut idcircò ex toto nunquam desint facultates istae.
Communes notitiae, veteribus [...], fuerunt principia illa sacrosancta, cōtra quę disputare nefas, ad quę proximè accessere fundamenta rata, ea scilicet quę ut primâ fronte, vera visa fuerint, examen tamen passa sunt; quo pacto aliquid à discursu adjectum fuisse existimandum est; quibus ultimo in loco experimenta, sive conclusiones subjungebantur. Primas igitur partes obtinuere (cujusmodi in omni disceptatione, quaedam esse existimandum est) quae nullâ haesitatione excipiebantur; secundas verò, quae duriuscula fortasse in seipsis, vel fortasse ex deductione aliqua praeposterâ, vel ex opinionibus falsis praeconceptis, fortasse etiam ex rebus, vel verbis, vel signis malè intellectis, fortasse etiam ex pluribus horum, videbantur; Ita ut tertio loco subsecuta sint, experimenta & conclusiones, quae vel industria practica invenit, vel quidem sors obtulit; ex quibus ars quaedam confecta est, nullis, nisi quas experientia dedit, regulis obnoxia: Vocantur autem notitiae communes, quia in omni [Page 48] homine sano & integro, modò objecta sive rerum, sive verborum, sive signorum constent; ad objecta enim excitari notitias communes, ipse sensus, quem ubique ad testimonium (ubi fieri potuit) adducimus, docet: Neque igitur cum objectis ipsis invehi, vel delirus quispiam existimaret unquam: Restat ut in nobis à natura describantur, & ut istâ lege, explicentur, (quae aliter in nobis silere possunt) notitię communes; ut interea non solùm imaginis, sed & Sapientiae suae Divinae specimen aliquod, & partem nobis impertijsse credatur Deus Opt. Max. Totae igitur notitiae communes, ut in totum illud bonum commune intendantur, quasdam ipsum Creatorem sapere, ausim dicere: Magis interea communes in specie nostrâ vocamus, quae cùm omni homini sint communes, ex omni objecto elici possunt, ut esse aliquam primam rerum causam, medium, & ultimum finem, dari quendam rerum ordinem, quosdam gradus, etiam & vicissitudines, &c. Maximè communes ut sint, quae cùm omni homini sint communes, & maximè extra nostram speciem sint communes, ut ratio propriae conservationis, appetitus beatitudinis, &c. ut minus communes sint, quorum objecta sunt aequivoca, dubia; ita ut minimè communes sint, quae errorum anticipatione obstructae, vel objecta obtinentes rarò conformata, ideò dici nequeunt communes, quoniam conditiones defuêre, quae ad veritatum nostrarum conformationem postulantur; neque igitur communes dicimus notitias istas, quia velint, nolint, in omni homine explicantur, sed ideò communes esse perhibemus, quia, nisi ipsi praecludamus viam, communes futurae sunt; inter communes igitur, illae primum obtinent locum, quae ex omni objecto, nullâ interpositâ morâ, conformantur; quae enim segnius deprehendimus, non sine discursus ministerio perficiuntur. Nunquam satis intereà hortari possumus lectorem nostrum, ut ex consensu universali, communia [Page 49] illa principia, quorum numerus est definitus, imò exiguus, (quod nos certò exploratum habemus) seligant, seponant, in ordinem denique digerant, & tanquam providentiae Divinę universalis idaeam &c Typum optimum habeant; Neque obstare debent, diversa verborum in linguis diversis significata, vel variae loquendi formulae; hasce enim difficultates superare & potest & debet ingenuus veritatis amor: Heic autem observatu dignum est, pluribus aliquando explicari verbis, quod tanquam unum aliquod ab intellectu accipitur; aliquando etiam, quod ab intellectu in plures, ex sermone vulgari, secatur partes, in unum aliquod contrahi verbum; ne igitur vos vexent ista; à sermone ad sensum internum provocate; interea maximè advertendum est, tria in omni propositione spectari; subjectum, praedicatum & copulam; ex quibus copula semper est idem verbum, est, (non est enim, ad, est, reduci potest, & debet.) Per verbum est, igitur, subjectum & praedicatum semper connectuntur, in quaestione quando, sub ratione temporis praesentis, praeteriti vel futuri; Exemplum subijciemus, nos debemus esse fortes, vel non debemus esse timidi, idem enim sonant: Nos debemus, hîc igitur idem denotat, quod nos sumus debentes: veritas igitur primahujus propositionis est, nos quaedam debere facere: quaedam etiam non facere: in propositionibus enim conjugationes quaecunque, ad verbum est, operosè licet, in quaestione. Quando reduci possunt; inter illa igitur quae facere debemus, recensetur, nos debere esse fortes; habent igitur ista, facultates suas conformantes; sed progreditur intellectus, & docet fortem debere esse justum, habebit igitur notitia ista communis, facultatem suam conformantem à priore distinctam; sed neque heic sistit intellectus, sed dicit, fortem, justum debere esse sapientem, temperantem, &c. aliae igitur communes notitiae, alij denique sensus, sive fides novae, novarum facultatum conformantium [Page 50] indices insurgunt. In hijs igitur nos, subjectum; fortes, justos, &c. praedicatum; copula, est, ubique statuitur, per quam, denuò, inter se conformantur notitiae istae communes: Conformitates enim crebrò conformari, & in unum aliquod coalescere possunt; sed de hijs, in Zeteticis nostris, ubi sapientiae humanae termini & metae designantur: ut interea communes istas notitias ex auctorum sive scriptis, sive sermonibus eruere possis, post propositionem quamcunque seorsim expensam, in quâ quaestione praedicetur, putâ quid, quale, quantum, &c. vel per se, vel prout complicantur advertendum est, deindè quae facultates respondeant; ubi imprimis cavendum, ne quae ex sensu, sive externo, sive interno probationes adferri debent, per discursum deducantur; sunt enim in objectis suis sensus, sive externi, sive interni testes summi; Conditiones denique expendendae sunt, ut legitima fiat conformatio: Hisce instructus, quis detur sensus in omni propositione, & quae sit ejus veritas, scilicet à quâ facultate pendeat, explorandum est: Quando igitur (quod ubique adnotandum) gratè & lubenter accipitur doctrina quaecunque, & ultrò datur adsensus internus, aliquam notitiam communem, quam facultas sua Analoga conformavit, subesse scito: Harmonicè enim respondere facultates objectis, non semel adnotavimus: Hancigitur antequam progrediaris erue, digere, & in usum sepone. Pari modo si ingratus datur sensus & molestus, videndum cum quâ communi notitiâ pugnat, quam etiam extricare & sibi vindicare, tanquam operae pretium consulimus; ultimò, ut nihil desit, in dubio & ancipiti sensu quocunque, videndum, ex qua facultate, objectum conformaveris; neque enim à sensu interno, externo vel discursu objecta quaecunque, promiscuè conformantur, sed suis proprijs objectis, singuli respondent; quod quia non advertunt scholae, passim ineptiunt: videndum igitur an perperàm transposueris facultatem [Page 51] aliquam, an verò objectum sit indebitum, vel saltem an in defectum conditionum reijci debeant, in quibus haeres; qua ratione, omni ex doctrina, Analogas tuas veritates erues; si ulterius interea non detur, in simplici aliquâ, eâque maximè in controversâ propositione acquiescas; ne (que) illam parviducas, suo ut stare feceris ordine; quandoquidem interea quaedam facultates circa praesentia, quaedam circa praeterita, quaedam etiam circa futura versantur, omninò disquirendum est quaenam harum conformantur; evenit enim, ut si praeterita pro praesentibus vel futuris, vel vice versa in alternâ harum complicatione accipias, totae ut turbentur & è loco moveantur facultates; Aliquando igitur quod tantum possibile est, & tertio alicui convenit, in te sensum obducet gratum, & tanquam praesens aliquod ex anticipatione afficiet: aliquando etiam quod praeteritum est, tanquàm futurum aliquod conijcietur, aliquando etiam & praesentia inter ista irrepere solent; Quando interea ex re natâ, talis in foro interiore excitatur sensus, ut nunquam ita non esse debuisse existimandum sit, aeternae veritates conformantur: longè igitur ab istis veritates caducae, crassę denique & corporeę illę titillationes, quas cum brutis communes obtinemus, ablegantur, quas non sine nauseâ & fastidio experti sumus; Habent enim corporei sensus in nobis ęquè ac in bestijs suas facultates conformantes, sed quę ex modô conformationis & ipso sensu, satis à Divinis noëticis distinguuntur; in hoc interea navabis operam, ut verum ęternum quod semper pręsens & parabile, à pręterito, sive verisimili, à futuro denique sive possibili, distinguas: Neque igitur, cùm tibi fausta precantur necessarij, qui excitatur, sensus gratus, aliter conformatur, quàm ex facultatibus illis, quę circa propriam conservationem, & quae amicitiâ gaudet; quaedam denique non aliter molesta sunt, quàm quod corpus laedere possint; in hijs igitur, nullae praeterea [Page 52] communes notitiae subsunt: cùm denique notitiam aliquam communem conformaveris, videndum est, an non ex priori aliquâ pendeat; si igitur, (quam ubique ad examen adducimus,) propositionem istam acceperis, Homo est animal; disquirendum est, undè veritas hujus propositionis, quâ ratione ad notitiam illam communem deveniendum est, quae, Ea quae eodem modo afficiunt facultates nostras, eadem quo ad nos, esse docet; alia igitur veritas propositionis istius non superest; Hujus denique veritatem si petas, à naturâ esse, & tanquam doctrinam instinctus naturalis haberi debere, respondendum est; ultimò observare licet, quò magis altae & necessariae fuerint veritates, eò majorem erroris misturam obtinere posse: ideò nullum, non in cultum Divinum, irrepsisse errorem & absurditatem saepè adnotavimus, pessimi ijdem olim & sacerrimi ut fuerint.
Plura de istis dicenda supersunt, sed quia totus liber de notitijs communibus imprimis agit, quae sparsim disseminavimus in messem colligenda sunt: vos intereà non morari debet, quod quô modô eliciantur notitiae istę communes, nesciatis, satis superque diximus vos nescire, quomodo fiat gustus, odoratus, tactus, quos tamen, etiam inviti, non rarò experti estis; quae igitur ijsdem indicijs manifesta, ab omnibus uno eodemque modo accipiuntur, tanquam communes notitiae habenda sunt; ut non sit quod solus dubitet quispiam; si tamen ista principia negare, pertinaci & refractario volupe sit animo, memento to obturare aures, occludere oculos, & totum etiam hominem (modò lubeat) exuere posse; ultra media denique non ferri providentiam Divinam universalem; Sequitur ut distinguamus, quae ad utramque Analogiam attinent; quâ in re praemittendum est, quodcunque uno eodemque modo, se habet in omnibus, ab instinctu naturali ortum ducere; Sive igitur Elementorum, vegetabilium, animalium, sive demùm ipsius intellectus, [Page 53] & voluntatis humanae actiones spectes, nunquam decoquet fidem Axioma istud; Maximè tamen circa Analogiam rerum internam (utpotè quae sit cumprimis necessaria) versatur facultas ista; Quemadmodum igitur in dubio quocunque, non habent ultrà notitias communes quò praevocent facultates nostrae discurrentes; ita quidem quae post externas species susceptas, de objectis, sub ratione convenientiae eorum vel disconvenientiae, judicant, ab instinctu naturali, (undè enim praetereà) ortum ducunt: cùm igitur aliud sit species sub conditionibus proprijs suscipere, aliud de susceptis judicare, satis inter se facultates istae distinguuntur; quae igitur sunt conformia sensibus externis, non sunt semper conformia sensibus internis, & vice versâ: neque enim quod dulce, semper est sanum, vel quod sanum, dulce; variè igitur facultates istae objectis suis respondent; quapropter Authores, notitias illas, ex quibus rerum convenientiae, sive disconvenientiae nobis indicantur, species insensatas, vocabulo satis barbaro appellârunt; cùm enim originem suam, naturae dictanti adscribere sint veriti, insensatas, satis insipidè, nuncuparunt, reliqua nescio cui discursui vindicantes; sed nos intrepidè eas quascunque actiones quae neque ab objectis externis, neque ab Humoribus internis proveniunt, principijs sive notitijs illis menti insitis acceptas referimus; si igitur quod externum est, advertis, quod superest, erit tuum; Hoc si intelligis, Divinum quiddam adsequêris, vel ut clarior fiat sermo, quod tecum ad objecta ducis, dos naturae est profectitia, & doctrina instinctus naturalis; totum autem illud quod verum à falso, in Analogia rerum externâ, sive bonum à malo in Analogiâ systematis humani internâ, discriminat; hujus est census: quemadmodum igitur, ex maximè receptâ sententiâ, facultates quae vident, audiunt, amant, sperant, &c. nobis ut connascantur, (objecta sua cognata si desint) silent, & quidem [Page 54] delitescunt, nullo sese indicio prodentes: ita quidem de notitijs communibus, quae adeò non sunt experimenta, ut nihil sine illis verè experiri queamus, existimandum est. Apage igitur istos qui mentem nostram, tabulam rasam, siue abrasam esse praedicant, quasi ab objectis haberemus, ut in illa denuò agere possimus; liber igitur ut sit clausus, sese non nisi ad objecta explicans, (quod ipse sensus judex in objectis suis supremus docet) tabula rasa non sine injuria dicitur: nobis enim dedisse, ut audire, videre, sperare, amare, intra nostram staret arbitrij libertatem, nisi quid, quale, quantum, &c. audiendum, videndum, sperandum, amandum esset, ex instinctu naturali edocti fuerimus, & incongruum, & indignum providentiâ Divinâ universali, omninò foret: circa ista igitur notitiae quaedam communes subsunt, quibus si errores & figmenta admisceantur, ad separationem per quaestiones nostras deveniendum est: nulla enim facultas suâ notitiâ communi ex qua objectum, & conditiones, & causae demùm errorum investigari possunt, destituitur: Hasce igitur si comparas, & in aciem componis, illa ipsa media, quibus providentia Divina universalis utitur, perspecta habebis, primas modò illis deferas partes, quę Analogiam inter Deum & Hominem spectant: Ideò si notitia sit communis, naturam nihil facere frustrà; cogita naturam dicentem ipsa nihil facio frustrà: si notitia sit communis. Quod tibi fieri non vis, alteri ne feceris; cogita exindè universum hoc administrari; atque ita in omnibus si verborum nostrorum sensum adsecutus fueris, statuere licebit, modò ad sobrietatem sapias & Deum istis adijcere, vel quidem ab illis detrahere posse pro benè placito suo, ubique advertas. Quę interea non sint notitiae communes, quàm quae sint, longè faciliùs explorare possumus, hęc in nobis à natura ut sint insitae, illae autem adventitiae & peregrinae; quod discursui pręcipiti & temerariae illi credulitati tribuimus, quae à munere [Page 55] proprio deficientes, (ut notitias communes in suam infimam latitudinem deducant) ex insanis commentis: (dum hanc notitiam communem explicare videntur) faciunt, ut plurimum, ut cum illâ pugnet, & in solennem illam notitiam communem, quae contraria simul vera non esse docet, peccetur: quo pacto, vel fidem ipsis naturae veritatibus adimunt, sua ut figmenta adstruant, vel saltem suis ineptijs veritates receptas ita condiunt, ut primam veritatem minimè sapiant. Notitias interea communes quae subsunt, & molem illam errorum sustinent, eruere, & suam in eutaxiam componere, etiam labore improbo, tanquam operae pretium, non semel consulimus; nihil enim illis ritè dispositis pulchrius, vel cogitari potest; si quae interea maneant, dubia, notitiae communes in subsidium compellandae sunt, ut quae solae, ista enodare queant. Quod difficillimum interea in rebus occurrit, est objectum debitum, quando ex foro interiori desumitur; etiamsi enim, quando justum datur objectum, Analoga sua facultas in nobis etiam ad fidem, sive adsensum illum internum respondet, quod dubium, adsensum, varium & ancipitem: quod falsum, obtinebit nullum. In hisce igitur, partes expendendae sunt, quo pacto quaedam malè inter se committi comperies; in objecto enim suo non magis falsus esse potest intellectus noster, quàm in suo (cui credis) externus sensus; vel igitur in objectum indebitum, vel in conditiones, (quibus objecta ritè conformantur) errores reijciendi sunt; qua ratione terminos mutare nihil vetat, donec verum illud objectum insurgat, quod sine aliqua haesitatione excipi comperies; quàm acuto interea & accenso (ut aiunt) sensu opus fuerit, satis patet; maximè verò in ijs, ubi artificio miro, vera & falsa inter se committi solent, & in quibus dubium respondere sensum, suprà adnotavimus. Quomodo interea quod verum subest, ex istiusmodi opinionibus elici possit, Zetetica nostra consulenda [Page 56] sunt; Restat, ut, caussam undè etiam in erroribus sibi complaceant plurimi, explicemus; qua in re sciendum est, errorem quemcunque veritatis Basi, sive fundamento alicui inniti, & proindè involutum illum & ambiguum sensum, etiam invitâ contumaciâ, obtinere: quod intereà adeò mordicùs, suas tueantur opiniones, in abusum notitiae illius communis reijciendum est, quae post accuratam rerum disquisitionem nos in aliquam sententiam venire, & in illâ acquiescere jubet; interim vel in objecto, vel conditionibus peccatum fuisse, & vel moram defuisse debitam, vel totas facultates disquirentes (de quibus in Zeteticis nostris) in examen non productas fuisse, &c. existimandum est: aliquo igitur scrupulo sese intus vexari sentiet, quamvis prae se ferat frontem, miser.
Quae interea ab instinctu naturali, notitiae communes, à seipsis fidem vindicant, ut non sit, quod sensus externos ad probationem postules, qui ultra cortices, & rerum putamina non delati, interiora non penetrant; satis est, ista ex internis sensibus probari posse: prout igitur turpe esset cibum in aures ingerere, ita flagitiosum quiddam foret, sensum externum ad ea quae sunt instinctus naturalis postulare; neque enim sensus externus vel primam causam pertingit vel ullam, quam tamen esse nemo sanus dubitavit unquam: ne interea quae in immensis illis Authorum voluminibus opiniones, te molestum habeant, communes notitias, vel consensum universalem ex illis exantlare consulimus; quas si denique in suam composueris ordinem, undè in reliquorum judicium venias, authoritate eximiâ donaberis, & nullo non ex libro instructior, prosilies: ipsam denique conscientiam testimonium perhibentem habebis; obijcientibus autem, quid novi ex doctrina ista notitiarum communium, adferam, respondeo, certitudinem in rebus etiam Mathematicam; omnia enim è principijs suis ita probantur, ut quae [Page 57] ritè deducta, aequalem promereantur fidem; aequè enim verus erit ignis è lapide elisus, ac ipse lapis; caeterum nos pervicacis & perfrictae frontis homines, ad verisimilia & figmenta sua dimittimus, an ad eorum fidem adstruendam, instinctum naturalem dari velint, postulantes.
Maximè interea ad individui, speciei, generis, & universi conservationem faciunt: Nisi enim ex communi illâ sapientiâ naturae, lex intus rogata, mutuum rerum vetaret interitum, in se, alternis vicibus, ita saevirent omnia, ut nihil non subitò periret: sed quia à propriâ conservatione communis rerum salus ubique pendêre videtur, particularis illa, (quae in omni animante) providentia naturae, ab individuis incipiens, deindè id speciem & genus se diffundens, de remotis se minùs sollicitum habet; ijsdem gradibus remeans, quibus ad nos pervenit providentia Divina universalis; quae maximam universi, proximam generis, remotam speciei, ultimam denique individui curam gerere videtur. Ideò quae nos servant, servantur: ideò sibi mutuò cedunt natura & gratia, prout earum alterutrâ, in universi istius administratione opus fuerit; superior tamen inferiorem ut plurimum conformat naturam, Periodi licet, in aliquibus, citius absolvantur: ideò quia in homine reliqua animantia perfici voluit Deus, facultates ad virtutem & religionem, ultra communes, indidit. Ideò denique providentiae universalis, sive naturae, & particularis, sive gratiae, summa quaedam providentia datur, utramque temperans: undè haec, quae ultra media non fertur, & illa quae facit ut illis etiam fruamur, inter se conciliantur, & utrique sua stat dignitas. Indè ultra Analogiam illam, inter Deum & hominem, ad quam nemo non sponte, aliquo saltem sub cultu, rapitur, in Analogia illa rerum inter se, quod tibi fieri non vis, alteri ne feceris, intus descripta notione interdiceris. Impiè igitur à quibusdam factum, qui naturam sive providentiam rerum [Page 58] universalem suis blasphemijs impetunt, illam penitùs corruptam, depravatā prędicantes, à cujus bonitate habēt, ut illam adeò impunè convitiari possint; sed dicunt se gratiam isto pacto exaltare; respondemus, gratia ista si sit universalis, partem esse providentiae illius communis, sin verò particularem esse contendunt, remedia malis paria nondum invenere, sed universalem tollunt, particularem suam ut commendent gratiam; quam tamen ita consilijs, occultis judicijs, & praedestinationibus involvunt, ut nisi ab aeterno, eoque ex benè placito, petatur salus decreto, frustrà, ab ipsâ fide, oratione, & totis quae gratiam sive providentiam particularem provocant facultatibus, implorabitur: videant igitur, annon dum illam adstruere aggrediuntur, utramque labefactent, & neque naturae, neque gratiae, sed fato cuidam Stoico totum salutis mysterium tributum sit; quo certè quicquid in adversam partem dicunt, recidit, quodcunque, istâ ex sententiâ, adstrui solet; sed aliter se res habet, & si faciat, quod in se est homo, illi non defuturam gratiam istam salutarem, existimandum est; ubi enim desinit providentia humana, incipit Divina: Injustè igitur de natura sua queritur Humanum genus: Habere enim omnes (mediante providentiâ Divinâ) undè Deo accepti esse possint, aequum est credere: Sequitur definitio nostra, & per se etiam fine discursu, notitias istas communes conformari docet. Non diffitemur interea plurimas dari veritates, quae non sine discursus ministerio perficiuntur, sed, hujus census, notitias communes, in secundam classem reijcimus; Etiamsi igitur discursus semper circa eadem versetur, maximè tamen distant facultates istae, adeò ut vastâ intercapedine, Instinctus naturalis, prima in homine, & in universo, discursus ultima sit facultatum; totis sensibus sive internis, sive externis intercedentibus. Maximè igitur distinguuntur facultates istae, etiamsi non ignorem illos qui omnia ex discursu nescio quo futili, [Page 59] adstruunt, aliter sentire; Sed nos totum illud quod rationem rectam, sive intellectionem, sive intellectum vocant Scholae, nihil aliud esse dicimus, quàm deductionem alicujus principij, sive notitiae communis, in suam infimam latitudinem, per quaestiones nostras: quae interea ab experientiâ deducuntur conclusiones, hisce addi possunt, uti quae rerum scientiam integrant; eâlege, ut ea de quibus inter omnes homines conventum est, ad doctrinam Instinctus naturalis tanquam postliminio revocentur; haecigitur meta & terminus facultatum discurrentium poni debet, ut post examen solitum ad proprium principium regressi, in illo acquiescant; maximè interea à contradictionibus cavendum, in quas misera semidoctorum caterva passim impingit; neque enim haec notitia communis tanquam rectè deducta existimanda est, si cum illâ pugnat. Quemadmodum igitur humani corporis compagem, neque membra quaedam, caeteris omissis, neque quidem omnia, citra debitam diarthrosin, constituunt; ita omninò, pulcherrimum veritatis systema, neque à singulis, neque quidem ab universis notitijs communibus, nisi in suam adaptentur seriem, absolvitur. Quam optem igitur communia ista principia à consensu universali firmari, sanciri, & in suum denique ordinem digeri, tandem ut nullus mortalium imponeret, & haberet credula mortalitas, in omni dubio, quo confugeret; Certè frustrà è suggestis concionatores celeberrimi, olim miracula decantarent sua, nisi veraces in causâ primâ, scilicet Deo, in fine scilicet praemio & poenâ, in medijs scilicet, virtute vel vitio, facultatibus Analogis ubique respondentibus, deprehenderentur; heic igitur communes notitiae sternunt viam, quibus si falsa & particularia admiscent, ad examen illud deveniendum est, ex quâ facultate probant; quo pacto quod attributis Divinis Analogum, omni saeculo, piè credi potest; cunctae igitur veritates à probâ facultatum conformatione [Page 60] petendae sunt, qui enim cum objectis incognatis, illas conformat, deformat, & quidem personatas exhibet; ut interim notitias communes, quae ab instinctu naturali per se, ab ijs quae non sine discursus ministerio conformantur, eas scilicet quae sunt primae classis, ab illis quae ad secundam spectant, distinguamus, sex notis sive differentijs rem expediemus; Primò igitur distinguuntur ex prioritate. Instinctus enim naturalis prima, discursus ultima est facultatum: Ideò in Elementis Zoophytis, &c. & ia ipso demum Embryone, propriam conservationem procurat facultas ista, quae gradatim deinceps sese ad objecta explicans, notiones discursus ubique anticipat; ideò in domo secundùm regulas Architectonicas extructâ, pulchrum symmetriae prius ab instinctu naturali percipitur, quàm ipsa ratio, quae ex proportionibus partium, & inter se & ad totum, operosè, neque tamen sine auxilio notitiarum communium, perficitur; quod in venustate faciei, formae elegantia, concentu harmoniae, &c. satis constat: neque enim vel Mathematicus vel Musicus, unusquisque ex faece populi, quibus ista placent, perhibetur. Secundò ex independentia, si enim ab aliqua notitia communi pendet, non jam primae vel secundae classis, (vera ut fuerit,) habenda est, quando igitur ulterior non datur quò regrediamur, notitia communis, primas tenere partes existimandum est, à quâ idcircò tota probationis series deducenda est. Tertio ex universalitate, summam igitur instinctus naturalis legem facimus (insanos si demas & mente captos) consensum universalem; particularia enim tanquam suspecta, & imposturam olentia, vel saltem tanquam erroribus diluta, habuimus semper; per se denique notitiae communes (tanquam ex ipsâ naturę sapientiâ depromptae) sunt universales, ex discursu licet in particularia devolvantur. Quartò, ex certitudine, ita enim authoritate eximia pollent, ut qui illas in dubium verterit, ita totam rerum turbaret naturam, [Page 61] ut ipsum hominem quodammodo exueret; nefas igitur contra ista principia disputare, quae quidem si intelligis, negare nequis; rectè enim dicitur intellectum principijs, voluntatem fini per se adsentire. Quintò, ex necessitate, nulla enim notitia communis, non facit ad hominis conservationem; sunt denique adeò mysteriorum foecundae, ut si in ordinem compingantur, ipsius sapientiae aeternae universalis, specimen illud deprehendi potest, cujus nulla praeterea in nobis, vel quidem extra nos, praeclara idaea datur; ideò consilio proprio regimur, & in arbitrij libertatem ita sese disponit fatum, ut si in insipiente solus sapiat Deus, in sapiente uterque; hasce igitur difpone, neque à teipso recedens, temerario feraris discursu, quasi ultra teipsum starent ista, sed ad teipsum regrediens, ijsdem gradibus remea, quibus ad te pervenit sapientissirous rerum Conditor. Sextò, ex modo conformationis, nulla enim interpositâ morâ conformantur (modo vel rerum vel verborum sensum adsequaris) notitiae communes; discursus verò, lentè & per species, & quaestiones suas operatur, ita in infinitum progrediens & regrediens, ut ne (que) ipsum cōpatiatur sensum; indè errores scholarū innumerę, dum qualitates aliquādo Elementis ipso invito & reluctante sensu, ex discursu tribuunt, non advertentes injustè quae sunt sensus, discursui, vel vice versâ vindicari, & unicuique facultati suam latitudinem obtigisse, ultra quam vel inepta fuerit vel nulla; Animadversione interea dignum est, ea quae sunt instinctus naturalis, etiam ex falsâ hypothesi sua deri posse; fidem enim per se obtinent; ideò cultus Dei etiam ex mendosâ religione urgeri potest; quod sphalma quidem discursui tribuimus, neque enim hijsce opus habet vera Religio; non solùm igitur ex prioritate, independentiâ, universalitate, certitudine & necessitate, sed etiam ex modo conformationis, veritates instinctus naturalis, à veritatibus discursus distinguuntur: ut ideò nisi terminum [Page 62] ponat instinctus naturalis, ita species & dubia exagitabit sua, ut nullibi consistat, discursus anceps: iniquè igitur ab Archiatro factum, qui ut doctrinam illam sacram, quae supra rationem, convelleret, rationem, id est aliquod inferius, ad eorum probationem quae sunt instinctus naturalis deposcebat; omnes igitur ubi istae veritates instinctus naturalis signaturae conspirant, interpellare nefas esto; Si intereà quaenam sint illae notitiae communes petas. Respondemus. communes ut sint, in te existere oportet; quae igitur informes, indigestae & erroribus admistae notitiae communes in te, latent, fi per examen nostrum ex quâ facultate probas, separes, & in ordinem denique componas, illud ipsum quod labore immenso, è legibus, religionibus, sapientiorum denique libris universis congessisse profitemur, adsequêris; nimis doctum interea omne ferè saeculum, regionem, hominem, comperimus, sive Graecum, sive Barbarum, sive prius, sive quidem posterius fuerit: Indè ultra veritatem (scilicet probam facultatum conformationem) potiùs quàm citra illam stetisse in communi positum est more. Habes interea Lector duplicem Methodum undè notitias istas communes investigare possis. Hasce igitur nactus orna, atque ita dispone, ut unicuique sua tribuatur dignitas & ordo; quod certè adeò non molestum comperies, ut miro quodam gaudio perfusus, intus Harmonicè respondentes facultates (undè conformantur,) senseris. Neque interea grave ducas, istas ex auctorum sententijs eruere; quandocunque enim facultatem aliquam intus excitari advertes, propositionem illam, cui sensus internus respondet, in suam ultimam notitiam communem, & facultatem denique conformantem resolve, & illud tanquam primum apud te habe. Hoc si intelligis, te nihil praeterea morari necesse est. Cur enim si eadem dentur objecta, eaedem facultates, ille te sapientior evaserit? si tamen onerosum ducas vel molestum, [Page 63] notitias istas communes, in aciem componere, te isto sublevare onere, nobis propositum est: Interim vos monitos habeat liber iste, in quo laborem & tempus non aliter compensari cupimus; quàm ut existimetis, quae praeterea ex gratia, sive providentia sua particulari adjecit Deus, à nobis in lucro poni; Neque enim aliquid in naturâ, sive providentia communi, ita commendatum volumus, quod non praeveniri, & quidem superari à gratiâ, sive providentiâ particulari, & possit, & debeat: In hoc igitur unicè contendimus, ut quòd Divinum est, & (utcunque depravatum fuerit) providentiae illius universalis, quotidianum opus, vel in seipso, vel saltem ex remedio suo salutari, à blasphemijs immune, & propriâ dignitate maneat conspicuum; quo pacto ipsam Dei Opt. Max. causam agimus.
Sequitur objectum Instinctus naturalis.
CVM autem omnis facultas Divina noëtica, duplex habeat objectum, proprium scilicet & commune; (corporeae enim nullo nisi proprio gaudent) proprium objectum instinctus naturalis primo loco explicandum venit: Est autem Beatitudo aeterna. Cùm enim in ordine ad illam, & omnis notitia communis, & quidem actio legitima naturalis existat, in Beatitudinem istam aeternam, toti componimur: Ille ipse igitur instinctus naturalis, qui & in nobis, & extra nos à propria conservatione, ubique incipit, in Beatitudinem aeternam, tanquam in suum finem ultimum desinit; quod adeò latè verum, ut ipsis [...] quodammodò competat; perennem enim & lautum quendam statum & faustitatem, fuo more insectari videntur: Mors interea omnis, externum aliquid exuit; manet tamen facultas primigenia instinctus naturalis, appetitum istum in ipsa etiam elementari [Page 64] naturâ subministrans; variae interim ut dentur rerum periodi, in hoc tamen conspirant omnia, ut beatitudinem suam aeternam, unanimiter expetant: ineptè aliquando licet & frustrà. Beatitudo aeterna igitur, & proprium Hominis, & commune rerum objectum esse videtur. Sed ut mittamus quae ad nostras non spectant partes, in praesens tantummodò probabimus, rationem illam propriae conservationis, quae in omni homine, ad beatitudinem illam aeternam, propriè & per seterminari; Cùm enim, Lector, nisi aeterna sit illa conservatio, tantùm aberit ut res conserventur, quod tandem corrumpi & perdi necessum fuerit; cùm denique is sit optimus conservationis status, qni nos Beatos omni ex parte reddit, objectum adaequatum instinctus naturalis erit beatitudo aeterna. In hanc igitur (uon dico in caducam) totum intende animum, totum amorem, totam fidem: quam nisi adsequâris, in mediâ deficis viâ: magnum interea te praestare cogita, si illam sperare audeas; (neque enim scelestis ista in promptu sunt) quam tamen nisi ex totis facultatibus ritè conformatis ambias, in spem incumbes frigidam, cassam, inanem: Hoc interea tanquam scitu dignissimum circa arbitrij libertatem accipe; nempè te in eo gradu esse constitutum, ut non esse beatum a ppetere nequeas; eò usque igitur te non esse liberum; cujuscunque enim in objecti fruitione tuam ponis beatitudinem, te beatum indè reddi obtestaris, (qui enim in nihilum teipsum recidere cupis, hoc ipsum, tanquam Beatitudinem adstruis tuam.) Quod igitur te liberum, sensus internus dictet, ab eo provenit, quod in electione mediorum ad beatitudinem tuam, te liberè habeas: ita enim à Deo Opt. Max. nobis prospectum est; ut in ijs quae conducunt ad beatitudinem nostram, ultroneâ donemur optione; ita ut si hoc ex votis non cedat, illud tentare liceat, & in nullo non acquiescere. Te tamen, si non aliter, ipsa ex nauseâ & taedio corporearum [Page 65] delectationum se ut repetat, monitum habebit causa, medium, & finis ultimus, Deus optimus maximus; qua ratione solennem illam de arbitrij libertate quaestionem, in suam solvimus distinctionem, & nosmetipsos liberos circa media, non utique circa finem ultimum perhibemus. Commune objectum instinctus naturalis est, quodcunque ex reliquis facultatibus, sive noëticis, sive corporeis conformari potest, vel ut clariùs loquar, quodcunque & animam juvat & corpus; omnia enim permeat & lustrat facultas ista, providentiae Divinae universalis instrumentum proximum; ideò nihil à natura nostra ita abhorret, quin exindè aliquid & veri & boni elicere valeat facultas ista; Prout igitur omnia bona particularia in ordine ad beatitudinem aeternam, tanquam suum finem ultimum deprehenduntur: ita omnes intermediae facultates sub illâ, quae beatitudinem aeternam consectatur, militant: ista igitur est rerum series; quomodo interea doctrina de summo bono, cum istâ concilietur, ad calcem libri docebitur: interea beatitudinem istam aeternam, instinctus naturalis objectum adeò necessarium statuimus, ut imprudenter licet & contradictoriè, ex nullâ non exquisita fuerit, saeculo, regione, Religione, Philosophiâ: quantumvis igitur in quaestione quale, quantum, ubi, &c. litigetur, de re ipsa imprimis conventum est, & proindè nisi totam rerum naturam ita pessundes, ut vel larvam facias vel fucum, erit possibilis beatitudo aeterna; media supersunt, quae si dentur, & ipsa datur objecti conformitas; quod interea adeò disertis verbis, beatitudo aeterna tanquam objectum instinctus naturalis praedicetur, huic posteriori cumprimis debemus saeculo; atque hijsce ita praemonitis, ad intermedios illos sensus internos & externos, ex quorum conformatione debitâ, prima & ultima pendent, accedimus.
[Page 66] SENSVS INTERNI sunt actus conformitatum objectorum, cum facultatibus illis in omni homine sano & integro existentibus, quae ab instinctu naturali exposit [...], circa Analogiam rerum internam, particulariter, secundariò, & ratione instinctus naturalis versantur.
ORDINEM sequimur naturae; supra instinctum naturalem, primam fecimus facultatum, quia in Elementis, mineralibus, plantis, &c. Ista jam secunda sequitur, quia in Zoophytis testaceis, crustaceis, &c. quibus luculentus (saltem) omnis sensuum externorum usus negari videtur: in illis enim internus quidam viget spiritus, sensum subministrans obscurum, sese tamen in affectibus, sive ad individui, sive ad speciei conservationem necessarijs, satis prodens. Quod non solùm in universali illâ rerum compage liquet, sed in ipso etiam Embryone; sublimi enim illa sensuum externorum fabricâ nondum extructâ, Ichnographia quaedam sensuum internorum, intus describitur, & ex delineatione quadam rudi, totius futurae molis fundamentum agitur: Denique in ipso homine, modò accuratè advertas, qui primò in objecti cujuscunque insultu immutatur, sensus est internus, quo affecto, ad suum officium excitantur emissarij illi (ad mensuram suae virtutis agentes) spiritus. Post instinctum igitur naturalem, sive sapientiam illam aeternam in nobis descriptam, sensus internus primum vindicat locum, ut qui sit maximè ejus affinis, & circa idem objectum novissimè versetur; & quia denique ab eorum aliquibus incipiant, & in eorum aliquos desinant cunctae, quae ab objectis exhauriuntur doctrinae; quos ideò ita aegrè divelli patimur, ut totos simul proponere, hoc in loco placuerit; Observatu interea dignum est, identitatem quandam radicis, cum instinctu naturali obtinere, etiamsi [Page 67] ex differentijs suprà allatis, satis dispertiantur; post communes igitur notitias, sive doctrinam instinctus naturalis in homine gradatim, & successivè sese ad objecta explicantes, particulares quaedam notitiae, & sensus suboriuntur, à suis facultatibus particularibus, conformatae: Quâ igitur ratione, omni homini insunt sensus interni, sub definitione vagâ instinctus naturalis cadunt; nam amare, sperare, conscire, &c. nulli non convenit; eâ tamen acceptione, quâ ad particularia terminantur objecta, particulares vocantur: qui enim hoc vel illud amat, sperat, conscit, ex affectu suo determinatur ad particulare a liquid, & se hoc vel illud amare, sperare, conscire, sentit. Particulares interea sensus sub universalibus militant, ubi debita facultatum conformatio instituitur, & quę sive in Divina, sive quidem corporea objecta impenduntur facultates, in communium illarum notitiarum quae circa affectiones, jus veniunt: Dilatari interea ad res, facultates tuas, ubique cogita; neque te subindè rumpi subverearis, nisi enim infirmitatis typus aliquis, in te describatur, quomodo ad imaginem Dei conditus fueris? Terminum in rebus invenire potes, in teipso nullum; Ad objectum igitur novum, novam aliquam facultatem Analogam in te excitari audenter pronuncia; modo leges quas suprà attulimus, probè advertas; inferiorum regimen à superioribus petendum tamen, uti suprà monuimus, & communes notitiae consulendae sunt, cum nulla alioquin lege, quae in dubiô quocunque creantur, lites dirimere possis: Ex quibus patet, duplicem veritatis sensuum internorum rationem insurgere, communem & particularem; ideò dari posse conformitatem aliquam particularem, inter facultatem aliquam, (fortasse super numerariā) & objectum particulare, non diffitemur: Sed cùm ista sint opinionū, immò & errorū Asyla; quia deni (que) in Naturalibus, actiones ejusmodi, à corporeis, ut plurimū, pendent, & intercutibus quibusdā principijs, [Page 68] quaeultra sympathias & antipathias suas non feruntur, à nobis, (qui veritatem illam communem, imò & aeternam à facultatibus desumptam, investigamus, illam denique ad quam particulare cujuscunque sive veri, sive boni examen reducitur) & à doctrinâ nostrâ, longè ablegantur: Antequàm tamen ad divisionem nostram solennem, quae quasdam facultates internas animae, quasdam etiam corpori vindicat, accedamus, praemittendum duximus, quos heic exponimus sensus, esse illos, qui simpliciter circa Analogiam rerum internam, sive signaturas & characteres rerum penitiores versantur: qua ratione discursum, (uti qui utramque Analogiam exagitat) suo & quidem ultimô reponimus loco. Heic igitur si uspiam sensus tuos internos provocamus Lector, quos subtiles, acutos, accensos exposcimus, qui neque nugentur, neque torpeant; eâdem enim facilitate quidam interni oppilantur sensus, quâ obturantur aures, occluduntur oculi: Ipse denique affectus sive sensus accuratè observandus est; omnem enim quam in te sentis reluctationem, vel ex errore in procinctu existente, vel qui jam irrepsit, & fortasse cum aliqua veritate complicatur, vel qui habitudine iniqua firmatus in quoddam [...] abijt, provenire existimandum est; est enim veritas (uti saepè monuimus) Harmonia quaedam inter objecta & facultates Analogas, habens sensum gratissimè & lubentissimè, sine ulla haesitatione respondentem: Ita instructus, duplicem, eamque mutuam actionem in rebus observare potes; objecta enim agunt in nos, nos etiam agimus in objecta, quae tamen ita uno eodemque temporis momento perficiuntur, ut quasi omninò insensilis sit differentia: neque igitur facultates, sive externas, sive internas, nisi ratione praeposterâ divelli patimur: Ideò tamen internos quosdam priùs immutari facimus, & quia ab illis externi excitantur, & quia in illorum aliquem, ubique desinunt actiones, quâcunque [Page 69] ex parte instituantur. Cùm igitur in sensus internos particulares, se primò solvat instinctus naturalis, ab unitate recedens suâ, (miro enim nexu, notitiae communes, sive naturae dogmata inter se conformantur) illi denique ab objectorum incongrua, & pugnanti naturâ affici soleant, summâ cautelâ de rebus decernendum, ne dum mutuò colluctantur, iniquis cedamus affectibus: variae interim actionum leges imprimis expendi debent, ut qualem unaquaeque inducat sensum, animo infigas: Ita enim eveniet, ut, quae propriae & innatę, quae alienae etiam sint & peregrinae actiones, facilè perspicias: Subtilem igitur exposcimus discipulum, qui non solùm origines & causas actionum, sed & earum complicationem & tumultum discutere, & sigillatim exhibere valeat: nulla enim vel minima dari videtur adeò sincera actio naturalis, ut ex toto sit compositionis expers. Quasdam igitur actiones ab objectis, quasdam à nobis ipsis, ortum ducere observare possumus; uti enim pulchrum, deforme, &c. agunt in nos ita & nos reagere in objecta, sensus internus, (judex in objectis suis supremus) docet: quod affectus varij, qui aliquando ex discursus ministerio, aliquando etiam sine illo concitantur, satis probant: Istorum igitur principia & actionum leges, praesertim suspicienda ducimus, vel eam potissimùm ob caussam, quod nullâ aliâ lege, sensus genuinos & praecipuos, ab externis & ascititijs disparare possis.
Vt quaedam interea de dignitate & excellentiâ Hominis praemittamus, quatenus ex auctoribus qui saniores habiti sunt, investigare licuit; observamus, unanimiter similitudinem quandam Divinitatis, homini tributam fuisse; quîdam enim Numen quoddam fuisse impiè contendebant; variè interim licetsese explicarunt auctores, in haec tamen verba, optimè conventum esse arbitramur; Hanc igitur sententiam amplectimur, cùm nullo rectiori indicio Deus omni homini [Page 70] innotescat, quàm illô quod foro interiori describitur. Estigitur mens nostra, optima Divinitatis Imago, & Typus: Hinc fit, ut quodcunque verum & bonum in nobis, eminentissimo gradu, in Deo existat: Nos igitur sententiam istam prosequentes, credimus & imaginem illam Divinam, sese denuò communicasse corpori: uti tamen in propagatione luminis fit, secundum ut sit semper remissius, ita in obscuritatem continuò vergens, ut in umbram, & caliginem tandem desinat; ita certè imago illa Divina, quae in unitate nostra, vitali, liberâ, &c. conspicua, sese denuò communicans, primo in instinctum naturalem sive communem illam providentiae suae rationem, deindè in innumeras illas facultates, internas & externas, (objectis particularibus Analogas) protensa, in umbram & corpus definens, aliquando tanquam ad ipsam materiam resilire videtur, quod quidem exipso sensu probamus; neque obstant tamen imbecillitates istae, quo minùs suo lumine & virtute universali, ista omnia perfundat, & permeet Deus Opt. Max. ad quae repercutimur, Nonne enim satis benè, nobiscum actum est, in Analogiâ propriâ sapere posse?
Haec igitur ex communi adstruimus sententiâ, imaginem scilicet Divinam quae in nobis, sese denuò imprimere in corpus, signaturâ licet invalidiori; ideò ratio propriae conservationis, quae unitatis & aeternitatis Divinae, uti liberum arbitrium, infinitatis Divinae sunt Characterismi, sese denuò propagantia, quanto longiùs à principio suo distant, tanto magis languida, & in actionibus suis infirma deprehenduntur: quando tamen, cum principijs in humoribus, delitescentibus, (quae secundùm unitates suas, Analogam sibi moliuntur conformationem) conspirant, & cum illis denique objectorum actiones coincidunt, intensius operantur: ideò passiones & affectus vehementissimi in inferiori systematis humani parte despiciuntur; superior tamen inferiorem [Page 71] in se rapere potest naturam; ideò mens omnem recolligere & sedare potest affectum; in quibus tamen commune consulitur bonum, summâ pace & concordiâ, facultates singulae, sua obeunt munera; ideò actiones quae & mentem juvant & corpus, nullâ molestiâ perficiuntur; in reliquis uti magis liberè agunt, ita quidem magis diversè & irregulariter; haec autem de compage humanâ, est sententia nostra, in qua animam nostram, non solùm ad imaginem Divinam conditam, & ejus quidem Ectypum fuisse, sed partem etiam aliquam sapientiae Divinae universalis in notitijs communibus, impertitam fuisse, existimamus; Haec interim, animus si sit praeaffectus, non facilè capies Lector.
Ad divisionem facultatum ex quibus sensus interni conformantur, accedimus; Heic autem certè negotium satis arduum capessimus. Cùm enim anima & corpus artificio summo, ita conjungantur, ut eòrum commissurae nos lateant; & differentiae ipsae, & differentiarum termini, difficillimè investigari possunt: ex sensu tamen interno, & methodo nostrâ ista perfici, nihil dubitamus.
