CONCIO QVAEDAM ADMO­DVM ELEGANS, DOCTA, SALV­bris, & pia magistri Iohannis Harpesseldi, sacrae Theologiae baccalaurei, habita coram patribus & clero in Ecclesia Paulina Lon­dini. 26. Octobris. 1553. Cui accedunt & sequentia, uidelicet Wil­helmi Pij Decani Cicestrensis, & Iohannis Wymslei Archidiaconi Londini, Oratio­nes laudatoriae. Item Magistri Hugonis Westoni, Decani Westmonasterij, uiri longè doctissimi & eloquentissimi, ac cleri referendarij. Oratio corampatribus & clero habita, mi­rè elegans ac ualde docta, cum responso et exhortatione reuerendi patris, do­mini Edmundi Londinensis Epi­scopi.

Roma. 15. Quaecun (que) scripta sunt, ad nostram doctri­nam scripta sunt,

HOnorandi domini, re uerèdi patres, ac fra­tres, tanta est uestri ordmis praecellentia, tantarerum hodie di­cendarum magnitu­do, ut uix facundissi­mi quidem & ingeniosissimi hominis elo­quentia, nedum mea infantia, hoc tantum di­cendi onus sustinere queat. Verùm quoniam illi, quorum apud me sacrosancta esse debet authoritas, mihi ut hoc munus obirem praece perunt, uestram omnium humanitatem oro. ut debitum istud obedientiae meae officium uestro fauore prosequamini. Qua spe hu­manitatis uestrae fretus Paulinum illud acto rum Ca. 20. scriptum (Attendite uobis & uniuerso gregi, in quo uos spiritus sanctus posuit episcopos, regerc ecclesiam dei, quam acquisiuit sanguine suo) uenerando huic sa­eerdotali uestro coetui oceinere audebo. Quorum uerborum occasione, tria mihi po­tissimum hoc tempore tractanda uidentur: Primum, quàm bene Paulus (cuius haec sunt uerba) & sibi, & gregi attenderit: Secun­dum, quàm malè, nostris hisce temporibus, pastores in utra (que) se cura gesserint: Tertiū, [Page] qua uia sit ingrediendum, ut & nobis & no­stro gregi deinceps bene attendamus. Sed cum teste Apostolo, non simus sufficientes 2. Cor. 3. cogitare aliquid à nobis quasi ex nobis, sed sufficientia nostra ex DEO sit, cùm teste eodem Apostolo, Neque qui plan­tat, 1. Cor. 3. ne (que) qnirigat, sit aliquid, sed qui dat in­crementum deus, conuēnire puto, ut ante­quam hoc tantum negocium aggrediar, omni potentis Dei auxilium primitus implorem, quod ut & uos unamecum ac prome face­re dignemini, etiam at (que) etiam uos oro & ob­testor. At (que) hic memores, quomodo Paulus 1. Tim. 2. hortatur primo omnium fieri obsecrationes, orationes, postulationes, gratiarum actio­nes pro omnibus hominibus, pro regibus, & pro omnibus qui in sublimitate constituti sunt, ut quiet am & tranguillam uitam aga­mus in omni pietate & castitate, primum, uniuersalem Christiecclesiam, deinde sere­nissimam & illustrissimam nostram regmam quàm diligentissimè deo commendemus, at (que) instantissimè precemur, ut quod in illa coe­pit, quod per illam in nobis auspicatus est, id perficiat, ut illam hoc in regno, nos per illam in omni bono confirmet. Et sunt profecto iu­stissimae causae, cur boc facere de be amus. Nā [Page] quod post abseissum Holofernis caput, po­puli Israelitici princeps Ozias dixit ad lu­dith, (benedicta es tu filia à domino Deo ex Iudith. 13 celso, prae omnibus mulieribus super terram benedictus dominus qui creauit coelum & terrā, qui te direxit in uulnera capitis prin­cipis inimicorum nostrorum, quiabodic no­men tuum ita magnificauit, ut non recedat laus tua de ore hominum, qui memores fue­rint uirtutis domini in aeternum, pro quibus non pepercisti animae tuae propter angustias & tribulationem generis tui, sed subueni­sti ruinae ante conspectum dei nostri) Id in serenissimam nostram reginam quam uerissi­mè quadrat. Quod olim regina Hester iu­daeis Hester. 9 praestitie, id illa nobis in praesens prae­stat, ut luctus et tristitia, in hilaritatem & gaudium conuertantur, ut sint nobis dies e­pularum & letitiae, ut mittamus inuicem ci­borum partes & pauperibus munusculalar giamur. Quod de Delbora scriptum legi­mus, Iudicū. 5 (Cessauerunt fortesin Israel, & quie­uerunt donec surgeret Delbora, surgeret mater in Israël, noua bella elegit dominus) id paucis uerbis mutatis, ita congruentissi­mè de illustrissima nostra regina dici possit. Cessauit religio in Anglia, quieuit donce [Page] surgeret Maria, surgeret uirgo in Anglia, noua bella elegit dominus. Quod in nouo tes stamento seruator noster de sorore Marthae pronunciauit (Maria optimam partem ele­git Luc. 10.) id in serenissima nostra regina uerissimè locum habet. Nam cum sit clarissimo regum & imperatorum genere prognata, non ut magna pars nobilitatis consueuit, uana re­rum fiuxarum gaudia elegit, sed pietatem, sed puritatem uitae elegit, & nuper ad reg­num sublimata, non quae sua sunt quaerit, sed quae ad pacem, quae ad commoditatem, & u­tilitatem populorum suorum pertinēt elegit literas, uirtutes, & sanctimoniam elegit, est (que) ob id à Deo electa & dilecta, & glori­osissimè in oculis nostris magnificata, ut cū deipara uirgine Maria canere possit, (Ecce Luc. 1. ex hoc beatam me dicent omnes generatio­nes, quia fecit mihi magna qui potens est, & sanctū nomē eius) hanc nos liberatricē nostrā quàm diligentissimè in precibus nostris Deo commendemus: Commendemus & dominam Elizabetham praeclarissimam ipsius reginae nostrae sororem. Comendemus eos qui sunt illustrissimae nostrae reginae à consilijs. Com­mendemus dominum meum colendissimum, huius diocoeseos episcopum, orantes ut & si [Page] bi & gregi (quod facit) diligenter intende­re pergat. Com [...]endemus dominum episco­pum Wyutoniensem regm buius cancellar­um, qui & in initio episcopatus sui strenue in uinea domini laborauit, & hisee posterio ribus annis, uinctus in domino, editis admi­rabiliter doctissimis & christianissimis li­bris christianan fidem constantissimè pro­pugnauit, & misericordia dei nobis & reg­no inter tot pericula incolumis seruatus, iam nunc ingenio, experientia, doctrina, & uirtute sua, tum ardua regn: huius negotia, tum & Christicausam, fortissimè sustentat. Commendemus uenerandnm domurum Cut­bertum Tonstallum, ut canicie, sic ingenio, pietate, doctrina, rerum experientia, & sti­gmatibus Christi, cùmprimis spectabilem. Commendemus Dominum Nicholaum He, thum, episcopum Wygorniensem, dominis̄ Georgium Daium Cicestrensem Episco­pū duos praestantissimos Heroas, & omni­bus episcopo dignis uirtutibus insignes qui­bus datum est non solum, ut in Christum cre­derent, sed ut pro illo etiam paterentur, hos inquam omnes & reliquos episcopos, nec nō uniuersum praeterea clerum nobilitatem (que) & communitatem huius regni, ac utram (que) [Page] academiam, Oxoniensem & Cantabrigien­sem Deo commendemus, pro hijs deni (que) qui in fide defuncti sunt ad misericordem deum praeces fundamus, horum omnium memores puras manus aut corda potius cum manibus deo eleuemus.

