{1EPISTULAE AD QUINTUM FRATREM}1 {47Scr. Romae(?) ex. an. 60 aut in. an. 59}47 MARCUS QUINTO FRATRI SALUTEM Etsi non dubitabam quin hanc epistulam multi nuntii, fama denique esset ipsa sua celeritate superatura tuque ante ab aliis auditurus esses annum tertium accessisse desiderio nostro et labori tuo, tamen existimavi a me quoque tibi huius molestiae nuntium perferri oportere. nam superioribus litteris non unis sed pluribus, cum iam ab aliis desperata esset, tamen tibi ego spem maturae decessionis adferebam, non solum ut quam diutissime te iucunda opinione oblec- tarem sed etiam quia tanta adhibebatur et a nobis et a praetoribus contentio ut rem posse confici non diffiderem. Nunc, quoniam ita accidit ut neque praetores suis opibus neque nos nostro studio quicquam proficere possemus, est omnino difficile non graviter id ferre, sed tamen nostros animos maximis in rebus et gerendis et sustinendis exercitatos frangi et debilitari molestia non oportet. [2et]2 quoniam ea molestissime ferre homines debent quae ipsorum culpa con- tracta sunt, est quiddam in hac re mihi molestius ferendum quam tibi. factum est enim mea culpa, contra quam tu mecum et proficiscens et per litteras egeras, ut priore anno non succederetur. quod ego, dum sociorum saluti consulo, dum impudentiae non nullorum negotiatorum resisto, dum nostram gloriam tua virtute augeri expeto, feci non sapienter, @1 praesertim cum id commiserim ut ille alter annus etiam tertium posset adducere. Quod quoniam peccatum meum esse confiteor, est sapientiae atque humanitatis tuae curare et perficere ut hoc minus sapienter a me provisum diligentia tua corrigatur. ac si te ipse vehementius ad omnis partis bene audiendi excitaris, non ut cum aliis sed ut tecum iam ipse certes, si omnem tuam mentem, curam, cogitationem ad excellentis in omnibus rebus laudis cupiditatem incitaris, mihi crede, unus annus additus labori tuo multorum annorum laetitiam nobis. gloriam vero etiam posteris nostris adferet. Quapropter hoc te primum rogo, ne contrahas ac demittas animum neve te obrui tamquam fluctu sic magnitudine negoti sinas contraque erigas ac resistas sive etiam ultro occurras negotiis; neque enim eius modi partem rei publicae geris in qua fortuna dominetur, sed in qua plurimum ratio possit et diligentia. quod si tibi bellum aliquod magnum et periculosum administranti prorogatum imperium viderem, tremerem animo quod eodem tempore esse intellegerem etiam fortunae potestatem in nos prorogatam. nunc vero ea pars tibi rei publicae commissa est in qua aut nullam aut perexiguam partem fortuna tenet et quae mihi tota in tua virtute ac moderatione animi posita esse videatur. nullas, ut opinor, insidias hostium, nullam proeli dimicationem, nullam defectionem sociorum, nullam inopiam stipendi aut rei frumentariae, nullam seditionem exercitus pertimescimus; quae persaepe sapientissimis viris acciderunt, ut, quem ad modum gubernatores optimi vim tempestatis, sic illi impetum fortunae superare non possent. tibi data est summa pax, summa tranquillitas, ita tamen ut ea dormientem guberna- torem vel obruere, vigilantem etiam delectare possit. @1 Constat enim ea provincia primum ex eo genere sociorum quod est ex hominum omni genere humanissimum, deinde ex eo genere civium qui aut quod publicani sunt nos summa necessitudine attingunt aut quod ita negotiantur ut locupletes sint nostri consulatus beneficio se incolumis fortunas habere arbitrantur. at enim inter hos ipsos exsistunt graves contro- versiae, multae nascuntur iniuriae, magnae contentiones consequuntur. quasi vero ego id putem, non te aliquantum negoti sustinere! intellego permagnum esse negotium et maximi consili, sed memento consili me hoc esse negotium magis aliquanto quam fortunae putare. quid est enim negoti continere eos quibus praesis, si te ipse contineas? id autem sit magnum et difficile ceteris, sicut est difficillimum: tibi et fuit hoc semper facillimum et vero esse debuit, cuius natura talis est ut etiam sine doctrina videatur moderata esse potuisse, ea autem adhibita doctrina est quae vel vitiosissi- mam naturam excolere possit. tu cum pecuniae, cum voluptati, cum omnium rerum cupiditati resistes, ut facis, erit, credo, periculum ne improbum negotiatorem, paulo cupidiorem publicanum comprimere non possis! nam Graeci quidem sic te ita viventem intuebuntur ut quendam ex annalium memoria aut etiam de caelo divinum hominem esse in provinciam delapsum putent. Atque haec nunc non ut facias sed ut te facere et fecisse gaudeas scribo. praeclarum est enim summo cum imperio fuisse in Asia biennium sic ut nullum te signum, nulla pictura, nullum vas, nulla vestis, nullum mancipium, nulla forma cuiusquam, nulla condicio pecuniae, quibus rebus abundat ista provincia, ab summa integritate continentiaque deduxerit. quid autem reperiri tam eximium aut tam expetendum potest quam istam virtutem, moderationem animi, temperantiam non latere in tenebris neque esse @1 abditam, sed in luce Asiae, in oculis clarissimae provinciae atque in auribus omnium gentium ac nationum esse positam? non itineribus tuis perterreri homines, non sumptu exhauriri, non adventu commoveri? esse, quocumque veneris, et publice et privatim maximam laetitiam, cum urbs custodem, non tyrannum, domus hospitem, non expilatorem recepisse videatur? His autem in rebus iam te usus ipse profecto erudivit nequaquam satis esse ipsum has te habere virtutes, sed esse circumspiciendum diligenter ut in hac custodia provinciae non te unum sed omnis ministros imperi tui sociis et civibus et rei publicae praestare videare. quamquam legatos habes eos qui ipsi per se habituri sint rationem dignitatis tuae. de quibus honore et dignitate et aetate praestat Tubero, quem ego arbitror, praesertim cum scribat historiam, multos ex suis annalibus posse deligere quos velit et possit imitari. Al[2l]2ienus autem noster est cum animo et benevolentia tum vero etiam imitatione vivendi. nam quid ego de Gratidio dicam? quem certo scio ita laborare de existimatione sua ut propter amorem in nos fraternum etiam de nostra laboret. quaestorem habes non tuo iudicio delectum sed eum quem sors dedit. hunc oportet et sua sponte esse moderatum et tuis institutis ac praeceptis obtemperare. quorum si quis forte esset sordidior, ferres eatenus quoad per se neglegeret eas leges quibus esset adstrictus, non ut ea potestate quam tu ad dignitatem permisisses ad quaestum uteretur. neque enim mihi sane placet, praesertim cum hi mores tantum iam ad nimiam lenitatem et ad ambitionem incubuerint, scrutari te omnis sordis, excutere unum quemque eorum, sed, quanta sit in quoque fides, tantum cuique committere. Atque [inter nos] eos quos tibi comites et adiutores @1 negotiorum publicorum dedit ipsa res publica dumtaxat finibus iis praestabis quos ante praescripsi. quos vero aut ex domes- ticis convictionibus aut in necessariis apparitionibus tecum esse voluisti, qui quasi ex cohorte praetoris appellari solent, horum non modo facta sed etiam dicta omnia praestanda nobis sunt. sed habes eos tecum quos possis recte facientis facile diligere, minus consulentis existimationi tuae facillime coercere. a quibus, rudis cum esses, videtur potuisse tua liberalitas decipi (nam ut quisque est vir optimus, ita difficillime esse alios improbos suspicatur); nunc vero tertius hic annus habeat integritatem eandem quam superiores, cautiorem autem ac diligentiorem. sint aures tuae quae id quod audiunt existimentur audire, non in quas ficte et simulate quaestus causa insusurretur. sit anulus tuus non ut vas aliquod sed tamquam ipse tu, non minister alienae voluntatis sed testis tuae. accensus sit eo numero quo eum maiores nostri esse voluerunt, qui hoc non in benefici loco sed in laboris ac muneris non temere nisi libertis suis defere- bant, quibus illi quidem non multo secus ac servis impera- bant. sit lictor non suae sed tuae lenitatis apparitor, maioraque praeferant fasces illi ac secures dignitatis insignia quam potestatis. toti denique sit provinciae cognitum tibi omnium quibus praesis salutem, liberos, famam, fortunas esse carissimas. denique haec opinio sit, non modo iis qui aliquid acceperint sed iis etiam qui dederint te inimicum, si id cognoveris, futurum; neque vero quisquam dabit cum erit hoc perspectum, nihil per eos qui simulant se apud te multum posse abs te solere impetrari. nec tamen haec oratio mea est eius modi ut te in tuos aut durum esse nimium aut suspiciosum velim. nam si quis est eorum qui tibi bienni @1 spatio numquam in suspicionem avaritiae venerit, ut ego Caesium et Chaerippum et Labeonem et audio et quia cognovi existimo, nihil est quod non et iis et si quis est alius eiusdem modi et committi et credi rectissime putem. sed si quis est in quo iam offenderis, de quo aliquid senseris, huic nihil credideris, nullam partem existimationis tuae com- miseris. In provincia vero ipsa si quem es nactus qui in tuam familiaritatem penitus intrarit, qui nobis ante fuerit ignotus, huic quantum credendum sit vide; non quin possint multi esse provinciales viri boni, sed hoc sperare licet, iudicare periculosum est. multis enim simulationum involucris tegitur et quasi velis quibusdam obtenditur unius cuiusque natura; frons, oculi, vultus persaepe mentiuntur, oratio vero saepis- sime. quam ob rem qui potes reperire ex eo genere hominum qui pecuniae cupiditate adducti careant iis rebus omnibus a quibus nos divulsi esse non possumus, te autem, alienum hominem, ament ex animo ac non sui commodi causa simulent? mihi quidem permagnum videtur, praesertim si idem homines privatum non fere quemquam, praetores semper omnis amant. quo ex genere si quem forte tui cognosti amantiorem (fieri enim potuit) quam temporis, hunc vero ad tuum numerum libenter adscribito; sin autem id non perspicies, nullum genus erit in familiaritate cavendum magis, propterea quod et omnis vias pecuniae norunt et omnia pecuniae causa faciunt et, quicum victuri non sunt, eius existimationi consulere non curant. Atque etiam e Graecis ipsis diligenter cavendae sunt. quaedam familiaritates praeter hominum perpaucorum si qui sunt vetere Graecia digni; nunc vero fallaces sunt per- multi et leves et diuturna servitute ad nimiam adsentationem @1 eruditi. quos ego universos adhiberi liberaliter, optimum quemque hospitio amicitiaque coniungi dico oportere: nimiae familiaritates eorum neque [2honestae neque]2 iam fideles sunt. non enim audent adversari nostris voluntatibus et [non] invident non nostris solum verum etiam suis. Iam qui in eius modi rebus in quibus vereor etiam ne durior sim cautus esse velim ac diligens, quo me animo in servis esse censes? quod quidem cum omnibus in locis tum praecipue in provinciis regere debemus. quo de genere multa praecipi possunt, sed hoc et brevissimum est et facillime teneri potest, ut ita se gerant in istis Asiaticis itineribus ut si iter Appia via faceres, neve interesse quicquam putent utrum Trallis an Formias venerint. ac si quis est ex servis egregie fidelis, sit in domesticis rebus et privatis: quae res ad officium imperi tui atque ad aliquam partem rei publicae pertinebunt, de iis rebus ne quid attingat. multa enim quae recte committi servis fidelibus possunt tamen sermonis et vituperationis vitandae causa committenda non sunt. Sed nescio quo pacto ad praecipiendi rationem delapsa est oratio mea, cum id mihi propositum initio non fuisset; quid enim ei praecipiam quem ego in hoc praesertim genere intellegam prudentia non esse inferiorem quam me, usu vero etiam superiorem? sed tamen si ad ea quae faceres auctoritas accederet mea, tibi ipsi illa putavi fore iucundiora. qua re sint haec fundamenta dignitatis tuae: tua primum integritas et continentia, deinde omnium qui tecum sunt pudor, delectus in familiaritatibus et provincialium hominum et Graecorum percautus et diligens, familiae gravis et constans disciplina. quae cum honesta sint in his privatis nostris cottidianisque rationibus, in tanto imperio, tam depravatis moribus, tam corruptrice provincia divina videantur necesse est. @1 Haec institutio atque haec disciplina potest sustinere in rebus statuendis et decernendis eam severitatem qua tu in iis rebus usus es ex quibus non nullas simultates cum magna mea laetitia susceptas habemus; nisi forte me Paconi nescio cuius, hominis ne Graeci quidem ac Mysi aut Phrygis potius, querelis moveri putas aut Tusceni, hominis furiosi ac sordidi, vocibus, cuius tu ex impurissimis faucibus inhonestissimam cupiditatem eripuisti summa cum aequitate. haec et cetera plena severitatis quae statuisti in ista provincia non facile sine summa integritate sustineremus. qua re sit summa in iure dicendo severitas, dum modo ea ne varietur gratia sed conservetur aequabilis. sed tamen parvi refert abs te ipso ius dici aequaliter et diligenter nisi idem ab iis fiet quibus tu eius muneris aliquam partem concesseris. ac mihi quidem videtur non sane magna varietas esse negotiorum in admini- stranda Asia, sed ea tota iuris dictione maxime sustineri. in qua scientiae, praesertim provincialis, ratio ipsa expedita est: constantia est adhibenda et gravitas, quae resistat non solum gratiae verum etiam suspicioni. Adiungenda etiam est facilitas in audiendo, lenitas in decernendo, in satis faciendo ac disputando diligentia. his rebus nuper C. Octavius iucundissimus fuit, apud quem pr[2ox]2imus lictor quievit, tacuit accensus, quotiens quisque voluit dixit et quam voluit diu; quibus ille rebus fortasse nimis lenis videretur, nisi haec lenitas illam severitatem tueretur. cogebantur Sullani homines quae per vim et metum abstulerant reddere; qui in magistratibus iniuriose decre- verant, eodem ipsis privatis erat iure parendum. haec illius severitas acerba videretur, nisi multis condimentis humani- tatis mitigaretur. @1 Quod si haec lenitas grata Romae est, ubi tanta adrogantia est, tam immoderata libertas, tam infinita hominum licentia, denique tot magistratus, tot auxilia, tanta vis [2populi]2, tanta senatus auctoritas, quam iucunda tandem praetoris comitas in Asia potest esse! in qua tanta multitudo civium, tanta sociorum, tot urbes, tot civitates unius hominis nutum intuentur, ubi nullum auxilium est, nulla conquestio, nullus senatus, nulla contio. qua re permagni hominis est et cum ipsa natura moderati tum vero etiam doctrina atque opti- marum artium studiis eruditi sic se adhibere in tanta potestate ut nulla alia potestas ab iis quibus is praesit desideretur, [2ut est]2 Cyrus ille a Xenophonte non ad historiae fidem scriptus sed ad effigiem iusti imperi, cuius summa gravitas ab illo philosopho cum singulari comitate coniungitur. quos quidem libros non sine causa noster ille Africanus de manibus ponere non solebat. nullum est enim praetermissum in iis officium diligentis et moderati imperi; eaque si sic coluit ille qui privatus futurus numquam fuit, quonam modo retinenda sunt iis quibus imperium ita datum est ut redderent et ab iis legibus datum est ad quas revertendum est? Ac mihi quidem videntur huc omnia esse referenda iis qui praesunt aliis, ut ii qui erunt in eorum imperio sint quam beatissimi. quod tibi et esse antiquissimum et ab initio fuisse, ut primum Asiam attigisti, constanti fama atque omnium sermone celebratum est. est autem non modo eius qui sociis et civibus sed etiam eius qui servis, qui mutis pecudibus praesit eorum quibus praesit commodis utilitatique servire. cuius quidem generis constare inter omnis video abs te summam adhiberi diligentiam: nullum aes alienum novum contrahi civitatibus, vetere autem magno et gravi multas abs te esse liberatas; urbis compluris dirutas ac paene desertas, in @1 quibus unam Ioniae nobilissimam, alteram Cariae, Samum et