In humanâ fabricâ igitur, duplex deprehenditur natura, agens & patiens, ita enim ipse sensus internus docet. Haec igitur antequàm progrediaris expende; neque te moveant nomina: Quae autem agunt, in triplici differentiâ constituta esse, observare potes: Agunt enim objecta externa, & objectorum species etiam in memoriâ servatae, (probatur ex sensu externo & interno) agunt principia quędam in humoribus insita (probatur ex sensu corporeo & crasso) agit etiam istis superius principium quoddam, quod mens in seipso, anima in relatione suâ ad corpus vocatur, (probatur ex sensu persentiente & Divino,) est etiam in nobis aliquid quod patitur: Est denique horum omnium ambitus, sive claustrum quoddam, sive activitatis sphaera, intra quam actiones istae, sive abintus, sive deforis deducantur, perfici solent: [Page 72] quod, quidem, hominem vocamus: neque enim ex molis externae & figurae, sed ex virtutis & energię carceribus aestimari debet, animal Divinum; cujus metas & fines idcircò, ad facultatum extensionem, non ad cadaver, posuimus; Ab eô quòd patitur, tanquam scitu facillimo, incipiemus; quodcunque igitur in nob is patitur, est corpus, non tamen quodcunque agit, statim est anima: Agunt enim objecta & objectorum species in memoria servatae, (pulchri enim Idaea, ut de turpi taceam, nos afficit) agunt etiam & quidem inter se conflictantur, principia quaedam in humoribus, tanquam Elementis delitescentia; quaedam denique actiones ab ipsorum humorum motu, pondere, & irritatione proveniunt; Horum igitur compagem miram, ad mundi exterioris exemplar conditam, illique Analogum, corpus vocamus. Parum interea refert utrùm actio detur in corpore, an passio, modò sensus obducatur crassus & turbidus; totus enim istiusmodi sensus, est corporeus, & ad [...], sive brutalem illam naturam, (in quam tam saevè invehuntur scholae,) relegandus: quo pacto imprimi [...] corpus, sive illud in nobis, quod macrocosmo exteriori respondet, & ab ipsa mente sive anima, & ab ipso denique cadavere, sive materiâ signatâ, distinguimus. Quòd igitur post ista [...]agit, ipsa est mens sive anima: Nullum enim praeterea in natura superest actionis genus: Tria igitur omninò spectanda sunt, quod agit, quod patitur, istorum denique sensus sive ratio; cùm autem omne principium agens, juxta variam, quam erga nos obtinet habitudinem, diversum inducat senfum, non solùm ex originibus & causis suis, sed etiam ex mina illa sensus varietare, mutuae rerum Analogiae imprimis distinguendae sunt: Quaestiones igitur, quis sensus, & à quo, principem, hoc in scrminio, obtinent locum: Cùm autem in commodionis orationis gratiam, omne agens naturale assimilationem, five conformationem aliquam, moliri, in quaestione [Page 73] cujus gratiâ praemitti debuerit, nos tamen, & quia in explicatione suâ satis est difficilis ista quaestio, (ut quae mensuram & proportionem virtutis agentis in rebus desideret:) & quia denique compendij ratio nos arcet, institutum nostrum prosequentes. Objecturn id vocamus, à quo utcunque facultas aliqua Analoga affici, vel (ut cum vulgo loquamur) immutari potest; neque refert, utrùm in nobis, vel extra nos existat, modò novam aliquam immutationem intus dari sentias: facultatem, vocamus principium internum conformans: superest sensus, sive ipse conformationis actus; nisi enim sit, quod conformet, nisi etiam sit quod conformetur, nulla fit sensatio; neque enim voluit providentia Divina universalis, aliquam in nobis sine sensu fieri innovationem: Quod igitur sentis neque est facultas, sive vis interna sese explicans, neque objectum; sed actionum resultantia quaedam, ex collisione & concursu mutuô oriunda: actione enim cessante, quacunque ex parte fiat, ipse cessat sensus; proindè neque totus in te sive facultate conformante, neque totus extra te, sive objecto Analogo conformato, sed in mediâ quadam viâ deprehenditur: quod quidem ipse sensus modò accuratè expendas, docet: Mirum est interea, quomodo in sensu, id est in mediâ viâ haeserint plurimi, in facultatem sive principium agens, minimè provecti, quasi se immortales exindè reddi subveriti essent; sed nos ultra sensum illum mortalem, caducum, momentaneum, quem in nobis experimur, facultatem aliquam conformantem statuimus, quae quamvis nisi in objecti praesentia silere videatur, illi tamen Harmonicè respondet, ex quorum actione reciprocâ, sensum tanquam resultantiam sive concentum quendam, oriri volumus; Neque igitur actionesublatâ, ex quacunque detur parte, superest sensus; sed vel ex ipso objecto, vel objecti specie remotâ, vel saltem ex ejus efficaciâ sopitâ, vel (ubi nostras spectes partes) ex vi internâ alibi intensâ, [Page 74] tollitur & quidem extinguitur; Maximè interea interest ut origines & causas sensuum, sive affectuum exploratas habeas; qui enim exmente, siue principio illo interno, adfectus, diverso nos instigant sensu, quàm quî ab objectis per se, vel eorum speciebus, in memoria servatis, vel à principiorum externorum sympathiâ & Antipathiâ, vel denique ab humorum crassa & corporea mole, & propensione excitantur; ubi igitur accedit causarum duarum, vel trium coincidentia, vehemens fit adfectus; quòd ubique observasse, à molestijs gravissimis liberabit hominem, affectuum quos intus sentit causam & originem, ignorantem: ubi enim ipsa mens, & principia, & humores, & objecta conspirant, magno ferimur impetu. Heic igitur sensus tuos internos provocamus Lector; neque enim ex opinione vel auctoritate, vel imposturâ, Philosophiam novam adstruimus; sed ubique ad probationem, tuas facultates proprias producimus; à quibus nullibi (modò cum objectis proprijs conformentur) recedi volumus: proindè si in sensibilibus sensum, sive externum, sive internum ritè conformatum, in ijs denique quae sunt fupra sensum, vel communes notitias, vel illas rectè deductas, in testimonium adducas, hoc ipsum habebis, quod labore summo exantlavimus; Quantoperè interea errant Scholae, dum ea quae sunt sensus, ex discursu, exagitant, nunquam satis inculcari potest; ut quae totas artes, imò & ipsum facultatum systema labefactent: neque igitur sensuum testimonia, elevari patimur, ubi conditiones adsunt; neque denique istis freti, Scholas moramur; solae enim cum objectis proprijs ritè conformari possunt, facultates nostrae: Argumentum nostrum prosequimur; cùm igitur quot dantur actionum differentiae, tot dentur sensus, cùm denique quot dantur Principiorum agentium, tot dentur actionum differentiae; ista invicem aestimari possunt. Primò autem de ijs quae ad mentem spectant.
[Page 75] SENSVS INTERNOS (quos menti vindicamus) illos vocamus, qui cùm neque ab objectis, neque objectorum speciebus, neque ab humoribus oriundi sint; à facultatious illis ortum habent, quae cùm communi consulant bono, in sensus ab objectis sive objectorum speciebus, sive humoribus, invectos, ita denuò agere possunt, vt supra omnem affectum iniquum & turbidum constitutae, contrario planè motu ferri, in illis superesse, illos demum compescere & sedare queant; ita denique cum objectis aeternis universalibus conformari gaudentes, vt in illis solis acquiescant, aeternam subindè animae spondentes Beatitudinem.
NIHIL non sub ratione propriae conservationis Beatitudinem aeternam consectari suprà docuimus, quam idcircò necessarium objectum instinctus naturalis fecimus: proximum deposcunt locum facultates, ex quibus maximè beati reddimur: sunt autem illae ipsae quas hîc proposuimus totae licet interim hoc in opere ut conspirent, consentiant, oporteat, primas obtinebunt partes facultates istae; quarum dignitati ut consulamus, praemittenda est divisio nostra solennis, quae quasdam facultates Deo, quasdam mundo Analogas in nobis statuit; Quae autem Deo sunt Analogae, duplici ex notâ indicantur: prima est, quòd sensum inducant serenum, beatum; secunda, quòd in illo solo acquiescant; quâ ratione à facultatibus corporeis distinguuntur, quae sensum crassum & turbidum invehunt, ultrà denique sympathias & antipathias suas non feruntur: De hijs igitur suo ordine; ne interea, inter facultates istas, quae ad Analogiam rerum internam spectant, facultates quae utramque Analogiam exagitant, puta, illas quae contemplantur, componunt, dividunt, discurrunt, &c. desideres, licet ex divisione nostrâ ipsi animae competant, te iterùm monitum volumus Lector, nos istas, [Page 76] sub titulo discursus, reposituros; Argumentum heic habemus Analogiam rerum internam, & in illâ, facultates intimas, eas scilicet quae cùm ad mentem per se spectent, in actiones objectorum, humorum, &c. denuò agere possunt, sensum inducentes pacatum, placidum, ubi earum actiones per se absque speciebus & dubijs, quae à discursu exagitari solent, expenduntur; sub istâ igitur definitione, cadunt solummodò facultates illae, ex quibus maximè beati reddimur, sive facultates Deo Analogae; Quot sunt igitur attributa Divina, tot facultates Analogae in ipsa mente describuntur, quemadmodum quot dantur individuationis principia in Macrocosmo, tot & talia quaedam in corpore nostro deprehendi volumus: Hoc interim cape Lector istorū conformationem rectam, esse illam ipsissimā veritatem, quam quaerit mundus; Ne interea in doctrinâ nostrâ, nomenclaturam desideres, facultates, hujus census, vulgò appellari observamus, illas quae speraat, fidunt, confidunt, amant, serenant, gaudent, quae omnes à libertate arbitrij, ita permeantur, & lustrantur, prout istae denuò corporeas facultates permeare & pervadere possunt; Est enim infinitas ultima rerum sphaera, ex unitate sua (neque enim plura uno infinita esse possunt) omnia pertransiens; cujus ratio aliqua in nostrâ arbitrij libertate deprehenditur: Est igitur voluntas nostra, per se infinita, suis licet cancellis & angustijs, ex illâ ipsâ infiniti transcendentiâ, concludi videatur; Nullum enim attributum Divinum suâ facultate Analogâ destituitur; alia igitur facultas Deo tanquam causae, alia Deo tanquam fini, alia Deo tanquam medio rerum competit, alia Deo bono, alia Deo sapienti, alia Deo justo, alia Deo aeterno, alia Deo beato, respondet; Istae igitur facultates denuò cum Deo conformandae sunt: Heic igitur diversè, juxta attributi rationem, nostri amores, fides, providentiae, sapientiae, preces, vota, &c. collocanda sunt, eâ lege ut universa, uti ab cadem anima [Page 77] oriunda, in eundem Deum tanquam in finem ultimum, colliment. Intereate perfectionis apicem, nequaquam attigisse cogita, donec Divinam etiam in te ipso ames justitiam, & reverearis: & te malle plecti, quàm providentiam illam non expertam fuisse, apud te statuas: verè licet igitur timor imò & dolor pro peccatis impendantur, ista tamen amor, & quidem fides exuperare debent: quo pacto omnes facultates rectè conformatae, aeternam illam salutem integrant: Ne interea sensuum internorum, sensum communem desideres, conscientiam habe: ita enim vinculum quoddam reliquorum esse videtur, ut citra ejus conformationem debitam, neque spes, neque amor, neque gaudium rectè conformari possint; de illa igitur proximè ante facultates, quae circa externa versantur, erit sermo; cùm in illa acquiescant facultates omnes; qua ratione, prima fuerit facultatum internarum, quae circa objecta versantur, & quidem ultima; neque enim sufficit spes, gaudium, &c. nisi veram spem, verum gaudium illud esse consciamus: Sed obijciet nonnullus, Paradoxum prorsùs esse, facultates ad attributorum Divinorum numerum statuere; Sed si verum esse perhibes, omne attributum heic allatum, Deo Opt. Max. convenire, quomodo verum fuerit, nisi facultate aliquâ ubique attestante? Quin dices, ex una aliqua facultate percipis: Atqui, hôc ipso, si intellectum innuis, non negamus; si diversitatem tamen facultatum intellectus adimis, operationes animae haud satis distinguis; Quemadmodum enim, eadem vox pro re nata, diversos edit & alternat sonos, vel idem brachium diversos tendit nervos: ita quidem eadem mens juxta objectorum varietatem, varias omninò explicat, & quidem complicat facultates; quod ut faciliùs capias Lector, praemittendum est, quae ab una & eadem facultate, conformationes, eundem semper inducere sensum, modò conditiones adsint, quas in principio libri recēsuimus; Ideò eadem figura, idem [Page 78] motus, eôdem modo afficient semper; qui tamen figuram, & motum (utcun (que) per idem sensorium traijciantur) ijsdem tamen facultatibus deprehendi contendit, hallucinatur; Diversum enim sensum inducunt, diversas demùm leges, ut conformentur, postulant: quapropter motus absque figura, & vice versâ expendi solent; Pari lege, ad omnem actionem naturalem, efficiens & materialis caussa desiderantur. Causa efficiens tamen sola, percipietur fortasse, materiali incognitâ, & vice versâ; Heic igitur nisi diversae subessent facultates, utraque caussa necessariò constaret fimul; Demum ut rem ipsam perstringamus, quaedam attributa Divina nemini non patent, quia conditiones per se ubi (que) sunt manifestae, quaedam denique inductione aliquâ (tanquam lege conformationis) probantur; Heic igitur, diversae facultates sefe explicant diversis utique conditionibus obnoxiae: Ista igitur satis liquent; quibus fidem lubentiùs praestamus, quòd, facultates diversas, ad corporea & caduca objecta percipienda tribuisse, nullas autem, vel parum fidas, undè ille ipse Deus Opt. Max. innotesceret, & quidem coleretur, indidisse, & rationi, & ipsi Theologiae dissentaneum, & sapientissimo Conditore indignum foret; quas tamen adeò diversas esse constat, ut de earum aliquibus, nisi inter doctiores nondùm conventum sit, quod quidem conditionum vitio accidit; nemo enim si eadem darentur objecta, eaedem conditiones, non eodem modo sentiret, uti suprà adnotavimus; Ad explicationem divisionis nostrae accedimus: Satis superque diximus, neque facultatem, neque objectum sentire; quod igitur praestat mens nostra, dum ista inter se agunt, & quodammodò de conformatione colluctantur, est quod nos sentire (deest vox apta) persentiat: quod igitur in interno adyto persentis, sive intelligis, est ipse conformationis actus; sensus interea omnes serenos, beatos animae vindicamus, ut quae ab ipso foro intimo ortum habeant, qua ratione [Page 79] sensuum origines & causas maximè spectamus, cùm ex ipso sensu, quis detur sensus, satis facilè erui possit; Heic igitur crassam illam & corpoream facultatum compagem deturbari, & quidem discuti volumus, sua ut maneant dignitate conspicuae facultates noëticae Divinae: quod igitur in istiusmodi reagit sensus, illos ubi importuni fuerint, vel varij, demulcens, sedans, componens, facultatum, quas menti vindicamus, proprium facimus: solae igitur facultates istae habent objecta propria & communia. Propria autem objecta facultatum istarum sunt attributa Divina, probatur ex sensu interno, sive verâ fide, in illis enim solis acquiescunt. Communia objecta facultatum istarum sunt bona communia animi & corporis, & ipsius denique universi, probatur ex sensu mixto, qui ideò intensior esse potest, quia plures conspirant causae: facultates interea nostrae Divinae noëticae, sensus suos in corpus invehunt, pacem scilicet, fidem, gaudium, amorem, spem; nisi enim istae adsint, rationum ab anima proficiscentium, signaturae, earum origines aliundè deducendae sunt. Ista igitur ne te vexatum habeas, accuratè expende, ut, quousque, sive objectorum, sive denique humorum actiones, ferantur, ubique advertas; quo pacto, ex ipsa mente, sensus illos tranquillos educi senties: nullum praeterea in naturâ cùm supersit actionis genus: sensus igitur isti à crassis, & corporeis illis titillationibus satis discrepant, ubi res ex methodo nostrâ exagitantur, quo pacto sive concupiscibiles ex sympathijs, sive irascibiles ex Antipathijs suis, oriantur sensus, à beatis illis in foro intimo actionibus, satis ipso ex sensu distinguuntur. Cùm interea ex sententiâ nostrâ, quamdiu agitur, fiat sensatio, actione verò quâcunque ex parte cessante, & ipse cesset sensus; solus cùm Deus, aeternum universale sit objectum, in illo solo aeternae superesse possunt spes, fides, amor, gaudium nostrum; licet igitur ex illa arbitrij libertate sive ratione infinitatis, quę in nobis describitur, [Page 80] in caduca demandari possint facultates istae, quàm facilè tamen istorum pertaesi simus, nemo non in seipso experiri potest; Te iterùm atque iterùm interea hortamur Lector, ut causas & origines affectuum istorum, denique sensus varios exploratos habeas; ex usu enim eveniet, ut quae ex ipsa mente, quae etiam aliundè proveniunt actiones, ex ipso sensu distinguere valeas; ubi observatu dignissimum est, quae ex mente deducuntur actiones, commune suadere bonum, vel saltem, alia si non detur via, mala, ut ex fide in Deum & amore exuperes; Ideò in medijs affectuum procellis superesse solent, si non omnes, aliquae tamen facultates noëticae Divinae; qui enim irascitur, dolet, timet, potest amare, sperare, confidere, qui desperat, utcunque potest amare, qui odit, potest sperare; nemo enim facultates universas quas menti vindicamus, ita penitùs exuere valet, ut illorum aliquibus fretus, quamlibet (etiam invitus) non aggrediatur actionem; sed aliquos regerentes audire licet, & illum qui amat, posse timere, illum qui sperat, posse odisse. Hijs (quorum plena sunt omnia) respondemus, non esse in antithesi ad nostra, ut vera sint quę innuunt: neque enim jam de veritate ipsissimâ, sive facultatū conformatione debita cum objectis proprijs loquimur, sed de illa quae cum objectis communibus instituitur; si enim nostrae facultates noëticae, cum objectis suis proprijs, scilicet attributis Divinis, debitè conformantur, omnis praeterea affectus excluditur: Ideò qui intimè amat Deum, & in illo confidit, adeò non irasci, dolere, timere potest, ut omnia in bonum cooperari certò exploratum habiturus sit: Vires enim & fortitudines facultatum in objectis cognatis proprijs ita nos totos occupant, ut veritatis systema pulcherrimum nunquam satis mirari possimus: virtutes enim quae per se facultatibus insunt, ita in objecto proprio exaltantur, ut novam prorsùs induant naturam; si tamen contendis, te ita odisse simul & desperare [Page 81] posse, ut nec amare, imò nec sperare valeas: respondeo, ut detur, te facultates Divinas ex toto sopire posse, (quod tamen nequis) te tamen ita debere facere, neque dictabit conscientia, neque ratio, neque ullus praeterea, neque tu ipse, mentis compos cùm fueris: Quantumvis igitur objecta mutentur, facultates manent, aliorsum licet ex illâ arbitrij libertate detorqueantur: sed negamus te hominem exuere posse; morâ enim vel minimâ interpositâ, ita nobis à natura prospectum est, ut ex vicissitudine quâdam sedentur, quae turbant, animo ad pristinum redeunte statum, tandem ut emergant facultates Divinae: interim ex toto sopiri posse facultates sive media ad nostram conservationem, ita necessaria, ut credam, non adducar unquam: quod enim in somno sileant facultates istae, tanquam commune bonum, ab ipsa anima indulgeri, volumus: si non universas igitur, aliquas tamen superesse facultates, quae nulla vel arbitrij libertate, vel obstructione, tolli possunt, aequum est credere: Nunquam igitur tam infensum datur odium, ut amorem quemvis ex toto expugnet, neque desperatio ita praeceps, ut spem qualemcunque prorsùs excludat, neque denique ullo ex corporeo affectu adeò funditùs absorberi, vel everti possumus, ut aliqua saltem non emergat facultas noëtica Quod inter haec, violentum excutit, adeò Divinum non est, ut quae verè Divina, suaviter & constanter, sive in affectuum procellis, sive in somni silentio (quando quidem à gratiâ illa Divinâ, quae nos etiam in utero servavit, protegimur) suâ vitâ & pace, supra omnem mutationem, ubique gaudeant. Qui turbant igitur, & animum (ut vulgò dicitur) è sede eijciunt, sensus, à peregrinis, (quòd etiam in somnijs advertes) deducuntur principijs, prout illi altera ex parte, qui pacatissimos, placidissimos exhibent affectus, ita sunt Divini, ut invitis etiam affectibus reliquis, aeternam animae spondere possint Beatitudinem. Hae igitur in primis sunt [Page 82] facultates ex quibus mala quaecunque, sive ab humoribus, sive ab objectis invecta averruncare, vel quidem superare possumus: Principem igitur obtinent locum, & ista ratione, & quia attributis Divinis (objectis suis proprijs) omninò sunt Analogae: hasce igitur, in miris illis sensuum complicationibus, separa, & s [...]o justo Domino, Deo Opt. Max. assere, nisi ubi communi, aliquid permittis, bono; superest arbitrij libertas, unicum illud naturae miraculum, universas facultates quas animae vindicamus, permeans, est autem illa facultas ex quâ se undequaque flectere potest anima; Habet igitur ex doctrinâ nostrâ facultatem suam conformantem, quae quidem est, ratio illa infinitatis, in nobis descripta: est enim infinitas attributorum Divinorum extima sphaera, reliqua ambiens: nihil enim extra infinitum dari posse, inter plures, quae circa illud subsunt, maximè communis est notitia; Ideò nihil non posse Deum ex absolutâ suâ potentiâ rectè dicitur, quatenus tamen est justus, bonus, sapiens, à seipso nunquam recedit. Prout igitur ad imaginem Dei, ita conditi sumus, ut ex ejus bonitate, sapientia, &c. bona nostra quaecunque deducantur, ita & candidissimè rationem aliquam infinitatis suae, in arbitrij libertate impertivit; quod certè demiramur, Scholas non advertisse: quatenus igitur Homo liber est, infinitus est, neque enim quod liberum est, vel infinitum, ullum obtinet terminum: Heic tamen distinguendum est, neque enim in omnibus se liberè haber facultas ista, neque denique libertati isti, effectus ubique respondent: Circa priorem partem propositionis istius, in memoriam revocandum est, libertatem arbitrij dupliciter in nobis considerari, vel circa media, vel circa finem; circa finem non sumus liberi; nemo enim potest non appetere Beatitudinem aeternam, quòd abundè suo loco probavimus: circa media tamen, uti suprà adnotavimus, liberè nosmetipsos habemus, quod quidem ex sensu interno constat: ut [Page 83] interea audiendi non sint, qui (ex discursu nescio quo,) libertatem istam arbitrij in medijs ad beatitudinem, tollere conantur, non advertentes extra objecta cognata, facultates minimè conformari: Discursus enim, ea quae sunt extra Analogiam suam, non percipit, neque enim sperat, timet, discursus; sed facultates quae isto munere defunguntur; neque denique vel amor, veltimor, dubia exagitat, sed facultates discurrentes, per quaestiones nostras, de quibus postea. Ideò libertas arbitrij ex sensu interno aestimanda, & qui se liberum sentit, concludi non patiatur est igitur instinctus naturalis, & in homine & in animantibus reliquis, prima facultatum, libertas arbitrij ultima; inter quas, cunctae facultates reliquae, ita intercedunt, ut actiones maximè necessariae, proximo post instinctum naturalem sequantur loco; neque igitur in ijs, quae ad vegetabilem spectant naturam proficit arbitrij libertas; neque enim crescit homo quando vult, neque quidem prosperâ gaudet valetudine, &c. sed amare, sperare, confidere in Deo, & laetari etiam in aeternum, nihil vetat; de mira igitur distinctione motus voluntarij, involuntarij, & mixti, medicorum proceres consulendi sunt: pulcherrima enim exindè consectaria educi possunt, à quorum tractatione, illa compendij ratio, quam ubique servavimus, nos satis arcet. Haec interim ex parte Dei Opt. Max. capite, non solùm Beatitudinem illam aeternam, tanquam objectum necessarium proponi, sed etiam media ad illam, ita indulgeri, ut in hâc vitâ etiam qualem illam velimus, copiam abundè factam esse observare possimus; ultra media autem providentiam naturae, neque in victu, neque vestitu, &c. ferri communis docet experientia, & conditio humana: quod eo consilio factum est, ut cum illis potiamur, providentiae suae particulari, gratias habeamus: caveant interim qui se terrenorum mancipia reddunt, ne ex votis suis res cedant; talem enim cùm expetant Beatitudinem aeternam, & [Page 84] illam adsequi in aeternum quid vetat? Magnum igitur est Beatitudine aeternâ, cum Deout frui cupias, majus adhuc si illam sperare audeas: Bono igitur nostro tributam cogita arbitrij libertatem; nempe ut in medijs ad Beatitudinem nostram, liberâ donemur electione; Elementorum actiones sunt planè necessariae, paulò liberiores vegetabilium actiones deprehenduntur; in licentiam denique quandam bruta prorumpunt, sed hijs omnibus exolvitur homo; & nihil non vult, nihil ferè non potest; in arbitrij igitur libertatem tanquam in ultimam aliquam differentiam, asserimur, quam ideò nisi fortes, nisi maturi, non experimur: desinite igitur tanquam malam, & à naturâ penitùs depravatâ oriundam traducere facultatem istam: Qui nequam esse non potest, quomodo bonus fuerit? Necessariae actiones nostrae non sunt; ab ipso rerum fato proficiscuntur, quae aliter se habere non possunt. Quae spontaneae actiones, solummodò sunt nostrae; gaude igitur te libertate, in opposita donatum esse, & cùm te bonum pro virili praestas, mercedem à bonitate illâ supremâ, pete, exige, habe: quo pacto revera sapies; interea maximè cavendum est, ne ex peccato deformes imaginem illam Divinam, & quae contumeliam non patitur, à Beatitudine illa aeternâ ablegeris: Atque haec quidem breviter de illa arbitrij libertate, ex quâ, in angusto vase, infiniti Typus & ratio aliqua deprehenditur, dicta sunto: Non diffitemur interea quaedam opportunè, hoc in loco de arbitrij libertate (prout facultates nostras permeat, & quidem informat) subjungi potuisse, ut quae post hanc vitam transactam, earum sit vehiculum quoddam & initium motus: uti quaedam etiam de contemptu mortis, tanquam ejus, undè maximè Dei dissimiles reddimur: sed quia passim brevitati consulimus, istis in praesens supersedendum duximus: sequi debaisset etiam, sensus gratiae operantis & Divini illius auxilij, qui in ipsum forum intimum maximè [Page 85] demandatur: sed quia isti sensus à Deo Opt. Max. immediatè sufficiuntur, tanquam ex gratia, sive providentia suâ particulari proficiscentes, habendi sunt, de quibus idcircò (ubi de revelatione,) ad calcem libri instituetur sermo: ab istis igitur, per sensus ab humoribus ortos, ad corpus & corporea, delabimur Lector.
SENSVS INTERNOS corporeos illos vocamus, qui ab Humoribus motis oriundi, intemperie quadam, five sensu crasso & palpabili nos afficiunt, quorum facultates conformantes Mundo (uti priores Deo) Analogae, peregrinae cùm fint in origine sua & traduces, ad objecta propria, quae caduca imprimis sunt & particularia, excitatae, in eorum nauseam quandam & fastidium (quando conformitates etiam ex votis cedunt) citissimè delabuntur.
SENSORIORVM calculum, ad quinque (cum Scholis.) Sensuum, ad differentiarum numerum, ipso docente sensu, subduximus; Ridiculum est non dari nisi quinque sensus: de corporeis in praesens est sermo: Hujusmodi autem est, sive agat, sive patiatur, omnis sensus crassus, caducus, turbidus, cujus census enumerantur, imprimis fames, fitis, lascivia, torpor, cholera, melancholia, cujus symptomata aestimamus omnem sensum in nervis, sive jucundum, sive molestum, puta libidinem, pruritum, titillationem, risum, segnitiem, oscitationem, pandiculationem, somnum, dolorem, bilem, furorem, timorem, metum, fletum, ephialtem, item ex ijs mistos, quorum egregius datur numerus, quaecunque denique ab istis principijs orta, sub ista definitione cadunt; & secundum differentias suas novum inducunt sensum.
[Page 86] Variè excitari sensus, suprà docuimus; sive enim principia in humoribus delitescentia, mutuò agant in se, sive individuationis principia quae in objectis, sive objectorum species in memoria servatae, sive in ista denuò mens agat, diverso afficimur sensu; alternatim denique dum copulantur (quod in omni sensatione advertendumest) novum & quidem varium inducunt sensum: heic igitur origines sensuum, uti & ipsae sensuum differentiae expendi debent: De ijs quos humores moti movent, jam agimus: humores autem sunt quatuor, quatuor Elementis respondentes: dere satis notâ non laboramus. Hoc igitur doctrinae nostrae fundamentum jacimus, uti cui doctiores adstipulentur Scholae: cùm autem in humoribus illis, non tam eorum moles externae & mineriae, quam vis illa penitior, & actionum efficacia, ab interna spirituum oeconomiâ, dispensata, maximè sit spectabilis, ad Anatomiam illam vitalem deveniendum est, in qua spiritus illi, sive principia, sive atomi & rerum minimae portiunculae, (in quibustanquam in naturae penu, sive ultimis recessibus, res conservantur,) maximè suspicienda sunt: sunt autem naturae omninò peregrinae & traducis, quantumvis sub ipsa mente militent: Ideò propriam maximè moliuntur conservationem, quodam caeco licet ut plurimùm impetu: quatenùs tamen Divinae illi în nobi [...] menti subijciuntur, in alienum jus veniunt, animae imperio subdita: scientiam tamen suae speciei ubique retinent; ideò ad propriam Analogiam singula excitantur, & mirae illae rerum differentiae exponuntur: quod ut faciliùs capias Lector, statuendum est, ex Elementorum gremio, omnia quae sub sensum cadunt, educi. Cùm autem humores quatuor, quatuor Elementis respondeant, in humoribus istis, tanquam Elementis, delitescere principia quędam, ad mundi instar, in corpore nostro, comp osita, existimandum est: Neque te terreat loci angustia, ita enim sunt incorporea rerum [Page 87] principia, ut sine indumento, vel veste, sensum externum fugiant, suo licet tempore, loco, &c. explicentur. Vide Hyeme Rosam, non caule vel stipite, &c. imò nec ipso seminis cortice, sed virtute prolificâ foecundam, in ipso denique naturae sinu reconditam, vide (inquam si potes,) non dico locum, sed proventum, quem minimè tamen videre continget, donec rerum causae conspirent, & è seipsâ egrediatur Rosa. Tanti sunt intra res, gradus, quanti extra: excute animum & senties, nonne enim ad teipsum foelicior factus regrederis? Quemadmodum igitur, totum illud quod afficit in te esse, sensus internus (modò expendas,) probat, ita neque istis claudi, sed extra teipsum expatiari posse, sensus externus, utique docet. Infinitum ubique est, & omnis pars, aliquam rationem totius obtinet; proindè nihil non ad infinitum protendi potest; quod nisi capias, infoelici ingenio te, Lector, praeditum cogita: Argumentum nostrum prosequimur: prout igitur, in facultatibus Divinis noëticis, aliquid Divinis attributis, ita in istis aliquid mundo Analogum homo obtinet: proindè neque objecto cuicunque, prout facultates noëticae, (quae suas notitias, omni ex objecto elicere possunt) sed objectis particularibus respondent: neque demùm circa aeterna versantur: facultates enim, quas menti vindicamus, aeternis gaudent objectis, & in illis solis acquiescunt; tales denique existunt, ut illis freti, in aeternum superesse velimus; nemo enim non sperare meliorà, confidere, amare, in aeternum voluit: sed facultates quas corpori vindicamus, co in gradusunt constitutae, ut & in seipsis & in objectis suis imprimis sint caducae; neque enim se irasci, dolere, timere, esurire, fitire, imò nec prurire in aeternum cupiêre null [...], sed ut tentiginis molestiâ exonerati, tandem sublevarentur; ultimò non commune, prout facultates nostrae Divinae, sed particulare aliquod suadent bonum; ex quibus constat, satis inter se distingui facultates, [Page 88] utriusque classis; neque igitur ex voluptate quadam, sive corporearum delectationum congregatione, se foelices reddi cupiant, homunciones miseri. quomodò enim in ijs, quorum principia, causae proximae & ipsi sensus, respectu nostri, sunt caduca ludibria, foelices esse possimus: in aeternis solummodò, perfectam dari foelicitatem, taedium illud & horror corporearum delectationum (neque enim foelicior ejusmodi titillationes manet exitus) abundè docent: quo pacto non solùm per causas, Analogiam, & objecta sua, sed etiam per effectus & sentiendi modum, facultates nostrę Divinę à corporeis discriminantur. Restat ut quid sit illa corporea, sive brutalis, (à quibusdam animalis) sive vetus homo, quem exuendum esse Ecclesię docent, exponamus: quo in argumento pręmittendum, duplicem esse in [...]obis naturam, animam scilicet, & corpus; ista autem communes, ut sint notitiae, in quęstione an sit, in quęstione quid sit eorum alterutra, non facilè est explicatu; ne ue enim quod in objecta & humores imperium exercet, est corpus, sed anima, sive mens nostra: quae autem externa, in no a gunt, corpus esse nemo quidem sanus existimavit unquam: restat ut ex humoribus corpus illud eruamus: in humoribus autem non illa massa, sive foeces consistentes, erunt corpus, sed cadaveris nostri, sive materię signatae pars aliqua: Superest igitur ut à principijs, sive facultatibus quibusdam vitalibus, quę in humoribus (tanquam in chao suo involuta,) jacent, corpoream istam naturam eruamus, (corpus enim sentire, animam intelligere, ipsa vox populi docet) proindè definitam & distinctam illam congeriem principiorum, quae ad systema humanum conficiendum, in humoribus tanquam in minerijs suis (humores enim Elementis respondent) coacervata delitescunt, horum inquam compagem corpus vocamus. Quomodò principia ista cum nostris cohęreant, rationem ex anima, sive Harmonia mundi, [Page 89] qui petere recusat, ex vi illâ plasticâ, diversas eduliorum naturas, in unum compingente, sensu interno edoctus excogitet; ideò ex eodem gobione, lucius, felis, homo, sua formabunt singuli membra, & juxta scientiam, quam propriae specieiobtinent, in partes suas alimenta abire cogent; quod Divinum interea nobis inest, ista omnia permeat, ideò facultates noëticas solas objecta propria habere & communia saepè adnotavimus. Quae igitur inter Deum & mundum, inter animam & corpus datur Analogia; quo pacto mens nostra Deo, corpus mundo insigniter respondent, & omnium in mundo differentiarum rationes aliquae in homine describuntur; undè propositio nostra, quot sunt rerum (intellige principio aliquo individuationis infignitarum) tot sunt facultatum differentiae, insurget. Hinc fit, ut cum attributis Divinis, facultates nostrae noëticae Divinae, cum corporeis, facultates nostrae corporeae, lubentissimè, (ubi conditiones conformationum adsunt,) conformentur: in humores igitur, sive Elementa Microcosmi, totam rerum seriem, transplantari volumus, quae sive in illa seminis mole, sive in alimentis, sive in ipso aëre & spiritu ingerantur, ex effectis suis sese satis produnt: ista igitur in corpus, id est in unum aliquod compacta, ut fuerint, in objecta cognata propria, per sympathias & Antipathias suas agunt, & quidem patiuntur; à quorum actione variâ, varij in nobis sensus suboriuntur: ut proindè affectiones, & morbos peregrinos traduces etiam haereditarios, labem corpoream verè originalem, in nos migrare, nemo non observare possit: non solùm interea ascendunt, sed etiam suo tempore exaltantur principia ista. Quae maximè proptereà extra nos affectiones sunt communes, & maximè in nobis sentiuntur. Proindè ex calore, frigore, motu, vel gressu animali, voluptate, dolore, fame, fiti, vafritie. & ipso denique somno, non Elementorum, [Page 90] vegetabilium, brutorum similes reddimur, sed ipsa Elementa, vegetabilia, bruta sumus: calor noster verus est calor Elementaris, vegetatio nostra, verum est vegetabilium incrementum, voluptas, dolor, timor, fames, sitis, somnus, vafrities, verae sunt brutales voluptates, dolores, timores, &c. supra ista enim, motu planè contrario potest ferri mens nostra; quod certè in omnibus praestare solet, nisi ubi communi alicui bono prospectum est: qua ratione stimulum addere nihil vetat: cunctae istae interea sympathiarum & Antipathiarum actiones (sive in nobis, sive extra nos) ab occultis Dei judicijs temperantur; neque aliter obijcientibus, in quaestione Cur, vel undè, &c. ista fiant, respondendum censeo. Hoc interea munus proximum facultatum nostrarum Divinarum, facimus, ut principia ista corporea conforment, & in suum jus trahant, ut tandem proprio unusquisque potiatur mundo, quo tamen non magis includi potest, quàm Deus in universo; si interea sese mutuò lacessant, ictibus petant, & inter se conflictentur non solùm humores nostri, sive Elementa Microcosmi, sed ipsa etiam rerum principia, novum videri non debet, eadem extra se quotidiè experto: Tua interest, ut ista compescas, & in suum digeras ordinem: Cùm igitur te dolere, timere, aestuare, & prurire sentis Lector, cogita humores moveri & naturam brutalem, & belluinam in te excitari, & tibi, cum pecude tua, rem esse. Ista igitur seda, ex remedijs, quae ipsa mens, vel etiam medicina suggeret▪ siquidem tamen commune aliquod suadetur bonum, etiam corpori indulgendum est: ita enim voluit providentia Divina universalis; Quantùm interea anima humana belluinae praestet, quantúmque altioris fit originis, vel ex eo conjectari liceat, quod sensus bestijs ut dentur, quàm ullis mortalium sagaciores, non tamen, aequali, rerum, expetendarum fugiendarum que ratione, praeditas esse satis patet, quod [Page 91] certè contigisset, si vel sensuum externorū acrimoniâ veritas in universum cōstitisset, vel eadem cum brutis, anima, nobis indita fuisset; Ideò ultra speciem suam non feruntur bruta; Homo verò cùm in propriâ, tum in unaquâque sapit specie; fed cùm ista simul doceri non possint, nos hoc argumento satis obscuros (ut qui in tenebris mundi versemur) equidem existimamus: ad systematis humani distributionem accedemus. Quodigitur (inquam) agit, cum sensu, sive sensibiliter, & non patitur, est mens, quod patitur sine sensu, vel insensibiliter, & non agit, est materia signata, sive cadaver nostrum: quòd denique & agit, & patitur sensu crasso & caduco, ipsum est corpus, quòd ex sensuum differentijs (modò expendas) satis constat: à superiore tamen natura, & ipsa mens pati, rapi, & tota conformari potest, de qua ubi de revelatione erit sermo: ut quędam interea de Analogiâ illâ, quae inter Macrocosmum & Microcosmum, in qua auctores hujus postremi saeculi egregiè satis (maximè verò in ijs, quae ad medicinam spectant) navarunt operam, subjungamus: observare licet, excandescentiam, iram, suspicionem, invidiam, &c. quae turbant & tanquam iniquae passiones, à conscientia rectè conformata reprobantur, analogas esse regioni illi, in qua cientur procellae, turbines, & meteora hujusmodi, quae utcunque eliciantur, in corpus tanquam in terram cadunt: proindè affectus quîdam infra mentem, supra humores dispiciuntur; quòd in se non magis est, quod demiretur homo, quàm in Macrocosmo: quidam denique revera sunt affectus brutales, quod ut reliqua argumenta taceam, ipsi morbi & rabierum diversitates docent, dum heic Lupinae, illic ovinae, illic avinae, &c. naturae dominantur, & modò mites, modò feroces insaniae in corporea nostra compage luxuriantur: ab Elementorum igitur, & vegetabilium naturâ incipiendum, & mirae transplantationum leges, expendi debent, quo pacto, seminum [Page 92] ascendentium, ortus, exaltationes, signaturae, leges & periodi, quae denique cicurari, quae etiam efferari possint, accuratam postulabunt disquisitionem: Neque tamen te ita sollicitum habeant istorum leges, ut unà cum istis te totum excidere putes; licet enim in morte dimittantur facultates, & sensus corporei; ut ipsa denique terrena subsidat moles; ut cum istis valere jubeas, symptomata, morbos, affectiones quascunque, puta iram, timorem, dolorem, famem, sitim, somnum, vafritiem; superest vis plastica, imò & movens, superest totus intellectus, tota voluntas, totae facultates quae amant, sperant, fidunt, confidunt, serenant, gaudent, totę libertates supersunt; nihil denique ex qua unus verus homo, immo & speciosus audis, non supersunt; vetera supersunt objecta, imò & nova, neque (si istis usque volutare lubet) deest quam induas (modò Deus velit) omnis materia, Elementum omne; scientiam tuę speciei ubique obtines: sed majora predico, & cum terrena exueris, etiam novam eamque magis obedientem dari posse materiam, elementa nova, undè totus gloriâ, totus coelo amictus, prosilire possis, enuncio; sed superest, modò sperare audeas, etiam infinitum; ne te in angustias cogi, ex doctrina nostra subverearis: Mille interim è superioribus, consectaria educi possunt, undè omnis scientiae fundamenta, instaurari possunt; nos interim quid sit corpus humanum, quòd unâ cum animâ scholas latere videbatur, paucis more nostro perstrinximus; Pleniorem interea hujus argumenti tractationem, ad Lectoris sensum corporeum relegamus. Nequaquam igitur audiendi sunt, qui facultates nostras Divinas, effectus animi pacati existimant, quamvis enim post iram, odium, timorem, animus ad pristinum redire possit statum, sublatâ tamen irâ, non fit subitò pax illa interna, neque odio sublato, repentè fit amor, neque timore deposito, statim confidere valent, impotentes nostrae corporeae facultates; aliud igitur est non [Page 93] angi, aliud plena securitate frui, aliud dolore torqueri, aliud etiam invito dolore, se foelicem existimare, aliud denique facultas noëtica Divina, semper praesens, omni objecto Analoga, universalis, commune suadens bonum; aliud corporea illa facultas, crassam, caducam & particularem intemperiem (malim dicere quam sensum) invehens, (licet & ipsum sensus vocabulum conformationibus illis à foro intimo & facultatum noëticarum actione proficiscentibus, verbum sit omninò impar.) Non diffitemur interea, ab ipsa mente, dolorem, anxietatem, timorem, &c. c. demandari posse, dum facit ut corpus ista sentiat; qua ratione partim munus aliquod justitiae Divinae supplet, partim communi alicui prospicit bono: ideò dolore, timore pio, &c. nos perfundi posse, compertum habemus. Qui igitur ex mente, vi conscientiae impellentis, excutiuntur timores; srustrà nisi ex mente pacata; remedia conquirent sua, uti ex alterâ parte, neque vera facilè exuuntur gaudia: Non est igitur quòd demiretur quispiam, si amores, spes, fides nostrae, (cùm in caduca impenduntur,) turbant, cùm quia cum objecto minimè cognato conformantur, tum quòd, (conscientiâ decernente,) stultitiae propriae luimus poenas; qui tamen nobiscum sentiunt, istiusmodi affectus, &c. in sympathias rerum & Antipathias à miro rerum system ate oriundas reijcient; quòd quidem existimamus, nisi ubi communi alicui bono consulitur, quo pacto ipsam mentem in adsensum venturam, nihil vetare, saepè monuimus. Haec igitur si quicquam aliud advertite Sophistae, neque facultates Divinas, quae sperant, fidunt, confidunt, amant, serenant, gaudent in inferiorem & concupiscibilem animae partem detrudite, sine quibus adeò cassus fuerit intellectus, inepta voluntas; foelicitas nulla, ut quot absque illis en umeres facultates, totidem fuerint molestiae: quę tanto intervallo denique ab inferioribus distant, ut non solùm intellectus sit in ordine ad illas, sed etiam per illas, supremis [Page 94] adnectatur; sed cogitate vos paulisper facultatibus nostris Divinis orbatos, non dico timore, ira, odio, pruritu, quibus in aeternum carere potestis, sed spe, amore, fide, gaudio, vide quales fuerint animae vestrae, larvae, umbrae, spectra; satis habete igitur Sophistae, titillationes & crassamenta vestra, inter concupiscibiles, sive quidem inter irascibiles merito reponi posse. Nos quidem facultates cunctas, quae sensus inducunt Divinos, serenos, beatos, primò animae, posteà verò ex conformatione debitâ (sensuum internorum veritate) ipsi Deo vindicamus: neque igitur eliminentur facultates, sine quibus tantùm abest, ut ad Divina suscitetur mens nostra, ut neque humana fuerit: quae omnia clariore indicio innotescent, si in brutis nulli istiusmodi affectus deprehendi possunt; quod quidem certissimum est: ut enim doleant, timeant, lasciviant, pruriant, & impetu satis alacri in speciem suam ferantur, ut officiosa in dominos suos (ipsâ sagacitate naturae instructâ) eorum pars aliqua audiat, quis tamen unquam in Belluâ spem inconcussam, amorem solo Boni nomine, impensum, fidem circa aeterna, & severum illud gaùdium observare potuit? quis unquam in Belluâ conscieutiam, resipiscentiam, vel de futurâ vitâ consilium adnotavit? quod quidem ex eo, quod nulla apud Belluas extet Religionis formula, satis superque indicatur. Hae igitur sunt illae ipsae differentiae, ex quibus maximè homines sumus: licet igitur istorum tenuia quaedam specimina in bestijs eluceant, ubi Analogia rerum inter se expenditur; quia tamen in Analogiâ rerum ad primam causam, jus Divini illius cultus, ad humanum genus, unicè spectare voluisse videtur Deus Opt. Max. illis fortasse opus non fuit. Satis habeant igitur animantia, quod in homine perficiantur, & in illo Belluinam suam naturam deponant; qua ratione justitiae Divinae praecipuum objectum fit homo, ut cui imprimis communis rerum tradatur salus.
[Page 95] SENSVS INTERNOS ab objectis invectos illos vocamus, qui ab occultâ illâ objectorum externorum in Analogiam nostram internam actioneproficiscentes, in foro interiore deprehenduntur.
