{1EPISTVLAE AD ATTICVM}1 {47Scr. Romae m. Nov. an. 68}47 CICERO ATTICO SAL. Quantum dolorem acceperim et quanto fructu sim privatus et forensi et domestico Luci, fratris nostri, morte in primis pro nostra consuetudine tu existimare potes. nam mihi omnia quae iucunda ex humanitate alterius et moribus homini acci- dere possunt ex illo accidebant. qua re non dubito quin tibi quoque id molestum sit, cum et meo dolore moveare et ipse omni virtute officioque ornatissimum tuique et sua sponte et meo sermone amantem adfinem amicumque amiseris. Quod ad me scribis de sorore tua, testis erit tibi ipsa quantae mihi curae fuerit ut Quinti fratris animus in eam esset is qui esse deberet. quem cum esse offensiorem arbitrarer, eas litteras ad eum misi quibus et placarem ut fratrem et monerem ut minorem et obiurgarem ut errantem. itaque ex iis quae postea saepe ab eo ad me scripta sunt confido ita esse omnia ut et oporteat et velimus. De litterarum missione, sine causa abs te accusor. numquam enim a Pomponia nostra certior sum factus esse cui dare litteras possem, porro autem neque mihi accidit ut haberem qui in Epirum proficisceretur nequedum te Athenis esse audiebamus. de Acutiliano autem negotio, quod mihi mandaras, ut primum a tuo digressu Romam veni, confeceram; sed accidit ut et contentione nihil opus esset et ut ego, qui in te satis consili statuerim esse, mallem Peducaeum tibi consilium per litteras quam me dare. etenim cum multos dies auris meas Acutilio dedissem, cuius sermonis genus tibi notum esse arbitror, non @1 mihi grave duxi scribere ad te de illius querimoniis, cum eas audire, quod erat subodiosum, leve putassem. sed abs te ipso qui me accusas unas mihi scito litteras redditas esse, cum et oti ad scribendum plus et facultatem dandi maiorem habueris. Quod scribis etiam si cuius animus in te esset offensior a me recolligi oportere, [2teneo]2 quid dicas neque id neglexi; sed est miro quodam modo adfectus. ego autem quae dicenda fuerunt de te non praeterii; quid autem contendendum esset ex tua putabam voluntate me statuere oportere. quam si ad me per- scripseris, intelleges me neque diligentiorem esse voluisse quam tu esses neque neglegentiorem fore quam tu velis. De Tadiana re, mecum Tadius locutus est te ita scripsisse, nihil esse iam quod laboraretur, quoniam hereditas usu capta esset. id mirabamur te ignorare, de tutela legitima, in qua dicitur esse puella, nihil usu capi posse. Epiroticam emptionem gaudeo tibi placere. quae tibi man- davi et quae tu intelleges convenire nostro Tusculano velim, ut scribis, cures, quod sine molestia tua facere poteris. nam nos ex omnibus molestiis et laboribus uno illo in loco conquiescimus. Quintum fratrem cottidie exspectamus. Terentia magnos articulorum dolores habet. et te et sororem tuam et matrem maxime diligit salutemque tibi plurimam adscribit et Tulliola, deliciae nostrae. cura ut valeas et nos ames et tibi persuadeas te a me fraterne amari. @1 {47Scr. Romae paulo post viii Kal. Dec. an. 68 (%14`2)}47 CICERO ATTICO SAL. Non committam posthac ut me accusare de epistularum neg- legentia possis; tu modo videto in tanto otio ut par in hoc mihi sis. Domum Rabirianam Neapoli, quam tu iam dimensam et ex- aedificatam animo habebas, M. Fonteius emit HS &7CCCI#1100#1100#1100&<&7XXX&>. id te scire volui, si quid forte ea res ad cogitationes tuas per- tineret. Quintus frater, ut mihi videtur, quo volumus animo est in Pomponiam et cum ea nunc in Arpinatibus praediis erat et secum habebat hominem $XRHSTOMAQH=&, D. Turranium. Pater nobis decessit a. d. &7VIII& Kal. Dec. Haec habebam fere quae te scire vellem. tu velim, si qua ornamenta $GUMNASIW/DH& reperire poteris quae loci sint eius quem tu non ignoras, ne praetermittas. nos Tusculano ita delectamur ut nobismet ipsis tum denique cum illo venimus placeamus. quid agas omnibus de rebus et quid acturus sis fac nos quam diligentissime certiores. {47Scr. Romae ante Id. Febr. an. 67}47 [2CICERO ATTICO SAL.]2 Apud matrem recte est eaque nobis curae est. L. Cincio HS <&7XX&>&7CD& constitui me curaturum Id. Febr. tu velim ea quae @1 nobis emisse [2te]2 et parasse scribis des operam ut quam primum habeamus. et velim cogites, id quod mihi pollicitus es, quem ad modum bibliothecam nobis conficere possis. omnem spem delectationis nostrae, quam cum in otium venerimus habere volumus, in tua humanitate positam habemus. {47Scr. Romae post Id. Febr. an. 67 (%14`1)}47 CICERO ATTICO SAL. Apud te est ut volumus. mater tua et soror a me Quintoque fratre diligitur. cum Acutilio sum locutus. is sibi negat a suo procuratore quicquam scriptum esse et miratur istam contro- versiam fuisse, quod ille recusarat satis dare amplius abs te non peti. quod te de Tadiano negotio decidisse scribis, id ego Tadio et gratum esse intellexi et magno opere iucundum. ille noster amicus, vir mehercule optimus et mihi amicissimus, sane tibi iratus est. hoc si quati tu aestimes sciam, tum quid mihi elaborandum sit scire possim. L. Cincio HS &7CCI#1100#1100 CCI#1100#1100 CCCC& pro signis Megaricis, ut tu ad me scripseras, curavi. Hermae tui Pentelici cum capitibus ae%28neis, de quibus ad me scripsisti, iam nunc me admodum delectant. qua re velim et eos et signa et cetera quae tibi eius loci et nostri studi et tuae elegantiae esse videbuntur quam plurima quam primumque mittas, et maxime quae tibi gymnasi xystique videbuntur esse. nam in eo genere sic studio efferimur, ut abs te adiuvandi, ab aliis prope reprehendendi simus. si Lentuli navis non erit, quo tibi placebit imponito. @1 Tulliola, deliciolae nostrae, tuum munusculum flagitat et me ut sponsorem appellat. mihi autem abiurare certius est quam dependere. {47Scr. Romae m. Mart. aut Apr. an. 67}47 CICERO ATTICO SAL. Nimium raro nobis abs te litterae adferuntur, cum et multo tu facilius reperias qui Romam proficiscantur quam ego qui Athenas et certius tibi sit me esse Romae quam mihi te Athenis. itaque propter hanc dubitationem meam brevior haec ipsa epistula est, quod, cum incertus essem ubi esses, nolebam illum nostrum familiarem sermonem in alienas manus devenire. Signa Megarica et Hermas de quibus ad me scripsisti vehe- menter exspecto. quicquid eiusdem generis habebis dignum Academia tibi quod videbitur, ne dubitaris mittere et arcae nostrae confidito. genus hoc est voluptatis meae. quae $GUMNASIW/DH& maxime sunt, ea quaero. Lentulus navis suas polli- cetur. peto abs te ut haec cures diligenter. Thyillus te rogat et ego eius rogatu $*EU)MOLPIDW=N PA/TRIA&. {47Scr. in Tusculano c. m. Mai. an. 67}47 [2CICERO ATTICO SAL.]2 Cum essem in Tusculano (erit hoc tibi pro illo tuo 'cum essem in Ceramico'), verum tamen cum ibi essem, Roma puer a sorore tua missus epistulam mihi abs te adlatam dedit nuntia- vitque eo ipso die post meridiem iturum eum qui ad te @1 proficisceretur. eo factum est ut epistulae tuae rescriberem aliquid, brevitate temporis tam pauca cogerer scribere. Primum tibi de nostro amico placando aut etiam plane restituendo polliceor. quod ego etsi mea sponte ante faciebam, eo nunc tamen et agam studiosius et contendam ab illo vehe- mentius quod tantam ex epistula voluntatem eius rei tuam perspicere videor. hoc te intellegere volo, pergraviter illum esse offensum; sed quia nullam video gravem subesse causam, magno opere confido illum fore in officio et in nostra potestate. Signa nostra et Hermeraclas, ut scribis, cum commodissime poteris, velim imponas, et si quid aliud $OI)KEI=ON& eius loci quem non ignoras reperies, et maxime quae tibi palaestrae gymnasi- que videbuntur esse. etenim ibi sedens haec ad te scribebam, ut me locus ipse admoneret. praeterea typos tibi mando quos in tectorio atrioli possim includere et putealia sigillata duo. bibliothecam tuam cave cuiquam despondeas, quamvis acrem amatorem inveneris; nam ego omnis meas vindemiolas eo reservo, ut illud subsidium senectuti parem. De fratre, confido ita esse ut semper volui et elaboravi. multa signa sunt eius rei, non minimum quod soror praegnans est. De comitiis meis, et tibi me permisisse memini et ego iam pridem hoc communibus amicis qui te exspectant praedico, te non modo non arcessi a me sed prohiberi, quod intellegam multo magis interesse tua te agere quod agendum esset hoc tempore quam mea te adesse comitiis. proinde eo animo te velim esse quasi mei negoti causa in ista loca missus esses. me @1 autem eum offendes erga te et audies quasi mihi si quae parta erunt non modo te praesente sed per te parta sint. Tulliola tibi diem dat, sponsorem non appellat. {47Scr. Romae m. Sext. an. 67}47 CICERO ATTICO SAL. Et mea sponte faciebam antea et post duabus epistulis tuis per- diligenter in eandem rationem scriptis magno opere sum commotus. eo accedebat hortator adsiduus Sallustius, ut agerem quam diligentissime cum Lucceio de vestra vetere gratia reconcilianda. sed cum omnia fecissem, non modo eam voluntatem eius quae fuerat erga te recuperare non potui verum ne causam quidem elicere immutatae voluntatis. tametsi iactat ille quidem illud suum arbitrium et ea quae iam tum cum aderas offendere eius animum intellegebam, tamen habet quiddam profecto quod magis in animo eius insederit, quod neque epistulae tuae neque nostra legatio tam potest facile delere quam tu praesens, non modo oratione sed tuo vultu illo familiari tolles, si modo tanti putaris; id quod, si me audies et si humanitati tuae constare voles, certe putabis. ac ne illud mirere, cur, cum ego antea significarem tibi per litteras me sperare illum in nostra potestate fore, nunc idem videar diffidere, incredibile est, quanto mihi videatur illius voluntas obstinatior et in hac iracundia obfirmatior. sed haec aut sana- buntur cum veneris aut ei molesta erunt in utro culpa erit. Quod in epistula tua scriptum erat me iam [2te]2 arbitrari designatum esse, scito nihil tam exercitum esse nunc Romae @1 quam candidatos omnibus iniquitatibus nec quando futura sint comitia sciri. verum haec audies de Philadelpho. Tu velim quae nostrae Academiae parasti quam primum mittas. mire quam illius loci non modo usus sed etiam cogi- tatio delectat. libros vero tuos cave cuiquam tradas; nobis eas, quem