Clamat pastoribus dominici gregis Pau­lus pastor unus omnium laudatissimus, & quod audistis, dicit, Attendite uobis & uni­uerso gregi. &c. Quodd (que) uerbis praecipit, id quemadmodum re utt (que) opere sit implendum exemplo suo plenissimè docet. Videamus quid in illo tam insigni pastore praecesserit, & intelligemus quid in nobis sequi debeat. Quomodo Paulus sibi, quomodo gregiatten derit, ordine consideremins. In priori ad Co­rinth. epistola, cap. 9. haec dc sua in seipsum 1. Cor. 9. cura testatur. Castigo corpus meum & in seruitutem redigo, ne cum alys praedicaue­rim ipse reprobus efficiar Quod dicit se cor pus castigasse, mult as uirtutes uno at (que) alte ro uerbo complexus est. Nam qui ca­stigat corpus, is non in comessationibus & ebrietatibus, non in cubilibus & impudici tys ambulat, non secundum carnem uiuit, sed secundum spiritu. Optimè intelligebat Pau­lus, nihil tam esse pastori ad obeundum pa­storale [Page] munus impedimento, quàm sunt cor­poris uoluptates, nihil quod aeque gregem à pastore alienet, ac si illum, non diuinae con templacioni, non sacrarum literarum stu­dio, non puritate uitae, sed perfruendis uolu­ptatibus, & cuti curandae deditum esse per­spexit, nihil quod faciliorem diabolo in nos ingressum praebeat, quam si carius curam fe cerimus in concupiscentijs. Quae Paulus ut euitaret castigandum sibi corpus & in ser­uitutem redigendum curauit. Vna haec fuit Apostoli cautio, qua sibi pulchre intendit, sed non in hac una cautione omnis eius erga sese cura continetur: Ecce aliud in quo etīa magnam erga seipsum curam adhibuit. Non suimus inquit, in sermone adulationis, ne (que) in occasione auaritiae, nec querentes gloriā ab hominibus. Quam egregia obsecro, & haec erat Apostoli cautela? Cauit sibià tri­bus ecclesiasticae uitae grauissimis pestibus, ab adulacione, auaritia, & uana gloria. Quā longè autem absuerit ab adulatione Pau­lus, liberae quibus ubique usus est admonici­tiones, seuerae quoties res posceret expostu lationes, tremendae ob grauiora delicta exc̄o municationes, clarissime loquuntur. Quam illud quae so libere, quàm longè ab omni adu­latione [Page] dictum pariter & factum fuit à Pau­lo, quod prioris ad Corinth. epistolae ca. 5. 1. Cor. 5. legimus. Omnino auditur inter uos fornica­tio, & talis fornicatio, qualis nec inter gen­tes, ut uxorem patris sui aliquis babeat, & uos inflati estis & non magis luctum habu­ist is, ut tollatur è medio uestram, qui hoc o­pus fecit. Ego quidem absens corpore, prae­sens autem spiritu, iam iudicaui ut praesens, cum qui sic operatus est, in nomine domini nostri lesu Christi congregatis uobis, & meo spiritu in uirtute domini nostri Iesu Christi, tradere huiusmodi hominem Satha­nae in interitum carnis, ut spiritus saluus sit in die domini nostri Iesu Christi. Non est bo na gloriatio uestra, nescitis quod modicum fermentum totam massam corrumpit? Ex­purgate uetus fermentum, ut sit is noua con­spersio, sicuvestis azimi. Quid illud ad eos­dem Corinth, quanta etiam cum libertate? Quid uultis in uirga ueniam ad uos an in charitate, & spiritu mansuetudinis & lenis­tatis? Quid hoc ad Galat. quòd non adulan­ter? O insensati Galatae, quis uos fascinauit, non obedire ueritati? & sic insipientes estis, ut cum spititu coeperitis, nunc carne consus mamini? I am ab auaritia quo (que) longissime ab [Page] fuisse Apostolum hinc intelligi potest. No­uerat, ut siquis alius, dictū illud seruatoris, dignus est operarius mercede sua. Quin ipse met in epistolis scriptum reliquit. Neminem suis unquam stipendijs milit are, ncminem plantare uineam, qui non de fructis edat, aut pascere gregem, qui non de lacte gregis mā ­ducet, tamen cum esset Corinthi, & egeret nulli Corinthiorū onerosus esse uoluit. Apud Thessalonicenses agens, panem grat is non manducauit ab aliquo, sed in labore & fati­gatione, ne quem ipsorum grauaret. Adeo non crat pecuniae cumulandae studiosus, ut e­tiam de suo iure multa multis rcmitteret. Sed & à uanae gloriae studio remotissimum fuisse Paulum ipsius testimonia facilè de cla­rabunt. 1. Corinth. 2. Ego cùm uenissem, ad 1. Cor. 2. uos fratres, ueni, non in sublimitate sermo­nis aut sapientiae, annuncians uobis testimo­mum Christi. Non enim indicaui me scire a­liquid inter uos nisi Iesum Christ̄um et hunc crucifixum. Et ego in infirmitate & timore & cremore multo fui apud uos & sermo me us & praedicatio mea non in persuasibilibus humanae sapientiae uerbis, sed in ostensione spiritus & uirtutis. Videmus nullam in Apo­stolo gentium tametsi omni & linguarum & [Page] scientiarum genere instructissimo, fuisse do­ctrine ostentationem, nullam omnino iact a [...] ­tiam Hocille tantum in docendo spectauit, ut quàm plurimis prodesset. Huc pertinet & id quod ad philipp. ca. 3. legimus. Si quis Philip. 3. alius uidetur confidere in carne, ego magis. circumcisus octauo die, exgenere Israel, de tribu Beniamin, Hebraeus ex Hebraeis secun dumlegem Pharisaeus, secundum iustitiam quae in lege est, conuersatus sine quaerela­Sed quae mihi fuerunt lucra, haec arbitratus sum propter Christum detrimenta. Veruns tamen existimo omnia detrimentū esse pro­pter eminentem scientiam domini mei lesu Christi, propter quem omnia detrimentuns feci, & arbitror ut stercora. Duasiam Apo stoli in seipsum cautiones audiuimus: Alte­ram, quaecorpus castigauit, alteram, qua a­dulationem, auaritiam, & gloriam contemp sit. E [...] & tertium in quo ille sibi diligenter attendit, nempe ut se per omnia fidelibus ex emplum praeberet, hinc clamat Corinthijs. Imitatores mei estote, sicut & ego Christi. Hinc Philipp, Imitatores meiestote fratres & obseruate eos quiita ambulant, sicut ha­betis formam nos. Hinc Thessalonicensibus ait: Vosscitis, quemadmodum oporte at imi­tari [Page] nos. Hinc Timotheo & Tito discipuli­suis, quorum alterum Ephesi, alterum Cre­te constituerat episcopum, ut idem ipsi quo que facerent praecepit. Timotheo quidem bijs uerbis. Exemplum esto fidelium, in uer­bo, in conuersatione, in charitate, in fide, in castitate. Tito autem non multo absimilibus, in omnibus praebe teipsum exemplum bono­rum operum, in doctrina, in grauitate, in in­tegritate. Quoniā de Pauli cura in seipsum dixi, dicam consequenter de ipsius in gregē quo (que) cautione, quae tribus potissimum in re bus spectatur, in doctrina, quam praedicauit, in diligentia qua gregem à lupis defendit, in impositione manuum, quaecclesiae de mi­nistris idoneis prouidit. Cuiusmodi autēdo­ctrinam Paulus mundo annunciauerit, audi­mus eum in, 1, Thessa. 2, hijs uerbis declaran­tem. Exhortatio nostranon de errore ne (que) 1. Thes. 2. de immunditia, ne (que) in dolo, sed sicut proba­ti sumus à deo, ut crederetur nobis Euange­lium ita loquimur, non ut hominibus placen­tes, sed deo quiprobat corda nostra. Nihi0l isse falsum, nihil impurum, nihil per dolum praedicauit. Quaecun (que) essent uera, quaecun que sancta, quaecunque iusta, quaecunque honesta, quaecunque bonae famae haec cogita­uit, [Page] haec docuit, haec promulgauit. Non a [...] ­bulauit in astutia, non adulterauit uerbum dei, sed in manifestatione ueritat is commen­dauit seipsum ad omnem conscientiam bomi­num coram deo. Et haec quidem de doctrina quam praedicauit. De diligentia uerò qua gregē à lupis defendit, quid dicam, cùm nul­la fere sit ab eo scripta epistola, quae non hanc eius curam luculentissimè testetur? Ro manos Ca. 16. orat ut obseruarent eos qui dissenti­ones & offendicula facerent praeter doctri­nam quam ipsi didicerunt, & declinarent ab illis, quòd huiusmodi Christo domino non seruiant sed suo uentri & per dulces sermo­nes, & benedictiones seducant corda inno­centium. Corinthijs scribens uocat Pseudo­apostolos 2. Cor. 11 operarios subdolos, transfiguran­tes se in apostolos Christi. Galatas acriter Cap. 1. obiurgat, quod transferrentur ab eo qui ip­sos uocauit in gratiam Christi, in aliud Euan gelium, quo in loco haec quo (que) habet. Etiam si nos aut Angelus de coelo euangelizet uo­bis, praeterquam quod euangelizauimus uo­bis, anathema sit. Ephesiis dicit, deum dedis­se Cap. 4. quosdam quidem Apostolos, quosdam au­tem prophet as, alios uerò euangelistas, alios pastores & doctores ad consummationem [Page] [...]torum in opus ministerij, in edificationem corporis Christi, ut iam non simus paruuli fluctuantes, ne (que) circumferamur omni uen­to doctrinae, in nequitia hominum, in astutia ad circumuentionem erroris. Philippensibus Cap. 3. flens dicit multos ambulare inimicos crucis Christi, quorum finis interitus, quorum de us uenter est, & gloria in confusione ipsorum qui terrena sapiunt. Collossenses iubet caue Cap. 2. re ne quis eos decipiat in sublimitate sermo­num. Thessalonicensibus denunciat in nomi­ne domini nostri Iesu Christi, ut subtrahant Cap. 2. 3. se ab omni homine ambulante inordinatè, et non secundum traditionem, quam accepis­sent ab ipso. Timotheum uult deuitare eos 1. Tim. 6. qui aliter docerent, & non acquiescerent sa nis sermonibus domini nostri Iesu Christi, et ei quae secundum pietatem est doctrinae. Tito praecepit ut haereticum honinem post unam & secundam correptionem deuitet, Cap, 3. sciens quòd peruersus sit, qui huiusinodi est, & delinquat cum sit suo ipsius iuditio condemnatus. Hebraeos hortatur, ut doctri­nis Cap. 13. uarijs & peregrinis non abducerentur. Quae mater diligentius unquam cauit filijs à ueneno quàm Paulus gregi suo cauit ab heresi? Hijs duabus Pauli in gregem cautio­nibus [Page] accedit & tertia in impositione [...] um posita. Legimus Actorum. 