DEspeciebus in sensoria externa delatis, ubi de sensibus externis erit sermo: internos hoc in loco excutimus; cujus generis, voluptates, dolores & affectiones quaedam corporeae imprimis enumerantur; quarum disquisitio (subtilis admodum) differentiarum explicationem subterfugere videtur: ita enim cum actionibus nostris connectuntur, sensus isti, ut discrimen vix patiantur: ideò simul ferè in operationem veniunt: cùm tamen quosdam sensus, ab objectorum per signaturas suas internas explicantium actionibus, deduci aequum sit credere, (nisi cunctas actiones facultatibus, nihil rebus ipsis tribuas) quinam sint sensus isti, & quae eorum ratio dari possit operae pretium erit investigare: ne interim res temerè confundamus, quosdam sensus internos menti, quosdam corpori Analogos denuò statuimus. Quae autem menti sunt Analogae, per quandam formarum communionem inter se, percipiuntur, qua ratione non agitur in mentem nostram, sed in ejus exercitationem aliquid proponitur: Mens enim cùm Divina sit, pati nequit: in hisce igitur sese liberè habet; quod in objectorum actione in corpus neutiquam fit, quorum conformationes (quia media quasi semper adsunt) necessariò subsequuntur. Hinc fit, ut in Harmoniâ haec facultas, modulatione, illa oblectamento planè diverso demulceri possit. Quantùm interea menti, quantùm corpori deferatur, dum ista inter se agunt, acutissimi fuerit investigare; nos enim sigillatim proponimus, [Page 96] (complicatae ut ubique sint) istiusmodi actiones: Exemplum subijciemus: circa pulchrum quo afficimur, quantùm agenti externo, quantùm ipsis facultatibus internis debeatur, pulchra & quidem ardua fuerit quaestio: proportionem enim virtutis agentis in rebus desiderat, quam qui capit, totum rerum systema capit; complent enim Harmoniam mundi proportiones istae, quas numeris ligari, cum Scholarum doctissimis prositemur: calcula, periodos, & invenies; sed regredimur, & quomodo sensus illi interni, quos objecta invehunt, à caeteris distinguantur, disquirimus; Quicunque igitur sensus interni particulares, ab objectis immediatè, & sine discursu in nobis excitantur, hâc in classe reponimus; universales enim affectus, ad instinctum naturalem, suprà reduximus; cujus census videntur, stridores illi bruti & inconditi, qui horrorem in quorundam dentes incutiunt, & similia symptomata, quae in historijs admirandis observare licet; cuncti enim hujusmodi sensus ad facultatem aliquam internam in corporea mole supernumerariam, attinent: homo enim absque hijs, suis numeris absolutus est: Heic igitur nova aliqua facultas, ad alienam spectans Analogiam excitatur: Licet igitur quoad Analogiam externam, omne individuationis priucipium, aliquid proportione respondens in homine obtineat, Analogia illa interna nos latere potest, nisi ab occultis, sed justis certè rerum sympathijs, vel antipathijs excitetur: non est interea, quòd hisce in sensibus, totas actiones objectis tribuas: sed quaedam illis, quaedam ipsis conformationibus permittendae sunt: Heic tamen si uspiam objectorum actiones, locum habent: qua ratione Analogia rerum interna, ab externâ illâ luculentissimè distinguitur, & quae nos latere possint, optimè docetur. Haec igitur sensu subtili expende, ut tandem, quid connatum & proprium, quid adventitium denique & extrinsecum, exploratum habeas: qui interea [Page 97] affectus particulares ex objectorum actione, nobis invitis accidunt, peregrinos statuimus; quod qui negat, ipsis ex rebus evincendus est: ubi interea ex actione corporeorum interse, (sive ab intus, sive de foris veniat) gratus datur sensus, nostra haberi potest conformitas, ubi ingratus, aliena: cùm igitur nostris principijs corporeis validiora fuerint principia externa, quod sibi Analogum, magnetico quodam more in se trahunt, & vice versâ: Indè ex solutiono continui, strenuè in nos agitur, & à majoribus, partes minores exhauriuntur: Continuitas universi à providentia Divina universali maximè procuratur, nostra enim, secundae rationis esse videtur; quo pacto dolor iste in nobis, vacuo, in inanimatis respondet; exinanitur enim pars illa ex qua nuperè decessit quod conformatum est; qua ratione igitur, vacui est impatiens natura, nos sensibiles in fabricâ interiori voluit; cùm igitur puncta, scissa, resoluta, erosa, distenta, disrupta, compressa, constipata, fuerint membra, aliquae cedunt partes, & quodclam alicubi datur vacuum; hij ipsi igitur, qui in rebus coeci videntur stimuli, in homines transplantati ut fuerint, vitales fiunt, quod ubique observasse permagni momenti ad rerum dignotionem esse arbitramur; Cùm interea principia quaecunque, in inferiorem aliquam naturam compinguntur, dolent, (neque enim caro, vel nervus, sed principia, sive spiritus sentiunt) quemadmodum ex alterâ parte, quando cum superiori aliqua natura, conformatae sunt, lietantur, & gratum inducunt fensum, inter quos medius ex repletione convenienti datur fensus: Si interea mori renuant omnia, cogita malle inferiora in se rapere, quàm in alienam unitatem abire, ut ista interea, Dei judicia occulta temperent, neque enim in questione cur, vel undè ista fiant, petentibus, aliter respondendum censeo; Alias denique voluptatis & doloris causas dari posse, nobis compertum est, sed in hujus modi affectionibus, [Page 98] has subesse causas nostra est sententia; an verò temperies mutata, huc reduci possit, non est heic in animo discutere; satis erit in praesens, quid principia externa per se possint, proposuisse; quae cum duplici in Analogiâ externâ scilicet & interna, constituantur, diversis respondere facultatibus, exipso sensu demonstravimus: facultates igitur externas emensum ut fuerit, objectum idem, quatenus amarum, hanc, quatenus ingratum, illam, quatenus sanum, tertiam afficiet facultatem, juxta variam Analogiae diversitatem: Huc denique actiones principiorum omnis saporis, odoris, & ipsius coloris quatenus gratae sunt, vel ingratae, reduci possunt, licet etiam cum istis, actiones nostrae complicentur. Plura denique de pulchro, quod ex divisione nostra, menti, & de specioso, quod corpori respondet, dici possunt, quemadmodum etiam de Musicâ, ad quam facultates nostrae ijsdem certè proportionum intervallis distinctae, mirè subsiliunt; heic denique nobilis illa quaestio, quinam instinctus naturales, qui in Elementis, vegetabilibus, brutis, in nos, transplantati, agendi efficaciâ usque decorentur, exagitari potest; sed quia perspicuitatem & quantùm fieri potest brevitatem, hoc in argumento propositum habemus, ista in praesens mittimus, & ad sensus mistos & compositos omnium latissimos accedimus.
SENSVS MIXTVS is est, qui, ab actione principiorum in se alternatim agentium, oriundus, affectum ancipitem & varium, modò menti nostrae, modò humoribus, modò objectis, sive objectorum speciebus in memoria fervatis, propiorem inducit.
[Page 99] MVLTIPLICIS admodum Naturae, est Homo; Proindè ab Elementari temperiem, à vegetabili, staturam & incrementum, à brutali sensus corporeos & crassos, à rationali demùm, Intellectum, voluntatem, conscientiam, & facultates noëticas Divinas mutuatur & obtinet; quibus demúm pro Beneplacito suo dotes innumeras, ex gratiâ sive providentiâ particulari adijcere potest & solet Deus Opt. Max. Qui igitur in Naturam humanam, & facultates denique nostras tanquam penitùs depravatas & corruptas adeò saevè invehuntur, haud satis advertunt istarum quasdam, bonas in seipsis existere, quasdam neque malas reddi posse; operae pretium idcircò fuerit investigare, quid tandem convitijs suis adeò temerè impetunt; Equidem elementarem Naturam, aut vegetabilem crimine aliquo teneri, haud asserunt: Minùs demum, rectam rationem, voluntatem, conscientiam, &c. per se caussari queunt; Restat ut contumeliarum aculeos, Naturae belluinae affigant; Verùm enim verò neque Naturae belluinae affectus, modò debita objecta, & debitae tandem conformationum leges adhibeantur; corripi posse, abundè suo loco probavimus; quia tamen ex Naturâ corporeâ, sive belluinâ praevaricari contingit, ejus partes accuratiore indagine, explorandae sunt; cui Provinciae, ut aliquatenus consulamus, praemittendum duximus, duplicem omninò Naturae corporeae sive belluinae dari rationem; formalem scilicet & materialem; Formalis autem ratio Naturae corporeae, in animâ illâ sensitivâ, à Scholis tantoperè decantatâ, adinvenitur; Materialis, in denso & confertô quôdam corpore, ad vegetabilem & elementarem Naturam juxtim accedente, deprehenditur, quam tamen à materiâ signatâ ipsarum bestiarum ita disparatam esse constat, ut etiam in Bestijs suam indolem [Page 100] observare possimus; Cùm autem Natura ista corporea & belluina ex Elementis, Alimentis, sive ipsa demùm seminis mole, in Hominem transplantata & migrans, sese pluribus exerat affectibus, qui ab Animę rationalis actionibus prorsùs distinguuntur, videndum quînam atro illo notati calculo, quibus denique remedijs optimè cedant; In plethorico & euchymo corpore igitur, indomita quaedam lascivia & pruritus, propudiosa libido, & ipsa demùm Satyriasis sese produnt, in bilioso, ira, impetus, ferocia, furor; in pituitoso, segnities, hebetudo, torpor, Paralysis; in atrabilario, morositas, moeror, mania, delirium; Cùm autem omnem istiusmodi affectum morbi, potiùs quàm peccati Naturam referre existimandum sit, Medico heic fortasse potiùs quàm Philosopho, aut Oratore opus fuerit; Proindè petulanti (debitum si vas defuerit) Nymphaea, Vitex; Cholerico, Rheum; Phlegmatico, Agaricus; Melancholico, Veratrum; ex praeparatione debitâ propinandum; Non negamus intereà, & ipsam mentum, sua [...] subministrare, contrario enim motu ferri, in medijs affectibus superesse, illos denique compescere & sedare posse, suprà docuimus; Attamen pace tantorum virorum dixerim, morbos corporeos ipsis remedijs corporeis opportuniùs profligari: qui enim dolores immanes & cruciatus corporeos, solis Philosophiae moralis praeceptis, leniri nedum solvi posse obstrepunt, jejunè admodùm mihi sapere videntur: legitima igstur remedia conquirenda sunt, ipsa demùm temperies exploranda est, ut quantùm humores praeponderantes, peccato cuivis contulerint, vel ipsi Praetori constet; quô pactô haud ita levi negotio damnandos existimo, qui ex [...] aliquâ praevaricantur? Quemadmodum igitur flagitij haud justè argueris Lethargum desidem, aut Hydropicum bibacem; ita fortasse neque Veneris, aut Martis oestro percitum, modò in peccantum humorum redundantiam, potiùs [Page 101] quàm pravum aliquem habitum, delictum commodè reijci possit; Neque tamen me heic conscelerati cujusvis patronum sisto, sed in id solummodò contendo, ut mitiori sententiâ de ijs statuamus, qui corporeâ, brutali, & tantùm non necessariâ propensione in peccata prolabuntur: Haec autem circa materialem, crassam, & inferiorem animae sensitivae partē dicta sunto; Sequitur, ut mala quę ad formalem, sive superiorem animae sensitivae partem in nobis spectant, paucis adnotemus. Hac igitur classe recensemus improbitatem, proterviam, malignitatem, imposturam, dolum malum, ingratitudinem, & omnem nequitiam inhaerentem, quae neque ullo corporei humoris proclinatione palliari, neque ullo demum ex cathartico quantum vis specifico tolli potest: Heic igitur prava quaedam indoles, ad sensitivam & corpoream Naturam spectans, sese prodit, & pessimi moris hominem sive belluam indicat; quo pacto occulta Dei judicia subesse, existimaveris, Lector; Neque enim eadem sive blanda, sive proterva indoles, velidem sive mite, sive ferum ingenium omnibus ingenitum, quod certè contigisset, si vel prorsus depravata, vel saltem non instaurata ex remedio suo salutari, fuisset in universum Natura humana; Hijsce igitur tentari noxis, iram Divinam deprecentur, animae rationalis demum jus & imperium in naturam belluinam, exerceant; neque enim remedijs vulgaribus cedunt, quae plusquàm medullitùs insident, & non solùm pravum in genere, sed hujus, vel illius belluae peculiare ingenium in nobis indicant; Quandocunque igitur convitijs suis, rerum Naturam deturpare aggrediuntur Logodaedali inamaeni, cogita deteriores Naturae belluinae partes, cumprimis impeti, & in labem istam originalem haud immeritò animadverti, modò secretorum Dei Opt. Max. Iudiciorum, (uti suprà innuimus) ratio ubique habeatur: Sed unà tecum reputa, facultates omnes per se esse utiles, [Page 102] modò debita objecta, & debita conformationum media adsint; ut desint verò, sapientiam Naturae, notitijs communibus instructam cuivis flagitio reclamare, & remedia demùm porrigere posse, neminem denique ita Naturâ suâ praecipitatum, ut in malum quodvis etiam invitùs propellatur: Equidem qui (respectu totius compositi) naturam nostram imperfectam esse dicunt, à vero non abhorrent, ultra media enim non fertur providentia Divina universalis: Atqui perversam & pollutā, uno eodem (que) modo in omnibus, si vociferantur, nae ipsî veritatis leges haud unquam probè calluerunt; quapropter leges conformitatum facultatum naturalium, è suggestis erudiri, & urgeri potiùs quàm facultates ipsas exauctorari, & proscribi, consultiùs ducimus. Hijsce ita praemissis, ad explicationem propositionis allat, nosmet accingemus; Proindè dicimus mixti hujus sensus (omnium amplissimi) notam perpetuam esse, ut turbet: nulla igitur, sine aliquâ luctâ, datur rerum integra perceptio; ubi tamen suo ordine retexuntur, gratus inducitur sensus, & è contrà; indè invidentia, Zelotypia, suspicio, livor, superbia, fastus, dedignatio, fastidium, &c. molestissimi affectus, & quia omnium maximè miscelli, & quia nullâ in serie aptè reponuntur: ideò neque irascibiles, neque concupiscibiles hisce opus habent, ut qui satis impensè alioquin, suo defungantur munere. Proindè ubi istorum cinnus fit, vel mistura, vario obducimur affectu, maximè, ubi humores in compositionem veniunt, quos nisi facultates noëticae temperent, toti fuerint seditio, tumultus; Cùm autem nulla adeò sincera detur affectio, quin in illâ, aliqua reliquarum particula & momentum, deprehendi, ut plurimùm, soleat; ideò à nominibus & verbis, ad sensus internos provocamus, ut quousque omni in sensatione feranur, sive objectorum, sive humorum, sive denique ipsius mentis actiones, exploratum habeamus; licet igitur uno [Page 103] eodemque quasi instanti, operentur ista, nos tamen qui res juxta differentias suas (quatenùs per vulgarem istam nomenclaturam licet) accuratè & quidem sigillatim expendimus, haec ab invicem distinguimus, universas actiones, seorsim & per se proponentes: Tua interea interest, ut varios rerum sensus, suis characterismis insignias, quem nisi cudas laborem, neque res, neque quidem teipsum adsequêris: Non est igitur ut hoc in scrutinio, vel libro opus habeas, vel magistro, ex ipso naturae thesauro in te deposito, omnia eruens: Quatenùs tamen objectorum vices supplent, auctorum sententiae utilissimè evolvuntur, modò notitias communes, tibi ubique sistas. Quàm parcè igitur credendum, maximè ubi novae irrepunt sententiae, ex istis vides, nisi ultra facultates sapere lubeat, quas si sensu interno édocti, plurimas fecimus, non opus est, ut Auctores moremur, sensus ipsos in testimonium ubique adducentes; Neque igitur Scholis sit integrum, discursum istum (aliquando insulsissimum) ubique obijcere; licèt enim suo in ordine maximè prosit, in ijs tamen quae sunt internarum facultatum objecta, delirat: quo pacto proba facultatum conformatio, nostra & quidem communis veritas fuerit; Haec interim de miscellaneo sensu omnium latissimo, dicta sunto, cujus explicationem fusiorem qui desiderat, è prioribus petat. Haec interim ut animo infigas, te monitum volumus Lector: teipsum enim, à molestijs gravissimis, quae & in rebus, & in earum doctrinâ, occurrunt, liberatum senties; nulla cùm alioquin supersit ratio, undè unicuique agenti, in rerum naturâ, suam vindices actionem; sine quâ tamen vel nullam, vel confusam, & omninò indistinctam obtinebis scientiam veritatum illarum, quae nullo alio indicio, quàm sensuum acrimoniâ, (modò sensus ex differentijs expendas) foeliciter aestimari possunt.
[Page 104] Ad conscientiam, sensum communem, sensuum internorum accedimus, à qua ritè conformatâ, pax illa & securitas interna pendet, quae ita denique principium, & finis nostrarum actionum exstimari debet, ut sola utramque paginam faciat, de quâ hasce theses praemittimus, 1. fuisse semper in omni homine, 2. esse à naturâ, sive providentiâ rerum universali; taceant igitur naturae suggillatores, neque penitùs depravatam praedicent, quae nullo non saeculo docuit horrere scelus, vel omninò defuisse clamitent, quam etiam in vultu eminere observavit antiquitas; descriptionem proponemus.
CONSCIENTIA est sensus communis sensuum internornm, à facultate illa, quae conscit, oriunda, in cujus foro, non solùm, quid bonum, quid malum, sed eorum gradus varij (ratione dignitatis, sive indignitatis uniuscujusque habta) per communes notitias, auctoritate eximiâ, eo fine expenduntur, ut tandem in sententiam illam, quid fieri debeat, veniatur.
INTER miros partium in compage humana nexus, puta nervos, tendones, ligamenta & in famulitio interiori, spirituum communionem, & aequabilem illam temperaturam, actionum vitalium consensum, & entelecheiam, sensum illum communem sensuum externorum, (ubi res alioquin variae interse committuntur) maximus adhuc superest Conscientia, quae totas rerum benè, vel malè gestarum, rationes expendens, leges passim indicit suas; ita ubique se immiscens, ut neque dictum, neque factum, neque cogitatum, diligentiam ejus latere, vel subterfugere posse videatur: cujus proprium est de benè actis laetari, de malis, facere ut corpus horreat cum poenitentiâ; tam maximi momenti [Page 105] igitur est conscientia, ut citra illam debitè conformatam, de internâ illâ pace desperandum sit. Heic enim neque alibi, magnum illud salutis foedus est ictum, & aeterna spondetur Beatitudo: in hoc igitur, tanquam quoddam actionum centrum, & communes notitiae demandantur, & suprà ad illam, principia corporea provocant: ut novum non sit, creperam hoc in foro aliquando exoriri luctam; quantumvis igitur facultas consciens inter illas, quae ad mentem spectant, maximè reponi debeat, ut quae in res agat, per quaestionem an ita esse debeant, rationibus tamen suprà allatis freti, medio posuimus loco, & quia ab illâ incipiunt, & in illam desinunt actiones cunctae, ubi liberum permittitur judicium. Post quaestiones nostras igitur, (de quibus statim) in forum internum res deducuntur, & an it a esse debeant, expenditur, ea lege, ut, ubicunque de Divinis & extra captum humanum, sive Analogiam nostram, quaestio fuerit, sobriè & summâ cautelâ decernatur; Neque igitur occulta Dei judicia rimari, minùs adhuc, de illis sententiam ferre licet: dum interea ista facultas, (rectè conformata) agit in corpus, sensu ingrato & molesto, quod in te praevaricatum est sentit, quemadmodum itidem ex benè gestis, gratus & benignus inducitur sensus: Prout igitur omnem nostram facultatem Divinam, alicui attributo Divino, corpoream denique omnem alicui individuationis principio, in mundo existenti, Analogam facimus, ita (ut suprema infimis connectantur) providentiae Divinae [...] in conscientiae foro, omninò statuimus; Quaecunque igitur ad sacra spectant, heic tanquam in curia quadam Calabrâ exagitarisolent; Qui sibi igitur à justitiâ Divinâ cavet, conscientiam per communes notitias ritè informatam suspiciat, neque enim nisi in facultatibus totis rectè conformatis, modò ipsa rectè conformetur, acquiescit: Ideò ubiistis excidimus, ad resipiscentiam hortatur, undè luxatae reponuntur [Page 106] facultaces: In conscientiae igitur foro, non solùm animi & corporis, sed ipsum etiam Dei tribunal situm est, pro quo, omnis facultatum internarum causa, maximè verò illarum, penes quas; rerum ordo est, agi solet, ideò sensus corporeos, ita pervadit & quidem perfundit facultas ista, ut aliquando ipsam horreat delectationem, aliquando etiam, vel invito dolore laetus patiatur, vel succumbens, Divinae factum satis putet Iustitiae: Ideò dictante conscientia, Bonum animi, Bono corporis, Bonum commune, Bono particulari praeponitur: ideò si omne malum esse vitandum, docet notitia communis, etiam & istud vitari, hoc in foro docebitur: ideò denique si notitia sit communis, nos debere esse temperantes, in ijs etiam quae bona existimantur, ne quid nimis, monebitur: quemadmadum igitur in investigatione veri & falsi, per discursum rectè conformatum in vera particularia, ita per conscientiam rectè conformatam in Bona particularia delabimur: Post quaestiones discurrentes igitur, an fit, quid fit, &c. in quaestionem istam venitur, an ita esse debeat, quid ita esse debeat, &c. ut tandem ex regressu in aliquam notitiam communem facto, in illâ acquiescatur; ubi quod tibi fieri non vis, alteri ne feceris, & in dubijs tutiorem eligere partem, sunt & quae frequentiùs occurrunt notitiae communes, & ex quibus minimè errare contingit: Est autem in triplici Analogia facultas ista, videlicet in Analogia rerum ad nos, in Analogia rerum inter se, in Analogia denique propriâ, ad primam causam, de quibus sigillatim tractare mihi non est animus, integrum de conscientia tractatum meditanti: ubi quàm turpiter illa, sive facultas, sive genius (ut quidam voluere) à veteribus scholis omissa sit, neque enim ex professo illam tractasse, (utcunque in omni homine descriptam fuisse nemini sit dubium) videntur, adnotabimus: Magnum igitur Pietati adjumentum tulit postremum istud saeculum, [Page 107] dum ex verâ poenitentiâ, conscientiam foeliciter instaurari docet; cui muneri mirè inferviuut frequentes concionatorum increpationes, nobis Divinam in scelera animadversionem ita inculcantes, ut nisi refipiscamus, gravia & quidem justa indicant supplicia: Horsum igitur Bono suo currit grex, rectè per terrores, in ea quae ultrò facere debuisset, impulsa: Haec igitur breviter de conscientia, in Analogia sua ad primam causam, dicta sunto: restat ut pauca de honore & existimatione illa praeclara, quam omnes tam magni faciunt, ut illam sine capitis periculo convellere non liceat, subjungamus: spectat autem ad conscientiam, fensus iste: cùm tamen quaedam conscientiae pars, circa Analogiam quam obtinet ad primam causam, quaedam circa Analogiam rerum ad nos, quaedam demùm circa Analogiam rerum inter se, versetur: quemadmodum in superiori illa parte, norma pietatis, testimonium favoris Divini, & Beatitudinis aeternae certitudo describitur; ita honor & existimatio ejus inferiorem partem, tanquam propriam, satis ambitiosè vendicant: uti Divina igitur, ita & moralis datur conscientia, quae honor est: quaedam denique de conscientia, in Analogia rerum inter se, dicenda videntur, sed quia de hijs in libro conscientiae (juvante Deo) erit sermo, transimus: Est igitur in omni actione egregius conscientię usus; primò, ut supremum aliquod Numen agnoscamus, quod ut ubique, existat, nullibi tamen luculentiore indicio deprehenditur: secundò, ut de providentia ejus certiores facti, ad illam nos totos componamus: tertiò, ut compertum habeamus, nisi premium & poena nos maneret, Deum à nobis rigidam & duram illarn virtutem, &c. minimè exacturum: recte enim dicitur pondus conscientie grave, sine ulla virtutis & vitiorum Divina ratione: Magnum interea conscientię periculum imminet, sive scrupulus inducatur, sive callus obducatur, & tandem fiat impoenitens; non solùm [Page 108] igitur notitiae communes omni in actione consulendae sunt, sed ex vigilantia, meditatione, oratione stimuli suffigendi sunt, ne in mediâ deficiamus viâ; Tantùm abest interea ut, ex toto, conscientiam, vel sopire, vel quidem expugnare possis, suum ut maneat usque verber surdum, graviorem tandem, ad ipsos usque vibices, inusturum notam; quod quidem turpissimus repentè ut sis, te aliquando experturum cogita: Notitias interea communes (quas ideò in te existere oportet) in ordinem, si quicquam aliud compinge; ex necessariâ enim & ipsissimâ doctrina instinctus naturalis, ortum ducunt; quas ideò omni in propositione, quae delectat, vel quidem juvat, subesse cogita: Hasce igitur exprome; mole enim verborum, ut obruantur: totum quòd afficit, communis est notitia; hasce denique à verisimili, à possibili, & à falso, dispesce, disiunge, dissocia, per quaestiones nostras: quòd operosum licet existat, cùm nulla tamen ad veritatem exantlandam insuper maneat via, vel heic, vel nullibi insistendum est; haud mirum, interea, ex occulto naturae stimulo, legem si postulent gentes universae; Hoc ipso enim notitias suas communes in ordinem redactas innuunt, recta subindè, ut conscientiae, detur norma: conscientiam interea tanquam vinculum illud sacrum, undè infima supremis connectuntur, habe; quô, ut nullum praeclarius superesset medium, non est quod Deo Opt. Max. magis exprobetur, quàm quod neque cibum, neque vestitum, citra media suppeditaverit: In ijs igitur, cùm non sit, quod molestè feras, (magnoperè enim teipsum laudas) neque auctorem boni, incusa, qui ex providentiâ communi, media ad salutem subministrans, ex gratiâ faciet, ut illâ etiam in aeternum frui possimus.
[Page 109] SEQVVNTVR facultaturn internarum objecta, & leges ex quibus conformantur: primò autem de ijs, quae menti vindicantur, quas secundo loco sequuntur corporearum facultatum objecta & conformationes, ut tandem in conscientiae conformationem, quae non nisi in facultatibus totis ritè conformatis acquiescit, deveniatur: quo in argumento, (quia auctores consuli possunt) non est, quod prolixiorsim: à natura Boni, quòd ab omnibus tanquam commune objectum, facultatum internarum, proponitur, exordiemur; cùm enim facultas quaecunque interna versetur, vel circa aliquod Bonurn, ut illud consequatur, vel circa aliquod malum, ut illud fugiat, eodem res recidet: mala enim averruncare eô fine expetimus, ut bonis fruamur; commune objectum igitur facultatum internarum erit Bonum: cùm autem omne bonum, sit, aliquod intermedium, in ordine ad aliquid ulterius, usque quò ad aliquod ultimum perveniatur, hoc ipsum tanquam summum Bonum habendum est; Cùm autem Beatitudo sit omne bonum, & aeternum sit omne tempus, summum illud bonum erit Beatitudo aeterna; neque igitur in voluptate, honore, divitijs, &c. quae sunt caduca, quae sunt particularia, quae sunt utique in ordine ad aliquid ulterius, situm est summum illud bonum: Proindè heic sisti nequit; sed ad ulterius & quidem aeternum aliquod properandum est; quod cùm hac in vita dari nequeat, (nihil enim heic non fluxum, non fragile) per mortem tanquam viam, istuc fiet transitus; novi quàm durus hic sermo, sed respice ortum, & credes: cogita qualis [...] parentum arvo fueris, & ultra providentiam communem, gratiae sive providentiae rerum particulari, suas tribue partes: Si enim vermiculo ex ipsa putredine tuâ progenito, Sol denuò conspiciendus, immò & perfruendus [Page 110] orietur, Temetipsum, aeternis latitaturum tenebris existimaveris unquam? Absit. Meliùs adhuc tecum agi potest, istis excluso; oculus quaedam, fides, plura istis potiora, attinget; interhaec, rerum seriem cape: Beatitudo aeterna, est objectum necessarium instinctus naturalis, cujus summa lex, propria illa conservatio, (intellige tam animae, quàm corporis) quae in omnibus describitur; proximo sequuntur loco internae facultates, quae eâ ratione instinctui naturali subijciuntur, quâ omnia in Beatitudinem aeternam, tanquam finem ultimum relata sunt: cùm autem omnes facultates internae ad bonum aliquod, per se ferantur, sequetur id esse maximè bonum, quod maximè facit ad Beatitudinem aeternam: Quemadmodum igitur sub instinctu naturali, facultates internae, quas menti vindicamus, ita sub istis, facultates corporeae militant: Hicigitur est rerum ordo: varij interim dantur bonorum gradus, quarum dispositio recta, penes conscientiam est: communibus notitijs igitur, facultates internae, (quas menti vindicamus) uti istis denique, facultates corporeae imbuendae sunt; quâ ratione cunctae facultates rectè conformatae, in beatitudinem illam aeternam, verissimum Dei Opt. Max. attributum, contendunt: Hanc igitur suô more, sub ratione scilicet conservationis propriae, consectantur omnia, (utcunque ista denuò ab occultis Dei judicijs temperentur) & cùm hic diu stare loco nesciant, futurum aliquid (velut in utero clausi) praetentant: Nostra interea interest, ne spe excidamus, providentiam illam Divinam & universalem, & particularem, ubique experti: Restat, ut bonum illud, quòd tanquam Beatitudinis aeternae pars aliqua expetitur, ejusque naturam, & varias acceptiones, quatenùs per vulgarem nomenclaturam licet, expendamus: quo in argumento, etiamsi nihil priùs habeamus, quàm ut verborum ordo & disciplina quędam instituatur, nos tamen vulgaris sermonis inconcinna, [Page 111] & [...] natura ita turbat, ut (velimus, nolimus) in suum (quo abundant) sensum prospiciamus Lectores, haec nostra detorsuros: utcunque igitur, quae sequuntur, cedant, divisiones suprà allatae, consulendae sunt, & ex facultatibus objectis, & varijs eorum conformationibus (ipso docente proprio uniuscujusque sensu) rerum distributiones petendae sunt: neque enim imponere, sed veritatem puram & castam (hoc est legitimam facultatum cum objectis conformationem) exponere, hoc in opere propositum habemus: varias boni acceptiones in praesens excutiemus; quo in argumento, quia Bonum maximè affine est Vero, ejus norma, ex ijs quae de veritate suprà explicavimus, deducenda est; rectè enim à Scholis Entis passio altera habetur. Est autem Bonitas quadruplex, scilicet in re, sive objecto quocunque, in apparentia, in conceptu, & in intellectu. 1. Bonitas autem in re, est ejus signatura interior: est autem relatio rationis, qua acceptione nihil per se non bonum; calor febrilis enim, ut sit malum, calor per se non est, omnia enim ad Analogiam suam terminantur. 2. Bonitas in apparentiâ, est emanatio signaturae illius internae, sese explicantis juxta Analogiam, quam erga facultates internas obtinet, cujus census, quodcunque gratum, pulchrum, &c. in rebus ipsis deprehenditur, enumerari potest; est autem altae & penitùs reconditae Analogiae, Bonitas ista; servat enim naturam ejus à quo deciditur. Ideò pulchrum, gratum, &c. in memoria servatum, nos afficere saepè adnotavimus, non ita, siccum, humidum; neque enim ex eorum speciebus, arescimus, vel humectamur; est autem realis conformatio ista, & proindè conditiones suas desiderat, quas easdem (modò te in Analogiâ internâ versari cogites) cum ijs quae ad veritatem apparentiae desiderantur, observare potes; neque igitur diversae dantur in istis regulae, diverso licet modo explicentur; Hoc interea maximè in eorum explicatione observandum, facultates [Page 112] internas (saltem) quoad conformationem perfectam, medium habere sensus externos; aliquando, licet ante externos sensus, aliquando etiam absque illis, eorum aliquae conformentur: ideò ad maximam distantiam pręsentiunt facultates internae; qua ratione eorum aliquas, à sensuum conditionibus vulgaribus emancipari posse, tanquam secundam inter facultates externas & internas differentiam, adnotare licet. 3. Bonitas conceptus, est prima illa conformitas Bonitatis rei, sive objecti, cum facultatibus nostris internis, juxta apparentiam suam; à priori autem omninò distinguitur & ista ex ratione, & quia conditiones diversas postulat; ideò suum organum integrum, nullâ pravâ qualitate imbutum, & animi denique applicationem, in ijs quae ad mentem spectant (tanquam peculiare) desiderat; in quibus ideò quaedam diversa ab ijs, quae ad externarum specierum susceptionem desiderantur, dari oportet. Omninò igitur Bonitas apparentię, à Bonitate conceptus distinguitur, sive res, sive verba, sive signa obijcias; quo pacto quod bonum est in apparentia, sive quod aptum natum est, ut sit bonum, potest esse malum in conceptu, & vice versâ; Hujus ratio, diversa igitur, per communes notitias expendi debet, quod cùm sit opus germanum intellectus, Bonitas ista in intellectu, tanquam ultima bonitatis signatura, habenda est: quam ideò, conformitatem conformitatum prędictarum juxta Analogiam internam statuimus; quo pacto ad amussim veritatis intellectus, expenditur: Caetera à prioribus petenda, uti etiam complexi boni ratio, neque enim heic de Bono, sed de vero maximè instituitur sermo: Quicquid interea hôc in argumentô dictum est, de Analogia rerum ad nos intelligi debet; in nostrâ enim Analogiâ, ad Deum, notitiae communes, primae Bonorum rationes & normae habendae sunt: Plurimae igitur circa Bonum, notitiae communes in nobis describuntur: ideò de morali Philosophiâ, summus consensus; [Page 113] tota enim est notitia communis; quod in reliquis scientijs (nisi fortasse Mathematicas excipias) non datur indè tantae rixae, jurgia; licet etiam sub illis aliquae notitiae cōmunes delitescant: Bonitatis interea rationem, tanquam ipsius universi arcanum, & unit atem sacram, habe: cujus ideireò altissimam communionem observare potes; in notitijs igitur communibus, quae magna quidem & tuta via, persiste, rectà enim ad foelicitatem ducunt; neque igitur in peccatis immorandum, non sunt enim notitiae communes: te peccare debere nulla docebit Religio, lex, conscientia; sed contrà, te debere esse bonum, pium, justum, fortem, &c. nullo non adsensu sancitum est. Totum interea illud, quod bonum à malo in nobis distinguit, ipsa est dos naturae: neque enim ab objectis habemus, ut hoc accipiamus, illud reijciamus, sed à nobis ipsis: hoc igitur invitis Scholis, ita nostrum est, ita liberum est, ut terminis rerum claudi nequeat. Apage igitur veteratoriae Scholae rasam tabulam; sensum enim internum ritè conformatum in testimonium adducimus, quo pacto non opus est, ut discurrentium ineptias moremur; varias verborum acceptiones, quae ad hoc argumentum spectant, explicabimus: quae in triplici Analogiâ, constituta observamus: scilicet in Analogiâ inter Deum & hominem, inter hominem & res, in Analogiâ denique rerum inter se: consideratur autem omne Bonum, vel tanquam praesens, vel tanquam praeteritum, vel tanquam futurum: quam tanquam sufficientem boni divisionem, potiùs quàm ipsa verba, consuli volumus, (utpotè quae non tam rebus ipsis, quàm receptae & vulgari Scholarum sententiae, maximâ ex parte accommodantur) ex quibus, quaedam ad mentem, quaedam ad corpus, quaedam denique ad ea, quae istis sunt exteriora, relata sunt: quo in ordine, Bonum commune, bono particulari, bonum animi, bono corporis, ipsa dictante conscientiâ praeponitur; ita ut ultimum deposcant locum oblectamenta, [Page 114] cujusmodi sunt post famem & sitim, non jam quod repleat, sed ipsa mattya & cupediae, post abjectum animum, honores mundi: Ad ipsa verba regredimur, ut quantùm fieri potest, nostram in sententiam adducantur: circa bonum autem absolutè dictum, versatur facultas, quae amat, cùm enim in beatitudinem aeternam, tanquam ultimum objectum, feratur omnis facultas, illam ut concitatiùs sectaremur, stimulum accepimus amorem. Amor autem omnis est, vel complacentia, vel dilectio: Complacentia est sensus boni, sine appetitu unionis, dilectio cum illo, cujus census habentur, favor, sive amor inchoatus, allubescentia, benevolentia, prolubium, expetitio, defiderium, &c. cùm consideratur in Analogiâ nostrâ ad Deum, vocatur pietas, zelus, ardor, in cultum & venerationem desinens: in Analogia nostrâ ad hominem vocatur amicitia, charitas, quae cùm ulteriùs in primores fertur, in honorem & civilem quandam observantiam desinit: quemadmodum quando in inferioris conditionis homines demissa est, indulgentia, misericordia, & compassio vocari solet; Horum denique verba quaedam, in Analogiâ rerum inter se usurpari possunt, in quibus liberum per me sit judicium & delectus; nos quidem turbant, enormia ut plurimum & absona vulgi vocabula: sensus denique qui circa bonum, vel pręsens, vel praeteritum, vel futurum versantur, varijs insigniuntur nominibus: qui enim bono jam potiti sunt, vocantur oblectationes, gaudia, delectationes, voluptates, hilaritates, exultationes, alacritates, festivitates, jubila, ex quibus quae serena, ad mentem, quae crassiora ad corpus, quae mixta ad totum compositum spectant: quę interea ad mentem, quae ad corpus, quę deni (que) ad utrum (que) attinent, ex divisionibus nostris petenda sunt: Ad sensus quos irascibiles vocant properamus, qui suo ut stent ordine, sub prioribus militant: circa malum autem absolutè dictum, versatur odium: odium autem quodcunque est Aversatio, vel malitia, aversatio opponitur complacentiae, [Page 115] & est sensus mali, sine appetitu vindictae; malitia opponitur dilectioni, & est sensus mali cum illo; sub quibus prodeunt, prout variè ad Analogias suas terminantur, reluctatio, ira, audacia, temeritas, impetus, contemptus, detestatio, abominatio, furor, rabies. Sunt autem sensus isti omninò corporei, & brutales, ex humoribus motis oriundi: heic igitur haud aliter quàm in Bestijs occultae rerum Antipathię sese explicant: quibus stimulus non rarò ab arbitrij libertate additur; heic denique leges actionum, & metae imprimis, suspiciendę sunt (de quibus suprà) ut quid tuum, quid etiam alienum exploratum habeas; in quibus observandum est, nullam obtinere Analogiam directam, ad primam causim, eo (que) nomine à facultatibus nostris noëticis satis disparari: Nemo igitur quod Bonum per se est, odisse potest: quatenus tamen falli contingit, etiam bonum (sub ratione mali) odio prosequi non rarò evenit. Heic igitur error in discursu castigandus, quo pactô totam irascibilium turbam ad Analogiam rerum ad nos, vel inter se, terminari comperies. Porrò sensus qui circa malum praesens versantur vocari solent, dolor, afflictio, vexatio, tristitia, molestia, uti circa praeteritum luctus, moeror, gemitus; cum vero tanquam futurum prospicitur, sensus oriūtur omnium teterrimi, cujus gradus (inter timorem & desperationem medij) enumerantur, dubitatio, metus, pavor, perculsio, consternatio, exanimatio, tremor, horror, trepidatio, agonia, formido, terror, Ephialtes, stupor, extasis; sunt autem affectus isti, aversatione exceptâ (aversari enim potest mens nostra, odisse, &c. non potest) planè corporei: probatur ex sensu crasso; proindè à mente inaffectâ despici possunt: quae ita in corpore, prout extra corpus, objecta sua speculari potest, immota, inconcita: iniquè igitur, suo in domicilio, negant libertatem, quam extra illud tribuunt Scholae: inconcussa igitur inquam, & tanquam officij immunis, nisi velit, totas spectare valet rerum actiones, mens nostra: Estigitur hôc ipsô [Page 116] primo motori, affinis mens nostra, qui non motus, reliqua movet. Non mutat igitur, sed vult mutationem in corpore, id est in mundo suo, per notitias suas communes, mens nostra, quo pacto non patitur, sed agit, suâ in latitudinis sphęrâ, cùm quod Divinum in nobis est, pati nequeat: Sequuntur sensus, qui maximè in compositionem veniunt, & in quibus discursus plurimùm eminet: cujusmodi sunt Superbia, invidia, livor, suspicio, impudentia, contemptus dignitatis, indignatio, perversa laetitia: Attamen te iterùm atque iterùm monemus Lector, ne verba, sed res ipsas ex methodo nostrâ exagites; in pluribus enim, non solummodò cum facultate objectum proponitur, sed & medium ipsum conformationis, ut in invidiâ, quae objectum scilicet alienum Bonum sub ratione proprij mali, suspicit, & superbiâ, quae elationem animi, & ejus excessum consignificat; &c. Ista igitur perse expendenda sunt: Haec autem de sensuum corporeorum & crassorum nomenclaturâ breviter dicta sunto; valere interea jubemus exscriptores miseros, qui facultates nostras noëticas, in inferiori animae parte, unà cum concupiscibilibus & irascibilibus posuere, cùm tamen & sensus, & objecta omninò diversa obtineant: Istae enim ad Divina non eriguntur, illae non nisi in Divinis acquiescunt: Quid opus enim, intellectu illo agente, post hanc vitam fuerit, nisi amare, & Beatitudine suâ aeterna frui daretur? satis habeant igitur sympathias & Antipathias suas, istâ in classe reponi; quarum sensus, particulares cùm sint & caduci, exoletos, & senio marcescentes comperient; quo tempore facultates Divinas, beatas, sese ad aeterna explicare, eaque anticipare, & quasi praecipere, (modò conditiones adsint) animadvertent. Licet igitur in affectus corporeos sese demandare possit mens nostra, quatenùs communi bono prospicit: quia tamen etiam absque amore, pruritus, & titillationes ejusmodi, in corpore plethorico excitari possunt; ideò amorem inter facultates [Page 117] noëticas & Divinas, concupiscentiam verò & libidinem inter corporeas statuimus; quo pacto particulares admodùm & variae esse solent: Ad leges conformationum accedimus, quo in argumento divisionem nostram solennem praemittimus; quae quasdam facultates Deo, quasdam mundo Analogas, in nobis statuit; quae autem Deo sunt Analogae, menti, quae mundo, corpori vindicamus; quarum conformationes legitimas, veritates naturae, (sensu & homine interno attestante) vocamus: Neque igitur naturam, sive providentiam rerum communem, convitijs suis deturpent hominum ingratissimi, sed objecta & leges conformationum investigent, sine quibus neque ipsos sensus externos juvare comperient: omnis quippe veritas nostra, ex alicujus facultatis & objecti conformatione (intercedentibus medijs, sive conditionibus suis) suboritur, fide (id est sensu qui ex eorum conformatione debita oritur) ubique adstipulante: facultates autem noëticae & Divinae objecta habent duplici in differentiâ constituta, propria scilicet & communia, qua ratione, à corporeis, (quae proprijs objectis solummodò gaudere videntur) satis distinguuntur: Propria objecta facultatum internarum noëticarum sunt attributa Divina; Communia objecta, sunt objecta facultatum corporearum: corporea enim principia permeant, informant & illustrant facultates noëticae Divinae: Cùm autem tot dari facultates, quot sunt attributa Divina, & vice versâ suprà demonstratum sit; quaedam facultates Bonitati Divinae, quaedam sapientiae Divinae, quaedam Iustitiae Divinae, quaedam providentiae communi, sive naturae, quaedam providentiae particulari, sive gratiae, &c. respondebunt: De maximè receptâ nomenclaturâ, hoc in argumento erit sermo; neque enim ubique verba rebus adaptantur. Primò autem de amore, quia prima & quidem extra nos & in nobis facultas; amant enim, quae non intelligunt, sympathia s [...] sit amor, vide palmam, vide [Page 118] vitem: vide teipsum. Primus affectus internus, fuit amor; facultas autem ista, pulchritudini, & bonitati Divinae imprimis, & totis denique attributis, quodammodò respondet: Nihil enim in Deo non amabile, etiam Iustitia; universo igitur Deo respondet facultas ista. Quemadmodum tamen in ipso Deo, attributa plurima, in unitatem Divinam compinguntur, ita amor noster omnes sub se facultates complectitur. Proindè rectè conformari nequit, nisi Deum, toto animo, id est toto intellectu, toto corde, id est tota voluntate, totis viribus, id est totis corporeis facultatibus rectè conformatis, amaveris: probatur exsensu interno, ritè conformato, seu verâfide. In Deo enim unicè acquiescit facultas ista, maximè denique in nobis ipse est Deus: Ideò quantùm amamus Deum, tantùm nos amat ille, & uno eodemque affectu sese ad delectationem prodit Deus Opt. Max. summum igitur beatitudinis arcanum, amor Dei, qui verus ut sit, id est suis ex conditionibus conformatus, nunquam sine fide deprehenditur: cogita interea, illum amoris sensum, non esse neque facultatem, neque objectum, sed ipsum conformationis actum, hujus facultatis demùm copiam eo fine nobis factam fuisse, ne ingrati ipsa ex creatione efficeremur. Hanc igitur egenis, infirmis, indoctis, largitus est, ut haberet, quod rursum acciperet Deus: cōmune objectum facultatis istius, est ipse amor corporeus; ideò qui in propriam speciem fertur affectus, nullâ illicitâ libidine, sive concupiscentiâ pollutus, tanquam humanus, à facultate consulente bonum commune, deduci potest; quod quidem de alijs ejusmodi affectionibus corporeis praedicari potest, quorum sensus admodùm varios & dissimiles, in seipso, nemo non comperiri potest; Haec igitur ex notitijs communibus expedienda sunt: sequūtur ex nomenclatura vulgari, facultates quae sperant, fidunt, confidunt, gaudent, quibus demùm, ex discursu ritè conformato, in subsidium venit contemplatio: ex quibus estiamsi quae sperant, fidunt, [Page 119] confidunt, non nisi gradu distare videantur, quia tamen spes sine fide, non autem haec sine illâ deprehendi potest, eo usque differentiam nacta sunt: Conformantur autem rectè, si amor rectè conformatur, quemadmodùm denuò existis ritè conformatis, verum illud gaudium, ex vero gaudio denique, Beatitudo contemplatione illâ (de quâ suprà) insignita insurgit; harum igitur seriem paucis subtexere placuit, ut in alia fiat transitus: Circa communia objecta facultatum istarum, quae sunt corporea, non opus est ut prolixiorsim; satis est ex ipso moroso, & anxio sensu, modò rectè expendantur, ista indicari posse: Facultates interea nostras, ex attributis Divinis, & vice versâ aestima Lector, nulla enim praetereà datur sine errore norma: Quae intereà ad gratiā, sive providentiam particularem spectāt, suo loco docebimus: satis modò constat, facultates, quę ad mentem spectant, cum Deo toto, tanquam objecto, cognato proprio, conformari debere: probatur, quod solus animum impleat: Quemadmodum igitur symbolum Annulo signatorio insculptum, vacuo aliquo & lacunoso intervallo distingui solet, ut lineae figuram constituentes, ab invicem disparentur, quod demùm cùm fuerit in materiam aptam inductum, peregrinam sine laesione, non suscipit impressionem; Ita quidem ex desiderijs & votis nostris, quae vacuitates nostrae sunt, Dei Opt. Max. figura Ectypa (quae in nobis) non solùm egregiè discernitur, sed per illa ritè conformata, [...] totum ita determinatur & constat, ut qui diversum superinducere Characterismum attentârit, Imaginem & signaturam illam Divinam, (quam solus implet, complet Deus Opt. Max) adeò deformare, & proviribus suis destituere aggrederetur, ut Majestatis Divinae laesae, meritò damnaretur.