ad modum scribis, conserva. summum me eorum studium tenet, sicut odium iam ceterarum rerum; quas tu incredibile est quam brevi tempore quanto deteriores offensurus sis quam reliquisti. {47Scr. Romae ex. an. 67 (%14`2)}47 [2CICERO ATTICO SAL.]2 Aviam tuam scito desiderio tui mortuam esse, et simul quod verita sit ne Latinae in officio non manerent et in montem Albanum hostias non adducerent. eius rei consolationem ad te L. Saufeium missurum esse arbitror. Nos hic te ad mensem Ianuarium exspectamus ex quodam rumore an ex litteris tuis ad alios missis; nam ad me de eo nihil scripsisti. Signa quae nobis curasti, ea sunt ad Caietam exposita. nos ea non vidimus; neque enim exeundi Roma potestas nobis fuit. misimus qui pro vectura solveret. te multum amamus quod ea abs te diligenter parvoque curata sunt. Quod ad me saepe scripsisti de nostro amico placando, feci, et expertus sum omnia, sed mirandum in modum est animo abalienato; quibus de suspicionibus, etsi audisse te arbitror, tamen ex me cum veneris cognosces. Sallustium praesentem @1 restituere in eius veterem gratiam non potui. hoc eo ad te scripsi quod is me accusare de te solebat. in se expertus est illum esse minus exorabilem, meum studium nec tibi defuisse. Tulliolam C. Pisoni L. f. Frugi despondimus. {47Scr. Romae an. 66 parte priore}47 CICERO ATTICO SAL. Crebras exspectationes nobis tui commoves. nuper quidem, cum te iam adventare arbitraremur, repente abs te in mensem Quintilem reiecti sumus. nunc vero censeo, quod commodo tuo facere poteris, venias ad id tempus quod scribis. obieris Quinti fratris comitia, nos longo intervallo viseris, Acutilianam controversiam transegeris. hoc me etiam Peducaeus ut ad te scriberem admonuit. putamus enim utile esse te aliquando iam rem transigere. mea intercessio parata et est et fuit. Nos hic incredibili ac singulari populi [de] voluntate de C. Macro transegimus. cui cum aequi fuissemus, tamen multo maiorem fructum ex populi existimatione illo damnato cepimus quam ex ipsius, si absolutus esset, gratia cepissemus. Quod ad me de Hermathena scribis per mihi gratum est. est ornamentum Academiae proprium meae, quod et Hermes commune est omnium et Minerva singulare est insigne eius gymnasi. qua re velim, ut scribis, ceteris quoque rebus quam plurimis eum locum ornes. quae mihi antea signa misisti, ea nondum vidi; in Formiano sunt, quo ego nunc proficisci cogi- tabam. illa omnia in Tusculanum deportabo. Caietam, si @1 quando abundare coepero, ornabo. libros tuos conserva et noli desperare eos [2me]2 meos facere posse. quod si adsequor, supero Crassum divitiis atque omnium vicos et prata contemno. {47Scr. Romae paulo ante xvi Kal. Sext. an. 65 (%14`1)}47 CICERO ATTICO SAL. Petitionis nostrae, quam tibi summae curae esse scio, huius modi ratio est, quod adhuc coniectura provideri possit. prensat unus P. Galba. sine fuco ac fallaciis more maiorum negatur. ut opinio est hominum, non aliena rationi nostrae fuit illius haec praepropera prensatio. nam illi ita negant vulgo ut mihi se debere dicant. ita quiddam spero nobis profici, cum hoc percrebrescit, plurimos nostros amicos inveniri. nos autem initium prensandi facere cogitaramus eo ipso tempore quo tuum puerum cum his litteris proficisci Cincius dicebat, in campo comitiis tribuniciis a. d. &7XVI& Kal. Sext. competitores, qui certi esse videantur, Galba et Antonius et Q. Cornificius. puto te in hoc aut risisse aut ingemuisse. ut frontem ferias, sunt qui etiam Caesonium putent. nam Aquilium non arbitramur, qui et negavit et iuravit morbum et illud suum regnum iudiciale opposuit. Catilina, si iudicatum erit meridie non lucere, certus erit competitor. de Aufidio et de Palicano non puto te exspec- tare dum scribam. De his qui nunc petunt Caesar certus putatur. Thermus cum Silano contendere existimatur. qui sic inopes et ab amicis et @1 existimatione sunt ut mihi videatur non esse $A)DU/NATON& Turium obducere; sed hos praeter me nemini videtur. nostris rationi- bus maxime conducere videtur Thermum fieri cum Caesare. nemo est enim ex his qui nunc petunt qui, si in nostrum annum reciderit, firmior candidatus fore videatur, propterea quod curator est viae Flaminiae, quae tum erit absoluta sane facile. eum libenter nunc Caesari consuli accuderim. petitorum haec est informata adhuc cogitatio. nos in omni munere candi- datorio fungendo summam adhibebimus diligentiam; et for- tasse, quoniam videtur in suffragiis multum posse Gallia, cum Romae a iudiciis forum refrixerit, excurremus mense Septem- bri legati ad Pisonem, ut Ianuario revertamur. cum perspexero voluntates nobilium, scribam ad te. cetera spero prolixa esse, his dumtaxat urbanis competitoribus. illam manum tu mihi cura ut praestes, quoniam propius abes, Pompei, nostri amici. nega me ei iratum fore si ad mea comitia non venerit. Atque haec huius modi sunt. sed est quod abs te mihi ignosci pervelim. Caecilius, avunculus tuus, a P. Vario cum magna pecunia fraudaretur, agere coepit cum eius fratre Caninio Satyro de iis rebus quas eum dolo malo mancipio accepisse de Vario diceret. una agebant ceteri creditores, in quibus erat Lucullus et P. Scipio et is quem putabant magistrum fore si bona venirent, L. Pontius_verum hoc ridiculum est de magistro. nunc cognosce rem. rogavit me Caecilius ut ades- sem contra Satyrum. dies fere nullus est quin hic Satyrus @1 domum meam ventitet. observat L. Domitium maxime, me habet proximum. fuit et mihi et Quinto fratri magno usui in nostris petitionibus. sane sum perturbatus, cum ipsius Satyri familiaritate tum Domiti, in quo uno maxime ambitio nostra nititur. demonstravi haec Caecilio, simul et illud ostendi, si ipse unus cum illo uno contenderet, me ei satis facturum fuisse; nunc, in causa universorum creditorum, hominum praesertim amplissimorum, qui sine eo quem Caecilius suo nomine perhi- beret facile causam communem sustinerent, aequum esse eum et officio meo consulere et tempori. durius accipere hoc mihi visus est quam vellem et quam homines belli solent, et postea prorsus ab instituta nostra paucorum dierum consuetudine longe refugit. Abs te peto ut mihi hoc ignoscas et me existimes humanitate esse prohibitum ne contra amici summam existimationem miserrimo eius tempore venirem, cum is omnis sua studia et officia in me contulisset. quod si voles in me esse durior, am- bitionem putabis mihi obstitisse. ego autem arbitror, etiam si id sit, mihi ignoscendum esse, '$E)PEI\ OU)X I(ERH/ION OU)DE\ BOEI/HN&'. vides enim in quo cursu simus et quam omnis gratias non modo retinendas verum etiam acquirendas putemus. spero tibi me causam probasse, cupio quidem certe. Hermathena tua valde me delectat et posita ita belle est ut totum gymnasium eius $A)NA/QHMA& esse videatur. multum te amamus. @1 {47Scr. Romae paulo post superiorem}47 [2CICERO ATTICO SAL.]2 L. Iulio Caesare C. Marcio Figulo consulibus filiolo me auctum scito, salva Terentia. abs te iam diu nihil litterarum. ego de meis ad te rationibus scripsi antea diligenter. hoc tempore Catilinam, competitorem nostrum, defendere cogitamus. iudices habemus quos volumus, summa accusatoris voluntate. spero, si absolutus erit, coniunctiorem illum nobis fore in ratione petitionis; sin aliter acciderit, humaniter feremus. Tuo adventu nobis opus est maturo. nam prorsus summa hominum est opinio tuos familiaris, nobilis homines, adver- sarios honori nostro fore. ad eorum voluntatem mihi conciliandam maximo te mihi usui fore video. qua re Ianuario ineunte, ut constituisti, cura ut Romae sis. {47Scr. Romae Kal. Ian. an. 61 (%14`4)}47 [2CICERO ATTICO SAL.]2 Teucris illa lentum sane negotium, neque Cornelius ad Teren- tiam postea rediit. opinor, ad Considium, Axium, Selicium confugiendum est; nam a Caecilio propinqui minore centesi- mis nummum movere non possunt. sed ut ad prima illa redeam, nihil ego illa impudentius, astutius, lentius vidi. @1 'libertum mitto'. 'Tito mandavi.' $SKH/YEIS& atque $A)NABOLAI/&. sed nescio an $TAU)TO/MATON H(MW=N&. nam mihi Pompeiani prodromi nuntiant aperte Pompeium acturum Antonio succedi oportere, eodemque tempore aget praetor ad populum. res eius modi est ut eo nec per bonorum nec per popularem existimationem honeste possim hominem defendere, nec mihi libeat, quod vel maximum est. etenim accedit hoc quod totum cuius modi sit mando tibi ut perspicias. libertum ego habeo, sane nequam hominem, Hilarum dico, ratiocinatorem et clientem tuum. de eo mihi Valerius interpres nuntiat Thyillusque se audisse scribit haec, esse hominem cum Antonio; Antonium porro in cogen- dis pecuniis dictitare partem mihi quaeri et a me custodem communis quaestus libertum esse missum. non sum medio- criter commotus, neque tamen credidi; sed certe aliquid ser- monis fuit. totum investiga, cognosce, perspice et nebulonem illum, si quo pacto potes, ex istis locis amove. huius sermonis Valerius auctorem Cn. Plancium nominabat. mando tibi plane totum ut videas cuius modi sit. Pompeium nobis amicissimum constat esse. divortium Muciae vehementer probatur. P. Clodium Appi f. credo te audisse cum veste muliebri deprehensum domi C. Caesaris cum sacrificium pro populo fieret, eumque per manus servulae servatum et eductum; rem esse insigni infamia. quod te moleste ferre certo scio. Quid praeterea ad te scribam non habeo, et mehercule eram in scribendo conturbatior. nam puer festivus, anagnostes noster Sositheus, decesserat meque plus quam servi mors debere @1 videbatur commoverat. tu velim saepe ad nos scribas. si rem nullam habebis, quod in buccam venerit scribito. Kal. Ian. M. Messalla M. Pisone coss. {47Scr. Romae vi Kal. Febr. an. 61 (%14`6)}47 CICERO ATTICO SAL. Accepi tuas tris iam epistulas, unam a M. Cornelio quam a Tribus ei Tabernis, ut opinor, dedisti, alteram quam mihi Canusinus tuus hospes reddidit, tertiam quam, ut scribis, iam ora soluta de phaselo dedisti; quae fuerunt omnes, [2ut]2 rheto- rum pueri loquuntur, cum humanitatis sparsae sale tum insignes amoris notis. quibus epistulis sum equidem abs te lacessitus ad rescribendum, sed idcirco sum tardior quod non invenio fide- lem tabellarium. quotus enim quisque est qui epistulam paulo graviorem