14. quomodo Paulus & Barnabas cùm multas nationes Acto. 14 peragrassent, & innumeros ad fidem cōuer­tissent, constituerunt illis per singulas ciui­tates presbiteros orantes & iciunantes. Le gimus in epistola Pauli ad Timotheum. Ma­nus 1. Tim. 5. cito nemini imposueris, neque communi caueris peccatis alienis. Legimus Apostolū huius reigratia Titum Cretae reliquisse, ut Tit. 1. constitueret per singulas ciuitates presbite ros, qui essent sine crimine, non superbi, non iracundi, non uinolenti, non percussores, nō turpis lucri cupidi, sed hospitales, benigni, sobrij, continentes, amplectentes cum quise cundum doctrinam est, fidelem sermonē, po­tentes exhortari in doctrina sana, & con­tradicentes arguere. Cuiusmodi pastor fue­rit Paulus, Reuerendi patres ac fratres de­scripsi, non ut tantus Heros describi debuit, sed ut illum meus Penicillus describere po­tuit. Habemus in illo boni pastoris exemplar qui & sibi & gregi diligenter attendit, sibi quidem dum uoluptates fugeret, adulatio­nem, auaritiam & gloriam negligeret, exem plum sese omnibus proponeret, 'gregi autem sana docendo, lupos abigendo, dignis manus [Page] imponendo. Bonus quidem hic erat pastor, & ut alios quo (que) bonos reddat, clamat. At­tendite uobis & uniuerso gregi, in quo uos spiritus sanctus. &c. Nunc (quae erat torius instituti mei pars secunda) nostri temporis mores cum illo Pauli exemplo conferamus. Quantum hac in parte, quàm iustum proh dolor, patres ac fratres, ordinis nostri de de­cus continetur? Paulus sibi attendens, cor­pus castigauit & in seruitutem redegit, ne cùm alijs praedicaret, ipse reprobus efficere­tur. Nostris uerò temporibus ubi ista corporis castigatio, ubi refrenatio carnis inueniri potuit? In episcopis ne? (Acdebuit certè po tissimum in illis fuisse) in sacerdotibus? in concionatoribus? At horum plerique in cō ­messationibus & ebrietatibus, in cubilibus & impudicitijs ambulauerunt. Et cuiusmo­di quaeso, in commessationibus? cuiusmodi à nato Christo ad nostram usque aetatem, ne inter laicos quidem auditae, nedum in clero usitatae suerunt. Receptis per orbem terra­rum ieiuniorum diebus, quos ab Ecclesiae na­scentis exordio in luctu, in uigilijs, in absti­nentia, in orationibus uniuersus semper po­pulus Christianus egit, ipso etiamnum qua­dragesimali tempore, quod diligentissimè [Page] [...]actenus obseruatum fuit, illi conuiuia sepi us eodem die palam celebrare, uentrem sedu­lo saginare, non erubuerunt. Nec recepto ie iuniorum diebus cibo contenti. tanquam Epi­curi de grege porci, & fruges consumere nati, nouam commessationum ingrefisune uiam. Ac ut se ucrè carnales esse probarent, cum alij piscibus, aut ne piscibus quidem, sed boleribus duntaxat uescerentur, illi dclicas tissimas carnes ad saturitatem deuorabant. Haec est sacerdotalis professionis austeri­tas? hoc abstinentiae in pastoribus exem­plum? hoc ne est cum Paulo corpus castiga­re, & in seruitutem redigere, an potius car­nis curam facere in concupiscentijs? Dicere solent populum nescio quid sanctitatis in de­lectu ciborum posui [...]se atque hanc opinio­nem animis hominum eximendam. hac for­tasse de causa suo exemplo docere uolue­runt, nihil ad sanctimontam referre, carni­bus ne an piscibus quis uesceretur. O dignā scilicet dominici gregis pastoribus cautelā. Qui docendo errorem populi, si quis in care fuisset, corrigere debuerunt, hij bacchanali­ter uiuendo populum Christianum in genti­lem edendi licentiam, in magnum abstinen­tiae contemptum pertraxerunt. Quid de [Page] eubilibus & linpudicitijs ipsorum dicam­sunt qui annos sexaginta & eo amplius nati, post diuturnum coelibatum nuptiatores tan­dem esse coeperunt, & indecentissimè lasci­uiendo deridendos sese uniuerso orbi propi­nauerunt. Bella haec quidem corporis casti­gatio, edere ac bibere, quantum, quoties, & quicquid expetieris, adiungere tibi, libidine stimulante, qua cum praeter ordinis decus. praeter omnium saeculorum consuetudinem iam concionator, iam sacerdos, iam episcopus in coelibatu factus, lasciuire incipias. Hoc ef­frenae carnis studium, ecclesiastico apud no­ordini maximum dedecus inussit. Qui ab om­nibus, quoad liceret, mundi curis uacui, a­cerdotali ministerio incessanter insistere de buerunt, hij nuptiatores facti, de uillis com­parandis, de possessionibus cmendis, de cus mulandis opibus, toti cogitauerunt. Qui spi ritualibus filijs coelum replerent, posthabi­to coelestium rerum studio, in puellula mise­ro foetu impregnanda foedissimè uersabātur Mihiistud in nostro ordine tā intempestiue ingurgitandi & indecorè lasciuiendi studiū, certissimum esse uidetur instantis extremi iuditij argumentum. Nam cum seruator no­ster de secundo aduentu suo loqueretur, in­ter [Page] caetera praedixit erunt homines come­dentes & bibentes, nubentes & nuptui da­tes. Matt. 24 Quid illa Pauli secunda in scipsum cau­tio, quae adulationis, auaritiae, & gloriae de­spectum continet, quàm malè o superi, hisce temporibus obseruata suit? Dum magno es­se in praetio uoluerunt episcopi & sacerdo­tes apud regni proceres, dum quoquomodo sese in illorum fauorem insinuant, dum pla­cere illis per omnia studeut & sacerdotalis dignitatis grauitatem, & ecclesiasticae dise­plinae saeueritatem, & cleri libertatem ami­simus. Adulatio or a episcoporūet sacerdotū obturauit, adulatio disciplinae uirgam pasto­rum manibus excussit, & quid non mali in nosinuexit? Sed nunquid non & in occasio­ne auaritiae fuerunt? hospitalitatem, quae magnam hactenus regni huius clero apud omnes ordines laudem comparauit, hoc de­generationis tempore, sicut alia multa, ne­glectam conspeximus. pecunias quibus ino­pesrefocillare, studiosos ad liter as alere, ui­as publicas reficere, collegia & apta recipi­endis reficiendisque pauperibus hospitia construere maiores nostri consueuerunt, il­li uel in quae non oportuit, absumpserunt, uel auarè sibi reposuerunt. Quod ad gloriae stu [Page] duim attinet quis nescit, fuisse nuper qul hoc sibi arrogarent, ut se sacras liter as per­inde dicerent intelligere, at (que) intellexit ul­lus antiquorum patrum? qui se Hieronymo, Augustino, Ambrosio, Chrisostomo, Basilio, doctissimis illis & sanctissimis heroibus con ferre, ne dicam praeferre auderent? fuerunt qui qualicunque linguarum cognitione im­buti, cristas adeo erigerent, ut quem ipsi in sacris literis sensum sibi affinxissent, eum ue lut spiritus sancti oraculum, pleno ore pop­lis promulgarent, nihil pensi habentes, quid omnis praeterea aetas, quid uniuersus christi­anus orbis sensisset, fuerunt qui nullius disci­plinae liberalis, ne grammaticae quidem ulla exparte gnari ex officinis manuarijs, hircū adhuc olentes, in pulpitum audacter conscen derent, & contra omne quod sanctum ac pi­um est, eanina impudentia delatrarent, qui se ob idipsum, quòd strenuè de baccharōtur, pro doctis haberi uoluerunt, quam nulla sit linguatior aliquantum muliercula quae non hoc doctrinae genus, & probè calleat & promptè, nullo nisi diabolo doc ente exerce­re possit: spiritum se habere qui hoc in ipsis operetur, iactitare solent. Ac credo certè spiritum ipsos habere, at quem spiritum? su­perbie [Page] mendacij, & uanae gloriae, spiritum. Quid illa tertia Pauli in seipsum cautela, quem us nobis locum habet? Quale nosmet­ipsos gregi dominico exemplum praebemus? Nullum esse potest in laisorum moribus ui­tium, quo nos non coinquinatur. Illine rerū fluxarum studio toti sunt addicti? Nos simi­liter terrenis cupiditatibus immergimur. Il­li contentiones interse, & in clerum inimi­citias exercent? Nos itidem nobiscum & cum illis odio certamus. Illi peier are, menti­ri, nihil non lucri causa dissimulare solēt? Nō aliter & nos iusiurandum intrepidè uiola­mus, quiduis fingere. quiduis praetendere ob temporale commodum audemus. Illi alea sal­tationibus & huiusmodi uanis in rebus aeta­tem terunt? Nos in hac uanitate illos aequa­mue. Et qua fronte illis dicere poterimus (quod certè dicere debueramus) unitatores nostri estote, cum in nobis non sit quod in. i­tarentur? sed de illis cautionibus quae nostrā in nosmet curam attingunt, hactenus sit di­ctum. Gregem uerò dominicum an non ad e­andem etiam qua nosmetipsos rationè, id est pessimè curauimus? omne hoc cautionis ge­nus tres in partes superius diuisum est, in doctrinam quae praedicatur, in defensionem [Page] gregis à luporum infestationibus, 'in imposi­tionem manuum. Doctrina reuerendi patres de fratres, quae hisce aliquot annis hoc in re­gno praedicata est, huiusmodi fuit, ut eius nos magnoperè pudere ac poenitere debe­at. Viderit quisque quomodo sese apud deū excusare possit. Mihi non modo qui zizania in agro dominico seminauerunt, sed & alis multi accusandi uidentur. Nam si nostro offi cio functi fuissemus, lupi qua ingrederen tur, non tam facilò inuenissent. Incuria no­stra & audatiam illis & uiam ad ingredi­endum faciliorem secit. Illi uerò par [...]m dor mientibus nobis, partim non strenuè repellen tibus ingressi quàm crudeliter. O deum im­mortalem, quam immaniter gregem domini laniauerunt? quàm innumer as anim as in tar tara demerserunt? quot perniciosa dogmata in hoc regnum inuexerunt? Quod ante no­stram aetatem nulliunquam ausi sunt, ut om­nia simul ecclesiastica dogmat a conuellert̄, id nos hisce temporibus factum uidimus. Ne­que caeremonijs suus usus, neque fidei sua in tegritas, neque moribus sua puritas perman sit, noua sacramenta, nouos ritus, nouam fi­dem, nouos mores effinxerunt, sacr as liter as non pro maiorū consensu, sed prosui capi­tis [Page] somnio intelligendas put auerunt. Qu [...] licentiam sibi ipsis concedentes, quot scrip­turae loca corruperunt? in quam horrendae praecipitia & se & quotquot ipsos seque­rentur, deuoluerunt? Et quoniam aliter sibi authoritatem nisi catholicos sacerdotcs & episcopos calumniando ac falso criminando conciliare