% % Aeneid IV. % % Original publication data: % Greenough, J. B. _Bucolics,_Aeneid,_and_Georgics_Of_Vergil_. % Boston: Ginn & Co., 1900. % % Version: 0.01 (Beta), 2 February 1993 % % This file is in the Public Domain. % \input ks_macros.tex \poetrysize \raggedbottom % \centerline{PUBLI VERGILI MARONIS} \centerline{AENEIDOS} \centerline{LIBER IV} \bigskip \obeylines\linesbyfive % A{\sc T} regina gravi iamdudum saucia cura volnus alit venis, et caeco carpitur igni. Multa viri virtus animo, multusque recursat gentis honos: haerent infixi pectore voltus verbaque, nec placidam membris dat cura quietem. Postera Phoebea lustrabat lampade terras, umentemque Aurora polo dimoverat umbram, cum sic unanimam adloquitur male sana sororem: `Anna soror, quae me suspensam insomnia terrent! Quis novus hic nostris successit sedibus hospes, quem sese ore ferens, quam forti pectore et armis! Credo equidem, nec vana fides, genus esse deorum. Degeneres animos timor arguit: heu, quibus ille iactatus fatis! Quae bella exhausta canebat! Si mihi non animo fixum immotumque sederet, ne cui me vinclo vellem sociare iugali, postquam primus amor deceptam morte fefellit; si non pertaesum thalami taedaeque fuisset, huic uni forsan potui succumbere culpae. Anna, fatebor enim, miseri post fata Sychaei coniugis et sparsos fraterna caede Penatis, solus hic inflexit sensus, animumque labantem impulit: adgnosco veteris vestigia flammae. Sed mihi vel tellus optem prius ima dehiscat, vel Pater omnipotens adigat me fulmine ad umbras, pallentis umbras Erebi noctemque profundam, ante, Pudor, quam te violo, aut tua iura resolvo. Ille meos, primus qui me sibi iunxit, amores abstulit; ille habeat secum servetque sepulchro.' Sic effata sinum lacrirmis implevit obortis. % \quad Anna refert: `O luce magis dilecta sorori, solane perpetua maerens carpere iuventa, nec dulcis natos, Veneris nec praemia noris? Id cinerem aut Manis credis curare sepultos? Esto: aegram nulli quondam flexere mariti, non Libyae, non ante Tyro; despectus Iarbas ductoresque alii, quos Africa terra triumphis dives alit: placitone etiam pugnabis amori? Nec venit in mentem, quorum consederis arvis? Hinc Gaetulae urbes, genus insuperabile bello, et Numidae infreni cingunt et inhospita Syrtis; hinc deserta siti regio, lateque furentes Barcaei. Quid bella Tyro surgentia dicam, germanique minas? Dis equidem auspicibus reor et Iunone secunda hunc cursum Iliacas vento tenuisse carinas. Quam tu urbem, soror, hanc cernes, quae surgere regna coniugio tali! Teucrum comitantibus armis Punica se quantis attollet gloria rebus! Tu modo posce deos veniam, sacrisque litatis indulge hospitio, causasque innecte morandi, dum pelago desaevit hiemps et aquosus Orion, quassataeque rates, dum non tractabile caelum.' % \quad His dictis incensum animum inflammavit amore, spemque dedit dubiae menti, solvitque pudorem. Principio delubra adeunt, pacemque per aras exquirunt; mactant lectas de more bidentis legiferae Cereri Phoeboque patrique Lyaeo, Tunoni ante omnis, cui vincla iugalia curae. Ipsa, tenens dextra pateram, pulcherrima Dido candentis vaccae media inter cornua fundit, aut ante ora deum pinguis spatiatur ad aras, instauratque diem donis, pecudumque reclusis pectoribus inhians spirantia consulit exta. Heu vatum ignarae mentes! quid vota furentem, quid delubra iuvant? Est mollis flamma medullas interea, et tacitum vivit sub pectore volnus. Uritur infelix Dido, totaque vagatur urbe furens, qualis coniecta cerva sagitta, quam procul incautam nemora inter Cresia fixit pastor agens telis, liquitque volatile ferrum nescius; illa fuga silvas saltusque peragrat Dictaeos; haeret lateri letalis arundo. Nunc media Aenean secum per moenia ducit, Sidoniasque ostentat opes urbemque paratam; incipit effari, mediaque in voce resistit; nunc eadem labente die convivia quaerit, Iliacosque iterum demens audire labores exposcit, pendetque iterum narrantis ab ore. Post, ubi digressi, lumenque obscura vicissim luna premit suadentque cadentia sidera somnos, sola domo maeret vacua, stratisque relictis