DISPVTATIO INter clericum et militem super potestate prelatis ecclesiae at (que) principibus terrarum commissa sub forma Dialogi. ❧
LONDINI in aedibus Thomae Bertheleti.
CLERICVS SERMONIS SVI exordium sub hac forma posuit dicens. Clericus.
MIROR optime miles, paucis diebus tempora mutata, sepultam iustitiam, euersas leges, iura calcata, Miles. Grandia uerba sunt ista, et ego laicus, qui (quam)uis paucas puer didicerim litteras, non tamen ad profundum ueni, ut tam alta uerba a me possint intelligi. Et ideo uenerande clerice, si mecū desideras habere colloquium, planiorem oportet accipere stilū. Clericus. Aetate mea uidi Ecclesiā in honore magno apud reges, principes, et nobiles uniuersos haberi: et nunc uideo econtra, miseranda Ecclesia facta est uobis omnibus praeda, exigūtur á nobis multa, dantur nulla: si nostra bona non damus, rapiuntur á nobis, conculcantur iura nostra, libertates effringuntur. Miles. Non facile credam regem (cuius consilium sunt clerici) iniuste agere uobiscum: aut apud eum perire ius uestrum. Clericus. Imo certé cōtra omne ius iniurias innumeras sustinemus. Miles. Scire uellem, quid uocatis ius. Clericus. Ius uoco decreta pactū et statuta [Page] romanorum pontificum. Miles. Qui il li statuūt, si de tꝑalibꝰ statuunt, uobis possunt iura esse, nobis uero nō sunt. Nullus enim potest de his statuere, suꝑ q̄ constat ipsum dominium non habere. Sic nec francorū rex potest statuere suꝑ imperiū, nec imperator super regnum suū. Et quēadmodū terreni principes nō possunt aliquid statuere de meris spiritualibus, suꝑ quae non acceperunt potestatem, sic nec uos de temporalibus eorum, suꝑ quae nō habetis autoritatem. Vnde friuolū est, quicꝗd statuistis de temporalibus, suꝑ quae potestatē non accepistis a deo. Vnde nuꝑ mihi risus magnus fuit, cum audissem nouiter statutū esse a dn̄o Bonifacio octauo, ꝙ ip̄e est, et esse debet super omnes principes et regna. Et sic facile potest sibi ius acquirere suꝑ quamlibet rem, cum non restat nisi scribere, quia totū erit suū cum scripserit, & sic totū erit uestrum: & ubi statuere nihil aliud est (quam) sibi tenere uelle. Nihil ergo aliud erit ius habere, (quam) uelle. Non deficit ergo, nisi ut scribat: Hoc uolo ius esse, cum uoluerit castrum meum, uel uillam meam, agrum meum, aut pecuniam et thesaurum habere. Nec latet uos sapientem clericum, ad (quam)tum uos deducat ista disputatio rediculum. Clericus. Satis acute domine miles et uersute ista contra nos protulistis, et [Page] ad hoc totius sermōis uestri series seu discursus (quantū ipse intelligo) tendit, ꝙ dn̄s papa de uestris temporalibus nihil potest statuere: quia non constat eū super tēporalibus uestris dominū accepisse. Et si nos ipsi ex nostris uelimus probare dictis aut scripturis, totū pro nihilo ducitis, quia nostrū scribere (ut dicitis) dominiū nobis aut potestatē (que aliunde nō uenerat) dare non potuit. Sed si Christianus uultis et catholicus uerus esse, non negabitis Christū rerum oīm dn̄m esse: cui dictū est in psalmo. 2. Postula a me, et dabo tibi gentes. &c. De quo etiā scriptū est: Quia ipse est rex regū et dn̄s dominantiū. Ista non sunt nostra, sed dei uerba, nec nos ea scripsimus, sed ea misit dn̄s, et spiritussanctus dictauit. Et quis dubitat illū statuere passe: quem constat uniuersorū dominum esse? Miles. Nullo modo diuinae potestati uel dominationi resisto, quia Christianus sum, et esse uolo. Et ideo si ꝑ diuersas scripturas ostenderitis summos pontifices esse suꝑ omnia temporalia dominos, necesse est omnino reges et principes summis pontificibꝰ tam in spiritualibus (quam) in tem poralibus esse subiectos. Clericus. Facile est hoc ex superioribus posse ostendi. Tenet enim fides nostra Petrum apostolum pro se et suis successoribus institutum esse plenum [Page] uicarium Iesu christi. Et certe plenus uicarius idem potest, quod et dominus eius, cū nulla exceptione, nulla potestatis diminutione est uicarius institutus. Si ergo non negatis Christum de uestris temporalibus statuere posse, qui dominus est caeli et terrae, nō potestis sine rubore eandem potestatem Christi pleno uicario denegare. Miles. Audiui á uiris sanctis ac deuotissimis duo tempora in Christo distingui, alterum humilitatis, et alterū porestatis. Humilitatis us (que) ad suam passionem, Potestatis Post suā resurrextionem: quando scilicet ipse dixit: Data est mihi oīs potestas in caelo et in terra. Matthei ulti. Petrus aūt constitutus est Christi uicarius pro statu humilitatis, non pro statu glorie et maiestatis. Non enim factus est Christi uicarius ad ea, quae Christus nunc agit in gloriae: sed ad ea imitanda, quae Christus egit humilis in terra, quia illa nobis necessaria sunt. Illam ergo potestatem suo uicario commisit, quam homo mortalis exercuit: non illam, quam glorificatus accepit. Et ut ista per scripturas (quas inducitis (ostendamus) de eisdem scripturis nobis testimonium proferemus.