Ad corporeas facultates, illas nempè quas cum Brutis communes obtinemus, & quae mundo respondent, accedimus; quas ex turbido sensu, & crasso, quemadmodum [Page 120] priores illas ex sereno, & Beno in notefcere, docuimus; in quibus observandum est, superiores & noëticas illas facultates ad inferiora delabi, inferiores & corporeas non ita ad superiora adsurgere; proindè odisse Bonum ritè intellectum non facile est, amare malum, ut in promptu sit; errores interea ut in utrisque dentur, non tam in odium Boni, quàm amorem mali proclives sumus; Caeterùm si debitae conditiones adsint, Bonum odisse impofsibile, quod in malo ex eâdem normâ dedolato, non contingit: Nemo enim in aeternum non amare voluit, cùm vel hoc ipsum, quod in odio sibi perperam complaceat quispiam, ex amore involuto aliquo & infoelici habeat: Nulla igitur objecta communia obtinent facultates, sive principia corporea, sed vel singula, vel saltem complicata suis objectis Analogis respondent; te in Analogiâ internâ occupatum, & facultates corporeas succerni cogita: Primò occurrit odium, quod in arersationem, & malitiam (quae dilectioni & complacentiae opponuntur) distinximus. Proprium objectum facultatis quae odit, est malum: Mala autem ex sua optima definitione, judicantur ea, quae ijs quae bona sunt in primis impedimento esse possunt; universas mali definitiones, huic nostrae postponimus. Plurima in se habet definitio ista, sed quae mittenda in praesens duximus; ad munus facultatum corporearum accedimus, cujus proprium facimus, ut ista moveant. Quemadmodum igitur facultates noëticae Divinae circa finem, ita corporeae circa media versantur: Hoc interea cape, quod aversari possit, odisse, irasci, timere, &c. non possit mens nostra; cùm igitur sensus istos turbidos in te excitari advertis, cogita, mentem notitijs communibus, tanquam ipsâ naturae sapientiâ instructam, ista ut è longinquo spectet, illis tamen consulere, & remedia porrigere posse; ad conditiones ex quibus facultas ista, (quae multiplex juxta Antipathiarum numerum esse solet) cum objecto suo cognato, [Page 121] legitimè conformatur, accedimus nempè: Si malum, non auctorem mali odio habeas, si nullum indè percipiatur damnum, si nimium non sit, & similia, quae omnia sunt notitiae communes: probatur ex sensu interno: eaedem, paucis mutatis, sunt leges, irae, &c. affectuum reliquarum hujus classis, quos suprà enumeravimus: sequuntur facultates, quae dolent, cujus egregius datur numerus; ideò nos pluribus simul frangi posse doloribus experientia docet: ut exteriores & crassi intereà ad Medicorum proceres relegentur, ad internum illum affectum accedemus, qui à mente oritur, quo pacto fit, ut quod in nobis praevaricatum est, sentiat: neque igitur in mente datur iste sensus, cùm sola sit fides, spes, amor: sed in corpore, ex impulsu mentis, quatenus partem aliquam Iustitiae Divinae supplet. Proprium autem objectum facultatis istius est peccatum, probatur ex sensu interno, & quod frustrà alibi impendatur: proindè neque amissos, parentes, liberos, divitias revocat. Cùm tamen pius ut fuerit, id est rectè conformatus, exindè Deum placari, ipsa conscientia dictet: Ista igitur à concionatoribus magno Bono nostro excutiuntur; rectè conformatur, si emendationem vitae propositam habeas, si spem non exclud at, &c. quae sunt notitiae communes: probatur ex sensu interno. Sequitur facultas quae timet, quemadmodum autem odium circa malum jam factum, ira circa praesens, ita timor circa futurum aliquod malum versatur: difficile autem est in affectu isto, vel terminum ponere, vel modum: Quàm importunus sit, interea ex eo conijci potest, quod saepenumero potiùs accersat mala, quàm praecaveat; est igitur, (neque absque causa) in assiduis hujus vitae periculis, irregulare quiddam, & anomalum affectus iste, ubique se immiscens; vix enim datur absque timore quies; nisi igitur in providentiâ Divinâ toti acquiescamus (quam ideò tanquam optimam conformationis legem pro ponimus) mirè torquet sensus iste: probatur ex sensu interno; [Page 122] hisce plurima addi possunt, quae ex suggestis petenda suademus; cavere interea potest, timere non potest mens nostra: timores igitur illi indebiti & prophani, sunt odia quaedam, & ignorantiae; nunquam enim satis ut timeatur, Iustitia Divina, Numen ipsum, qui tremendum perhibet, blasphemat. Proindè ex reatu tuô non ex consilijs Dei aeternis, mala tua deduci cogita; qua ratione timor Divinus, nunquam satis incutitur: ut enim reliquos superare possis; sub timore illô, quo, à Deo Opt. Max. sive quidem à mente tuâ percelleris, etiam invitus succumbas, oportet. Sequuntur sensus quidam complicati, quorum facultates conformantes, promiscuè quodammodò circa Bonum & malum versantur: de celebrio ribus quibusdam erit sermo; istiusmodi enumerantur verecundia, miseratio, aemulatio; quae rectè conformantur, si exindè ad virtutem stimuli addantur: probatur ex sensu interno: Haec autem breviter de conformatione facultatum, quae ad corpoream naturam spectant, juxta nomenclaturam vulgarem, dicta sunto: in quibus satis fuerit methodum proposuisse; istorum perfectio scholarum sit negotium: modò juxta divisiones nostras, nomina adaptent: neque enim vulgatae loquendi formulae, in doctrinâ arduâ stari volumus: proindè opus integrum de affectibus edidisse non profitemur. Quorsum enim in ijs de quibus summus datur consensus, prolixiores fuerimus. Nulla unquam tam Barbara extitit Natio, quae virtutem, illâ ut exciderit, non amplecti voluit: est igitur notitia communis, & summum instinctus naturalis opus, tota moralis Philosophia, & à natura potiùs, quàm teterrima vitia à nullis non habita odio, profecta▪ desinant igitur naturam, sive providentiam illam communem improbare, à qua nisi habeant omnes homines ut credant; cùm vera praedicantur, neque erit undè ulla asseratur fides; impiè igitur dicitur, naturam, sive providentiam rerum communem, & gratiam, sive provi [...]entiam [Page 123] rerum particularem in Antithesi positas esse, vel inter se pugnare, cùm utraeque à Deo Opt. Max. proficiscantur: tota intereà attributa Divina simul operari, & uti in justitia, misericordiam, ita in naturâ, gratiam, & vice versâ elucescere, cogita Lector: ista igitur, ut occulta Dei judicia temperent, non aliter tamen de actionibus Divinis existimandum est. Heic igitur ex parte Dei Opt. Max. considerandum venit, cur vires, sive potentiae, ad occidendum, fallendum, convitiandum, maledicendum, &c. inditae fuerint: In hijs igitur, & similibus verbis, ante omnia videndum est, annon simul cum istis, objecta ponantur: Blasphemia enim, & facultatem, & objectum denotat: ista igitur imprimis discutienda sunt, & convitium à Deo separandum est, & videndum an convitiari liceat; cunctas enim facultates indebitè applicari, detorqueri, & loco moveri, ex arbitrij libertate, (ut taceam externas causas) non semel monuimus: certissimum intereà est, nullam facultatem (ubi conditiones adsunt) in objecto cognato proprio, pravam esse vel ineptam, modò hoc semper in animo habeas, naturam sive providentiam communem, ultra media non ferri: neque enim cibum in os, vel stomachum ingessisse, vel absque istis satietatem, saepè adnotavimus: quod cùm ignorent naturae suggillatores, illam tanquam penitùs depravatam contumelijs afficiunt. Hoc igitur resumimus, in objecto cognato proprio, nos posse convitiari, occidere, fallere, &c. ex parte enim Dei Opt. Max. licet convitiari peccatores, blasphemos: licet occidere quae nobis alimento esse possunt; ipsum etiam sicarium qui nos adoritur, in propriâ defensione occidere licet, alia si non detur commoda evadendi ratio: fallere tamen nunquam daretur, nisi nobis cum animalibus vafris res foret; ideò aves, feras, pisces, aliquando etiam fortasse aegrotos, & insanos fallere, vel etiam ex parabolâ docere, licet, nulla si commodior ad eorum curationem supersit via: vafritiem nostram [Page 124] interea, cuidam sagacitati, ad naturam corpoream sive belluinam in nobis spectanti suprà adscripsimus, & quia turbat, & quia corporeis objectis solummodò gaudet, nihil enim in aeternis proficere, ipsa conscientia satis docet: Cui enim mortalium, ex versutiâ suâ, vel Deum fallere, vel iter ad Superos parare licuit unquam? Immane igitur, quantum subdola omnis calliditas à verâ & consummatâ illâ sapientiâ hominis custode, & procuratrici distat: At dices fortasse nullo pacto ingratitudinem propugnari posse; verùm enim verò si beneficium malo animo & insidioso conferatur, quidni ingratus fueris? non rependenda, sed condonanda sunt hujus modi Beneficia: Objecta igitur cognata, facultatum simplicium, sive complicatarum (quorum egregius datur numerus) disquirite blasphemi, impij; nulla enim in objecto cognato, vel prava, vel inutilis datur facultas; neque ulteriùs Deum Optimum Maximum diabolicis vestris calumnijs impetite: si intereà, luxatis facultatibus, quod malum est consectamini, quod bonum est abdicatis; si vice Dei Optimi Maximi idola colitis; si facultates noëticas Divinas, tanquam corporeas turpissimè prostituitis; si homines, immò Deum, tanquam feras vos fallere posse existimatis; si fidem denique rationi praeponitis, nonne totam excutitis structurae Divinae fabricam, donorum quae largitus est Deus Opt. Max. contemptores miserrimi, liberi denique illius arbitrij, sine quo illiberalia & necessaria essetis mancipia, jumenta, perditissimi violatores? Haecigitur evolvite, & nihil in foro interno malum, nisi libertatem illam, sine qua neque boni esse potestis, existimate: gaudete igitur vos liberos esse, cum hoc ipso ad imaginem Dei conditi sitis; quod liberum est, Divinum est, infinitum est, proindè ne (que) senescere, vel terminis rerum claudi potest; gaudete vos liberos esse, invita enim & coacta, si esset in vobis ista bonitas, aliquid Deo, nihil vobis ipsis tributum foret; sed quia [Page 125] nostram fecit Bonitatem illam immensa illa Bonitas, impertivit (pro gratiâ suâ infinitâ) undè etiam praemium speret miser homo. Proindè gaudete vos liberos esse, id est malos esse posse, ut hoc ipso, in bono complaceatis; nihilo segnius, totum illud quodcunque benè gestum, Deo Opt. Max. acceptum referetis, ut qui Bonitatis istius auctor, & prima causa, utcunque agnoscendus sit; novimus plures superesse facultates, quarum nomina, neque adduximus, neque quidem adducere possumus: quod & olim Stagyrita questus est; cum tamen ex actionum & sensuum differentijs ista investigari possint, methodus nostra consulenda est; manca enim omninò est nomenclatura vulgaris: quàm optarem igitur verba confingi: dedecorum enim, in nobis anonymos existere sensus. Caeterùm hoc aliorum sit opus, ut tandem integra prodeat ars nostra, & in omni dubio, ad facultatem, ex quâ probant, recurrendum sit; unicum enim postulatum volumus, ex quâ facultate probas: si qui intereà, ultra facultates se sapere posse existimant, vel facultates ex indebitâ objectorum applicatione deformant, videant annon hôc ipsô insaniant; sed de istis vos satis monitos habet iste liber; Ad conscientiam, quae nisi in totis facultatibus rectè conformatis acquiescit, accedimus; sub facultate autem consciente, quae aciem instruit affectuum totam & componit, sensus interni militant; est igitur sensuum internorum sensus communis. Habet autem objectum, reliquarum facultatum conformationem; proindè rectè conformatur, si facultates reliquae rectè conformantur; probatur ex sensu interno: sive igitur de Analogiâ rerum ad Deum, sive de mutuâ illâ Analogiâ inter hominem & res, sive denique de Analogiâ rerum inter se agatur, debita facultatum dispensatio à conscientiâ pendet; in cujus forum idcircò, notitias communes demandari, non semel observavimus; disquisitione sua particulari intereà ut gaudeat facultas [Page 126] ista, videlicet, an ita esse debeat, in ijs tamen quae sunt supra nos, adeò non proficit, ut Divinas actiones minimè pertingat ista quaestio: quas impiè exagitari idcircò, non semel docuimus: à foro internô igitur incipiens, ad mutuam illam Analogiam inter hominem, & res, terminatur scrutinium istud: Hinc fit ut in Analogiâ, quam erga Deum obtines, nihil foelicius occurrat, quàm justè & sapienter administrariomnia, etiamsi eorum causae nos lateant: Ideò omnia in Bonum cooperari, statuendum est, utcunque tandem ab occultis Dei judicijs, temperentur: Quando verò ad Analogiam secundam, im [...] & tertiam ventum est, locum habet ista quaestio, & nihil non sapienter fciscitari potest. Hôc igitur in foro, omnis causa nostra dicitur, ut quae unicum supra seipsum, agnoscat Dei tribunal: quâ ratione, quae in corporeo systemate peccant, castigari solent, facultates, spiritus, sive principia, dum facit facultas ista, (modò ritè conformetur) ut in illud quod praevaricatum est, animadversum sit: quâ ratione, Iustitiae Divinae partes subire suprà docuimus. Magnis interea intervallis in teipso distare cogita, facultates Divinas noëticas quae sententiam ferunt, ab ijs quae patiuntur; quod nisi apud te statuas, neque animam à corpore, unquam distingues; huc usque igitur, primo motori, qui non movens, caetera movet, finitimam & conterminam esse mentem nostram suprà monuimus: ne interea ex istis, quae passionem menti adimunt, te nimis exolvi credas: cogita quod in te patitur, ejusque unitatem (modò velit Deus) in aeternum pati posse, imò quod durius est, facultatibus Divinis sublatis, & in Deumresumptis, nihil manere quod solatio esse possit, sed teipsum odio, desperatione, horrore & cruciatu, denique perpetuò torqueri posse. Tuâ interea interest, ut ex facultatibus Divinis, quae in te existunt, corporea, dum tempus suppetit, colas, tuo ut potiaris mundo, quo majus [Page 127] nihil, vel bonitati Divinae convenientiùs excogitari potest: Reliqua ex notitijs communibus petenda sunt; ubi enim luculentiora, quàm in notitijs communibus deprehendi possunt, providentiae illius universalis testimonia? quas igitur tanquam naturae sapientiam, doctrinam instinctus naturalis, & fidissimam veritatis Catholicae normam habemus; quas etiam non solùm tanquam humani, sed ipsius etiam Divini consilij aeterni universalis rationem suspicimus, quas denique ad Imaginis Divinae complementum in nobis, ex sententia communi, unicè desiderari, sine blasphemia, neque cogitari potest: Cùm interea ex harmonico mundi systemate, is deturrerum ordo, ut objecta facultatibus, & vice versâ respondeant, notitias communes omni ex objecto, libro, sermone, elice, sepone, digere Lector: & huc usque te ultra veritatem, potiùs quàm citra illam stetisse, cogita; de hijs igitur, uti etiam de conscientiâ, alibi instituetur sermo; Ad sensus externos in praesens accedimus.
[Page 128] SENSVS EXTERNI, ita denominati non solùm, quia eorum organa situm externum poscunt, sed quia ex conformatione, extimae rerum Analogiae oriuntur; sunt actus conformitatum objectorum, cum facultatibus illis in omni homine sano & integro existentibus, quae à sensu aliquo interno immutato, ad particulares notitias Analogiae rerum externae ediscendas, expositae, tertiô locô, conditionaliter, & ratione sensus alicujus interni, tanquam causae proximae, & instinctus naturalis, tanquam causae, ita remotae, ut sit nihilominùs magis principalis, versantur.
VNO quasi eodemque temporis momento operari videntur, in objecti cujuscunque perceptione, facultates, praeter discursum cunctae: diversè tamen cùm operentur, satis inter se distinguuntur: Haud facile est interea advertere, inter illas, quae primò (ut aiunt) immutentur, nisi ordinem naturae secutus, quis primò in omni sensatione inducatur affectus, sensu subtili expendas; quo modo aliquid in objecti cujuscunque insultu, sive conformatione primâ, incuti senties, quod neque color, neque sapor, neque numerus, neque distantia, neque motus, neque quies, &c. existat. Hancipsam igitur immutationem primam facultatis alicujus internae conformationi vindicamus, quae ita ab instinctu naturali, sive aliquâ notitiâ communi, prout ab illâ denuò sensus externus pendet: Est igitur ante sensum ipsum, obscura quaedam praesensio ex mirâ rerum inter se cognatione oriunda, quod quidem Harmonico rerum systemati tribuimus; tertium igitur locum sensui externo vindicamus, cui cùm id munus obtigerit, ut externam Analogiam dimetiatur, & fignet, universa terminorum extrinsecorum [Page 129] notitia debetur: Neque igitur, ut prodromae dentur facultates aliquae internae, sine externis proficiant, vel hae sine illis, sed reditu ad notitias communes, sensus internos, & discursum, facto, rei notitiam integram absolvunt: nunquam satis interea mirari subit Scholas, plures quinque sensibus non statuisse; ridiculum diximus non dari nisi quinque sensus; tot sunt sensuum, quot sunt objectorum differentiae, probatur ex ipso sensu, quem quia negligunt suis in demonstrationibus auctores, passim ineptiunt: sed dicent, non dari plura sensoria, ergo neque plures sensus; negamus argumentum; plurima enim per eundem trajectum, intrare, & quidem confertim, omni in sensorio, ipsa experientia docet: sed resumimus propositionem, ergo, quia omnes externi sensus ad tactum reduci possunt, non erit nisi unus sensus: sed foramina indigitabunt septem conjugationibus nervorum, per sensoria disseminatis, osse denique spongioso, sive processibus mammillaribus honestata; esto; insigniores quosdam (si poros adijcias) in forum interiùs dari aditus; concedimus: Tune igitur in limine haerens, totarn ex portâ vel fenestris describes domum, de interna fabrica parùm sollicitus? non negamus equidem, nihil esse in intellectu, quod non priùs fuerit in sensu, sed eâ lege ut universam differentiarum externarum, universam differentiarum internarum Analogiam huc compelles: Vide quaeso in quas angustias nos cogant Scholae, dum nihil per sensoria immitti, nihil denique in intellectu existere, nisi coloreus, sonum, odorem, saporem, tangibile, magnitudinem, figuram, numerum, distantiam, motum, & quietem (ut taceam denique ista è quatuor qualitatibus eduxisse) contendunt; itane quaeso? quâ igitur in classe universam Analogiam internam, universa notitiarum communium dogmata, & ut paucis dicam, universam rerum nomenclaturam, (etiam in vocabularijs [Page 130] traditam) reponitis? sed pergunt, & colorem per se, substantiam sive essentiam rei per accidens percipi volunt; quasi eorum perceptioni quae ex consensu universali agnoscuntur, deesset facultas conformans; sed nos dicimus substantiam per se, colorem per accidens deprehendi; substantia enim, sive subjectum inhaerentiae eorum quae abesse possunt, in rebus dari communis est notitia, quam turpiùs negabunt, quam occludent oculos, libertas ut ad utrumque detur. Quid opus est pluribus, tot dari sensus, quot sunt objectorum differentiae, ipse sensus testis in objectis suis supremus docet? neque igitur hoc in argumento omnes moramur auctores, qui neque objecta propria facultatum, neque leges undè conformantur, neque denique ullam veritatis definitionem, in doctrinis suis praemisêre; tanquam errones igitur, non solùm intra seipsos, sed quidem extra ferè ubique vagati sunt: ut interea sensus externos ab internis distinguamus. Primò occurrit, hos circa Analogiam externam, illos circa internam versari: Secundò horum species cùm intùs suscipiuntur, feritatem suam deponere, ideò non urit ignis; ideò lupi & agni species, summâ concordiâ in memoriâ degunt; non ita species internae; pulchrum enim & turpe, gratum, & ingratum, naturam eorum à quibus deciduntur ita retinent, ut nos eôdem modo afficiant. Tertiò ex ordine, quia externas species gratiâ internarum datas fuisse, satis constat. Quae autem ad externos sensus spectant, ex definitione suprà allatâ petenda sunt: Ne interea à communi loquendi consuetudine nimis abhorrere videamur, universam illam à Scholis receptam nomenclaturam, circa rerum divisionem, puta colorem, sonum, odorem, saporem, tangibile, figuram, numerum, &c. inter externa recensebimus. Quaedam interea propria, quaedam communia vocamus objecta, ex quibus quae communia à recentioribus vocantur, puta quantitas, figura, locus, [Page 131] situs, distantia, numerus, ordo, continuitas, & discretio, motus, & quies non ideò communia haberi debent, qui eorum plurima ab una facultate percipiuntur, (cùm unicuique differentiae sua respondeat facultas) sed eâ de causa, communia vocari possunt, quia per plura foramina ingeruntur: quaecunque igitur, alia ratione quam gradu distant, suis facultatibus proprijs Analogis gaudent, quod suprà adnotavimus: Ideò quantitas, omnia sensoria, figura, solummodò visum & tactum, reliqua, plura vel pauciora sensoria juxta Analogiae necessitatem traijciunt. Quaedam denique ad figurae conformationem, quibus numerus opus non habet, quaedam ad distantiam quibus motus non indiget, &c. postulantur, ex quibus satis patet ista inter se distingui, cùm non solùm d [...]versum sensum inducant, sed aliquid diversum ad suam veram conformationem desiderent: Hęc igitur ex rebus ipsis potiùs quàm auctorū ineptijs excutite tenebriones miseri, neque à ratione alieni, ad auctoritatem, turpiùs quàm claudi ad grallas confugite: Quemadmodum igitur quędam facultates circa sonum, quaedam circa colorem, quaedam circa odorem, &c. tanquam objecta facultatum suarum propria, ex communi sententia versantur: ita quaedam facultas, circa quantitatem, sive magnam, sive parvam, sive crassam, sive tenuem, sive longam, sive latam, sive aequalem, sive inaequalem, &c. Quaedam circafigur am, sive rectam, sive curvam, sive asperam, sive levem, sive obtusam, sive acutam, sive concavam, sive convexam, &c. quaedam circa locum, sive supernum, sive infernum, sive dextrum, sive sinistrum, sive anteriorem, sive posteriorem, &c. & ut paucis dicam circa reliquas differentias solennes, earumque cognatas qualitates versatur; ex quibus aliqua, in quaestione quid, aliqua, in quaestione quantum & quale respondent; quaedam denique facultas, eorum gradus, quaedam, ordinem instituit; plurima enim non aliter, quàm [Page 132] gradu, vel ordine distingui, quae tamen diversam nomenclaturam sortiuntur, non semel monuimus. Haec igitur expendenda sunt, neque enim ut per idem transmittatur sensorium, eadem facultas, circa colorem, figuram, pulchrum, appetibile versatur; sed unicuique differentiae sua respondet facultas: una igitur facultas colorem, alia figuram, alia denique pulchrum, sive proportionatum expendit, haec laudat, illa denique expetit: quod ut caetera taceam argumenta, ipsae conformationum leges, quas diversas in horum unoquoque comperies, probant. Velocitatem interea actionum in seipso, qui demiratur, magnae illius machinae gyros, undè origo sua suspiciat, & internam, quam in se sentit, veritatem agnoscat: Hoc interea observatu dignum est, objecta, quae plura pertranseunt foramina, propiùs ad facultates Diuinas noëticas accedere; magis denique in seipsis esse necessaria; quae enim ad corpus resilire videntur, uti minùs necessaria, ita magis obtusa in seipsis existunt; sed in argumento de sensibus externis, satis ab auctoribus sudatum est: licet, in nullo, praeter visum, sensu subtiles esse videantur; quasi vel inepti, vel sordidi, vel nullis conditionibus proprijs, in conformatione suâ essent obnoxij; quod adeò verum esse constat, ut ad odorum differentias, nondùm excogitentur verba, sed ad sapores seipsum subducat, oportet, cui sagacitas in odoribus proponitur, & diductis malis inhianti, & naribus, & palato simul sapiendum est; sed quidam cerebro, quidam stomacho gratus datur odor, de cujus natura diversâ statim; pauca, interea de visu, (quia hoc etiam in argumento, auctores consuli possunt) more nostro subjungemus; neque enim in ijs quibus abundè scaturiunt Scholae, fontes turbare volumus; satis fuerit hoc in opere, veritatis definitionem, & methodum, artem denique demonstrationis proposuisse, in qua, nisi omnis facultas (cùm objectum proprium, & vera conformationis media adsint) [Page 133] eandem certitudinem ac ipsa visiva facultas ritè conformata, obtineat, frustrà veritate exantlandâ, impendetur tempus: Haec igitur est sententia nostra.
Ad facultatem visivam accedemus, cujus organum, pluribus encomijs celebratum, solis porta, Divinum membrum, animi speculum, &c. à Scholis vocatur, non solùm enim internorum motuum indicia, ex oculis desumuntur, dum in audacia prosiliunt, in reverentia subsidunt, in amore blandiuntur, in odio efferantur, in gaudio hilares subrident, in moerore depressi languescunt, sed tota etiam corporis sanitas, vel morbosus apparatus, ex illis aestimatur: Ideò ut valent oculi totum valere corpus existimandum est, soli insuper oculi, coelestia contemplantur, plurimas demùm differentias ostendunt, optimè denique memoriae & reminiscentiae famulantur, ut qui non solùm altiùs infigant simulachra rerum, sed etiam penè deperdita foeliciùs per circunstantias cognatas, revocent; est maximè tamen conditionibus exposita facultas ista, ut quae ultra conditiones in principio libri allatas, objectum (non dico medium) illuminatum ad visionem desideret; quibus legibus nunquam errare datur, aliter licet & fallere posse, & falli in objectis sibi creditis contingat. Istae autem sunt rationes, quod omnem veritatem conditionibus suis obnoxiam, adnotaverimus; cui enim bono facultas visiva inserviret, si lumen, medium debitum, distantia, &c. deessent? Suntigitur conditiones, veritatum nostrarum nexus & copulae, quarum disquisitionem, veritatum nostrarum candidatis commendatam volumus: leges enim sive conditiones conformitatum intermedias qui habent, & ipsam objecti cujuscunque conformitatem, sive caduca, sive quidem aeterna spectes, habituri sunt; neque deerit, modò ista dentur, sides: ad differentias insigniores, oculi humani, regredimur, inter quas, hominibus solis oculos variegatos datos fuisse, [Page 134] cùm in caeteris animantibus, vel similes vel parum certè dissimiles, (equos ni fortè excipias) conspiciantur, observant historiae naturalis scriptores; denique Anatomici quos peritissimos tulit saeculum istud posterius, belluis musculum, qui oculos in terram figit, obtigisse; quo liberatur homo, contendunt: & proindè ad coelestium contemplationem natum esse, rectè affirmant: an verò aquee an igneae sint naturae, scholis disceptandum mittimus. Hoc intereà certum est, lumen in oculo non esse illud quod videtur, sicut etiam neque calorem in digito esseillum, qui tangitur; nihil nisi extra seipsum sentit homo; etiam peregrinus est omnis qui irritat dolor, quem superare ex potentijs internis, vel saltem cum corpore exuere potes; magnum est interim ista ubique cogitare: neque enim tu, sed ipse tandem frangetur dolor: opportunè denique heic exagitari potest Quaestio nobilis, an apparentiae, sive species rerum (per quodvis sensorium delatae) ab objectis realiter decidantur, an verò sint defluvia continua, an verò eliciantur, & impraegnentur spiritus, an verò per habitudinem percipiantur, an verò pluribus horum modorum, an verò nullis: Certè à nemine factum satis hâc in re arbitramur; cùm interea, (ut cunctos simul in examen ducamus sensus) mediorum quaedam sunt extra nos, quaedam sunt partes nostri, ratio omninò erit diversa; ignis igitur erit calidus, te absente & frigido, durus lapis, etiam te invitô, & nisi figurae rerum ubique serventur, larvata erit conversatio; quo pacto nimis subtiles existimari possunt recentiores quidam, qui energias rerum universas, ad habitudines referunt: etiamsi enim objecta non sine habitudine percipiantur, qui tamen sensum in rebus tollunt, hoc ipsum tollunt, undè sibi credi postulant; si quid tamen ab istiusmodi sciolis prolatum est, quod veritatem sapit, non ad ipsum sensum, sed ad rerum Analogiam, sive dispositionem idoneam referri debet, [Page 135] quam, habitudinem, sive, quodcunque vis, planè supra captum humanum, vocare licet; cujus rationem adeò miram agnoscimus, ut neque montis magnitudo in pupillam invecta, vel demùm in occipite servata, repagula frangat. Quaestio igitur, quomodo res percipiantur, in naturalibus est difficillima: quòd ex vi plasticâ, diversas alimentorum naturas, in unum compingente satis constat; neque enim quomodo vel unum alimentum, in diversas partes, vel diversa alimenta in unam abire possint, capies unquam: Heic igitur intra defectum conditionum ad veritates hujus classis requisitarum sese recipiat Lector, quod, novum non esse in Zeteticis nostris fusiùs docebitur; ad debitum visionis medium accedimus, hujusmod [...] autem est aër, aqua, & diaphanum quodcunque, in quibus quo simplicius, & purius, eò aptius omne medium existimandum est; quod cùm adeò diversum existat, ut ad veritatum differentias, diversum aliquid, in medio, ubique postuletur, simul doceri non potuisse in principio libri adnotavimus, ubi etiam conditiones reliquae, quae ad visionem desiderantur, cernere licet: Nos interea illam cognationem, quae inter corporeas facultates & singularia, inter intellectum & universalia statuimus; neque enim haec absque illis, vel vice versâ percipiuntur: De erroribus visus, ubi de errorum causis agetur, quem maximè hallucinari eâ de causâ observamus, quod pluribus, quàm reliqui sensus, conditionibus sit obnoxius, quas (facillimas licet) cùm non advertat Schola, ignorat, illis deficientibus, & ipsam desicere veritatem; omnem veritatem igitur conditionibus suis expositam cogita Lector; quae si dentur, neque facultates, neque objecta nova defutura esse, etiam in infinitum, cogita: sine conditionibus denique, neque illas, quibus potiris, juvare posse, sed te obscurum, absurdum, insipientem fore. Haec autem breviter de facultate visivâ dicta sunto; cùm, hoc etiam in argumento, [Page 136] uti etiam circa colorum differentias, auctores utilissimè consuli possint.
Sequitur Facultas audiens. Objectum facultatis audientis est sonus, sonorum autem differentiae recensentur, acutus, gravis, asper, obtusus, &c. debitum transitionis medium, est, aër, & (ut quibusdam placet) aqua, quod ex ranarum coaxatione probare conantur; rectè conformatur, si conditiones adsint, quas in principio libri attulimus: Per foramen autem organi auditus, plurima ingeruntur, quae idcircò, suas proprias conformationum leges postulant, puta, numerus, proportio, harmonia, objecta intellectus, fidei, &c. rectè interea dicitur coecos habentes auditum, esse sapientiores, quàm surdos habentes visum: est enim auditus sensus disciplinae, modò fidem intelligas, non illam, quae ex narrantis auctoritate pendet, sed illam, quae ex debita facultatum conformatione oritur, haec quia in nobis, illa extra nos, fundamentum relationis obtinet; qua ratione veritatem rei, à veritate intcllectus imprimis distinguimus; cùm igitur ex doctrinis, fidem, sive ad sensum internum excitari advertis, vide an objectum de quo agitur, sub ratione verifimilis, possibilis, vel quidem ipsius veri aeterni conformaverit; eveniet enim, ut discursus praeceps, ista minùs expendens, ex toto temeraverit; adeò ut vèrifimile, vel possibile, pro vero, vel vicibus versis, accipiat. Haec igitur imprimis aestimanda sunt, nisi credulitatem, loco verae fidei adhibere volupe sit; suam interea fidem praeteritis, uti etiam futuris non solùm concedimus, sed tanquam necessariam flagitamus certè; eâ lege ut à notitijs communibus, sive veritatibus aeternis universalibus distinguantur, & ab illis ubique suam aucupentur fidem: praeterita enim tanquam verisimilia, quoad nos, futura denique tanquam possibilia haberi, docebunt notitiae communes: quas ita veneramur ubique & suspicimus, ut exindè Deus Opt. Max. Pater communis, [Page 137] maximè agnoscatur; verus igitur ut sit veritate rei, liber quicunque, tua è teipso veritas desumenda est; propositiones interea singulae, per Zetetica nostra, expendendae sunt, ut non solùm in quâ quaestione praedicatur, sed ex quâ facultate illius veritas probari possit, exploratum habeas; alia ad veritatem cùm non supersit via: notitias interea communes potiùs, quàm turpissima scelera à Natura (scilicet rationali) ortum ducere cogita: mali enim, imò pessimi, ut dentur quàm plurimi, illos ita debere esse, nulla communis notitia docebit unquam: neque igitur Naturam, sive providentiam rerum communem, blasphemiis suis impetant hominum ingratissimi, ut Gratiam sive providentiam particularem commendatam habeant, quasi simul stare loco non potuissent, attributa Divina, & in Deo darentur contradictoria. Hanc igitur ut superet Gratia, sive providentia particularis (neque enim in operibus suis, imò nec in seipso terminum invenit Deus) malum esse non potest, quod Dei Opt. Max. opus quotidianum (undè enim praetereà rerum natura?) visitur: Haec igitur animo ut infigas tuo, passim & quidem sub titulo auditionis inculcanda duximus, Lector: Ad organum auditus, sive officinam auris accedimus, in quibus labyrinthum, incudem, malleum, &c. inspicienda consulimus, de quibus Anatomes periti, plurima observatione dignissima proferunt; summum interea consensum, inter aures, Laryngem & Palatum comperies, propter disseminationem conjugationis nervorum, quae in istas partes diffunditur: vox deindè animatis, sonus inanimatis tribuitur; quaedam denique cum imaginatione, quaedam sine eâ in homine deprehenditur: qua ratione verba, à tussi, screatu, &c. distinguimus; videtur autem sonus quicunque, esse materiale quiddam, neque enim vento adverso, tam facile, quàm illô secundô percipitur: pulchrè deindè perhibetur, esse ex conatu aëris involuti, & condensati, in obstaculo [Page 138] solido: ipsum enim esse conatum, absurdè dicitur: de erroribus auditus, qui plurimi esse solent, & altos incutere terrores, ubi de errorum causis tractabitur: Nunquam interea satis mirarisubit, Laryngem illam, in summitate arteriae tracheiae positam, è cujus cavitate aëre repletâ, vocis prima quaedam materia desumitur; quae cùm subindè à linguâ, modò ad fauces allidente, modò flectente, modò premente, modò se dilatante, &c. articulata fuerit, totum vocis mysterium absolvit: cujus summam refractionem observamus; si enim rectè percurreret semper, nemo seipsum audiret loquentem, quod plurimis molestum fore, qui sibi in suo dicendi genere complacent, arbitramur.
Sequitur facultas odorans, quae medio inter sensus externos reponitur loco; odorum autem differentiae enumerantur, crudus, suavis, foetens, putredinosus, marcidus, virosus, teter, dilutus, &c. quibus saporum differentiae, puta acer, acidus, &c. ipsorum denique florum, herbarum, radicum odores varij, puta Rosae, Hyssopi, Angelicae, &c. adjici possunt; de quibus hanc accipe veritatem, quae uno eodemque modo afficiunt facultates nostras, eadem erga nos esse, nova nisi eaque valentior detur signatura: sed hac de re, statim, ubi sagacioris Philosophiae Methodus proponitur; Medium conformationis debitum aëra volunt & aquam, (quod exemplo piscium probare aggrediuntur) Auctores; respectu nostri tamen, unus aër aptum erit odorum vehiculum; si igitur conditiones adsunt, quas in principio libri attulimus, & debitum istud medium, facultas odorans rectè conformatur cum objecto suo: de organo facultatis istius disceptatur adhuc; certum est, principium habere in naribus; hjsce enim obstructis, planè nihil odoramur; cùm verò de instrumento proximo agitur, non immeritò dubitari potest: quia tamen septem illae nervorum conjugationes. (quae à cerebro propagatae, sensoria nostra pertranseunt) [Page 139] reliquorum sensuum organa immediata rectè perhibentur, verisimile omninò est ad ossis illius, quod cribri instar perforatum est, inferiorem partem, ob mollitiem suam, os spongiosum nuncupati, odorum acrimoniam, retundi, praeparari, & transinitti ad processus mammillares, qui nervi sunt mollissimi, & facultatis odorantis instrumenta proxima: est autem crassae voluptatis & molestiae sensus iste, & proindè corporeus sensus: ideò nihil ferè commune cum visu vel auditu obtinet: quâ ratione ineptè, vel non omninò de numero, figura, motu, quiete, &c. judicat, tactu licet, qui reliquorum sensuum basis, etiam & istapercipiantur; cur verò acutior fuerit brutorum sensus, ratio reddi potest, quod cùm in illis sensus sit disciplinae, necessarium fuit sagacitate summâ, ut victum conquirerent, &c. praedita fuisse: Naturam autem in necessarijs non deficere non semel monuimus: Nostram intereà in odorando hebetudinem, non tam ad pituitosum cerebri defluxum deferimus, (quod caeteris animantibus rarò contingit) quàm, ad illam ipsam naturae providentiam, quae nobis cavit ne excellenter afficeret sensus, ex quo nemo proprium pateretur odorem: An verò plures rerum differentias ostendat nobis, quàm brutis, sensus iste, non abs re disceptatur: certum est odores, in diversâ admodum Analogiâ esse constitutos; ideò qui nobis gratus odor, brutis ingratus esse solet, & vice versâ: quo pacto, in illis sensus disciplinae, qui in nobis voluptatis & molestiae solummodò esse videtur; in ijs tamen quae ad corpus & alimenta spectant, si non optima, saltem prima indicia ex odoratu desumi debent: Duplex interea odoris genus, adnotavimus; qui cerebro, & qui stomacho gratus; de posteriore illo odoris genere, hoc cape: ubicunque & in odoratum & gustum: gratus inducitur sensus, alimentum est sanum: aequè interea & ab insipido ac inodorabili abstinendum, nisi ubi ab experientia juvamur: tam enim ex [Page 140] nullo odore, vel gustu (neque enim signantur istiusmodi) quàm ex ingrato, nos monitos habet Natura, sive providentia rerum communis: sensu interea subtili opus est, ut odorum differentiae juxta divisionem modò allatam, expendantur: Neque igitur, tanquam alimenta sana Moschus, vel Zibetta porrigenda sunt, quia cerebro potiùs quàm stomacho, gratus est istorum odor: Crudum interea odorem coctione juvari, & Pharmacopoeae, & ipsae popinae docent: normam interea alimenti sani, hanc accipe, nasutis certè scitu dignissimam: Maxima igitur inter gustum & odoratum datur affinitas, ita ut omnia odorabilia sint gustabilia, & vice versâ, ut plurimū, modò rumines, & reliquę conditiones adsint, quas in principio libri attulimus: non diffitemur interea quaedam odore ingrata, satis tutò intùs sumi posse; sed si benè rem expendis, & in istis stomacho gratum (cerebro licet ingratum) subesse odorem, comperies; quod in Allio, &c. satis constat. Haec igitur sensu subtili expendenda volumus; ut tandem ad gustum, cum quo & odoratu summae nobis intercedunt necessitudines, deveniatur: hanc tamen eo nomine perfectiorem existimamus, quod propiùs ad tactum accedat, quo humanum genus inter caetera animantia pollet. An verò odores sint materialis, vel immaterialis Naturae, scholae (nescientes tamen quid sit materia) exagitant: materiales esse testantur, dissipari à ventis, respirando hominem olfacere, hunc odorem illum expugnare; è contrà communicari sursum & deorsum, & ad latera, & longissimè percipi, quasi in instanti, immateriales esse suadent; ad usum facultatis istius in re herbariâ (cui maximè inservit) accedemus: quemadmodum igitur in alimentis, ita in medicamentis, prima indicia ex odore desumenda sunt: fallaces enim (quicquid Neoterici dicant) ex visu desumuntur signaturae: neque denique remedia selectiora ex signaturâ externâ produntur, licet in ijs quae moram non patiuntur, [Page 141] remedia quaedam ipsi adspectui satis ostendantur, ut in serpentum morsibus, &c. Primae igitur partes odoratui, secundae gustui tanquam facultatibus cognatis, hoc in examine debentur.
Facultatis quae gustat, objectum proprium, est sapor, medium debitum est aqua quaedam salivalis insipida, quae si adsit, & conditiones, quas in principio libri attulimus, rectè conformatur facultas ista: saporum autem differentiae enumerantur, crudus, coctus, dulcis, amarus, acerbus, acer, acidus, salsus, adstringens, sive austerus, pinguis, & ipse fatuus, sive insipidus, qui ex privatione saporis, percipi videtur: Dantur etiam plurimae aliae saporum differentiae, nominibus carentes, quod ex herbarum, radicum, &c. varietate satis liquet; in quibusdam demùm luxuriantur nomina; ponticus enim & stypticus eodem, cum aliquibus superiorum recidere videntur; sapores denique plurimos comperies ex istorum pluribus compositos, dulce enim & amarum, & stypticum quoddam obtinet rosa: De saporibus interea, uti de odoribus, scitu dignum est (uti nuper diximus) quae uno eodem (que) modo, afficiunt facultates nostras, eademerga nos esse, nova nisi, ea (que) valentior detur signatura: Acutum interea exposcimus sensum, qui & differentias saporum exactè calleat, & unicuique sapori suam agendi efficaciam seorsim vindicet, ut tandem, quantùm amaro, quantùm acido, &c. in varia illa saporum compositione, & misturâ deferri possit, perspectum habeat: ut saporum interea definitiones aliquas, ex Scholarum sententia aggrediamur. Crudum saporem illum vocamus, qui à coctione juvari potest; coctum, qui à cruditate incipit; dulcis sapor ille est, qui linguae oblitus, inaequales ejus partes, aequat cum delectatione, ejus fibras leniens, & quodammodò blandiens, cujusmodi est lac, saccharum, & fructus quidam maturi: de sapore isto observant Medici citissimè in choleram converti. Amarum saporem [Page 142] definiunt eum, qui linguam detergens, molestè exasperat, cum aliqua ipsius substantiae colliquatione: De sapore isto notant, primò, omne amarum esse calidum, opio excepto, quod quia ex novis signaturis foetore scilicet, & gravedine sese prodat, quod denique ad contrectationem, lentum & spissum manibus haereat, quod denique ad gustum os adurat, nos satis monitos habet, plurima in compositionem ingredi, & proindè dissimilium esse partium; circa opium igitur plurima inter se conferre oportet, qui ejus vim & agendi efficaciam exploratam habere vult; de cujus methodo statim: secundò observant Medici, amarum saporem minimè putrescere: tertiò pro alimento ab omnibus animalibus reijci: ad medicamentorum igitur classem pertinet sapor iste; de quo observant Medici, omnia amara in suo genere, quantò magis amara, tantò magis esse sana, in sua specie, una Aloe exceptâ; nempè quia ab extremis, in unoquoque genere, abhorret Natura; Maximè autem prodest sapor iste, cum stypticitate conjunctus. Ideò Absynthium inter amara, maximè est sanum, non ita acido-amara, ut fructus immaturi, & mala persica; Acerbus sapor quibusdam ponticus, sive stypticus ille est, qui linguam exiccat, constringit, & exasperat, & ab austero differt, quod hic ad humidum, ille ad terreum vergat; sapor iste in sorbis immaturis, & mespilis deprehenditur: de sapore isto observant Medici, esse frigidum & siccum, proindè ex coctione parum, vel nihil juvari; Acer (omnium calidissimus) ille est, qui mordicat, rodit, & exurit ut euphorbium, thymelaea, pyrethrum; Acrium autem plurima recensentur genera, puta igneum & siccum, ut calx: igneum & humidum, ut caepe, allium; cum igneo humido siccum, ut galanga, piper: quae magis moderata in Hyssopo, Thymo, &c. sentiuntur, alia acria & acida, ut oleum vitrioli: alia acria & styptica, ut Epithimum: De sapore acri observant Medici, esse per se inimicum naturae; ex admistione tamen alterius [Page 143] saporis, sanum esse posse, maximè cùm in humores difficulter resolubiles impingit; Acidus sapor ille statuitur, qui linguam vellicat, sine calefactione, qualis ille qui in succo limonum, narantiarum, oxalidis, &c. Miscetur cum dulci, ut in malis punicis, cum amaro, ut in malis persicis, cum acri ut in aceto, cujus sapor proprio nomine, acetosô scilicet gaudet: Salsus sapor ille est, qui linguam detergit, & abluit, adeò remissè adstringens, ut hôc ipsô, ab austeris & acerbis maximè distinguatur; estque vel naturalis, ut in sale fossili, vel ex arte, ut in cineribus: In herbis etiam, quae ad mare crescunt, deprehendi solet sapor iste, maximè verò in ijs quae ab aestu maris alluuntur. Huic finitimus, nitrosus, vocari solet, salsus, cum adstrictione quadam: de sapore autem salso observant Medici, maccimè esse putredini contrarium: Austerus sapor, quibusdam stypticus est ille qui linguam vehementer exiccat, exasperat, contrahit & adstringit, cum refrigeratione; estque peculiaris malis cotoneis & pyris agrestibus, ab acerbo autem differt, quod sit magis aqueus, magis adstringat, & exasperet; de sapore isto observant Medici fluxiones repellere, coctione juvari, & alimentum fieri posse, denique ubicunque admiscetur, in melius reliqua cedere. Pinguis sive unctuosus, sive oleosus sapor ille est, qui eâdem ferè descriptione cum dulci gaudet, nisi quod hic magis delectet. Hujus generis recensentur Butirum, medulla, oleum; admiscetur autem, cum aqueo, ut in radice altheae & liliorum; de sapore isto observant Medici, intus sumptum essè citò inflammabilem; esse autem propriè vulnerarium (quia ad tactum potiùs, quàm gustum signatur, & proindè dolores externos sedare; Insipidus sapor, sive fatuus, est quaedam saporis privatio; invenitur autem in aquis quibusdam & citrullo, &c. de sapore isto, observant Medici, ad frigiditatem deflectere, & proindè omne alimentum ex insipidis esse pituitosum: Plurimi praetereà subsunt sapores, nominibus [Page 144] carentes, quorum notitia ex rebus ipsis sigillatim (absque ingluvie, ut debita adhibeatur mora) desumenda est; quantùm interea in varia & complicata illa saporum compositione, unicuique agenti deferri possit, tuâ imprimis interest ut expendas; quemadmodum etiam an nova aliqua detur signatura: ita enim instructus, & recte de notis, & caute de novis decernes; Quae enim uno eodemque modo afficiunt facultates nostras, eadem erga nos esse, nova nisi, eaque valentior detur signatura, non semel monuimus; ista igitur in rerum naturalium investigatione vera est methodus, partim à notitijs communibus, partim ab experientia deprompta; Quae insuper addit tempus, reponenda sint; infinita enim in re herbariâ, & tota denique odorum, saporum, &c. classe incomperta delitescere, quae dies doceat, nemini dubium existimamus; Pulcherrima consectaria ex istis educi possunt, ad historiae naturalis scientiam mire conducentia: non solùm enim quae sana, sed quae pharmaceutica, quae vulneraria, denique docet methodus ista: ad separationem intereà in mistis deveniendum est, nisi ubi tota herba, totum compositum confert; cui ministerio proprium in naturalibus ignem, quemadmodum in scibilibus rationem dicavit natura, quam ultra media, non ferri, saepiùs inculcavimus; ubi intereà malum, ibi bonum observant, qui naturae historiam callent: qua ratione licet ea quae penu suo subterraneo recondidit, abdidisse videatur Natura, sive providentia rerum communis, ex illis tamen per separationem, remedia potentissima, elici posse, posterius istud saeculum expertum est: quae deterrima igitur existimantur, ex praeparatione & applicatione debitâ fiunt bona: extra Analogiam suam autem, & conformationum leges, & optima quaecunque mala redduntur: in hijs igitur sagacem, & solertem exposcit natura discipulum; ut interea signaturas, ex quibus sive alimenta, sive medicamenta [Page 145] explorata habeas, praemittamus, ad memoriam revocandum est, quodcunque, odorem stomacho & saporem palato gratum obtinet, alimentum esse sanum, & intùs tutò sumi posse, adeoque ubi istae conspirant signaturae, nihil periculi subesse, quam igitur tanquam alimenti sani normam statuimus; ubi denique ingratus, teter, & nauseabundus (quem subticent Medici) vel quidem nullus nos afficit odor & sapor, medicamentum ut esse queat, inter alimenta reponi non posse: signaturas intereà, quae in delectu, sive alimentorum, sive medicamentorum in re herbariâ, sint maximè spectabiles, habe Lector▪ ad visum occurrunt primò locus, & tempus, & deindè magnitudo vel parvitas, numerus, figura: ad tactum sese produnt, durities, mollities, laevitas, asperitas, acuties, raritas, crassities, tenuitas, gravitas, levitas, lentor, friabilitas, &c. ex odoratu & gustu, ultimis & proprijs istorum indicibus, cunctae quae suprà adduximus differentiae, puta, crudus, amarus, acer, &c. expendendae sunt, quibus instructus, & illis denique quae nuper attulimus conclusionibus, quas, ut plurimùm, à Medicorum proceribus hausisse profitemur, nihil non experiri juvabit: quod interea quaedam ex auditu percipiantur, ut in semine cartami, & cassia, ex accidenti provenire existimandum est: Primò igitur occurrit locus, qui an sit silvestris & in ultus, an verò cultus & domesticus expendi debet; deindè an incolam prae oculis habeas, vel plantam peregrinam: posteà an in loco aprico, & Soli exposito, an verò in obscuro & tenebricoso, an in monte, valle, campo, palude, vel circa fluvium, vel circa fossam crescat, an demùm in loco congestitio, & fimoso; an verò proventu gaudeat libero & spontaneo: an etiam, terra sit calida, frigida, humida vel sicca; an verò sit metallica; mutationem enim aliquam inducunt ista omnia: deindè an fuerit ex primâ intentione seminis, an verò hermaphrodica, vel fortasse degener quiddam; in quibus [Page 146] omnibus observandum est, quae loco libero nascuntur, meliora esse in suo genere, quàm quae hortis suburbanis putidis nascuntur; calida, denique in loco frigidiore esse meliora, & vice versâ; sexcentae denique hujusmodi observationes, advertendae sunt; Sympathia rerum denique & Antipathia, cùm doctior evaseris, expendi debet: Lupini enim vicinia vitem juvat, Raphani hermodactylos: Epithymum ex Thymo laudant Medici, ex Ocymo improbant Item regio & temperatura, aliquid semper peculiare sibi vindicat, ideò opium Thebaicum, manna calabriensis, &c. optima suo genere existimantur: deindè ad ipsam plantam propiùs accedens, ex magnitudine vel parvitate foliorum, &c. numero, colore & figurâ indicia desumes; inter quae, cùm post figuram externam, color sit signatura fallacissima, (ubi de vi internâ & operatione agitur) ad certiora indicia deveniendum est: Per tactum igitur proximè, tanquam tutissimum experiendi medium, explorandum est, an sit molle, laeve, asperum, &c. folium, fructus, radix, &c. aliquid enim peculiare, idque signanter ista omnia denotant; ultimo denique ad odorem & saporem, (sensus hoc in scrutinio summè Analogos) accedendum est; ut tandem ope conclusionum suprà allatarum, quas à Medicis, ut plurimùm, hausisse profitemur, (quod enim nostrum non est, isto in libro, ubique agnoscimus) in judicium veniatur; Hôc igitur in argumentô, non solùm auctores Botanici, sed & res ipsae consulendae sunt; quod certè adeò molestum esse non debet, ut nulla vel utilior, vel jucundior detur in naturalibus scientia: flores denique & folia, colligi docent Pharmacopaei, antequàm desinant; fructus ubi maturuerint; semina cùm siccari incipiunt; suc [...]os herbarum & foliorum, germinantibus adhuc cauliculis; lachrymas, vere novo; stipites & caules, ubi perfectae fuerint: de radicibus denique diversum quid observant, quaed [...]m enim singulisanni constitutio [...]ibus, ut G [...]y [Page 147] cirrhiza: quaedam cùm flores suos exuunt, ut Enula Campana: quaedam antequam vis in cęteras partes abeat, ut Polypodium, Iris: omnia denique coelo sereno colligenda esse: De duratione istorum denique observant, quae tenuium sunt partium, vel quae humiditate luxuriantur, minùs durare, quae crassa & solida meliùs, quae amara optimè: proindè videndum an signaturas odoris & saporis validè retinuerint, an verò exoleverint. Quaedam enim vetustate fiunt meliora, ob acrimoniam expiratam, ut Euphorbium, quaedam mediâ aetate ut dulcia, salsa, & insipida, quia dulcia & salsa amarescunt tandem, & insipida exanimantur. Hoc interim persuasum habeat Lector, Naturam suâ in Methodo, & facilem esse & imprimis constantem; nullibi enim à seipsâ recedit: si interea ex nova aliqua signaturâ, te monitum habeat, diversum aliquid subesse cogita, quod experiri juvabit, modo quae suprà adduximus, in animo ubique habeas. Hoc interea in argumento auctores consulendi sunt, quos accuratos & doctos admodùm comperies: Sapori interea inter omnes sensus, longe minima obtigit activitatis sphaera: amarorem tamen Absynthij è longinquo percipi obijciunt; quibus responderi potest, odorem absynthij crassum, ab humiditate oris resolutum, in linguam decidere & deindè gustari; sed in istis liberum per me sit judicium. Porrò facillimè in morbis, aqua salivalis, quam mediū gustus, statuimus, corrūpi & infici potest; ideò febricitantibus nihil non amarum; cujus ratio reddi potest ex eâ ipsâ quam nuper adduximus conclusione, dulcia scilicet & salsa ex quibus alimēta nostra, facillimè in amarorem verti. Purum igitur nisi adsitmedin̄, & reliquae quas in principio libri adduximus cōditiones, ne (que) gustare dabitur; Nūquam satis interea mirari subit, quasdā Scholas, calidu & frigidum, quasdam humidum & siccum, odorum principia statuisse, in re omninò impossibili, & contraria & absurda praedicantes, [Page 148] sed nos suum solenne, & particulare principium & odori, & sapori vindicamus: Calidum enim & frigidum, humidum & siccum confundas usque licet, nihil praetereà quàm illas ipsissimas qualitates secundùm magis, et minùs elicies: utcunque igitur in elementorum. gremio involuta delitescant, odorum, saporum, colorum, principia; neque à calido, neque à frigido, neque ab humido, neque à sicco, ortum ducunt: atque ita ad tactum, quo inter caetera animantia homo pollere creditur, accedimus.