incubat, illum absens absentem auditque videtque; aut gremio Ascanium, genitoris imagine capta, detinet, infandum si fallere possit amorem. Non coeptae adsurgunt turres, non arma iuventus exercet, portusve aut propugnacula bello tuta parant; pendent opera interrupta, minaeque murorum ingentes aequataque machina caelo. % \quad Quam simul ac tali persensit peste teneri cara Iovis coniunx, nec famam obstare furori, talibus adgreditur Venerem Saturnia dictis: `Egregiam vero laudem et spolia ampla refertis tuque puerque tuus, magnum et memorabile nomen, una dolo divom si femina victa duorum est! Nec me adeo fallit veritam te moenia nostra suspectas habuisse domos Karthaginis altae. Sed quis erit modus, aut quo nunc certamine tanto? Quin potius pacem aeternam pactosque hymenaeos exercemus? Habes, tota quod mente petisti: ardet amans Dido, traxitque per ossa furorem. Communem hunc ergo populum paribusque regamus auspiciis; liceat Phrygio servire marito, dotalisque tuae Tyrios permittere dextrae.' % \quad Olli---sensit enim simulata mente locutam, quo regnum Italiae Libycas averteret oras--- sic contra est ingressa Venus: `Quis talia demens abnuat, aut tecum malit contendere bello, si modo, quod memoras, factum fortuna sequatur. Sed fatis incerta feror, si Iuppiter unam esse velit Tyriis urbem Troiaque profectis, miscerive probet populos, aut foedera iungi. Tu coniunx tibi fas animum temptare precando. Perge; sequar. Tum sic excepit regia Iuno: `Mecum erit iste labor: nunc qua ratione, quod instat confier; possit, paucis, adverte, docebo. Venatum Aeneas unaque miserrima Dido in nemus ire parant, ubi primos crastinus ortus extulerit Titan, radiisque retexerit orbem. His ego nigrantem commixta grandine nimbum, dum trepidant alae, saltusque indagine cingunt, desuper infundam, et tonitru caelum omne ciebo. Diffugient comites et nocte tegentur opaca: speluncam Dido dux et Troianus eandem devenient; adero, et, tua si mihi certa voluntas, [conubio iungam stabili propriamque dicabo,] hic hymenaeus erit.'---Non adversata petenti adnuit, atque dolis risit Cytherea repertis. % \quad Oceanum interea surgens Aurora reliquit. It portis iubare exorto delecta iuventus; retia rara, plagae, lato venabula ferro, Massylique ruunt equites et odora canum vis. Reginam thalamo cunctantem ad limina primi Poenorum exspectant, ostroque insignis et auro stat sonipes, ac frena ferox spumantia mandit. Tandem progreditur, magna stipante caterva, Sidoniam picto chlamydem circumdata limbo. Cui pharetra ex auro, crines nodantur in aurum, aurea purpuream subnectit fibula vestem. Nec non et Phrygii comites et laetus Iulus incedunt. Ipse ante alios pulcherrimus omnis infert se socium Aeneas atque agmina iungit. Qualis ubi hibernam Lyciam Xanthique fluenta deserit ac Delum maternam invisit Apollo, instauratque choros, mixtique altaria circum Cretesque Dryopesque fremunt pictique Agathyrsi; ipse iugis Cynthi graditur, mollique fluentem fronde premit crinem fingens atque implicat auro; tela sonant umeris: haud illo segnior ibat Aeneas; tantum egregio decus enitet ore. Postquam altos ventum in montis atque invia lustra, ecce ferae, saxi deiectae vertice, caprae decurrere iugis; alia de parte patentis transmittunt cursu campos atque agmina cervi pulverulenta fuga glomerant montisque relinquunt. At puer Ascanius mediis in vallibus acri gaudet equo, iamque hos cursu, iam praeterit illos, spumantemque dari pecora inter inertia votis optat aprum, aut fulvum descendere monte leonem. % \quad Interea magno misceri murmure caelum incipit; insequitur commixta grandine nimbus; et Tyrii comites passim et Troiana iuventus Dardaniusque nepos Veneris diversa per agros tecta metu petiere; ruunt de montibus amnes. Speluncam Dido dux et Troianus eandem deveniunt: prima et Tellus et pronuba Iuno dant signum; fulsere ignes et conscius aether conubiis, summoque ulularunt vertice nymphae. Ille dies primus leti primusque malorum causa fuit; neque enim specie famave movetur, nec iam furtivum Dido meditatur amorem: coniugium vocat; hoc praetexit