ferre possit nisi eam perlectione relevarit? accedit eo quod mihi non, ut quisque in Epirum proficiscitur, [2ita ad te proficisci videtur]2. ego enim te arbitror caesis apud Amal- theam tuam victumeis statim esse ad Sicyonem oppugnandum profectum, neque tamen id ipsum certum habeo, quando ad Antonium proficiscare aut quid in Epiro temporis ponas. ita neque Achaicis hominibus neque Epiroticis paulo liberiores litteras committere audeo. Sunt autem post discessum a me tuum res dignae litteris nostis, sed non committendae eius modi periculo ut aut interire aut aperiri aut intercipi possint. primum igitur scito primum me non esse rogatum sententiam praepositumque @1 esse nobis pacificatorem Allobrogum, idque admurmurante senatu neque me invito esse factum. sum enim et ab observando homine perverso liber et ad dignitatem in re publica retinendam contra illius voluntatem solutus, et ille secundus in dicendo locus habet auctoritatem paene principis, voluntatem non nimis devinctam beneficio consulis. tertius est Catulus, quartus, si etiam hoc quaeris, Hortensius. consul autem ipse parvo animo et pravo tamen, cavillator genere illo moroso quod etiam sine dicacitate ridetur, facie magis quam facetiis ridiculus, nihil agens in re publica, seiunctus ab optimatibus, a quo nihil speres boni rei publicae quia non vult, nihil metuas mali quia non audet. eius autem collega et in me perhonorificus et partium studiosus ac defensor bonarum. qui nunc leviter inter se dissident, sed vereor ne hoc quod infectum est serpat longius. credo enim te audisse, cum apud Caesarem pro populo fieret, venisse eo muliebri vestitu virum, idque sacrificium cum virgines in- staurassent, mentionem a Q. Cornificio in senatu factam (is fuit princeps, ne tu forte aliquem nostrum putes); postea rem ex senatus consulto ad virgines atque pontifices relatam idque ab iis nefas esse decretum; deinde ex senatus consulto consules rogationem promulgasse; uxori Caesarem nuntium remisisse. in hac causa Piso amicitia P. Clodi ductus operam dat ut ea rogatio quam ipse fert, et fert ex senatus consulto et de religione, antiquetur. Messalla vehementer adhuc agit [2et]2 severe. boni viri precibus Clodi removentur a causa, operae comparantur. nosmet ipsi, qui Lycurgei a principio fuissemus, cottidie de- mitigamur. instat et urget Cato. quid multa? vereor ne haec @1 %iniecta% a bonis, defensa ab improbis magnorum rei publicae malorum causa sit. Tuus autem ille amicus (scin quem dicam? de quo tu ad me scripsisti, postea quam non auderet reprehendere laudare coepisse) nos, ut ostendit, admodum diligit, amplectitur, amat, aperte laudat, occulte, sed ita ut perspicuum sit, invidet. nihil come, nihil simplex, nihil $E)N TOI=S POLITIKOI=S& illustre, nihil honestum, nihil forte, nihil liberum. sed haec ad te scribam alias subtilius. nam neque adhuc mihi satis nota sunt et huic terrae filio nescio cui committere epistulam tantis de rebus non audeo. Provincias praetores nondum sortiti sunt. res eodem est loci quo reliquisti. $TOPOQESI/AN& quam postulas Miseni et Puteolorum includam orationi meae. 'a. d. &7III& Non. Dec.' mendose fuisse animadverteram. quae laudas ex orationibus, mihi crede, valde mihi placebant, sed non audebam antea dicere. nunc vero, quod a te probata sunt, multo mihi $*)ATTIKW/TERA& videntur. in illam orationem Metellinam addidi quaedam. liber tibi mittetur, quoniam te amor nostri $FILORH/TORA& reddidit. Novi tibi quidnam scribam? quid? etiam. Messalla consul Autronianam domum emit HS <30&7CXXXIIII&>30. 'quid id ad me?' inquis. tantum, quod ea emptione et nos bene emisse iudicati sumus et homines intellegere coeperunt licere amicorum facultatibus in emendo ad dignitatem aliquam pervenire. Teucris illa lentum negotium est, sed tamen est in spe. tu ista confice. a nobis liberiorem epistulam exspecta. &7VI& Kal. Febr. M. Messalla M. Pisone coss. @1 {47Scr. Romae Id. Febr. an. 61 (%14`7)}47 [2CICERO ATTICO SAL.]2 Vereor ne putidum sit scribere ad te quam sim occupatus, sed tamen ita distinebar ut vix huic tantulae epistulae tempus habuerim atque id ereptum e summis occupationibus. Prima contio Pompei qualis fuisset scripsi ad te antea: non iucunda miseris, inanis improbis, beatis non grata, bonis non gravis. itaque frigebat. tum Pisonis consulis impulsu levissi- mus tribunus pl. Fufius in contionem producit Pompeium. res agebatur in circo Flaminio, et erat in eo ipso loco illo die nundinarum $PANH/GURIS&. quaesivit ex eo placeretne ei iudices a praetore legi, quo consilio idem praetor uteretur. id autem erat de Clodiana religione ab senatu constitutum. tum Pom- peius $MA/L' A)RISTOKRATIKW=S& locutus est senatusque auctoritatem sibi omnibus in rebus maximi videri semperque visam esse respondit, et id multis verbis. Postea Messalla consul in senatu de Pompeio quaesivit quid de religione et de promulgata rogatione sentiret. locutus ita est in senatu ut omnia illius ordinis consulta $GENIKW=S& laudaret, mihique, ut adsedit, dixit se putare satis ab se [et]iam de istis rebus esse responsum. Crassus, postea quam vidit illum excepisse lau- dem ex eo quod [hi] suspicarentur homines ei consulatum meum placere, surrexit ornatissimeque de meo consulatu locutus est, ut ita diceret, se quod esset senator, quod civis, quod liber, quod viveret, mihi acceptum referre; quotiens coniugem, @1 quotiens domum, quotiens patriam videret, totiens se bene- ficium meum videre. quid multa? totum hunc locum, quem ego varie meis orationibus, quarum tu Aristarchus es, soleo pingere, de flamma, de ferro (nosti illas $LHKU/QOUS&), valde gravi- ter pertexuit. proximus Pompeium sedebam. intellexi hominem moveri, utrum Crassum inire eam gratiam quam ipse praetermisisset an esse tantas res nostras quae tam libenti senatu laudarentur, ab eo praesertim qui mihi laudem illam eo minus deberet quod meis omnibus litteris in Pompeiana laude perstrictus esset. hic dies me valde Crasso adiunxit, et tamen ab illo aperte tecte quicquid est datum libenter accepi. Ego autem ipse, di boni! quo modo $E)NEPERPEREUSA/MHN& novo auditori Pompeio! si umquam mihi $PERI/ODOI H)/ KAMPAI\ H)/ E)N- $QUMH/MATA H)\ KATASKEUAI\& suppeditaverunt, illo tempore. quid multa? clamores. etenim haec erat $U(PO/QESIS&, de gravitate ordinis, de equestri concordia, de consensione Italiae, de inter- mortuis reliquiis coniurationis, de vilitate, de otio. nosti iam in hac materia sonitus nostros. tanti fuerunt ut ego eo brevior sim quod eos usque istinc exauditos putem. Romanae autem se res sic habent. senatus $*)/AREIOS PA/GOS&. nihil constantius, nihil severius, nihil fortius. nam cum dies venisset rogationi ex senatus consulto ferendae, concursabant barbatuli iuvenes, totus ille grex Catilinae duce filiola Curionis, et popu- lum ut antiquaret rogabant. Piso autem consul, lator roga- tionis, idem erat dissuasor. operae Clodianae pontis occuparant, @1 tabellae ministrabantur ita ut nulla daretur 'uti rogas'. hic tibi rostra Cato advolat, commulcium Pisoni consuli mirificum facit, si id est commulcium, vox plena gravitatis, plena auctori- tatis, plena denique salutis; accedit eodem etiam noster Hor- tensius, multi praeterea boni; insignis vero opera Favoni fuit. hoc concursu optimatium comitia dimittuntur; senatus vocatur. cum decerneretur frequenti senatu, contra pugnante Pisone, ad pede omnium singillatim accidente Clodio, ut consule populum cohortarentur ad rogationem accipiendam, homine ad quindecim Curioni nullum senatus consultum facienti adsenserunt; facile ex altera parte &7CCCC& fuerunt. acta res est. Fufius tribunus intercessit. Clodius contiones miseras habebat, in quibus Lucullum, Hortensium, C. Pisonem, Messallam consulem contumeliose laedebat; me tantum com- perisse omnia criminabatur. senatus et de provinciis praetorum et de legationibus et de ceteris rebus decernebat ut ante quam rogatio lata esset ne quid ageretur. Habes res Romanas. sed tamen etiam illud, quod non spera- ram, audi. Messalla consul est egregius; fortis, constans, diligens, nostri laudator, amator, imitator. ille alter uno vitio minus vitiosus quod iners, quod somni plenus, quod imperitus, quod $A)PRAKTO/TATOS&; sed voluntate ita $KAXE/KTHS& ut Pompeium post illam contionem in qua ab eo senatus laudatus est odisse coeperit. itaque mirum in modum omnis a se bonos alienavit. neque id magis amicitia Clodi adductus fecit quam studio perditarum rerum atque partium. sed habet sui similem in @1 magistratibus praeter Fufium neminem. bonis utimur tribunis pl., Cornuto vero Pseudocatone. quid quaeris? * * * . Nunc ut ad privata redeam, $*TEU=KRIS& promissa patravit. tu mandata effice quae recepisti. Quintus frater, qui Argiletani aedifici reliquum dodrantem emit HS <&7DCCXXV&>, Tusculanum venditat ut, si possit, emat Pacilianam domum. cum Lucceio in gratiam redii. video hominem valde petiturire. navabo operam. tu quid agas, ubi sis, cuius modi istae res sint, fac me quam diligentissime certiorem. Id. Febr. {47Scr. Romae Id. Mart. an. 61 (%14`2)}47 CICERO ATTICO SAL. Asiam Quinto, suavissimo fratri, obtigisse audisti; non enim dubito quin celerius tibi hoc rumor quam ullius nostrum litterae nuntiarint. nunc, quoniam et laudis avidissimi semper fuimus et praeter ceteros $FILE/LLHNES& et sumus et habemur et multorum odia atque inimicitias rei publicae causa suscepimus, '$PANTOI/HS $A)RETH=S MIMNH/SKEO&', curaque [2et]2 effice ut ab omnibus et laudemur et amemur. his de rebus plura ad te in ea epistula scribam quam ipsi Quinto dabo. Tu me velim certiorem facias quid de meis mandatis egeris, atque etiam quid de tuo negotio; nam ut Brundisio profectus es, nullae mihi abs te sunt redditae litterae. valde aveo scire quid agas. Id. Mart. @1 {47Scr. Romae in. m. Quint. an. 61}47 CICERO ATTICO SAL. Quaeris ex me quid acciderit de iudicio quod tam praeter opinionem omnium factum sit, et simul vis scire quo modo ego minus quam soleam proeliatus sim. respondebo tibi $U(/STERON $PRO/TERON, *(OMHRIKW=S&. Ego enim, quam diu senatus auctoritas mihi defendenda fuit, sic acriter et vehementer proeliatus sum ut clamor concursus- que maxima cum mea laude