Objectum facultatis illius, excujus conformatione, tactus oritur, à Scholis varium statuitur; ut enim calidum, frigidum, humidum et siccum, qualitates famosas taceam; grave et leve, lentum et friabile, &c. objecta tactus, quatenus tactus, etiam dum mordicùs tenent Scholae: quo pacto, demiramur quidem, et colorem, et saporem, et odorem, et ipsum tandem sonum exclusisse; nos enim et tangunt ista, et sub latitudine facultatis illius, quae sentit sive tangit, cadunt: Heic igitur, non tam è sensorijs, quàm ex rerum differentijs, sensus (unica demonstrationum media) estimamus: quo pacto objectum omne, inter duo opposita situm, aliquod principium individuationis obtinebit, respondens facultati suae Analogae in quaestione quid est, prout ejus gradus, in quaestione quale; ut interim definitiones objectorum quae tactui vindicant, ex Scholarum sententiâ aggrediamur: Durum id vocant, cui caro nostra cedit, molle quod cedit nostrae carni; laeve quod habet superficiem aequalem, asperum quod inaequalem: acutum, quod unico puncto terebrare potest, obtusum quod nullo: Rarum quod multis meatibus est pervium, Densum, quod perexiguis, vel nullis: leve, comes raritatis, id est quod sursum ferri est aptum, grave; densitatis comes quod deorsum: crassum quod aegrè laevigatur, seu in tenues partes minuitur, tenue quod facilè; lentum quod vix trahenti cedit, cujus extremus gradus in glutinosum desinit, friabile [Page 149] quod facillimè in pollinem teritur; viscidum id est, quod manibus haeret, liquidum quod facillimè abstergitur; consistens, quod intra se coactum est, lubricum quod facillimè abscedit; istae igitur differentiae, facultates diversas obtinent, modò intelligas semper, inter ea, quae vulgo contraria, unum quiddam intercedere, cujus extrema non nisi gradu distant; ideò inter grave & leve, objectum medium est pondus, cui respondet in nobis facultas ponderans, gravis & levis gradus in quaestione, quali, & quanto aestimans; atque ita de reliquis differentijs, quas utrinque sua circunstipant opposita, existimandum est; quod nisi ubique advertas, neque quae heic docentur, capies unquam. Organum externum conformationis, est Epidermis, sive ipsa cutis extremitas, quae si temperata sit, & reliquae conditiones adsint, quas in principio libri attulimus, verus datur sensus. Est autem nerveae substantiae, cuticula ista: circa nervos autem observant, Anatomes periti, molliores esse qui sensationi, quàm qui motui inserviunt; maxime denique eorum extremitates esse sensu praeditas: licet igitur sensibus reliquis sui certi & determinati actionum delatores dentur, sensus iste ubique sese immiscens omnia permeat, qui cùm plus voluptatis, quàm reliqui sensus, percipere videatur, & plus doloris pati, aequum fuit; ex tactu enim, totius corporis, & crassi sensus famulitium absolvi, ipse tactus satis docet. Si interea, nervus esset carnis exors, implacida & dolorosa foret tactio, non quod caro sentiat, sed quod sit medium frangens conditionem corruptibilem objecti externi: Cutis interea, ea de caussa medium obtinet temperamentum, inter calidum cordis & jecinoris, & frigidum cerebri & renum, ut per illam, facultas quae rerum gradus expendit, de contrarietatibus judicaret: Hinc fit etiam quod reliquos sensus externos necessariè permeet facultas ista, per organa sua, retis seu involucri cujusdam instar, distributa: quae [Page 150] ideo à carne retundi observant docti, ut in temperiem veniat: nuda quippe nervorum pulsatio, ita nos afficeret, ut homo perpetuo, sui ipsius sensu, torqueretur: Tota interea actionum efficacia, à spiritibus, qui animales vocantur, absolvitur, quorum mira virtus vel hoc argumento suaderi potest, quod molem capitis sustineant, cujus gravissimum onus in capite plexis comperies: De causis voluptatis & doloris ubi de sensibus internis fuit sermo. Plura interim hac de re postulantes, ad auctores relegamus, quos satis accuratos videre licet; divisiones tamen suprà allatae, imprimis consulendae sunt: ut quantùm unicuique agenti, sive externos, sive internos spectes sensus deferri possit, exploratum habeas. Quaestiones interea nobiles, an plantae ex fibris (quae nervos aemulantur) sentiant, rixarum candidatis relinquimus: nos quidem in his omnibus, intra Analogiam propriam nosmetipsos recipimus, ultra quam, nullus mortalium sapit: satis habemus, si hoc in libro, notitiae communes sanciantur, & tanquam providentiae Divinae universalis, instrumenta proxima habeantur, ut tandem in id redeat omnis disputatio, ex qua facultate probas; misere enim nobiscum actum esset, si ad percipiendos colores, sonos, &c. caducos, momentaneos, &c. subessent media, nulla autem ad veritates illas, internas, aeternas, necessarias, sine errore superesset via. Hoc igitur ex providentia Divina universali persuasum habeat Lector, modo rectâ incedat, omnia gradatim explicari; viam interea si deserat, per anfractus & devia expatians, ad notitias communes, quę solę errores castigare possint, regrediendum esse. Quemadmodum, enim, si conditiones adsint, sensus externi certissimi deprehenduntur: conditionibus vero deficientibus, & ipsa deficit veritas (quorsum enim absque lumine, distantia debita, mora, &c. oculus?) Quemadmodum etiam universis conditionibus positis, libertas tamen interna superest, [Page 151] unde occludere oculos, obturare aures possis: ita certè de notitijs communibus existimandum est: nihil enim in foro interiori non potest arbit [...]ij libertas, in hoc ipso tantummodo non libera, ut Beatitudinem suam aeternam, non insectetur per omnia, ineptè licet, aliquando etiam & fruftrà. Atque ita ad discursum illum (inter omnes facultates erroribus maximè obnoxium) accedimus, circa quem, advertendum est, sub sensibus internis quodammodò adumbrari, quaecunque ad discursum spectant: sed quia sensus interni, ex divisione nostra, circa Analogiam internam, bonum scilicet & malum, &c. quemadmodum, externi circa Analogiam illam exter nam propriè versantur: id munus discursui obtigit, ut quae circa utramque Analogiam sciri possint, in suam infimam latitudinem, ope notitiarum communium deduceret: quo pacto discursui peculiare est, ut per species, sive ab externis, sive ab internis facultatibus susceptas operetur, lentè & gradatim, Analogiam rerum inter se, imprimis expendens: est igitur per se facultatum tardissima, quod non solùm in macrocosmo, sed in ipso etiam microcosmo constat; licet igitur in sensus internos desinat, facultatum postrema meritò haberi potest: Ideoque ubi reliquae facultates in testimonium adduci possunt, adeò non proficit, ut maximorum errorum sit causa, quod quia non advertit Schola, passim imponit; Proinde ubi notitia communis, subest, vel denique interni sensus; sive externi de rebus enunciant, plane supervacanea est facultas ista; omnia tamen ex discursu suo, enucleare Scholis solenne est, unde, turpiùs, quàm si cibum in aures ingererent, peccare solent. Quomodo interea, ex prioritate, independentiâ, universalitate, certitudine, necessitate, & modo conformationis, facultas ista ab instinctu naturali, sive notitia communi distinguatur, suprà sub titulo instinctus naturalis docuimus; definitionem aggrediemur.
[Page 152] DISCVRSVS nostri, sunt sensus, ex conformitatibus objectorum, vel (ut clariùs loquar) specierum objectorum, cum facultatibus illis in omni homine sano & integro existentibus, oriundi, quae, (cum objecta particularia intus suscepta fuerint) medio facultatum quarundam Zeteticarum, sive Eureticarum, & notitiarum communium, circa rerum Naturam, sive communem, sive propriam, modò per compositionem, modo per divisionem, eo fine ut Analogia rerum inter se, explorata habeatur, quarto loco, & maximè conditionaliter, versantur.
MIRA licentia Discursus, Caetera animantia, si non necessarias, attamen immediatas & aequales ubique produnt actiones; solus Homo ex quadam discurrente, & (cujus vicem doleas) satis frequenter titubante agitatus facultate, dum aliquando proprijs, aliquando etiam alienis sese mancipat opinionibus, neque satis liber & ingenuus, (maximam partem) neque satis servus & dicto audiens deprehenditur: Indè tot erroribus complicatas veritates, habuit prius, & in praesentiarum habet posterius istud saeculum: Caespitat enim discursus palans, & saepiùs prosternitur, & dum subsidium ex involutis veritatibus, vix inter se cohaerentibus captat, totum ferè placitorum suorum infoelix, & inofficiosum evertit systema; Proinde legibus succumbit diversis Homo, & dum jam Naturali, mox etiam Relligioso decreto paret, deinde etiam arbitrario, & nonnunquam etiam iniquo collum praebet jugo, quantumvis elatus prodire, & vultuosus satis videatur, vix tamen spiritum ducit, sed modò huic, modò illi sese illidens arae, reijcitur, incertam deindè, nedum infidam premens semitam; Tantùm abest [Page 153] intereà, ut constantem ullibi fere servet tenorem, ut (pessimo consilio) seipsum, immò & totam rerum fabricam, ex verisimilibus suis, temerare, & quodammodò perdere videatur; neque tamen heic sistit discursus, etiam auctorem suum invadit; maxima igitur ex discursu peccata; neque enim quae à molis corporeae propensionibus tam peccata, quàm pondera & inclinationes dixerim, quorum idcircò ex catharticis suis affatim specifica propinabunt remedia, Medicorum Coryphaei; quòd igitur, negat, renegat, blasphemat, quod etiam fingit, supponit, imponit, est dis [...]ursus; neque ipsum sensum compatiens. Hinc fit, ut invito sensu interno, se liberos esse, inficias eant quidam inficeti; hinc etiam se nihil boni cogitare posse (neque hoc etiam) nonnullus praedicat; Hinc denique (ut paucis dicam) omnium notitiarum communium seriem, totum sensum internum & externum etiam ritè conformatum convellere, & improbare pro viribus suis audet discursus praeceps: indetot contradictiones, absurditates, deli [...]ia; sed nos qui cunctarum facultatum humanarum terminos & metas, primi (quod scimus) posuimus, nullam facultatem, impunè in alienam ditionem irrumpere observamus; ideò instinctus naturales, sive notitiae communes à seipsis unicè fidem obtinent, & supra rationem, id est discursum credi postulant; idem de facultatibus reliquis existimandum est, quae imprimis ab inferioribus facultatibus informari dedignantur: Ideò sensui interno, circa objectum suum, potiùs, quàm sensui externo, & sensui externo denique potiùs quàm discursui, credendum: Discursum igitur ultimo reponimus loco; illum tamen ex toto labefactare in animo non est, cùm Natura nihil dederit frustra; imò quod magis est, discursum istum, tanquam insignem hominis differentiam, nobis impertierit; sua igitur veritas inest discursui; sed ita tenuis, & ferè inutilis, ut quae verè solida, & ex consensu universali sancita, ad instinctum naturalem tanquam [Page 154] postliminio revocentur; Proinde eandem latitudinem discursui ad errorem obtigisse, quae libero arbitrio, ad malum, cogita Lector; Non sine summâ cautelâ igitur, discursu utendum; praesertim verò in ijs, quae, cum facultatibus discurrentibus minimè cognata fuerint, impropriè, & summo periculo, decernuntur; circa ea tamen, quae rectiorem non patiuntur normam, discurrendum est; Neque enim aliter, communia illa principia in suam infimam latitudinem deduci, vel aptè inter se connecti queunt: Per discursum denique in objectis verborum, verum à falso separatur, & notitiae illae communes proponuntur, quibus facultates harmonicè respondent; Proprium denique est discursus, ut Analogiam rerum inter se exagitet; in hijs tamen omnibus advertendum, sine ope notitiarum communium, sese mutuò explicantium, discursum adeò non proficere, ut planè ineptiat; in quae igitur discursus jus integrum habet, neque est Analogia externa, vel interna, vel communium notitiarum series, sed Analogia rerun inter se; quam ope notitiarum communium componit & conformat; proinde Analogiam illam, quae inter nos & primam causam, vel inter nos & objecta quaecunque propriè & per se non penetrat; ambulet igitur, intra terminos, dubia, & verisimilia sua, & sua per me todella crura, sibi rursus habeat Peripatus: proprijs tamen ex conditionibus rectè conformatur; sed cum cunctas facultates (debitè conformatas) praevias postulet, tota ferè est obnoxia & conditionalis, facultas ista; cùm autem notitiae communes (in ijs, quae sunt discursus) cumprimis suspiciantur; illas autem adhuc nemo (quod sciam) in ordinem redegerit; donec magnum illud absolvatur opus, satis fuerit monuisse, discursum, no [...]tias communes, ritè in suam infimam latitudinem deducere, si facit ut haec communis notitia cum illâ, vel (ut pancis dicam) [...]m ullâ veritate minime pugnet; ista [...] norma esto, & conditio; Mirè interea [Page 155] ista inter se respondent; in foro autem discursus praesidet (ex Scholarum sententiâ,) fantasia (aliquibus eadem cum sensu communi) cui in subsidium tribuunt, facultatem componentem, dividentem, cogitantem, aestimantem, &c. quidam Auctores tamen ista inter se confundunt; alij plures, vel pauciores juxta libitum statuunt; sed nos ex sensu interno & methodo supra allatâ (quae quid anima, quid corpus, quid objecta denique per se possint, explicat) ista excuti potiùs, quàm ex Auctoribus, quorum sententias hoc in argumento, neque titivillitio empsitem, consulimus; De facultatibus autem quae componunt, & dividunt, observatu dignissimum est, hanc circa rerum Naturam communem, ill [...]m circa particularem versari, inter quas intercedit media illa facultas, quae objectum secundum statum suum naturalem expendit, principio individuationis in primis Analoga, quam Scholas non advertisse equidem miramur; Hoc enim in statu, arcanum principij individuationis, adeò a Scholis exagitatum, delitescit; ex quibus componens & dividens, proprie ad discursum, ista verò (principio individuationis Analoga) ad instinctum naturalem spectat; reliquis idcirco, & ordine Naturae, & ratione conditionum prior: Componens autem facultas recte conformatur, si idem a simili distinguitur; dividens, si res in suas infimas differentias resolvantur; quas, cogitativa, aestimativa, judicativa, electiva, sequuntur, quarum unaquaeque recte conformatur, si prior recte conformatur; quô modô nisi omnes facultates praecedentes recte conformentur, neque recte conformabitur electiva, in quamcunque cedat partem; Quam conditionalis igitur & quidem ardua sit veritas, satis constat, cujus methodum tamen pulcherrimam ex nostris vides Lector; qui plura interea de facultatibus suprà enumeratis desiderat, Scholas consulat: Modo fantasiam, tanquam larvam, potiùs quàm facultatem ex earum descriptione pessimè adumbrari, advertat; Ne interea facultati [Page 156] memorativae, quae cunctis facultatibus inservit, essemus ingrati, pauca, (antequam ad Zetetica fiat transitus) more nostro subjungemus: Omnibus famulatur memoria, in cujus foro, tanquam in communi aliquo promptuario, deponuntur species, notitiae, conclusiones, à facultatibus exceptae, cui praeest reminiscentia, haec proma, illa conda rerum; nihil autem in discursu sine memoriâ perficitur; quamvis enim in objecto, unus existat terminus, alter, ille scilicet qui conformatur, è memoria desumitur: Ideo si hoc dulce eundem sensum inducat, quem olim illud, eandem obtinebit denominationem: Maximè igitur interest, ut memoria sit constans, integra, stabilis; Quae interim optimè in memoria imprimuntur & servantur, ista sunt; quae delectant, quae terrent, quae magna, quae nova, quae saepiùs repetita, quibus applicatio major facta fuerit, quibus circumstantiae aptę, quibus cognata & affinia multa; quae omnia mysteriorum plena; modo sensum crassum, & corporeum, à sereno & beato, discrimines; quâ ex divisione & quod haec agat, illa patiatur, reminiscens à memorativa facultate distinguitur; proinde in memorativa facultate, species consenescere, & aboleri posse observamus, quas tamen facultas reminiscens revocare, etiam ex objecto cognato valet; quarum actiones diversas, ex sensu interno, aestimare, operae pretium ducimus; Quâ ratione interea, memoria est actus conformationis facultatis memorativae cum objecto aliquo crasso & corporeo, morte tolli posse videtur; sunt enim caduca objecta hujusmodi, & interitui obnoxia; quae tamen ab ipsâ animâ, sive mente imprimuntur notitiae, in aeternum manere videntur, uti ipsa etiam reminiscens facultas, quam ex objectis cognatis, tanquam notis rerum assiduis, & antiquatas elicere posse conformitates, & fugitivas reprehendere, aequum est credere; Quodcunque igitur, benè & rectè (hisce nimirum legibus) in ipso memoriae foro, conformatum, [Page 157] habitudinem adsequi non perituram, arbitramur; sunt enim veritates aeternae; ut pereant interim organa, quibus laesis, certum est ipsam memoriam laedi, quae ab ipsâ mente demandantur notitiae, excitari ut non possint, perdi non posse existimandum est, & proinde hijsce instructam, superesse in aeternum mentem nostram, dotem insuper è terra in coelum (modò meminisse juvet) objectorum, crassorum & corporeorum conformationem, reportaturam: Quod interea aliquorum hac in vita, non adeò facilè recordemur, in causa est, quod illud in quo ultimo versabatur intellectus, nihil commune habuit cum illo, de quo tum erat quaestio; intellectus autem novas inter se conformans conformitates, aliquid usque in se habet continui: quod denique memoria sit perfectior in ijs quae vidit, audivit, & tetigit homo, quàm in ijs quae gustavit & olfecit, pulchra è corporea Natura adduci potest ratio, quam è prioribus eruendam relinquimus: Ista autē breviter de facultatibus, quas discursui vindicamus, dicta sunto, cujus sūma ars, quā Logicam vocant, eo fine tradita est, ut notitias illas cōmunes, contra quę disputare nefas, è verborū involucris extricet: Quae nisi sanciantur, ne (que) de veritate illâ consummatâ, constabit-unquam; Quemadmodum enim Tyronem, qui ex subitario milite (sive Tribunis vel Antesignanis suis) exercitum in praeliū educeret, victoriam traditurum potiùs quàm occupaturum existimaverit rei militaris peritus Strategus. Ita omninò, ex tumultuarijs & congestitijs opinionibus (citra principiorum conventionem) conflatum syntagma; potiùs errores (aliquando exitiales) creaturum, quàm veritatem asserturum, nullus non musteus dubitaverit Author; Quanti, quanti, refert igitur, ut notitiae communes, (sine quibus nulla probatio certa, vel documentum dari potest) in a ciem componantur: Hoc igitur facultatum nostrarum Zeteticarum munus esto, ut earum ope tandem in objecta sua Analoga jus integrum habeat discursus: [Page 158] Neque igitur discursum, vel extenuare volumus, vel explodere, nisi ubi ultra cancellos proprios elatus, ipsum instinctum naturalem, sensum internum, vel externum aggreditur: si enim in Analogiâ propriâ, satis angustam volunt scientiam nostram Scholae, extra illam sane erit nulla: sobriè sapiat igitur discursus, atque intra provinciam: universis interea facultatibus opus habet veritas, praesertim ubi objecti cognitio adaequata proponitur: quod tamen discursum paulò acriùs perstrinximus, in causa est, quia nullus nisi à discursu solennis error; quod ex innumeris illis absurditatibus, quae substructionibus notitiarum communium innituntur, satis constat▪ veritatem enim, non solùm veritatis, sed ipsius etiam erroris Basin esse, non semel observavimus; quod igitur sibi in erroribus complaceant, à veritate aliqua implicitâ & habuit omne, & modo habet infoelix saeculum: Hanc igitur (est enim notitia communis) eruere, & sibi vindicare etiam importunè suadebimus: Ne interim exempla desideres, vide tot errores, Graecos, Barbaros, nostros, nulla sine aliqua veritate in volutâ, labes: etiam in turpissimo errore, quaedam communis notitia subest: molestè feres reliqua: transimus igitur ad Zetetica nostra, ex quibus & facultatibus proprijs ista erues.
Discursum esse infinitum, vulgo creditur & nullum dari dubiorum terminum, sed falsò; quemadmodum enim sensuum externorum & internorum, ita quoque discursus, sive quaestionum, quas circa res quascunque movere possumus, certus quidam & definitus datur numerus, ultra quas neque dubitari potest: Diverse autem ad Analogiam suam terminantur quaestiones istae; ideò facultas quae quaerit an res sit, non est eadem cum illa quae quaerit quid res sit, vel undè, &c. neque denique eaedem facultates in questionibus istis ubique respondent, sed illa quae dicit rem esse in quaestione an sit, ad causam in quaestione undè haerebit, &c. Heic igitur [Page 159] non solùm facultatum Zeteticarum numerum, ordinem & methodum, sed earum Analogiam ad facultates reliquas, & leges denique conformationis cum objectis suis (primi fortasse) posuimus: Haec erit igitur discurrendi ratio & norma; quod enim praeterea superest, per unicum verbum, sive copulam est (non est enim ad est reduci potest) absolvitur: Hanc igitur seriem cognitionis rerum apud te statue. Primo (quod ex vocabularijs, vel rebus ipsis comperies) in Analogia tua plurimas dari rerum disserentias; Secundò omnes hasce differentias novum inducere sensusm. Tertiò ex omni novo sensu, novam c [...]eari speciem: quibus positis, specierum Analogiam quandam inter se observabis, cujus investigationi, facultates quaedam in nobis dicantur: quae licet illae ipsae sint quibus inscienter, & nullo ordine, sive delectu nemo non utitur; eorum tamen Methodum, & concinnam dispositionem, nullibi gentium videre licuit: harum artem igitur Zetetica nostra vocamus, quam tanquam omnis doctrinae clavem, publici juris facimus; neque enim aliter instructi, sive Philosophi, sive Theologi, &c. sive veteres, sive recentes, ad rerum cognitionem accessere, vel quidem accedere possunt: dum tamen nostram veritatis investigandi methodum, scilicet (ex qua facultate probas) nescierunt, & adhuc nesciunt, movere dubia, ut in promptu fuerit, eorum solutio per facultatem suam Analogam huc usque latuit: Artem igitur ex quibus ista omnia enodari possunt, heic pandimus: Neque igitur deinceps imponant Scholae; eaedem enim si dentur facultates, eadem objecta, nisi conditiones (vera scilicet methodus) desint, cur hic illo sapientior evaderet? desinant igitur ad magna illa nomina confugere, ut patrocinium errorum quaerant vaecordes: unicum ignorantiae asylum, auctoritas: Tantùm abest, ut aliunde, quàm à te ipso veritatem tuam comparare possis, aliâ ut lege, neque prosapia, neque honor, neque [Page 160] divitiae tuae fuerint; veritas quae in aliorum scriptis invenitur, nisi tua, nisi communis utique fuerit, Auctori permittenda est: quae igitur tua non sunt, justo domino assere, quo pacto veritatem rerum, sive veritates particulares, à veritatibus intellectus, sive veritatibus aeternis distingues; sed fidem isto modo labefactari inquies; minime gentium; res enim ita esse posse, in quibus nullae dantur contradictiones, ut communis sit notitia, ita revera fuisse, à narrantis auctoritate pendet; sed de hijs satis superque, nisi usque delirare lubeat; ad te ipsum igitur regredere, ut ad facultates proprias, universas Auctorum sententias, reducas, quas utilissime evolvi comperies, quatenus notitias communes excitant; restat ut ex hac Methodo nostra, verum à falso, in propositione quacunque datâ, separes: alia enim ad veritatem non superest via; neque igitur, vel operosa videri debet doctrina nostra, vel molesta, quibus veritas cara est, praesertim cum Zeteticorum nostrorum ope, indoctissimus quicunque, integra volumina conficere possit, & quidem circa objectum quodcunque; neque obstat, quod aliquando Barbarè sonent, si per illa, ac facultates proprias detur regressus. Quod interim unicè monemus, est, ut praedicamenta vulgaria abijciat, cui ista cordi sunt; cùm nihil, in totis Scholis (ausim dicere) magis corruptum, magis erroneum sit, vel quae tam amplam depravatae doctrinae ansam praebuerit. Primò, quod universa ut rerum series obtendatur, angusta sint; quo pacto causae rerum, fines, &c. subticentur: Secundò, quod nullam rerum divisionem, quae vel vera fuit, vel apta praemiserint. Tertiò, quod substantiae rerum & qualitates, prout vulgo intelliguntur, figmenta sint & chimerae: Nullibi enim per se ipsas existunt, sed modo quodam relativo tantùm: Quartò, quod facultates respondentes, ad Zetetica nullibi subjecerint, sed omnia ex discursu quodam putido deducere [Page 161] voluerint, nescientes extra provinciam suam, vel fallere, vel falli facultatem quamcunque: Hae autem sunt imprimis rationes, quibus adducti, praedicamenta illa vulgaria, in quibus res adeò insanè & temerè reponuntur, ablegavimus: quorum loco, quęstiones omnes, quę de objecto quocunque moveri possunt (dico omnes, nihil enim pręterea, vel cogitare potes) omnes denique facultates, quae in quęstionibus istis apposite respondent, substituimus: sint igitur humanę scientię termini & metę, quę hîc designavimus; quod etiam invitus experiere Lector: circa objectum igitur quod cunque, sive rei, sive verbi, sive signi, sive simplex, sive compositum, sive propositio vera sit, sive falsa, sive sit communis, sive particularis, sive objectum sensus interni, externi, vel discursus, & ut paucis dicam, circa differentiam quamcunque, quaestiones quae moveri possunt, & ultra quas neque dubitari datur, sunt sequentes, quas primò simplices, postea etiam complicatas exhibebimus: Simplices autem quorum synonyma passim, prout opus fuerit adnotavimus, sunt primò, an sit, secundò, quid sit, deinde quale sit, porrò quantùm sit, demùm ad quid sit, insuper quomodò sit, posteà, quando sit, ulteriùs ubi sit, denuò undè sit, ultimò cujus gratia sit, ex quorum prędicatis, juxta facultates respondentes, illa prędicamentorum series conficienda est: neque tamen herc sistendum est, sed ad complicatas illas quęstiones (ex quibus, cùm quaestionum, tum facultatum respondentium numerus integrè absolvitur) deveniendum est; exempli gratia, an quid sit, an quale sit, &c. tum quid quale, quid quantum sit, tandem, quale quid, undè tale, cujus gratia, tale, eo modo sit, atque ita alternatim usque ad tertiam, quartam, & ipsam decimam conj [...]gationem, quibus utinam nomina adaptarent Scholae, cùm in illis, velint, nolint, universa facultatum humanarum latitudo sita sit; certe ad eorum quasdam, propria jamdudum [Page 162] excogitantur nomina, ut in quaestione quid, rei quidditas, ad quaestionem, quale, rei qualitas, ad quaestionem quantum rei quantitas, an verò in quaestione, an, rei annitas, in quaestione ad quid, rei ad quidditas, &c. salva pędantum gratia, recipi possint, in medio relinquimus, praesertim ubi ad secundam, tertiam, quartam conjugationem, &c. ventum est, & de rei quali quidditate, undè talitate, &c. agitur; nos ipsi vocabula magis Latina confingi exoptaremus quidem; sed hoc aliorum esto negotium, modo complicationum nostrarum rationem, ubique observent; cùm ultra quaestiones istas, neque angi possint; nulla denique praeter hanc nostram, unde res omni ex parte exagitari queant, Methodus supersit, si partes necessarias scientiae spectes; ad illustrationem tamen cognata, similia, diversa, disparata, &c. addi possunt; sed in istis parum & cautè immorandum (similitudo enim erroris est foecunda) maximè cùm ad veritatem rei sufficiant, quae nuper adduximus; ubi tamen ad forum interius ventum est, & à veritatibus rerum, (quatenus fundamentum relationis extra nos obtinent) ad internas illas veritates, quę ad conscientiam spectant, provocatur, suborietur quęstio conscientię particularis, an ita esse debeat, de quâ suo loco; à quęstione, ansit, incipiemus.
FACVLTAS quae movet quaestionem, AN.
CIRCA differentiam quamcunque datam, inter universas quęstiones, quę primò occurrit, hęc est; neque enim tutò in reliquarum quęstionum profundum solvitur, nisi exploratâ istâ; ante omnia igitur exagitari debet, an res sit, quo pacto objectum quodcunque, non solùm à non ente, ficto, seu falso, sed ab ipso etiam verisimili & possibili distinguendum est; sapientissimè igitur à quęstione istâ incipitur, quod utinam adverterent Scholae, in innumeris illis propositionibus, quas confinxit, sive prius, sive posterius istud sęculum; ut tandem in resolutionem, ex qua facultate probant, devenirent. Quae respondent autem in quaestione ista, sunt instinctu [...] naturalis, sensus internus, sensus externus, & discursus, legibus istis, primo ut nullibi invertas ordinem, sed ut unicuique facultati suam permittas provinciam; neque enim quae sunt instinctus naturalis, ex sensu interno, externo, vel discursu, aut vicibus versis probari possunt; Secundò, quando in objecta facultatibus complicatis agitur, ut advertas, ubi superiores facultates in testimonium adduci possunt, non esse opus inferioribus, quo pacto notitia communis, cum sensu interno complicata, etiam invitis facultatibus reliquis obtinebit fidem; idem de sensu interno, in relatione sua ad discursum, existimandum est; modo Analogiam ubique serves; extra illam enim, nulla sapit facultas. Tertiò, ut discursui perse, in quaestione ista, vel parum, vel nihil, [...]bique tribuas, nisi quatenus, è verborum involucris, notitias communes extricat; quâ ratione discursu, verâ scilicet Logicâ, maximè utendum est. Quartò, advertendum est, ubique, res ita esse, ut ex facultatibus istis probare possis; res ita esse non posse, vel potuisse, [Page 164] nisi summa aliqua detur contradictio, nullo facultatum indicio constare; Est igitur in Analogiâ suâ veritas affirmativa tantùm, & quaedam asserere, nihil negare, nisi ubi, quod dicitur, cum notitia aliqua communi, ex diametro pugnat, à seipsâ potest; quibus instructus, veritatem à verisimili, sive praeterito, à possibili, sive futuro, & à falso denique optimè distingues; ultimò advertendum est, facultates respondentes, plurimis de rebus decernere, in quaestione ista, circa quae, ulterior non datur progressus, saltem ad adaequatam cognitionem; quod ubique observasse, permagni momenti esse arbitramur, cùm occurritur illis, qui res omninò esse pernegant, quia, quid, quale, quantùm, &c. sit objectum, ultra facultatum Analogiam situm sit; variè enim & inaequaliter facultates ad objecta, & vice versa, terminari, observamus; quâ ratione facultates, quae in duabus, tribus, vel pluribus harum quaestionum respondebunt, in reliquis silere possunt; quod limine doctrinae nostrae adnotare placuit, nesese temerè efferri patiatur Lector, & uti se nihil non sciscitari, ita nihil non scire posse, cogitet; Exemplo utar, obscuritate aliquando Solem obduci, notitia communis, & ipse quidem sensus docet, in quaestione an sit, & ad quid sit; Apprimè igitur respondent heic facultates nostrae: cùm verò ad quaestiones reliquas, puta quid, quale, quantùm, undè, cujus gratia, &c. ventum est, imperfecte in aliquibus, in reliquis non omninò respondent: utilissimè tamen quae de re quacunque moveri possunt quaestiones, in promptu adsunt, ut non solùm scientiae, sed ipsi etiam ignorantiae metae ponantur & termini, neque enim ultra quaestiones nostras, vel scire, vel quidem nescire datur. Hijsoe instructus, ad syzygias, sive complicationes venies, quarum primae sunt an-an, an-quid, an-quale, an-quantùm, an-adquid, an-quomodo, an-ubi, an-quando, an-undè, an-cujus gratia, dentur in objecto proposito. Porrò complicationibus hijsoe [Page 165] facultates quae respondent, in sequentibus habebis Lector, quas juxta quaestiones, complicari ubique advertes: eadem Methodus, denique in secundâ, tertiâ, quartâ, &c. usque ad decimam complicationem observanda est, quod ex ijs quae subijciuntur, facilè intelliges Lector.
FACVLTAS quae movet quaestionem QVID.