nomine culpam. % \quad Extemplo Libyae magnas it Fama per urbes--- Fama, malum qua non aliud velocius ullum; mobilitate viget, viresque adquirit eundo, parva metu primo, mox sese attollit in auras, ingrediturque solo, et caput inter nubila condit. Illam Terra parens, ira inritata deorum, extremam (ut perhibent) Coeo Enceladoque sororem progenuit, pedibus celerem et pernicibus alis, monstrum horrendum, ingens, cui, quot sunt corpore plumae tot vigiles oculi subter, mirabile dictu, tot linguae, totidem ora sonant, tot subrigit aures. Nocte volat caeli medio terraeque per umbram, stridens, nec dulci declinat lumina somno; luce sedet custos aut summi culmine tecti, turribus aut altis, et magnas territat urbes; tam ficti pravique tenax, quam nuntia veri. Haec tum multiplici populos sermone replebat gaudens, et pariter facta atque infecta canebat: venisse Aenean, Troiano sanguine cretum, cui se pulchra viro dignetur iungere Dido; nunc hiemem inter se luxu, quam longa, fovere regnorum immemores turpique cupidine captos. Haec passim dea foeda virum diffundit in ora. Protinus ad regem cursus detorquet Iarban, incenditque animum dictis atque aggerat iras. % \quad Hic Hammone satus, rapta Garamantide Nympha, templa Iovi centum latis immania regnis, centum aras posuit, vigilemque sacraverat ignem, excubias divom aeternas, pecudumque cruore pingue solum et variis florentia limina sertis. Isque amens animi et rumore accensus amaro dicitur ante aras media inter numina divom multa Iovem manibus supplex orasse supinis: `Iuppiter omnipotens, cui nunc Maurusia pictis gens epulata toris Lenaeum libat honorem, aspicis haec, an te, genitor, cum fulmina torques, nequiquam horremus, caecique in nubibus ignes terrificant animos et inania murmura miscent? Femina, quae nostris errans in finibus urbem exiguam pretio posuit, cui litus arandum cuique loci leges dedimus, conubia nostra reppulit, ac dominum Aenean in regna recepit. Et nunc ille Paris cum semivilo comitatu, Maeonia mentum mitra crinemque madentem subnexus, rapto potitur: nos munera templis quippe tuis ferimus, famamque fovemus inanem.' % \quad Talibus orantem dictis arasque tenentem audiit omnipotens, oculosque ad moenia torsit regia et oblitos famae melioris amantes. Tum sic Mercurium adloquitur ac talia mandat: `Vade age, nate, voca Zephyros et labere pennis, Dardaniumque ducem, Tyria Karthagine qui nunc exspectat, fatisque datas non respicit urbes, adloquere, et celeris defer mea dicta per auras. Non illum nobis genetrix pulcherrima talem promisit, Graiumque ideo bis vindicat armis; sed fore, qui gravidam imperiis belloque frementem Italiam regeret, genus alto a sanguine Teucri proderet, ac totum sub leges mitteret orbem. Si nulla accendit tantarum gloria rerum, nec super ipse sua molitur laude laborem, Ascanione pater Romanas invidet arces? Quid struit, aut qua spe inimica in gente moratur, nec prolem Ausoniam et Lavinia respicit arva? Naviget: haec summa est; hic nostri nuntius esto.' % \quad Dixerat. Ille patris magni parere parabat imperio; et primum pedibus talaria nectit aurea, quae sublimem alis sive aequora supra seu terram rapido pariter cum flamine portant; tum virgam capit: hac animas ille evocat Orco pallentis, alias sub Tartara tristia mittit, dat somnos adimitque, et lumina morte resignat. Illa fretus agit ventos, et turbida tranat nubila; iamque volans apicem et latera ardua cernit Atlantis duri, caelum qui vertice fulcit, Atlantis, cinctum adsidue cui nubibus atris piniferum caput et vento pulsatur et imbri; nix umeros infusa tegit; tum flumina mento praecipitant senis, et glacie riget horrida barba. Hic primum paribus nitens Cyllenius alis constitit; hinc toto praeceps se corpore ad undas misit, avi similis, quae circum litora, circum piscosos scopulos humilis volat aequora iuxta. Haud aliter terras inter caelumque volabat, litus harenosum Libyae ventosque secabat materno veniens ab avo Cyllenia proles. Ut primum alatis tetigit magalia plantis, Aenean fundantem arces ac tecta novantem conspicit; atque illi stellatus iaspide