Halicarnassum, per te esse recreatas; nullas esse in oppidis seditiones, nullas discordias; provideri abs te ut civitates optimatium consiliis administrentur; sublata Mysiae latro- cinia, caedis multis locis repressas, pacem tota provincia constitutam, neque solum illa itinerum atque agrorum sed multo etiam plura et maiora oppidorum et fanorum latro- cinia esse depulsa; remotam a fama et a fortunis et ab otio locupletum illam acerbissimam ministram praetorum avari- tiae, calumniam; sumptus et tributa civitatum ab omnibus qui earum civitatum fines incolant tolerari aequaliter; facillimos esse aditus ad te, patere auris tuas querelis omnium, nullius inopiam ac solitudinem non modo illo populari accessu ac tribunali sed ne domo quidem et cubiculo esse exclusam tuo; toto denique imperio nihil acerbum esse, nihil crudele, atque omnis plena clementiae, mansuetudinis, humanitatis. Quantum vero illud est beneficium tuum quod iniquo et gravi vectigali aedilicio cum magnis nostris simultatibus Asiam liberasti! etenim si unus homo nobilis queritur palam te, quod edixeris ne ad ludos pecuniae decernerentur, HS <&7CC&> sibi eripuisse, quanta tandem pecunia penderetur si omnium nomine quicumque Romae ludos facerent (quod erat iam institutum) erogaretur? quamquam has querelas hominum nostrorum illo consilio oppressimus (quod in Asia nescio quonam modo, Romae quidem non mediocri cum admira- tione laudatur), quod, cum ad templum monumentumque nostrum civitates pecunias decrevissent, cumque id et pro meis magnis meritis et pro tuis maximis beneficiis summa sua voluntate fecissent, nominatimque lex exciperet ut ad @1 templum et monumentum capere liceret, cumque id quod dabatur non esset interiturum sed in ornamentis templi futurum, ut non mihi potius quam populo Romano ac dis immortalibus datum videretur, tamen id in quo erat dignitas, erat lex, erat eorum qui faciebant voluntas accipiendum non putavi cum aliis de causis tum etiam ut animo aequiore ferrent ii quibus nec deberetur nec liceret. Quapropter incumbe toto animo et studio omni in eam rationem qua adhuc usus es, ut eos quos tuae fidei potesta- tique senatus populusque Romanus commisit et credidit diligas et omni ratione tueare et esse quam beatissimos velis. quod si te sors Afris aut Hispanis aut Gallis praefecisset, immanibus ac barbaris nationibus, tamen esset humanitatis tuae consulere eorum commodis et utilitati salutique servire; cum vero ei generi hominum praesimus non modo in quo ipsa sit sed etiam a quo ad alios pervenisse putetur humanitas, certe iis eam potissimum tribuere debemus a quibus accepi- mus. non enim me hoc iam dicere pudebit, praesertim in ea vita atque iis rebus gestis in quibus non potest residere inertiae aut levitatis ulla suspicio, nos ea quae consecuti simus iis studiis et artibus esse adeptos quae sint nobis Graeciae monumentis disciplinisque tradita. quae re praeter communem fidem quae omnibus debetur, praeterea nos isti hominum generi praecipue debere videmur ut, quorum praeceptis sumus eruditi, apud eos ipsos quod ab iis didiceri- mus velimus expromere. Atque ille quidem princeps ingeni et doctrinae Plato tum denique fore beatas res publicas putavit si aut docti ac sapientes homines eas regere coepissent aut ii qui regerent omne suum studium in doctrina et sapientia collocarent. hanc coniunctionem videlicet potestatis et sapientiae saluti @1 censuit civitatibus esse posse. quod fortasse aliquando universae rei publicae nostrae, nunc quidem profecto isti provinciae contigit, ut is in ea summam potestatem haberet cui in doctrina, cui in virtute atque humanitate percipienda plurimum [2positum]2 a pueritia studi fuisset et temporis. qua re cura ut hic annus qui ad laborem tuum accessit idem ad salutem Asiae prorogatus esse videatur. quoniam in te retinendo fuit Asia felicior quam nos in deducendo, perfice ut laetitia provinciae desiderium nostrum leniatur. etenim si in promerendo ut tibi tanti honores haberentur quanti haud scio an nemini fuisti omnium diligentissimus, multo maiorem in his honoribus tuendis adhibere diligentiam debes. equidem de isto genere honorum quid sentirem scripsi ad te ante. semper eos putavi, si vulgares essent, vilis, si temporis causa constituerentur, levis; si vero, id quod ita factum est, meritis tuis tribuerentur, existimabam multam tibi in his honoribus tuendis operam esse ponendam. qua re quoniam in istis urbibus cum summo imperio et potestate versaris in quibus tuas virtutes consecratas et in deorum numero collocatas vides, in omnibus rebus quas statues, quas decernes, quas ages, quid tantis hominum opinionibus, tantis de te iudiciis, tantis honoribus debeas cogitabis, id autem erit eius modi ut consulas omnibus, ut medeare incommodis hominum, provideas saluti, ut te parentem Asiae et dici et haberi velis. Atque huic tuae voluntati ac diligentiae difficultatem magnam adferunt publicani. quibus si adversamur, ordinem de nobis optime meritum et per nos cum re publica coniun- ctum et a nobis et a re publica diiungemus; in autem omnibus in rebus obsequemur, funditus eos perire patiemur quorum non modo saluti sed etiam commodis consulere debemus. haec est una, si vere cogitare volumus, in toto imperio tuo @1 difficultas. nam esse abstinentem, continere omnis cupiditates, suos coercere, iuris aequabilem tenere rationem, [2diligentem]2 te in rebus cognoscendis, facilem in hominibus audiendis admittendisque praebere praeclarum magis est quam diffi- cile. non est enim positum in labore aliquo sed in quadam inductione animi et voluntate. illa causa publicanorum quantam acerbitatem adferat sociis intelleximus ex civibus qui nuper in portoriis Italiae tollendis non tam de portorio quam de non nullis iniuriis portitorum querebantur. qua re non ignoro quid sociis accidat in ultimis terris, cum audierim in Italia querelas civium. hic te ita versari ut et publicanis satis facias, praesertim publicis male redemptis, et socios perire non sinas divinae cuiusdam virtutis esse videtur, id est tuae. Ac primum Graecis id quod acerbissimum est, quod sunt vectigales, non ita acerbum videri debet, propterea quod sine imperio populi Romani suis institutis per se ipsi ita fuerunt. nomen autem publicani aspernari non possunt, qui pendere ipsi vectigal sine publicano non potuerint quod iis aequaliter Sulla discripserat. non esse autem leniores in exigendis vectigalibus Graecos quam nostros publicanos hinc intellegi potest quod Caunii nuper omnibusque ex insulis quae erant a Sulla Rhodiis attributae confugerunt ad senatum, nobis ut potius vectigal quam Rhodiis penderent. qua re nomen publicani neque ii debent horrere qui semper vectigales fuerunt, neque ii aspernari qui per se pendere vectigal non potuerunt, neque ii recusare qui postulaverunt. simul et illud Asia cogitet, nullam ab se neque belli externi neque domesti- carum discordiarum calamitatem afuturam fuisse, si hoc imperio non teneretur; id autem imperium cum retineri sine vectigalibus nullo modo possit, aequo animo parte aliqua @1 suorum fructuum pacem sibi sempiternam redimat atque otium. quod si genus ipsum et nomen publicani non iniquo animo sustinebunt, poterunt iis consilio et prudentia tua reliqua videri mitiora. possunt in pactionibus faciendis non legem spectare censoriam sed potius commoditatem confici- endi negoti et liberationem molestiae. potes etiam tu id facere, quod et fecisti egregie et facis, ut commemores quanta sit in publicanis dignitas, quantum nos illi ordini debeamus, ut remoto imperio ac vi potestatis et fascium publicanos cum Graecis gratia atque auctoritate coniungas [sed] et ab iis de quibus optime tu meritus es et qui tibi omnia debent hoc petas, ut facilitate sua nos eam necessitudinem quae est nobis cum publicanis obtinere et conservare patiantur. Sed quid ego te haec hortor quae tu non modo facere potes tua sponte sine cuiusquam praeceptis sed etiam magna iam ex parte perfecisti? non enim desistunt nobis agere cottidie gratias honestissimae et maximae societates, quod quidem mihi idcirco iucundius est quod idem faciunt Graeci. difficile est autem ea quae commodis utilitate[2que]2 et prope natura diversa sunt voluntate coniungere. at ea quidem quae supra scripta sunt non ut te instituerem scripsi (neque enim prudentia tua cuiusquam praecepta desiderat), sed me in scribendo commemoratio tuae virtutis delectavit. quamquam in his litteris longior fui quam aut vellem aut quam me putavi fore. Unum est quod tibi ego praecipere non desinam neque te patiar, quantum erit in me, cum exceptione laudari. omnes enim qui istinc veniunt ita de tua virtute, integritate, humani- tate commemorant ut in tuis summis laudibus excipiant unam iracundiam. quod vitium cum in hac privata cottidi- anaque vita levis esse animi atque infirmi videtur, tum vero nihil est tam deforme quam ad summum imperium etiam @1 acerbitatem naturae adiungere. qua re illud non suscipiam ut quae de iracundia dici solent a doctissimis hominibus ea nunc tibi exponam, cum et nimis longus esse nolim et ex multorum scriptis ea facile possis cognoscere: illud, quod est epistulae proprium, ut is ad quem scribitur de iis rebus quas ignorat certior fiat, praetermittendum esse non puto. Sic ad nos omnes fere deferunt: nihil, cum absit iracundia, dicere solent te fieri posse iucundius; sed cum te alicuius improbitas perversitasque commoverit, sic te animo incitari ut ab omnibus tua desideretur humanitas. qua re quoniam in eam rationem vitae nos non tam cupiditas quaedam gloriae quam res ipsa ac fortuna deduxit ut sempiternus sermo hominum de nobis futurus sit, caveamus, quantum efficere et consequi possumus, ut ne quod in nobis insigne vitium fuisse dicatur. neque ego nunc hoc contendo, quod fortasse cum in omni natura tum iam in nostra aetate difficile et, mutare animum et, si quid est penitus insitum moribus, id subito evellere, sed te illud admoneo ut, si hoc plane vitare non potes, quod ante occupatur animus ab iracundia quam providere ratio potuit ne occuparetur, ut te ante compares cottidieque meditere resistendum esse iracundiae, cumque ea maxime animum moveat tum tibi esse diligentissime linguam continendam; quae quidem mihi virtus interdum non minor videtur quam omnino non irasci. nam illud est non solum gravitatis sed non numquam etiam lentitudinis; moderari vero et animo et orationi cum sis iratus, aut etiam tacere et tenere in sua potestate motum animi et dolorem, etsi non est perfectae sapientiae, tamen est non mediocris ingeni. Atque in hoc genere multo te esse iam commodiorem mitioremque nuntiant. nullae tuae vehementiores animi concitationes, nulla maledicta ad nos, nullae contumeliae @1 perferuntur. quae cum abhorrent a litteris, ab humanitate, tum vero contraria sunt imperio ac dignitati. nam si implaca- biles iracundiae sunt, summa est acerbitas; sin autem exora- biles, summa levitas, quae tamen ut in malis acerbitati anteponenda est. sed quoniam primus annus habuit de hac reprehensione plurimum sermonis, credo propterea quod tibi hominum iniuriae, quod avaritia, quod insolentia praeter opinionem accidebat et intolerabilis videbatur, secundus autem multo levior[2em]2, quod et consuetudo et ratio et, ut ego arbitror, meae quoque litterae te patientiorem leniorem- que fecerunt, tertius annus ita debet esse emendatus ut ne minimam quidem rem quisquam possit ullam reprehendere. Ac iam hoc loco non hortatione neque praeceptis sed precibus tecum fraternis ago, totum ut animum, curam cogitationemque tuam ponas in omnium laude undique colligenda. quod si [in] mediocris tantum sermonis ac praedicationis nostrae res essent, nihil abs te eximium, nihil praeter aliorum consuetudinem postularetur. nunc vero propter earum rerum in quibus versati sumus splendorem et magnitudinem, nisi summam laudem ex ista provincia adsequimur, vix videmur summam vituperationem posse vitare. ea nostra ratio et ut omnes boni cum faveant tum etiam omnem a nobis diligentiam virtutemque et postulent et exspectent, omnes autem improbi, quod cum iis bellum sempiternum suscepimus, vel minima re ad reprehendendum contenti esse videantur. qua re quoniam eius modi theatrum totius Asiae virtutibus tuis est datum, celebritate refertissi- mum, magnitudine amplissimum, iudico eruditissimum, natura autem ita resonans ut usque Romam significationes @1 vocesque referantur, contendi, quaeso, atque elabora non modo ut his rebus dignus fuisse sed etiam ut illa omnia tuis artibus superasse videare; et quoniam mihi casus urbanam in magistratibus administrationem rei publicae, tibi provin- cialem dedit, [et] si mea pars nemini cedit, fac ut tua ceteros vincat. simul et illud cogita, nos non de reliqua et sperata gloria iam laborare sed de parta dimicare, quae quidem non tam expetenda nobis fuit quam tuenda est. Ac si mihi quicquam esset abs te separatum, nihil amplius desiderarem hoc statu qui mihi iam partus est. nunc vero sic res sese habet ut, nisi omnia tua facta atque dicta nostris rebus istinc respondeant, ego me tantis meis laboribus tantisque periculis, quorum tu omnium particeps fuisti, nihil consecutum putem. quod si ut amplissimum nomen conse- queremur unus praeter ceteros adiuvisti, certe idem ut id retineamus praeter ceteros elaborabis. non est tibi his solis utendum existimationibus ac iudiciis qui nunc sunt hominum sed iis etiam qui futuri sunt; quamquam illorum erit verius iudicium, obtrectatione et malevolentia liberatum. denique etiam illud debes cogitare, non te tibi soli gloriam quaerere; quod si esset, tamen non neglegeres, praesertim cum amplissimis monumentis consecrare voluisses memoriam nominis tui. sed ea tibi est communicanda mecum, prodenda liberis nostris. in qua cavendum est ne, si neglegentior fueris [2non]2 tibi parum consuluisse sed etiam tuis invidisse videaris. Atque haec non eo dicuntur ut te oratio mea dormientem excitasse sed potius ut currentem incitasse videatur. facies enim perpetuo quae fecisti, ut omnes aequitatem tuam, temperantiam, severitatem integritatemque laudarent. sed me quaedam tenet propter singularem amorem infinita in te aviditas gloriae. quamquam illud existimo, cum iam tibi @1 Asia sicuti uni cuique sua domus nota esse debeat, cum ad tuam summam prudentiam tantus usus accesserit, nihil esse quod ad laudem attineat quod non tu optime perspicias et tibi non sine cuiusquam hortatione in mentem veniat cottidie. sed ego quia, cum tua lego, te audire, et quia, cum ad te scribo, tecum loqui videor, idcirco et tua longissima quaque epistula maxime delector et ipse in scribendo sum saepe longior. Illud te ad extremum et oro et hortor ut, tamquam poetae boni et actores industrii solent, sic tu in extrema parte et conclusione muneris ac negoti tui diligentissimus sis, ut hic tertius annus imperi tui %tamquam tertius% perfectissimus atque ornatissimus fuisse videatur. id facillime facies si me, cui semper uni magis quam universis placere voluisti, tecum semper esse putabis et omnibus iis rebus quas dices et facies interesse. Reliquum est ut te orem ut valetudini tuae, si me et tuos omnis valere vis, diligentissime servias. {47Scr. Romae inter viii Kal. Nov. et iv Id. Dec. an. 59}47 MARCUS QUINTO FRATRI SALUTEM Statius ad me venit a. d. &7VIII& Kal. Nov. eius adventus, quod ita scripsisti, direptum iri te a tuis dum is abesset, molestus mihi fuit; quod autem exspectationem sui concursumque eum qui erat futurus si una tecum decederet neque antea visus esset sustulit, id mihi non incommode visum est accidisse. exhaustus est enim sermo hominum et multae emissae iam eius modi voces, '$A)LL' AI)EI/ TINA FW=TA ME/GAN&'; quae te absente confecta esse laetor. @1 Quod autem idcirco a te missus est mihi