QVAESTIONEM summe difficilem ante oculos habere cogita: quid res sint; & Elementum, & planta, & brutum, & homo, multa sunt: Nihil hoc in mundo, non congestitium: sese mutuo subintrant res, & nullibi sincerum illud deprehenditur, quod sit, ex toto compositionis expers: quid igitur res aliqua sit, nisi plurima respicias, dici neq uit; proinde ultima in resolutione sua esse debet ista quaestio, utpote cui reliquae famulentur; à divisione rerum ordiemur: est igitur res omnis vel naturalis, vel artificialis, vel mixta; divisionem istam in praedicamentis suis subticuere Scholae; inde mira illa rerum sagmata: Hoc igitur ex facultatibus, quae in quaestione undè respondent, explorato, ad facultates quae in quaestione quid & ad quid respondent, deveniendum est: quô modô duplicem Naturam, in objecto quocunque comperies, communem & particularem: duplexigitur datur objecti quidditas; à communi incipiemus, ut tandem in quidditatem individualem, rei Naturam perstringentem deveniamus: quo in argumento praemittendum est, quaestionem istam in seipsa arduam, in naturalibus esse difficillimam, cùm facultates nostrae, ad Analogiam propniam terminatae, quiddit [...]tes rerum intimas non penetrent: ideo quid res naturalis in seipsa sit, tali in Analogia ad nos, ut sit constituta, perfecte sciri non potest: in artificialibus tamen aliter fit; quia sunt ex mente nostra: proinde [Page 166] opera Naturae (etiam in nobis edita) ut nos lateant, (nemo enim rationem generationis, nutritionis, augmentationis, &c. exploravit unquam,) quod in artificialibus subest, ex ijsdem facultatibus artis periti intelligere possunt: ideo sutor crepidam: sed quia etiam cum objecto naturali quaestionem istam quadantenus conformari posse, par sit credere, à differentijs tanquam notis & signaturis quidditatum optimis, incipiendum consulo; Differentias autem vocamus, illas quascunque signaturas, ex quibus objecta, ita determinantur & constant, ut per illas à reliquis quibuscunque distingui possint, sive rationes illas, per quas hae res non sunt aliae: quâ in definitione, duo advertenda. Primò, objecta non cognosci quidditativè, nisi cognitis differentijs; secundò differentias, non cognosci quidditativè, nisi cognitis extremis; ut à principio modeste quorum extrema nullo indicio constant, quidditativè cognosci non posse, pro confesso habeatur; in omni igitur differentia, extremitates, quâcunque ex parte dentur, expendi debent, ut regressu ad partes integrantes facto, rem absolvamus: quo pacto, sive objectum, instinctui naturali, sensui interno, externo, vel discursui competat, ea invenire oportet, quae rem constituunt: quibus instructus, in unitate objecti cujuscunque (puncto excepto) aliquid super-additum simplicissimo principio comperies, cujus Naturam seorsim, sive per se, vel confertim, sive quasi simul, juxta facultates respondentes indagare licet: cujus opus istâ lege satis molestum, usus & assidua exercitatio in plurimis jam dudum facile effecit: proinde in objecti cujuscunqne speculatione, duplicem illam Naturam comperies, (de qua suprà) communem & particularem: communis autem consideratur, vel in relatione quam objectum erga seipsum, vel erga alia obtinet, quarum prior rei quidditatem, altera ad-quidditatem denotat: quodcunqueigitur in omni objecto, uno eodemque modo afficit facultates [Page 167] nostras, ad differentiae latitudinem spectat, sed eam quae in objecto cernitur, cujus terminos idcirco undequaque explorare oportet; quodcunque denique in hoc objecto eodem modo afficit facultates nostras, quô illud olim, ad rei ad-quidditatem, quatenus eâdem cum illo Analogiâ sita est, reduci debet: Heic igitur terminos inter se committit intellectus noster, & quod uno eodemque modo afficit facultates nostras, idem quo ad nos esse ubique praedicat: ex communibus interea, communes, ex proprijs, propriae rerum Naturae indagantur: quo pacto ex communibus, rerum convenientiae, ex proprijs, rerum disconvenientiae investigandae sunt: quod paucis (quodcunque detur objectum) tanquam scientiae arcanum proponimus; neque enim uspiam, sine signaturis novis, novi essectus produntur, ex quibus idcirco, rerum quidditates intimae, eruendae sunt. Hisce positis, triplex enunciandi genus insurgit, quidditativum, Analogicum, & mixtum. Quidditativè enunciari potest quando constituentes termini objectorum, ita disponuntur, ut conditionibus datis, & ipsae dentur objectorum conformitates: Analogicè enunciatur, quando termini constituentes (licet ex communi sententia agniti) ob defectum conditionum, ita nos latent, ut nihil nisi ex remotis similitudinibus conjectari possimus; neque enim imperfectiones nostras in facultates quae nihil non percipere possunt (modò conditiones adsint,) sed in ipsos conditionum defectus reijcimus; exemplum apponemus, ne te turbent ista; quô modô prima causa agat, qualis sit mensura aeternitatis, nisi ex actionibus nostris, tempore nostro, (idque satis ineptè) aestimare non possumus; quod [...]nim prima causa agat, quod quaedam detur aeternitas, communes sunt notitiae: Mixtè enunciatur, quando quaedam ex ipsis rerum terminis ritè conformatis, quaedam ex conjecturâ desumuntur. Quemadmodum si de totâ figurâ, lumine, &c. astri, cujus ulterior [Page 168] pars nos latet, audacter pronunciaremus; aliqui enim termini nos latent; quemadmodum etiam, si de primo motore scientificè loqueremur, quia quaedam de motu satis constant; est autem omnium latissimum istud enunciandi genus, quia discursus, ubique se immiscet, super uniuscujusque veritatis basin, errores sexcentos, ut plurimùm, accumulans; inde tot inconsuta figmenta, deliria, de quibus, ubi de errorum causis; quemadmodum interea numerum veritatum rerum, per differentias, ita differentiarum, per terminos explicavimus; ultimò igitur in suos terminos differentiae resolvuntur, quas nisi omni ex parte complectaris, defectiva erit scientia; sive igitur objectum rei, sive verbi, sive signi, sive simplex, sive complexum detur, totum ex terminorum investigatione absolvitur negotium; quô modô latentes explorandi, difficiles explicandi, dubij distinguendi, quibus veritas cara est, ut tandem etiam in facultates respondentes, & leges conformationum deveniatur: Hjsce circa differentiarum essentiam, & Naturam ita statutis, in omni objecto naturali, quasdam communes, quasdam proprias, vel quandam saltem propriam comperies; inter communes autem, quaedam sunt magis, quaedam sunt minùs communes; quo in scrutinio (facultatum respondentium medio) à maximè communibus (cujusmodi Ens fuerit) incipiendum, ut per minùs communes transituri, in differentias ultimas, rei quidditatem maximè perstringentes, desinatur. Heic autem conspirationem signaturarum (cuicunque facultati respondeant) ubique advertes, ut, ex maxime communibus genera summa, ex minùs communibus, genera subalterna (quorum etsi egregius detur numerus, de hijs tamen in definitionibus vulgaribus, altum silentium) conficias, donec in alicuam speciem, atque ita in individuum, & postremo in illud ipsum quod individuationis principio maxime est Analogum, deventum sit; ubi advertisse juvat, [Page 169] quod differentiarum communium Naturae super-addit genus, (quemadmodum rectè à Scholis dicitur) est conspiratio illa occulta principiorum individuationis, intensior in genere suo facta, cùm plures virtutum radij concurrant, sive res in seipsis, sive earum species in memoria servatas intelligas: in objecto autem quôcunque, maxime communes differentias, illas, vocamus, quae cùm sint communes individuo, cum specie, & maxime extra illam speciem sunt communes; quâ in gradatione minus communes differentiae illae erunt, quae cùm sint communes individuo cum specie, extra illam speciem tamen non sunt adeo communes; ex quâ methodo (quemadmodum suprà adnotavimus) genera summa & subalterna conficies, donec in differentias, sive differentiam, rei quidditatem maximè perstringentem deveniatur; Hjsce ita statutis, generibus, sive differentijs communibus nomina adaptanda sunt, ut ex illis, tanquam promptuarijs, definitiones rerum desumi possint; neque onerosum istud videbitur cuiquam, cui veritas in pretio est; neque aliter vel definitiones rerum, vel divisiones corruptę instaurari possunt; neque aliâ lege demùm, vel communes rerum Naturae, vel particulares (ex quibus intima Naturae rimari licet) deprehendi possunt. Quod enim novum in omni objecto subest, ex nova aliqua differentia insigniri, (sive hominem, sive ipsum brutum, &c. spectes) non semel monuimus; ita enim voluit (ne nos incautos opprimerent, quae in hoc theatrum prodeunt) providentia Divina universalis. Porrò communibus à particularibus isto modo secretis, videndum quae differentiae ita rem constituant, & integrent, ut illis sublatis, & aliquid ab ipsius rei essentiâ dematur: quaedam enim in objecto quocunque naturali deprehendi posse, quae non sunt ejus partes prorsùs necessariae, nemini, in dubio positum esse credimus; differentiae igitur quae rem constituunt & integrant, in quaestione quid, quemadmodum illae quae [Page 170] accedunt, vel quidem accidunt, in quaestione quale respondent; quorum omnium scrutinio, mire inserviunt quaestiones, quae omnibus, quae pluribus, quae aliquibus, quae semper, quae aliquando, quae rarò, quae solis denique conveniant; ut tandemetiā in quaestionum istarum complicationē deveniatur, scilicet quae omnibus semper, quae omnibus aliquando, &c. deinde quae pluribus semper, quae pluribus aliquando, atque ita pari derivatione, donec objecti Natura, (sive differentias communes, sive particulares, sive essentiales denique & constitutivas, sive accidentales & adventitias spectes,) explorata habeatur; cui methodo, sive individua, sive species, sive genera in examen veniant, sive denique instinctui naturali, sive sensui interno, externo, vel discursui sint Analoga, ubique insistendum; ex quibus, quae omnibus, semper, & solis conveniunt, aliquod genus sive speciem denotant, quemadmodum quae solis, individuum: Differentias igitur istius census, essentiales & constitutivas vocamus, sive individuum, sive speciem, sive ipsa genera spectes; exemplum subijciam, in Analogia externa, calor, figura, motus, sunt differentiae essentiales constitutivę, viventis; omne enim vivens, aliquem calorem, figuram, motum obtinet; ita cùm denique ad speciem ventum fuerit, hic calor, illa figura, iste motus, differentiae essentiales constitutivae erunt, hujus, illius, vel istius speciei; hic denique vel iste calor, &c. individuo propriè competunt; quo pacto quae individuo, quae speciei, quae denique totis rerum generibus congruunt, excutienda sunt per Methodum nostram; ut quae magis, quae denique minùs sint communia, ex facultatibus respondentibus constent, quô modô, res quęcunque tandem in suas infimas differentias ejus quidditatem consignantes, & illam à rebus quibuscunque distinguentes, resolvetur; ita lineae inflexio aequalis à centro, est differentia essentialis constitutiva circuli, & quia exinde ab omni figura distinguitur, & quia ita circulum constituit differentia [Page 171] ista, ut si aliquid, vel demptum sit, vel super-additum, novum objectum detur: Haec igitur ad quaestionem quid, prout ea quae sunt adventitia, ad quaestionem quale & quantum pertinent; Neque igitur sine extrema dementia quispiam inter accidentia reponat, calorem, motum, figuram, sine quibus non omninò fuerit vivens, talis enim motus, talis calor, talis figura, ut sint accidentia, ipse motus, calor, figura non erunt: proinde, ut hic motus, ille [...], ista figura homini, hic motus, &c. equo conveniant: neq [...] homini, neque equo accidunt, sine quibus non ob [...]in [...] [...]uerin [...]; Aliter tamen fit in ferro, ut enim figur [...] [...], [...]i [...] differentia essentialis constitutiva ferri, calor ve [...] motus in ferro sunt accidentia: Neque igitur ex propria Natura, sed quia alijs subjectis, accidere possunt, ista vocantur accidentia; sine calore enim, vel motu, ferrum propriam servat Naturam, sine illis homo extinguitur: haec igitur per se sunt manifesta. Quod interea respectu hujus objecti erit substantia, respectu illius erit accidens, & vice versa, quod ut caetera mittam argumenta, ipse sensus, & communes notitiae docent; Facessant igitur prędicamenta illa vulgaria, à quibus nisi expediamur, de veritate desperandum est: Quorum locohanc nostram totius rerum scrutinij Methodum proponimus, breviter licet, & fortasse magis obscurè, quàm par fuit, quod an soli praestiterimus videant, qui ista capiunt. Hoc interim ad majorem illustrationem adijcere placuit, differentias quae ex facultatibus respondentibus in rerum collatione, omnibus semper & solis competere deprehenduntur, summa rerum genera constituere; proxima quae pluribus semper & solis; denuò quae omnibus & solis, sed non semper, post illa, quae pluribus & solis, sed non semper, demùm, quae aliquibus, aliquantisper, & solis, ut postremo etiam in ea, quae solis conveniunt, deveniatur; sunt enim principia individuationis; qua in deductione advertendum est, differentiam, [Page 172] quae omni & soli competit (ut risus in homine) licet non semper adsit, inter accidentia tamen reijci non debere, quia hominis quidditatem integrat; licet igitur quae non semper adsunt, & sine quibus res propriam servant Naturam, ad quaestionem quale pertineant, ut supra docuimus, in ijs tamen quę rem aliquam ita signant, ut exinde differentiam aliquam propriam nanciscatur, aliter fit, quod supra & quidem isto in loco adnotare placuit: Harum igitur origines & causę, illis imprimis suspiciendae sunt, quibus, intimas rerum quidditates penetrare in animo est, vel saltem si ulteriùs non detur, aliquid peculiare subesse, quod ex usu & observatione addisci potest, cogitandum; nunquam enim fallit Natura, vel sine re notam, vel sine nota, rem, apponit; differentiae interea essentiales & constitutivae primò designandę sunt in objectis quibuscunque, ut tandem etiam, quod novum subest, sua peculiari gaudeat animadversione; Hjsce igitur quae objectum constituunt, deinde etiam ijs quae adijciuntur, separatim perspectis, aliquam in omni statu perfectionem dari, comperies, sine cujus cognitione, quae illam exuperant, vel quidem ab illâ deficiunt, aestimare impossible; hujus interea ut sit latitudo quaedam; absque illius scientia tamen, quid sit aliqua perfecta species, sive idea edici nequit; cùm autem (quod hucusque subticuimus) omnis differentia, ex qua superior aliqua species ab inferiori distinguitur, sit ejus perfectio quaedam & complementum, sapientissime per differentias istas ulteriùs proceditur; sunt enim differentiae illę, quae speciei competunt, eorum quae superstruuntur, fundamenta & bases, modò rerum seriem expendas; aliter tamen fit in individuis, quorum differentiae quaecunque sunt imperfectionis notae; à statu enim illo receditur, cujus aliquis saltem datur apex; quae ut clariùs constent, quaedam de ipsa quidditate hominis ex Methodo nostra subijcienda duximus; Post communem [Page 173] igitur Naturam ex universis facultatibus Analogis pęrspectam, (quo in scrutinio, quae in quęstione quid, quae denique in quaestione quale respondeant, imprimis distinguenda sunt) juxta genera summa & subalterna, differentię hominis, quae emergunt in Analogia instinctus naturalis, sunt cunctae ferè notitiae communes (quasdam enim communes nobiscum, bestiae obtinent) in Analogia facultatum in ternarum, spés, fides, amor, gaudium, & soluta illa in opposita libertas; neque enim in brutis deprehendi posse ista, luculenter suo in loco demonstravimus, quae idcirco repetat Lector; in Analogia ad facultates externas, figura quaedam propria, & symmetria, medio notitiarum communium rite deductarum explicata, in quâ manus, ad sermonem organa quaedam, motus, calor, color quidam, glabrities, &c. advertenda sunt: in Analogia ad facultates discurrentes, mira illa discurrendi & ratiocinandi promptitudo & velocitas, & ipsa tandem contemplatio, plurima denique alia, quae ex Methodo nostra, quae omnibus, quae semper, &c. & facultatibus Analogis deprehendi possunt: ex quibus quae ad Analogiam internam spectant, maxime hominern integrant; ab externis enim, nisi quatenus sunt in ordine ad facultates internas, parum juvamur; ideò in figura, linearum proportio, in motu, numerus, in calore, &c. temperies consuli possunt; quo pacto totae differentiae externae, ad internas in suâ ultimâ resolutione, reduci debent, modo leges conformationum, & facultatem respondentem, ubique advertas: quae interea in votis habemus, ex differentijs petenda sunt, illis nimirum quae speciei conveniunt; nihil enim à Naturâ (in tota illâ rerum serie, quae ab Elementis incipit, & in hominem desinit) speciei super additum, quod ad ejus perfectionem non facit, supra docuimus; inde dente Aprum, cornu taurum petere, rectè dicitur; aliter tamen de differentijs, quae individuo competunt, censendum, quę imperfectionem, & ut plurimum [Page 174] ominosum & funestum aliquid denotant: Haec autem de methodo nostrâ in rerum quidditatibus investigandis, breviter dicta sunto; à quâ quantum recessit definitio illa vulgata hominis, paucis expendemus. Homo est animal rationale: quam utroque termino infirmabimus: ut enim omnis homo, respectu hujus actionis sit animal, respectu istius erit vegetabile, respectu illius Elementum, quaedam enim communia cum hijs omnibus obtinet; Neque demùm semper est animal, in utero enim vitam degit vegetabilem, neque solus, quodcunque enim sensum habet, aeque est animal, neque denique semper est rationale, irrationem enim cum bestijs communem obtinet; inde indoles ovinae, avinae, lupinae, caninae; nequesolus, ut enim mittam bruta, &c. ipsa Elementa habent rationem propriae conservationis, ultra quod nihil sapit; rectè igitur diximus totas ferè communes notitias (aliquae enim in Elementis, plantis, &c. describuntur) maxime vero illas, quae circa Religionem versantur, cunctas facultates denique ad spem, fidem, amorem, gaudium, libertatem, contemplationem, &c. hominis quidditatem integrare, quia omnibus, semper & solis conveniunt, modò conditiones adsint, sine quibus neque animal fuerit homo, neque rationale; nullam enim facultatem, sine conditionibus intermedijs proficere voluit Deus Opt. Max. ut gratiam suam quotidianam, votis & precibus nostris assiduis exoratam experiremur; facultates igitur ad rationem obtinet homo semper, ipsa ut desit ratio, quod imprimis in verbo rationale advertendum est; qua acceptione tanquam angustam potiùs, quàm falsam, definitionem istam, paulò acriùs perstrinximus: Nequid interea hoc in argumento desit, ultima aliqua hominis differentia investiganda est, quae neque superiori, neque inferiori alicui Naturae, convenire possit; quemadmodum enim intellectum, a [...]orem, libertatem, cum Deo, ita irrationem, [Page 175] concupiscentiam, necessitatem, cum brutis, &c. communem obtinemus; ex cujus scrutinao accuratiori, solae & ultimae hominis differentiae, Religio & fides insurgunt; dico vera Religio, & fides vera, illa nimirum, quae ex probâ conformatione facultatum, quae circa Religionem versantur, oritur; ex quibus non solùm ad suprema ferimur, sed facimus etiam, ut illa ad nos demittantur; sunt enim extremorum vincula, & proinde in homine deposita, qui & ipse inter superiora, & inferiora medium quiddam est; quae ut apertiùs constent, dicimus omni semper & soli convenire: omni, quia nemo sanus & integer non quoddam colit Numen, sive Deum, sive Naturam dicas; nemo denique non quodammodo confidit semper, quia hâc ut Religione, fide excidamus, suborieturilla, quopacto ipsa etiam confidit desperatio; soli, quia neque illius est indiga vel perfectio Divina, vel brutorum imperfectio; perfectio Divina, illâ opus non habet, quia nihil praeterea superest quod perfectioni Divinae adijci possit; in brutis denique supervacaneae fuerint, nullus si hâc vitâ, melior maneat status, cujus compotes esse possint; utcunque certum est, nullam praeclaram inter bruta, extare Religionis formulam; ut dueas igitur intellectum, amorem, gaudium, libertatem nostram, &c. Divina esse attributa; ut denique omnem brutalem affectum, ad Naturam corpoream ableges; Religio & fides supersunt, quę ad nos ita intime spectant, ut hominis differentiae ultimę, meritò habeantur; ideò non solùm superiora cum inferioribus, sed ipsa etiam praeterita, cum futuris componit, connectit, & quidem inter se contexit Religio & fides immensa: & nihil non conciliare, rectè creditur; à Deo igitur infinito ut sint, cum Deo denique ut conformari gaudeant, neque in Deo, neque in brutis deprehendi, satis constat; ex quibus patet, axioma nostrum, species quascunque, ex differentijs à Natura tributis, perfectionem [Page 170] [...] [Page 171] [...] [Page 172] [...] [Page 173] [...] [Page 174] [...] [Page 175] [...] [Page 176] aliquam adipisci, in homine verum esse: quod non minùs utile in caeteris quibuscunque speciebus comperies: Hâc nostrâ interea Methodo fretus, sui ipsius cognitionem aggrediatur Lector; nobis enim satis in praesens fuerit ista delibasse: caveant interea veritatis studiosi, ne differentias nostras essentiales constitutivas, (sive in individuis, sive speciebus, sive ipsis generibus deprehendantur) inter accidentia peritura numerent, quasi vel adesse, vel abesse potuissent citra subjecti corruptionem: cujus erroris, ut famosum istud substantiae verbum sit causa, quia tamen contra Auctores scribere praesens institutum non patitur, satis habeant Lectores, Methodum hanc ad quidditates rerum investigandas, in veritatis gratiam, à nobis proponi; ex quâ & facultatibus proprijs, (modò leges conformationum ubique advertant,) sapientiores evadent, ausim dicere, quàm ex protritis Philosophorum Scholis: Restat ut quae facultates hac in quaestione respondeant, explicemus; respondent autem instinctus naturalis, sensus internus, sensus externus, & discursus, & inter hęc maximè, quae maximè extrema rerum pertingunt. Primę autem complicationes hujus quęstionis sunt, quid-an sit, quid-quid sit, quid-quale sit, quid-quantum sit, quid-ad quid sit, quid-quomodo sit, quid-ubi sit, quid-quando sit, quid-undè sit, quid-cujus gratia sit, inter quas arctiùs nectuntur, quid-quale, quid-quantum, quid-ad quid, neque enim à quaestione quid, divelli posse videntur.
FACVLTAS quae movet quaestionem QVALE.
QVAESTIO ista à prioripendet; nisi enim quid res aliqua sit intelligas, quale fuerit, non capies unquam; mutuo igitur in ordine consistunt; licet interea, & ipsius [Page 177] qualitatis quędam detur quidditas; in complicationibus enim quaestionum nostrarum, quaestionem quid-quale invenies, quia tamen omnis differentia, quae in ista quaestione respondet, ex praenotione alicujus quidditatis, ortum ducit, quia denique quidditati illi ita inhaerere vel inesse videtur, ut exindè intensionem aliquam suscipiat, vel remissionem, subjectum tale denominat; status igitur uniuscujusque rei, per cunctas facultates Analogas, & Methodum quam in quaestione praecedente, instituimus, primò expendendus, ut tandem in quaestionem istam deveniatur; nulla enim, nisi respectu quidditatis suboritur qualitas; quô modô quae excedunt statum naturalem uniuscujusque rei, vel quidem ab illâ deficiunt, in quaestione ista reponuntur; non solùm interea Philosophorum, sed Medicorum maximè interest, utista pernoscant, per dissimilitudinem enim imprimis morbos venantur: Post igitur, differentias essenriales constitutivas rerum perspectas, earum gradus, affectiones, &c. explorandae sunt, quarum disquisitioni inserviunt quaestiones, quae omnibus, quae pluribus, quae semper, quae aliquando, &c. quo pacto, quae, post statum expensum, vel desunt, vel quidem supersunt, quaestioni isti vindicantur; errant igitur, qui qualitates rerum, absque quidditatibus se perspectas habere posse cogitant; quemadmodum interea termini quidditatum, per quaestionem quanto-quid, ita termini qualitatum, per quaestionem quanto-quale, designandi sunt; Quae omnia, ut faciliùs complectaris, in investigatione nostrâ, quae omnibus, quae pluribus, quae semper, quae aliquando, &c. accidunt, istae imprimis qualitatum signaturae deprehenduntur; primò, non semper adesse; quâ in deductione, quae saepè, quę rarò, quae aliquando, quae insolitò contingunt, seorsim contexi, & subinde reponi consulimus; ad praecautionem enim errorum maximè inserviunt; Secundò res sine illis propriam servare Naturam: quo pacto differentiae constitutivae, licet [Page 178] non semper adsint, à qualitatibus distinguuntur; ideò ut non semper rideat homo, quia tamen risus omni & soli competit, inter differentias essèntiales constitutivas hominis à nobis statuitur. Tertio, subjectum exinde intendi, vel remitti, qua ratione à quantitate imprimis distinguitur: Quę omnia faciliùs perficies, si quaestione istâ, cum reliquis quaestionibus complicatâ, per illas demùm, totam accidentis (de quo agitur) seriem, à sua origine deduxeris, & undè-tale, quantum-tale, quomodo-tale, adquid-tale, quando-tale, &c. accuratè expenderis; ne interea horum exemplum aliquod desideres, in memoriam revocandum est, calorem, motum, figuram inter differentias essentiales constitutivas viventis positas fuisse, & proinde in quaestione quid respondere; calor igitur ad sudorem, figura capitis obstipi, motus solitô, vel pernicior, vel tardior, ad quaestionem quale, vel quanto-quale pertinent, subjectum enim tale denotant. Pari lege cùm ad hominem ventum fuerit, in fame vel siti, Boulimos, Ascites, in risu cachinnus, hominem talem nuncupant; absque hijs enim, homo propriam servat Naturam; neque igitur dicimus qualitatem esse accidens, per quod substantia est efficax; quasi si deessent accidentia, omnis substantia sopita & iners delitesceret; sed qualitates, ad differentias illas quascunque, quae ultra, vel citra rei cujuscunque statum naturalem deprehenduntur, restringimus; quo pacto, cùm utrinque res obsideant, in contrario gradu positae dicuntur; latitudo quaedam interea ut unicuique statui naturali permittatur, intra quam satis commodè subsisti potest, (quemadmodum si in homine jecur paulò calidius, cerebrum paulò frigidius justô existeret) quodcunque tamen temperaturam illam admodum excedit, ut in febricitante, vel citra illam deprehenditur ut in Lethargico, differentiae essentiales constitutivae febricitantis, vel Lethargici, ut sint, hominis sani & integri non erunt; defectus igitur & excessus isti, ut in quaestionem [Page 179] quale reijciantur (si statum naturalem hominis attendas) ipse calor, sine quo nec homo fuerit, nec vivens, ad quaestionem quid attinet, & tanquam effectus determinatus causae suae, necessario sub conditionibus proprijs agentis, recipitur; quo pacto, quod in homine substantiale est & quidditativum, in ferro adventitium esse & peregrinum, & quod respectu hujus est accidens, respectu illius esse substantiam, suprà adnotavimus; Quaestio autem ista ad ea, quae caduca (ex sententiâ nostrâ) statuuntur, propriè spectat; ut quę sola intendi possint & remitti, & quodammodo corrumpi; quod in facultates Divinas noëticas non cadit; ideò ut qualis morbus, qualis intemperies rectè affirmetur, non qualem intellectum, qualem fidem, qualem amorem, libertatem, &c. sed quantum, dixerim: Neque enim dilatari aut ampliari, sed detegi potiùs & explicari facultates Divinas noëticas ęquum est credere; Quę enim ad formam internam attinent, quia subjecto carent in quo inesse possunt (quod accidentium est proprium) ad quaestionem quanto-quid reducuntur; neque igitur in anima, sed ipsa anima sunt; ne interea Lector circa nostra torqueatur, adnotare placuit, quęstionem in quo, ad quęstionem quale attinere, quia, ex sententia nostra, qualitates in quidd [...]tatibus, tanquam in subjecto haerent; in quibus idcirco totam accidentium latitudinem, satis apertè posuimus; Quam incongruè igitur à Scholis, ad accidentium Naturam extenduntur ea, sine quibus neque genera, neque species, neque individua subsistere possunt, ex nostris constat. Quę autem in quaestione istâ, appositè respondent facultates, in genere, sunt (in no [...] bis) instinctus naturalis, & sensus internus corporeus: (extra nos) instinctus naturalis, & discursus: licet enim ipsae qualitates in corporea, tanquam in subjectum, ubique cadant, earum scientia & dignotio, ad intellectum propriè & per se spectat. Primae complicationes hujus quaestionis sunt, quale-an, [Page 180] quale-quid, quale-quale, quale-quantum, quale-adquid, quale-quomodo, quale-ubi, quale-quando, quale-undè, quale-cujus gratia.
FACVLTAS quae movet quaestionem QVANTVM.
SVB quaestione istâ, terminorum investigatio cadit (sive finitum illud, quodaliquibus, sive infinitum, quod nullis concluditur terminis advertas;) cùm interea, nisi, omni ex parte, explorentur termini, quanta res aliqua sit, dici nequeat; quodcunque post terminos exactè expensos, deprehenditur, quantitatis area existimanda est: quod quidem, sive res, sive verba, sive signa, sive in nobis, sive extra nos spectes, ubique adnotare juvabit, cùm exinde omnis quaesiti extensionem, sive molem designare par sit; licet interea extra quaestionem istam, nihil, nisi infinitum illud, cujus nullus est terminus, dari possit, intra illam, cunctae facultates impendi solent, cùm nullo in quanto, non concludatur aliquid, omni facultati Analogum; caeterum, quia de ijs, quae propriè, hoc ex scrutinio decernuntur, agimus; duplicem ex Scholarum sententiâ, quantitatem deprehendimus, continuam & discretam; quarum, haec, quantitas, illa quotitas ex earum Latinitate dicenda fuerit; quae cùm diversum sensum inducant, & diversa conformationis media postulent, diversis facultatibus, propriè & per se, competunt: Principium autem continui est punctum, discreti unitas; praecipuae autem affectiones, quantitatis continuae, sunt, aequale & inaequale; numeri par & impar; à qualitate autem distinguitur omnis sive quantitas, sive quotitas; Primà, quod non habeant contrarium, & proinde nullum per se motum, sive corruptionem: Secundò, quod neque intendi possint, neque remitti, neque enim addere, vel subtrahere, est intendere, [Page 181] vel remittere: Tertiò, quod sensus internos, illos nimirum qui circa bonum & malum, sive utile & noxium versantur, non pertingant; neque enim quantitas, vel quotitas (per se scilicet, absque figura, vel proportione intellige) vel sensus internos afficit, vel bonum, aut malum, ex Naturâ suâ esse videtur: Restat, ut quomodo inter se distinguantur, quantitas & quotitas, ex Methodo nostrâ, quae singula juxta facultatum Analogiam exagitat, explicemus. Quod facillimè capies, si per sensoria sola tactus & visus, facultates illas quae circa quantitatem continuam; per meatum auditus, illas etiam quae circa discretam versantur, excitari advertas; ideò mirè cum proportionatis numeris conformantur facultates, ad quas, per aurium foramina datur ingressus, delectationem, ex symphonia, vel molestiam ex Cacophonia, percipientes: Attamen ex gustu, vel odoratu, nihil per se in utrâvis quantitate, deprehendere licet; quod enim ex dentibus affixis Chely, dum pulsatur, audire (vel obturatis auribus) queas, ex eo provenit, quod conjugationes nervorum, quae huic ministerio dicantur, per gingivas transeuntes, munus anticipant suum: Hjsce autem, circa Analogiam sensuum externorum & internorum, ad utramque quantitatem, explicatis, restat ut quomodo se habeant, hac in quaestione, instinctus naturalis & discursus, explicemus; Instinctus autem naturalis, plurima circa utramque quantitatem suggerit, frequentes igitur in Mathematicis notitiae communes; que, postulata, eâ de causâ vocari solent, quia nihil superius, quò provocetur, existat; cur interea, scientiae Mathematicae, omnium certissimae habeantur, ratio in aperto est; quod nimirum de principijs hujus scientiae puncto videlicet & unitate, summus detur consensus, quemadmodum etiam de notitijs communibus, sive postulatis, undè tota Matheseos istius series deducitur; quapropter discursus majori, quàm in reliquis Philosophijs certitudine, istius [Page 182] scientiae normam dedolat: Principia verò formalia, odorum, saporum, colorum, &c. ita in recessu abdita ponuntur, ut nihil certi de eorum Natura, & statu, affirmare possimus: de quibus, igitur, hoc, unicè, absque errore dici potest, qualitatibus illis solennibus Elementorum, non respondere: quid enim cum calido, sicco, humido, vel frigido, commune obtinet caeruleum? iniquè igitur ex jejunis istis principijs, universas differentiarum classes, educere conata est Schola, licet intra Elementorum ambitum, quodammodò delitescant: Haec autem de ijs quae ad quaestionem istam attinent, & facultates Analogas denique, breviter, & more nostro, dicta sunto: Ad complicationes primas hujus quaestionis accedimus. Complicationes autem primae sunt, quantum-an, quantum-quid, quantum-quale, quantum-quantum, quantum-aliquid, quantum-quomodo, quantum-ubi, quantum-quando, quantum-undè, quantum-cujus gratia.
FACVLTAS quae movet quaestionem AD-QVID.
SVB quaestione quid sit, rerum quidditates, sive Naturas individuales & genuinas explicavimus; huc igitur earum ad-quidditates, sive Relationes & Analogiae reducuntur: Quemadmodum enim, illa, quid res sint per se; ista, quid sint ad alia, disquirit; arctissimè igitur, quod suprà adnotavimus, connectuntur, quaestiones istae, discuneatae licet, & distinctae satis, ex Methodo nostra, exponantur; Huic interea quęstioni, tanquam omnium latissimae, totam rerum Analogiam vindicamus, neque enim solùm convenientias rerum, & conformitates, sed & disconvenientias, & difformitates quascunque, & ipsa tandem contradictoria disparata, opposita, & contraria, &c. hujus census expendit; in quam idcirco, universa actionum & passionum, sympathiarum [Page 183] & Antipathiarum prędicamenta & series digessimus, cùm sine relatione aliqua praecedente, nulla vel actio, vel passio dari possit; Haec igitur actionum & passionum summa norma esto; uti, quae ab Analogiâ illâ mutuâ, in qua constituuntur res universae, ita pendent, ut si conditiones illae adsint, (sine quibus virtutes rerum quaecunque, vel languidae fuerint, vel nullae) in actum veniant; qua ratione quaestio ista, cum quaestionibus, quomodo, ubi, quando, &c. complicatur; Nos interea qui paucis, ijsque maximè distinctis quaestionibus, ad memoriae sublevationem, usi sumus, simul cum relationibus, actiones & passiones in contemplationem adducimus: cùm, sine relatione illa, (cujus vis maximè in principiorum energia cernitur) omnis materia, iners & sopita, suis in Elementis, delitescat; quo pacto, relationum seriem primò, posteà etiam actiones & passiones, tanquam earum resultantiam, & subolem quandam in complicationem quaestionis istius, cum reliquis quaestionibus deducimus; quibus ita statutis, relationem, sive adquidditatem istam, ad totam rerum compagem promiscuè extendimus, ita ut triplex omninò fuerit relatio. Primò, realis, secundò, attributionis, tertiò, & mixta, quarum unaquaeque denuò triplicem sortitur considerationem. Primò, in Analogiarerum ad nos, secundò, in Analogia rerum inter se, tertiò, in Analogiâ horum omnium ad Deum, sive primam illam causam, rerum seriem & momenta disponentem; quorum explicationem ut aggrediamur, quaedam de terminis, sive postremis differentiarum notis, in memoriam, revocanda sunt, quos triplices etiam observamus quidditativos, Analogicos, & mixtos; Quidditativos terminos (suprà in quaestione quid est) illos vocavimus, per quos, hę res non sunt aliae, quos ideo, inter differentias essentiales constitutivas enumeravimus. Relativi, sive Analogici termini, illi sunt, qui cum constitutivi respectu subjecti dici possint, quia [Page 184] tamen relationem ad extra obtinent, ad aliud quiddam, sub conditionibus suis, pręfiniuntur; proinde termini mixti fuerint, qui utriusque Naturam, ita prae seferunt, ut ex uno termino quidditativi, ex altero Analogici, dici possint: Quia autem terminos inter se, componi & committi posse declaravimus, apertè constat, varias rerum considerationes, novos & ponere, & tollere terminos: de relativis hic erit sermo: igitur adquidditas, sive relatio realis, in Analogia rerum ad nos, ea est, quae terminos suos, verè & realiter, absque omni attributione, in rerum Natura possidens, à facultatibus nostris, per sensum atque notitias communes (conditionibus debitis intercedentibus) percipi valet: Estque vel ad conformitatem, vel ad difformitatem; ad conformitatem, uti verum, bonum: quo pacto, conditiones debitas obtigisse, existimandum est: ad difformitatem, ut error, impietas: in quibus vel totas, vel aliquas saltem, quae ad veram objecti conformitatem desiderantur, conditiones defuisse, statuendum est: Adquidditas sive relatio realis, in Analogia rerum inter se, ea est, quae terminos suos relativos, verè & realiter, absque omni attributione, extra nos possidens, à facultatibus nostris per sensum aliquem, ex relatione rerum reciprocâ oriundum, & ad facultates nostras subinde terminatum, conditionibus debitis intercedentibus, percipi valet: Estque vel ad conformitatem rerum inter se, vel ad difformitatem: ad conformitatem rerum inter se, ut actiones naturales & debitae Elementorum, mineralium, vegetabilium, animalium; huc denique majoritas, minoritas, totum & partes, (cùm inter se proportionatae fuerint) reduci possunt; ad difformitatem, ut monstra, anomala, disproportiones: Adquidditas sive relatio realis, in Analogia rerum ad primam causam, etiamsi ex termino ad nos, desumi possit, quia tamen, non solùm in nobis, sed extra nos, & ubique describuntur relationis istius termini, ideo per se spectabilis, [Page 185] proprium sibi adsciscit locum: adquidditates autem sive relationes reales quaecunque, ex instinctu naturali, potissimùm mediante discursu & sensu interno, percipiuntur. In quae enim discursus jus integrum habere videtur, ad relationem attributionis attinent. Adquidditas autem sive relatio attributionis, ea est, quae fundamentum ex utroque termino, non propriè, vel realiter, in rerum Natura, sed in modo intelligendi obtinet, ut dominia quaedam, & servitutes, honores, Encomia, Ceremoniae, &c. Relatio mixta, ea est, quae cum fundamento alicui reali innitatur, super-additum tamen aliquid ex attributione obtinet, estque praecedentium latissima: cùm enim nihil adeò castum & sincerum in doctrinis quibuscunque deprehendi possit, quod non corruptionem & imposturam, sive ab ingenijs subtilioribus, sive quidem à crassioribus patiatur aliquam, objectum quodcunque, ultra propriam Naturam, fortasse non satis exploratam, aliquid ex attributione obtinebit; ideo in educationibus puerorum, legibus, Religionibus (in omni denique Analogia) plurima depravata, iniqua, prophana, qua ratione, in omni adquidditate sive relatione, fundamenta relationum (in quaestione unde-adquid) quatenus licet, inspicienda sunt: Cùm enim fundamenta varia esse possint, (in actionibus enim & passionibus, mutuas inesse ad relationem vires existimandum est) verum fundamentum illud vocamus, quod maximè est actionis principium: licet, interea, in relationibus nota sit legitima, quod simul cum correlatis, ponantur & tollantur, hoc tamen interest, quod fundamentum si maneat integrum, actionis reiteratio quaedam, sive regeneratio dari potest, quod neutiquam fit, ex altera parte: etiamsi enim sublato filio, aeque ac sublato patre, tollatur relatio: fundamentum tamen, scilicet vis generativa, manere potest; at sublato patre, tollitur & relatio, & fundamentum paternitatis: semper igitur fundamenta, quatenus licet recensenda [Page 186] sunt, & à proximo ad remotum, & deinde ad remotissimum deveniendum est, ut tandem in illo acquiescatur; veluti, si per terminorum multiplicationem, Bonitas illa nostra (ex Analogia cum objectis secundùm sensus internos, legitime conformatos, oriunda) ad primam deferatur causam, tanquam suum fundamentum ultimum, altero termino Analogico, subjectivè in nobis manente, sequitur quod cessante Bono in nobis, cessat ex parte nostrâ, relatio illa, quam ad primam causam obtinet; ęquè enim tollitur relatio, moriente filio, ac patre: Bonitas tamen primae causae, tanquam Bonitatis nostrae fundamentum, novam generare relationem potest, & nobis tribuere olim, ut boni simus: Mira hinc oriuntur consectaria, sed cùm difformitas realis nostra ex parte dari possit, habemus etiam unde cruciemur in aeternum, cùm sine resipiscentia vera, ijsdem semper haeserimus vestigijs: misere interea torqueri Auctores observamus, dum verum & bonum illud, quae sunt relationes reales, à vero & Bono illo, quae sunt relationes attributionis sive discursus, distinguere nescientes, subinde in Antilogias miserrimas passim impingunt; est denique scitu dignissimum, in omni actione naturali, illud, quod est actionis principium sive fundamentum, conformitatem aliquam (juxta Analogiam in quâ constituitur) attentare: Ideo ignis assimilationem aque molitur, & aqua, ignis, quorum actione mutuâ, observabis, à principijs validioribus excludi heterogenea, ut homogeneam aliquam conforment Naturam: ubi interea plurima dantur similia, facilis erit actio, & vice versa. Haec igitur est actionum naturalium (sive sympathias rerum spectes, sive Antipathias) ratio, nexus, & norma, quae tota, ab Analogiâ illâ in qua constituuntur res universae, ita pendet, ut si conditiones (immediatum providentiae Divinae opus) adsint, in actum verè & realiter deducantur; quod non solùm in Analogia rerum inter se, sed in nostrâ aequè [Page 187] constat: Quòd enim ex sensibus externis, audiamus, videamus, tangamus, &c. ab Analogiâ ista & proportione rerum inter se, ortum ducit; quod Bonum denique vel malum ex sensibus internis videtur, ijsdem leg [...]bus adstringitur, modò in animo habeamus semper, ea omnia quorum causae nos latent, ab occultis Dei judicijs temperari, quam tanquam unicam notitiam communem, dubia ejus modi, quaecunque enodantem ubique proponimus: cujus usum egregium idcirco, in ijs omnibus quae te vexant, comperies, Lector; justè enim & piè administrari omnia, utcunque eorum causae clam nos sint, solennis est notitia communis: ultimò, ut quanti sit usus doctrina nostra de fundamentis relationum constet, advertes Lector, in ceremonijs, ineptijs, erroribus & figmentis quibuscunque, aliquas vel aliquam saltem subesse notitiam communem, unde tota suffulcitur moles, quam vel quas, extricare, seponere, & in seriem reliquarum notitiarum communium digerere, & antehac suasimus & continenter suadebimus, ut habeas primò quod scias, deinde quod credas, Lector; Affatim enim omni ferè in doctrinâ, maxime verò in Theologiâ suppetunt objecta intellectus & fidei, adeo ut in utrius (que) exercitationem satis, (nedum super (que) aliquando) propositum sit; Distinguitur autem adquidditas sive relatio, à quidditate, quod sit posterior Naturasuâ; quod terminos extra se habeat, & sit ad aliud; à qualitate verò, qnod neque intendi possit, neque remitti; neque (ubi rcalis fuerit) corrumpi; A quantitate verò, affectionibus ferè totis distat. Facultates denique quę in ista quaestione respondent, sunt instinctus naturales, sensus interni, & discursus; nihil enim adjumenti (nisi quatenus sunt in ordine ad superiores) sensus externi, in quaestione ista, suppeditant; Quomodo verò instinctus naturalis, & sensus internus, circa relationes reales, discursus circá relationes attributionis, & isti omnes denique circa mixtas versentur, suprà docuimus: ad complicationem [Page 188] igitur hujus quaestionis cum reliquis quaestionibus accedimus, quam uti longe latissimam, ita maxime necessariam, inter quęstiones universas, apud te statue Lector. Complicationes igitur primae hujus quaestionis sunt, adquid-an, ad-quid-quid, ad-quid-quale, ad-quid-quantum, ad-quid-ad-quid, ad-quid-quomodo, ad-quid-ubi, ad-quid-quando, ad-quid-undè, ad-quid-cujus gratia.
FACVLTAS quae movet quaestionem QVOMODO, PER QVOD, vel QVIBVS MEDIIS.
MEDIA, sive conditiones, quae ad actiones cujuscunque generis perficiendas desiderantur, exagitat facultas ista; sunt autem omninò diversa juxta objecti, facultatis & Analogiae differentiam: alia igitur exigunt media, quae per meatum visus; alia quae per meatum auditus; alia quae per meatum olfactus; alia denique quę per meatus gustus & tactus traijciuntur; quaedam deinde diversa, ad conformationes sensuum inter norum postulantur, quae ad externos (propriè) non specta nt; quaedam denique ad discursus conformationem, quae ad instinctum naturalem non attinent, & vice versâ, supra & quidem abundè docuimus; in hoc igitur omne situm est opus, sive Analogiam rerum ad nos, sive Analogiam rerum inter se, respicias, ut media investiges, quae si dantur, nihil in se non mutuò agere posse existima, Lector; quo pacto omnis scientię arcanum erit mediorum investigatio; proinde leges & normae actionum universae, ex quaestione istâ, eruendae sunt; quibus datis & licita illa à veteribus decantata magi [...] insurget; Hęc igitur potissimùm, in suas classes distinguenda sunt, ut deinde ad mediorum complicationem devenias, & subinde in objectis complexis, (sive rerum, sive verborum, sive fignorum) an [Page 189] universa accesserint media, expendas, Media enim medijs complicantur, & quod respectu hujus est principium, respectu illius esse medium, ubique comperies, cùm igitur alia media, in objectis simplicibus, alia in ijs, quae commiscentur, vel quidem complicantur, subesse constet, Media quibus objecta, sive simplicia, sive composita cum facultatibus suis Analogis conformantur, ut in promptu sint, quomodo, in seipsis ita se habeant, nos ferè latent. Te igitur incalescere, ut ex igne vicino sentias, quomodo ignis in seipso sit calidus, nun quam conijcies: ita de colore, sono, &c. existimandum est, (nisi notitia aliqua communis subsit) quia sunt ex Natura; sed in artificialibus aliter fit, quia sunt ex mente nostra: media igitur artis, dignosci possunt, ita denique sunt necessaria, ut sine illis nulla artis institui pòssint praecognita; in mediorum igitur investigatione, & pulcherrima, & difficillima, sive artem intelligas sive Naturam, sita esse cogita: cùm tamen discursus, per similitudines suas, defectus, cujuscunque generis, supplere conetur, extra limites elatus in errorem proclivis labitur; pauca enim sunt, eaque obscura, quae in naturalibus deprehendimus; quippe pulsus, & arteriarum micantium motum & rationem, in seipso, nemo mortalium vel cepit vel capiet unquam; causam efficientem & formalem, interea immo & materialem quatenus est caussa, in quaestione undè exponemus; Hoc interea de medijs cape, scilicet in eorum defectum, omnem ignorantiam nostram reijci debere: neque enim facultates, ad objecta quaecunque, neque quidem fidem ad eorum conformationem deesse posse, existimandum est: quis enim, debita si media adsint, se objectum quodcunque percepturum (vel Divinum dicas vel humanum) inficias ibit? quod igitur non intelligas veritatem quamcunque, vel fidem ei non adhibeas, vel ex mediorum indigentia, vel ex obstructione, sive medijs indebitis, provenit; mens enim per se, & interminata [Page 190] est, & ad ipsa [...] extenditur: Rectè igitur dicitur, senem si organa eadem, quibus in juventute usus est, restituerentur, objecta quaevis, eâdem facilitate quâ olim, percipere posse; Callus membranis oculorum, sordes auribus (vel si quod aliud obstaculum) tollantur, singula munere suo pristino defungentur membra; neque enim senescit anima: Haec autem breviter, de quaestione quo-modo, sive medijs rerum, dicta sunto; A quaestione istâ autem, reliquae quęstiones, tota ratione ita distinguuntur, ut pluribus non sit opus: Quę autem facultates respondent, sunt instinctus naturalis & discursus, neque enim sensus vel externi vel interni, modum vel leges actionum, per se attingunt, in quibus, quae consensu universali firmata (nullo ut rationis indicio constent) ad instinctum naturalem tanquam postliminio revocamus, reliqua discursui permittentes. Complicationes autem primae hujus quaestionis sunt. Quomodo-an, quomodo-quid, quomodo-quale, quomodo-quantum, quomodo-ad quid, quomodo-quomodo, quomodo-ubi, quomodo-quando, quomodo-undè, quomodo-cujus gratia.
FACVLTAS quae movet quaestionem VBI.
DE objectis quatenus sunt in loco, sive extra locum in spatio, quęrit facultas ista, quae subinde in situm, (qui in quaestione quantum-ubi respondet) terminata, universas rerum capacitates integrat; Distinguitur antem situs à loco, quod hic terminos ambientes, ille terminos describentes objecti denotet; quod etsi subtile quiddam videatur, ad rem tamen imprimis facit; ita enim huic, sua latitudo, illi sua angustia obtingit; est autem locus omnis, quatenus ad objectum refertur, aptissima quędam circumstantia, memoriae imprimis familiaris; ideo per locos, ad reminiscentiam [Page 191] facillimus datur transitus; differentiae autem localis motus enumerantur, ante, retro, sursum, deorsum, dextrorsum, sinistrorsum, obliquè, &c. quae enim propriè ex sententiâ nostrâ, ad situm spectant, in principio libri, inter conditiones ad conformitatem objectorum cum facultatibus postulatas, posuimus; ut facultates interea, quae modo quodam universali, per maxima distantiarum intervalla, sentiunt, & quidem praesentiunt, modò meatus non obstruantur, (quia non sunt hujus loci) mittamus, ad facultates accedimus, quę hac in quęstione appositè respondent, sunt autem sensus externi, & quidam interni: ex quibus externi, circa eorum locum quae sunt extra nos, interni, mediante discursu, circa facultatum internarum ordinem, distributionem, & latitudinem versantur; quod accurata illa observatio, quam in doctrinis nostris poscimus, satis indicat: Complicationes autem primae hujus quaestionis recensentur, ubi-an, ubi-quid, ubi-quale, ubi-quantum, ubi-adquid, ubi-quomodo, ubi-ubi, ubi-quando, ubi-undè, ubi-cujus gratia, quae quidem, quia nihil absque loco, neque fingere possumus, ubique occurrunt.
FACVLTAS quae movet quaestionem QVANDO.
SVB quaestione istâ, quaerimus, de objectis, quatenus mensurantur à Tempore, sive praesente, sive praeterito, sive futuro; sive, extra omne tempus, per aeternitatem suam, describantur: Huc igitur spectant: momenta temporum; cùm interea communis ratio temporis, ex motu corporum coelestium, ritè desumatur, ad immortalitatis spem, non parum juvamur, dum in corporibus illis Divinis, eandem constantiam & virtutem, nulla ex parte imminutam, quam à praecedentibus accepimus saeculis, observamus; eaedem [Page 190] [...] [Page 191] [...] [Page 192] igitur herbae, ijdem qui olim fructus, &c. ijsdem denique viribus pollent: neque igitur in nobis quod coelestis fuerit originis, esse potest morti obnoxium, suas ut abeant singula in partes: ad facultates quę respondent hac in quaestione accedimus; quaedam autem circa Tempus praesens, quędam circatempus praeteritum, quaedam denique circa futurum tempus, versantur: Cùm enim sint omninò distincta tempora ista, & diversas denique conditiones ad eorum conformationem postulent, diversis idcirco facultatibus respondent; ab instanti incipiemus, quae autem circa praesens, vel instans tempus versatur, est facultas aliqua Analoga particularis, neque enim è motu desumi posse, exinde constat, quod posterior sit motus, ut qui habeat partes in quibus plurima instantia subsunt; quae igitur circa motum versatur facultas, nimis haeret, ita ut totum effluxerit necesse est, ex quo indicatur instans: habet igitur facultatem Analogam distinctam in nobis, quod ipse sensus docet; aliter enim se non jam esse, sed solummodo fuisse unusquisque sentiret; licet interea tempus & motus inter se denuò conformari possint, omninò per se distinguuntur: quod ex eo patet, quòd non solùm instans, sed ipsa etiam aeternitas illa, quam nullus mortalium, primo Enti non tribuit, ex motu describi nequeat; uti enim non pertingit aeternitatem, motus, ita quidem in illo praeterit instans. Alia datur etiam, circa praeterita facultas, à priori prorsus distincta, quod diversae conditiones, & sensus diversus, satis probant: quae igitur circa praeterita versatur, facultas, (ut memoriam, sive quidem reminiscentiam mittam) fide quadam tacitâ respondet, quam tamen ita à credulitate distinguimus, ut licet historiam olim conscriptam, inter verisimilia relegemus, (uti quae à narrantis auctoritate pendeat) quaedam sacra tamen in Auctoribus ocrurrere posse, quibus, nemo ferè adsensum negaverit, pro confesso habemus; quo pacto tanquam instinctus [Page 193] naturalis, vel saltem Gratię opus genuinum, hujusmodi omne agnoscendum est; sed quia obscuri satis, sunt istiusmodi sensus, summâ attentione ad eorum distinctionem, opus fuerit: cùm maxima ex parte, qui ad Auctorum lectionem excitantur sensus, f [...]nt notitiae illae communes, quę nos esse justos, temperantes, fortes, vindictam Divinam praecavere, &c. monent, quod apertiùs docebitur, ubi de verisimili erit sermo; Nullane autem datur circa futura facultas, & tota erit de subsequentibus conjectura? anne improvidus ille, qui in praesentibus ita haeret corporeus sensus, ut ab illis aegrè divelli patiatur, ita totum occupatione pessimâ habebit hominem, ut nullus Diviniori facultati futurum statum praetentanti pateat exitus, nisi à morbo, vino, dementiâ, enthusiasmo reserentur, & soli sutura aeterna, frustraneo, & inani conatu, consectabimur? An verò futur am vitam non magis adsequitur, homo, quàm conclusus in utero, istam? utcumque certissimum est, non temerè inditas fuisse facultates istas, quas suum desertura domicilium, ita mirè explicare solet anima nostra, ut tanquam volatura, alas quatiat: si non igitur, hac in vita, saltem post illam, sese exerturas facultates istas, par est credere, (cùm nefas sit putare srustra à Natura dari) & nos praeterita & futura, consilio sapientissimo perspecta habituros existimandum est; De modo illo universali, ex quo futura sentire, imò & praesentire possumus, suprà dictum fuit; ad distributionem facultatum quae in istâ quaestione respondent, accedimus; Sensum autem illum praecipitem, qui totus ad praesentia componitur, inter corporeos, & ad Belluinam Naturam spectantes facultates, reijcimus, (sua licet ipsi menti circa praesentia non desit facultas) quae enim facultates circa praeterita & futura versantur, altius quiddam spirant, & tanquam Diviniores habendae sunt: Est [...] porrò in nobis facultas aeternitati respondens, quae medio notitiarum communium, in [Page 194] unum & praetorita & praesentia, & futura cogit; Complicationes autem primae hujus quaestionis, quę ubique se immiseet, (est enim, fuit, vel erit, est veritatis cujuscunque copula) sunt, quando-an, quando-quid, quando-quale, quando-quantum, quando-adquid, quando-quomodo, quando-ubi, quando-quando, quando-undè, quando-cujus gratia.