fulva ensis erat, Tyrioque ardebat murice laena demissa ex umeris, dives quae munera Dido fecerat, et tenui telas discreverat auro. Continuo invadit: `Tu nunc Karthaginis altae fundamenta locas, pulchramque uxorius urbem exstruis, heu regni rerumque oblite tuarum? Ipse deum tibi me claro demittit Olympo regnator, caelum ac terras qui numine torquet; ipse haec ferre iubet celeris mandata per auras: quid struis, aut qua spe Libycis teris otia terris? Si te nulla movet tantarum gloria rerum, [nec super ipse tua moliris laude laborem,] Ascanium surgentem et spes heredis Iuli respice, cui regnum Italiae Romanaque tellus debentur.' Tali Cyllenius ore locutus mortalis visus medio sermone reliquit, et procul in tenuem ex oculis evanuit auram. % \quad At vero Aeneas aspectu obmutuit amens, arrectaeque horrore comae, et vox faucibus haesit. Ardet abire fuga dulcisque relinquere terras, attonitus tanto monitu imperioque deorum. Heu quid agat? Quo nunc reginam ambire furentem audeat adfatu? Quae prima exordia sumat? Atque animum nunc huc celerem, nunc dividit illuc, in partisque rapit varias perque omnia versat. Haec alternanti potior sententia visa est: Mnesthea Sergestumque vocat fortemque Serestum, classem aptent taciti sociosque ad litora cogant, arma parent, et quae rebus sit causa novandis dissimulent; sese interea, quando optuma Dido nesciat et tantos rumpi non speret amores, temptaturum aditus, et quae mollissima fandi tempora, quis rebus dexter modus. Ocius omnes imperio laeti parent ac iussa facessunt. % \quad At regina dolos---quis fallere possit amantem? praesensit, motusque excepit prima futuros, omnia tuta timens. Eadem impia Fama furenti detulit armari classem cursumque parari. Saevit inops animi, totamque incensa per urbem bacchatur, qualis commotis excita sacris Thyias, ubi audito stimulant trieterica Baccho orgia, nocturnusque vocat clamore Cithaeron. Tandem his Aenean compellat vocibus ultro: `Dissimulare etiam sperasti, perfide, tantum posse nefas, tacitusque mea decedere terra? Nec te noster amor, nec te data dextera quondam, nec moritura tenet crudeli funere Dido? Quin etiam hiberno moliris sidere classem, et mediis properas aquilonibus ire per altum, crudelis? Quid, si non arva aliena domosque ignotas peteres, sed Troia antiqua maneret, Troia per undosum peteretur classibus aequor Mene fugis? Per ego has lacrimas dextramque tuam te (quando aliud mihi iam miserae nihil ipsa reliqui) per conubia nostra, per inceptos hymenaeos, si bene quid de te merui, fuit aut tibi quicquam dulce meum, miserere domus labentis, et istam--- oro, si quis adhuc precibus locus---exue mentem. Te propter Libycae gentes Nomadumque tyranni odere, infensi Tyrii; te propter eundem exstinctus pudor, et, qua sola sidera adibam, fama prior. Cui me moribundam deseris, hospes? Hoc solum nomen quoniam de coniuge restat. Quid moror? An mea Pygmalion dum moenia frater destruat, aut captam ducat Gaetulus Iarbas? Saltem si qua mihi de te suscepta fuisset ante fugam suboles, si quis mihi parvulus aula luderet Aeneas, qui te tamen ore referret, non equidem omnino capta ac deserta viderer.' % \quad Dixerat. Ille Iovis monitis immota tenebat lumina, et obnixus curam sub corde premebat. Tandem pauca refert: `Ego te, quae plurima fando enumerare vales, numquam, regina, negabo promeritam; nec me meminisse pigebit Elissae, dum memor ipse mei, dum spiritus hos regit artus. Pro re pauca loquar. Neque ego hanc abscondere furto speravi---ne finge---fugam, nec coniugis umquam praetendi taedas, aut haec in foedera veni. Me si fata meis paterentur ducere vitam auspiciis et sponte mea componere curas, urbem Troianam primum dulcisque meorum reliquias colerem, Priami tecta alta manerent, et recidiva manu posuissem Pergama victis. Sed nunc Italiam magnam Gryneus Apollo, Italiam Lyciae iussere capessere sortes: hic amor, haec patria est. Si te Karthaginis arces, Phoenissam, Libycaeque aspectus detinet urbis, quae tandem, Ausonia Teucros considere terra, invidia est? Et nos fas extera quaerere regna. Me patris Anchisae, quotiens