fierent. quod si tibi umquam sum visus in re publica fortis, certe me in illa causa admiratus esses. cum enim ille ad contiones confugisset iisque meo nomine ad invidiam uteretur, di immortales! quas ego pugnas et quantas strages edidi! quos impetus in Pisonem, in Curionem, in totam illam manum feci! quo modo sum insectatus levita- tem senum, libidinem iuventutis! saepe, ita me di iuvent, te non solum auctorem consiliorum meorum verum etiam spectatorem pugnarum mirificarum desideravi. postea vero quam Hortensius excogitavit ut legem de religione Fufius tribunus pl. ferret, in qua nihil aliud a consulari rogatione dif- ferebat nisi iudicum genus (in eo autem erant omnia), pug- navitque ut id ita fieret, quod et sibi et aliis persuaserat nullis illum iudicibus effugere posse, contraxi vela perspiciens inopiam iudicum neque dixi quicquam pro testimonio nisi quod erat ita notum atque testatum ut non possem praeterire. Itaque si causam quaeris absolutionis, ut iam $PRO\S TO\ PRO/TERON revertar, egestas iudicum fuit et turpitudo. id autem ut acci- deret commissum est Hortensi consilio, qui, dum veritus est ne Fufius ei legi intercederet quae ex senatus consulto ferebatur, non vidit illud, satius esse illum in infamia relinqui ac sordibus @1 quam infirmo iudicio committi, sed ductus odio properavit rem deducere in iudicium, cum illum plumbeo gladio iugula- tum iri tamen diceret. Sed iudicium si quaeris quale fuerit, incredibili exitu, sic uti nunc ex eventu ab aliis, a me tamen ex ipso initio consilium Hortensi reprehendatur. nam ut reiectio facta est clamoribus maximis, cum accusator tamquam censor bonus homines nequissimos reiceret, reus tamquam clemens lanista frugalissi- mum quemque secerneret, ut primum iudices consederunt, valde diffidere boni coeperunt. non enim umquam turpior in ludo talario consessus fuit: maculosi senatores, nudi equites, tribuni non tam aerati quam, ut appellantur, aerarii. pauci tamen boni inerant, quos reiectione fugare ille non potuerat, qui maesti inter sui dissimilis et %merentes% sedebant et con- tagione turpitudinis vehementer permovebantur. hic, ut quaeque res ad consilium primis postulationibus referebatur, incredibilis erat severitas nulla varietate sententiarum. nihil impetrabat reus, plus accusatori dabatur quam postulabat. quid quaeris? triumphabat Hortensius se vidisse tantum, nemo erat qui illum reum ac non miliens condemnatum arbitraretur. me vero teste producto credo te ex acclamatione Clodi advoca- torum audisse quae consurrectio iudicum facta sit, ut me cir- cumsteterint, ut aperta iugula sua pro meo capite P. Clodio ostentarint. quae mihi res multo honorificentior visa est quam aut illa, cum iurare tui cives Xenocratem testimonium dicentem @1 prohibuerunt, aut cum tabulas Metelli Numidici, cum eae, ut mos est, circumferrentur, nostri iudices adspicere noluerunt; multo haec, inquam, nostra res maior. itaque iudicum vocibus, cum ego sic ab iis ut salus patriae defenderer, fractus reus et una patroni omnes conciderunt. ad me autem eadem frequentia postridie convenit quacum abiens consulatu sum domum reductus. clamare praeclari Ariopagitae se non esse venturos nisi praesidio constituto. refertur ad consilium. una sola sententia praesidium non desideravit. defertur res ad sena- tum. gravissime ornatissimeque decernitur, laudantur iudices, datur negotium magistratibus. responsurum hominem nemo arbitrabatur. '$*)/ESPETE NU=N MOI, *MOU=SAI . . . O(/PPWS DH\ PRW=TON PU=R E)/MPESE.&' Nosti Calvum ex Nanneianis illum, illum laudatorem meum, de cuius oratione erga me honorifica ad te scripseram. biduo per unum servum, et eum ex ludo gladiatorio, confecit totum negotium. arcessivit ad se, promisit, intercessit, dedit. iam vero (o di boni, rem perditam!) etiam noctes certarum mulierum atque adulescentulorum nobilium introductiones non nullis iudicibus pro mercedis cumulo fuerunt. ita summo discessu bonorum, pleno foro servorum, &7XXV& iudices ita fortes tamen fuerunt ut summo proposito periculo vel perire maluerint quam perdere omnia; &7XXXI& fuerunt quos fames magis quam fama commoverit. quorum Catulus cum vidisset quendam, 'quid vos' inquit 'praesidium a nobis postulabatis? an ne nummi vobis eriperentur timebatis?' habes, ut brevissime potui, genus iudici et causam absolutionis. @1 Quaeris deinceps qui nunc sit status rerum et qui meus. rei publicae statum illum quem tu meo consilio, ego divino con- firmatum putabam, qui bonorum omnium coniunctione et auctoritate consulatus mei fixus et fundatus videbatur, nisi quis nos deus respexerit, elapsum scito esse de manibus uno hoc iudicio, si iudicium est triginta homines populi Romani levis- simos ac nequissimos nummulis acceptis ius ac fas omne delere et, quod omnes non modo homines verum etiam pecudes factum esse sciant, id Talnam et Plautum et Spongiam et ceteras huius modi quisquilias statuere numquam esse factum. sed tamen, ut te de re publica consoler, non ita ut sperarunt mali, tanto imposito rei publicae vulnere, alacris exsultat im- probitas in victoria. nam plane ita putaverunt, cum religio, cum pudicitia, cum iudiciorum fides, cum senatus auctoritas concidisset, fore ut aperte victrix nequitia ac libido poenas ab optimo quoque peteret sui doloris, quem improbissimo cuique inusserat severitas consulatus mei. idem ego ille (non enim mihi videor insolenter gloriari cum de me apud te loquor, in ea praesertim epistula quam nolo aliis legi), idem, inquam, ego recreavi adflictos animos bonorum, unumquemque confirmans, excitans; insectandis vero exagitandisque nummariis iudicibus omnem omnibus studiosis ac fautoribus illius victoriae $PARRH- $SI/AN& eripui; Pisonem consulem nulla in re consistere umquam sum passus, desponsam homini iam Syriam ademi; senatum ad pristinam suam severitatem revocavi atque abiectum excitavi; Clodium praesentem fregi in senatu cum oratione perpetua plenissima gravitatis tum altercatione ius modi (ex qua licet pauca degustes; nam cetera non possunt habere eandem neque @1 vim neque venustatem remoto illo studio contentionis quem $A)GW=NA& vos appellatis): Nam ut Id. Mai. in senatum convenimus, rogatus ego sententiam multa dixi de summa re publica, atque ille locus inductus a me est divinitus, ne una plaga accepta patres con- scripti conciderent, ne deficerent; vulnus esse eius modi quod mihi nec dissimulandum nec pertimescendum videretur, ne aut ignorando stultissimi [2aut metuendo ignavissimi]2 iudicare- mur; bis absolutum esse Lentulum, bis Catilinam, hunc tertium iam esse a iudicibus in rem publicam immissum. 'erras, Clodi. non te iudices urbi sed carceri reservarunt neque te retinere in civitate sed exsilio privare voluerunt. quam ob rem, patres conscripti, erigite animos, retinete vestram dignitatem. manet illa in re publica bonorum consensio; dolor accessit bonis viris, virtus non est imminuta; nihil est damni factum novi, sed quod erat inventum est. in unius hominis perditi iudicio plures similes reperti sunt.' sed quid ago? paene orationem in epistu- lam inclusi. redeo ad altercationem. Surgit pulchellus puer, obicit mihi me ad Baias fuisse. falsum, sed tamen 'quid? hoc simile est' inquam 'quasi in operto dicas fuisse?' 'quid' inquit 'homini Arpinati cum aquis calidis?' 'narra' inquam 'patrono tuo, qui Arpinatis aquas concupivit' (nosti enim Marianas). 'quousque' inquit 'hunc regem feremus?' 'regem appellas' inquam, 'cum Rex tui mentionem nullam fecerit?'_ille autem Regis hereditatem spe devorarat. 'domum' inquit 'emisti.' 'putes' inquam 'dicere "iudices emisti."' 'iuranti' inquit 'tibi non credide- runt.' 'mihi vero' inquam '&7XXV& iudices crediderunt, &7XXXI&, @1 quoniam nummos ante acceperunt, tibi nihil crediderunt.' magnis clamoribus adflictus conticuit et concidit. Noster autem status est hic: apud bonos iidem sumus quos reliquisti, apud sordem urbis et faecem multo melius quam reliquisti. nam et illud nobis non obest, videri nostrum testi- monium non valuisse; missus est sanguis invidiae sine dolore, atque etiam hoc magis quod omnes illi fautores illius flagiti rem manifestam illam redemptam esse a iudicibus confitentur. accedit illud, quod illa contionalis hirudo aerari, misera ac ieiuna plebecula, me ab hoc Magno unice diligi putat; et hercule multa et iucunda consuetudine coniuncti inter nos sumus, usque eo ut nostri isti comissatores coniurationis, barbatuli iuvenes, illum in sermonibus Cn. Ciceronem appel- lent. itaque et ludis et gladiatoribus mirandas $E)PISHMASI/AS& sine ulla pastoricia fistula auferebamus. Nunc est exspectatio comitiorum; in quae omnibus invitis trudit noster Magnus Auli filium, atque in eo neque auctoritate neque gratia pugnat sed quibus Philippus omnia castella ex- pugnari posse dicebat in quae modo asellus onustus auro posset ascendere. consul autem ille $DEUTEREU/ONTOS& histrionis similis suscepisse negotium dicitur et domi divisores habere. quod ego non credo, sed senatus consulta duo iam facta sunt odiosa quae in consulem facta putantur, Catone et Domitio postulante, unum, ut apud magistratus inquiri liceret, alterum, cuius domi divisores habitarent, adversus rem publicam. Lurco autem tribunus pl., qui magistratus simultatem cum lege Aelia iniit, @1 solutus est et Aelia et Fufia ut legem de ambitu ferret quam ille bono auspicio claudus homo promulgavit. ita comitia in a. d. &7VI& Kal. Sext. dilata sunt. novi est in lege hoc, ut qui nummos in tribu pronuntiarit, si non dederit, impune sit, sin dederit, ut quoad vivat singulis tribubus HS &7CI#1100 CI#1100 CI#1100& debeat. dixi hanc legem P. Clodium iam ante servasse; pronuntiare enim solitum esse et non dare. sed heus tu, videsne consulatum illum nostrum, quem Curio antea $A)POQE/WSIN& vocabat, si hic factus erit, fabam mimum futurum? qua re, ut opinor, $FILOSOFHTE/ON&, id quod tu facis, et istos consulatus non flocci facteon. Quod ad me scribis te in Asiam statuisse non ire, equidem mallem ut ires, ac vereor ne quid in ista re minus commode fiat; sed tamen non possum reprehendere consilium tuum, praesertim cum egomet in provinciam non sim profectus. Epigrammatis tuis, quae in Amaltheo posuisti, contenti