ut se purgaret, id necesse minime fuit. primum enim numquam ille mihi fuit suspectus, neque ego quae ad te de illo scripsi scripsi meo iudicio; sed cum ratio salusque omnium nostrum qui ad rem publicam accedimus non veritate solum sed etiam fama niteretur, sermones ad te aliorum semper, non mea iudicia perscripsi. qui quidem quam frequentes essent et quam graves adventu suo Statius ipse cognovit. etenim intervenit non nullorum querelis quae apud me de illo ipso habebantur et sentire potuit sermones iniquorum in suum potissimum nomen erumpere. Quod autem me maxime movere solebat, cum audiebam illum plus apud te posse quam gravitas istius aetatis, imperi, prudentiae postularet_quam multos enim mecum egisse putas ut se Statio commendarem, quam multa autem ipsum $A)FELW=S& mecum in sermone ita posuisse, 'id mihi non placuit', 'monui', 'suasi', 'deterrui'? quibus in rebus etiam si fidelitas summa est (quod prorsus credo, quoniam tu ita iudicas), tamen species ipsa tam gratiosi liberti aut servi dignitatem habere nullam potest. atque hoc sic habeto (nihil enim nec temere dicere nec astute reticere debeo), materiam omnem sermonum eorum qui de te detrahere velint Statium dedisse; ante tantum intellegi potuisse iratos tuae [2se]2veritati esse non nullos, hoc manumisso iratis quod loquerentur non defuisse. Nunc respondebo ad eas epistulas quas mihi reddidit L. Caesius, cui, quoniam ita te velle intellego, nullo loco deero; quarum altera est de Blaundeno Zeuxide, quem scribis certissimum matricidam tibi a me intime commendari. qua de re et de hoc genere toto, ne forte me in Graecos tam @1 ambitiosum factum esse mirere, pauca cognosce. ego cum Graecorum querelas nimium valere sentirem propter homi- num ingenia ad fallendum parata, quoscumque de te queri audivi quacumque potui ratione placavi. primum Dionys- [2opol]2itas, qui erant inimicissimi, lenivi; quorum principem Hermippum non solum sermone meo sed etiam familiaritate devinxi. ego Apamensem Hephaestium, ego levissimum hominem, Megaristum Antandrium, ego Niciam Smyrnaeum, ego nugas maximas omni mea comitate sum complexus, Nymphonem etiam Colophonium. quae feci omnia, non quo me aut hi homines aut tota natio delectaret. pertaesum est levitatis, adsentationis, animorum non officiis sed temporibus servientium. Sed ut ad Zeuxim revertar, cum is de M. Cascelli sermone secum habito, quae tu scribis, ea ipsa loqueretur, obstiti eius sermoni et hominem in familiaritatem recepi. tua autem quae fuerit cupiditas tanta nescio, quod scribis cupisse te, quoniam Smyrnae duos Mysos insuisses in culleum, simile in superiore parte provinciae edere exemplum severitatis tuae et idcirco Zeuxim elicere omni ratione voluisse. quem adductum in iudicium fortasse an dimitti non oportuerit, conquiri vero et elici blanditiis, ut tu scribis, ad iudicium necesse non fuit, eum praesertim hominem quem ego et ex suis civibus et ex multis aliis cottidie magis cognosco nobiliorem esse prope quam civitatem suam. At enim Graecis solis indulgeo. quid? L. Caecilium nonne omni ratione placavi? quem hominem! qua ira, quo spiritu! quem denique praeter Tuscenium, cuius causa sanari non potest, non mitigavi? ecce supra caput homo levis ac sordidus sed tamen equestri censu, Catienus! etiam is lenietur. cuius tu in patrem quod fuisti asperior non repre- @1 hendo. certo scio te enim fecisse cum causa. sed quid opus fuit eius modi litteris quas ad ipsum misisti? illum crucem sibi ipsum constituere, ex qua tu eum ante detraxisses; te curaturum fumo ut combureretur plaudente tota provincia. quid vero ad C. Fabium nescio quem (nam eam quoque epistulam T. Catienus circumgestat), renuntiari tibi Licinium plagiarium cum suo pullo miluino tributa exigere? deinde rogas Fabium ut et patrem et filium vivos comburat, si possit; si minus, ad te mittat uti iudicio comburantur. hae litterae abs te per iocum missae ad C. Fabium, si modo sunt tuae, cum leguntur, invidiosam atrocitatem verborum habent. Ac si omnium mearum litterarum praecepta repetes, intelleges esse nihil a me nisi orationis acerbitatem et iracundiam et, si forte, raro litterarum missarum indiligen- tiam reprehensam. quibus quidem in rebus si apud te plus auctoritas mea quam tua sive natura paulo acrior sive quaedam dulcedo iracundiae sive dicendi sal facetiaeque valuissent, nihil sane esset quod nos paeniteret. et mediocri me dolore putas adfici cum audiam qua sit existimatione Vergilius, qua tuus vicinus, C. Octavius? nam si te interiori- bus vicinis tuis, Ciliciensi et Syriaco, anteponis, valde magnum facis! atque is dolor est quod, cum ii quos nominavi te innocentia non vincant, vincunt tamen artificio benevo- lentiae colligendae, qui neque Cyrum Xenophontis neque Agesilaum noverint, quorum regum summo imperio nemo umquam verbum ullum asperius audivit. Sed haec a principio tibi praecipiens quantum profecerim non ignoro. nunc tamen decedens, id quod mihi iam facere videris, relinque, quaeso, quam iucundissimam memoriam @1 tui. successorem habes perblandum; cetera valde illius adventu tua requirentur. in litteris mittendis (saepe ad te scripsi) nimium te exorabilem praebuisti. tolle omnis, si potes, iniquas, tolle inusitatas, tolle contrarias. Statius mihi narravit scriptas ad te solere adferri, a se legi, et si iniquae sint fieri te certiorem; ante quam vero ipse ad te venisset, nullum delectum litterarum fuisse, ex eo esse volumina selectarum epistularum quae reprehendi solerent. hoc de genere nihil te nunc quidem moneo (sero est enim, ac scire potes multa me varie diligenterque monuisse); illud tamen quod Theopompo mandavi cum essem admonitus ab ipso, vide per homines amantis tui, quod est facile, ut haec genera tollantur epistularum: primum iniquarum, deinde contra- riarum, tum absurde et inusitate scriptarum, postremo in aliquem contumeliosarum. atque ego haec tam esse quam audio non puto; et si sunt occupationibus tuis minus animadversa, nunc perspice et purga. legi epistulam quam ipse scripsisse Sulla nomenclator dictus est, non probandam; legi non nullas iracundas. Sed tempore ipso de epistulis. nam cum hanc paginam tenerem, L. Flavius, praetor designatus, ad me venit, homo mihi valde familiaris. is mihi te ad procuratores suos litteras misisse, quae mihi visae sunt iniquissimae, ne quid de bonis quae L. Octavi Nasonis fuissent, cui L. Flavius heres est, deminuerent ante quam C. Fundanio pecuniam solvissent, itemque misisse ad Apollonidensis ne de bonis quae Octavi fuissent deminui paterentur prius quam Fundanio debitum solutum esset. haec mihi veri similia non videntur. sunt enim a prudentia tua remotissima. ne deminuat heres? quid si infitiatur? quid si omnino non debet? quid? praetor solet @1 iudicare deberi? quid? ego Fundanio non cupio, non amicus sum, non misericordia moveor? nemo magis. sed vis iuris eius modi est quibusdam in rebus ut nihil sit loci gratiae. atque ita mihi dicebat Flavius scriptum in ea epistula quam tuam esse dicebat, te aut quasi amicis tuis gratias acturum aut quasi inimicis incommodaturum. quid multa? ferebat id graviter, vehementer mecum querebatur orabatque ut ad te quam diligentissime scriberem. quod facio et te prorsus vehementer etiam atque etiam rogo ut et procuratoribus Flavi remittas de deminuendo et Apollonidensibus ne quid praescribas, quod contra Flavium sit, amplius. et Flavi causa et scilicet Pompei facies omnia. nolo me dius fidius ex tua iniuria in illum tibi liberalem me videri; sed et te oro ut tu ipse auctoritatem et monumentum aliquod decreti aut litterarum tuarum relinquas quod sit ad Flavi rem et ad causam accommodatum. fert enim graviter homo et mei observantissimus et sui iuris dignitatisque retinens se apud te neque amicitia nec iure valuisse. et, ut opinor, Flavi aliquando rem et Pompeius et Caesar tibi commendarunt et ipse ad te scripserat Flavius et ego certe. qua re si ulla res est quam tibi me petente faciendam putes, haec ea sit. si me amas, cura, elabora, perfice ut Flavius et tibi et mihi quam maximas gratias agat. hoc te ita rogo ut maiore studio rogare non possim. Quod ad me de Hermia scribis mihi mehercule valde molestum fuit. litteras ad te parum fraterne scripseram, quas oratione Diodoti, Luculli liberti, commotus, de pactione statim quod audieram, iracundius scripseram et revocare cupiebam. huic tu epistulae non fraterne scriptae fraterne debes ignoscere. De Censorino, Antonio, Cassiis, Scaevola, te ab iis diligi, @1 ut scribis, vehementer gaudeo. cetera fuerunt in eadem epistula graviora quam vellem, '$O)RQA\N TA\N NAU=N&' et '$A(/PAC $QANEI=N&'. maiora ista erunt meae obiurgationes fuerunt amoris plenissimae. %quae% sunt non nulla, sed tamen mediocria et parva potius. ego te numquam ulla in re dignum minima reprehensione putassem, cum te sanctissime gereres, nisi inimicos multos haberemus. quae ad te aliqua [2cum ad]2monitione aut obiurgatione scripsi, scripsi propter diligentiam cautionis meae, in qua et maneo et manebo et idem ut facias non desistam rogare. Attalus Hypaepenus mecum egit ut se ne impedires quo minus quod ad Q. Publici statuam decretum est erogaretur. quod ego te et rogo et admoneo ne talis viri tamque nostri necessari honorem minui per te aut impediri velis. praeterea Aesopi, nostri [tragoedi] familiaris, Licinus servus tibi notus aufugit. is Athenis apud Patronem Epicureum pro libero fuit, inde in Asiam venit. postea Plato quidam Sardianus, Epicureus, qui Athenis solet esse multum et qui tum Athenis fuerat cum Licinus eo venisset [et], cum eum fugitivum esse postea ex Aesopi litteris cognosset, hominem comprehendit et in custodiam Ephesi tradidit; sed in publicamne an in pistrinum, non satis ex litteris eius intellegere potuimus. tu, quoque modo est, quoniam Ephesi est, hominem investiges velim summaque diligentia vel [2Romam mittas vel]2 tecum deducas. noli spectare quanti homo sit. parvi enim preti est qui tam nihili sit. sed tanto dolore Aesopus est adfectus @1 propter servi scelus et audaciam ut nihil et gratius facere possis quam si illum per te reciperarit. Nunc ea cognosce quae maxime exoptas. rem publicam funditus amisimus, adeo ut [2C.]2 Cato, adulescens nullius consili sed tamen civis Romanus et Cato, vix vivus effugerit quod, cum Gabinium de ambitu vellet postulare neque praetores diebus aliquot adiri possent vel potestatem sui facerent, in contionem ascendit et Pompeium 'privatum dictatorem' appellavit. propius nihil est factum quam ut occideretur. ex hoc qui sit status totius rei publicae videre potes. Nostrae tamen causae non videntur homines defuturi. mirandum in modum profitentur, offerunt se, pollicentur. equidem cum spe sum maxima tum maiore etiam animo: spe, ut superiores fore nos confidam; animo, ut in hac re publica ne casum quidem ullum pertimescam. sed tamen se res sic habet: si diem nobis dixerit, tota Italia concurret, ut multiplicata gloria discedamus; sin autem vi agere conabitur, spero fore studiis non solum amicorum sed etiam alienorum ut vi resistamus. omnes et se et suos amicos, clientis, libertos, servos, pecunias denique suas pollicentur. nostra antiqua manus bonorum ardet [et] studio nostri atque amore. si qui antea aut alieniores fuerant aut languidiores, nunc horum regum odio se cum bonis coniungunt. Pompeius omnia pollicetur et Caesar; quibus ego ita credo ut nihil de mea comparatione deminuam. tribuni pl. designati sunt nobis amici, consules se optime ostendunt, praetores habemus amicissimos et acerrimos civis, Domitium, Nigidium, Memmium, Lentulum; bonos etiam alios, sed hos singularis. @1 qua re magnum animum fac habeas et spem bonam. de singulis tamen rebus quae cottidie gerentur faciam te crebro certiorem. {47Scr. Thessalonicae Id. Iun. an. 58}47 MARCUS QUINTO FRATRI SALUTEM Mi frater, mi frater, mi frater, tune id veritus es ne ego iracundia aliqua adductus pueros ad te sine litteris miserim aut etiam ne te videre noluerim? ego tibi irascerer? tibi ego possem irasci? scilicet; tu enim me adflixisti, tui me inimici, tua me invidia ac non ego te misere perdidi. meus ille laudatus consulatus mihi te, liberos, patriam, fortunas, tibi velim ne quid eripuerit praeter unum me. sed certe a te mihi omnia semper honesta et iucunda ceciderunt, a me tibi luctus meae calamitatis, metus tuae, desiderium, maeror, solitudo. ego te videre noluerim? immo vero me a te videri nolui. non enim vidisses fratrem tuum, non eum quem reliqueras, non eum quem noras, non eum quem flens flentem, prosequentem proficiscens dimiseras, ne vestigium quidem eius nec simulacrum sed quandam effigiem spirantis mortui. Atque utinam me mortuum prius vidisses aut audisses, utinam te non solum vitae sed etiam dignitatis meae super- stitem reliquissem! sed testor omnis deos me hac una voce a morte esse revocatum, quod omnes in mea vita partem aliquam tuae vitae repositam esse dicebant. qua in re peccavi scelerateque feci. nam si occidissem, mors ipsa meam pietatem amoremque in te facile defenderet: nunc commisi @1 ut vivo me careres, vivo me aliis indigeres, mea vox in domesticis periculis potissimum occideret, quae saepe alienissimis praesidio fuisset. Nam quod ad te pueri sine litteris venerunt, quoniam vides non fuisse iracundiae causam, certe pigritia fuit et quaedam infinita vis lacrimarum et dolorum. haec ipsa me quo fletu putas scripsisse? eodem quo te legere certo scio. an ego possum aut non cogitare aliquando de te aut umquam sine lacrimis cogitare? cum enim te desidero, fratrem solum desidero? ego vero suavitate [prope] fratrem, [2aetate]2 prope aequalem, obsequio filium, consilio parentem. quid mihi sine te umquam aut tibi sine me iucundum fuit? quid quod eodem tempore desidero filiam? qua pietate, qua modestia, quo ingenio! effigiem oris, sermonis, animi mei. quod filium venustissimum mihique dulcissimum? quem ego ferus ac ferreus e complexu dimisi meo, sapientiorem puerum quam vellem; sentiebat enim miser iam quid ageretur. quid vero [2quod]2 tuum filium, [quid] imaginem tuam, quem meus Cicero et amabat ut fratrem et iam ut maiorem fratrem verebatur? quid quod mulierem miserrimam, fidelissimam coniugem, me prosequi non sum passus, ut esset quae reliquias communis calamitatis, communis liberos tueretur? Sed tamen, quoquo modo potui, scripsi et dedi litteras ad te Philogono, liberto tuo, quas credo tibi postea redditas esse; in quibus idem te hortor et rogo quod pueri tibi verbis meis nuntiarunt, ut Romam protinus pergas et properes. primum enim te [2in]2 praesidio esse volui, si qui essent inimici quorum crudelitas nondum esset nostra calamitate satiata; deinde congressus nostri lamentationem pertimui, @1 digressum vero non tulissem atque etiam id ipsum quod tu scribis metuebam, ne a me distrahi non posses. his de causis hoc maximum malum quod te non vidi, quo nihil amantis- simis et coniunctissimis fratribus acerbius ac miserius videtur accidere potuisse, minus acerbum, minus miserum fuit quam fuisset cum congressio tum vero digressio nostra. Nunc, si potes, id quod ego qui tibi semper fortis videbar non possum, erige te et confirma, si qua subeunda dimicatio erit. spero, si quid mea spes habet auctoritatis, tibi et integritatem tuam et amorem in te civitatis et aliquid etiam misericordiam nostri praesidi laturum. sin eris ab isto periculo vacuus, ages scilicet si quid agere posse de nobis putabis. de quo scribunt ad me quidem multi multa et se sperare demonstrant. sed ego quid sperem non dispicio, cum inimici plurimum valeant, amici partim deseruerint me, partim etiam prodiderint; qui in meo reditu fortasse repre- hensionem sui sceleris pertimescunt. sed ista qualia sint tu velim perspicias mihique declares. ego tamen, quam diu tibi opus erit, si