NOƲVM ET SOLENNE DECRETVM à Synodo GAPENSIS apud Delphinates proclamatum, & publicae confessioni Ecclesiarum Gallicarum ascriptum.
FIDEI ORTHODOXAE ART. XXXI.

CVM verò Episcopus Romanus, erecta sibi in orbe Christiano Monarchia, sibi arroget principatum in omnes Ecclesias & Pasto­res; vsque adeò inflatus, 1. vt Deum ipse se appellet: 2. velit ado­rari: Ipse sibi tribuat omnem potestatem in coelo & in terra: Res Ecclesiasticas ad libitum componat: Condat articulos fidei: Authoritatem Scripturae velit pendere à sua, eámque ad libitum interpretetur: Animarum mercaturam exerceat: Liberet astrictos votis & iuramentis: Nouos Dei cul­tus instituat: Et (quod ad ciuilia attinet) legitimam Magistratuum auctori­tatem conculcet; dans, adimens, & transferens Regna: Credimus & asseri­mus, eum esse verum illum & germanum Antichristum, Filium perditionis, praedictum in verbo Dei: Meretricem purpuratam, insidentem septem montibus in magna ciuitate: Obtinentem regnum in reges terrae: Et expe­ctamus donec Deus, prout promisit, & iam coepit, eum fractum & victum spiritu oris sui, tandem deleat fulgore aduentus sui.

1. Can. Satis. Dist. 96. lib. 1. sacr. ceremoni. c. de benedictione ensis.

2. Concilio Lateranen. vlti. sess. 1. 3. 9. & 10.

GALLIIS. Sub correctione D. Tileni. 1604.

A. IANON. Delph. Typogr. & Not. Reg.

This keyboarded and encoded edition of the work described above is co-owned by the institutions providing financial support to the Text Creation Partnership. This Phase I text is available for reuse, according to the terms of Creative Commons 0 1.0 Universal. The text can be copied, modified, distributed and performed, even for commercial purposes, all without asking permission.