erimus, praesertim cum et Thyillus nos reliquerit et Archias nihil de me scripserit; ac vereor ne, Lucullis quoniam Graecum poe%28ma condidit, nunc ad Caecilianam fabulam spectet. Antonio tuo nomine gratias egi eamque epistulam Mallio dedi_ad te ideo antea rarius scripsi quod non habebam idoneum cui darem nec satis sciebam quo darem. valde te venditavi. Cincius si quid ad me tui negoti detulerit, suscipiam. sed nunc magis in suo est occupatus, in quo ego ei non desum. tu, si uno in loco es futurus, crebras a nobis litteras exspecta; sed @1 pluris etiam ipse mittito. velim ad me scribas cuius modi sit $*)AMALQEI=ON& tuum, quo ornatu, qua $TOPOQESI/A|&, et, quae poe%28mata quasque historias de $*)AMALQEI/A|& habes, ad me mittas. libet mihi facere in Arpinati. ego tibi aliquid de meis scriptis mittam. nihil erat absoluti. {47Scr. Romae Non. Dec. an. 61 (%14`11)}47 CICERO ATTICO SAL. Magna mihi varietas voluntatis et dissimilitudo opinionis ac iudici Quinti, fratris mei, demonstrata est ex litteris tuis in quibus ad me epistularum illius exempla misisti. qua ex re et molestia sum tanta adfectus quantam mihi meus amor summus erga utrumque vestrum adferre debuit et admiratione quidnam accidisset quod adferret Quinto, fratri meo, aut offensionem tam gravem aut commutationem tantam voluntatis. atque illud a me iam ante intellegebatur, quod te quoque ipsum discedentem a nobis suspicari videbam, subesse nescio quid opinionis incommodae sauciumque esse animum et insedisse quasdam odiosas suspiciones. quibus ego mederi cum cuperem et antea saepe et vehementius etiam post sortitionem pro- vinciae, nec tantum intellegebam esse offensionis quantum litterae tuae declarant nec tantum proficiebam quantum volebam. sed tamen hoc me ipse consolabar quod non dubi- tabam quin te ille aut Dyrrachi aut in istis locis uspiam visurus esset. quod cum accidisset, confidebam ac mihi persuaseram fore ut omnia placarentur inter vos non modo sermone ac disputatione sed conspectu ipso congressuque vestro. nam quanta sit in Quinto, fratre meo, comitas, quanta iucunditas, @1 quam mollis animus et ad accipiendam et ad deponendam offensionem, nihil attinet me ad te, qui ea nosti, scribere. sed accidit perincommode quod eum nusquam vidisti. valuit enim plus quod erat illi non nullorum artibus inculcatum quam aut officium aut necessitudo aut amor vester ille pristinus, qui plurimum valere debuit. atque huius incommodi culpa ubi resideat facilius possum existimare quam scribere; vereor enim ne, dum defendam meos, non parcam tuis. nam sic intellego, ut nihil a domesticis vulneris factum sit, illud quidem quod erat eos certe sanare potuisse. sed huiusce rei totius vitium, quod aliquanto etiam latius patet quam videtur, praesenti tibi commodius exponam. De iis litteris quas ad te Thessalonica misit et de sermonibus quos ab illo et Romae apud amicos tuos et in itinere habitos putas, ecquid tant[2ul]2um causae sit ignoro; sed omnis in tua posita est humanitate mihi spes huius levandae molestiae. nam si ita statueris, et irritabilis animos esse optimorum saepe hominum et eosdem placabilis, et esse hanc agilitatem, ut ita dicam, mollitiamque naturae plerumque bonitatis, et, id quod caput est, nobis inter nos nostra sive incommoda sive vitia sive iniurias esse tolerandas, facile haec, quem ad modum spero, mitigabuntur; quod ego ut facias te oro. nam ad me, qui te unice diligo, maxime pertinet neminem esse meorum qui aut te non amet aut abs te non ametur. Illa pars epistulae tuae minime fuit necessaria, in qua exponis quas facultates aut provincialium aut urbanorum commodorum et aliis temporibus et me ipso consule praetermiseris. mihi @1 enim perspecta est et ingenuitas et magnitudo animi tui, neque ego inter me atque te quicquam interesse umquam duxi praeter voluntatem institutae vitae, quod me ambitio quaedam ad honorum studium, te autem alia minime reprehendenda ratio ad honestum otium duxit. vera quidem laude probitatis, inte- gritatis, diligentiae, religionis, neque me tibi neque quemquam antepono, amoris vero erga me, cum a fraterno amore do- mesticoque discessi, tibi primas defero. vidi enim, vidi peni- tusque perspexi in meis variis temporibus et sollicitudines et laetitias tuas. fuit mihi saepe et laudis nostrae gratulatio tua iucunda et timoris consolatio grata. quin mihi nunc te absente non solum consilium, quo tu excellis, sed etiam sermonis com- municatio, quae mihi suavissima tecum solet esse, maxime deest_quid dicam? in publicane re, quo in genere mihi neglegenti esse non licet, an in forensi labore, quem antea propter ambitionem sustinebam, nunc ut dignitatem tueri gratia possim, an in ipsis domesticis negotiis, in quibus ego cum antea tum vero post discessum fratris te sermonesque nostros desidero? postremo non labor meus non requies, non negotium non otium, non forenses res non domesticae, [2non publicae]2 non privatae carere diutius tuo suavissimo atque amantissimo consilio ac sermone possunt. Atque harum rerum commemorationem verecundia saepe impedivit utriusque nostrum; nunc autem ea fuit necessaria propter eam partem epistulae tuae per quam te ac mores tuos mihi purgatos ac probatos esse voluisti. atque in ista incom- moditate alienati illius animi et offensi illud inest tamen commodi, quod et mihi et ceteris amicis nota fuit et abs te @1 aliquanto ante testificata tua voluntas omittendae provinciae, ut, quod una non estis, non dissensione ac discidio vestro sed voluntate ac iudicio tuo factum esse videatur. qua re et illa quae violata expiabuntur et haec nostra, quae sunt sanctissime conservata, suam religionem obtinebunt. Nos hic in re publica infirma, misera commutabilique ver- samur. credo enim te audisse nostros equites paene a senatu esse disiunctos; qui primum illud valde graviter tulerunt, promulgatum ex senatus consulto fuisse ut de eis qui ob iudicandum accepissent quaereretur. qua in re decernenda cum ego casu non adfuissem sensissemque id equestrem ordinem ferre moleste neque aperte dicere, obiurgavi senatum, ut mihi visus sum, summa cum auctoritate et in causa non verecunda admodum gravis et copiosus fui. ecce alia deliciae equitum vix ferendae! quas ego non solum tuli sed etiam ornavi. Asiam qui de censoribus conduxerunt, questi sunt in senatu se cupiditate prolapsos nimium magno conduxisse; ut induceretur locatio postulaverunt. ego princeps in adiutoribus atque adeo secundus; nam ut illi auderent hoc postulare, Crassus eos impulit. invidiosa res, turpis postulatio et confessio temeritatis. summum erat periculum ne, si nihil impetrassent, plane alienarentur a senatu. huic quoque rei subventum est maxime a nobis perfectumque ut frequentissimo senatu et liberalissimo uterentur, multaque a me de ordinum dignitate et concordia dicta sunt Kal. Dec. et postridie. neque adhuc res confecta est, sed voluntas senatus perspecta. unus enim contra @1 dixerat Metellus consul designatus, [qui]erat dicturus, ad quem propter diei brevitatem perventum non est, heros ille noster Cato. Sic ego conservans rationem institutionemque nostram tueor, ut possum, illam a me conglutinatam concordiam. sed tamen, quoniam ista sunt tam infirma, munitur quaedam nobis ad retinendas opes nostras tuta, ut spero, via, quam tibi litteris satis explicare non possum, significatione parva ostendam tamen: utor Pompeio familiarissime. video quid dicas. cavebo quae sunt cavenda, ac scribam alias ad te de meis consiliis capessendae rei publicae plura. Lucceium scito consulatum habere in animo statim petere. duo enim soli dicuntur petituri, Caesar (cum eo coire per Arrium cogitat) et Bibulus (cum hoc se putat per C. Pisonem posse coniungi). rides? non sunt haec ridicula, mihi crede. quid aliud scribam ad te? quid? multa sunt, sed in aliud tempus * * * te exspectare velis cures ut sciam. iam illud modeste rogo, quod maxime cupio, ut quam primum venias. Non. Dec. {47Scr. Romae xi Kal. Febr. an. 60 (%14`8)}47 CICERO ATTICO SAL. Nihil mihi nunc scito tam deesse quam hominem eum quocum omnia quae me cura aliqua adficiunt una communicem, qui me amet, qui sapiat, quicum ego cum loquar nihil fingam, nihil dissimulem, nihil obtegam. abest enim frater $A)FELE/STATOS& et amantissimus. %Metellus% non homo sed 'litus atque ae%28r' et @1 'solitudo mera'. tu autem qui saepissime curam et angorem animi mei sermone et consilio levasti tuo, qui mihi et in publica re socius et in privatis omnibus conscius et omnium meorum sermonum et consiliorum particeps esse soles, ubinam es? ita sum ab omnibus destitutus ut tantum requietis habeam quan- tum cum uxore et filiola et mellito Cicerone consumitur. nam illae ambitiosae nostrae fucosaeque amicitiae sunt in quodam splendore forensi, fructum domesticum non habent. itaque cum bene completa domus est tempore matutino, cum ad forum stipati gregibus amicorum descendimus, reperire ex magna turba neminem possumus quocum aut iocari libere aut suspirare familiariter possimus. qua re te exspectamus, te desideramus, te iam etiam arcessimus. multa sunt enim quae me sollicitant anguntque, quae mihi videor auris nactus tuas unius ambulationis sermone exhaurire posse. Ac domesticarum quidem sollicitudinum aculeos omnis et scrupulos occultabo neque ego huic epistulae atque ignoto tabellario committam. atque hi (nolo enim te permoveri) non sunt permolesti, sed tamen insident et urgent et nullius amantis consilio aut sermone requiescunt; in re publica vero, quam- quam animus est praesens, tamen vulnus etiam atque etiam ipsa medicina efficit. nam ut ea breviter quae post tuum discessum acta sunt colligam, iam exclames necesse est res Romanas diutius stare non posse. etenim post profectionem tuam primus, ut opinor, introitus fuit fabulae Clodianae, in qua ego, nactus, ut mihi videbar, locum resecandae libidinis et coe%28rcen- dae iuventutis, vehemens flavi et omnis profudi viris animi atque ingeni mei, non odio adductus alicuius sed spe non cor- rigendae sed sanandae civitatis. @1 Adflicta res publica est empto constupratoque iudicio. vide quae sint postea consecuta. consul est impositus is nobis quem nemo praeter nos philosophos