umentibus umbris nox operit terras, quotiens astra ignea surgunt, admonet in somnis et turbida terret imago; me puer Ascanius capitisque iniuria cari, quem regno Hesperiae fraudo et fatalibus arvis. Nunc etiam interpres divom, Iove missus ab ipso--- testor utrumque caput---celeris mandata per auras detulit; ipse deum manifesto in lumine vidi intrantem muros, vocemque his auribus hausi. Desine meque tuis incendere teque querelis: Italiam non sponte sequor.' % \quad Talia dicentem iamdudum aversa tuetur, huc illuc volvens oculos, totumque pererrat luminibus tacitis, et sic accensa profatur: `Nec tibi diva parens, generis nec Dardanus auctor, perfide; sed duris genuit te cautibus horrens Caucasus, Hyrcanaeque admorunt ubera tigres. Nam quid dissimulo, aut quae me ad maiora reservo? Num fletu ingemuit nostro? Num lumina flexit? Num lacrimas victus dedit, aut miseratus amantem est? Quae quibus anteferam? Iam iam nec maxuma Iuno, nec Saturnius haec oculis pater aspicit aequis. Nusquam tuta fides. Eiectum litore, egentem exrepi, et regni demens in parte locavi; amissam classem, socios a morte reduxi. Heu furiis incensa feror! Nunc augur Apollo, nunc Lyciae sortes, nunc et Iove missus ab ipso interpres divom fert horrida iussa per auras. Scilicet is Superis labor est, ea cura quietos sollicitat. Neque te teneo, neque dicta refello. I, sequere Italiam ventis, pete regna per undas. Spero equidem mediis, si quid pia numina possunt, supplicia hausurum scopulis, et nomine Dido saepe vocaturum. Sequar atris ignibus absens, et, cum frigida mors anima seduxerit artus, omnibus umbra locis adero. Dabis, improbe, poenas. Audiam et haec Manis veniet mihi fama sub imos.' His medium dictis sermonem abrumpit, et auras aegra fugit, seque ex oculis avertit et aufert, liquens multa metu cunctantem et multa parantem dicere. Suscipiunt famulae, conlapsaque membra marmoreo referunt thalamo stratisque reponunt. % \quad At pius Aeneas, quamquam lenire dolentem solando cupit et dictis avertere curas, multa gemens magnoque ammum labefactus amore, iussa tamen divom exsequitur, classemque revisit. Tum vero Teucri incumbunt, et litore celsas deducunt toto naves: natat uncta carina; frondentisque ferunt remos et robora silvis infabricata, fugae studio. Migrantis cernas, totaque ex urbe ruentis. Ac velut ingentem formicae farris acervum cum populant, hiemis memores, tectoque reponunt; it nigrum campis agmen, praedamque per herbas convectant calle angusto; pars grandia trudunt obnixae frumenta umeris; pars agmina cogunt castigantque moras; opere omnis semita fervet. Quis tibi tum, Dido, cernenti talia sensus? quosve dabas gemitus, cum litora fervere late prospiceres arce ex summa, totumque videres misceri ante oculos tantis clamoribus aequor? Improbe Amor, quid non mortalia pectora cogis? Ire iterum in lacrimas, iterum temptare precando cogitur, et supplex animos submittere amori, ne quid inexpertum frustra moritura relinquat. % \quad `Anna, vides toto properari litore; circum undique convenere; vocat iam carbasus auras, puppibus et iaeti nautae imposuere coronas. Hunc ego si potui tantum sperare dolorem, et perferre, soror, potero. Miserae hoc tamen unum exsequere, Anna, mihi. Solam nam perfidus ille te colere, arcanos etiam tibi credere sensus; sola viri mollis aditus et tempora noras. I, soror, atque hostem supplex adfare superbum: non ego cum Danais Troianam exscindere gentem Aulide iuravi, classemve ad Pergama misi, nec patris Anchisae cineres Manisve revelli, cur mea dicta neget duras demittere in auris. Quo ruit? Extremum hoc miserae det munus amanti: exspectet facilemque fugam ventosque ferentis. Non iam coniugium antiquum, quod prodidit, oro, nec pulcro ut Latio careat regnumque relinquat: tempus inane peto, requiem spatiumque furori, dum mea me victam doceat fortuna dolere. Extremam hanc oro veniam---miserere sororis--- quam mihi cum dederit, cumulatam morte remittam.' % \quad Talibus orabat, talisque miserrima fletus fertque refertque soror: sed nullis ille movetur fletibus, aut voces ullas