IPSE enim Christus dixit Pylato: Regnū meum non est de hoc mundo. Io. 18. Et quod non uenit ministrari, sed minutrare. Mat. 20. [Page] Hoc testimonium adeo manifestum est, ut hominem resistentem possit confundere: et ceruicem quācun (que) duram obterere. Et hoc sic dixit Iesu quidam de turba: Magister, dic fratri meo, ut diuidat mecum haereditatem. At ille dixit ei. O homo quis me constituit iudicem aut diuisorem super uos. Luce. 12.
AVDITIS ergo aperte Christū in temporalibus nec iudicem nec diuisorem constitutum. Ergo in statu illo susceptae dispensationis nec temporale regnum habuit, nec etiā affectauit: imo cum illi multiplicatis panibꝰ commederent, fugit. Et in commissione Petro facta, non claues regni terrarum, sed claues regni caelorum tradidit. Et hebreorū pontifices constat regibus fuisse subditos, et a regibus (quod procul a uobis absit) fuisse depositos. Et ut scias Christi uicarium ad spirituale regnum non ad temporale dominiū assumptum, accipe ab ipso Paulo nec minus clarū testimoniū. Dicitenim sic: Omnis nan (que) pontifex ex hominibus assumptus, pro hominibus constituitur, in his, que ad deum sunt, non ad gubernandum terrenum dominium, sed ut offerat dona et sacrificia pro peccatis. Vides ergo ꝙ praeficitur pontifex in his quae sunt ad deū: cum Paulus Timotheo. 2. scribat: Nemo militans deo secularibꝰ negociis [Page] se implicet. Patet ergo Christum regnum temporale non exercuisse, nec Petro cōmisisse. Nam et Petrus dicit, Actuum. vi. Non est equum nos derelinquere uerbum dei, et ministrare mensis, id est temporalibus dispensandis. Et quan (quam) possint aliqua temporalia per ipsos pontifices dispensari: Satis ramen patet, ꝙ non debeant in terrenis regnis et principatibus gubernādis, quae omnia sibi uindicāt occupari. Vnde autoritates ( (quam)s induxistis superius domine clerice) scilicet postuala a me. &c. et ꝙ ipse est rex regum. &c. non ad statum primum pertiner, sed ad secundum. In quo primo statu sic patuit, ꝙ Christus nullam potestatem temporalem exercuit: imo a se penitus abdicauit, et in his solum, et non in aliis, quae ad dispensationem nostrae salutis exercuit, Petrum sibi uicarium destinauit, quem nec militem fecit, nec coronauit in regē, sed in sacerdotem et ep̄m ordinauit. Quia si uultis adhuc cōtendere Christi uicarium eam potestatem in temporalibus habere, quam Christus habebat in caelis, non quam Christus exercebat in terris: forsan ista ꝑtinacia non erit in fine uobis gratiosa, quod uobis patebit. Constat enim cuilibet fideli de deo sapienti, ꝙ si deus ptaeciperet pecuniam suam, agrum suū, aut uineam alicui [Page] alteri dare sine cautione, nulla petita ratione, nulla expressa cognitione, statim deberet obedire. Si ergo contendiris papam eandem potestatem habere: Ergo necesse est concedere, ꝙ omnia uestra bona et nostra potest sine causae cognitione, cui uoluerit, nepotulo uel consanguineo dare, tollere principatus, et regna eis dare pro libito uolunta tis. Sed (quam) absurda sint ista uos uidete. Et utrū placerent, si uobis fierent, respondete. Quod si a tanta absurditate recedere per uiuam rationem cogimini: et papa cogetur resilire. Tenendum est igitur, Quod non accepit in temporalibus tantam potestatem ip̄e Christi uicarius, sed eam solam, quam Christus in sua humilitate exercuit et ostendit. Clericus. Negatis ô miles ecclesiam congnoscere de peccato? Miles. Hoc absit. Nam qui hoc negauerit, et paenitentiam et confessionem abnegabit. Clericus. Si quid iniuste agitur, peccatū est: et qui habet cognoscere de peccato, cognoscet de iusto et iniusto. Cū ergo iustum et iniustum in negotiis rerum temporalium sir, consequens etiam est, ut de causis temporalibus debeat iudicare. Miles. Argumentum istud cornutum est, cuius uanitas et infirmiras per argumentum simile repellenda est. In suspendendis latronibus aliis (quam) [Page] damnandis ꝑsonis habetur iustum et, iniustū, et etiam peccatum. Ergo etiam ratione peccati debet papa de sanguine iudicare. Sed plumeum est argumentum: ideo leui ratione sufflatum. Nunc restat nobis ostendere, quomodo uestra cognitio (domine clerice) circa iustū et iniustū secūdum leges humanas (quae de talibus sanxerunt) sit de temporalibus iudicandis: sed secundum quas et sub quibus personis subiectis omnibus est uidendum.