non potuerunt, innumera de ca tholicis sacerdotibus populo mendacia incul cauerunt. Eos non Christo soli omne salus tis nostrae meritum tribuisse dictitantes, sed uel aequasse Christo, uel certè tanquam perse ad nos redimendos, non satis potenti, bona opera, sanctos & nescio quae coniunx­isse, quo quid potest esse falsius? Habue­rūt pij bo na opera magno se p ut par est in prae tio. Habuerūt sanctos magna in ueneratione, sed it a ut Christo seruatori, nihil quidquam deroga­rent. Affirmabant catholicos sacerdotes ma­trimonium non modò ut rem uilem & con­temptibilem sprcuisse, sed ut impuram quo­que condemnasse, cum tamen catholici ma­trimonium, & in numero sacramentorū sem per ponerent (quod isti innouatores non fe­cerunt) & illius Paulini probè meminissent. Honorabile connubium in omnibus & tho­rus Hebr. 13. immaculatus. Affirmabant catholi­cos remissionem peccatorum suis absolutio­nibus [Page] & sacrifitijsita tribuisse ut se Christo uel praeferrent uelcerie aequarent. cum ca­tholici suam omnem authoritatem à Christo tanquàm authore in ipsos ut in Christi mi­nistros defluxisse, libentissime fateantur. As firmabant eos confessionis onus tyrannicè populo imposuisse cum eius usus & anti­quissimus fuerit inecelesia, & homines ma­xime semper in officio contineret. Affirma­bant illud Apostoli ad Collossen. in catholi­cis Cap. 2. sacerdotibus & episcopis locum habere. Quid adhuc tanquam uiuentes mundo de­cernitis? Ne tetigeritis neque gustauerī ­tis, ne (que) contrectaueritis, cum ecclesiastica ieiunia nullum cibi genus ut immundum con demnent, sed utilissimam duntaxat refrenan dae carnis disciplinam complectantur. Alia sunt huius generis innumera, quibus catho­licos apud plebem infamabant, ut illorum authoritatem eleuarent. Paulisermo non e­rat in persuasibilibus humanae sapientiae uer bis, at dicere (quod isti blasphematores dixe runt) corpus Christi non esse in Eucharistia propterea quòd corporei sensus reclament, quòd oculus panis & uini non humani corpo­ris, speciem illic uideat, quòd gustus panem & uinum, quae sumuntur, non carnem & sā ­guinem [Page] esse iudicet, quòd idem corpus plu­ribus simul in locis per natur am esse nō pos­sit, quid est aliud quam in persuasibilibus hu manae sapientiae uerbis, de magno fidci my­sterio pronunciare? Dum persuasibilibus his manae sapientiae uerbis innituntur, dum sexa­genarios senes calumnijs fictis de ponte de­ijcere conantur, dum è suo capite fingunt & refingunt omnia. Christi religionem fere pessundauerunt, innumeris erroribus hoc re gnum repleuerunt, Eangelium quod tam fre quenter habent more, operibus & ipso do­ctrinae genere, hostiliter impugnauerunt. Venio proximè ad defensionem gregis à lu­porum infestationibus quae laudatissima cer­te in nonnullis & episcopali sacerdotalique functione dignissima fuit. Quipro Christi ouibus, reuerendi patres, honorandi domini ac fratres, opprobria, qui bonorum rapinas, qui depriuationes, qui carceres, qui alia multa indigna passi estis, uestralaus & ma­ior est, quàm ut à me digne tractari, & ube­rior, quàm ut hoc loco explicari possit. Vti­nam ijsdem, quibus uos uestigijs reliqui om­nes insistere studuissemus, ut main ueniente lupo uel non fugissemus, uel non tacuisse­mus. Nimium hac in parte in officio nostro [Page] claudicauimus, nimio timore trepidauimus, qui nullo timore terreri debuimus, leuissima quae (que) aduersa aura nos mirum in modū per terrefecit Sed & in impositione manuum multipliciter nostra memoria peccatum fu­isse constat. Nam & dum sacris ordinibus sua debita forma permansit, mulii indocti, multi leues, multi adole scētuli admissi sunt; & ex quo adulterina illa ordinandi subintro ducta est forma, sutores, tinctores, textores, fullones, tousores, pharmacopolae, mendici, mimi, balatrones, hoc genus omne, stiuae, quā ministerio uerbi aptiores. ad praedicandum & ad ministrandum accesserunt. Non quàm doctus quis, non quàm honestae uitae, non quam grauis esset, ab istis innouatoribus aestimatum est, sed num in catholicos, num in sacra omnia strennue debacchari po­tuisset. Hoc pro doctrina, hoc pro morum honestate, hoc pro grauitate sufficiebat ut erat quisque debacchat or mendacissimus, it a facillime ad hos gradus aspirabat. Sed nolo diutius hanc malorum nostrorum sentinam mouere, ne tetro ipsius odore nimium uos suffundam. Reliqua quae & multa & hor­renda sunt, uobis tacite cogitanda, & in si­nu deploranda relinquam. Videtis quam [Page] male iam nuper nostrates mercenarij uerius quàm pastores Paulo obedierint dicenti. At tendite uobis. &c. Duabus instituti mei par tibus absolutis, in quibus & quàm bonus pa­stor fuerit Paulus, & quàm mali pastores posterioribus hisce annis extiterint, ostèdi, restat ea pars quam tertio & ultimo loco tractandā proposui, in qua uidendū est, quid sit faciundū, ut & nobis & gregi diligente [...] attendamus. At (que) hic reuerendi patres ac fratres consultissimum mihi esse uidetur, ut quas olim bene sancitas fuisse leges ecclesi­asticas cognoscimus, eas reuocandas cure­mus. Non est opus magno labore aut studio uestro ad nouos canones excogitandos. Vi­geant quae sunt à maioribus salubriter insti­tuta, uigeant quae ante hanc rerum innoua­tionem uiguerunt, quae olim obseruata, po­pulum in officio continuerunt, nuper uerò neglecta, fenestram ad haeresim, ad scisma, ad omnem licentiam aperuerunt, uigeant in­quam haec, & nos uelimus nolimus, tum no­bis ipsis, tum gregi diligenter intendemus. Cum uolo canones antiquos ualere, non id tantum intelligo, ut communi consensu rati habeantur, sed ut in moribus etiam nostris, in omni uita, re, at (que) opere exerceantur. [Page] Quorsum enim attinebit bonas leges in ec­clesia constitut as habere, nisi secundum cas, etiam be ne uiuatur? Nec ullum profecto su­it unquam tempus, in quo episcopi & sacer­dotes, cautius ac diligentius uitam institue­re debuerunt. Nunquam tam late per hoc regnum haeresis peruagata est. Nunquam tam prona fuerunt ad errores hominum in­genia, nunquam adlibertatē carnis tam pro­cliuia, nunquam ordinis & seuerioris disci­plinae tam impatientia. Quòd nisi uestro ex­emplo illis praeluxeritis, nisi studiose docen­do, admonendo, exhortando ad ea, quae rectae sunt, eos animaueritis, nisi sacerdotaliter ui­uèdo illos ad uestri imitationē prouocaueri­tis, non uideo quae resipiscentiae spes reliqua esse possit in futurum. At (que) hoc patres & fratres eo diligentius facere debetis, quòd uos spiritus sanctus gregisuo praeposuit pa­stores. Non est triuialis haec uestra functio­non ab homine uobis commissa. A Deo opti­mo maximo ad hocmunus uocati estis, & ideo uocati, non ut otiosi sterteretis, non ut uoluptatibus indulgeretis, sed ecclesiam re­geretis. Regiminis hoc est officium, uigi­lantiae, laboris, industriae, & instructionis off it ium, non ignauiae, non uoluptatis. Ec­clesiae [Page] dei quam aequisiuit sanguine suo, quā in estimabili praetio de manibus inimici rede­unt, ecclesia quae grauissimis iamdudū tēpe statibus iactata bonorū gubernatorū praesè­ti cōsilio & auxilio cp̄rimis indiget. Reedi­ficandū est uobis tabernaculā dei, resuscitan da ciuitas Dauid, quae cecidit, replēdae aper­turae murorū eius, restauranda quae corrue­rūt. Venerūt enim gètes in haereditatē dei, polluerunt templū sanctum eius, posuerunt Hierusalem in pomorum, imò & in equoriē custodiā. Vineam quam dominus transtulit de AEgypto, uindemiarunt omnes qui praeter grediuntur uiā. Exterminauit eam aper de sylua, & singularis ferus depastus est eam. Sola sedet ciuitas plena populo. sacta est qua si uidua domina gentiū. princeps prouincia­rum facta est sub tributo. Plorans plor. uit in nocte, & lachrymae eius in maxillis eius. Non erat qui consolaretur eā, ex omnibus charis eius. Omnes amici cius spreuerunt eā et factisunt eiinimici. Oès persequutores eius apprehenderunt eam inter angustias. Viae Sion luxerūt, eo quòd nō essent qui ue­turent ad solemnitatè. Oēs portae eius de­structae sunt, sacerdotes eius gemuerunt, uir­gines eius squalidae, & ipsa oppressa amari­tudine, factisūt hostes eius in capite. inimici [Page] eius locupletati sunt, quia dominus loquutus est sup eā propter multitudinè iniquitatū e­ius. Hāc uos ecclesiā honorādi domini, reue ueredi patres ac srès sic inisere afflictamia cōsolari, sic quassatā reficere, sic uulneratā sanare, sic squaleniè ornare debetis. Quam obrē in uisceribus domini nostri Iesu Christi, per (que) sacerdotalē hāc uestrà functionē, p si quis est (ut certe est) in gregē Christi amor, p si quae cura restaurādae religionis, uos ob­testor, ut quēadmodū Paulus sibi attendens, corpus castigauit, adulationē, auaritiā, & gloriā cōtēpsit, exemplū sese fidelibus pro­posuit, sic uos carnè refrenetis, adulationē, auaritiā & gloriae studiū fugiatis, uosipsos ad imitationè uniuerso regni huius populo proponatis, quēadmodū it è Paulus gregi at­tendès sanā doctrinā praedicauit, lupos dili­gentissime ab ouili abegit, nō nisi dignis ma­nus imposuit, sic uos et quae sunt recta, inces santer praedicare, & luposiā ingressos, qui­ (que) deinceps ingrediētur abigere, & dignis manus imponere utlitis, it a fiet ut utrā (que) cu­rā & eā quae uosipsos & eā quae gregè at­tingit prose praestaturi sitis, it a fiet ut pau­lo obse quamini dicèti. Attèdite uobis et uni­uerso &c. it a deni (que) fiet, ut uestrū unusquis [Page] illo die audit urus sit à domino. Euge serue bone & fidelis, quia sapra pauca fuist i fide­lis, supramultate constituam, intra in gau­dium domini tui, cuius gaudij participes nos faciat sancta & indiuidua tri­nitas, Pater, filius, & spiritus sanctus, cui est omnis ho­nor & gloria in secu­la seculorum.