quid periculi subeundum videbis, vivam; diutius in hac vita esse non possum. neque enim tantum virium habet ulla aut prudentia aut doctrina ut tantum dolorem possit sustinere. scio fuisse et honestius moriendi tempus et utilius. sed non hoc solum, multa alia praetermisi; quae si queri velim praeterita, nihil agam nisi ut augeam dolorem tuum, indicem stultitiam meam. illud quidem nec faciendum est nec fieri potest, me diutius quam aut tuum tempus aut firma spes postulabit in tam misera tamque turpi vita com- morari, ut, qui modo fratre fuerim, liberis, coniuge, copiis, genere ipso pecuniae beatissimus, dignitate, auctoritate, existimatione, gratia non inferior quam qui umquam fuerunt amplissimi, is nunc in hac tam adflicta perditaque fortuna neque me neque meos lugere diutius possim. @1 Qua re quid ad me scripsisti de permutatione? quasi vero nunc me non tuae facultates sustineant; qua in re ipsa video miser et sentio quid sceleris admiserim, cum de visceribus tuis et fili tui satis facturus sis quibus debes, ego acceptam ex aerario pecuniam tuo nomine frustra dissiparim. sed tamen et M. Antonio quantum tu scripseras [2et]2 Caepioni tantun- dem solutum est. mihi ad id quod cogito hoc quod habeo satis est. sive enim restituimur sive desperamur, nihil amplius opus est. Tu, si forte quid erit molestiae, te ad Crassum et ad Calidium conferas censeo. quantum Hortensio credendum sit nescio. me summa simulatione amoris summaque adsiduitate cottidiana sceleratissime insidiosissimeque tracta- vit adiuncto Q. Arrio. quorum ego consiliis, promissis, praeceptis destitutus in hanc calamitatem incidi. sed haec occultabis, ne quid obsint; illud caveto (et eo puto per Pomponium fovendum tibi esse ipsum Hortensium), ne ille versus, qui in te erat collatus cum aedilitatem petebas, de lege Aurelia, falso testimonio confirmetur. nihil enim tam timeo quam ne, cum intellegant homines quantum miseri- cordiae nobis tuae preces et tua salus adlatura sit, oppugnent te vehementius. Messallam tui studiosum esse arbitror. Pompeium etiam simulatorem puto. sed haec utinam [2ne]2 experiare! quod precarer deos nisi meas preces audire desissent. verum tamen precor ut his infinitis nostris malis contenti sint, in quibus non modo tamen nullius inest peccati infamia sed omnis dolor est quod optime factis poena maxima est constituta. Filiam meam et tuam Ciceronemque nostrum quid ego, mi frater, tibi commendem? quin illud maereo quod tibi non minorem dolorem illorum orbitas adferet quam mihi. sed te @1 incolumi orbi non erunt. reliqua ita mihi salus aliqua detur potestasque in patria moriendi ut me lacrimae non sinunt scribere! etiam Terentiam velim tueare mihique de omnibus rebus rescribas, sis fortis quoad rei natura patiatur. Id. Iun. Thessalonicae. {47Scr. Thessalonicae c. Non. Sext. an. 58}47 MARCUS QUINTO FRATRI SALUTEM Amabo te, mi frater, ne, si uno meo facto et tu et omnes mei corruistis, improbitati et sceleri meo potius quam impru- dentiae miseriaeque adsignes. nullum est meum peccatum nisi quod iis credidi a quibus nefas putarem esse me decipi aut etiam quibus ne id expedire quidem arbitrabar. intimus, proximus, familiarissimus quisque aut sibi pertimuit aut mihi invidit. ita mihi nihil misero praeter fidem amicorum, cautum meum consilium, [2de]2fuit. Quod si te satis innocentia tua et misericordia hominum vindicat hoc tempore a molestia, perspicis profecto ecquae- nam nobis spes salutis relinquatur. nam me Pomponius et Sestius et Piso noster adhuc Thessalonicae retinuerunt, cum longius discedere propter nescio quos motus vetarent. verum ego magis exitum illorum litteris quam spe certa exspecta- bam. nam quid sperem potentissimo inimico, dominatione obtrectatorum, infidelibus amicis, plurimis invidis? de novis @1 autem tribunis pl. est ille quidem in me officiosissimus Sestius et (spero) Curtius, Milo, Fadius, Atilius, sed valde adversante Clodio, qui etiam privatus eadem manu poterit contiones concitare. deinde etiam intercessor parabitur. Haec mihi proficiscenti non proponebantur, sed saepe triduo summae cum gloria dicebar esse rediturus. 'quid tu igitur?' inquies. quid? multa convenerunt quae mentem exturbarent meam: subita defectio Pompei, alienatio consulum, etiam praetorum, timor publicanorum, [2ser- vorum]2 arma. lacrimae meorum me ad mortem ire pro- hibuerunt, quod certe et ad honestatem [2tuendam]2 et ad effugiendos intolerabilis dolores fuit aptissimum. sed de hoc scripsi ad te in ea epistula quam Phaethonti dedi. Nunc tu, quoniam in tantum luctum [2et]2 laborem detrusus es quantum nemo umquam [a], si levare potest communem causam misericordia hominum, scilicet incredi- bile quiddam adsequeris; sin plane occidimus, me miserum! ego omnibus meis exitio fuero, quibus ante dedecori non eram. Sed tu, ut ante ad te scripsi, perspice rem et pertempta et ad me, ut tempora nostra non ut amor tuus fert, vere perscribe. ego vitam, quoad aut putabo tua interesse aut ad spem servandam esse, retinebo. tu nobis amicissimum Sestium cognosces. credo tua causa velle Lentulum, qui erit consul, quamquam sunt facta verbis difficiliora. tu et quid opus sit et quid sit videbis. Omnino si tuam solitudinem communemque calamitatem @1 nemo despexerit, aut per te aliquid confici aut nullo modo poterit; sin te quoque inimici vexare coeperint, ne cessaris. non enim gladiis tecum sed litibus agetur. verum haec absint velim. te oro ut ad me de omnibus [2rebus]2 rescribas et in me animi aut potius consili minus putes esse quam antea, amoris vero et offici non minus. {47Scr. Romae paulo ante xvi Kal. Ian. an. 57}47 MARCUS QUINTO FRATRI SALUTEM Epistulam quam legisti mane dederam; sed fecit humaniter Licinius quod ad me misso senatu vesperi venit, ut si quid esset actum ad te, si mihi videretur, perscriberem. Senatus fuit frequentior quam putabamus esse posse mense Decembri sub dies festos. consulares nos fuimus et duo con- sules designati, P. Servilius, M. Lucullus, Lepidus, Volcacius, Glabrio; praetorii sane frequentes. fuimus omnino ad &7CC&. commorat exspectationem Lupus; egit causam agri Campani sane accurate, auditus est magno silentio. materiam rei non ignoras. nihil ex nostris actionibus praetermisit; fuerunt non nulli aculei in Caesarem, contumeliae in Gellium, expostu- lationes cum absente Pompeio. causa sero perorata sententias se rogaturum negavit, ne quod onus simultatis nobis impone- ret; ex superiorum temporum conviciis et ex praesenti silentio quid senatus sentiret se intellegere dixit. senatum @1 %17 coepit dimittere. tum Marcellinus 'noli' inquit 'ex taciturni- tate nostra, Lupe, quid aut probemus hoc tempore aut improbemus iudicare. ego, quod ad me attinet, itemque arbitror ceteros, idcirco taceo quod non existimo, cum Pompeius absit, causam agri Campani agi convenire.' tum ille se senatum negavit tenere. Racilius surrexit et de iudiciis referre coepit; Marcellinum quidem primum rogavit. is cum graviter de Clodianis incendiis, trucidationibus, lapidationi- bus questus esset, sententiam dixit ut ipse iudices [per] praetor urbanus sortiretur, iudicum sortitione facta comitia haberentur; qui iudicia impedisset, eum contra rem publi- cam esse facturum. approbata valde sententia C. Cato contra dixit et Cassius maxima acclamatione senatus, cum comitia iudiciis anteferrent. Philippus adsensit Lentulo. postea Racilius de privatis me primum sententiam rogavit. multa feci verba de toto furore latrocinioque P. Clodi. tamquam reum accusavi multis et secundis admurmurationi- bus cuncti senatus. orationem meam collaudavit satis multis verbis non mehercule indiserte Vetus Antistius, isque iudiciorum causam suscepit antiquissimamque se habiturum dixit. ibatur in eam sententiam. tum Clodius rogatus diem dicendo eximere coepit. furebat a Racilio se contumaciter @1 urbaneque vexatum. deinde eius operae repente a Graeco- stasi et gradibus clamorem satis magnum sustulerunt, opinor, in Q. Sextilium et amicos Milonis incitatae. eo metu iniecto repente magna querimonia omnium discessimus. Habes acta unius diei; reliqua, ut arbitror, in mensem Ianuarium reicientur. de tribunis pl. longe optimum Racilium habemus; videtur etiam Antistius amicus nobis fore. nam Plancius totus noster est. Fac, si me amas, ut considerate diligenterque naviges de mense Decembri. {47Scr. Romae xiv Kal. Febr. an. 56}47 MARCUS QUINTO FRATRI SALUTEM Non occupatione, qua eram sane impeditus, sed parvula lippitudine adductus sum ut dictarem hanc epistulam et non, ut ad te soleo, ipse scriberem. et primum me tibi excuso in eo ipso in quo te accuso. me enim nemo adhuc rogavit num quid in Sardiniam velim, te puto saepe habere qui num quid Romam velis quaerant. Quod ad me [2de]2 Lentuli et Sesti nomine scripsisti, locutus sum cum Cincio. quo modo res se habet, non est facillima. sed habet profecto quiddam Sardinia appositum ad recordationem praeteritae memoriae. nam ut ille Gracchus augur, postea quam in istam provinciam venit, recordatus et quid sibi in campo Martio comitia consulum habenti contra auspici accidisset, sic tu mihi videris in Sardinia de forma Numisiana et de nominibus Pomponianis @1 in otio recogitasse. sed ego adhuc emi nihil. Culleonis auctio facta est; Tusculano emptor nemo fuit. si condicio valde bona fuerit, fortassis non amittam. de aedificatione tua Cyrum urgere non cesso. spero eum in officio fore. sed omnia sunt tardiora propter furiosae aedilitatis exspectationem. nam comitia sine mora futura videntur; edicta sunt [2in]2 a. d. &7XI& Kal. Febr. te tamen sollicitum esse nolo. omne genus a nobis cautionis adhibebitur. De rege Alexandrino factum est senatus consultum cum multitudine eum reduci periculosum rei publicae videri. reliqua cum esset in senatu contentio Lentulusne an Pom- peius reduceret, obtinere causam Lentulus videbatur. in ea re nos et officio erga Lentulum mirifice et voluntati Pompei praeclare satis fecimus; sed per obtrectatores Lentuli calumnia extracta est. consecuti sunt dies comitiales, per quos senatus haberi non poterat. quid futurum sit latrocinio tribunorum non divino, sed tamen suspicor per vim roga- tionem Caninium perlaturum. in ea re Pompeius quid velit non dispicio; familiares eius quid cupiant %17 omnes vident. creditores vero regis aperte pecunias suppeditant contra Lentulum. sine dubio res a Lentulo remota videtur esse cum magno meo dolore, quamquam multa fecit qua re, si fas esset, iure ei suscensere possemus. Tu, si ista expedieris, velim quam primum bona et certa tempestate conscendas ad meque venias. innumerabiles enim res sunt in quibus te cottidie in omni genere desiderem. tui nostrique valent. &7XIIII& Kal. Febr. @1 {47Scr. Romae prid. Id. Febr. (d. xv Kal. Mart.) an. 56}47 MARCUS QUINTO FRATRI SALUTEM Scripsi ad te antea superiora. nunc cognosce postea quae sint acta. [a] Kal. Febr. legationes in Id. Febr. reiciebantur; eo die res confecta non est. a. d. &7IIII& Non. Febr. Milo adfuit. ei Pompeius advocatus venit. dixit M. Marcellus a me rogatus. honeste discessimus. prodicta dies est in &7VII& Id. Febr. interim reiectis legationibus in Idus referebatur de provinciis quaestorum et de ornandis praetoribus; sed res multis querelis de re publica interponendis nulla transacta est. C. Cato legem promulgavit de imperio Lentuli abrogando. vestitum filius mutavit. A. d. &7VII& Id. Febr. Milo adfuit. dixit Pompeius, sive voluit. nam ut surrexit, operae Clodianae clamorem sustulerunt, idque ei perpetua oratione contigit, non modo ut acclama- tione sed ut convicio et maledictis impediretur. qui ut peroravit (nam in eo sane fortis fuit, non est deterritus, dixit omnia atque interdum etiam silentio, cum auctoritate pervicerat)_sed ut peroravit, surrexit Clodius. ei tantus clamor a nostris (placuerat enim referre gratiam) ut neque mente nec lingua neque ore consisteret. ea res acta est, cum hora sexta vix Pompeius perorasset, usque ad horam octavam, cum omnia maledicta, versus denique obscenissimi in Clodium et Clodiam dicerentur. ille furens et exsanguis interrogabat suos in clamore ipso quis esset qui plebem fame necaret: respondebant operae 'Pompeius'. quis Alexandriam ire cuperet: respondebant 'Pompeius'. quem ire vellent: respondebant 'Crassum' (is aderat tum Miloni, animo non @1 amico). hora fere nona quasi signo dato Clodiani nostros consputare coeperunt. exarsit dolor. urgere illi ut locos nos moverent. factus est a nostris impetus. fuga operarum, eiectus de rostris Clodius. ac nos quoque tum fugimus, ne quid in turba. senatus vocatus in curiam. Pompeius domum; neque ego tamen in senatum, ne aut de tantis rebus tacerem aut in Pompeio defendendo (nam is carpebatur a Bibulo, Curione, Favonio, Servilio filio) animos bonorum virorum offenderem. res in posterum dilata est. Clodius in Quirinalia prodixit diem. A. d. &7VI& Id. Febr. senatus ad Apollinis fuit, ut Pompeius adesset. acta res est graviter a Pompeio. eo die nihil perfectum est. a. d. &7V& Id. Febr. senatus ad Apollinis. senatus consultum factum est ea quae facta essent a. d. &7VII& Id. Febr. contra rem publicam esse facta. eo die Cato vehementer est in Pompeium invectus et eum oratione perpetua tamquam reum accusavit; de me multa me invito cum mea summa laude dixit, cum illius in me perfidiam increparet. auditus et magno silentio malevolorum. respondit ei vehementer Pompeius Crassumque descripsit dixitque aperte se munitiorem ad custodiendam vitam suam fore quam Africanus fuisset, quem C. Carbo interemisset. Itaque magnae mihi res iam moveri videbantur. nam Pompeius haec intellegit nobiscumque communicat, insidias vitae suae fieri, C. Catonem a Crasso sustentari, Clodio pecuniam suppeditari, utrumque et ab eo et a Curione, Bibulo, ceterisque suis obtrectatoribus confirmari; vehe- menter esse providendum ne opprimatur, contionario illo populo a se prope alienato, nobilitate inimica, non aequo senatu, iuventute improba. itaque se comparat; homines ex agris accersit. operas autem suas Clodius confirmat; manus ad Quirinalia paratur. in ea multo sumus superiores ipsius @1 Milo[2nis]2 %17 copiis, sed magna manus ex Piceno et Gallia exspectatur, ut etiam Catonis rogationibus de Milone et Lentulo resistamus. A. d. &7IIII& Id. Febr. Sestius ab indice Cn. Nerio Pupinia de ambitu est postulatus et eodem die a quodam M. Tullio de vi. is erat aeger. domum, ut debuimus, ad eum statim venimus eique nos totos tradidimus idque fecimus praeter hominum opinionem, qui nos ei iure suscensere putabant, ut humanissimi gratissimique et ipsi et omnibus videremur; itaque faciemus. sed idem Nerius index edidit [ad] adligatos Cn. Lentulum Vatiam et C. Cornelium Stel. eodem die senatus consultum factum est ut sodalitates decuriatique discederent lexque de iis ferretur, ut qui non discessissent ea poena quae est de vi tenerentur. A. d. &7III& Id. Febr. dixi pro Bestia de ambitu apud praetorem Cn. Domitium in foro medio maximo conventu incidique in eum locum in dicendo cum Sestius multis in templo Castoris vulneribus acceptis subsidio Bestiae servatus esset. hic $PROW|KONOMHSA/MHN& quid[2d]2am $EU)KAI/RWS& de iis quae in Sestium apparabantur crimina et eum ornavi veris laudibus magno adsensu omnium. res homini fuit vehementer grata. quae tibi eo scribo quod me de retinenda Sesti gratia litteris saepe monuisti. Prid. Id. Febr. haec scripsi ante lucem. eo die apud Pomponium in eius nuptiis eram cenaturus. Cetera sunt in rebus nostris cuius modi tu mihi fere diffidenti praedicabas, plena dignitatis et gratiae; quae quidem tua, mi frater, patientia, virtute, pietate, suavitate etiam tibi mihique sunt restituta. @1 Domus tibi ad lacum Pisonis %Luciniana% conducta est; sed, ut spero, paucis mensibus post