MANIFESTVM est ergo illū debere secundum leges iudicare:et secundū eandem de iusto et iniusto cognoscere, cuius est leges cōdere et habere, interpretari, exponere, et custodire, facere et grauare, et mollire, cum uidetur expedire. Si ergo uos in iudicio temporalium simul uultis cum illo contendere aut concurrere cognoscendo de iusto et iniusto: iam contra scripturam uestram aratis cum boue et asino, et cum principe dicente. Hoc est iustum, pontifex dicet, hoc est iniustum. Fiet quod dicit Abacuc propheta, In principio: Factum est iudiciū et contradictio potentior: propter hoc lacerata est lex, et nō peruenit us (que), ad finem iudiciū: Quia uere nō erit hoc iusticiā et iudiciū facere in terra, sed iusticiam et iudicium in terra lacerare. Et ego ostendam uobis secūdū Paulum, unde uestra, [Page] cognitio debeat incipere. Princeps suo iure de justo et iniusto cognoscet, et eius praeceptū unusquis (que) (sicut tenetur) attēdet, et ei obediet, sicut praecipitur Deutero. 17. Si quis autē tumente suꝑbia non obedierit eius imperio, nec princeps (cuius fuerit officium iudicādi) habet potestatem resistendi uel coercendi: tunc incipit uestra cognitio: quia tunc accedere debet uestra monitio, dicente apostolo Paulo ad Tytum tercio: Admone illos principibus et potestatibus subditos esse. Et ad Romanos. 13. Omnis anima potestatibus sublimioribus subdita sit.
Vbi etiam maleficia et scelera manifesta sunt ueluti, predae, rapinae, et similia: nec est, qui uelit aut possit corrigere. Non enim nego uos in his casibꝰ debere uel posse uestrā potētiam exercere: sed nō de iusto uel iniusto, quia de hoc nō habetis cognoscere aut manū ad hoc apponere. Et cū manifestū fuerit at (que) per sentētiā iuris, aut euidētiā sceleris, quae nulla egēt cognitione: tunc poterit ad uos ista materia et forma (de quibus dictum est) pertinere, alias si propter peccati colligantiam uultis de praenotatis casibus congnoscere, non restat, nisi fores principū claudere, leges silere, et decreta principū, et uestra sola resonare. Artare uos uolo et urgere una questiōe, utrū [Page] sit uestrum de causa matrimonii, tan (quam) de mero spirituali cōgnoscere? Quod non sit merum spirituale, patet: quia ego uado Paduae pro quedā haereditate, quā peto noīe uxoris meae, quae habet in ea succedere. Videtis, ꝙ ratiōe matrimonii mihi competit petere illam hereditatē. Nūquid propter matrimonii colligantiam, de quo habetis cognoscere, debeo corā uobis de hereditate litigare? Rupertus de Flādria pro uxore sua petēs ducatū Burgundiae noīe dotis, debuit corā rege et nō coram ep̄o litigare. Imo plane dico oibus clericis inhibendo ne cognitionē de dote cōtra deum et iustitiā usurpēt, cū promissio dotis mere et uere fit pactio temporal, et sepae firmari potest regalibꝰ instrumētis. Et quia uos usurpatis aliena, euenit uobis illud uero dei iudicio, ut aliud patiemini. Patet ergo, ꝙ sit uanū et friualū, ꝙ ex tali uicinitate uelitis uobis fingere colligantiā in cognitiōe causarū, (quam)uis ad haec oīa unū solum debet uobis sufficere, ꝙ supra memorauimꝰ de Euang. Lucae, dicente dn̄o Iesu? O homo quis me cōstituit iudicem aut divisorū inter uos. Ostēdit enim manifeste, ꝙ secundū cam potestatem (quam homo mortalis exercuit) non pertinebat ad eum de hereditate iudicare. Cle. Nonne debent tēporalia spūalibus deseruire? ergo tē poralia [Page] debent esse subiecta spūalibus, et spiritualis potestas tēporalem debet