tractabilis audit; fata obstant, placidasque viri deus obstruit auris. Ac, velut annoso validam cum robore quercum Alpini Boreae nunc hinc nunc flatibus illinc emere inter se certant; it stridor, et altae consternunt terram concusso stipite frondes; ipsa haeret scopulis, et, quantum vertice ad auras aetherias, tantum radice in Tartara tendit: haud secus adsiduis hinc atque hinc vocibus heros tunditur, et magno persentit pectore curas; mens immota manet; lacrimae volvuntur inanes. % \quad Tum vero infelix fatis exterrita Dido mortem orat; taedet caeli convexa tueri. Quo magis inceptum peragat lucemque relinquat, vidit, turicremis cum dona imponeret aris, horrendum dictu, latices nigrescere sacros, fusaque in obscenum se vertere vina cruorem. Hoc visum nulli, non ipsi effata sorori. Praeterea fuit in tectis de marmore templum coniugis antiqui, miro quod honore colebat, velleribus niveis et festa fronde revinctum: hinc exaudiri voces et verba vocantis visa viri, nox cum terras obscura teneret; solaque culminibus ferali carmine bubo saepe queri et longas in fletum ducere voces; multaque praeterea vatum praedicta priorum terribili monitu horrificant. Agit ipse furentem in somnis ferus Aeneas; semperque relinqui sola sibi, semper longam incomitata videtur ire viam, et Tyrios deserta quaerere terra. Eumenidum veluti demens videt agmina Pentheus, et solem geminum et duplicis se ostendere Thebas; aut Agamemnonius scaenis agitatus Orestes armatam facibus matrem et serpentibus atris cum fugit, ultricesque sedent in limine Dirae. % \quad Ergo ubi concepit furias evicta dolore decrevitque mori, tempus secum ipsa modumque exigit, et, maestam dictis adgressa sororem, consilium voltu tegit, ac spem fronte serenat: `Inveni, germana, viam---gratare sorori--- quae mihi reddat eum, vel eo me solvat amantem. Oceani finem iuxta solemque cadentem ultimus Aethiopum locus est, ubi maxumus Atlas axem humero torquet stellis ardentibus aptum: hinc mihi Massylae gentis monstrata sacerdos, Hesperidum templi custos, epulasque draconi quae dabat, et sacros servabat in arbore ramos, spargens umida mella soporiferumque papaver. Haec se carminibus promittit solvere mentes quas velit, ast aliis duras immittere curas, sistere aquam fluviis, et vertere sidera retro; nocturnosque movet Manis: mugire videbis sub pedibus terram, et descendere montibus ornos. Testor, cara, deos et te, germana, tuumque dulce caput, magicas invitam accingier artes. Tu secreta pyram tecto interiore sub auras erige, et arma viri, thalamo quae fixa reliquit impius, exuviasque omnis, lectumque iugalem, quo perii, superimponas: abolere nefandi cuncta viri monumenta iuvat, monstratque sacerdos.' Haec effata silet; pallor simul occupat ora. Non tamen Anna novis praetexere funera sacris germanam credit, nec tantos mente furores concipit, aut graviora timet, quam morte Sychaei: ergo iussa parat. % \quad At regina, pyra penetrali in sede sub auras erecta ingenti taedis atque ilice secta, intenditque locum sertis, et fronde coronat funerea; super exuvias ensemque relictum effigiemque toro locat, haud ignara futuri. Stant arae circum, et crines effusa sacerdos ter centum tonat ore deos, Erebumque Chaosque, tergeminamque Hecaten, tria virginis ora Dianae. Sparserat et latices simulatos fontis Averni, falcibus et messae ad lunam quaeruntur a\"enis pubentes herbae nigri cum lacte veneni; quaeritur et nascentis equi de fronte revolsus et matri praereptus amor. Ipsa mola manibusque piis altaria iuxta, unum exuta pedem vinclis, in veste recincta, testatur moritura deos et conscia fati sidera; tum, si quod non aequo foedere amantes curae numen habet iustumque memorque, precatur. % \quad Nox erat, et placidum carpebant fessa soporem corpora per terras, silvaeque et saeva quierant aequora: cum medio volvuntur sidera lapsu, cum tacet ormnis ager, pecudes pictaeque volucres, quaeque lacus late liquidos, quaeque aspera dumis rura tenent, somno positae sub nocte silenti [lenibant curas, et corda oblita laborum]. At non infelix animi Phoenissa, nec umquam Solvitur