FACVLTAS quae movet quaestionem VNDE.
QVAESTIONE istâ, causas rerum indagamus, sive formales, sive efficientes, sive materiales fuerint; unde, enim, haec omnia sonat; quo pacto quaestiones, a quo, è quo, ex quo, de quo, & propter quod, huc reducuntur: Plurimae igitur heic subsunt quaestiones, quas tamen, compendij gratiâ, in unam contraximus, ita, ut universas de causis quaestiones, praeter quaestionem cujus gratia, sive propter-quid, complectatur quaestio ista; quo in argumento, notandum venit, quaestionem istam, quatenus efficientem in se continet, à quaestione quomodo distingui, quod haec efficientem simpliciter, illa, efficiendi modum, exagitet; qua ratione, imprimis inter se distant, quod non advertit Schola, quę tamen formalem ab efficiente distinguere conatur, licet, ferè ubique eaedem in naturalibus sint; causa enim formalis si daretur, quae non ageret, non jam causę formalis, sed principij Naturam referre dicendum foret: Causa autem in universum id denotat, à qua, esse rei pendet, quo pacto, & quod latius quiddam & magis indeterminatum sit principium, ab illo distinguitur: quae igitur sub quaestione ista designantur, jam vides Lector; si cui tamen, in plures secare partes lubeat quaestionem istam, per me nihil vetabit, cùm in universis doctrinis, differentiarum investigatio veritati sternat viam; inter cunctas autem quaestiones, non [Page 195] est quae magis accuratam postulet disquisitionem; uti enim nihil fit sine Causae, ita nihil sine illâ perfectè cognoscitur; ideò in rerum resolutione ultimâ, ad primam aliquam Causam deveniendum est, quae si sensus corporeos lateat, cum & anima seipsam quodammodò lateat, haud equidem mirum est; satis est, intellectui patere, & nullo non ex objecto constare posse; Sequitur divisio Causarum, in causam & concausam, in causam perse, & causam per accidens, in solitariam & complexam, in communem & propriam, in magis & minùs principalem, in remotam, propinquam, & proximam, in quarum distributione satis superque ab Auctoribus sudatum est; quos consule ea lege, ut cùm, ad medias causas deventum fuerit, illas scilicet, quae inter primam & ultimam intercedunt, id semper in animo habeas, ex quâ facultate probant, quia praepedita & quidem ardua valde est catenae illius causarum investigatio; denique ubi plures subesse possunt causae, ut cautè pronuncies: Exempli gratia, durus lapis ex calore, ex siccitate, ex frigore, ex sale, &c. reddi potest; temerè igitur in unam aliquam causam impingetur; vulgus tamen in hâc, vel illâ haeret, cùm enim notitia sit communis, unam omnium esse Causam, à discursu, notitia ista communis, in particularia ita deducitur, ut non nisi unam uniuscujusque objecti, ut plurimum statuat; sed de hijs libro nostro de errorum Caussis, (juvante Deo) instituetur sermo, ubi non solùm in omni falso, veritatem aliquam subesse, demonstrabitur, sed media etiam dabuntur, quibus illam eruere possis; in mistis igitur mistas ponere causas, nihil vetat, quoniam à simplicitate formae illius internae, quae ista omnia in se coëgit, minimè adimitur: cùm enim forma, sive anima uniuscujusque agentis naturalis, sive viventis id sit, quod habet scientiam suae speciei, potens erit sub quibusdarn conditionibus, signare materiam, & per vim suam plasticam, seipsam educere, & ad [Page 196] facultates denique nostras explicare; materia interim, optimè per susceptibilitatem suam formarum describitur, neque enim aliter indigitari posse existimandum est; Facultates denique quae hac in quaestione egregiè respondent, sunt instinctus naturalis & discursus; plurimę igitur circa causas notitiae communes, quas discursus mirè exasciat, deducit, dedolat, nullibi ferè suas non supponens causas, nullibi ferè non imponens, denique discursus à causa ad causam regrediens, nullibi sisteret, nisi instinctus aliquam primam doceret causam; Haec igitur imprimis distinguenda sunt, ut quae ab instinctu naturali notitiae, quę etiam à discursu ortum ducunt, suo reponantur loco, & nulla facultas ultra suam provinciam sapiat, quo pacto omnis errori praecludetur via; Complicationes primę hujus quaestionis sunt, unde-an, unde-quid, unde-quale, unde-quantum, unde-adquid, unde-quomodo, unde-ubi, unde-quando, unde-unde, unde-cujus gratiâ.
FACVLTAS quaemovet quaestionem CVIVS GRATIA.
QVAESTIONE ista, cujus synonima sunt, quare, quapropter, cur, quamobrem, vel propter quid, objectorum caussam finalem investigamus. Caussa autem finalis ea dicitur cujus gratiâ, aliquid est; Cùm autem omne agens naturale, propter finem agere, (qualiscunque tandem ille fuerit) communis sit notitia; finis ille (quatenus licet) in rerum scrutinio, primo explorandus est; omnia enim à fine quodammodo pendent; ideoque an sit aliquis finis per accidens, intermedius vel subordinatus, loco veri finis, substitutus, accuratè disquirendum est; distribuuntur autem fines, in finem per se, & finem per accidens, in magis & minùs principalem, in communem & proprium, in proximum, [Page 197] medium, & remotum, ulteriorem & ultimum; in quibus observatu dignum est, finem per se, non tollere finem per accidens, neque magis principalem, minùs principalem, neque ultimum, intermedium, neque proprium, communem, vel vice versa, nisi ubi subordinati fuerint: Quemadmodum igitur caussarum, ita finium series quaedam datur, & ordo; & uti caussae caussis, ita fines finibus terminantur; licet interea, praeter finem proximum & ultimum, pauca de rerum finibus, constent, eaque in Analogiâ propria (extra illam enim sapere non datur, nisi ultra facultates sapere lubeat) sobriè, de rerum caussa finali statuendum, nisi communis aliqua subsit notitia; ideo sive plantas, sive animalia, &c. spectes, attentè & cautè admodum de fine propter quem in hanc lucem prodiere, pronunciandum, tali licet in Analogia erga nos, sint constituta; ultimum interea rerum finem, illum vocamus, cujus gratiâ intermedij sunt, qui enim propter aliud est, ultimus esse non potest; Hunc igitur imprimis suspiciendum volumus; Cùm autem communis rerum finis, sit Beatitudo aeterna, ut quae sit optimus propriae conservationis status, nihil non in Beatitudinem illam aeternam, pro viribus suis contendit, quae nisi in Deum caderet, quidni ulteriùs ferantur? Omnia igitur Deum, Beatitudinem scilicet aeternam, quodammodo adoriuntur, quod ut clariùs constet, attributum Dei quod maxime receptum, & ex consensu universali sancitum, Beatitudo est; qui enim providentiam Dei particularem è medio tollere conati sunt, in eâ stetêre sententiâ, ut Deum omni molestia liberarent, & Beatum agnoscerent; sub hoc denique nomine, ab infantibus cognoscitur, imo & appetitur Deus, quo pacto, ab obscuritate illa, imo & distantia, in qua latere videbatur, asseritur Deus; Facultates denique quae in hac quaestione respondent, sunt instinctus naturalis & discursus, illae ipsae nimirum, quae in quaestione praecedente versantur, maximè [Page 198] ijdem cùm sit, & prima caussa rerum, & finis ultimus. Complicationes primae denique hujus quęstionis sunt, cujus gratia-an, cujus gratia-quid, cujus gratia-quale, cujus gratia-quantum, cujus gratia-ad quid, cujus gratia-quomodo, cujus gratia-ubi, cujus gratia-quando, cujus gratia-unde, cujus gratia-cujus gratia.
SEQVVNTVR Conscientiae quaestiones, anita esse debeat illud de quo agitur, deinde quid esse debeat, &c. donec post examen debitum foro interiori factum sit satis; Huc igitur reducenda, quę ad nostras spectant partes, sive ea quae in foro interiori exagitantur; in naturalibus enim, sive in ijs quae sunt extra nostram provinciam, nimis est procax & petulca quaestio ista, de quibus fusiùs, libro nostro, de Conscientia, erit sermo.
Hijs denique, (ne fucum desideres) addi possent cognata, similia, diversa, disparata, &c. sed quia ex superioribus quaestionibus ritè complicatis, quaecunque ad veritatem postulantur, erui possunt, cautè istis utendum: cùm enim similitudo non minùs erroris, quàm differentia veritatis sit ansa, similitudines & speciosas illas ęquiparationes, tanquam praestigias, & falsariorum artes, à veritatibus nostris, longè ablegamus.
RESTAT ut de complicationibus ac denique de usu nostrorum Zeteticorum, quaedam subjungamus; circa complicationes autem, non est quod prolixiores simus, quia unusquisque è prioribus quaestionibus, rationes posteriorum usque ad tertiam & quartam conjugationem, (quas aequè utiles comperiet) facillimè eruere possit; in quibus insistendum, ubi accurata rei notitia proponitur; Hasce [Page 199] igitur alternatim copula, ut tandem de omni objecto sive incomplexo, sive complexo, quaecunque sciri possint explorata habeas; neque obstat, quod Barbarè sonent complicationes istae, cùm neque verba rebus, neque res verbis ubique respondeant, sed aliquando supervacanea, aliquando etiam nulla existant; satis habes, si exinde ad proprias regredi facultates, & universas in examen revocare doctrinas, possis. Neque enim ultra quęstiones istas, modò complicentur juxta methodum nostram vel cogitari datur; Neque aliae demùm quae respondeant, subsunt facultates; Neque aliâ lege demùm inter se conformantur: Vniversae igitur rerum conformitates, ex istis desumendae sunt; qui enim cis quaestiones nostras sistit, (in objecto quocunque) rem non pertingit, ultra illas autem, neque fingi potest; quod unicè interea agendum restat, est, ut differentiarum enumerationem & dispositionem aptam apud te statuas: ex quibus & quaestionibus nostris nihil non perficies: exempli gratia, cogita objectum quodvis sive simplex sive complexum, facultates Analogas adhibe, ut quaeras an sit, demùm quid sit, postea etiam quaestiones nostras complica, & nihil pręterea superesse comperies: Cùm denuò propositioni alicui, novum aliquod praedicatum adtexere placuerit, ijsdem gradibus insiste, scilicet quaerens an sit, quid sit, &c. quae denique facultates in hijs omnibus respondeant, adverte, ut tandem etiam in sententiam venias: Admiratione dignum interea oscitantibus videri potest, universa Authorum dogmata, complicationes quasdam esse differentiarum (nempe illarum quibus facultates in nobis respondent) per quaestiones nostras, & copulam est (non est enim ad est reduci potest) neque ulteriùs ferri posse, quod qui expertus fuerit, (estiamsi operosum alicubi esse possit,) nos integram doctrinae Methodum tradidisse comperiet; Dùm igitur Authores evolvimus, in id incurnbendum est, ut propositiones [Page 200] singulas, juxta quaestiones in qua praedicantur, expendamus, ut denuò facultates respondentes (sive in classe instinctus naturalis, sensus interni, sensus externi, sive discursus reponantur) & conditiones denique conformitatum, exploratas habeamus; Authores interea vices objectorum supplere, cogita, dum notitias communes excitant, quod ipse sensus, si expendis, docet; eousque igitur juvat Authorum lectio, maximè verò eorum qui circa caussas rerum & fines versantur; undè enim res sint, & cujus gratia disquirere, ita nobis à Natura insitum, ut in quaestionibus istis instinctus naturalis, quemadmodum suprà docuimus, imprimis respondeat; neque igitur ut Philosophias mittam, religio, vel lex justa, à Sacerdote vel Magistratu jubetur, sed à Conscientia, neque magis ille, quàm ipsa, sibi ipsi imperat, Praevaricatores interea utriusque ut dentur, hoc ipsum à Conscientia non habent, licet facultas consciens, (veluti omnis praeterea facultas,) hoc decreto alligetur, ut oppilari ad tempus, absque objecto suo debito denique silere possit; universae igitur veritates, ab objectorum perceptione debitâ pendent; quae enim obstruitur facultas, objectum suum non pertingit, quô modô opiniones falsas pręconceptas, totum veritatis systema pessundare, principio libri, docuimus: quando igitur aliquem erroris redarguis, tota opinio convellenda non est: aliqua enim in omni ferè errore subest veritas; haec igitur primò extricanda, & eousque vos convenire asserendum est: postea per quaestiones nostras & facultates proprias, quomodo error irrepserit, demonstrandum est: quo pacto & pertinaciam illam, quae (in iis qui mordicùs suas tuentur opiniones) inveniri solet, declinabis, & ad veritates reliquas sternes viam: quando igitur ex obiectis, sive rerum, sive verborum, sive signorum facultates excitantur, magnum in veritate progressum facies, si diversitatem sensuum sive affectuum, in teipso expendens [Page 201] quod novum est, ubique novâ notâ in memoria signas; omnes enim facultatum operationes ex sensu interno, aestimantur; Neque enim aliter intellectum à voluntate, amorem ab odio, &c. distinguere vales; sensu autem illo interno si rectè usus fueris, quot sunt rerum differentiae quidditativae, tot facultates internas in te comperies, quemadmodum in principio libri docuimus; Hijsce igitur sua adaptabis nomina, ut tandem & facultatum & objectorum numerus constet; quaestionum enim quae de illis sciscitari possumus, methodum facillimam, heic exhibuimus Lector, quorum rationem tamen (prout à nobis exhibetur) haud ita servare necessum fuerit, ut ubique à serie nostra incipiendum sit; in aliquibus enim objectis post quaestionem an, & quid, quaestiones ubi, quando, undè, &c. exagitari debent, Porrò in plurimis, quaestiones nostrae complexae & complicatae ante simplices, & incomplexas, in examen veniunt: Vsus denique quaestionum nostrarum est, ut earum ope, homo quicunque sive doctus, sive indoctus, sive Gręcus, sive Barbarus, ex puris naturalibus, & experientia, doctrinam certissimam conficere possit, secundùm definitiones, divisiones & conclusiones quascunque, absque ullius praeceptoris adminiculo, quid verum, quid verisimile, quid possibile, quid falsum, indubiè, ex facultatibus proprijs adstruens, primum certitudinis locum, notitijs communibus, medium sensibus internis & externis, ultimum denique discursui tribuens; aliorum scripta ad normam istorum, vel approbans, vel quidem reprobans & damnans; quaecunque enim ex facultatibus sciri possunt, heic docentur; extra illas autem, neque fidus conjecturae locus; desinant igitur deinceps imponere Authores, cujuscunque tandem classis fuerint; cúm enim, circa eadem versemur objecta, cur hic illo solertior evaderet? sobriè interea sapiendum & potiùs intra facultates quàm extra; Neque igitur calamitoso [Page 202] juveni, à praeceptoretetrico miserè distorto, probrosum videatur, si subtilitates & ineptias Scholarum se minimè adsequi occlamitet, ea lege, ut res ita esse non posse minimè diffiteatur; neque enim facultates quae res ita esse probant, res aliter esse non posse, probabunt, nisi, id quod dicitur, cum aliqua notitia communi ex diametro, pugnet; Brevi, in id redeat omnis Scholarum disputatio, ut constet, ex qua facultate probant, suas quas asserunt sententias, qua in re summoperè curandum, uti saepè monuimus, ne ex discursu probent ea, quae sunt objecta sensuum externorum & internorum, vel vice versa: Neque denique notitiarum communium fidem convellant, sed unicuique facultati, ita suos tribuant cancellos & metas, ut errori pręcludatur via: ne quid interea desit, Methodum quandam studendi, ex ipsis vocabularijs exhibemus, in quibus non solùm nomina ad differentias rerumincomplexas, satis accommodata, sed earum etiam complicationes quasdam in unum aliquod vocabulum contractas, deprehendes. Haecigitur utcunque exagita, de verbo unoquoque quaerens, primò, an sit, quid sit, quale sit, quantum sit, ad quid sit, &c. deinde cui facultati respondeat, denique quibus legibus conformetur, quo pacto non solùm rerum essentias, sed earum relationes diversas per universum vocabularium disseminatas, in ordinem coges; quo in scrutinio, simul cum facultatibus proprijs, Auctores qui saniores ex communi sententia sunt habiti, in subsidium voces; Hęc igitur facillima habeatur studendi methodus; neque erit, quod te moretur, si ea quae de differentiarum, specierum, & generum investigatione in sectione nostra de quaestione quid adduximus, probè intelligas: Tua solummodò interest igitur, ut Grammaticam discas, cui & Logicam adijcere potes, quam tanquam utilissimum inventum, tibi commendatam volumus; modò naevos & errores illos, quos passim hoc in libro perstrinximus, [Page 203] animadvertas; Quin & Prędicamentorum nomina, (modò ex ijs quae suprà adduximus, explicentur) retinere licet; sub finem Zeteticorum nostrorum jam superest, ut numerum propositionum, quae de re quacunque praedicari possunt, (sive verae fuerint, sive falsae) doceamus; multiplica primum verbum per secundum, & per productum multiplica tertium, per cujus productum denique, quartum, multiplicandum est, atque ita pari lege usque ad calcem libri, synonimis solummodo demptis, in cujus locum, modi, declinationes verborum, &c. quae ad Grammaticam spectant, substituantur; quâ ratione in postremo, omnis compositionis numerus insurget: quod quidem hoc in loco adnotare placuit, ut, & veri & falsi, terminos dari posse scias, cùm aliter inventum sit omninò inutile: jam autem Lector habes Zetetica nostra, in quibus non satis fuerit, quęstiones & nuda verba tenere, nisi quaestionum illarum explicationes, immò & complicationes, juxta methodum nostram, animo infigas; quod quidem eò difficiliùs comperies, quòd voces nostrae in alienum sensum ab Authoribus torqueantur; hoc igitur imprimis adverte, ut tandem in Anatomen & dissectionem opinionum vulgarium, devenias; propositiones enim dividit, & frustulatim exhibet methodus nostra; Plurima denique de Praedicamentorum vulgarium Angustia, iniquâ distributione, divisione, confusione dici possunt; quia tamen ex professo, contra Authores scribere nostri non est instituti, quia denique ex eorum collatione cum nostris, (quibus utinam satis Latina extarent nomina) ista facillimè deprehendi possunt; ideò manum è tabula. Ne quid interea in doctrinâ nostrâ ingenuus Lector desideret, definitionem aliquam veritatis, (scilicet nostrae) ex methodo suprà allata, aggrediemur.
Quaestiones. | DEFINITIO VERITATIS. | Probationes. |
In quaest. an sit. | Veritas est. | Probat. notitia communis. |
In quaest. quid. | Conformitas quaedam conditionalis. | Probat. notitia communis. |
In quaest. quale. | Conditiones obtinens, quae ut semper & necessariò postulentur, non tamen semper & necessariò adsunt. | Prob. communis notitia & discursus. |
In quaest. quantum & ad quid. | Ad mensuram rerum, modò conditiones adsint, extensibilis. | Probat notitia communis & discursus. |
In quaest. ad quid. | Inter objectum quodvis apparentiam, conceptum, & intellectum. | Probat. notitia communis & sensus. |
In quaest. quomodo. | Medio conditionum, quae ad veritatem objecti cujusvis, apparentiae, conceptus, & intellectus desiderantur. | Probat. notitia communis & discursus. |
In quaest. quando. | Quando objecta per conditiones istas, cum facultatibus cognatis conformantur. | Probat. sensus. |
In quaest. ubi. | In ipso debito conformationis puncto sita. | Probat. notitia communis & sensus. |
In quaest. undè. | A causa aliqua primaria Analogiam rerum disponente, proveniens. (&) | Probat. notitia communis. |
In quaest. cujus gratia. | Ad perfectionem hominispro causa sua finali, facit. | Probat. notitia communis. |
Habet contrarium privativum, ignorantiam, positivum errorem. |
[Page 205] RESTAT ut ex quaestionibus nostris, & simplicibus, & usque ad tertiam aut quartam conjugationem alternatim complicatis, expendas, quid sit illa conformitas, quaenam sint illae conditiones, deindè quales sint, & quantae, &c. Denique facultates respondentes adhibendę sunt, ut tandem etiam in sententiam venias; quo pacto veritatis systema pulcherrimum suis numeris absolutum insurget: Quàm jejunę igitur, & imperfectae sint vulgatae Scholarum definitiones, quae ex genere aliquo subalterno, & differentiâ quâdam solummodò constituuntur: quàm procaciter etiam veritates suas obtruserunt Auctores, cùm nullam veritatis definitionem praemisêre, jam vides Lector: Attamen eorum nullus non veritatem puram putam, se tradere existimat; imò & sibi uni credi postulat; sed quam rectè ex nostris patet, ex quibus nisi vera illa ars apodeictica, huc usque ignota, confecta sit; neque confici posse, contendam: Plurima interea istis adijci possunt, quod Scholarum sit opus; satis enim fuerit, hoc in opere veritatis jecisse fundamenta, quod qui ambigunt, videant Auctorum definitiones, cujusmodi sunt, veritas est conformitas cum mente Divina, veritas est forma verorum, veritas est proprietas uniuscujusque rei, quod stabilitum est ei, &c. frustella definitionum & ramenta, quae piget referre, videant, inquam, an vel definierint veritatem, vel ita distinxerint, ut ad molem librorum suorum sustinendam sufficiat.
FVERVNT facultates, objecta, & conditiones denique, quibus inter se conformantur; methodus jam & ordo concinnus, instituenda superest, ut tota series constet; quia autem prima ultimis nisi per media, connecti nequeunt, [Page 206] facultatum autem prima, in omni homine (immo & in universo) sit instinctus ille naturalis, qui circa propriam conservationem uniuscujusque individui, speciei, & generis versatur; objectorum autem ultimum, sit Beatitudo illa aeterna, cujus gratia, caetera quaecunque bona expetuntur, (reliquis facultatibus & objectis intercedentibus) Beatitudinis istius conformationem (quatenus scilicet ex veritatibus Naturae, sive providentiae Divinae universalis elici potest) unicâ tantùm propositione complectemur. Totis facultatibus intermedijs ritè conformatis, ipsa conformatur Beatitudo aeterna. Quaenam sint facultates illae intermediae, quâ lege denique cum objectis suis, sive proprijs, sive communibus in nobis conformentur, abundè dictum est suprà. Iam autem habes Lector veritatis systema pulcherrimum, è sapientia, sive providentia rerum communi desumptum; cujus ad amussim sententia Divina explicanda venit, quae totam animam, id est, totam notitiarum communium seriem, probè dispositam; totum cor, i. e. totos sensus noëticos & Divinos internos; totas vires, id est, totos affectus corporeos cultui Divino vindicat. Heic igitur rigidissimo cuivis satis aspera exhibetur doctrina; neque enim satis fuerit, praecocem quandam fidem, sive credulitatem obtendisse; neque demùm ex una quâvis facultate, Beatitudinem ambijsse; totae conspirent, concurrant, oportet; neque igitur petulca vel mollis est notitiarum communium doctrina, sed gravis & seria, talis nimirum ut totum postulaverit hominem. Hujus ad normam demùm intelligendum, quod omnium ore teritur, nempe, non esse nifi unam veritatem, cùm enim facultatum intermediarum debitâ conformatione, prima ultimis conjungantur, in unicam veritatem sive conformitatem fit reditus; Ne quid interea isto argumento desideret Lector, operae pretium duximus, hoc in loco, paucis subjungere, cur à veteri Scholâ, doctrina illa de Beatitudine [Page 207] aeternâ verbis disertis, omissa videatur; nos quidem, re ipsâ, non omitti contendimus; si enim summum Bonum est, quod ab omnibus expetitur, eodem, cum Beatitudine aeterna, recidit; nihil enim interest, si explicationem advertas; quod namque aeternum non est, summum esse nequit, neque eminenter Bonum, quod non Beatum omni ex parte, efficit; idem igitur fuerit summum Bonum & Beatitudo aeterna. Miserè interea à definitione sua defecit, dum vel in honore, divitijs, voluptate corporea, &c. (quorum 288. recensentur opiniones) ex quibus nulla summa, quaedam neque Bona, summum illud posuit Bonum. Cur interim Beatitudinem illam aeternam (quod in hacuita esse nequit) apertè non explicabant veteris Scholę tenebriones, rationes istae reddi possunt. 1. quod intra hujus vitae commoda stantes, de futuris parum solliciti, non adverterant se aeternum aliquid expetisse; neque enim in promptu fuit, aeternum esse, quod summum cupiebant. 2. quod leges, quibus facultates cum objectis cognatis proprijs conformantur, (i. e. veritatem) sive evertentibus, sive non satis explorantibus, spes illa Beatitudinis aeternae in interno foro interdicta fuit, inter quos tamen vox communis obtinuit, neminem ante obitum Beatum; ut nunquam satis mirari possimus, foelicitatem illam aeternam, in requie quâdam à laboribus, adeò frigidè ponere voluisse; magno igitur bono, concionatores celeberrimi audiuntur, dum vera facultatum objecta proponentes, coetum frequentem ad melioris vitae spem componunt, facultates quae aliquando silent, expergiscentes; Atque ita ad revelationem mox accessurus, (ut te aliquô saltem onere, in pr [...]positâ investigatione sublevarem) notitias communes solenniores circa religionem praemittendas curavi.
Notitiae communes circa Religionem.
DE Revelatione, sermonem illicò habituri, quaedam tanquam ipsius Revelationis praecognita, exaranda duximus; neque enim omnis Revelationem ostentans Religio, bona, neque demum quae ejus auspicijs prodit, vel necessaria quęvis vel quidem utilis doctrina. Quaedam expungi, exscindi possunt, quaedam debent: cui usui notitiarum communium doctrina, adeò inservit, ut citra earum opem, nullus cōmodè institui possit Revelationis, vel ipsius quidem Religionis, delectus. Quę enim de implicitâ fide, non solū orbe nostro, sed etiam inter remotissimas gentes vulgo jactantur, minùs ad rem faciunt; Hujusmodi autē sunt, rationem humanam exauctorandā, fidem substituendam esse; Penes Ecclesiam suam (quę errare non potest) jus Divini cultus extare, cujus judicio idcircò in omnibus insistendum; Neminem ita proprijs viribus confidere debere, ut sacrosanctam Antistitum, Verbique coelestis Praeconum potestatem, in examen revocare sustinuerit? Eorum quae praedicantur (tametsi captum humanum superent) veras adeò subesse caussas, ut non tam ventilanda, quàm reponenda fuerint; Deum ista immo & majora posse: Haec omnia, inquam, & istius farinae Argumenta, (pro saeculi & regionis diversitate) tam falsam quàm veram adstruere solent Relligionem: Quęlibet ex [...] isto, ne dicam [...] vernabit semine, quaelibet spicabit fides. Quis enim gregi suo immundo non ista suggerat solennis impostor? Quae non hoc pacto barbara asseratur [...] Quodnam ullo aevo abrogabitur commentum, praesertim ubi placita sua coelitùs tradita asseveraverint Nomothetae vaferrimi, quibus falsa veris admiscere, vera falsis diluere, in more fuit; Proinde, nisi ex notitijs communibus, [Page 209] veritati sternatur via, & sua unicuique articulo tribuatur dignatio, quidni vel ineptissima quaevis obtinuerit sententia? Certè utcunque nugentur, qui ex ambiguis Lesbijsque credulitatis regulis, doctrinas suas stabilire conantur, perinde faciunt ac illi, qui ut oculos viatoris minori molestia eruerent semetipsos duces in stadio (quod conficere oportet) mira benignitate pollicentur: Caeterum aliter se res habet; Neque enim ex alienâ, sed propriâ uniuscujusque fide rationem factorum suorum exiget supremâ die Iudex; Quapropter ex sapientia universali praecognita Relligionis sancienda sunt, ut quicquid deinde ex vero fidei dictamine adjectum fuerit, tanquam superliminare & fastigiatum aliquid, substructione istâ fulciatur; Ex quibus patet, haud ita temerè Relligionem quamlibet recipiendam esse, adeoque ea primò exquirenda esse, undè suus illi constiterit Honos, quae omnia notitiis communibus inniti comperies Lector. Quis enim (obsecro) magnam illam librorum struem, tanto verborum apparatu & pompa exaggeratam evolvens, sęculorum quorundam figmenta & imposturas non rideret, nisi vitae sanctitatem quocunque modo prae se ferret? Quis demum personato illi Ecclesiae nomini, tot ritibus, ceremonijs, ineptijs ludenti, tot diversis denique mundi plagis, sub vexillis diversis militanti, se totum ad fidem usque implicitam traderet, nisi cultus Dei, pietas, resipiscentia, praemium & poena, ipsâ conscientia attestante indicerentur? Quis denique ipsi Prophetae, viva voce praedicanti, fidem adhiberet, nisi Supremo Numini, quaecunque dixerit sive fecerit, acceptum referret; Nimius essem, si singula recenserem; satis habeamus istorum nihil, citra communes notitias, constare posse, quas adeò magni facimus, ut qui proximè ad earum observantiam accesserit, optimum librum, Religionem, Prophetam, dixerim; quarum seriem, quatenus nimirum ad cursum Theologicum [Page 210] spectat, in medium allaturis, satis fuerit indicasse ab omni homine sano & integro receptas esse, vel fuisse; nulla enim praeterea explicatione indigebunt; primò igitur, doctrina notitiarum communium, sive Ecclesia verè Catholica, quae neque deficit, neque deficiet unquam, illa demùm in quâ solâ, providentia Divina universalis triumphat, agnoscit.
ESSE SVPREMVM ALIQVOD NVMEN.
DE Dijs non conventum est, sed de Deo; Supremum aliquod in Deorum classe, nulla non professa est Religio, nulla non profitebitur: Ideò Attributum Dei inter Romanos olim Opt. Max. inter Gręcos [...], & sexcenta ejusmodi inveniuntur: Porrò inter Indos ejusmodi quaedam obtinent nomina; Quod igitur de Supremo Numine (quocunque tandem vocabulo insigniatur,) ubique receptum est, Deum vocamus, cujus attributa eâdem methodo investigaturi, primo loco Beatum esse deprehendimus. 2. Esse rerum finem. 3. Esse rerum caussam, saltem quatenus bonae sunt; undè sequitur (nempe ex providentia sua.) 4. Esse rerum medium, quomodo enim à principio ad finem, nisi per media fieret transitus? neque obstat è palliatorum grege, quosdam aliquam Providentiae speciem è medio tollere voluisse; cùm enim res ex votis suis cedere nisi perrarò, adverterent; Providentiam particularem elevare pro viribus conati sunt, quasi res non pro arbitrio Divino, sed uniuscujusque proprio starent; si tamen ita intelligendi sunt hujus classis Auctores, qui de medio operante Providentiae Divinae, potiùs quàm de ipsâ Providentiâ, ex sententiâ nostrâ tergiversantur; utcunque de Providentia universali, sive rerum Naturâ summus datur consensus; [Page 211] sed cùm orari imò & exorari posse Numen illud, omnis moneat Religio; & Providentia particularis statuenda est, quod ut caetera mittarn argumenta, in summis rerum angustijs, sensus auxilij Divini passim docet. 5. Esse aeternum, quod enim in rebus primum, aeternum utique esse, communis notitia docet. 6. Esse Bonum, quia causam omnis Boni, summè bonam esse, communis notitia docet. 7. Esse justum, quia ex providentia sua, res summâ aequitate temperari, communis notitia, ipsa experientia demùm, & historiae passim testantur; piè enim & justè administrari omnia, etiamsi eorum causae nos lateant, est (uti saepè monuimus) quae difficillimas in Theologia, & Philosophia quaestiones expedit, notitia communis. 8. Esse sapientem, quia sapientiae suae specimina non solùm in attributis suprà allatis, sed in operibus suis quotidianis egregiè elucent; sequuntur quae maximè controversa esse observamus, scilicet infinitas, omnipotentia, libertas, sed infinitatem suam probat ipsa loci sive spatij infinitas, omnia enim permeare Numen Supremum communis docet notitia; omnipotentiam suam probat infinitas sua, quod enim infinitum est, nihil non posse, extra controversiam situm est; libertatem suam probat omnipotentia sua; quod enim nihil non potest, summè liberum esse, nemo sanus, vel dubitavit unquam. Hos tamen qui diverso modo sentiunt, aliter aggrediendos censeo, & quia quod in nobis per participationem existit, in Deo eminenter deprehendi, communis sit notitia; si captum nostrum ita superat, ut termino nullo claudi queat, erit infinitus Deus; si omnia, absque materia praeexistente fecit, erit omnipotens; si denique libertatis nostrae est Author, sum mè erit liber; iniquè enim veteres Scholae, seipsos liberos, Deum compedibus primae sphaerae devinctum voluere: quo pacto attributa Divina, quemadmodum inter se nectuntur, ita sese mutuò probant; sed de attributis Divinis uti ctiam [Page 212] de attributorum synonimis, Scholę consuli possunt, quas appositè hoc in argumento loquentes maximâ ex parte comperimus; Nos quidem istorum nomenclaturam, variè, & aliquando quidem absurdè componi observamus; dùm enim attributa infiniti, & unius malè inter se committunt Ethnici, plures confingunt Deos; vel si sub diversis Apollinis, Martis, Cereris nominibus, &c. diversas providentiae Divinae partes agnitas fuisse cum quibusdam sentias, saltem quae sub istis contexebantur nominibus fabulas tanquam insulsissimas semper habitas fuisse, non est quod solus dubites, cùm de illorum side malâ, nullus mortalium, quod sciam, dubitaverit unquam. Attributa denique hoc examine reprobata, sunt quę novum, corporeum, multifarium, particularem, damnantem ex beneplacito statuunt: cujus modi Numen omne tanquam imaginationis eidolum existimandum est, nullibi enim praetereà reapse existit. Ad secundam notitiam communem Theologicam pergimus.
SVPREMVM ISTVD NVMEN DEBERE COLI.
DE Adoratione Deorum, Divorum, Sanctorum, Angelorum, &c. non conventum est; solam unius Dei adorationem, communis notitia, sive consensus universalis docet: inde Divinailla Religio, (sine cujus aliquâ formulâ, nulla gens, vel quidem barbara extitit) non solùm ob beneficia exipsâ providentiâ rerum communi collata, sed ob ea etiam, quae ex gratia, sive providentia rerum particulari impendebantur, ubique gentium sancita est: inde (quod suprà adnotavimus) non solùm orari, sed exorari posse Numen illud coeleste ex facultatibus omni homini sano & integro insitis creditum est, inde denique (quod adhuc majus quiddam spirat) ad eventuum futurorum dignotionem consulebatur [Page 213] Numen à Vatibus, quibus solenne fuit nihil serium Numine inconsultô aggredi; Hucusque igitur ab instinctu naturali edoctae perducebantur gentes, & rectè; Neque enim se operibus suis claudi patitur, caussa rerum sapientissima, ultra communem, dilectis suis particularem exhibens Gratiam; quod cùm in seipso, unusquisque experiri possit, nonne injustum fuerit, eandem Deo Opt. Maximo, denegare potentiam? Neque igitur se frustra interpellari patietur Deus, quod ut reliqua mittam argumenta, ipse Divini auxilij sensus passim docet: licet igitur doctrinam de providentia rerum particulari, sive gratia, à veteribus, quatenus ex eorum libris (qui extant) colligi potest, remissius credi observemus, quia tamen cultus ille Divini Numinis ab omni saeculo receptus, doctrinam illam de gratia sive providentia rerum particulari necessariò infert; ideò doctrinam gratiae, sive providentiae rerum particularis tanquam notitiam communem proponimus: Hucigitur spectant orationes, preces, sacrificia, gratiarum actiones, &c. Isto fine delubra, Fana, templa, aedes sacrae, &c. edita sunt; Hac denique de caussa Sacerdoti, Vati, Mystae, Pontifici, & reliquis hujus census, honor, & nomen; quorum etiamsi egregius usus, non solùm in Divinis, sed etiam in humanis patuit; quia tamen gens aliquando vafra & subdola (lucro nimirum proprio) aliquando etiam & inepta fuit, plurima sub Religionis nomine, quae Religionem minimè sapiunt, invexit; quapropter, artificio miro, sacra prophanis, vera falsis, possibilia verisimilibus, cultum Dei legitimum, ceremonijs adulterinis & superstitionibus insanis commiscentes, totam ferè ausim dicere corruperunt, constupraverunt, prostituerunt, Religionis castitatem. Quatenus necessarij utcunque fuerunt Antistites, dum contemnebantur, timor Dei, & reverentia erga sacra exuebatur simul; Hijsce igitur suus habeatur Honos. Nos interea, externum illum Dei [Page 214] cultum (sub aliqua Religionis specie) ex omni saeculo, regione, gente, evincimus; est igitur in se communis notitia; neque obstat quod inter Barbaros, neque moles Templorum, neque ipsa fortasse Tesqua extent; suo more enim, oracula scitantes, nihil arduum, nisi propitiato Numine, moliuntur; sed in remota quadam regione nullam Religionis formulam deprehendi posse, inquit non obscurus Author, at à posteriori quodam refellitur, qui linguae vernaculae regionis istius imperitiam illi obijcit; utcunque, si inficias eat quispiam, respondendum est, easdem omni homini sano & integro, facultates ad Religionem superesse, quas in seipso unusquisque experiri potest, variè licet, & fortasse, nullo sub cultu externo, puta genu-flexione, &c. explicentur; Hoc igitur assumimus, ut exinde Religio, tanquam ultima hominis differentia insurgat; neque moramur, irreligiosos quosdam, immò & Atheos videri posse; re ipsa enim Athei non sunt; sed cùm falsa & horrenda attributa à quibusdam Deo affingi deprehenderint, nullum potiùs quàm tale Numen, credere maluerunt; Veris honestetur, tantum aberit, ut non credant, quod si nullum hujusmodi daretur, tale exoptaverint Numen. Si tamen irreligiosos quosdam prorsus, immò & Atheos inveniri posse contendas, (quod tamen non credimus,) cogita & insanos & irrationales non paucos, deprehendi posse inter illos, qui rationale tanquam ultimam hominis differentiam tuentur; Neque enim aliter inter tot miras circa Religionem contradictiones, tot dari potuisse Martyria, nulla ferè ut [...] Ecclesia, suis non glorietur Agonistis, qui non solùm (ejus caussâ) austerissimum aliquod vitae genus professi sunt, sed ultroneam etiam subjêre mortem, nisi quod hominum pertinacissimi, & summè irrationales, verum à verisimili, à possibili, & à falso distinguere nequiêre, statuendum est; Ad partes cultus Divini, ex consensu universali, agnitas [Page 215] transimus, exquibus ea qua ad Analogiam hominis ad Deum, Analogiam hominis ad res, Analogiam denique rerum inter se reduci possunt, sub probâ facultatum conformatione describimus, & proindè dicimus.
PROBAM FACVLTATVM CONFORMATIONEM, PRAECIPVAM PARTEM CVLTVS DIVINI SEMPER HABITAM FVISSE.
DE ritubus, ceremonijs, traditionibus, sive scriptis, sive non scriptis, &c. minimè conventum est; sed de probâ facultatum conformatione, summus datur ubique consensus; Quâ lege, proba illa facultatum conformatio instituenda sit, suprà ubi de sensibus internis abundè dictum est, quae idcirco repetat Lector; ubi, ex conscientiâ notitijs communibus instructâ, veram spem, ex verâ spe, fidem, ex verâ fide amorem, ex vero amore gaudium, ex vero gaudio Beatitudinem insurgere docetur; & in praesens satis habeat, nullam facultatem, quae ad pietatem, puritatem vitae, sanctitatem, virtutem facere possit, hac in classe non reponi; quarum seriem aliquam, (pro aetate uniuscujusque & mensurâ sapientiae, à Deo collatae) subtexuri, dicimus ab infantibus, sub ratione Beatitudinis agnosci quodammodò & appeti, sub ratione allubescentis cujusdam gratitudinis in benefactores, recoli neque inscienter Deum. Ideò nulla indoles, gratitudine pulchrior, ingratitudine turpior: in adultioribus demum, gratiarum actione emergente, & communibus notitijs sese gradatim ad objecta explicantibus, cultus Divinus uberior factus in plura transit; dignior tamen gratitudine illâ, nullus exhibetur cultus; procedente denique aetate, pietas illa & vitae sanctitas sese in conscientiae foro expromentes, amorem, & fidem ingentem in Deum excitant, [Page 216] cum hijs denique maxima ex parte, non solùm superstitiones & ineptiae, sed ipsa etiam vitia & scelera pullulant & connascuntur, quae uti Zizania & lolium ex tritici quodam semine Hermaphroditico oriunda, serius ut germen emittant, citiùs tamen (ni fortè sarriantur) maturitatem suam assequuntur, quod naturae eorum, ex quibus corpus conficitur, tribuimus; Ideò posterior re ipsâ ut sit Natura belluina, ante rationalem tamen Naturam in nobis absolvitur, quod mirum non videbitur ijs, qui bestias triennio ferè perfectionem suam attingere advertunt, quod an ex transplantatione, an verò diverso modo proveniat, non lubet heic explicare; Ne cui Paradoxum interea videatur, duram & rigidam illam virtutem, quae sensibus corporeis, & (ut ita dicam) genialibus adversatur, ab humano genere tamen omni saeculo & regione ita celebratam esse & fuisse, ut nullibi non veneranda audiat, hanc reddimus rationem; Nempe quod cùm animae è corporeâ mole tandem migraturae, perpetuo obstetricetur opere Natura, virtutem istam tanquam modum & caussam optimam undè paulatîm distineatur, laxetur, & in suum jus asseratur mens nostra, secreto ejusdem Naturę dictamine habuerint; quod (pluribus quidem suffultum argumentis) nullo luculentiore tamen constat indicio, quàm quod animam nostram medijs voluptatibus immersam & quidem volutantem non solùm revocet & abducat, sed suis etiam Natalibus ita foeliciter restituat sola virtus, ut à foedo subinde vitiorum consortio, & ipso demum mortis timore emancipata, rotundè proprio defungi munere, & [...] illam internam, ęternam comparare possit.
VITIA ET SCELERA QVAECVNQVE EXPIARI DEBERE EX POENITENTIA.
FEBRVIS, lustrationibus, sacrificijs, [...] illis protritis scelera expiari, non conventum est; sed verâ ex poenitentiâ elui, & novum cum Deo iniri posse foedus, Religionum consensus universalis, Bonitatis Divinae conditio, & ipsa conscientia imprimis docent; quo enim interno soro, maximè interdicuntur scelera, eô ipsô, verâ ex poenitentiâ emaculari posse, sensus internus (sub conditionibus suis) docet; An verò aliud & quidem convenientius detur medium, unde justitiae Divinę sit factum satis, non est heic in animo exponere, cùm nihil hoc in opere pręter veritates incontroversas ex sensu, & consensu universali petitas, propositum habeamus; Hoc solummodo dicimus, (quicquid in adversam partem, à quibusdam suggeratur,) quod, nisi solâ ex poenitentia & fide in Deum, vitia & scelera quaecunque eliminari poss [...]nt, & justitiae Divinae, bonitas Divina adeò sit [...] ut non sit ulterius quò provocetur, Nullum universale ita patere, vel olim patuisse remedium, ut fuerit quò confugeret, misera ex peccati sensu languentium turba, vel haberet, unde gratiam & pacem illam internam conciliaret, & tandem in id deveniendum sit, ut quosdam, imò longè majorem hominum partem inscios (nedum invitos) & creaverit, & damnaverit Deus Opt. Max. quod adeò horrendum & providentiae, bonitati, imò & Iustitiae Divinae incongruum sonat, ut mitiori, immò & ęquiori sententiâ dicendum sit, totum humanum genus, ex poenitentiâ semper habuisse media, unde Deo acceptum esse potuit; quibus si exciderit, non jam ex Dei beneplacito, sed ex proprio hominum peccato, perditionem uniuscujusque [Page 218] extitisse, nec per Deum stetisse, quò minùs salvi fierent; Vtcunque, huc recidit omnis concionatorum celeberrimorum, circa salutem aeternam doctrina, cùm citra poenitentiam istam, adeò nullum proficiat remedium, ut ignavum & inutile omninò, (vel ex eorum sententiâ) reddatur. Restat, quod tanti momenti (pro Bonitate Divina) esse credant, ut in ijs quibus nulla commodior data est via, totum salutis mysterium exinde absolvi posse existiment; sed regerunt quîdam, Naturae, sive providentiae Divinae universalis suggillatores, nos non posse semper pro arbitrio nostro resipere; ipsi diximus neque sapere posse; distinctionem motus voluntarij & involuntarij (quod suprà innuimus) nesciunt, ista praedicantes, neque advertunt se aliquos motus cohibere, aliquos neque ciere posse: neque recordatur homo quando vult, neque quidem vigilat, aut dormit; Istorum quidem uti plurium motuum internorum quaedam dantur vicissitudines & gradus; sed affirmare Deum praeclusisse media (modò quod in nobis situm est, praestiterimus) unde ad illum fiat reditus, adeo blasphemum est, ut non jam humanam, sed etiam Divinam bonitatem hujus sententiae assertores, è medio tollere conentur: Ab istis igitur resipiscant, & saltem de occultis Dei judicijs modestè sentiant & loquantur, cùm, si non ex providentia communi, saltem ex gratia, sive providentia particulari etiam revelata cadere potuisse media, unde placetur Deus, non est quod diffiteantur; nos interea, affatim tributum gratiae existimamus, quod ex illâ perficiantur, per illam accipiantur opera nostra: Haec autem sunt in primis, unde Deo misericordi, factum satis, pro bonitate sua arbitramur: in Analogia enim illâ mutuâ, quam mutuò obtinemus, quando expilatione, peculatu, &c. bona diripiuntur, ultra resipiscentiam, restitutionem jubet gentium lexilla communis, sive consensus universalis; si quispiam interea prurienti [Page 219] ingenio praeditus, à nobis postulaverit, cur intra nostram, stet arbitrij libertatem, peccata & scelera ista perpetrare posse; optimè quidem responde bimus, ista ab occultis Dei judicijs pendere, si quid tamer [...] ulterius pro modulo facultatum humano generi insitarum petat, respondendum est, hominem esse animal finitum, neque igitur aliquid simpliciter, vel bonum, vel quidem malum facere; horum interea rationes in unaquâque actione ita temperari, ut utriusque quodammodo fiat particeps denominatio ut sequatur majorem partem; Qui tamen plura hoc in Argumento desiderat, consulat quae supra pag. 84. attulimus; atque ita breviter transactis, quae circa cursum Theologicum in hoc vitae stadio in primis recipiuntur notitijs communibus, ad futurum vitae statum accedimus, quem unicâ tantùm propositione complectimur, nernpe.
ESSE PRAEMIVM, VEL POENAM POST HANC VITAM.