Kal. Quint. in tuam commigrabis. tuam in Carinis mundi habitatores Lamiae conduxerunt. A te post illam Ulbiensem epistulam nullas litteras accepi. quid agas et ut te oblectes scire cupio maximeque te ipsum videre quam primum. Cura, mi frater, ut valeas et, quamquam est hiems, tamen Sardiniam istam esse cogites. &7XV& Kal. Mart. {47Scr. Romae medio m. Mart. an. 56}47 MARCUS QUINTO FRATRI SALUTEM Sestius noster absolutus est a. d. &7II& Id. Mart. et, quod vehe- menter interfuit rei publicae, nullam videri in eius modi causa dissensionem esse, omnibus sententiis absolutus est. illud quod tibi curae saepe esse intellexeram, ne cui iniquo relinqueremus vituperandi locum, qui nos ingratos esse diceret nisi illius perversitatem quibusdam in rebus quam humanissime ferremus, scito hoc nos in eo iudicio consecutos esse ut omnium gratissimi iudicaremur. nam defendendo moroso homini cumulatissime satis fecimus et, id quod ille maxime cupiebat, Vatinium, a quo palam oppugnabatur, arbitratu nostro concidimus dis hominibusque plaudentibus. quin etiam Paullus noster, cum testis productus esset in @1 Sestium, confirmavit se nomen Vatini delaturum si Macer Licinius cunctaretur, et Macer ab Sesti subselliis surrexit ac se illi non defuturum adfirmavit. quid quaeris? homo petulans et audax [Vatinius] valde perturbatus debilitatusque discessit. Quintus, filius tuus, puer optimus, eruditur egregie. hoc nunc magis animum adverto quod Tyrannio docet apud me. domus utriusque nostrum aedificatur strenue. redemptori tuo dimidium pecuniae curavi. spero nos ante hiemem contuber- nalis fore. de nostra Tullia tui mehercule amantissima spero cum Crassipede nos confecisse. [2sed]2 dies erant duo qui post Latinas habentur religiosi (ceterum confectum erat Latiar), [2et]2 erat exiturus. %17 {47Scr. Romae ex. m. Mart. an. 56}47 [2MARCUS QUINTO FRATRI SALUTEM]2 * * * $A)MFILAFI/AN& autem illam quam tu soles dicere bono modo desidero, sic prorsus ut advenientem excipiam libenter, latentem etiam nunc non excitem. tribus locis aedifico, reliqua reconcinno. vivo paulo liberalius quam solebam. opus erat. si te haberem, paulisper fabris locum dares. sed et haec, ut spero, brevi inter nos communicabimus. Res autem Romanae sese sic habent. consul est egregius Lentulus non impediente collega, sic, inquam, bonus ut meliorem non viderim. dies comitialis exemit omnis; nam etiam Latinae instaurantur, nec tamen deerant suppli- @1 cationes. sic legibus perniciosissimis obsistitur, maxime Catonis; cui tamen egregie imposuit Milo noster. nam ille vindex gladiatorum et bestiariorum emerat de Cosconio et Pomponio bestiarios nec sine iis armatis umquam in publico fuerat. hos alere non poterat, itaque vix tenebat. sensit Milo. dedit cuidam non familiari negotium qui sine suspicione emeret eam familiam a Catone. quae simul atque abducta est, Racilius, qui unus est hoc tempore tribunus pl., rem patefecit eosque homines sibi emptos esse dixit (sic enim placuerat) et tabulam proscripsit se familiam Catonianam venditurum. in eam tabulam magni risus consequebantur. Hunc igitur Catonem Lentulus a legibus removit et eos qui de Caesare monstra promulgarunt, quibus intercederet nemo. nam quod de Pompeio Caninius agit sane quam refrixit. neque enim res probatur et Pompeius noster in amicitia P. Lentuli vituperatur. et hercule non est idem; nam apud perditissimam illam atque infimam faecem populi propter Milonem suboffendit et boni multa ab eo desiderant, multa reprehendunt. Marcellinus autem hoc uno mihi quidem non satis facit quod eum nimis aspere tractat, quamquam id senatu non invito facit; quo ego me libentius a curia et ab omni parte rei publicae subtraho. In iudiciis ii sumus qui fuimus. domus celebratur ita ut cum maxime. unum accidit [2im]2prudentia Milonis in com- modum de Sex. Cloelio, quem neque hoc tempore neque ab imbecillis accusatoribus mihi placuit accusari. ei tres sententiae deterrimo in consilio defuerunt. itaque hominem populus revocat et retrahatur necesse est. non enim ferunt homines et, quia cum apud suos diceret paene damnatus est, @1 vident damnatum. ea ipsa in re Pompei offensio nobis obstitit. senatorum enim urna copiose absolvit, equitum adaequavit, tribuni aerarii condemnarunt. sed hoc incom- modum consolantur cottidianae damnationes inimicorum, in quibus me perlibente Sevius adlisus est, ceteri conciduntur. C. Cato contionatus est comitia haberi non siturum si sibi cum populo dies agendi essent exempti. Appius a Caesare nondum redierat. Tuas mirifice litteras exspecto; atque adhuc clausum mare fuisse scio, sed quosdam venisse tamen Ostiam dicebant qui te unice laudarent plurimique in provincia fieri dicerent. eosdem aiebant nuntiare te prima navigatione transmis- surum. id cupio et, quamquam te ipsum scilicet maxime, tamen etiam litteras tuas ante exspecto. Mi frater, vale. {47Scr. Romae vel in itinere in Anagninum v Id. Apr. an. 56}47 MARCUS QUINTO FRATRI SALUTEM Dederam ad te litteras antea quibus erat scriptum Tulliam nostram Crassipedi prid. [2Non.]2 Apr. esse desponsam, ceteraque de re publica privataque perscripseram. postea sunt haec acta: Non. Apr. senatus consulto Pompeio pecunia decreta in rem frumentariam ad HS <30&7CCCC&>30. sed eodem die vehementer actum de agro Campano clamore senatus prope contionali. acriorem causam inopia pecuniae faciebat et @1 annonae caritas. non praetermittam ne illud quidem: M. Furium Flaccum, equitem Romanum, hominem nequam, Capitolini et Mercuriales de collegio eiecerunt praesentem ad pedes unius cuiusque iacentem. %17 A. d. &7VIII& Id. Apr. sponsalia Crassipedi praebui. huic convivio puer optimus, Quintus tuus meusque, quod perleviter commotus fuerat, defuit. a. d. &7VI& Id. Apr. veni ad Quintum eumque vidi plane integrum, multumque is mecum sermonem habuit et perhumanum de discordiis mulierum nostrarum. quid quaeris? nihil festivius. Pomponia autem etiam de te questa est. sed haec coram agemus. A puero ut discessi, in aream tuam veni. res agebatur multis structoribus. Longilium redemptorem cohortatus sum; [2f]2idem mihi faciebat se velle nobis placere. domus erit egregia (magis enim cerni iam poterat quam quantum ex forma iudicabamus); itemque nostra celeriter aedifica- batur. Eo die cenavi apud Crassipedem. cenatus in hortos ad Pompeium lectica latus sum. luci eum convenire non potueram quod afuerat; videre autem volebam quod eram postridie Roma exiturus et quod ille in Sardiniam iter habebat. hominem conveni et ab eo petivi ut quam primum te nobis redderet; statim dixit. erat autem iturus, ut aiebat, a. d. &7III& Id. Apr. ut aut %labrone% aut Pisis conscenderet. tu, mi frater, simul et ille venerit, primam navigationem, dum modo idonea tempestas sit, ne omiseris. A. d. &7V& Id. Apr. ante lucem hanc epistulam dictaveram conscripseramque in itinere, ut eo die apud T. Titium in Anagnino manerem. postridie autem in Laterio cogitabam, inde, cum in Arpinati quinque dies fuissem, ire in Pompe- @1 ianum, rediens aspicere Cumanum, ut, quoniam in Non. Mai. Miloni dies prodic[2t]2a est, prid. Non. Romae essem teque, mi carissime et suavissime frater, ad eam diem, ut sperabam, viderem. aedificationem Arcani ad tuum adventum sustentari placebat. Fac, mi frater, ut valeas quam primumque venias. {47Scr. Romae paulo post Id. Mai. an. 56}47 MARCUS QUINTO FRATRI SALUTEM O litteras mihi tuas iucundissimas exspectatas, ac primo quidem cum desiderio, nunc vero etiam cum timore! atque has scito litteras me solas accepisse post illas quas tuus nauta attulit Ulbia datas. Sed cetera, ut scribis, praesenti sermoni reserventur; hoc tamen non queo differre: Id. Mai. senatus frequens divinus fuit in supplicatione Gabinio deneganda. adiurat Procilius hoc nemini accidisse. foris valde plauditur. mihi cum sua sponte iucundum tum iucundius quod me absente. est enim $EI)LIKRINE\S& iudicium, sine oppugnatione, sine gratia nostra. [2ab]2eram autem quod Idibus et postridie fuerat dictum de agro Campano actum iri, ut est actum. in hac causa mihi aqua haeret. sed plura quam constitueram. coram enim. Vale, mi optime et optatissime frater, et advola. idem te pueri nostri rogant. Illud scilicet: cenabis cum veneris. @1 {47Scr. in Tusculano vel Formiano c. m. Mai. an. 56, ut vid.}47 MARCUS QUINTO FRATRI SALUTEM Tu metuis ne me interpelles? primum, si in isto essem, tu scis quid sit interpellare otiantem. sed mehercule mihi docere videris istius generis humanitatem, qua quidem ego nihil utor abs te. tu vero ut me et appelles et interpelles et oblo- quare et colloquare velim. quid enim mihi suavius? non me- hercule quisquam $MOUSOPA/TAKTOS& libentius sua recentia poemata legit quam ego te audio quacumque de re, publica privata, rustica urbana. sed mea factum est insulsa verecundia ut te proficiscens non tollerem. opposuisti semel $A)N&[2$AN&]2$TI/- [2$L&]2$EKTON& causam, Ciceronis nostri valetudinem: conticui. iterum Cicerones: quievi. nunc mihi iucunditatis plena epistula hoc adspersit molestiae, quod videris ne mihi molestus esses veritus esse atque etiam nunc vereri. litigarem tecum, si fas esset; sed mehercule, istuc si umquam suspicatus ero_nihil dicam aliud nisi verebor ne quando ego tibi, cum sum una, molestus sim. video te ingemuisse. sic fit: '$EI) DEI/N' $E)/FHSAS&'_numquam enim dicam '$E)/DRASAS&.' Marium autem nostrum in lecticam mehercule coniecis- sem_non illam regis Ptolomaei Asicianam; memini enim, cum hominem portarem ad Baias Neapoli octaphoro Asiciano machaerophoris centum sequentibus, miros risus @1 nos edere cum ille ignarus sui comitatus repente aperuit lecticam et paene ille timore, ego risu corrui. hunc. ut dico, certe sustulissem, ut aliquando subtilitatem veteris urbani- tatis et humanissimi sermonis attingerem. sed hominem infirmum in villam apertam ac ne rudem quidem etiam nunc invitare nolui. hoc vero mihi peculiare fuerit, hic etiam isto frui; nam illorum praediorum scito mihi vicinum Marium lumen esse. apud Anicium vide[2bi]2mus ut paratum sit. nos enim ita philologi sumus ut vel cum fabris habitare possimus. habemus hanc philosophiam non ab Hymetto sed ab Arce nostra. Marius et valetudine est et natura imbecillior. de interpellatione, tantum sumam a vobis temporis ad scriben- dum quantum dabitis. utinam nihil detis, ut potius vestra iniuria quam ignavia mea cessem! De re publica nimium te laborare doleo et meliorem civem esse quam Philoctetam, qui accepta iniuria ea spectacula quaerebat quae tibi acerba esse video. amabo te, advola; consolabor te et omnem abstergebo dolorem. et adduc, si me amas, Marium. sed approperate. hortus domi est. {47Scr. Romae paulo post iii Id. Febr. an. 55}47 MARCUS QUINTO FRATRI SALUTEM Placiturum tibi esse librum &7II& suspicabar, tam valde placuisse quam scribis valde gaudeo. quod me admones de %non curantia% suadesque ut meminerim Iovis orationem quae est @1 in extremo illo libro, ego vero memini et illa omnia mihi magis scripsi quam ceteris. Sed tamen postridie quam tu es profectus multa nocte cum Vibullio veni ad Pompeium; cumque ego egissem de istis operibus atque inscriptionibus, per mihi benigne respondit, magnam spem attulit, cum Crasso se dixit loqui velle mihique ut idem facerem suasit. Crassum consulem ex senatu domum reduxi. suscepit rem dixitque esse quod Clodius hoc tempore cuperet per se et per Pompeium consequi; putare se, si ego eum non impedirem, posse me adipisci sine contentione quod vellem. totum ei negotium permisi meque in eius potestate dixi fore. interfuit huic sermoni P. Crassus adulescens, nostri, ut scis, studiosissimus. illud autem quod cupit Clodius est legatio aliqua (si minus per senatum, per populum) libera aut Byzantium aut [2ad]2 Brogitarum aut utrumque, plena res nummorum. quod ego non nimium laboro, etiam si minus adsequor quod volo. Pompeius tamen cum Crasso locutus est. videntur negotium suscepisse. si perficiunt, optime; si minus, ad nostrum Iovem revertamur. A. d. &7III& Id. Febr. senatus consultum est factum de ambitu in Afrani sententiam, quam ego dixeram cum tu adesses. sed magno cum gemitu senatus consules non sunt persecuti eorum sententias qui, Afranio cum essent adsensi, addiderunt ut praetores ita crearentur ut dies sexaginta privati essent. eo die Catonem plane repudiarunt. quid multa? tenent omnia idque ita omnis intellegere volunt. @1 {47Scr. in. m. Febr. an. 54}47 MARCUS QUINTO FRATRI SALUTEM Epistulam hanc convicio efflagitarunt codicilli tui. nam re quidem ipsa et is dies quo tu es profectus nihil mihi ad scribendum argumenti sane dabat. sed quem ad modum coram cum sumus sermo nobis deesse non solet, sic epistulae nostrae debent interdum alucinari. Tenediorum igitur libertas securi Tenedia praecisa est, cum eos praeter me et Bibulum et Calidium et Favonium nemo defenderet. de te a Mag[2net]2i[2bu]2s ab Sipylo mentio est honorifica facta, cum te unum dicerent postulationi L. Sesti Pansae restitisse. reliquis diebus si quid erit quod te scire opus sit, aut etiam si nihil erit, tamen scribam cottidie aliquid. prid. Id. neque tibi neque Pomponio deero. Lucreti poemata ut scribis ita sunt, multis luminibus ingeni, multae tamen artis. sed cum veneris. virum te putabo si Sallusti Empedoclea legeris; hominem non putabo. {47Scr. Romae c. Id. Febr. an. 54}47 MARCUS QUINTO FRATRI SALUTEM Gaudeo tibi iucundas esse meas litteras, nec tamen habuissem scribendi nunc quidem ullum argumentum nisi tuas accepis- sem. nam prid. Id., cum Appius senatum infrequentem coegisset, tantum fuit frigus ut pipulo [convicio] coactus sit @1 nos dimittere. de Commageno, quod rem totam discusseram, mirifice mihi et per se et per Pomponium blanditur Appius. videt enim, hoc genere dicendi si utar in ceteris, Februarium sterilem futurum; eumque lusi iocose satis, neque solum illud extorsi oppidulum quod erat positum in Euphrati Zeugmate sed praeterea togam sum eius praetextam, quam erat adeptus Caesare consule, magno hominum risu cavillatus. 