in somnos, oculisve aut pectore noctem accipit: ingeminant curae, rursusque resurgens saevit amor, magnoque irarum fluctuat aestu. Sic adeo insistit, secumque ita corde volutat: `En, quid ago? Rursusne procos inrisa priores experiar, Nomadumque petam conubia supplex, quos ego sim totiens iam dedignata maritos? Iliacas igitur classes atque ultima Teucrum iussa sequar? Quiane auxilio iuvat ante levatos, et bene apud memores veteris stat gratia facti? Quis me autem, fac velle, sinet, ratibusve superbis invisam accipiet? Nescis heu, perdita, necdum Laomedonteae sentis periuria gentis? Quid tum, sola fuga nautas comitabor ovantes, an Tyriis omnique manu stipata meorum inferar, et, quos Sidonia vix urbe revelli, rursus agam pelago, et ventis dare vela iubebo? Quin morere, ut merita es, ferroque averte dolorem. Tu lacrimis evicta meis, tu prima furentem his, germana, malis oneras atque ohicis hosti. Non licuit thalami expertem sine crimine vitam degere, more ferae, tales nec tangere curas! Non servata fides cineri promissa Sychaeo!' % \quad Tantos illa suo rumpebat pectore questus. Aeneas celsa in puppi, iam certus eundi, carpebat somnos, rebus iam rite paratis. Huic se forma dei voltu redeuntis eodem obtulit in somnis, rursusque ita visa monere est--- omnia Mercurio similis, vocemque coloremque et crinis flavos et membra decora iuventa: `Nate dea, potes hoc sub casu ducere somnos, nec, quae te circum stent deinde pericula, cernis, demens, nec Zephyros audis spirare secundos? Illa dolos dirumque nefas in pectore versat, certa mori, varioque irarum fluctuat aestu. Non fugis hinc praeceps, dum praecipitare potestas? Iam mare turbari trabibus, saevasque videbis conlucere faces, iam fervere litora flammis, si te his attigerit terris Aurora morantem. Heia age, rumpe moras. Varium et mutabile semper femina.' Sic fatus, nocti se immiscuit atrae. % \quad Tum vero Aeneas, subitis exterritus umbris, corripit e somno corpus, sociosque fatigat: `Praecipites vigilate, viri, et considite transtris; solvite vela citi. Deus aethere missus ab alto festinare fugam tortosque incidere funes ecce iterum stimulat. Sequimur te, sancte deorum, quisquis es, imperioque iterum paremus ovantes. Adsis o placidusque iuves, et sidera caelo dextra feras.' Dixit, vaginaque eripit ensem fulmineum, strictoque ferit retinacula ferro. Idem omnes simul ardor habet, rapiuntque ruuntque; litora deseruere; latet sub classibus aequor; adnixi torquent spumas et caerula verrunt. % \quad Et iam prima novo spargebat lumine terras Tithoni croceum linquens Aurora cubile. Regina e speculis ut primum albescere lucem vidit, et aequatis classem procedere velis, litoraque et vacuos sensit sine remige portus, terque quaterque manu pectus percussa decorum, flaventesque abscissa comas, `Pro Iuppiter, ibit hic' ait `et nostris inluserit advena regnis? Non arma expedient, totaque ex urbe sequentur, deripientque rates alii navalibus? Ite, ferte citi flammas, date vela, impellite remos!--- Quid loquor, aut ubi sum? Quae mentem insania mutat? Infelix Dido, nunc te facta impia tangunt. Tum decuit, cum sceptra dabas.---En dextra fidesque, quem secum patrios aiunt portare Penates, quem subiisse umeris confectum aetate parentem! Non potui abreptum divellere corpus, et undis spargere? Non socios, non ipsum absumere ferro Ascanium, patriisque epulandum ponere mensis?--- Verum anceps pugnae fuerat fortuna:---fuisset. Quem metui moritura? Faces in castra tulissem, mmplessemque foros flammis, natumque patremque cum genere extinxem, memet super ipsa dedissem. `Sol, qui terrarum flammis opera omuia lustras, tuque harum interpres curarum et conscia Iuno, nocturnisque Hecate triviis ululata per urbes, et Dirae ultrices, et di morientis Elissae, accipite haec, meritumque malis advertite numen, et nostras audite preces. Si tangere portus infandum caput ac terris adnare necesse est, et sic fata Iovis poscunt, hic terminus haeret: at bello audacis populi vexatus et armis, finibus extorris, complexu avulsus Iuli, auxilium imploret, videatque indigna suorum