aspicere sine suspiritu posset. quantum hoc vulnus! facto senatus consulto de ambitu, de iudiciis, nulla lex perlata; exagitatus senatus, alienati equites Romani quod erat 'qui ob rem iudicandam'. sic ille annus duo firmamenta rei publicae per me unum constituta evertit; nam et senatus auctoritatem abiecit et ordinum concordiam disiunxit. instat hic nunc annus egregius. eius initium eius modi fuit ut anniversaria sacra Iuventatis non committerentur; nam M. Luculli uxorem Memmius suis sacris initiavit. Menelaus aegre id passus divortium fecit. quamquam ille pastor Idaeus Menelaum solum contempserat, hic noster Paris tam Mene- laum quam Agamemnonem liberum non putavit. Est autem C. Herennius quidam, tribunus pl., quem tu fortasse ne nosti quidem; tametsi potes nosse, tribulis enim tuus est, et Sextus, pater eius, nummos vobis dividere solebat. is ad plebem P. Clodium traducit idemque fert ut universus populus in campo Martio suffragium de re Clodi ferat. hunc ego accepi in senatu ut soleo, sed nihil est illo homine lentius. Metellus est consul egregius et nos amat, sed imminuit auctoritatem suam quod habet dicis causa promulgatum illud idem de Clodio. Auli autem filius, o di immortales! quam ignavus ac sine animo miles! quam dignus qui Palicano, sicut facit, os ad male audiendum cottidie praebeat! agraria autem promulgata est a Flavio, sane levis, eadem fere quae fuit Plotia. @1 sed interea $POLITIKO\S A)NH\R OU)D' O)/NAR& quisquam inveniri potest. qui poterat, familiaris noster (sic est enim, volo te hoc scire) Pompeius, togulam illam pictam silentio tuetur suam. Crassus verbum nullum contra gratiam. ceteros iam nosti; qui ita sunt stulti ut amissa re publica piscinas suas fore salvas sperare vide- antur. unus est qui curet, constantia magis et integritate quam, ut mihi videtur, consilio aut ingenio, Cato; qui miseros pub- licanos, quos habuit amantissimos sui, tertium iam mensem vexat neque iis a senatu responsum dari patitur. ita nos cogimur reliquis de rebus nihil decernere, ante quam publicanis respon- sum sit. qua re etiam legationes reiectum iri puto. Nunc vides quibus fluctibus iactemur; et si ex iis quae scripsi- mus tanta etiam a me non scripta perspicis, revise nos aliquando, et, quamquam sunt haec fugienda quo te voco, tamen fac ut amorem nostrum tanti aestimes ut eo vel cum his molestiis pervenire velis. nam ne absens censeare curabo edicendum et proponendum locis omnibus; sub lustrum autem censeri germani negotiatoris est. qua re cura ut te quam primum videamus. vale. &7XI& Kal. Febr. Q. Metello L. Afranio coss. {47Scr. Romae Id. Mart. an. 60 (%14`11)}47 CICERO ATTICO SAL. Non modo si mihi tantum esset oti quantum est tibi, verum etiam si tam brevis epistulas vellem mittere quam tu soles, facile te superarem et in scribendo multo essem crebrior quam @1 tu. sed ad summas atque incredibilis occupationes meas accedit quod nullam a me volo epistulam ad te sine aliquo argumento ac sententia pervenire. et primum tibi, ut aequum est civi amanti patriam, quae sint in re publica exponam; deinde, quoniam nos amore tibi proximi sumus, scribemus etiam de nobis ea quae scire te non nolle arbitramur. Atque in re publica nunc quidem maxime Gallici belli ver- satur metus. nam Haedui, fratres nostri, pugnam nuper malam pugnarunt, et [2Helvetii]2 sine dubio sunt in armis excursiones- que in provinciam faciunt. senatus decrevit ut consules duas Gallias sortirentur, dilectus haberetur, vacationes ne valerent, legati cum auctoritate mitterentur qui adirent Galliae civitates darentque operam ne eae se cum Helvetiis coniungerent. legati sunt Q. Metellus Creticus et L. Flaccus et, $TO\ E)PI\ TH=| FAKH=| MU/RON&, Lentulus, Clodiani filius. atque hoc loco illud non queo praeterire, quod, cum de consularibus mea prima sors exisset, una voce senatus frequens retinendum me in urbe censuit. hoc idem post me Pompeio accidit, ut nos duo quasi pignora rei publicae retineri videremur. quid enim ego aliorum in me $E)PIFWNH/MATA& exspectem cum haec domi nascantur? Vrbanae autem res se sic habent. agraria lex a Flavio tribuno pl. vehementer agitabatur auctore Pompeio, quae nihil populare habebat praeter actorem. ex hac ego lege secunda contionis voluntate omnia illa tollebam quae ad privatorum incommodum @1 pertinebant; liberabam agrum eum qui P. Mucio L. Calpurnio consulibus publicus fuisset; Sullanorum hominum posses- siones confirmabam; Volaterranos et Arretinos, quorum agrum Sulla publicarat neque diviserat, in sua possessione retinebam; unam rationem non reiciebam, ut ager hac adventicia pecunia emeretur quae ex novis vectigalibus per quinquennium reciperetur. huic toti rationi agrariae senatus adversabatur, suspicans Pompeio novam quandam potentiam quaeri; Pompeius vero ad voluntatem perferendae legis incu- buerat. ego autem magna cum agrariorum gratia confirmabam omnium privatorum possessiones; is enim est noster exercitus, hominum, ut tute scis, locupletium. populo autem Pompeioque (nam id quoque volebam) satis faciebam emptione, qua con- stituta diligenter et sentinam urbis exhauriri et Italiae solitudi- nem frequentari posse arbitrabar. sed haec tota res interpellata bello refrixerat. Metellus est consul sane bonus et nos admo- dum diligit. ille alter nihil ita est ut plane quid emerit nesciat. Haec sunt in re publica, nisi etiam illud ad rem publicam putas pertinere, Herennium quendam, tribunum pl., tribulem tuum, sane hominem nequam atque egentem, saepe iam de P. Clodio ad plebem traducendo agere coepisse. huic frequenter inter- ceditur. haec sunt, ut opinor, in re publica. Ego autem, ut semel Nonarum illarum Decembrium iunc- tam invidia ac multorum inimicitiis eximiam quandam atque immortalem gloriam consecutus sum, non destiti eadem animi magnitudine in re publica versari et illam institutam ac suscep- tam dignitatem tueri; sed postea quam primum Clodi absolu- tione levitatem infirmitatemque iudiciorum perspexi, deinde vidi nostros publicanos facile a senatu disiungi, quamquam a @1 me ipso non divellerentur, tum autem beatos homines, hos piscinarios dico, amicos tuos, non obscure nobis invidere, putavi mihi maiores quasdam opes et firmiora praesidia esse quaerenda. itaque primum eum qui nimium diu de rebus nostris tacuerat, Pompeium, adduxi in eam voluntatem ut in senatu non semel sed saepe multisque verbis huius mihi salutem imperi atque orbis terrarum adiudicarit. quod non tam interfuit mea (neque enim illae res aut ita sunt obscurae ut testimonium aut ita dubiae ut laudationem desiderent) quam rei publicae, quod erant quidam improbi qui contentionem fore aliquam mihi cum Pompeio ex rerum illarum dissensione arbitrarentur. cum hoc ego me tanta familiaritate coniunxi ut uterque nostrum in sua ratione munitior et in re publica firmior hac coniunctione esse possit. odia autem illa libidinosae ac delicatae iuventutis quae erant in me incitata, sic mitigata sunt comitate quadam mea me unum ut omnes illi colant. nihil iam denique a me asperum in quemquam fit, nec tamen quicquam populare ac dissolutum, sed ita temperata tota ratio est ut rei publicae constantiam praestem, privatis meis rebus propter infirmitatem bonorum, iniquitatem male- volorum, odium in me improborum adhibeam quandam cautionem et diligentiam; atque ita tamen [si] his novis amicitiis implicati sumus ut crebro mihi vafer ille Siculus insusurret Epicharmus cantilenam illam suam, '$NA=FE KAI\ ME/MNAS' A)PISTEI=N. $A)/RQRA TAU=TA TA=N FRENW=N&.' ac nostrae quidem rationis ac vitae quasi quandam formam, ut opinor, vides. De tuo autem negotio saepe ad me scribis; cui mederi nunc non possumus. est enim illud senatus consultum summa @1 pedariorum voluntate, nullius nostrum auctoritate factum. nam quod me esse ad scribendum vides, ex ipso senatus consulto intellegere potes aliam rem tum relatam, hoc autem de populis liberis sine causa additum. et ita factum est a P. Servilio filio. qui in postremis sententiam dixit; sed immutari hoc tempore non potest. itaque conventus, qui initio celebrabantur, iam diu fieri desierunt. tu si tuis blanditiis tamen a Sicyoniis nummu- lorum aliquid expresseris, velim me facias certiorem. Commentarium consulatus mei Graece compositum misi ad te. in quo si quid erit quod homini Attico minus Graecum eruditumque videatur, non dicam quod tibi, ut opinor, Pan- hormi Lucullus de suis historiis dixerat, se, quo facilius illas probaret Romani hominis esse, idcirco barbara quaedam et soloeca dispersisse; apud me si quid erit eius modi, me impru- dente erit et invito. Latinum si perfecero, ad te mittam. tertium poe%28ma exspectato, ne quod genus a me ipso laudis meae praeter- mittatur. hic tu cave dicas, '$TI/S PATE/R' AI)NH/SEI;&'; si est enim apud homines quicquam quod potius [si] laudetur, nos vituperemur qui non potius alia laudemus; quamquam non $E)GKWMIASTIKA\ sunt haec sed $I(STORIKA\& quae scribimus. Quintus frater purgat se mihi per litteras et adfirmat nihil a se cuiquam de te secus esse dictum. verum haec nobis coram summa cura et diligentia sunt agenda. tu modo nos revise aliquando. Cossinius hic, cui dedi litteras, valde mihi bonus homo et non levis et amans tui visus est et talis qualem esse eum tuae mihi litterae nuntiarant. Id. Mart. @1 {47Scr. Romae post iv Id. Mai. an. 60 (%14`1)}47 CICERO ATTICO SAL. Cum [2e]2 Pompeiano me Romam recepissem a. d. &7IIII& Id. Mai. Cincius noster eam mihi abs te epistulam reddidit quam tu Id. Febr. dederas. ei nunc epistulae litteris his respondebo. Ac primum tibi perspectum esse iudicium de te meum laetor; deinde te in iis rebus quae tibi asperius a nobis atque [2adeo a]2 nostris et iniucundius actae videbantur moderatissi- mum fuisse vehementissime gaudeo idque neque amoris mediocris et ingeni summi ac sapientiae iudico. qua de re cum ad me ita suaviter, diligenter, officiose, humaniter scripseris ut non modo te hortari amplius non debeam sed ne exspectare quidem abs te aut ab ullo homine tantum facilitatis ac man- suetudinis potuerim, nihil duco esse commodius quam de his rebus nihil iam amplius scribere. cum erimus congressi, tum, si quid res feret, coram inter nos