'quod vult' inquam 'renovari honores eosdem, quo minus togam praetextam quotannis interpolet decernendum nihil censeo. vos autem homines nobiles, qui Burrenum praetextatum non ferebatis, Commagenum feretis?' genus vides et locum iocandi. multa dixi in ignobilem regem. quibus totus est explosus. quo genere commotus, ut dixi, Appius totum me amplexatur. nihil est enim facilius quam reliqua discutere. sed non faciam ut illum offendam, 'ne imploret fidem Iovis Hospitalis, Graios omnis convocet,' per quos mecum in gratiam rediit. Theopompo satis faciemus. de Caesare, fugerat me ad te scribere. video enim quas tu litteras exspectaris. sed ille scripsit ad Balbum fasciculum illum epistularum in quo fuerat mea et Balbi totum sibi aqua madidum redditum esse, ut ne illud quidem sciat, meam fuisse aliquam epistulam. sed ex Balbi epistula pauca verba intellexerat, ad quae rescripsit his verbis: 'de Cicerone te video quiddam scripsisse quod ego non intellexi. quantum autem coniectura conseque- bar, id erat eius modi ut magis optandum quam sperandum putarem.' itaque postea misi ad Caesarem eodem illo exemplo litteras. iocum autem illius de sua egestate ne sis @1 aspernatus; ad quem ego rescripsi nihil esse quod posthac arcae nostrae fiducia conturbaret lusique in eo genere et familiariter et cum dignitate. amor autem eius erga nos perfertur omnium nuntiis singularis. litterae quidem ad id quod exspectas fere cum tuo redditu iungentur. Reliqua singulorum dierum scribemus ad te, si modo tabellarios tu praebebis. quamquam eius modi frigus impendebat ut summo in periculo esset [ne] Appius ne aedes urerentur. {47Scr. Romae xvi Kal. Mart. an. 54}47 MARCUS QUINTO FRATRI SALUTEM Risi nivem atram teque hilari animo esse et prompto ad iocandum valde me iuvat. de Pompeio adsentior tibi, vel tu potius mihi. nam, ut scis, iam pridem istum canto Caesarem. mihi crede, in sinu est neque ego discingor. Cognosce nunc Idus: decimus erat Caelio dies. Domitius ad numerum iudices non habuit. vereor ne homo taeter et ferus, Pola Servius, ad accusationem veniat. nam noster Caelius valde oppugnatur a gente Clodia. certi nihil est adhuc, sed veremur. Eodem igitur die Tyriis est senatus datus frequens. frequentes contra Syriaci publicani. vehementer vexatus Gabinius. exagitati tamen a Domitio publicani quod eum essent cum equis prosecuti. [2a]2t noster Lamia paulo ferocius, cum domitius dixisset 'vestra culpa haec acciderunt, equites @1 Romani. dissolute enim iudicatis', 'nos iudicamus, vos laudatis' inquit. actum est eo die nihil. nox diremit. Comitialibus diebus qui Quirinalia sequuntur Appius interpretatur non impediri se lege Pupia quo minus habeat senatum et, quod Gabinia sanctum sit, etiam cogi ex Kal. Febr. usque ad Kal. Mart. legatis senatum cottidie dare. ita putantur detrudi comitia in mensem Martium. sed tamen his comitialibus tribuni pl. de Gabinio se acturos esse dicunt. Omnia colligo ut novi scribam aliquid ad te, sed, ut vides, res me ipsa deficit. itaque ad Callisthenem et ad Philistum redeo, in quibus te video volutatum. Callisthenes quidem vulgare et not[2h]2um negotium, quem ad modum aliquot Graeci locuti sunt. Siculus ille capitalis; creber, acutus, brevis, paene pusillus Thucydides. sed utros eius habueris libros (duo enim sunt corpora) an utrosque nescio. me magis 'De Dionysio' delectat. ipse est enim veterator magnus et perfamiliaris Philisto Dionysius. sed quod adscribis, adgre- derisne ad historiam, me auctore potes. et quoniam tabellarios subministras, hodierni diei res gestas Lupercalibus habebis. Oblecta te cum Cicerone nostro quam bellissime. {47Scr. in Cumano vel Pompeiano m. Mai. an. 54}47 [2MARCUS QUINTO FRATRI SALUTEM]2 Duas adhuc a te accepi epistulas, [quarum] alteram in ipso discessu nostro, alteram Arimino datam. pluris quas scribis te dedisse non acceperam. @1 Ego me in Cumano et Pompeiano, praeter quam quod sine te, ceterum satis commode oblectabam, et eram in isdem locis usque ad Kal. Iun. futurus. scribebam illa quae dixeram $POLITIKA/&, spissum sane opus et operosum. sed si ex sententia successerit, bene erit opera posita; sin minus, in illud ipsum mare deiciemus quod spectantes scribimus, adgrediemur alia, quoniam quiescere non possumus. Tua mandata persequar diligenter et in adiungendis hominibus et in quibusdam non alienandis. maximae vero mihi curae erit ut Ciceronem tuum nostrumque videam scilicet cottidie sed inspiciam quid discat quam saepissime; et nisi ille contemnet, etiam magistrum me ei profitebor, cuius rei non nullam consuetudinem nactus sum in hoc horum dierum otio Cicerone nostro minore producendo. Tu, quem ad modum scribis (quod etiam si non scriberes facere te diligentissime tamen sciebam), facies scilicet ut mea mandata digeras, persequare, conficias. ego, cum Romam venero, nullum praetermittam Caesaris tabellarium cui litteras ad te non dem. his diebus ignosces; cui darem fuit nemo ante hunc M. Orfium, equitem Romanum, nostrum et per [2se]2 necessarium et quod est ex municipio Atellano, quod scis esse in fide nostra. itaque eum tibi commendo in maiorem modum, hominem domi splendidum, gratiosum etiam extra domum. quem fac ut tua liberalitate tibi obliges. est tribunus militum in exercitu vestro. gratum hominem observantemque cognosces. Trebatium ut valde ames vehementer te rogo. @1 {47Scr. Romae in. m. Iun. an. 54}47 MARCUS QUINTO FRATRI SALUTEM A. d. &7IIII& Non. Iun., quo die Romam veni, accepi tuas litteras datas Placentia, deinde alteras postridie datas Blandenone cum Caesaris litteris refertis omni officio, diligentia, suavitate. sunt ista quidem magna, vel potius maxima; habent enim vim magnam ad gloriam et ad summam dignitatem. sed, mihi crede quem nosti, quod in istis rebus ego plurimi aestimo, id iam habeo, te scilicet primum tam inservientem communi dignitati, deinde Caesaris tantum in me amorem, quem omnibus iis honoribus quos me a se exspectare vult antepono. litterae vero eius una datae cum tuis, quarum initium est quam suavis ei tuus adventus fuerit et recordatio veteris amoris, deinde se effecturum ut ego in medio dolore ac desiderio tui te, cum a me abesses, potissimum secum esse laetarer, incredibiliter delectarunt. Qua re facis tu quidem fraterne quod me hortaris, sed mehercule currentem nunc quidem, ut omnia mea studia in istum unum conferam. ego vero ardenti quidem studio, ac fortasse efficiam quod saepe viatoribus cum properant evenit, ut, si serius quam voluerint forte surrexerint, proper- ando etiam citius quam si de nocte vigilassent perveniant quo velint; sic ego, quoniam in isto homine colendo tam indor- mivi diu te mehercule saepe excitante, cursu corrigam tarditatem cum equis tum vero, quoniam tu scribis poema ab eo nostrum probari, quadrigis poeticis. modo mihi date Britanniam quam pingam coloribus tuis, penicillo meo. sed @1 quid ago? quod mihi tempus, Romae praesertim, ut iste me rogat, manenti, vacuum ostenditur? sed videro. fortasse enim, ut fit, vincet unus amor omnis difficultates. Trebatium quod ad se miserim persalse et humaniter etiam gratias mihi agit. negat enim in tanta multitudine eorum qui una essent quemquam fuisse qui vadimonium concipere posset. M. Curtio tribunatum ab eo petivi (nam Domitius se derideri putasset, si esset a me rogatus; hoc enim est eius cottidianum, se ne tribunum militum quidem facere. etiam in senatu lusit Appium collegam propterea isse ad Caesarem ut aliquem tribunatum auferret), sed in alterum annum. id et Curtius ita volebat. Tu quem ad modum me censes oportere esse et in re publica et in nostris inimicitiis, ita et esse et fore, oricula infima scito molliorem. res Romanae se sic habebant: erat non nulla spes comitiorum sed incerta, erat aliqua suspicio dictaturae, ne ea quidem certa, summum otium forense sed senescentis magis civitatis quam acquiescentis, sententia autem nostra in senatu eius modi magis ut alii nobis adsenti- antur quam nosmet ipsi. '$TOIAU=Q' O( TLH/MWN PO/LEMOS E)CERGA/ZETAI.&' {47Scr. Romae ex. m. Quint. an. 54}47 [2MARCUS QUINTO FRATRI SALUTEM]2 Calamo et atramento temperato, charta etiam dentata res agetur. scribis enim te meas litteras superiores vix legere potuisse. in quo nihil eorum, mi frater, fuit quae putas. neque enim occupatus eram neque perturbatus nec iratus alicui. @1 sed hoc facio semper ut, quicumque calamus in manus meas venerit, eo sic utar tamquam bono. Verum attende nunc, mi optime et suavissime frater, ad ea dum rescribo quae tu in hac eadem brevi epistula $PRAGMATIKW=S& valde scripsisti. de quo petis ut ad te nihil occultans, nihil dissimulans, nihil tibi indulgens ingenue fraterneque rescribam, id est, utrum [2ad]2voles, ut dixera- mus, [2an]2 ad expediendum te, si causa sit, commorere: si, mi Quinte, parva aliqua res esset in qua sciscitarere quid vellem, tamen, cum tibi permissurus essem ut faceres quod velles, ego ipse quid vellem ostenderem. in hac vero re * * * hoc profecto quaeris, cuius modi illum annum qui sequitur exspectem. plane aut tranquillum nobis aut certe munitissimum; quod cottidie domus, quod forum, quod theatri significationes declarant. nec labor, ut faceres quod conscientia copiarum nostrarum. quod Caesaris, quod Pompei gratiam tenemus, haec me ut confidam faciunt. sin aliquis erumpet amentis hominis furor, omnia sunt ad eum frangendum expedita. Haec ita sentio, iudico, ad te explorate scribo; dubitare te non adsentatorie sed fraterne veto. qua re [si] suavitatis equidem nostrae fruendae causa cuperem te ad id tempus venire quod dixeras, sed illud malo tamen quod putas magis e [2re]2 tua. illa etiam magni aestimo [me], $A)MFILAFI/AN illam tuam et explicationem debitorum tuorum. illud quidem @1 sic habeto, nihil nobis expeditis, si valebimus, fore fortu- natius. parva sunt quae desunt pro nostris quidem moribus et ea sunt ad explicandum expeditissima, modo valeamus. Ambitus redit immanis. numquam fuit par. Id. Quint. faenus fuit bessibus ex triente coitione Memmi et consulum cum Domitio. hanc Scaurus unus [2vix potest]2 vincere. Messalla flaccet. non dico $U(PERBOLA/S&; vel HS centiens consti- tuunt in praerogativa pronuntiare. res ardet invidia. tribunicii candidati compromiserunt HS quingenis in singulos apud M. Catonem depositis petere eius arbitratu, ut qui contra fecisset ab eo condemnaretur. quae quidem comitia si gratuita fuerint, ut putantur; plus unus Cato potuerit quam omnes leges omnesque iudices. {47Scr. Romae ex. m. Sext. an. 54}47 [2MARCUS QUINTO FRATRI SALUTEM]2 Cum a me litteras librari manu acceperis, ne paulum [2quidem]2 me oti habuisse iudicato, cum autem mea, paulum. sic enim habeto, numquam me a causis et iudiciis districtiorem fuisse, atque id anni tempore gravissimo et caloribus maximis. sed haec, quoniam tu ita praescribis, @1 ferenda sunt, neque committendum ut aut spei aut cogita- tioni vestrae ego videar defuisse, praesertim cum, si id difficilius fuerit, tamen ex hoc labore magnam gratiam magnamque dignitatem sim collecturus. itaque, ut tibi placet, damus operam ne cuius animum offendamus atque ut etiam ab iis ipsis qui nos cum Caesare tam coniunctos dolent diligamur, ab aequis vero aut etiam a propensis in hanc partem vehementer et colamur et amemur. de ambitu cum atrocissime ageretur in senatu multos dies, quod ita erant progressi candidati consulares ut non esset ferendum, in senatu non fui. statui ad nullam medicinam rei publicae sine magno praesidio accedere. Quo die haec scripsi Drusus erat de praevaricatione a tribunis aerariis absolutus in summa quattuor sententiis, cum senatores et equites damnassent. ego eodem die post meridiem Vatinium eram defensurus; ea res facilis est. comitia in mensem Septembrem reiecta sunt. Scauri iudicium statim exercebitur, cui nos non deerimus. '$*SUNDEI/PNOUS&' $*SOFOKLE/OUS&, quamquam a te [2f]2actam fabellam video esse festive, nullo modo probavi. Venio nunc ad id quod nescio an primum esse debuerit. o iucundas mihi tuas de Britannia litteras! timebam Oceanum, timebam litus insulae; reliqua non equidem contemno, sed plus habent tamen spei quam timoris magisque sum sollicitatus exspectatione ea quam metu. te vero $U(PO/QESIN scribendi egregiam habere video. quos tu situs, quas naturas rerum et locorum, quos mores, quas gentis, quas pugnas, quem vero ipsum imperatorem habes! ego te libenter, ut rogas, quibus rebus vis, adiuvabo et tibi versus quos rogas, hoc est Athenas noctuam, mittam. @1 Sed heus tu! celari videor a te. quo modo nam, mi frater, de nostris versibus Caesar? nam primum librum se legisse scripsit ad me ante, et prima sic ut neget se ne Graeca quidem meliora legisse; reliqua ad quendam locum $R(A|QUMO/TERA& (hoc enim utitur verbo). dic mihi verum: num aut res eum aut $XARAKTH\R& non delectat? nihil est quod vereare. ego enim ne pilo quidem minus me amabo. has de re $FILALH/QWS& et, ut soles [scribere], fraterne. {47Scr. partim in Arpinati partim Romae m. Sept. an. 54}47 MARCUS QUINTO FRATRI SALUTEM Ego ex magnis caloribus (non enim meminimus maiores) in Arpinati summa cum amoenitate fluminis me refeci ludorum diebus, Philotimo tribulibus commendatis. In Arcano a. d. &7IIII& Id. Sept. fui. ibi Mescidium cum Philoxeno aquamque, quam ii ducebant non longe a villa, belle sane fluentem vidi, praesertim maxima siccitate, uberioremque aliquanto sese collecturos esse dicebant. apud Herum recte erat. In Maniliano offendi Diphilum Diphilo tardiorem. sed tamen nihil ei restabat praeter balnearia et ambulationem et aviarium. villa mihi valde placuit propterea quod summam dignitatem pavimentata porticus habebat, quod mihi nunc denique apparuit postea quam et ipsa tota patet et columnae politae sunt. totum in eo est, quod mihi erit @1 curae, tectorium ut concinnum sit. pavimenta recte fieri videbantur; cameras quasdam non probavi mutarique iussi. Quo loco in porticu te scribere aiunt ut atriolum fiat, mihi ut est magis placebat. neque enim satis loci videbatur esse atriolo neque fere solet nisi in iis aedificiis fieri in quibus est atrium maius nec habere poterat adiuncta cubicula et eius modi membra. nunc hoc vel honestae testudinis vel valde boni aestivi locum obtinebit. tu tamen si aliter sentis, rescribe quam primum. In balneariis assa in alterum apodyteri angulum promovi propterea quod ita erant posita ut eorum vaporarium [ex quo ignis erumpit] esset subiectum cubiculi[2s]2. subgrande cubiculum autem et hibernum alt[2er]2um valde probavi quod et ampla erant et loco posita ambulationis uno latere, eo quod est proximum balneariis. columnas neque rectas neque e regione Diphilus collocarat; eas scilicet demolietur. aliquando perpendiculo et linea discet uti. omnino spero paucis mensibus opus Diphili perfectum fore. curat enim diligentissime Caesius, qui tum mecum fuit. Ex eo loco recta Vitularia via profecti sumus in Fufidianum fundum, quem tibi proximis nundinis Arpini de Fufidio HS &7CCCI#1100#1100#1100 CI#1100& emeramus. ego locum aestate umbrosiorem vidi numquam, permultis locis aquam profluentem et eam uberem. quid quaeris? iugera &7L& prati Caesius irrigaturum facile te arbitrabatur; equidem hoc quod melius intellego adfirmo, mirifica suavitate te villam habiturum piscina et salientibus additis, palaestra et silva %virdicata%. fundum @1 audio te nunc %Bobilianum% velle retinere. de eo quid videatur ipse constitues. Caesius aiebat aqua dempta et eius aquae iure constituto et servitute fundo illi imposita tamen nos pretium servare posse si vendere vellemus. Mescidium mecum habui. is sese ternis nummis in pedem tecum trans- egisse dicebat, sese autem mensum pedibus aiebat passuum &7IIICI#1100&. mihi plus visum est; sed praestabo sumptum nusquam melius posse poni. Cillonem arcessieram Venafro, sed eo ipso die quattuor eius conservos et discipulos Venafri cuniculus oppresserat. Id. Sept. in Laterio fui. viam perspexi; quae mihi ita placuit ut opus publicum videretur esse, praeter &7CL& passuum (sum enim ipse mensus) ab eo ponticulo qui est ad Fur[2r]2inae, Satricum versus. eo loco pulvis non glarea iniecta est (id mutabitur) et ea viae pars valde acclivis est; sed intellexi aliter duci non potuisse, praesertim cum tu neque per Lucustae neque Varronis velles ducere. ille viam ante suum fundum probe munierat; Lucusta non attigerat. quem ego Romae adgrediar, et, ut arbitror, commovebo, et simul M. Taurum, quem tibi audio promisisse, qui nunc Romae erat, de aqua per fundum eius ducenda rogabo. Nicephorum, vilicum tuum, sane probavi quaesivique ex eo ecquid ei de illa aedificatiuncula Laterii de qua mecum locutus es mandavisses. tum is mihi respondit se ipsum eius @1 operis HS <&7XVI&> conductorem fuisse, sed te postea multa addidisse ad opus, nihil ad pretium; itaque id se omisisse. mihi mehercule valde placet te illa ut constitueras addere; quamquam ea villa quae nunc est tamquam philosopha videtur esse quae obiurget ceterarum villarum insaniam. verum tamen illud additum delectabit. topiarium laudavi. ita omnia convestivit hedera, qua basim villae, qua inter- columnia ambulationis, ut denique illi palliati topiariam facere videantur et hederam vendere. iam $A)PODUTHRI/W|& nihil alsius, nihil muscosius. Habes fere de rebus rusticis. urbanam expolitionem urget ille quidem [et] Philotimus et Cincius, sed etiam ipse crebro interviso, quod est facile factu. quam ob rem ea te cura liberatum volo. De Cicerone quod me semper rogas, ignosco equidem tibi sed tu quoque mihi velim ignoscas; non enim concedo tibi plus ut