Amen.

¶ ORATIO GVLIEL. mi Pij Decani Cicestrensis.

CEpta est proximis his­ce diebus ex hoc ipso consensu praesidenti­bus uobis patres ho­noratissimi (quod fe­lix faustum (que) sit) con­sultatio de republic­christiana instauranda, quae ut olim sanctissi mis communita disciplmis felicissimum om­nium rerum statum attulit: it a cadem iam nō modo collapsa, sed uelut per gradus quos­dam abipsis quasi concussa fundament is, nul lam fere respirandi spem exhibet, aut si quaē exhibeat, ea est fluxa, tenuis & perpusilla. Ne (que) enim satis esse arbitror, ueterem illam & orthodoxam ecclesiae doctrinam, anti­quissimorum canonum & doctissimorum pa­tram testimonijs confirmatam asserere in lu cem: nisi in id quo (que) neruos omnes intenderi tis patres grauissimi, ut antiqua, & iam cor rupta ecclesiae disciplina suam efficatiam & robur in omnibus consequatur. Fieri enim nunquam potest, ut ecclesiae suus honos & decus integrum consistat: si aut per ambi­tionem [Page] (quod iani prioribus annis factit [...] est) inc xhaustae quorundam cupiditati turpi ter inseruiamus adulterantes uerbum Dei, aut si zizania & haereseos pestem superse­minantibus quibusdam, supini & otiosi uir­tutis satellites in utran (que) aurem dormiamus aut postremo si quod diu multi fecerunt caer nis curam fecerimus in concupiscentijs, id (que) impunè. In tanta rerum omnium difficulta­te, intelligit prudentia uestra, patres uigilā ­tissimi, ab ipsis edocti tum Apostolis, tum an tiquissima ecclesiae consuetudine nullam es­se rationem ad haec omnia praestanda magis efficacem, & magis oportunam, nihil magis expeditum aur certius, quàm sit conciliorū & synodorum authoritas. In quibus nihil magis uitandum iudi cauist is patres, quàm confusam uerborum turbam & strepitum in anem, in quo etsi aliquoties multa dici pos­sunt, quae ad rem ipsam egregiè pertinent, in tanta praesertim doctissimorum uirorum corona, tamen quia nihil consultationes per­inde promouet, ac certus rerum dicendarum tenor & perspicua series, uisum uobis est, & quidem optima ratione, ut unus aliquis publico omnium nostrum suffragio com­mendatus, id oneris, ueluti modera­tor [Page] quispiam suscipiat, qui intempestiua s [...] quae occurrerent, reijciat, impersect a absol­uat, & ad rem minus pertinentia rescindat. In ferendis autem suffragijs nostris, etiam s­deesse non poterant, & eruditione & morū probitate uiri cuinprunis spectabiles, qua ex re periculum imminebat, ne quorundam stu­dia distraberentur in partes, dum alius aliū merito admiratur & suspicit, nullo tamen aut ambiente aut postulante, ucluti cor­de uuo & anima una in unum hunc uirum in signissimum conspirauimus omnes, hunc praefecimus unum, qui ueluti uerbi dux sin­gula apud uos nominibus nostris exequatur, quae aut locus aut tempus exigunt.

Commendauit nobis hunc uirum, pa­tres praestamissimi, recondita sacrarum lite­rarum cognitio. Commendauit singularis & eximia rerum experientia, prudentia & sapientia. Conunendauit etiam pia & mitis suauiloquentia & elocutio.