conferemus. Quod ad me de re publica scribis, disputas tu quidem et amanter et prudenter, et a meis consiliis ratio tua non abhorret; nam neque de statu nobis nostrae dignitatis est recedendum neque sine nostris copiis intra alterius praesidia veniendum et is de quo scribis nihil habet amplum, nihil excelsum, nihil non submissum atque populare. verum tamen fuit ratio mihi fortasse ad tranquillitatem meorum temporum non inutilis sed mehercule rei publicae multo etiam utilior quam mihi, civium improborum impetus in me reprimi cum hominis amplissima @1 fortuna, auctoritate, gratia fluctuantem sententiam confirmas- sem et a spe malorum ad mearum rerum laudem convertis- sem. quod si cum aliqua levitate mihi faciendum fuisset, nullam rem tanti aestimassem; sed a me ita sunt acta omnia non ut ego illi adsentiens levior sed ut ille me probans gravior videretur. reliqua sic a me aguntur et agentur ut non commit- tamus ut ea quae gessimus fortuito gessisse videamur. meos bonos illos viros quos significas et eam quam mihi dicis obti- gisse $*SPA/RTAN& non modo numquam deseram sed, etiam si ego ab illa deserar, tamen in mea pristina sententia permanebo. illud tamen velim existimes, me hanc viam optimatem post Catuli mortem nec praesidio ullo nec comitatu tenere. nam ut ait Rhinton, ut opinor, '$OI( ME\N PAR' OU)DE/N EI)SI&, $TOI=S D' OU)DE\N ME/LEI&'. mihi vero ut invideant piscinarii nostri aut scribam ad te alias aut in congressum nostrum reservabo. a curia autem nulla me res divellet, vel quod ita rectum est vel quod rebus meis maxime consentaneum vel quod a senatu quanti fiam minime me paenitet. De Sicyoniis, ut scripsi ad te antea, non multum spei est in senatu; nemo est enim iam qui queratur. qua re si id exspectas, longum est. alia via, si qua potes, pugna. cum est actum, neque animadversum est ad quos pertineret et raptim in eam sententiam pedarii cucurrerunt. inducendi senatus consulti maturitas nondum est, quod neque sunt qui querantur et multi, partim malevolentia partim opinione aequitatis, delectantur. Metellus tuus est egregius consul; unum reprehendo, quod otium [2e]2 Gallia nuntiari non magno opere gaudet. cupit. @1 credo, triumphare. hoc vellem mediocrius, cetera egregia. Auli filius vero ita se gerit ut eius consulatus non consulatus sit sed Magni nostri $U(PW/PION&. De meis scriptis misi ad te Graece perfectum consulatum meum. eum librum L. Cossinio dedi. puto te Latinis meis delectari, huic autem Graeco Graecum invidere. alii si scrip- serint, mittemus ad te; sed, mihi crede, simul atque hoc nostrum legerunt, nescio quo pacto retardantur. Nunc ut ad rem meam redeam, L. Papirius Paetus, vir bonus amatorque noster, mihi libros eos quos Ser. Claudius reliquit, donavit. cum mihi per legem Cinciam licere capere Cincius amicus tuus diceret, libenter dixi me accepturum si attulisset. nunc si me amas, si te a me amari scis, enitere per amicos, clientis, hospites, libertos denique ac servos tuos, ut scida ne qua depereat. nam et Graecis iis libris quos suspicor et Latinis quos scio illum reliquisse mihi vehementer opus est. ego autem cottidie magis quod mihi de forensi labore temporis datur in iis studiis conquiesco. per mihi, per, inquam, gratum feceris si in hoc tam diligens fueris quam soles in iis rebus quas me valde velle arbitraris, ipsiusque Paeti tibi negotia commendo, de quibus tibi ille agit maximas gratias, et ut iam invisas nos non solum rogo sed etiam suadeo. {47Scr. Anti, ut vid., fort. iii Non. Iun. an. 60}47 CICERO ATTICO SAL. Kal. Iun. eunti mihi Antium et gladiatores M. Metelli cupide relinquenti venit obviam tuus puer. is mihi litteras abs te et commentarium consulatus mei Graece scriptum reddidit. in @1 quo laetatus sum me aliquanto ante de isdem rebus Graece item scriptum librum L. Cossinio ad te perferendum dedisse; nam si ego tuum ante legissem, furatum me abs te esse diceres. quamquam tua illa (legi enim libenter) horridula mihi atque incompta visa sunt, sed tamen erant ornata hoc ipso quod ornamenta neglexerant, et, ut mulieres, ideo bene olere quia nihil olebant videbantur. meus autem liber totum Isocrati myrothecium atque omnis eius discipulorum arculas ac non nihil etiam Aristotelia pigmenta consumpsit. quem tu Corcyrae, ut mihi aliis litteris significas, strictim attigisti, post autem, ut arbitror, a Cossinio accepisti. quem tibi ego non essem ausus mittere nisi eum lente ac fastidiose probavissem. quamquam ad me rescripsit iam Rhodo Posidonius se, nostrum illud $U(PO/MNHMA& [2cum]2 legeret, quod ego ad eum ut ornatius de isdem rebus scriberet miseram, non modo non excitatum esse ad scribendum sed etiam plane deterritum. quid quaeris? contur- bavi Graecam nationem. ita vulgo qui instabant ut darem sibi quod ornarent, iam exhibere mihi molestiam destiterunt. tu, si tibi placuerit liber, curabis ut et Athenis sit et in ceteris oppidis Graeciae. videtur enim posse aliquid nostris rebus lucis adferre. Oratiunculas autem et quas postulas et pluris etiam mittam, quoniam quidem ea quae nos scribimus adulescentulorum studiis excitati te etiam delectant. fuit enim mihi commmodum, quod in eis orationibus quas Philippicae nominantur enituerat tuus ille civis Demosthenes et quod se ab hoc refractariolo iudiciali dicendi genere abiunxerat ut $SEMNO/TERO/S TIS& et $POLITIKW/- $TEROS& videretur, curare ut meae quoque essent orationes quae consulares nominarentur. quarum una est in senatu Kalendis @1 Ianuariis, altera ad populum de lege agraria, tertia de Othone, quarta pro Rabirio, quinta de proscriptorum filiis, sexta cum provinciam in contione deposui, septima qua Catilinam emisi, octava quam habui ad populum postridie quam Catilina profugit, nona in contione quo die Allobroges %invocarunt%, decima in senatu Nonis Decembribus. sunt praeterea duae breves, quasi $A)POSPASMA/TIA& legis agrariae. hoc totum $SW=MA curabo ut habeas. et quoniam te cum scripta tum res meae delectant, isdem ex libris perspicies et quae gesserim et quae dixerim; aut ne poposcisses. ego enim tibi me non offerebam. Quod quaeris quid sit quod te arcessam ac simul impeditum te negotiis esse significas, neque recusas quin, non modo si opus sit sed etiam si velim, accurras, nihil sane est necesse, verum tamen videbare mihi tempora peregrinationis commodius posse discribere. nimis abes diu, praesertim cum sis in propin- quis locis; neque nos te fruimur et tu nobis cares. ac nunc quidem otium est, sed si paulo plus furor Pulchelli progredi posset, valde ego te istinc excitarem. verum praeclare Metellus impedit et impediet. quid quaeris? est consul $FILO/PATRIS& et, ut semper iudicavi, natura bonus. Ille autem non simulat, sed plane tribunus pl. fieri cupit. qua [2de]2 re cum in senatu ageretur, fregi hominem et incon- stantiam eius reprehendi qui Romae tribunatum pl. peteret cum in Sicilia hereditatem se petere dictitasset, neque magno opere dixi esse nobis laborandum, quod nihilo magis ei licitu- rum esset plebeio rem publicam perdere quam similibus eius @1 me consule patriciis esset licitum. iam cum se ille septimo die venisse a freto neque sibi obviam quemquam prodire potuisse et noctu se introisse dixisset in eoque se in contione iactasset, nihil ei novi dixi accidisse. ex Sicilia septimo die Romam: at tribus horis Roma Interamnam. noctu introisse: idem ante. 'non est itum obviam: ne tum quidem cum iri maxime debuit.' quid quaeris? hominem petulantem modestum reddo non solum perpetua gravitate orationis sed etiam hoc genere dicto- rum. itaque iam familiariter cum ipso etiam cavillor ac iocor. quin etiam cum candidatum deduceremus, quaerit ex me num consuessem Siculis locum gladiatoribus dare. negavi. 'at ego' inquit 'novus patronus instituam. sed soror, quae tantum habeat consularis loci, unum mihi solum pedem dat.' 'noli' inquam 'de uno pede sororis queri; licet etiam alterum tollas.' 'non consulare' inquies 'dictum.' fateor; sed ego illam odi male consularem: 'ea est enim seditiosa, ea cum viro bellum gerit', neque solum cum Metello sed etiam cum Fabio, quod eos nihili esse moleste fert. Quod de agraria lege scribis, sane iam videtur refrixisse. quod me quodam modo molli bracchio de Pompei familiaritate obiurgas, nolim ita existimes, me mei praesidi causa cum illo coniunctum esse; sed ita res erat instituta ut, si inter nos esset aliqua forte dissensio, maximas in re publica discordias versari esset necesse. quod a me ita praecautum atque provisum est, non ut ego de optima illa mea ratione decederem, sed ut ille esset @1 melior et aliquid de populari levitate deponeret. quem de meis rebus, in quas eum multi incitarant, multo scito gloriosius quam de suis praedicare; sibi enim bene gestae, mihi conservatae rei publicae dat testimonium. hoc facere illum mihi quam prosit nescio; rei publicae certe prodest. quid si etiam Caesarem, cuius nunc venti valde sunt secundi, reddo meliorem? num tantum obsum rei publicae? quin etiam si mihi nemo invideret, si omnes, ut erat aequum, faverent, tamen non minus esset probanda medicina quae sanaret vitiosas partis rei publicae quam quae exsecaret. nunc vero, cum equitatus ille quem ego in clivo Capitolino te signifero ac principe collocaram senatum deseruerit, nostri autem principes digito se caelum putent attingere si mulli barbati in piscinis sint qui ad manum acce- dant, alia autem neglegant, nonne tibi satis prodesse videor si perficio ut ii nolint obesse qui possunt? Nam Catonem nostrum non tu amas plus quam ego; sed tamen ille optimo animo utens et summa fide nocet interdum rei publicae; dicit enim tamquam in Platonis $POLITEI/A|&, non tamquam in Romuli faece, sententiam. quid verius quam in iudicium venire qui ob rem iudicandam pecuniam acceperit? censuit hoc Cato et adsensit senatus: equites curiae bellum_ non mihi, nam ego dissensi. quid impudentius publicanis renuntiantibus? fuit tamen retinendi ordinis causa facienda iactura. restitit et pervicit Cato. itaque nunc, consule in carcere incluso, saepe item seditione commota, adspiravit nemo eorum quorum ego concursu itemque ii consules qui post me fuerunt @1 rem publicam defendere solebant. quid ergo? 