funera; nec, cum se sub leges pacis iniquae tradiderit, regno aut optata luce fruatur, sed cadat ante diem, mediaque inhumatus harena. Haec precor, hanc vocem extremam cum sanguine fundo. Tum vos, o Tyrii, stirpem et genus omne futurum exercete odiis, cinerique haec mittite nostro munera. Nullus amor populis, nec foedera sunto. Exoriare aliquis nostris ex ossibus ultor, qui face Dardanios ferroque sequare colonos, nunc, olim, quocumque dabunt se tempore vires. Litora litoribus contraria, fluctibus undas imprecor, arma armis; pugnent ipsique nepotesque.' % \quad Haec ait, et partis animum versabat in omnis, invisam quaerens quam primum abrumpere lucem. Tum breviter Barcen nutricem adfata Sychaei; namque suam patria antiqua cinis ater habebat: `Annam cara mihi nutrix huc siste sororem; dic corpus properet fluviali spargere lympha, et pecudes secum et monstrata piacula ducat: sic veniat; tuque ipsa pia tege tempora vitta. Sacra Iovi Stygio, quae rite incepta paravi, perficere est animus, finemque imponere curis, Dardaniique rogum capitis permittere flammae.' Sic ait: illa gradum studio celerabat anili. At trepida, et coeptis immanibus effera Dido, sanguineam volvens aciem, maculisque trementis interfusa genas, et pallida morte futura, interiora domus inrumpit limina, et altos conscendit furibunda rogos, ensemque recludit Dardanium, non hos quaesitum munus in usus. Hic, postquam Iliacas vestes notumque cubile conspexit, paulum lacrimis et mente morata, incubuitque toro, dixitque novissima verba: `Dulces exuviae, dum fata deusque sinebant, accipite hanc animam, meque his exsolvite curis. Vixi, et, quem dederat cursum fortuna, peregi, et nunc magna mei sub terras ibit imago. Urbem praeclaram statui; mea moenia vidi; ulta virum, poenas inimico a fratre recepi; felix, heu nimium felix, si litora tantum numquam Dardaniae tetigissent nostra carinae!' Dixit, et, os impressa toro, `Moriemur inultae, sed moriamur' ait. `Sic, sic iuvat ire sub umbras: Hauriat hunc oculis ignem crudelis ab alto Dardanus, et nostrae secum ferat omina mortis.' Dixerat; atque illam media inter talia ferro conlapsam aspiciunt comites, ensemque cruore spumantem, sparsasque manus. It clamor ad alta atria; concussam bacchatur Fama per urbem. Lamentis gemituque et femineo ululatu tecta fremunt; resonat magnis plangoribus aether, non aliter, quam si immissis ruat hostibus omnis Karthago aut antiqua Tyros, flammaeque furentes culmina perque hominum volvantur perque deorum. Audiit exanimis, trepidoque exterrita cursu unguibus ora soror foedans et pectora pugnis per medios ruit, ac morientem nomine clamat: `Hoc illud, germana, fuit? Me fraude petebas? Hoc rogus iste mihi, hoc ignes araeque parabant? Quid primum deserta querar? Comitemne sororem sprevisti moriens? Eadem me ad fata vocasses: idem ambas ferro dolor, atque eadem hora tulisset. His etiam struxi manibus, patriosque vocavi voce deos, sic te ut posita crudelis abessem? Exstinxti te meque, soror, populumque patresque Sidonios urbemque tuam. Date volnera Iymphis abluam, et, extremus si quis super halitus errat, ore legam.' Sic fata, gradus evaserat altos, semianimemque sinu germanam amplexa fovebat cum gemitu, atque atros siccabat veste cruores. Illa, graves oculos conata attollere, rursus deficit; infixum stridit sub pectore vulnus. Ter sese attollens cubitoque adnixa levavit; ter revoluta toro est, oculisque errantibus alto quaesivit caelo lucem, ingemuitque reperta. % \quad Tum Iuno omnipotens, longum miserata dolorem difficilisque obitus, Irim demisit Olympo, quae luctantem animam nexosque resolveret artus. Nam quia nec fato, merita nec morte peribat, sed misera ante diem, subitoque accensa furore, nondum illi flavum Proserpina vertice crinem abstulerat, Stygioque caput damnaverat Orco. Ergo Iris croceis per caelum roscida pennis, mille trahens varios adverso sole colores, devolat, et supra caput adstitit: `Hunc ego Diti sacrum iussa fero, teque isto corpore solvo.' Sic ait, et dextra crinem secat: omnis et una dilapsus calor, atque in ventos vita recessit. \bye