Quae ut praeclara sunt Dei Optimi maximi beneficia, ita eadem huic minime profuturam, ingenue cum Paulo assererem, nisihijs ac cessissent etiam eximia charitas, summa profitendae ueritatis constantia, & ad ipsa usque uincula, & carceres, [Page] in ueritatis testificationem inuicta & incon eussa perseuerantia. In qua quum multi foe­de cesserint, unus bic è paucis perstitit in­teger & purus, utpote quem ne (que) gloria, out rerum illarum quas uulgus admiratur prae­da protraxit in nassam ut alios permultos, ne (que) terriculamenta out minae, quae pusilla­nimes nimium perterrefaciunt, titubantem quod dicitur deturbauit è uestigio, imo ut palma potius (authore plmio) aduersus in­cumbentia onera quodammodo uires colli­git: ita bic grauissima multorum inuidia su­pramodum exagitatus, adeo non succubuit, quod est desperantium ut quo magis impete rent, eo magis contemnerent. Mitto alias na turae & studij dotes, ne in adulationis suspi­tionem spectare uideatur oratio. Id à uobis contendo dignissimi patres, ut quem coniuns ctis animis (quod sancti spiritus symbolum est certissimum) huic rei praefecimus, bunc uos uestris calculis uelitis ap­probare.

¶ ORATIO 10 ANNIS. Wymslei Archidiaconi Londo­niensis.

REuerendi patres, ae domini mei obseruan­dissimi, superiori sessi­one uestra, per reue­rendum patrem domi­num Londoniensem e­piscopum, consensu et approbatione uestra, ex more & consuetu­dine ueteri, iniunctum nobis fuit ac manda­tum, ut conuenientes in unum de referenda­rio, (quem proloquutorem uulgo uocant) e­ligendo, & uobis praesentando, qui nostras uices suppleret, imo qui nostram mentem ac uoluntatem ad uestras paternitates referret tractaremus & concluderemus. Et quoniam morem iussionibus uestris (ut par erat) ges­simus, ac quae iussistis perfecimus: uisum est coetui nostro uniuerso ut quae à nobis gesta conclusa (que) sunt, ea, me referente, quem licet immeritum, ac longè isto officio inidoneum, ad hoc elegerunt, in praesentiarum decla­rentur & exponantur. Vt ita (que) paternitates uestrae reuerendae, quid hic gestū, factū con [Page] clusum (que) sit apertius ac manifestius intelli­gatis paucis, sic habetote. In caetu nostro re­uerendi patres, fuerunt multi (gratia sit su­superis) praestantissimis ingenijs, summa do­ctrina, admirabili cloquentia, experientia, ac dexteritate singulari, deni (que) nulla nō uir­tute excellentes: Quorum copia initio diffi­cultatem nonnullam nobis fecit, circa referē darij nostri electionē. Nam id reuera nobis acoidebat patres, quod amenum pratum om­nimodis floribus adornatū, ingredienti, ac co­ronulā exipsis floribus cōpingere uolenti ac­cidit. Vt enim is, dum oculos huc illuc (que) de­flectit, & singulorum pulchritudinem & de­corem considerat, uariè afficitur. ac nunc istum, nunc illum, pro concinnando corollo in animum inducit, nō nisi post long ā secum deliberationem statuere potest, quid sibi tan­dem faciendum statuendum (que) sit quàm com­modissimè, sic nos dū in coetu nostro, huius ingenium, illius literas, singulorū deni (que) uir­tutes, expendimus, dū omnes admiramur, & cupimus omnes, uix tandem nos nostro nego­cio explicamus. Et quid mirum inquam, quan do tantus corum qui eligi possunt sit nu­merus, ut nisi unus eligendus esset, omnes profecto dignissimi sint, qui eligi debuissent [Page] Caeterum quando unum tantum oporter eli­gi (sie enim iussistis patres, & sic negocijs nostris maximè expedire uidetur) unum ele­gimus quem certo scimus uos uestris suffra­gijs ualde probaturos. Nam mirè & insigni­ter est prudens, multae solertiae & dexteri­tatis, eruditionis ac eloqentia dotibus co­mendatissimus, choro deni (que) uirtutum omni­um sic clarus, ut quem huic praeferamus ce­tè non habemus, quanquam in nostro coetu ut diximus, uiri sunt multi, hi (que) longe doctis­simi & ornatissimi. Huic Westono nomen est, cuius fama per totam Britanniam longe est celeberrima. Hunc reuerendi & hono­randi patres uobis uestra authoritate & i­dicio approbandum praesentamus, supplican­tes, ut quos ad haec tractanda concluden­da (que) authoritate uestra induxistis eos eorum (que) referendarium uestris fauoribus prosequi digne­mini.

MAGISTRI HVGO­nis Westoni, Decani Westmonasterij­oratio coram patribus et clero habita.