regere potestatē. Miles. Vere debent spūalibus temporalia deseruire suo casu: quia tenentur dei cultoribus necessaria ministrare. Nam hoc omnis gens, quasi innatum habuit et habet instinctum, et hoc naturali iure decrevit natura naturans: ut ministrantibus creatori, seu diuina celebrātibus, necessaria ministrentur, honoris debita et uitae necessaria prebeantur. Quod etiam Phariseis in lege (quam dominus Mosi tradidit) et sacerdotibus abundanter et caute prouidit: non tamen dominium et regnū temporale commisit. Et apostolus ad Corintheos: Si nos uobis spūalia semina uimus: non est magnum, si carnalia uestra me tamus. Sed si uultis scire, quale dominiū prebeat ministris: accipite ꝑ ordinē uerba Christi et eius apostoli Pauli. Dicit enim Christus discipulis suis ad praedicandū missis: Dignus est enim operarius mercede sua. Et Paulus de se et caeteris apostolis ait: Quis militat suis stipendiis un (quam)? quasi diceret nullus. Et scriptum est in lege Moysi: Non alligabis os bovi trituranti: Ecce quibus uos comparant Christus, et Paulus eius apostolus: uci (que) operariis et stipendiariis. Nunquid operarii et stipendiarii sunt rerum domini? uidetis ꝙ [Page] temporalia conceduntur uobis, non ad dominium sed ad uitae subsidiū, et ad spiritualis ministerii sumptum. Et ex lege Mosi comparamini boui triturāti, cui satis est accipere pabulum, quam (quam) ipse suo labore impleat horreum. Et ꝙ dicitis spiritualem potestatem regere temporalem potestatē: iam uobis est ꝑ apostolū Paulum superius responsum, ibi: ꝙ oīs pōtifex ex hominibns assumptus pro hominibus constituitur in his, quae sunt ad deū ut offerat dona et sacrificia pro peceatis. Et in his habent nos regere, uidelicet quae sunt ad deū: sed ad ecclesiam non pertinet in his, quae foris sunt, aliquid iudicandum. Quod si adhuc contenditis summum pontificem superiorem esse per omnia: in derisiones mirabiles incidetis. Si enim cū creatur Papa, creatus sit dominus omnium. Simili ratione creare ep̄m erit creare illius patriae dominum: et sacerdos meus erit dominus castri mei, et dominus meus: quia sicut potestas papae in toto, i a potestas istorum est in illa parte, cui p̄est. Ergo cessandum est ab hac stulticia, quae ab omnibus irridetur: et tantis scripturarum elementis ac rationibus confunditur: Nam in ueteri lege dicimus non sacerdotes a regibꝰ, sed reges et principes a sacerdotibus et prophetis adorari, et eos ad se uocari, et quae [Page] placebant regibus imperari. Et in his, per quae interdum errauerant, publica dispensatione temporalium increpari: ut patet tercio regum primo et quarto cap. Clericus. Miror, ꝙ dicitis super dispensatione temporalium regem arguisse pōtificem. Miles. Vos excitatis canem dormientem: et cogitis me loqui de his, quae ante non cogitaui. Clericus. Excitetur canis, et latret. Miles. Quoniam uti nescitis utilitate et patientia principum: timeo, ꝙ post iustum latratum sentietis et morsum. Clericus. Quid interest regum et principum super dispensatione temporalium nostrorū: ipsi sua habeant, et nobis nostra dimittant. Miles. Nostra multum interest per omnem modum. Nunquid non interest nostra circa salutem animarum nostra rum super omnia cogitare? Nunquid non interest nostra pro parentibus mortuis debita prosequi? et etiam obsequia postulare? et nonne uobis a parentibus nostris ad hoc nostra temporalia sunt data, et copiose ministrata, ut in cultu diuino totaliter expendantur: sed certe nihil facitis inde, sed omnia uestris necessitatibus applicatis, quae per elemosynas et opera charitatis in uisceribus pauperum claudere deberetis. Nonne est necesse, ꝙ per huiusmodi sanctisima opera [Page] mortui iuuarentur, et saluarētur uiui? Nonne cum ea ad propria expenditis, superflue (que) consumitis, et ea contra intentionem dantiū, et etiam quodam modo accipientium dispergitis ea male utendo? uiuos et mortuos leditis, et uiuis et mortuis damnabiliter derogatis. Nonne ei, qui non uult militare, auferetur stipindium? Et certe uasallus non implens seruicium, meritum perdit et feudum. Et ut uobis imponam super hanc questionē silentium, et ꝙ super hoc nostrum sit dolere et remedium apponere, accipite fortissimum et apertissimum capitulum sacrae scripturae secundo Paralipomenon. 