illum ames quam ipse amo. atque utinam his diebus in Arpinati, quod et ipse cupierat et ego non minus, mecum fuisset! quod ad Pomponiam, si tibi videtur, scribas velim, cum aliquo exibimus eat nobiscum puerumque [2e]2ducat. clamores efficiam si eum mecum habuero otiosus; nam Romae respirandi non est locus. id me scis antea gratis tibi esse pollicitum. quid nunc putas, tanta mihi abs te mercede proposita? Venio nunc ad tuas litteras, quas pluribus epistulis accepi dum sum in Arpinati; nam mihi uno die tres sunt redditae et quidem, ut videbantur, eodem abs te datae tempore, una pluribus verbis. in qua primum erat quod antiquior dies in tuis fuisset adscripta litteris quam in Caesaris: id facit Oppius non numquam necessario ut, cum tabellarios consti- @1 tuerit mittere litterasque a nobis acceperit, aliqua re nova impediatur et necessario serius quam constituerat mittat, neque nos datis iam epistulis diem commutari curamus. Scribis de Caesaris summo in nos amore: hunc et tu fovebis et nos quibuscumque poterimus rebus augebimus. de Pompeio et facio diligenter et faciam quod mones. quod tibi mea permissio mansionis tuae grata est, id ego summo meo dolore et desiderio tamen ex parte gaudeo. in Hippodamo et non nullis aliis arcessendis quid cogites non intellego. nemo istorum est quin abs te munus fundi suburbani instar exspec- tet. Trebatium vero meum quod isto admisceas nihil est. ego illum ad Caesarem misi, qui mihi iam satis fecit; si ipsi minus, praestare nihil debeo teque item ab eo vindico et libero. quod scribis te a Caesare cottidie plus diligi, immor- taliter gaudeo. Balbum vero, qui est istius rei, quem ad modum scribis, adiutor, in oculis fero. Trebonium meum a te amari teque ab illo pergaudeo. De tribunatu quod scribis, ego vero nominatim petivi Curtio et mihi ipse Caesar nominatim Curtio paratum esse perscripsit meamque in rogando verecundiam obiurgavit. si cui praeterea petiero, id quod etiam Oppio dixi ut ad illum scriberet, facile patiar mihi negari, quoniam illi qui mihi molesti sunt sibi negari a me non facile patiuntur. ego Curtium, id quod ipsi dixi, non modo rogatione sed etiam testimonio tuo diligo, quod litteris tuis studium illius in salutem nostram facile perspexi. De Britannicis rebus cognovi ex tuis litteris nihil esse nec quod metuamus nec quod gaudeamus. de publicis negotiis, quae vis ad te Tironem scribere, neglegentius ad te ante scribebam quod omnia minima maxima ad Caesarem mitti sciebam. @1 Rescripsi epistulae maximae, audi nunc de minuscula. in qua primum est de Clodi ad Caesarem litteris; in quo Caesaris consilium probo, quod tibi amantissime petenti veniam non dedit uti ullum ad illam furiam verbum rescri- beret. alterum est de Calventi Mari oratione: quod scribis tibi placere me ad eam rescribere, miror, praesertim cum illam nemo lecturus sit si ego nihil rescripsero, meam in illum pueri omnes tamquam dictata perdiscant. libros meos [omnis] quos exspectas incohavi, sed conficere non possum his diebus. orationes efflagitatas pro Scauro et pro Plancio absolvi. poema ad Caesarem quod institueram incidi. tibi quod rogas, quoniam ipsi fontes iam sitiunt, si quid habebo spati, scribam. Venio ad tertiam. Balbum quod ais mature Romam bene comitatum esse venturum mecumque adsidue usque ad Id. Mai. futurum, id mihi pergratum perque iucundum. quod me in eadem epistula, sicut saepe antea, cohortaris ad ambitionem et ad laborem, faciam equidem; sed quando vivemus? Quarta epistula mihi reddita est Id. Sept., quam a. d. &7IIII& Id. Sext. ex Britannia dederas. in ea nihil sane erat novi praeter Erigonam (quam si ab Oppio accepero, scribam ad te quid sentiam, nec dubito quin mihi placitura sit) et, quod [2paene]2 praeterii, de eo quem scripsisti de Milonis plausu scripsisse ad Caesarem. ego vero facile patior ita Caesarem existimare, illum quam maximum fuisse plausum, et prorsus ita fuit; et tamen ille plausus qui illi datur quodam modo nobis videtur dari. Reddita etiam mihi est pervetus epistula sed sero adlata, @1 in qua de aede Telluris et de porticu Catuli me admones. fit utrumque diligenter. ad Telluris quidem etiam tuam statuam locavi. item de hortis me quod admones, nec fuit umquam valde cupidus et nunc domus suppeditat mihi hortorum amoenitatem. Romam cum venissem a. d. &7XIII& Kal. Oct., absolutum offendi in aedibus tuis tectum. quod supra conclavia non placuerat tibi esse multorum fastigiorum, id nunc honeste vergit in tectum inferioris porticus. Cicero noster dum ego absum non cessavit apud rhetorem. de eius eruditione quod labores nihil est, quoniam ingenium eius nosti, studium ego video. cetera eius suscipio, ut me putem praestare debere. Gabinium tres adhuc factiones postulant: L. Lentulus, flaminis filius, qui iam de maiestate postulavit; Ti. Nero cum bonis subscriptoribus; C. Memmius tribunus pl. cum L. Capitone. ad urbem accessit a. d. &7XII& Kal. Oct.; nihil turpius nec desertius. sed his iudiciis nihil audeo confidere. quod Cato non valebat, adhuc de pecuniis repetundis non erat postulatus. Pompeius a me valde contendit de reditu in gratiam, sed adhuc nihil profecit nec, si ullam partem libertatis tenebo, proficiet. tuas litteras vehementer exspecto. quod scribis te audisse in candidatorum consularium coitione me interfuisse, id falsum et. eius modi enim pactiones in ea coitione factae sunt, quas postea Memmius patefecit, ut nemo bonus interesse debuerit, et simul mihi committendum non fuit ut iis coitionibus interessem quibus Messalla excluderetur. cui quidem vehementer satis facio rebus omnibus; ut arbitror, etiam Memmio. Domitio ipsi multa iam feci quae voluit quaeque a me petivit. Scaurum bene- ficio defensionis valde obligavi. adhuc erat valde incertum et quando comitia et qui consules futuri essent. @1 Cum hanc iam epistulam complicarem, tabellarii a vobis venerunt a. d. &7XI& Kal., septimo vicesimo die. o me sollicitum! quantum ego dolui in Caesaris suavissimis litteris! sed quo erant suaviores, eo maiorem dolorem illius ille casus adfere- bat. sed ad tuas venio litteras. primum tuam remansionem etiam atque etiam probo, praesertim cum, ut scribis, cum Caesare communicaris. Oppium miror quicquam cum Publio; mihi enim non placuerat. quod inferiore epistula scribis me Id. Sept. Pompeio legatum iri, id ego non audivi scripsique ad Caesarem [2neque]2 Vibullium [Caesaris] mandata de mea mansione ad Pompeium pertulisse nec [ad] Oppium. quo consilio? quamquam Oppium ego tenui, quod priores partes Vibulli erant; cum eo enim coram Caesar egerat, ad Oppium scripserat. ego vero nullas $DEUTE/RAS $FRONTI/DAS& habere possum in Caesaris rebus. ille mihi secundum te et liberos nostros ita est ut sit paene par. videor id iudicio facere (iam enim debeo), sed tamen amore sum incensus. Cum scripsissem haec infima quae sunt mea manu, venit ad nos Cicero tuus ad cenam, cum Pomponia foris cenaret. dedit mihi epistulam legendam tuam quam paulo ante acceperat, Aristophaneo modo valde mehercule et suavem et gravem, qua sum admodum delectatus. dedit etiam alteram illam mihi, qua iubes eum mihi esse adfixum tamquam magistro. quam illum epistulae illae delectarunt, quam me! nihil puero illo suavius, nihil nostri amantius. hoc inter cenam Tironi dictavi, ne mirere alia manu esse. Annali pergratae litterae tuae fuerunt, quod et curares de se diligenter et tamen consilio se verissimo iuvares. P. @1 Servilius pater, ex litteris quas sibi a Caesare missas esse dicebat, significat valde te sibi gratum fecisse quod de sua voluntate erga Caesarem humanissime diligentissimeque locutus esses. Cum Romam ex Arpinati revertissem, dictum mihi est Hippodamum ad te profectum esse. non possum scribere me miratum esse illum tam inhumaniter fecisse ut sine meis litteris ad te proficisceretur; illud scribo, mihi molestum fuisse. iam enim diu cogitaveram ex eo quod tu ad me scripseras ut, si quid esset quod ad te diligentius perferri vellem, illi darem, quod mehercule hisce litteris quas vulgo ad te mitto nihil fere scribo quod, si in alicuius manus inciderit, moleste ferendum sit. [2nunc]2 Minucio me et Salvio et Labeoni reservabam. Labeo aut tarde proficiscetur aut hic manebit. Hippodamus ne num quid vellem quidem rogavit. T. Pinarius amabilis ad me de te litteras mittit, se maxime litteris, sermonibus, cenis denique tuis delectari. is homo semper me delectavit fraterque eius mecum est multum. qua re, uti instituisti, complectere adulescentem. Quod multos dies epistulam in manibus habui propter commorationem tabellariorum, ideo multa coniecta sunt, aliud alio tempore, velut hoc: T. Anicius mihi saepe iam dixit sese tibi suburbanum si quod invenisset non dubita- turum esse emere. in eius sermone ego utrumque soleo admirari, et te de suburbano emendo cum ad illum scribas non modo ad me non scribere sed etiam aliam in sententiam [de suburbano] scribere, et cum ad illum scribas nihil te recordari [de se] de ep[2ist]2ulis illis quas in Tusculano eius tu mihi ostendisti, nihil de praeceptis Epicharmi, $GNW=QI PW=S $A)/LLW| KE/XRHTAI&, totum denique vultum, sermonem, animum @1 eius, quem ad modum conicio, quasi * . sed haec tu videris. de suburbano cura ut sciam quid velis et simul ne quid ille turbet vide. Quid praeterea? quid? etiam. Gabinius a. d. &7IIII& Kal. Oct. noctu in urbem introierat et hodie hora &7VIII&, cum edicto C. Alfi de maiestate eum adesse oporteret, concursu magno et odio universi populi paene adflictus est. nihil illo turpius; proximus est tamen Piso. itaque mirificum embolium cogito in secundum librum meorum temporum includere, dicentem Apollinem in concilio deorum qualis reditus duorum imperatorum futurus esset, quorum alter exercitum perdi- disset, alter vendidisset. Ex Britannia Caesar ad me Kal. Sept. dedit litteras, quas ego accepi a. d. &7IIII& Kal. Oct., satis commodas de Britannicis rebus, quibus, ne admirer quod a te nullas acceperim, scribit se sine te fuisse cum ad mare accesserit. ad eas ego ei litteras nihil rescripsi, ne gratulandi quidem causa, propter eius luctum. Te oro etiam atque etiam, mi frater, ut valeas. {47Scr. Romae v Id. Oct. an. 54}47 [2MARCUS QUINTO FRATRI SALUTEM]2 A. d. &7VI& Id. Oct. Salvius Ostiam vesperi navi profectus erat cum iis rebus quas tibi domo mitti volueras. eodem die Gabinium ad populum luculente calefecerat Memmius, sic ut Calidio verbum facere pro eo non licuerit. postridie autem @1 eius diei qui erat tum futurus cum haec scribebam ante lucem, apud Catonem erat divinatio in Gabinium futura inter Memmium et Ti. Neronem et C. L. Antonios M. f. putabamus fore ut Memmio daretur, etsi erat Neronis mira contentio. quid quaeris? probe premitur, nisi noster Pompeius dis hominibusque invitis negotium everterit. Cognosce nunc hominis audaciam et aliquid in re publica perdita delectare. cum Gabinius quacumque veniebat triumphum se postulare dixisset subitoque bonus imperator noctu in urbem hostium plenam invasisset, in senatum se non committebat. %interim% ipso decimo die, quo eum oportebat hostiarum numerum et militum renuntiare, irrepsit summa infrequentia. cum vellet exire, a consulibus retentus est. introducti publicani. homo undique %atius et%, cum a me maxime vulneraretur, non tulit et me trementi voce exsulem appellavit. hic (o di! nihil umquam honorificentius nobis accidit) consurrexit senatus cum clamore ad unum, sic ut ad corpus eius accederet; pari clamore atque impetu publicani. quid quaeris? omnes tamquam tu esses ita fuerunt. nihil hominum sermone foris clarius. ego tamen [2me]2 teneo ab accusando, vix mehercule sed tamen teneo, vel quod nolo cum Pompeio pugnare (satis est quod instat de Milone) vel quod iudices nullos habemus. $A)PO/TEUGMA& formido, addo etiam malevolentiam hominum et timeo ne illi me accusante aliquid accedat; nec despero rem et sine me et non nihil per me confici posse. @1 De ambitu postulati sunt omnes qui consulatum petunt: a Memmio Domitius, a Q. Acutio, bono et erudito adulescente, Memmius, a Q. Pompeio Messalla, a Triario Scaurus. magna res in motu est, propterea quod aut hominum aut legum interitus ostenditur. opera datur ut iudicia ne fiant. res videtur spectare ad interregnum. consules comitia habere cupiunt; rei nolunt, et maxime Memmius, quod Caesaris adventu se sperat futurum consulem; sed mirum in modum iacet. Domitius cum Messalla certus esse videbatur. Scaurus refrixerat. Appius sine lege curiata confirmat se Lentulo nostro successurum. qui quidem mirificus illo die, quod paene praeterii, fuit in Gabinium. accusavit maiestatis. nomina data, cum ille verbum nullum. Habes forensia. domi recte est. ipsa domus a redemptoribus tractatur non indiligenter. {47Scr. Romae xii Kal. Nov. an. 54}47 [2MARCUS QUINTO FRATRI SALUTEM]2 Occupationum mearum tibi signum sit librari manus. diem scito esse nullum quo die non dicam pro reo. ita, quicquid conficio aut cogito, in ambulationis tempus fere confero. Negotia se nostra sic habent, domestica vero ut volumus. valent pueri, studiose discunt, diligenter docentur, et nos et inter se amant. expolitiones utriusque nostrum sunt in manibus, sed tua ad perfectum iam res rustica Arcani et Laterii. praeterea de aqua, de via nihil praetermisi quadam epistula quin enucleate ad te perscriberem. sed me illa cura @1 sollicitat angitque vehementer quod dierum iam amplius quadraginta intervallo nihil a te, nihil a Caesare, nihil ex istis locis non modo litterarum sed ne rumoris quidem adfluxit. me autem iam et mare istuc et terra sollicitat neque desino, ut fit in amore, ea quae minime volo cogitare. qua re non equidem iam te rogo ut ad me de te, de rebus istis scribas (numquam enim, cum potes, praetermittis), sed hoc te scire volo, nihil fere umquam me sic exspectasse ut, cum haec scribebam, tuas litteras. Nunc cognosce ea quae sunt in re publica. comitiorum cottidie singuli dies tolluntur obnuntiationibus magna voluntate bonorum omnium; tanta invidia sunt consules propter suspicionem pactorum a candidatis praemiorum. candidati consulares quattuor omnes rei. causae sunt diffi- ciles, sed enitemur ut Messalla noster salvus sit, quod est etiam cum reliquorum salute coniunctum. Gabinium de ambitu reum fecit P. Sulla subscribente privigno Memmio, fratre Caecilio, Sulla filio. contra dixit L. Torquatus omnibusque libentibus non obtinuit. quaeris quid fiat de Gabinio: sciemus de maiestate triduo; quo quidem in iudicio odio premitur omnium generum, maxime testibus laeditur, accusatoribus frigidissimis utitur. consilium varium, quaesitor gravis et firmus Alfius, Pompeius vehemens in iudicibus rogandis. quid futurum sit nescio, locum tamen illi in civitate non video. animum praebeo ad illius perniciem moderatum, ad rerum eventum lenissimum. Habes fere de omnibus rebus. unum illud addam: Cicero tuus nosterque summo studio est Paeoni sui rhetoris, hominis, opinor, valde exercitati et boni. sed nostrum instituendi genus esse paulo eruditius et $QETIKW/TERON& non ignoras. qua re neque ego impediri Ciceronis iter atque illam disciplinam volo et ipse puer magis illo declamatorio genere duci et @1 delectari videtur. in quo quoniam ipsi quoque fuimus, patiamur illum ire nostris itineribus, eodem enim perven- turum esse confidimus; sed tamen, si nobiscum eum rus aliquo eduxerimus, in hanc nostram rationem consuetudi- nemque inducemus. magna enim nobis a te proposita merces est, quam certe nostra culpa numquam minus adsequemur. Quibus in locis et qua spe hiematurus sis ad me quam diligentissime scribas velim. {47Scr. Romae ix Kal. Nov. an. 54}47 MARCUS QUINTO FRATRI SALUTEM Gabinius absolutus est. omnino nihil accusatore Lentulo subscriptoribusque eius infantius, nihil illo consilio sordidius; sed tamen nisi incredibilis contentio preces Pompei, dicta- turae etiam rumor plenus timoris fuisset, ipsi Lentulo non respondisset, qui tamen illo accusatore illoque consilio sententiis condemnatus sit [2&7X&]2&7XXII& cum &7LXX& tulissent. est omnino tam gravi fama hoc iudicium ut videatur reliquis iudiciis periturus et maxime de pecuniis repetundis. sed vides nullam esse rem publicam, nullum senatum, nulla iudicia, nullam in ullo nostrum dignitatem. quid plura? de iudicibus duo praetorii sederunt, Domitius Calvinus (is aperte absolvit ut omnes viderent) et Cato (is diribitis tabellis de circulo se subduxit et Pompeio primus nuntiavit). Aiunt non nulli, ut Sallustius, me oportuisse accusare. his @1 ego iudicibus committerem? quid essem, si me agente esset elapsus? sed me alia moverunt: non putasset sibi Pompeius de illius salute sed de sua dignitate mecum esse certamen, in urbem introisset, ad inimicitias res venisset; cum Aesernino Samnite Pacideianus comparatus viderer, auriculam fortasse mordicus abstulisset, cum Clodio quidem certe redisset in gratiam. ego vero meum consilium, si praesertim tu non improbas, vehementer approbo. ille cum a me [in] singulari- bus meis studiis ornatus esset cumque ego illi nihil deberem, ille mihi omnia, tamen in re publica me a se dissentientem non tulit (nihil dicam gravius) et minus potens eo tempore quid in me florentem posset ostendit; nunc, cum ego ne curem quidem multum posse, res quidem publica certe nihil possit, unus ille omnia possit, cum illo ipso contenderem? sic enim faciendum fuisset. non existimo te putare id mihi suscipiendum fuisse. 