CVm Demosthenes to­tius Graeciae lumen, ante Philippum Ma­cedoniae regem uer­ba facturus obmutu­erit, cùm Theophra­stus Philosophorum doctissimus, & or atorum eloquentissimus multum animo consternatus inter dicendum saepius obticuisse feratur, cum ipse denique Marcus. T. Cicero latinae facundiae parens, & timorem quendam naturalem insitum ha bens, meticulose orationum principia solitus sit exordiri:mirum fortasse uobis uide bitur ornatissimi praesules, doctissimi (que) uiri, quae effreni audacia (ne dicā audaci temeritate) ego qui ne (que) usu multum, ne (que) doctrina satis & ingenio parumualeo, in hunc celeberri­mum coetum dicturus prodire ausim, ubi an­te oculos quocum (que) inciderint clarissima h [...] ius regni lumina undi (que) obuersantur. Sed ne que uestrae excellentiae (quam uehementer [Page] admiror) ignoratio, neque inanis de meate­nuitate (cuius sum mihi probe nescius) per­suasio, sed difficile istud proloquendi munu ab isto uenerandissimorum hominum coet [...] mihi detegatum huc me pertraxit adegit (que) Mediocritatis meae mihi probè conscius fa­cile intelligo, quàm longe sim impar grauissi mis & maximis negotijs obeundis, quorum prouinciam mihi beneuolus horum ueneran­dorum hominum consensus imposuit, eorum etiam amicum de me errorem satis agnosco, qui ex tam conferta doctiss. hominum coro­na ex tam uenerando grauiss. hominum coe­tu, me nullius pene eruditionis hominem prae terea impeditioris linguae totius huius con­sessus, imò fere totius nostrae Ecclesiae linguam & os praefecerat. non possum ta­men quin de tanta & tam praejenti illo rum in me beneuolentia & gratias agam maximas, & uestrae authoritati sanctissimae paream. Eidem igitur uestrae beneuolentiae quae hanc mihi prouinciam imposuit, consi­sus, breuiter ab eo, quod in ipsare mihi uide tur esse praecipuum, orationis meae exordi­um sumam Conuenistis partes, consulturi de religione, id est, re omnium tum maxim­tum sanctissima: cōuenist is uisuri triste spe­ctaculum [Page] lugubrem matris uestrae ecclesiae uultū, conuenistis (inquam) ut matrem ue­stram ecclesiā Christi misere lacerā ac quas­satā resarciat is, haereticorū telis iure oppu gnatam, labefactatam, ac pene solo aequatā erigatis, fidem penè explosam reducatis, reli gionē excisam redmtegretis. Caeterum quid nobis minus conuenit, quàm à me moneri, & adsyncerae religionis inst aurationem excit­ri, qui tanta animorum alacritate in hoc in­cumbitis, ut me praecedatis, ut me à tergo re linquatis, hortantè, quantū & uos patres ab illustrissima nostra regina praecurrente uos ipsos esse superatos uidetis. O inauditam & admir andam dei bonitatē, nunquid enim un­quam accidit admirabilius, in tanta omnium aerumnarū colluuie, in tanto afflictionum ex­amine, in tanta ecclesiae ruina, in tanto fidei naufragio, religionis rebus fere conclamatis uirgini ecclesiae, uirginem reginā ceu prae­sens aliquod numen à deo opt. max. nobis da­ri, quasi coelitus demissum, cuius ductu et au spicijs, cuncta haec tam misera, tam calamito sa & nefanda reprimuntur, dissipantur, abi­guntur? Cuius Encomiastē agere mecū non institui: partim quod tēporis penuria (qua premor) haud sinit, partim uero, quoniam ue [Page] reor, ne laudibus (quas augere debeo) nonni­bil angustijs orationis meae, existimetur esse detractū. Quid enlm multiplicem illius do­ctrinā, quae in hominibus rara est, cōmemora bo? Quid illius religionem sartā (quod aiūt) & tectā exequar, quid illius animū plane ma sculū & infractissimū? An non uidist is con­stantissimā inter difficillima, in magnis ere­rectā, diligentissimam in minimis? Quodnam obsecro selicius praesagiū, aut omen eccle­siae ad natiuum suae puritatis splendorem in­staurandae praefigurari potuit, quam quod reginae nostrae nescio quo fato, certè non da­ta opera, eodem dieregio diademade insigni ricontigerit, qui ecclesiarum dedicationi so­lemnis esse solet, & instaurandae, at (que) expur gandae templi religioni tam enixè incumbit, quasi huic uni uel natauel donata sit, huictā sedulo se consecrat, ut pijssimis omnibus im­peratoribus aut aequari aut anteserri meri­tissimè possit. Theodosius ille sanctissimus im perator, nihil prius aut antiquius duxit ad retundendos haereticorum impetus, quàm ad antiquos ecclesiae doctores, qui ante diuisio­nè floruissent, cōfugere. Ita & nostra regi­nain hijsce suis purgande uineae domini quae si praeludiis faciendum censet ac praecipit. [Page] Theodosius imperator intente orare solitu­est, ut sibi cooperaret Deus, ad ueritatis ele ctionem inter tot opinionum dissidia, & om­nes sciunt nisi reginam ignorantes, quam ar­dēter diurnis, nocturnis (que) praecibus deū opt. max. sollicitat, ut omnes maxime tamen nos Angli (quorum gubernacula suscepit) ca­tholicae fidei ueritatè agnoscamus, agnitam excolamus amplexemur (que). Quid Constanti­num illum constantissunum religionis asser­torem dicam? qui tanta pietate liberaluate­ (que) fuisse perhibetur, ut episcopis ex cunctis terrarum partibus. Niceam accitis uictum commeatū (que) praestiterit, tanta (que) morum m­āsuetudine ac reuerentia in ecclesiae praeposi tos, ut non in throno aureo gèmis (que) ornato, sed minore sede, quàm alijs, posita in medio eorum ad episcoporum pedes consederit. At quis tam coecus, qui non clarè perspiciat no­stram reginam hijsec dei donis perinde illu­strari ac coelum suis stellis. uos (que) patres u­niuersum (que) clerū aut pari aut maiori reuere tia prosequi? Quod si Iouinianus laudibus celebrandus sit à posteris, quod ab Athana­sio haereticorū propugnatore petierit, ut ei rescriberet perfectam diuinorū dogmatum disciplinam, quanto magis aeternam nominis [Page] gloriam cōsequetur nostra regina, quae mul [...] [...]thanasios ex uniuersis sui regni finibus coegit, coactos monet, hortatur, imperat, ut cum dicendo, tum scribendo catholicam fidē miseris modis discerptam resarcirent, resar­citam tuerentur ac fouerent? Iouinianus ut imperij sui terr as ingressus est, primū scrip­sit legem, ut catholici episcopi extorres & exules de exilio redirent, et ecclesias eis red dendas esse professus est, qui fidem inuiola­biliter seruassent: Ita & sacratissima regina uos celeberrunos Angliae proceres uestris se dibus exturbatos ex teterrimis carceris squaloribus eduxit, & ingenti cum populi applausu proprijs restituit ecclesijs. felicissi ma Anglia quae talem habet reginam. Beatis­sima Anglia, quae tales habet episcopos. Bea­tissimi & uos praesides, quibus donatum est non solum in illum credere, sed pro nomme eius pati. Audite uenerandi episcopi, sanctū episcopū Chrysostomum, audite incarcerati incarceratū. Magna dignit as (inquit Chry­sostomus) & multa, regno & consulatu u­uiuersis (que) maior pro Christo ligari. Nam ni hil ita splendidum, ut unictum esse propter Christum. Vinctum esse propter Christum illustrius est, quàm siue Apostolum, siue do­ctorem, [Page] siue Euangelistam esse. Si quis Chri­stū diligit, hic uti (que) prius habebat, (optione data, uincula ferre propter Christū quàm coelos inhabitare. Ligari pro Christo illu­strius est, quàm sedere ad dexteram ipsius, honestius est quàm sedere super duode cim thronos. Quod si quis mihi uel uniuersie oeli, uel huius cathenae copiam & optionem largi tus esset, cathenam hanc ego planè elegissē. Deinde si aut mihi cū angelis standū suisset sursum, aut cum Paulo uincto, carcerē uti (que) praeptassem. Adhaec si quis me aut in nume rum & ordinem collocasset coelestium potē tiarum, earum etiam quae prope sunt thro­num dei, aut talem ligatum fecisset, talis uti­que ligatus esse uoluissem. Non it a beatum dico Paulum, quòd in paradisum raptus, at q (que) quòd in carcerem est coniectus, non it a be a­tum aestimo, quòd uerba audiuit ineffabilia, quod uincula fustinuerit, non obid adeo be­atum praedico, quòd in tertiū coelum raptus est, at (que) propter uincula. Et in scripturis me non tantum delectat miracula patrans, quantum malè affectus, fiagellatus ac mise­rabiliter tractus. Beati uos ob carcerem, ob cathenas, ob iniecta a uincula, be ati inquam et ter beati, imò saepius. Totūorbē uobis conci­liastis [Page] Etiam longè absentes, amicos uobis fecistis. Vbi (que) terrarū & marium canuntur uestra praeclara facinora, fortitudo, constās sentētia, animus (que) minime sterilis. Nihil nō tribunal quod alijs uidetur graue, uos deter ruit, nō carnifex, nō tormentorū coaceruatio nes, non minae, quae innumer as mortes nuncia bant, non iudex qui ignem ab ore flabat: non aduersarij qui frendebant dentibus, & innu­meris alijs insultandi modis gestiebant, non tantae calumniae, non impudentissimae accu­sationes, non mors ante oculos quotidie pro posita, sed haec omnia uobis uberem potius ac sufficient em consolationis materiam praesti­tere. Et idcirco clari quidem uos, & cele­brant & praedicāt. Vos omnes amici nō solū sed & inimici ipsi, qui haec effecerunt. Tant tares est uirtus, utillā impugnantes admi­rentur. Tanta res est malitia, ut etiam qui eam operantur, condemnent. Nondum deca­pitati est is cum Iohanne Baptista, sed long è acerbiora tulistis. Non enim idem est, breui temporis momento caput amittere, & lon­go tempore cum talibus luctari doloribus, terroribus, minis, uinculis, abductionibus, bonorum rapinis, carnificum manibus, syco­phantarum impudentissimis linguis, conuitijs [Page] falibus & dicacitatibus. Gaudete igitur, ex­ultate, uiriles estote, corroboramini, cogita­te quot uestro exemplo ad certamina ar [...] ­stis, quot fluctuabundos cōfirmastis, quan­tos spiritus resuscitastis. Nam afflictionibus uestris multum profuistis, non solum praesen­tibus, sed & absentibus, nec ijs qui uiderunt, sed & ijs qui audiunt. Angliae ecclesiam quā ­uestris carceribus tam splendidè illustrastis, quam uestris (inquam) carceribus Christo nō tam seruastis, quam comparastis, pergite re edificare, muros Hierusalem iam ab haereti­cis dissipatos extruite, maceriarum ruina [...] implete, iuncturas à scismaticis concussas et disruptas in unitatis ecclesiae compagine cō ­iungite. Stertant, obganniant, debacchentur haeretici, recto uos pede incedite in magnam domini ciuitatem Hierusalem, domum Dei, unitatem inquam ecclesiae. Vbi altare unum, unum sacerdotium, unus Christus, extra hanc unitatem quisquis est, alienus est, pro­phanus est, hostis est, à qua unitate desistere à Christo exorbitari est, à qua unitate de­sciscere, errorum omnium seges est, à qua u­nitate desciscere, fundi nostri calamitas uni­ca fuit. Sit uobis patribus exemplo Dionisi­us Corinthiorū episcopus maximè caelebris, [Page] cuius illud est dictū, Oportuerat quidem etiam pati omnia pro eo, nescinderetur s [...]lesia dei, et erat non inferior gloriasus mere martyriū, ne scindatur ecclesia, quā est illa ne idolis immole­tur. Imo secundū me ā sententiā, maius puto hoc esse martyriū. Ibi nā (que) unusquis (que) pro sua tan­tū anima, in hoc uerò pro omni ecclesia marty­riū sustinet. Sit uobis exemplo magnus ille Cap padox Basilius, de quo it a scribit Nazianzenus quòd cum strenuè Caesaris praesectū allo quere­tur, & acriter perstringeret, at (que) eo nomine à praefecto procax: & superciliosus sit habitus, notatus (que): in hanc sententiam prorupit fortasse antea in episcopūnō incidisti. Omnino enim pro religione certantes, hoc agimus modo, in alij­modesti sumus, & omnibus hominibus his­miliores, ita enim mandata iubent, nec solū con­tra caesaris potentiā, sed nec contra uiles homi­nes supercilia attollimus: Vbiuerò dei periclita tur negociū cunctis alijs contēptis ad deū solū respicimus. Vosigitur inimicorū hominum lin­guas, calūnias irrogatas, cōtumelias, probra, re moras nihil faciatis. Animos uestros nō terrefa ciāt, quin despectui potius ac cōtēptui habeatis Nāsi ita se res habet (ut Cypriani uerbis utar) quod miquissimorū hominiū timeatur audacia, ut quod mali iure & equitate nō possunt, temeri­tate [Page] at (que) desperatione perficiant. actū est de e­piscopatus uigore, & de ecclesiae gubernatione actum est de sublimi, & diuina potestate. Nec Christiani ultra esse, aut durare possumus, si ad hoc uentū est, ut perditorū minas at (que) insidi as pertime scamus. Nec nobis ignominia est, pati à fratribus quod passus est Christus, nec illis glo­ria est facere, quod secit Iudas. Iā uerò ut ad fi­nē properemus, unū a uobis (reuerendi patres) huim uenerādi coetus nomine, cuius me cōmuni suffragio linguā & os praefecistis, nō tam pete­re, quā impetrare cōtendo, obsecro (que), nimirū ut pristina illa dignitas et authoritas cleri Angeliae iā quasi postliminio: huic celeberrimo coetui doctissimorū (que) hominum cōuentui uindicensur ac restituantur. Si enim uerius sit, quā ut possit negari, & manifestius, quàm ut dissimulari de­beat, quòd in ueteri lege deus opt. max. leuitas & sacerdotes suae legis ac controuersiarū, quae inde nascerentur interpretes cons [...]ituerit Si in nouo testamento Christus omnia, quae cū (que) scri­bae & Pharisei super cathedrā Moysis sedentes dixerint, seruare ac facere turbis praeceperit: si nō solū de Apostolis, sed & de eorū successori­bus dictū cōstiterit, Qui uos audit, me audit, et qui uos spernit, me spernit. Si spiritu [...] sanctus posuerit episcopos, ut regerent ecclesia. Si Paulus [Page] Apostolus Iesu Christi, huius rei Titum in Creta reliquerit, ut quae deessent corrigeret, si mèbra sic in suo corpore, quod est ecclesia di­gessit Christus: ut suum eui (que) locū, suum cui (que) munus attribuerit, alios apostolos, alios prophetas, alios doctores cōstituendo, si a ma [...]orib [...] de ni (que) nostris & prudenter in [...]i [...]io [...]ns [...]i [...]utū, & totius orbis cōsensu, demde cō [...]irmatū fuerit, ut de religione, nō unice, potissunum tamen ad eos qui ministri Christi, & dispensatores mysterio­rū deià Paulo Apostolo dictitantur, pertractā da & definienda referreretur, nunqua satis de­mirari possū, quo cōsilio id iuris & potestatis, nobis ademptū fuerit, quod omnibus maioribus semper fuerit cōcessum? Quorsum quae so ex ul tim [...]s toti [...]s regnioris euocantur Decani, Archi diaconi, theologi grauissimi legū peritiss. qui sensus habent in scripturis exercitatos, qui (que) in lege domini meditati sunt omnibus diebus ui tae suae: si illorū suffragia in sua (quod aiunt) a­rena nihil omnino ponderis sint habitura? Quid bic oleū & operā perdimus? Quid aliud quàm laruae habiti sumus? Sine nostro enim cōsilio ne­dū cōsensu facta, transacta sunt omnia. At quā piè & feliciter rerum exitus tandem docebit. Quid quod libro blasphemijs cs̄persissimo, er­roribus refertissimo, qui nomine religionis reli­gionem [Page] tollit, sacramenta diminuens, uniuersū orbè cōdemnat, quem prae catoriū nuncuparunt uniuersis obtrudendo nunquā accesserit noster calculus, qua de re quantopere nobis gratulan­dū esse arbitror haud facile dixero. Quae accu­ratius euoluenti in mentē mihi uenit Chrisosto­mi querela, si quando uera, dubio procul nostra tempestate longè uerissima. Quid tantū tandē peccauit ecclesia dei, quaenā tanta resipsius ec­clesiae dominū excitauit īduxit (que), ut illā tāto cū ­cius dedecore tāignominiosiss. tālaruatis histri onibns, ganeonibus, fedis episcopis regendātra deret. Adhibenda ergo (ut inquit Hilarius) omnis cura, ne haeretici sint peritiores in despe­rationc uttae quam nos in spe uitae, ne illi plus sol licitudinis ad falsa impendant, quàm nos ad ue­ra. At (que) hoc nobis grauior incumbit cura, quod non apud homines solū, sed ipsum adeo tremen­dū dei opt. max. tribunal, cuius cognitionem ni­billatere, cuius iustitiā nihil effugere potest, cū in rebus omnibus, tum uel maximè in religione peculiari domini negocio, recte aut secus a no­bis dictorū factorū (que) rationem cōstare oportet. Industriam porro meam tam maximā adhibitu­rū n [...]e polliceor, quàm uos maximam in me bene uolentiā exhibuistis. Adhibebo inquam quantā maximā possum, ut uestrae de me expectationi [Page] satisfaciam. Quod siper omnia nō fuero conses quutus, non tam uos mihi qui quantum possum sum praestaturus imbecillitatè quàm uobismet­ipsis amicissimum de me errorem uestrum con­donabitis. Mihi deesse potero, ucbis & huic uenerabili consessui non sum defuturus unquani. Dixi.