14. cap. Legitur enim de rege Ioas. Eecit (que), quod bonum erat coram domino in cunctis diebus Ioiadae sacerdotis. Et de eodē rege legitur in quarto regum. 12. ca. Vocauit rex Ioas Ioiadem pō tificem: et sacerdotes dicens eis. Quare sarta tecta non instauratis templi? Nolite ergo amplius accipere pecuniam a populo iuxta ordinem uestrum: sed ad instaurationem templi reddite eā. Prohibiti (que) sunt sacerdotes ultra accipere pecuniam a populo. Vides ergo, ꝙ laudatur rex Ioas a domino, qui curam accepit, ut oblationes iuxta intentionem dantiū expenderentur in cultum diuinum, hoc est ad instaurationem templi. Laudat enim regem [Page] Ioas deus, ut ostēderet, ꝙ non delinqueret: quia non cupiditate sed pietate, non ambitione, sed religione id faceret. Ad tollendū suspitionem rex volebat testem habere ipsum pontificem, ut sequitur: Cum (que) uiderēt nimiam pecuniam esse in Gazophilacio, ascendebat scriba regis et pontifex, effundebant (que), et numerabant pecuniam, quae inueniebatur in domo dn̄i: et dabant eam iuxta numerum at (que) mensuram in manu eorum, qui praeerant cementariis domus domini. Ecce laudata est regis religio, qui curā gessit ut bona illius ueteris ecclesiae saluarentur sollicite, et expenderentur religiose, Scio, ꝙ durum sit uobis hoc audire, cum tamen nihil refero, nisi uerba scripturae. Dictum enim uobis est superius, ꝙ haec accepistis omnia ad uitae subsidium, et ad sanctae militiae stipendiū, ad uictum habendū et uestitū: quibus duobus dicit apostolus se esse contentū, et quicquid superest, in pios usus pauperum et mise rias aegrotantium expendere debetis. Quod si non feceritis, multū nostra interest de eisdem curam habere: ne animas mortuorum, salutem (que) uiuorum defraudetis. Clericus. Rex iste Ioas bona sibi non tulit, sed in usus ecclesiasticos expendit: uos autē hodie bona nostra to llitis, quae non in religiosos usus, [Page] sed in militares tumultus et bellicosas classes expēditis. Vnde exemplum (quod indux istis) uestris operibus aduersatur, et uestram uiolentiam solum colorat. Miles. Semper in malum uestrum contra stimulum regum calcitratis. Est ne hoc uobis molestum, quod de bonis ecclesiae secū tollunt nepotuli uestri et consanguinei, aliae (que) personae interdum inhonestae? Sed vobis est omnino intollerabile et molestū, quod rex mansuete petit a vobis, et pro grato accipit pro uestra salute et defē sione ecclesiae et bonorū uestrorū. Clericus. Me miserum, pellem (que) meam tollitis cum carnibus, et hoc appellatis salutem. Miles. Non perstrepite: sed patienter audite: considerate uicinos uestros suis egere, & ad uestram respicere. Si deficeret regia potestas, qualis esset requies uestra? Nonne nobiles egeni et prodigi, si consumpsissent sua, cōuerterentur ad uestra? Ergo regia manus, uester est murus, pax regis pax uestra, salus regis salus uestra. Quae si deest, aut forsan esset subiecta, uel peccatis uestris exigētibus a uobis discederet, et uicinis suꝑ bona uestra grassantibus nunc exigentibus, nunc minantibus, at (que) uastantibus bona uestra, cogeremini omnibus seruire. Si uideritis prorsus bona uestra perire, quanto uelitis tunc redimere, [Page] quod manus regia rediret, sicut prius. Videtis ergo cum pauca regi traditis, quomodo salutem uestram redimit, quando omnia bona uestra deperdenda saluat. Sed sicut uos semper fuistis beneficiis ingrati: sic estis nūc in uestris profectibus querulosi. Quod si manus hostilis, rege cadente, regnum inuaderet: nonne