'alterutrum' inquit idem Sallustius. 'defendisses idque Pompeio contendenti dedisses' (etenim vehementer orabat). lepidum amicum Sallustium, qui mihi aut inimicitias putet periculosas subeundas fuisse aut infamiam sempiternam! ego vero hac mediocritate delector, ac mihi illud iucundum est quod, cum testimonium secun- dum fidem et religionem gravissime dixissem, reus [se] dixit, si in civitate licuisset sibi esse, mihi se satis facturum, neque me quicquam interrogavit. De versibus quos tibi a me scribi vis, deest mihi quidem opera sed abest etiam $E)NQOUSIASMO/S&, qui non modo tempus sed etiam animum vacuum ab omni cura desiderat. non enim sumus omnino sine cura venientis anni, etsi sumus sine timore. simul et illud (sine ulla mehercule ironia loquor): tibi istius generis in scribendo priores partis tribuo quam mihi. @1 De bibliotheca tua Graeca supplenda, libris commutandis, Latinis comparandis, valde velim ista confici, praesertim cum ad meum quoque usum spectent. sed ego mihi ipsi ista per quem agam non habeo. neque enim venalia sunt, quae quidem placeant, et confici nisi per hominem et peritum et diligentem non possunt. Chrysippo tamen imperabo et cum Tyrannione loquar. de fisco quid egerit Scipio quaeram; quod videbitur rectum esse curabo. de Ascanione tu vero quod voles facies; me nihil interpono. de suburbano quod non properas laudo, ut habeas hortor. Haec scripsi a. d. &7VIIII& Kal. Nov., quo die ludi committe- bantur, in Tusculanum proficiscens ducensque mecum Ciceronem meum in ludum discendi, non lusionis, ea re non longius, quod vellem, quod Pomptino ad triumphum a. d. &7IIII& Non. Nov. volebam adesse. etenim erit nescio quid negotioli. nam Cato et Servilius praetores prohibituros se minantur, nec quid possint scio; ille enim et Appium consulem secum habebit et praetores et tribunos pl. sed minantur tamen in primisque $*)/ARH PNE/WN& Q. Scaevola. Cura, mi suavissime et carissime frater, ut valeas. {47Scr. in Tusculano ex. m. Oct. aut in. m. Nov. an. 54}47 MARCUS QUINTO FRATRI SALUTEM Quod quaeris quid de illis libris egerim quos cum essem in Cumano scribere instituti, non cessavi neque cesso, sed saepe iam scribendi totum consilium rationemque mutavi. nam iam duobus factis libris, in quibus novendialibus feriis quae @1 fuerunt Tuditano et Aquilio consulibus sermo est a me institutus Africani paulo ante mortem et Laeli, Phili, Manili, [2P. Rutili]2, Q. Tuberonis, et Laeli generorum, Fanni et Scaevolae, sermo autem in novem et dies et libros distributus de optimo statu civitatis et de optimo cive (sane texebatur opus luculente hominumque dignitas aliquantum orationi ponderis adferebat), ii libri cum in Tusculano mihi legerentur audiente Sallustio, admonitus sum ab illo multo maiore auctoritate illis de rebus dici posse si ipse loquerer de re publica, praesertim cum essem non Heraclides Ponticus sed consularis et is qui in maximis versatus in re publica rebus essem; quae tam antiquis hominibus attribuerem, ea visum iri ficta esse; oratorum sermonem in illis nostris libris, quod esset de ratione dicendi, belle a me removisse, ad eos tamen rettulisse quos ipse vidissem; Aristotelem denique quae de re publica et praestanti viro scribat ipsum loqui. Commovi[2t]2 me, et eo magis quod maximos motus nostrae civitatis attingere non poteram, quod erant inferiores quam illorum aetas qui loquebantur. ego autem id ipsum tum eram secutus, ne in nostra tempora incurrens offenderem quem- piam. nunc et id vitabo et loquar ipse tecum et tamen illa quae institueram ad te, si Romam venero, mittam. puto enim te existimaturum a me illos libros non sine aliquo meo stomacho esse relictos. Caesaris amore quem ad me perscripsit unice delector; promissis iis quae ostendit non valde pendeo. nec sitio honores nec desidero gloriam magisque eius voluntatis perpetuitatem quam promissorum exitum exspecto. vivo @1 tamen in ea ambitione et labore quasi id quod non postulo exspectem. quod me de versibus faciendis rogas, incredibile est, mi frater, quam egeam tempore, nec sane satis commoveor animo ad ea quae vis canenda. $A)MPW/TEIS& vero et ea quae ipse ego ne cogitando quidem consequor tu, qui omnis isto eloquendi et exprimendi genere superasti, a me petis? facerem tamen ut possem, sed, quod te minime fugit, opus est ad poema quadam animi alacritate, quam plane mihi tempora eripiunt. abduco equidem me ab omni rei publicae cura dedoque litteris, sed tamen indicabo tibi quod me- hercule in primis te celatum volebam. angor, mi suavissime frater, angor nullam esse rem publicam, nulla iudicia, nostrumque hoc tempus aetatis, quod in illa auctoritate senatoria florere debe[2ba]2t, aut forensi labore iactari aut domesticis litteris sustentari, illud vero quod a puero adamaram, '$POLLO\N A)RISTEU/EIN KAI\ U(PEI/ROXOS& $E)/MMENAI A)/LLWN&', totum occidisse, inimicos a me partim non oppugnatos, partim etiam esse defensos, meum non modo animum sed ne odium quidem esse liberum, unumque ex omnibus Caesarem esse inventum qui me tantum quantum ego vellem amaret, aut etiam, sicut alii putant, hunc unum esse qui [2a me amari]2 vellet. quorum tamen nihil est eius modi ut ego me non multa consolatione cottidie leniam: sed illa erit con- solatio maxima, si una erimus. nunc ad illa vel gravissimum accedit desiderium tui. Gabinium si, ut Pansa putat oportuisse, defendissem, concidissem. qui illum oderunt (ii sunt toti ordines), propter quem oderunt, me ipsum odisse coepissent. tenui me, ut @1 puto, egregie, tantum ut facerem quantum [2faciendum]2 omnes viderent; et in omni summa, ut mones, valde me ad otium pacemque converto. De libris Tyrannio est cessator; Chrysippo dicam. sed res operosa est et hominis perdiligentis. sentio ipse, qui in summo studio nihil adsequor. de Latinis vero quo me vertam nescio; ita mendose et scribuntur et veneunt. sed tamen, quod fieri poterit, non neglegam. %Crebrius%, ut ante ad te scripsi, Romae est et, quod valde iuvat, omnia debere tibi renuntiat. ab aerario puto confectum esse dum absum. Quattuor tragoedias sedecim diebus absolvisse cum scribas, tu quicquam ab alio mutuaris? et %$PLEOS&% quaeris, cum Electram et Troadas scripseris? cessator esse noli et illud '$GNW=QI SEAUTO/N&' noli putare ad adrogantiam minuendam solum esse dictum verum etiam ut bona nostra norimus. sed et istas et Erigonam mihi velim mittas. habes [2ad]2 duas epistulas proximas. Romae et maxime in Appia ad Martis mira proluvies. Crassipedis ambulatio ablata, horti, tabernae plurimae. magna vis aequae usque ad piscinam publicam. viget illud Homeri: @1 $H)/MAT' O)PWRINW=|, O(/TE LABRO/TATON XE/EI U(/DWR $*ZEU/S, O(/TE DH/ R(' A)/NDRESSI KOTESSA/MENOS XALEPH/NH|&. cadit enim in absolutionem Gabini: $OI(\ BI/H| EI)N A)GORH=| SKOLIA\S KRI/NWSI QE/MISTAS, $E)K DE\ DI/KHN E)LA/SWSI, QEW=N O)/PIN OU)K A)LE/GONTES&. sed haec non curare decrevi. Romam cum venero, quae perspexero scribam ad te et maxime de dictatura, et ad Labienum et ad Ligurium litteras dabo. Hanc scripsi ante lucem ad lychnuchum ligneolum, qui mihi erat periucundus quod eum te aiebant, cum esses Sami, curasse faciendum. Vale, mi suavissime et optime frater. {47Scr. Romae ex. m. Nov. an. 54}47 [2MARCUS QUINTO FRATRI SALUTEM]2 Superiori epistulae quod respondeam nihil est, quae plena stomachi et querelarum est, quo in genere alteram quoque te scribis pridie Labeoni dedisse, qui adhuc non venerat. delevit enim mihi omnem molestiam recentior epistula. tantum te et moneo et rogo ut in istis molestiis et laboribus et desideriis recordere consilium nostrum quod fuerit profectionis tuae. non enim commoda quaedam sequebamur parva ac mediocria. quid enim erat quod discessu nostro emendum putaremus? praesidium firmissimum petebamus ex optimi et potentissimi viri benevolentia ad omnem statum @1 nostrae dignitatis. plura ponuntur in spe quam in pecuniis; [2qua relicta]2 reliqua ad iacturam struentur. qua re, si crebro referes animum tuum ad rationem et veteris consili nostri et spei, facilius istos militiae labores ceteraque quae te offendunt feres, et tamen cum voles depones. sed eius rei maturitas nequedum venit et tamen iam appropinquat. Etiam illud te admoneo, ne quid ullis litteris committas quod, si prolatum sit, moleste feramus. multa sunt quae ego nescire malo quam cum aliquo periculo fieri certior. plura ad te vacuo animo scribam cum, ut spero, se Cicero meus belle habebit. tu velim cures ut sciam quibus nos dare oporteat eas quas ad te deinde litteras mittemus, Caesarisne tabellariis, ut is ad te protinus mittat, an Labieni. ubi enim isti sint Nervii et quam longe absint nescio. De virtute et gravitate Caesaris, quam in summo dolore adhibuisset, magnam ex epistula tua cepi voluptatem. quod me institutum ad illum poema iubes perficere, etsi distentus cum opera tum animo sum multo magis, tamen quoniam ex epistula quam ad te miseram cognovit Caesar me aliquid esse exorsum, revertar ad institutum idque perficiam his supplicationum otiosis diebus, quibus Messallam iam nostrum reliquosque molestia levatos vehementer gaudeo; eumque quod certum consulem cum Domitio numeratis nihil a nostra opinione dissentitis. ego Messallam Caesari prae- stabo. sed Memmius in adventu Caesaris habet spem, in quo illum puto errare; hic quidem friget. Scaurum autem iam pridem Pompeius abiecit. Res prolatae, ad interregnum comitia adducta. rumor dictatoris iniucundus bonis, mihi etiam magis quae loquun- tur. sed tota res et timetur et refrigescit. Pompeius plane se @1 negat velle; antea mihi ipse non negabat. Hirrus auctor fore videtur (o di, quam ineptus, quam se ipse amans sine rivali!). Crassum Iunianum, hominem mihi deditum, per me deter- ruit. velit nolit scire difficile est; Hirro tamen agente nolle se non probabit. aliud hoc tempore de re publica nihil loquebantur; agebatur quidem certe nihil. Serrani, Domiti fili, funus perluctuosum fuit a. d. &7VIII& Kal. Dec. laudavit pater scripto meo. Nunc de Milone: Pompeius ei nihil tribuit et omnia Guttae dicitque se perfecturum ut in illum Caesar incumbat. hoc horret Milo nec iniuria; et si ille dictator factus sit, paene diffidit. intercessorem dictaturae si iuverit manu et praesidio suo, Pompeium metuit inimicum; si non iuverit, time ne per vim perferatur. ludos apparat magnificentissimos, sic, inquam, ut nemo sumptuosiores, stulte bis terque, [2vel quia]2 non postulatos vel quia munus magnificum dederat vel quia facultates non erant, vel magis quam ter, quia potuerat magistrum se, non aedilem, putare. Omnia fere scripsi. cura, mi carissime frater, ut valeas. {47Scr. Romae m. Dec. an. 54}47 MARCUS QUINTO FRATRI SALUTEM De Gabinio nihil fuit faciendum istorum quae [2a te sa]2ne amantissime cogitata sunt; '$TO/TE MOI XA/NOI&'! feci summa @1 cum gravitate, ut omnes sentiunt, et summa cum lenitate quae feci. illum neque ursi neque levavi, testis vehemens fui, praeterea quievi. exitum iudici foedum et perniciosum lenissime tuli; quod quidem bonum mihi nunc denique redundat, ut his malis rei publicae licentiaque audacium, qua ante rumpebar, nunc ne movear quidem. nihil est enim perditius his hominibus, his temporibus. itaque ex re publica quoniam nihil iam voluptatis capi potest, cur stomacher nescio. litterae me et studia nostra et otium villaeque delectant maximeque pueri nostri. angit unus Milo; sed velim finem adferat consulatus. in quo enitar non minus quam sum enisus in nostro, tuque istinc, quod facis, adiu- vabis. de quo cetera, nisi plane vis eripuerit, recte sunt; de re familiari timeo. '$O( DE\ MAI/NETAI OU)KE/T' A)NEKTW=S&', qui ludos %&7CCC#1100&% comparet. cuius in hoc uno [2in]2considerantiam et ego sustinebo ut potero et tu ut possis est tuorum nervorum. De motu temporum venientis anni, nihil te intellegere volueram domestici timoris sed de communi rei publicae statu, in quo etiam si nihil procuro, tamen nihil curare vix possum. quam autem te velim cautum esse in scribendo ex hoc conicito quod ego ad te ne haec quidem scribo quae palam in re publica turbantur, ne cuiusquam animum meae litterae interceptae offendant. qua re domestica cura te levatum volo; in re publica scio quam sollicitus esse soleas. Video Messallam nostrum consulem, si per interregem, sine iudicio; si per dictatorem, tamen sine periculo. odi nihil habet, Hortensi calor mutum valebit, Gabini absolutio lex impunitatis putatur. $E)N PARE/RGW|&: de dictatore tamen actum adhuc nihil est. Pompeius abest, Appius miscet, Hirrus parat, @1 multi intercessores numerantur, populus non curat, principes nolunt, ego quiesco. De mancipiis quod mihi polliceris, valde te amo et sum equidem, uti scribis, et Romae et [2in]2 praediis infrequens. sed cave, amabo, quicquam quod ad meum commodum attineat, nisi maximo tuo commodo et maxima tua facultate, mi frater, cogitaris. De epistula Vatini risi. sed me ab eo ita observari sci[2t]2o ut eius ista odia non sorbeam solum sed etiam concoquam. Quod me hortaris ut absolvam, habeo absolutum suave, mihi quidem uti videtur, $E)/POS& ad Caesarem; sed quaero locupletem tabellarium, ne accidat quod Erigonae tuae, cui soli Caesare imperatore iter ex Gallia tutum non fuit. quid si canem tam bonum non haberet? [2Quid?]2 deturbem aedificium? quod quidem mihi cottidie magis placet, in primisque inferior porticus et eius conclavia fiunt recte. de Arcano, Caesaris opus est [2elegantia]2 vel mehercule etiam elegantioris alicuius. imagines enim istae et palaestra et piscina et nilus multorum Philotimorum est, non Diphilorum. sed et ipsi ea adibimus et mittemus et mandabimus. De Felicis testamento tum magis querare, si scias. quas enim tabulas se putavit obsignare, in quibus in uncia firmissimum [2locum]2 tenes, vero (lapsus est per errorem et @1 suum et %Sicurae% servi) non obsignavit; quas noluit, eas obsignavit. $A)LL' OI)MWZE/TW&, nos modo valeamus. Ciceronem et ut rogas amo et ut meretur et debeo. dimitto autem a me et ut a magistris ne abducam et quod mater %porcia non% discedit, sine qua edacitatem pueri pertimesco. sed sumus una tamen valde multum. Rescripsi ad omnia. mi suavissime et optime frater, vale. @1