Historia AEnigmatica, de gemellis Genoae connatis, Anno salutis nostrae, MDCXX o. in unum coalescentibus, quorum major Lazaz, minor Joh. Baptista, ad sacrum Fontem no­minati; vivis hodie, & mercede Londini monstratis An. MDCXXXVII.

Etatis Suae .17.

Printed for Robert Mabourne at the Vnicorne neare Fleet bridge

ECce duos fratres, unum s;imul, atque gemellos.
Ecce biceps animal, quadrimanumque, tri [...]os.
En geminos fratres quibus unum Corpus, at unum
Cor, vel mens illis, quis scit an una fiet?
Monstrum horrendum, informe infans cui lumen ademptū,
Seu mens lucis inops, seu caro mente carens.
Os habet haud loquitur ne (que) vescitur, aut bibit unquam,
Cernitur haud cernit, pascitur haud comedit.
Haud caput, haud oculi, neque dentes, lingua, nec aures,
Officium faciunt, pésve manúsve suum;
Fratris onus perpes, perpes quoque fratris alumnus,
Infans perpetuum, perpetuusque puer:
Frater idem Sofia & socius, noctésque diésque,
Bajulus assiduus, accubuúsque comes.
Frater idem, Mater, Nutrix (que) tenella, puellum
Ventre suo gestans, ventre forénsque suo,
A fratris vita, stat fratris vita, salúsque,
Fratre dolente dolet, Fratre valente vales,
Mirus amor fratrum, fratrum quoque gratia rara,
Cui gens aut [...]tas [...]ix tulit ulla Parem.
Spectatum admissi duplices ad sydera palmas
Tendere, mirari, quaerere, quid sibi vult?

Solutio Aenigmatum.

QƲid tibi portentum portendat, quid tibi prodat
Prodigium, monstrum quid tibi monstret, habe.
En clarum Cleri, Populique Emblema Latini,
En Latium Monstrum monstrat utrumque tibi,
Monstrum infans populus, fidei cui lumen ademptum,
Clerus luce carens, Relligionis inops.
Par caecum, stultum, miserum, plebs, clerus, uterque
Per caecam vivens, implicitámque fidem.
Ecce tibi caput & ratio queis nil sapere audes,
Nec munus praestant mens oculive suum.
Scire tuum nihil est, nisi te scire hoc sinat alter,
Credere nil, nifi quod credere Papa jubet;
Si negat ille negas, quod is ait, id ais & ejus
In verbum juras sufficit [...]
A Papa pendet tua vita, fidésque salúsque,
Papa errante erras, & percunte peris.
Ob miseram sortem, caecos Comitésque ducésque,
Quid vetat in barathrum quin s;imul ambo ruant?

Londini, Excudebat M. P. pro Ro: Milbourne.

This keyboarded and encoded edition of the work described above is co-owned by the institutions providing financial support to the Text Creation Partnership. This Phase I text is available for reuse, according to the terms of Creative Commons 0 1.0 Universal. The text can be copied, modified, distributed and performed, even for commercial purposes, all without asking permission.