omnes praedis et rapinis interiretis, et ferocitatem barbaricam, quam uobis implacabilem sentiretis, relictis sedibus, territi et attoniti fugeretis, et totum perderetis, qui modo suꝑ minimis doletis? Quod si reges et principes suis stipendiis, suis (que) pericul tenentur uos defendere, se (que) morti prouobis gratis exponere, et uos sub umbra quiescere, comedere, iocunde bibere, super lectos ornatos quiescere, quiete dormire, et in stramētis mollibus lasciuire. Ergo et uos uere estis soli domini, reges vero et principcs uestri serui, et illi pro uobis et res et personas offerunt morti. Si datur personis ecclesiasticis requies, non est magnum, si pro laicis seruent opes. Hoc dicitis esse durum, sed non quiescitis, donec more solito conuicti fueritis, ac etiam confutati diuinis (quibus non potestis obuiare) scripturis. Nam de Ioas rege superius dicto scribitur. 4. re. 12. et 2. Paralip̄. 24. Quamobrem tulit Ioas rex [Page] Iuda omnia sanctificata, quae consecrauerat Ioram, et Ochozias, patres eius reges Iuda, et quae obtulerat ipse, et vniuersum argentum, quod inuenire potuit in Thesauris templi domini et Palatio regis mi [...] (que) Azaheli regi Syriae, et recessit á Hierusalē. Ecce aperte patet, quod pro redemptione populi accepit ea, quae consecrata erant in templo: non tamen pepercit regis palatio, quando tulit ista de templo, Eodem modo. 4. re. 18. legitur sic de Ezechia rege sancto. In illo tempore confregit Ezechias Valuas templi domini et laminas auri, quas ipse affixerat, et dedit eas regi Assyriorū. Quodsi dicas, ꝙ Ezechias egerit male. respondeo, sicut dicit 2. Paralip̄. 32. Ezechias non reprehenditur in omnibus suis, praeter (quam) in legatione principū Babylonis. Quis ergo damnabit illū, quem in omnibus scriptura laudat? Si erratis, nou intelligentes scripturas, quid ergo contra reges et principes contenditis. Legitur. 2. Macabio (rum). 5. Non propter locum gentem, sed propter gentem locum deus elegit. Non est ergo percendum ecclesiae materiali, ubi discrimen imminet populo christi fideli. Quod sanctus Ezechiel et Iosephus intellexit, et fideliter adimpleuit. Si enim bona uestra sint ecclesiae, et populus in ecclesia est, quanto [Page] iustius substantia in ea (ubi salus populi pendet) expendenda est? Vnde dn̄s Matthei. 12. Dico uobis, ꝙ templo maior est hic. Nec dubium est, quin templum spirituale (quod est homo) dignius sit templo materiali et la pideo. Intelligat ergo rex pius et prudens in his uerbis domini dei uoluntatem: nec ulterius querat autoritatem. Nec est percendum materiali templo, nec his quae dedicata sunt templo: ut salus reddatur et pax periclitanti populo christiano. Nec est blandiendum ecclesiarū superfluitati, imo succurrendū tantae gentis necessitati. Sed quia ex ea (quae sibi licuit) iure diuino uult sacere cum beneplacito uestro, non ueremini exasperare regem in māsuetudine uobiscum agentem, et solida beniuolentia uos regentem. Cauete uerbis Salomonis: quia ira regis nuncius est mortis. Clericus. Si possunt reuocari, quae semel deo donata sunt: ergo irritari possunt omnia uota. Miles. Hoc non est, quae deo data sunt reuocare, sed illis usibus (quibus fuerunt data) applicare. Quae enim sunt deo data, ea ipsa sunt pijs usibus dedicata. Quid enim poterit sanctius esse, (quam) christiani populi salus? Et quid preciosius domino, (quam) hostes, raptores, et interfectos arcere á populo christiano? et (quam) pacem subiectis et fidelibus [Page] emere? Cum ergo in his bona ecclesiae expendantur, ueris usibus (quibus fuerant dedicata) redduntur. Clericus. Si ad scripturas sacras recurritis, quare libertates nostras confringitis: quas libertates constat nos ex ipsis traxisse scripturis? Dominus enim interrogat Petrum, Matthei. 