RESPONSVM ET EX hortatio reuerendi patris domini Edmundi Londinensis episcopi.

DVm tacitus apud me con­sidero, uestram, charissi­mi fratres & amici, in procedendo diligentiam solertiam, & dexterita­tem, non possum nō ual­de laudare ingenia ue­stra, summam (que) uestram probitatem, nō possum nō probare ualde actiones omnes uestras. Quid enim (quaeso uos per deum immortalem) hic in uobis quouismodo desiderari potest, quod non multo antea sit excogitatū & prouisum prudè­ter, & piè, quod nonrimatum ac excussum dili genter & sedulo, quod nō elaboratū, & perfe­ctum ingeniose & celeriter? Vos enim pro ea, [Page] quae praediti estis prudentia et solertia, nō (quòd multi solent) neglectim & sparsim, sed concor­dibus animis, fimul & serio, in unum cōuenistis. Qui certè gradus nonnullus est ad optimas acti­ones feliciter prouebendas. Vos non studijs par tium, aut priuatis animorum affectibus, indulsi­stis, id quod publicas actiones plurimum remo­rari solet, sed honestis rationibus adducti, quod iustum, quod rectum, quod pium, quod bonum, ac bonum quidem ipsum publicum ob oculos ue­stros habuistis. Vos non quid uoluptati aut am­bitioni placere, sed quid reipublicae christianae prodesse possit, prudenter & sedulo, ubi (que) ut apparet, animaduetistis & cauistis. Itaque cum uestris suffragijs, uirum tam doctum, tam ingeniosum, tam eloquentem, tam catho­licum & bonum, deni (que) tam omnilaude dig­num, & omnibus ordinibus tam gratum, & cha­rum in referendarium uestrum, concordibus stu­dijs elegistis & praesentastis, quid ni expecte­tis ut magna à patribus uobis, ut par est, & ha­beatur & agatur, & referatur gratia? Quid ni ab omni clero & populo, quos tam magno affe­cistis beneficio ingentem laudem & gloriam pro uestris meritis repertetis? Quid ni deni (que) àdeo opt. max. quem hoc facto uestro ho norastis, praemium illud ingens, quod benefacis [Page] [...]ibus largiri solet, immortale scilicet, & nune quam marcescens uestro iuresperare debeatis? Hij siquidem sructus sunt, fratres & amici, pul cherrimarum uestrarum actionum, uobis ab ip­sius summa be nignitate expectandi. Sedid quo­que praeterea accedit commodi, quòd hic uester referendarius, pro sua bonitate & prudentia, nobis non suggeret, nisi quae salutaria crunt & ualde pia, & idem pro suo condore & ingenij sui summa dexteritate, quae cun (que) suggesserit fe liciter tractabit. Idè deni (que) pro ea qua est apud optimam, clementissimam (que) reginam nostrā, gra­tia & fauore, quae tractata erunt, perficiet cele­riter & fructuose. Quamcbrem cum in hoc re rum statu, & uelutipraeludio, tam fecistis pru­denter & piè, orandi est is plurimum, ut rursus in unum conuenientes cum hoc uestro referen­dario, pari studio & uoluntate quae supersunt, & quae uestris prudentijs uisa erunt digna & necessaria quae tractentur, ea sic tractetis & expediatis, ut ad laudatū tandem finem perduci possint. Quainre, nihil dubit andū est, quin pa­tres ac dominos meos plurimū honorandos, hic praesentes, habiturisitis longe beneuolos. Ipsi nam (que) pro sua ergauos beneuolentia & studio, pro (que) suaergadeū & christanam religion m pi­etate, deni (que) pro sua in rempublicam charitate [Page] & amore omnes uestros conatus & studia, sua omni opera & authoritate sedulo promouebūt, adiuuabunt, & prouehent. Id quod illorū nomis ne uobis serio & bona fide polliceor, ac ueluti fide iubeo.

FINIS.

¶ EXCVSVM LONDI. ni in aedibus Iohannis Cawodi, typographi Regiae Ma­iestatis.

Anno. M. D. LIII. Mense Decembri.

This keyboarded and encoded edition of the work described above is co-owned by the institutions providing financial support to the Text Creation Partnership. This Phase I text is available for reuse, according to the terms of Creative Commons 0 1.0 Universal. The text can be copied, modified, distributed and performed, even for commercial purposes, all without asking permission.