QVIDAM in Coelo, quidam in Astris, quidam in Elisijs campis, quidam in Contemplatione, praemium aeternum polliciti sunt; Quidam in metempsychosi, quidam in inferno, (aliquibus ardente, Chinensibus fumoso tantum) sive in infernis quibusdam, quidam in media aëris regione, quidam in ipsa morte, quidam demum ad Tempus, quidam aeternam comminati sunt poenam, sed praemium vel poenam nos manere post hanc vitam transactam, omnis Religio, Lex, Philosophia (& quod magis est, Conscientia) docet, apertè vel implicitè: apertè docet, supra allatis nominibus freta, implicitè docet, vel animi immortalitatem statuens, vel Deum ultorem scelerum, quae impunè hac in vita quispiam commiserit: quo sensu, nulla gens adeo barbara visa est, [Page 220] quae praemium & poenam non agnovit, non agnoscet: est igitur praemium & poena, notitia communis in quaestione an, licet in quaestione quid, quale, quantum, quomodo, &c. ut plurimùm disceptetur; neque obstat, à quibusdam asseri, animam unà cum corpore interire, aut enim hoc ipsum tanquam peccati poenam asserunt, aut saltem, eam animae partem qua maximè usi sunt, (sensibus nimirum corporeis) hoc ipso intelligunt, vel omnino inter insanos reijciendi sunt, cùm ea quae dicunt, nullo facultatum indicio constent; Animam enim posse esse immortalem, si Deus voluerit, adeo est notitia communis, ut inter gentes remotissimas, sexcentis insaniarum generibus ęstuantes, sanctitatem vitae & fortitudinem beatam esse, summè conventum sit; ideo dicuntur ossa strenuè morientium recolere; Sed nos qui neque superstitiones, neque ceremonias, neque ea quae plures, sed ea quae omnes sani & integri asserunt investigamus, adeo circa ista non torquemur, ut satis habeamus ineptiarum & figmentorum cumulum immensum ruspantes, aliquam vel minimam notitiam communem eruere posse; quod adeo magni suerit momenti praestitisse, ut, quod totas exhaurit vel totas respuit doctrinas (nullo utens delectu) vulgus, ex methodo istâ, usque quo fides adhiberi possit, addiscat.
Ex quibus patet, quae Supremum Numen agnoscit, cultum ejus jubet, vitae sanctitate n praecipit, poenitentiam scelerum indicit, & praemium vel poenam post hanc vitan denunciat, esse à Deo profectas & in nobis descriptas notitias communes; quae verò plures Deos confingit, scelera & peccata non vetat, impoenitentiam invehit, & circa eternum animi statum vacillat, neque notitias communes, neque quidem veritates habendas esse: non est idcirco omnis Religio (si totum sumas contextum) bona; neque in omni Religione salvari posse homines perhibemus. Quomodo enim qui plus justo credit, minùs justo perficit, salvus fuerit? sed in omni [Page 221] Religione, imo & conscientia, sive ex Natura sive ex Gratia, media sufficientia dari, unde Deo accepti esse possint, ultrò credimus, modo nova & particularia quocun (que) saeculo fuerint, suis Authoribus vindicentur; neque enim satis fuerit, vetusta ut sint, si aliquando nova; tam innovari enim quàm antiquari possunt, quae supervacanea, vel falsa; necessaria demum in universum esse nequeunt, quae paucorum captui solummodo subijciuntur: Revelationi, inter haec sua stet veritas, cui, hijs nostris adeò nulla derogatur fides, ut quaecunque praeterea adjecerit, in lucro ponamus; ipsius revelatae veritatis denique fundamenta jaciantur, ut tandem in omnibus controversijs in id rediri possit, ex quâ facultate probas; quo pacto doctrinis vulgaribus adeo non repugnant, quae heic attulimus, vel novum quiddam innuunt, ut nihil nisi notitiarum communium symbolum, & maxime receptam sententiam omni Religione, saeculo, regione, propositum habeamus; non negamus interea & sacras dari posse ceremonias; immò aliquas in omni Religione, ceremonias, ad ornatum commodissimè insertas advertimus; harum igitur quidam est usus; dum tamen ab Antistitibus tanquam Religionis essentiales partes vindicantur, & Religioni, & nobis ipsis imponitur; stent igitur intra cancellos suos, ealege demum adhibeantur, ut semper in animo infigatur, Religionem castam, qualia matronam decere redimicula, ea scilicet, quibus magis augusta, spectabilis & reverenda prodeat, pigmentatas demum & fucatas, artem [...] & quaestuariam nimis redolere.
HAE autem sunt omninò notitiae cōmunes, ex quibus vera Ecclefia Catholica sive universalis constat. Ne (que) enim illa macerie quacun (que) sive lapide exciso & calce vivâ, sive quidem marmore extructa moles, Ecclefia quae errare non potest, nuncupanda est; immò nec ipsi homines, sive dicto, sive [Page 222] scripto sua promiscuè & tumultuariè effutientes suffragia, Ecclesiam verè Catholieam constituunt; minus adhuc quae sub aliquo insigni particulari militans, vel in aliquem gregem compulsa, angustijs alicujus (orbis terrarum) partis, vel saeculi concluditur, Ecclesia verè Catholica sive universalis censenda est; sola Catholica, sola [...] Ecclesia, est notitiarum communium doctrina, omne spatium, omnem numerum complens; haec sola enim providentiam Divinam universalem, sive Naturae sapientiam pandit; haec sola, rationem, unde Pater communis invocatur Deus Opt. Max exponit; extra hanc denique nulla salus: quę igitur particulari cuicunque Ecclesiae attexuntur encomia, huic conveniunt; à qua, quae maximè recesserit, maximè errori obnoxiam esse suprà docuimus; Recedit autem, quaecunque à certis providentiae Divinae universalis veritatibus, ad incerta animum pelliciens, nova fidei dogmata cudit: si cui tamen, aliquid ex Revelatione constiterit, quod fieri posse, sive in vigilijs, sive in somno agnoscimus, in usum reponat, ea lege, ut sibisapiat, nisi publico aliquid permittatur bono; neque enim ad humanum genus spectare posse videtur, quod facultatum indicio communi, non constat: Piè tamen plurima credi posse, nihil autem negari, nisi cum attributis Divinis ex diametro pugnat, non semel monuimus: neque est igitur, quòd nos calumnietur quispiam, qui media providentiae Divinae universalis exquirentes, in propatulum denique afferentes, suo nitori & luci, restituimus: Hjsce per me accedant quaecunque, unde Deus Opt. Max. benè audire possit: nos quidem ea omnia, quae saeculis prioribus, de Bonitate & Misericordia Divina decantantur, solenni fide, & gratiarum actione accipimus, & non solùm fieri potuisse, sed etiam facta fuisse cum maximâ hominum parte credimus; ex veritatibus tamen providentiae Divinae universalis fundamenta fidei, rectè petita esse contendimus; [Page 223] cum nullo praeterea pacto, conspirationem Naturae, sive providentiae illius communis, cum Gratia, sive providentia rerum particulari salvari posse perspexerimus; An verò haec media ad salutem ęternam sufficiant, viderit cui ista curę sunt, Deus Opt. Max. Nos quidem occulta Dei judicia minimè rimamur: sed huc usque sapere posse & potuisse omnes homines asseveramus; quę an praestiterint, an verò hijs pręstitis necessariò salventur non disputamus, sed à sapientiâ & bonitate Divina consulenda ducimus; si impugnas tamen propugnabimus, neque enim alia lege providentiam Divinam universalem (summum Dei attributum) sospitari posse, vel invitus fateberis; Hijsce interea si exciderimus, (nam ultra media, Naturam sive providentiam rerum communem ferri, non semel monuimus) & blasphemijs impijs, sceleribus horrendis, & denique impoenitentia nosmetipsos sacramento quô tenemur, exolverimus, vel superstitionibus insanis, & figmentis putidis, Religionis puritatem conspurcaverimus, adeo inique, adeo injuste, inculpatur illa suprema bonitas, ac si in adijciali coeriâ, lautissimo ferculorum apparatu instructâ, Crapula, Heluatio, & [...] illa, ponentis vitio vertenda esset; quod satis enim à Deo quod nimium à nobis ipsis fuerit.
DE REVELATIONS.
EST & veritas quaedam revelata, quam nisi ingrati, tacere non possumus; cujus ratio tamen, à priori adeò distat, ut veritatis nostrae fundamentum, à facultatibus nostris, veritatis revelatae fundamentum, è revelantis auctoritate desumenda sit; summa igitur cautelâ, ipsis de revelationibus decernendum; cùm enim revelationes falsae esse possint, ultra facultates, ipsis in revelationibus sapere, vix tutum arbitramur: Istae tamen conditiones si adsint, fidem revelationi adhibere consulimus. 1. Vt Oratio, votorum nuncupatio, fides, & cunctae demum quae providentiam sive universalem, sive particularem provocant facultates, praemittantur. 2. Vt tibi ipsi patefiat; quod enim tanquam revelatum ab alijs accipitur, non jam revelatio, sed traditio, sive historia habenda est; cùm autem historiae, sive traditionis veritas, à narrante pendeat, fundamentum relationis extra nos possidet, & proinde tota est verisimilis. 3. Conditio est, ut Bonum aliquod suadeatur; ita enim revelationes sanae, à tentationibus insanis & impijs distinguuntur. 4. Conditio est, ut afflatum Divini Numinis sentias, ita enim internae facultatum circa veritatem operationes, à revelationibus externis distinguuntur; Quando igitur quod datur, humanum superat captum, & conditiones suprà enumeratae adsunt, & in opere perficiendo denique, Divinum persentis auxilium, propitium Numen venerare; verùm enim verò, vehiculum quô ad nos ferri possit, revelatio istius modi quaecunque, adeò non praefinire certum est, ut quae supra Naturam, aliquibus concludere legibus, ultra nostram situm sit provinciam; sive igitur in somno, sive vigilijs, sive Ecstasi, sive sermone, sive lectione, &c. compareat, istae si adsint conditiones, [Page 225] Revelatio Divina habenda est: Magnoperè interea cavendum ne imponatur, quòd atrabilarijs, superstitiosis, & causas rerum ignorantibus, ubique contingit, quo de argumento, ubi de errorum causis, (juvante Deo) fusiùs tractabitur: quatenus ad media tamen spectat, communis quidem fert sententia, ministerio spirituum quorundam, revelationes ut plurimùm fieri, quos tanquam existentias quasdam Naturâ suâ; invisibiles, impalpabiles à corporea mole liberas, dote agilitatis praeditas, sive Angelorum, sive Daemonum, sive Intelligentiarum, sive Geniorum, &c. nominibus insigniantur, omne agnovit saeculum; cùm tamen indolem illis adeò ancipitem tribuerit, ut quidam boni, quidam etiam prorsus noxij existimentur, de hijs ipsis non sine ratione ambigi potest: praecedentes tamen si adsint conditiones, non est quod te sollicitum habeas, cùm aliundè, quàm à Deo proficisci nequeat hujus modi explicatio quaecunque: Haec autem breviter de Revelatione, strictiore sua acceptione, dicta sunto: latiore enim suo significato, quodcunque ex gratia Divina demandatur, Revelatio est. Inde votorum damnatis, è coelo demissum in rerum angustijs auxilium, Revelatio est; inde sensus illi interni, Numinis operantis circa fidem, bona opera, resipiscentiam, revelationes sunt; inde compunctiones quaedam & precum ejaculationes, à revelatione ortum habent, & in illam denique terminantur; & ut paucis dicam, omnis novus sensus Divinus, beatus, (qui in foro interno excitatur) Revelatio est; propriè tamen loquendo, revelationes fuerint solummodo, quas supra providentiam rerum communem constitutas, sensus internus dictat; ideo nisi sensus quidam supernaturalis, & [...] explicetur, intra providentiam suam universalem stetisse Deum, & facultatibus ad fidem, orationem, &c. omni homine sano & integro insitis (de quibus suprà) respondisse existimandum est; quae igitur ex providentia universali, quę etiam ex particulari, quae demum tanquam ipsissimae revelationes [Page 226] haberi debent, ex istis patet; Ne interea parum tributum gratiae Doctores qui se totos in illâ esse existimant, hjsce nostris animadvertant; iterum & iterum dixisse non gravabimur, quod ex gratia perficiantur, per illam accipiantur opera nostra. Principia tamen actionum bonarum, è notitijs communibus, sive sapientiâ Divinâ nobis impertitâ derivari, sensu interno edocti, perhibemus; Quemadmodum igitur nullum mortalium conscientiam suam ex industriâ adeo oppilare posse, ut rationem boni & mali in actione quâvis tandem non percipiat, extra controversiam situm arbitramur: ita quidem quando ex ratione istâ non satis expensa, malo perpetrato, totum hominem commoveri, & horrore quodam percelli sensus internus dictat, quando demum ab istis ita resipiscit, ut factorum poeniteat, & in munere suo sese aliter praebuisse, omninò exoptat; quando denique precibus, oratione, & votis ad Deum, quem maximè conscientia docet isto nomine offensum contendit, & consilium de vita emendatiori init, nihil ultra gratiae communis latitudinem cecidisse existimandum est: Huc usque igitur providentia Divina universalis pertingit; quando tamen fide intensiore factâ, Deum insolito more provocamus, & ope sua salutari, dein in foro interno egregiè & inusitatè sublevari nosmetipsos sentimus, exgratia, sive providentia sua particulari illustrari animam, & attributo Divino novo, sese explicante, nos inconsueto modo affici, exploratum habemus; Quod igitur (ut paucis dicam) principia actionum ex sapientia Naturae, sive providentiae rerum communis desumpta consummat, & in finem perducit: quod denique actiones istas in Dei conspectu, gratas & acceptas exhibet, ex gratiâ est: qua lege terminos & metas Naturae, sive providentiae rerum communis, & gratiae sive providentiae rerum particularis optimè poni arbitramur; Ex quibus patet, quae strictiore, quae latiore etiam suo significato, Revelationes, existimandae [Page 227] sint; quô modô licet omnes fidei articulos, ita propriâ luce conspiciendos exhibeamus, ut nisi à revelatione aliquâ, quae nobis ipsis constiterit, suam auctoritatem accipiant, tanquam aliorum placita, in examen perduci possint, quia tamen nullo non utitur medio, pro bonitate suâ Deus Opt. Max. non tam organum per quod transmittitur revelatio, quàm illa sensus ratio, quam suprà adduximus, expendi debet: Quae igitur de Relligionis magnalibus expectaverit quispiam, ex hijsce eruenda relinquimus; neque enim [...] loqui profitemur, Lectori satis fuerit interea ea omnia, quae quovis saeculo, vel regione pie dicta vel facta ad miraculum usque perpetuâ serie perhibentur, summa fide & gratiarum actione accipi posse & debere; praesertim ubi nulla insignis datur contradictio; Antequam tamen ad verisimilia transeamus, paucis expendere lubuit, an quae in decalogo continentur praecepta, sint notitiae communes, an verò veritates revelatae: A nobis quidem omninò tanquam notitiae communes habentur, cùm nulla vel Religio, vel Lex non ita jusserit. Quae enim in imperijs maximè imperat, providentiam Divinam universalem in necessarijs non deficere, sępiùs adnotavimus; variè igitur ut compositę fuerint, in compositionem demum ut plurima venerint, quae fortasse neque pietatem neque justitiam sapiebant, citra istas stetisse sine piaculo, haud existimandum est; Parum interea refert utrùm ab Antistitibus sacris, an verò à Nomothetis suis promulgatae fuerint istae leges, cùm legum observantiam non solùm civili, sed relligioso etiam cultu sancitam fuisse docuerint antiquorum doctissimi; sunt igitur notitię communes; quatenus tamen circa earum [...], in errorem proclivis fuit via, quandam quasi explicationem ex misericordia sua (eamque modo quodam Divino & supra communem) indulsisse Deum Opt. Max. credere par est. 1. Supremus igitur ex notitia communi, ut Deo Opt. Max. debeatur Honos, ne [Page 228] fortè tamen inferiorem aliquem cultum sanctitate praeclaris tribuendum esse suspicarentur homines, se solum coli jubet. 2. Quia ejus simulachrum aliquod effingere potuerunt, quod etiam ad adspectum patens, venerationem & reverentiam concitaret, signa quęcunque, & imagines interdixit. 3. Quia bonitas illa suprema, in nimiam quandam facilitatem & contemptum venire & subinde traduci omni levi ex re, vel sermone potuit, seipsum in testimonium vanum vocari non passus est. 4. Ne vel negotijs vel ęrumnis frangerentur homines, vel ex adversâ parte nimis feriarentur (feriari enim Deo, est notitia communis) sex dies labori & curę, septimum vacationi, & cultui Divino dicavit. 5. Ne parentum seriem, tanquam primam aliquam caussam suspicerent homines, & proinde cultum aliquem Divinum illis deferrent, qualem exhonore parentum, sperare liceat benedictionem, docuit. 6. Ne sibi ipsis, vel aliis iniicerent manus, nisi propriae conservationis ratione necessaria adducti homines, occisionem vetat. 7. Ne nihil in amore non licitum existimarent homines, adulteria inhibet. 8. Ne ex subreptione alieni necessitatibus suis subvenirent homines, furtum interdicit. 9. Ne nulla non constaret veritas, falsum testimonium prohibet. 10. Ne denique in alienum ius trahi posse, quod merito quisque possidet, existimarent homines, suum cuique etiam in foro interno vindicat; Hae igitur ut sint affatim notitiae communes, quia tamen illis superaddere aliquid in promptu fuit, hoc ipsum revelatione sive providentia sua particulari praecavisse Deum piè creditur, cui fidem lubentiùs adhibemus, quod primoribus saeculis, lege Naturae inconcussâ, ut vixerint parentes nostri, quia tamen praevaricatores tandem foro interno audiebant, DEVM OPT. MAX. normam istam dedisse, unde rectiùs deinceps viverent, aequum sit credere.
DE VERISIMILI.
VNIVERSA traditio, Historia universa, universum illud demum, quod demandatur olim de rebus, sive verè, sive falsè, sive piè, sive impiè gestis, respectu nostri, est verisimile; à narrantis enim authoritate pendet: proinde extra propriam facultatū Analogiam, fundamentum suum, (seu veritatem rei in seipsa, sive veritatem intellectus, spectes) obtinet: prout verus igitur ille, vel falsus fuerit, qui ista narrat, ita etiam & fides quae illi adhibetur: in hijs tamen dantur quidam gradus; quemadmodum enim ad veritatem rei, proximè accesserit, qui res testimonio communi exploratas, & quae fieri consueverunt, annunciaverit; Ueritatem demum intellectus sui maximè stabiliverit, qui rationem loci, temporis, & reliquarum circunstantiarum (unde existimationem promereantur, quae credi postulat) adduxerit, ita maximè decoquunt fidem historiae, quae nulla probabili ratione statuminantur; quae tamen haud ita intelligi volumus, quasi mira quaecunque & extra communem morem posita, abdicaremus; & mira quaedam & prodigiosa, omnis ferè docet historia; hijs igitur sua stet fides; fieri enim potuisse, si Deus voluerit, agnoscendum; ea lege tamen, ut si infecta fuerint, nihil minùs, intra veritates aeternas stari (idque commodè) posse, tecum reputes; quaedam enim affirmare, nihil nisi contradictoria negare doctrinam nostram, non semel professi sumus: Vtcunque non haec veritas tua, sed Authoris fuerit, cui si conditiones obtigerunt, unde facultates suae cum objectis, sive proprijs sive communibus conformari potuerunt, verum in relationibus suis prodijsse existimandum est; qua ratione quod ille scire potuit, te credere par est: cùm tamen quod isto pacto creditur, nullo [...] facultatum indicio [Page 230] constet, quod in narrante verum, in accipiente erit solummodo verisimile; ex quibus patet, nullam alienae veritatis esse normam, sed quod verum in Authore sonare videtur, re ipsa falsum, quemadmodum absonum quodvis, (contradictiones & [...] si tollas) verum esse posse; & proinde tanquam extra Analogiam suam constituta, ad te necessariò non spectare; neque enim veritates tuae fuerint sed verisimilia: quo pacto ut nullus de rebus gestis detur scriptor, ut nulla de praeteritis extent commentaria, veritates aeternas, ipsis ex objectis, & notitijs communibus, medio providentiae Divinae universalis elici posse, statuendum est; sed ita ne inquies, historiarum fidem convellis, infirmas, quasi parum fecisse videantur, qui historiam Creationis, Redemptionis mundi, &c. tradiderunt? immo maxime; sed Deum à quo, per quem, in quo, ad quem omnia, non tanquam historiam, sed notitiarum communium doctrinam accipio, de modo, tempore, &c. penes Auctores ut sit fides; neque igitur historiae sacrae, hjsce nostris concidit fides, vel détrahitur, cui cum maximâ hominum parte, adsensum ita lubentissimè praebeo, ut & ista & majora fecisse Deum, si prędicarentur, omninò crederem; sed cognitionem & certam scientiam, à fide per auditionem, ita distinguo, ut quid sciri, quid credi possit, in omni Religione advertam; stet igitur inter libros summus, ille Scripturae saerae, cujus ut varij fuerint Auctores, quos miro nexu inter se composuit, saeculum istud posterius, quid tamen non [...] toto contextu, quid non tanquam sanctum, & à Deo profectum opus, piè credi possit? Istum igitur librum, caeteris abjectis, summa veneratione accipimus, neque ullibi solamen comparamus, vel praesidium firmius; dum enim notitijs communibus quibus scatet, instauratur scientia, uti miraculis, fides, totus internus homo exuscitatur, & in futurum qui disertè enunciatur statum, componitur; si quid tamen, in sacrum quemvis, vel prophanum librum, ex incuriâ, [Page 231] sive quidem cura temporum olim irrepsisse compertum fuerit, unde Deus Opt. Max. malè audiret, & attributa Divina ex consensu universali agnita convellerentur, si non emendandum codicem, (quod novum non est) saltem interpretes incusandos, qui à mente Authorum, & ipsa demum Analogia fidei discedentes, opiniones invexerunt, notitijs communibus repugnantes, quidni arbitremur? sed de hijs modestè & intra terminos, quia adeo nihil redarguit, ut neque in examen perducere aliorum scripta sustineat institutum nostrum: Totâ igitur historiae mole ita constituta, quòd, vera veritate rei ut fuerit, vera, veritate intellectus (cujus fundamentum in nobis) esse nequeat, & proinde verisimile optimè dictum existimemus, (cùm non sit magis credibile illum olim fuisse falsum, quàm te modo futurum) omnem historiam legitimam, adeo parum à veritatis Natura recedere existimandum est, ut quę [...] dixerint, summę impudentiae fuerit dubitare, veritates istius classis, ut in fidem & fortasse credulitatem, Illius, in scientiam & intellectum desinant: Heic igitur judicio & delectu opus est; quemadmodum enim ad stabiliendam fidem sive legem aliquam novam & fortasse iniquam, miracula quę consarcinaverit quispiam, imposturam redolere semper nobis visum est, ita quidem quae bonis artibus, nedum miraculis sancita Lex, sive Relligio, à nobis semper summo honore habita est; ipsa interea [...] non solùm tanquam possibilia, sed & revera facta fuisse, (maximè verò cùm in bonum aliquem finem edebantur) ubique accepimus; Quorsum enim solus dubitaret quispiam, cùm pluribus celeberrimis Provincijs, saeculis, scriptoribus, Authoritas Historiae alicujus sive sacrae sive prophanae, vallata, stipata, munita sit? Hujus modi scripta igitur, si non tanquam veritates ipsas, saltem prout veritatis Civitate donatas quidni habere licuerit? Quod tamen sobriè, & intra cancellos intelligendum; Te enim ex axiomate isto [Page 232] falli posse continget, si infoelici saeculo, regione, ingenio natus sis; Axiomata autem parum, vel non omninò veritatis dignitatem tuentur, quae indebitè applicata ut fuerint, falsum eâdem facilitate adstruent; neque enim concludit & imponit idem Argumentum; Proinde non est ut rudis & ineruditi saeculi aut regionis consensus te moveat, sive incola fueris, sive inquilinus; Nos quidem istius farinae plurima neque vera, neque falsa esse perhibemus, sed suis Auctoribus & saeculis vindicanda relinquimus; hoc solummodo observamus, miracula quaedam centum post annos obitus illius, qui ea patraverit conscripta, centum deinde post annos, credita ut plurimùm fuisse, quę adeo, tanquam dubiae fidei, in omne aevum quidni supersint, cùm argumenta unde Authores, vel veri fuerint, vel falsi, nos aequè ac posteros lateant? Ne interea fructum illum eximium, qui ex historiarum lectione capi potest, omisisse videamur, praemittendum est, Historiam vicem objectorum supplere, & proinde providentiae Divinae universalis & particularis specimina egregia, exhibere; cùm igitur aliquid sapienter, fortiter, pie, justè, temperanter gestum, legeris, facultates Analogas, sive notitias communes in te excitari senties, & res rectè se habere, apud te statues; Heic igitur (quemadmodum ubique) quae notitia communis, sive incontroversa veritas subsit, in te explorabis; adsensum enim (ex facultate aliquâ conformante oriundum) in foro interno senties; quô modô ad teipsum regrediens, facultates illas, quę docent te debere esse sapientem, fortem, pium, justum, temperantem, in te exciri deprehendes; flagitiorum verò & scelerum peractione, reluctationem quandam & horrorem, ex ijsdem notitijs communibus, (vires suas in nobis exercentibus provenientem) in te urgeri animadvertes. Porrò, de liberatione innocentium, de assertione veritatis alicujus suppressae, de funesto proditorum exitio, de vindictâ perjurij sive fidei datae non exolutae, etiam ad posteros transmissâ, &c. [Page 233] quae praedicantur, ad sanctionem attributorum Divinorum in foro interno descriptorum facere observabis; & ut paucis dicam, quodcunque ad providentiae Divinae sive universalis, sive particularis decreta stabilienda conducit, ex historia, & antiquorum monumentis utilissimè erues; Quinimò, si quid istâ lege, animo, sive votis non respondere, animadvertes, judicia Dei secreta hîc subesse apudte statues, & Authorem in caussis rerum explicandis, si non tanquam falsum omninò, saltem tanquam mutilum conijcies; nullibi enim à seipso recedere, Deum Opt. Max. caussae rerumut nos dam sint, notitia est communis. De usu lectionis historiarum, in politicis, naturali Philosophia, &c. aliorum sit sermo, circa quae uti plurimae notitiae communes subsunt, ita earum disquisitioni, adeo inseruit historia, ut nondum exploratae indè excitentur, dubiae confirmentur, constantes reponantur; Magno igitur bono nostro, Historiarum lectioni impenditur tempus, cùm exinde non solùm verum, sed etiam Bonum, elici possit.
Attamen, non solùm circa priorum saeculorum gesta hallucinari contingit, sed & nos, nobis ipsis in plurium objectorum conformatione imponere, ita in more est, ut aliqua tanquàm vera, quae vix quidem verisimilia fuerint, accipiamus; cujus generis enumerari possunt, ea quaecunque, ad quorum conformationem desiderantur conditionum aliquae quae circa libri principium attulimus; quibus sanè, ut latitudo aliqua detur, intra quam, satis commodè stari possit; ubi tamen earum quaevis omninò deest, nullam tutò adhiberi fidem, procul dubio existimamus: inde classe notitiarum communium, verisimilia vocamus, quae necdum satis in seipsis constant, cujus modi fuerit omnis, non satis intellecta, expensa, recognita, & cum reliquis ejusdem seriei collata propositio. Ideò tota ferè Astronomia, sive Phaenomenorum ex visu doctrina, Praesagiorum ars superstitiosa, [Page 234] & vulgaris, commenta Philosophica ex solis conjecturis conflata, Hypotheses, & postulata nonnulla in quibusdam Theologorum Scholis recepta verisimilia tantummodò fuerint; inde classe sensuum internorum anomala & phanatica deliria quaedam deprehendimus, quibus (perinde ac res ipsae extarent) fidem ad tempus adhibemus. Inde classe sensuum externorum, imperfectae & rudes notiones; Inde denique in discursu, ex miris Rhetorum praestigijs, opiniones & dogmata, non satis cohęrentia, emergunt; quibus nisi sua certitudo per quaestiones nostras, (verum, à verisimili, à possibili, & falso distinguentes) asseratur, fide dubia & ancipiti, nosmet intus vexari sentiemus; Hujus modi universa demum quae, post examen debitum, neque planè recipi, neque reijci contingit, inter verisimilia numerantur; quatenus tamen istis, sua (obscura licet aliquando & sublustris) vindicari potest fides, meliorem historiâ sortiuntur conditionem, quam neque approbare, neque quidem reprobare ob defectum circunstantiarum, ad veritatem exantlandam postulatarum, licet. Haec autem breviter hoc in loco dicta sunto; quia libro nostro de errorum caussis, ista fusiùs, Deo juvante, tractabuntur: Cùm igitur omne verisimilis genus, historiâ exceptâ, medio conditionum, & pensitationis debite in veritatem evadere, vel saltem tanquam falsum dimitti possit; satis quidem liquet quantum methodo nostrae deferendum sit, quae propositiones singulas, sub quaestione propria expendens, (illorum more qui nil nisi praemansum, stomacho commendant) hęc conficit, illa reijcit: quo pacto, quod secundùm totum & partes suas, rite intellectum fuerit, haesitatione nullâ excipi senties, velut, alterâ ex parte, ubi conditionum aliquę, aut aliqua saltem defuerit, vel praeconceptae opiniones fuerint falsae, aversationem & dissensum quendam, (organa si constent) incuti animadvertes; Ex quibus patet, non solùm illud, [Page 235] quod verum in seipso fuerit, dubium & ancipitem inducere posse sensum, sed & verisimilia, immo & ipsa falsa tanquam vera exhiberi posse, donec ad quaestiones nostras, & calculum facultatum revocentur, sine quibus, de veritate illâ perfectâ & consummatâ desperandum est; Quemadmodum enim errores turpissimi, ex veritatis alicujus admistae condimento, saepenumerò non ingratè sapiunt; Ita quidem ipsissimae veritates errorum levi fortasse embammate delinitae, satis fastidiosè respui solent; qua ratione etiamsi quae vetera videntur, (exortum si spectas) fuerunt aliquando nova; ita, quae ex falsarum opinionum praeconceptarum obstructione, nova videntur, antiquissimae immò & aeternae esse possunt veritates; cùm enim in confesso sit, hoc ipsum ab omni aevo verum fuisse, novum tibi ut fuerit, non jam novum seu recens in seipso existimandum est: Aeternas, igitur, ex probâ facultatum conformatione, quęrite veritates, Haec nostra denique veri bonique consulite, quibus, licet plurima circa Authores & nomina magna, quasi ex industriâ, omissa videantur, id tamen fastui & supercilio, non tribuatis, sed modestiae cuidam, quae aliorum scripta in examen perducere non sustinuit, quo nomine, neque Orthodoxis, neque Heterodoxis Ecclesijs bilem movisse, hijsce nostris speramus quidem; eoque magis quòd communem sententiam venari potiùs, quàm particularem aliquam doctrinam attexere in votis habuerimus.
DE POSSIBILI.
QVOD praeterita spectat, à nobis verisimile vocatur, uti denuò possibile, quod futura; Ita enim ubique hoc in opere accipiuntur; Pulchra autem de Naturâ possibilis dici possunt; positis enim medijs ad finem, & ipsum finem poni, seu aeterna, sive ea etiam quae sunt ad tempus, attendas, è Naturae sapientiâ desumpta est notitia communis; quemad modum interea facultates, circa praeterita, praesentia & futura, dudum partiti sumus, ita si medio facultatum, quae in hanc classem adoptantur, naturali quadam propensione, in objecta aeterna & infinita, eo nixu feratur mens nostra, ut in illis solis acquiescat, quidni (interpositis conditionibus) votorum compos fuerit? Quae igitur ad excitandam fidem (omninò à credulitate distinctam) concionibus & Doctorum scriptis adferuntur, utilissimè accipi observamus, ut quae sola, ita futura anticipet, sola demum ipsa aeterna ita praeveniat, ut illis quodammodo, hac in vita fruatur; neque igitur fidem circa praeterita, nisi communes notitiae viam sternant, huic nostrae commisceas; cùm quae circa futura, vera illa fides, hęc altera, fortasse (nisi quae sacris & [...] voluminibus continentur, excipias) credulitas; illa facultas Divina noetica, haec non nifi facilitas & proclinatio quaedam, ad verisimilium conformationem, existimanda sit. Huc accedunt, (consopitae in aliquibus ut lateant) facultates ad praedictiones universales, facultates ad praedictiones particulares, quas medio conditionum suarum, nempe morborum, & furorum quorundam excitari non raro advertimus; cùm enim praesentibus incumbere soleat mens nostra, extra se fuerit necesse est, cui futura reserantur; quod tamen haud ita intelligi volumus, quasi qui humanos [Page 237] sensus amiserit, (ut olim lepidè dictum) Divinas protinus attigerit; sed quod corpus immo & corporea objecta, penitus obstaculo sint, quominus, Divinas explicet facultates mens nostra: ideo, morbô supremô, è mole prosiliens sua & quodammodo gestiens, futura praenunciat; Hinc duplicem faciem animae tribuit priscorum Auctor non invenustus; Vnam, obtutum in objecta caduca, hac in vita, figentem; Alteram, in aeterna, conversam, cujus post hanc vitam, usus fuerit; sed quia haec figuratè & quasi Poëticè dicta, vera ut re ipsâ fint, minùs ad rem nostram faciunt; nos quidem caduca & aeterna, neque ijsdem respondere facultatibus, neque simul percipi contendimus, ut proinde dilabidum heic statum mutari, & novum corporis habitum indui, mirum non sit; eoque potius, quod uti suprà docuimus, revelationes quaecunque, diversam à communi, obtineant conformationem; quod ut caetera mittam argumenta, ipse docebit sensus; tractus denique quidam tenues, & vestigia status futuri, non solùm in facultatibus & notitijs circa honorem, gloriam, & praeclaram illam existimationem adumbrantur, sed in illis etiam, qui nos, uttempus suaviter conteramus, instigant; secreto enim stimulo, ad vitam futuram perducunt, & cum voluptate trahunt, facultates istae; quę (suo ut muneri desint facultates reliquę) adeo minimè labascunt, ut summâ fiduciâ, meliora, juventute nostrâ, & ijs quę accepimus delectationibus, superesse doceant; sed ut propiùs rem perstringamus, cùm in ordine ad Beatitudinem ęternam, sit facultas quaecunque, facultates uniuersae circa illum statum futurum, versantur, quem solum [...] statuere, nefas fuerit; Est igitur Beatitudo aeterna, possibilis; Equidem, Embrioni (denunciare si licuerit) alium utero materno mundum, melio [...]em suâ demum superesse vitam, vel non crediturum, vel saltem rejecturum ex solis fortasse coeli inclementijs adductum arbitror; Maturatus tamen [Page 238] ad partum, & velo (ut ita dicam) sublato, excludebatur, nova subinde (etiam invitus) detegens objecta: secundanus manet iste objectorum orbis, quem adeò constrictum, humilem, angustum, homini scientiâ praedito omnifariâ, ac uterum Embrioni, non semel adnotavimus. Quidni fortasse & tertius, nulla si non in infinito spatia? Istis igitur unà cum corpore denudatus, & tanquam spolijs exutus, in Patriam prosilies, agilis, integer, Divinus. Habebis quas tecum adduxisti facultates, ad numerum objectorum sese explicantes, quibus praeterita & futura complectens, agnosces tandem, spem, fidem, amorem, in Deum (objectum nimirum proprium) collatas, plura quàm furores, dementiae & morbi illi (de quibus suprà) praestare posse: proinde universa rerum consilia tibi patere, & in infinito te nihil non sperare, & adsequi posse, fateberis. At parum fidi, supremâ se totos excidere die putant, quod reduces demum haud videant mortales inde argumentantur animas Sophistae; sed quô modô in id quod jam seipsâ arctius, redierit anima? Ignorant fortasse solutam jam omnibus, quae heic conspiciuntur majorem esse animam humanam? mundum demum istum repetere, aequè indecorum, ne dicam impossibile, ac recens nato uterum? sublimiorem tandem & illustriorem esse animam, quàm ut in furvum & humile istud antrum remeare vellet? Equidem, si mihi credis, non ad staturae vulgaris eminentiam, sed ad facultatum extensionem exporrigitur Anima; Cùm autem ad Solem & ipsa usque sydera feratur facultas visiva, cùm demum intellectus & voluntas circa infinita & ęterna versetur, nonne ista adhuc spirantes pertingimus, prensamus, nonne ista quodammodò induimur? At frigidè fortasse de teipso sentiens, majora quàm ut credere par sit, praedicari existimas; teipsum tandem intra morticinlum tuum sistens, extra claustrum illud te produci negas: sed quaenam ista pusillanimitas, quînam spasmus? Nescis [Page 239] fortasse, te tandem exuere corpusculum, excutere pulvisculum istud, non ex eô egredi? Te interim ita procerum, ita excelsum, ut in ea omnia erigaris quae probè nosti, sive coelestia sive aeterna tandem fuerint? stupiditatem extremam dixerim, non sentire, te ad omnem mundi plagam expandi, ad coeli tantummodò non ad capitis verticem pręfiniri, dum coelestium motum & rationem inis; Qualis pumilio cluis, si intra ulnarum binarum complexionem te totum recipis; Quidni cum animo ipsum corpus quodammodò destituis, despondes? Caeterum majus est quàm ut angustijs istis concludi possit animal Divinum; Atqui neque ipsum corpus semper capit mensura sua; Tumet nimirum, & caecâ quadam ambitione inflatur, quę sua sunt tandem quaerit potiùs, quàm quae ad animam spectant; Quinnimò inaudita prorsus narranti, inquies fortasse Lector, te non satis heic assequi vel animam, vel corpus; At ipse, neque ullum mortalium; Quinam Embryon exploravit seipsum, quinam adultus explorabit unquam? Numinis vi tacitâ regimur, in nostrum jus non satis asserti, donec isto excludamur & corpore & mundo: Minùs interea liquet, quid corpus quā quid anima; neque enim quae nobis cum corpore intercedit necessitudo, affatim constat; Ne tamen frustrà sint quae heic allata, dicam quod res est, sed aenigmate: Nempe corpus, sive carnem istam, pudenda animae sensitivae velare & obnubere; Hominem verò caetera nudum ad ea omnia ferri, quae vel capit intellectus, vel ipsa forsan fides; Hôc igitur tegmine solo amictus, caput, (facultates scilicet noëticas) supra nubes exerens, & omnia latè speculans, intra coeli & terrae pomoeria liberè expatiatur Homo, mortem (natalitium scilicet diem) magno praestolans animo: Attamen quia heic aliquod interponi solet tempus, non abs re fuerit, in animum revocare qualis olim extitisti; Rem igitur ad umbilicum (quod aiunt) perducens, ita tecum reputare licet; [Page 240] Mihi Embryoni parentis arvo delitescenti, nihil eorum quae posteà conspexi, vel praetentasse fas; Pupulus autem, immo & aeternae vitae alumnus factus, circa ea vacillarem, in quae ultrò exolvi debuissem? An mercatoris subdoli vafritie, ęternam (quę ostentabatur) foelicitatem, mihi quasi praestinanti, & tantum non potienti, exuetur pactum? An mihi fraudi erit, immortalitas & Beatitudo illa aeterna, quâ jam frui incoeperam? Dicendum potiùs, melior mihi conditio obtigit, quàm non ita pridem, inter faecum aestuaria volutanti. Qui istam jamdudum erogavit, potiorem erogare potest vitam; Puerperium olim, debitum tempus sustinui; jam autem Coelitibus proximum nomen, nonne ijs quae mihi sanctè promissa immorer; Nonne meam, nonne suam liberabit fidem Deus Optimus Maximus? E mundo, sublunari istâ scilicet & foecunda matrice egressus, quae praecepisti olim, jam stringes? Iter igitur conficienti, primò occurret coeruleum illud, quod Coeli laquearia existimat vulgus, sed imperitè; Est enim aëris portio tenuissima, ex distantia, (uti Optices periti norunt) colorem istum aemulans: Quo emenso, sydera comparebunt, non in scintillationem, non in nictationem duntaxat facta, sed in novos orbes: Recludetur demum (ut paucis dicam) etiam ipsum Infinitum; Quae non autem in Infinito distantiae, quae non transcendentię? cujus momentum aliquod ex eô aestimabis, quod nullo impleatur aut depleatur numero: Ideo neque adjectione augetur, aut subductione minuitur, sed modò abit in suam Naturam, modò redit Infinitum; Vbique tandem sibi constans, ita nullum ambit locum, ut neque ab ullo ambiatur; In quantumvis igitur ut emanent amplitudinem sui compotes post hanc vitam animae, protrudetur potiùs quàm sistetur Infinitum; Quid opus igitur (si Infinitum respicias) in angustis quibusdam gurgustiolis, pręmium vel poenam, animabus hâc vitâ excedentibus describere? [Page 241] Cineres quidem brevis capit urna; sed animam quam solā heic fortasse (pro dignitate saltē) non cōplectimur, ne (que) totus quē heic vides, dehinc complectetur mundus; Satis habeant Authores igitur in Infinito, & praemij & poenae latissimas dari sedes, adeò denique accessione aliquâ non cumulari posse, ut laxetur undique, ut distendatur potiùs Infinitum; Brevi, in Infinito extare omnia, quae vel imaginari potes, & ad haec etiam omnia; Solus extra omnia situs, & sui juris solus Deus Opt. Max. cuivis transcendentię praesidens, unitatis suae immensitate, Infinitum ipsum imbuit, signat, & quodammodò coërcet; quod adeò certum, ut quemadmodum in Infinito, finita & universa demum rerum series, ita in quolibet finito, aliquod saltem Infiniti specimen deprehendi possit; Ideò res unaquaeque in infinitas ferè partes videtur divisibilis, sed quia in unitatem, ultimum scilicet Infinitatis Characterismum, tandem resolvi necesse est, utraque simul constare videtur; De augustiore illa signaturâ Infiniti, quae nostrâ arbitrij libertate consistit, suprà monuimus; Ne prolixis tamen hijsce animae dimensionibus efferatur non nemo, adijcere placuit, haud secus extenuari & minui, quàm prolatari & ampliari posse animas, adeoque omnia geri, pro ęquo illo beneplacito Dei Opt. Max. ut vel constringi, & supprimi, vel rursum educi, & in conspectum exhiberi possint; sed excurrimus nimis. Propria igitur facultatum objecta quaerite, & conditiones denique quibus inter se conformantur; mirè enim, respondere sensum internum & ad veritates suas, tanquam ad numeros Harmonicos subsilire comperies, quibus assuetus, & praesentia, & praeterita, & futura, ita in te discriminabis, ut nihil praeterea morari necessum sit; errorem denique omnem adeò declinabis, ut non solùm in evolutione libri cujuscunque, sive sacri, sive prophani, veritatem, à revelatione, à verisimili, à possibili, & à falso exipso sensu proprio optimè distinguere; [Page 242] sed & supernaturalis illius sensus (qui immediatè ab ipso demandatur Numine) rationem quam supra adduximus, deprehendere possis; quo pacto omnis & praevaricatori, & quidem obvaricatori hęretico praecludetur via.
DE FALSO.
OMNEM veritatem incomplexam (supra) in veritatem rei, veritatem apparentiae, veritatem conceptus, & veritatem intellectus eâ de caussa dispertiti sumus, quod omnis veritas rei, & intellectus, sit absoluta, apparentiae verò & conceptus, conditionalis: Ueritatem denique complexam, ex veritatum particularium conformatione inter se, medio notitiarum communium oriri observavimus; quam idcirco uti conditionibus ita magis errori obnoxiam statuimus; deinde numerum veritatum ex differentijs, differentiarum investigationem ex terminis exposuimus; leges denique quibus faoultates cum objectis suis, sive proprijs, sive communibus conformantur, adtexuimus; ultimo Naturam Revelationis, verisimilis, & possibilis adjecimus; Restat ut quid sit falsum explicemus, quod paucis absolvi potest, si superiora constant; Quodcunque igitur neque verum, (vel naturale intellige vel revelatum;) neque verisimile, neque possibile est, omninò erit falsum; quod non ineptè dicitur, ubi de praemissis conventum est; verisimile interea, ut quae magnam falsi misturam obtinet, quemadmodum etiam possiblle, ubi conditiones desunt, medio quodam inter verum & falsum enumerassemus loco, nisi quod, dum in ordine ad entelecheiam suam existunt, imperfectae veritates, potiùs quàm falsitates, existimandae sint; reliquum est, ut Naturam falsi, & ejus denique inhaerentiae subjectum, expendamus; cùm autem neque res, neque intellectum falsô se habere, supra & quidem abundè docuerimus, reliquum est, ut illud apparentijs & [Page 243] conceptui affigamus; quas defectu conditionum falsas esse satis liquet; mendaces enim dantur species; quoniam nisi conditiones, ad earum legitimam à prototypis suis decisionem postulatae adsint, corrumpuntur; conceptus demum ita falli potest, ut ex specie falsa, & organo vitiato novum superinducere errorem possit. Quando denique ab incomplexis, ad complexa ventum est, & ex falsò exhibitis speciebus, universalis aliqua Natura compingitur, simplex error fit multiplex; perperam enim praeconceptae opiniones, non solùm tanquam perfidae & adulteratae in seipsis, verum mentiuntur, sed & omni juxta veritati obstruunt viam: inde errores discursus innumeri; Cùm enim hanc vel illam notitiam communem detrahere, malim dicere quàm deducere, Scholis ita solenne sit, ut faciant maximâ ex parte, quod cum aliquâ aliâ pugnet, aberrare illis adeo minimè insolens, ut, nullo ferè in argumento, Auditores suis strophis non quodammodo emungant; quod nunquam contingeret, si notitiae communes, suo retexerentur ordine, quemadmodum in libro nostro, de errorum causis, (juvante Deo) fusiùs probabitur; ubi neque ex aliquibus notitijs communibus nisi universae adsint, neque ex universis, nisi in suam compingantur seriem pulcherrimum veritatis systema, insurgere docebitur. Iam autem patet, falsum solummodo esse, quod conditionale; neque enim vel res falsa, vel intellectus esse potest, uti qui de praemissis semper, citra errorem judicet; & proinde depravationem & falsum realiter in apparentiâ, (quatenus ad prototypum suum refertur) quemadmodum etiam in conceptu, (in Analogia illa quâ ad intellectum constituitur) inesse posse; in re verò, & intellectu, per se non dari; ideo intellectus medio notitiarum communium ad conditiones regrediens, errorem castigare potest, & hanc defuisse, illam forsan redundasse adnotabit; & quę denique notitijs communibus, & ipsi sensui legitimè conformato adversantur, summè falsa comperiet; Ex quo tandem [Page 244] discrimen, inter errorem & ignorantiam insurgit, nempe quod error ad conceptum, ignorantia ad intellectum attineat; cùm enim nisi excitentur, suâ involutae pace & silentio delitescant notitiae communes, in intellectu ignorantiam, errorem verò nunquam deprehendere licet: proinde error est positivum quiddam, ignorantia privativum; ex quibus liquet, quid sit falsum; quod tamen Auctores una cum veritate latuit, neque enim de vero aut falso, (ubi vel falsarij fuerint vel falsi) rectè sensisse videntur; quod Aenigma aut Griphus si cui videri possit, ex nostris solvendum relinquimus, nisi veritates hoc in libro descriptas non omninò capiens ignoret, vel non satis capiens erret, vel pro mensura facultatum satis capiens, & negans, ultrò insaniat: ex libertate enim arbitrij, sive ratione Infiniti in nobis signatâ, oculos occludi, aures obturari, & in foro interno demum nihil ferè non supprimi, & extingui posse, non semel monuimus: talibus igitur donec resipiant, interdicantur veritates nostrae.