17. Reges terrae, á quibus accipiunt tributum, an á suis an ab alienis? At ille dixit. Ab alienis. Dixit illi Iesus. Ergo liberi sunt filij. Vt autem non scandalisemus eos, uade ad mare, et mitte hamum, et illum piscem (qui primus ascendit) tolle: et aperto ore inuenies staterem, sume illum pro me et te. Vides ô miles, ꝙ clerici Christi seruitio mācipati omnino sunt liberi. Miles. Si Euangelium bene respicitur, á Christo solo census siue dragma petebatur, ideo pro Christo dari uidetur ista responsio. Ipse enim est filius dei, filius regis magni. Et sicut filius regis maior est praeside, sic filius dei maior est, et maior erit Caesare: et sic illa responsio proprie uidetur esse pro Christo. Attamen quia illi (qui principaliter ministrant regi) nullatenus ad publica onera sunt trahendi: concedimus, ꝙ clerici in suis personis proprijs sunt liberi: sed non hi, qui in mala uita et cōuersatione, laici qui non ad honorem dei, sed in fraudem domini sunt, [Page] sicut patet ad oculum non tonsurati, sed clerici Christum sequentes, ut Petrus, et sacris altaribus mancipati concedimus in quantum plane de his, ꝙ liberi sunt: non dico clare per Euangelium: sed quia Euangelio et eorū officio uidebatur consonum, indultum est eis hoc priuilegium principum. Nam ab origine Eeclesiae dixit Paulus ad Romanos. 13. Omnis aīa potestatibus sublimioribus subdita sit. Et post: Non solū propter iram, sed ꝓpter conscientiam. Et post ibidem dicit. Reddite omnibus debita, cui tributū tributū, cui uectigal uectigal. Videtis ergo, ꝙ omnis anima erit subdita, et uactigalis, et tributaria. Sed, ut dixi, nūc estis in personis liberi, quia officio Christi mācipati, nunquid per hoc et eadem libertate gaudebunt et agri? Si enim ecclesia emerit censualem agrum: nunquid cui soluendus erat census, perdet eum? Clericus. Non de censibus, sed de exactionibꝰ sermo est, Miles. Sicut ego super certos agros habeo certum censum, sic imperator super orbem terrarum pro defensione reipublicae (cum oportunum fuerit) pro arbitrio uoluntatis potest leuare tributum. Clara enim ratione conceditur, ut respublica reipublicae sumptibus defendatur, et quaecun (que) pars gaudeat ista defensione: aequissimum [Page] est, ut cum alijs ponat humerum sub pondere. Si ergo minus iuste possessiones subditae sunt ad onus publicum, quantum ad annuum censum, ad quemcum (que) trāseant, sem per erunt sub onere: hoc est, ubi necessitas fuerit reipublicae, sicut cum alijs indigent semper defensione. Quod si dicitis, ꝙ contra hoc praescripsistis longa usi libertate: Respondemus uobis, ꝙ (quam)to benignitate principum fuerit libertas uestra longior: tanto (ubi maior appareat necessitas) debet esse uolūtas promptior ad subueniendū. Nam et irridet scriptura uestram praescriptionem, cū á Salomone us (que) ad loas, et loas us (que) ad Ezechielem non legitur esse factum, quod tamen Ezechiel perfecit. Nam et multae ciuitates priuilegijs et consuetudine ab exactionibus liberae et patienter soluerunt et soluunt hodie: quod placuit principi pro defensione regni, uel cōmunitatis, uel perfonis. Et si dens (ut dicit) propter ingratitudinem reuocat peccatorum remissionem: uideatis ne propter uestram rebellionem non mereamini non minus, sed etiam plus onerari, et tandem facultate simul et potestate denudari. Clericus. Nunquid per reges tollendae sunt gratiae nobis per leges concessae: et per beacorum [Page] Patrum priuilegia sanctae ecclesiae concessa? Miles. Fateor, et uerum est amplissima uobis priuilegia per bonos pontifices esse indulta. Scire uero debetis, ꝙ quicquid rectores reipublicae faciunt, ad utilitatem reipublicae intendunt: ad eam habentes oculum iuxta illam regulam: Cuncta disponunt, in tantum ꝙ salutem reipublicae, saluti propriae (quod est in principe gloriosissimum) anteponunt, exemplo Dauid. 2. regū, Vnde cōstat et testimonio et recte ratione eos cōcedere▪ quatenus non posset in posterum reipublicae derogare. Vnde plane colligitur in omnibus priuilegijs hoc exceptum, scilicet vt nisi priuilegium indultum uideatur in posterum reipublicae nociturum, uel pro ardua necessitate, uel utilitate reipublicae manifesta mutandum. Igitur non est dubium, quin pro regni necessitatibus gratias uobis indultas legibus (que) sanxitas possunt altissimi principes consultori suspendere ratione, et secundum exigentiam temporis (ut inuenimus) per Salomonem sapientissimum in paena f [...]ti aliquid lege diuina mutatū. Clericus. Imperatores sanxerunt ista non reges: ideo per bonos imperatores o Miles nunc erit legum gubernacula moderari. Miles. Hoc responsum est blasphemiae. Et quoniam (ut uidetur) aut [Page] originem ignoratis regni: aut (quod uidetur verius) illius altitudini inuidetis. Si Caroli magni registrum inspiciatis, et historias pro batissimas reuoluatis: inuenietis, ꝙ regnum Franciae dignissima conditione imperij portio est, pari diuisione ab eo discreta, et aequali dignitate et autoritate quingentis annis circiter insignita. Quicquid ergo priuilegij et dignitatis retinet, imperij nomen in ꝑte una, hoc regnum Franciae in alia. Cum enim fraterna diuisione Frācorum regnum á reliqua parte discessit imperij, quicquid in parte decedente et penitus ab imperio exeūte, imperium ipsum quondam obtinuit, aut ibidem iura altitudinis, aut potestatis exercuit, hoc principi seu Francorum regi in eadem plenitudine cessit. Et ideo sicut omnia (quae infra terminos imperij sunt) subiecta esse noscuntur imperio: sic quae infra terminos regni regno. Et sicut imperator supra totum imperiū suum habet leges condere, eis addere aut demere: sic et rex Frāciae, aut omnino leges imperatoris repllere, aut quaslibet (si placuerit) permutare: aut illis á toto regno suo praescriptis et abolitis nouas si placuerit promulgare. Alioquin si aliquid noui, ut saepe accidit, uisum fuerit statuendum, si rex non posset hoc, qui est summus, tunc nullus poterit: [Page] quia ultra eum non est superior ullus. Et ideo domine clerice linguam uestram coercete et agnoscite regem legibus, consuetudinibus, et priuilegijs uestris, et libertatibus datis regia potestate praeesse, posse addere, posse minuere quaelibet equitate et ratione consultis, aut cū suis proceribus sicut uisum fuerit melius temperare: et ideo si aliquid ꝓ salute regni tuenda uideritis istis temporibus immutari, acceptate, et patienter hoc ferte. Paulo apostolo hoc uos docente ad Romamanos. 13. Qui resistit potestati, dei ordinationi resistit: ne qui contra stimulum calcitrent, iniuste semel puncti, iterū se pungant. Obedite praepositis uestris, et subiacete eis, ad Hebreos in fine. Dauid autem sub Anathar principe sacerdotum tempore necessitatis panes propositionis (qui solis sacerdotibus parati erant, et nullis alijs licebat comedere) eos comedit: et alijs dedit comedendos, qui secum erant. Et Marci. 2. Sabbatum propter hominem factū est, et nō homo propter sabbatum. Ita (que) dominus est filius hominis etiā sabbati. Et. 1. Paralip. 39. In manu tua magnitudo et imperium oīm. Et ibidem. Et adorauerunt deum et deinde regem. Ibidem. Et unxerunt secundo Salomonem filium Dauid▪ Vnxerunt autem eum domino [Page] in principem, et Sadoch in pontisicem. Et. 2. Paralipomeno. 23. dicit. Nec quisquam alius ingrediatur in domum domini, nisi sacerdotes, et qui ministrabant de Leuitis. Ipsi tantummodo ingrediantur, quia sanctficati sunt et totū reliquum uulgus obseruet custodias domini. Leuitae autem circundent regem habentes singuli arma sua: Et si quis alius ingressus fuerit templum domini, interficiatur: sint (que) cum rege et intrante et egrediente. Vnxit quo (que) illum Ioada pō tifex, et filij eius imprecati (que) sunt ei at (que) dixerunt. Viuat rex. Clericus. Aduesperascit, discedamus, mane his omnibus responsum faciam. [...].
¶Thomas Bertheletus regius impressor excudebat. Cum priuilegio. *