'istos' inquies 'mercede conductos habebimus?' quid faciemus si aliter non possumus? an libertinis atque etiam servis serviamus? sed, ut tu ais, $A(/LIS SPOUDH=S&. Favonius meam tribum tulit honestius quam suam, Luccei perdidit. accusavit Nasicam inhoneste, ac modeste tamen; dixit ita ut Rhodi videretur molis potius quam Moloni operam dedisse. mihi quod defendissem leviter suscensuit. nunc tamen petit iterum rei publicae causa. Lucceius quid agat scribam ad te cum Caesarem videro, qui aderit biduo. Quod Sicyonii te laedunt, Catoni et eius aemulatori attribues Servilio. quid? ea plaga nonne ad multos bonos viros pertinet? sed si ita placuit, laudemus, deinde in dissensionibus soli relinquamur. Amalthea mea te exspectat et indiget tui. Tusculanum et Pompeianum valde me delectant, nisi quod me, illum ipsum vindicem aeris alieni, aere non Corinthio sed hoc circumforaneo obruerunt. in Gallia speramus esse otium. Prognostica mea cum oratiunculis prope diem exspecta, et tamen quid ad me de adventu tuo scribe ad nos. nam mihi Pomponia nuntiari iussit te mense Quintili Romae fore. id a tuis litteris quas ad me de censu tuo miseras discrepabat. Paetus, ut antea ad te scripsi, omnis libros quos frater suus reliquisset mihi donavit. hoc illius munus in tua diligentia positum est. si me amas, cura ut conserventur et ad me per- ferantur. hoc mihi nihil potest esse gratius. et cum Graecos @1 tum vero Latinos diligenter ut conserves velim. tuum esse hoc munusculum putabo. ad Octavium dedi litteras. cum ipso nihil eram locutus; neque enim ista tua negotia provincialia esse putabam neque te in tocullionibus habebam. sed scripsi, ut debui, diligenter. {47Scr. Anti(?), med. vel ex. m. Dec. an. 60}47 CICERO ATTICO SAL. Cura, amabo te, Ciceronem nostrum. ei nos $QEI=OI& videmur. $*PELLHNAI/WN& in manibus tenebam et hercule magnum acervum Dicaearchi mihi ante pedes exstruxeram. o magnum homi- nem, et unde multo plura didiceris quam de Procilio! $*KORINQI/WN et $*)AQHNAI/WN& puto me Romae habere. mihi crede (sed ego te hoc doceo?), mirabilis vir est. $*(HRW/DHS&, si homo esset, eum potius legeret quam unam litteram scriberet; qui me epistula petivit, ad te, ut video, comminus accessit. coniurasse mallem quam restitisse coniurationi si illum mihi audiendum putassem. de lolio, sanus non es; de vino, laudo. Sed heus tu, ecquid vides Kalendas venire, Antonium non venire? iudices cogi? nam ita ad me mittunt, Nigidium minari in contione se iudicem qui non adfuerit compellaturum. velim tamen si quid est de Antoni adventu quod audieris scribas ad me et, quoniam huc non venit, cenes apud nos utique prid. Kal. cave aliter facias. cura ut valeas. @1 {47Scr. Romae, ut vid., paulo post superiorem}47 CICERO ATTICO SAL. Primum, ut opinor, $EU)AGGE/LIA&. Valerius absolutus est Hortensio defendente. id iudicium Auli filio condonatum putabatur; et Epicratem suspicor, ut scribis, lascivum fuisse. etenim mihi caligae eius et fasciae cretatae non placebant. quid sit, sciemus cum veneris. Fenestrarum angustias quod reprehendis, scito te $*KU/ROU $PAIDEI/AN& reprehendere. nam cum ego idem istuc dicerem, Cyrus aiebat virid[2ar]2iorum $DIAFA/SEIS& latis luminibus non tam esse suavis. etenim $E)/STW O)/YIS ME\N H( *A, TO\ DE\ O(RW/MENON &[2$TO\&]2$ *B*G, $A)KTI=NES DE\ &%$*A*I*T*A&%. vides enim cetera. nam si $KAT' EI)DW/LWN $E)MPTW/SEIS& videremus, valde laborarent $EI)/DWLA& in angustiis; nunc fit lepide illa $E)/KXUSIS& radiorum. cetera si reprehenderis, non feres tacitum, nisi si quid erit eius modi quod sine sumptu corrigi possit. Venio nunc ad mensem Ianuarium et ad $U(PO/STASIN& nostram ac $POLITEI/AN&, in qua $*SWKRATIKW=S EI)S E(KA/TERON&, sed tamen ad extremum, ut illi solebant, $TH\N A)RE/SKOUSAN&. est res sane magni consili. nam aut fortiter resistendum est legi agrariae, in quo est quaedam dimicatio sed plena laudis, aut quiescendum, quod est non dissimile atque ire in Solonium aut Antium, aut etiam adiuvandum, quod a me aiunt Caesarem sic exspectare ut non dubitet. nam fuit apud me Cornelius, hunc dico Balbum, Caesaris familiarem. is adfirmabat illum omnibus in rebus @1 meo et Pompei consilio usurum daturumque operam ut cum Pompeio Crassum coniungeret. hic sunt haec: coniunctio mihi summa cum Pompeio, si placet, etiam cum Caesare, reditus in gratiam cum inimicis, pax cum multitudine, senec- tutis otium. sed me $KATAKLEI\S& mea illa commovet quae est in libro tertio: 'interea cursus, quos prima a parte iuventae quosque adeo consul virtute animoque petisti, hos retine atque auge famam laudesque bonorum.' haec mihi cum in eo libro in quo multa sunt scripta $A)RISTO- $KRATIKW=S& Calliope ipsa praescripserit, non opinor esse dubitan- dum quin semper nobis videatur '$EI(=S OI)WNO\S A)/RISTOS A)MU/NASQAI $PERI\ PA/TRHS&'. Sed haec ambulationibus Compitaliciis reservemus. tu prid. Compitalia memento. balineum calfieri iubebo. et Pomponiam Terentia rogat; matrem adiungemus. $*QEOFRA/STOU PERI\ FILO- $TIMI/AS& adfer mihi de libris Quinti fratris. {47Scr. Anti in. m. Apr. an. 59}47 CICERO ATTICO SAL. Fecisti mihi pergratum quod Serapionis librum ad me misisti; ex quo quidem ego, quod inter nos liceat dicere, millesimam partem vix intellego. pro eo tibi praesentem pecuniam solvi imperavi, ne tu expensum muneribus ferres. at quoniam nummorum mentio facta est, amabo te, cura ut cum Titinio, quoquo modo poteris, transigas. si in eo quod ostenderat non stat, mihi maxime placet ea quae male empta sunt reddi, si @1 voluntate Pomponiae fieri poterit; si ne id quidem, nummi potius reddantur quam ullus sit scrupulus. valde hoc velim ante quam proficiscare amanter, ut soles, diligenterque conficias. Clodius ergo, ut ais, ad Tigranem! velim %sirpie% condicione; sed facile patior. accommodatius enim nobis est ad liberam legationem tempus illud, cum et Quintus noster iam, ut speramus, in otio consederit et iste sacerdos Bonae deae cuius modi futurus sit sci[2em]2us. interea quidem cum Musis nos delectabimus animo aequo, immo vero etiam gaudenti ac libenti, neque mihi umquam veniet in mentem Crasso invidere neque paenitere quod a me ipso non desciverim. De geographia, dabo operam ut tibi satis faciam; sed nihil certi polliceor. magnum opus est, sed tamen, ut iubes, curabo ut huius peregrinationis aliquod tibi opus exstet. tu quicquid indagaris de re publica, et maxime quos consules futuros putes, facito ut sciam. tametsi nimis sum curiosus; statui enim nihil iam de re publica cogitare. Terentiae saltum perspeximus. quid quaeris? praeter quer- cum Dodonaeam nihil desideramus quo minus Epirum ipsam possidere videamur. nos circiter Kalendas aut in Formiano erimus aut in Pompeiano. tu, si in Formiano non erimus, si nos amas, in Pompeianum venito. id et nobis erit periucundum et tibi non sane devium. De muro, imperavi Philotimo ne impediret quo minus id fieret quod tibi videretur. tu censeo tamen adhibeas Vettium. his temporibus, tam dubia vita optimi cuiusque, magni aestimo unius aestatis fructum palaestrae Palatinae, sed ita tamen ut nihil minus velim quam Pomponiam et puerum versari in timore ruinae. @1 {47Scr. Anti paulo post superiore}47 CICERO ATTICO SAL. Cupio equidem et iam pridem cupio Alexandriam reliquamque Aegyptum visere et simul ab hac hominum satietate nostri dis- cedere et cum aliquo desiderio reverti; sed hoc tempore et his mittentibus '$AI)DE/OMAI *TRW=AS KAI\ *TRW|A/DAS E(LKESIPE/PLOUS&'. quid enim nostri optimates, si qui reliqui sunt, loquentur? an me aliquo praemio de sententia esse deductum? '$*POULUDA/MAS MOI $PRW=TOS E)LEGXEI/HN A)NAQH/SEI&', Cato ille noster qui mihi unus est pro centum milibus. quid vero historiae de nobis ad annos &7DC& praedicarint? quas quidem ego multo magis vereor quam eorum hominum qui hodie vivunt rumusculos. sed, opinor, excipiamus et exspectemus. si enim deferetur, erit quaedam nostra potestas et tum deliberabimus. etiam hercule est in non accipiendo non nulla gloria. qua re si quid $*QEOFA/NHS& tecum forte contulerit, ne omnino repudiaris. De istis rebus exspecto tuas litteras, quid Arrius narret, quo animo se destitutum ferat, et qui consules parentur, utrum, ut populi sermo, Pompeius et Crassus, an, ut mihi scribitur, cum Gabinio Ser. Sulpicius, et num quae novae leges et num quid novi omnino, et, quoniam Nepos proficiscitur, cuinam auguratus deferatur, quo quidem uno ego ab istis capi possum _vide levitatem meam! sed quid ego haec, quae cupio deponere et toto animo atque omni cura $FILOSOFEI=N&? sic, inquam m, in animo est; vellem ab initio, nunc vero, quoniam @1 quae putavi esse praeclara expertus sum quam essent inania, cum omnibus Musis rationem habere cogito. Tu tamen de %Tutio% ad me rescribe certius et num quis in eius locum paretur, et quid de P. Clodio fiat, et omnia, quem ad modum polliceris, $E)PI\ SXOLH=S& scribe. et quo die Roma te exiturum putes velim ad me scribas ut certiorem te faciam quibus in locis futurus sim, epistulamque statim des de iis rebus de quibus ad te scripsi. valde enim exspecto tuas litteras. {47Scr. Anti paulo post superiorem}47 CICERO ATTICO SAL. Quod tibi superioribus litteris promiseram, fore ut opus exsta- ret huius peregrinationis, nihil iam magno opere confirmo; sic enim sum complexus otium ut ab eo divelli non queam. itaque aut libris me delecto, quorum habeo Anti festivam copiam, aut fluctus numero (nam ad lacertas captandas tem- pestates non sunt idoneae); a scribendo prorsus abhorret animus. etenim $GEWGRAFIKA\& quae constitueram magnum opus est. ita valde Eratosthenes, quem mihi proposueram, a Serapione et ab Hipparcho reprehenditur. quid censes si Tyrannio accesserit? et hercule sunt res difficiles ad explican- dum et $O(MOEIDEI=S& nec tam possunt $A)NQHROGRAFEI=SQAI& quam videbantur et, quod caput est, mihi quaevis satis iusta causa cessandi est; qui etiam dubitem an hic Anti considam et hoc tempus omne consumam, ubi quidem ego mallem duumvirum quam Romae fuisse. tu vero sapientior Buthroti domum parasti. sed, mihi crede, proxima est illi municipio haec @1 Antiatium civitas. esse locum tam prope Romam ubi multi sint qui Vatinium numquam viderint, ubi nemo sit praeter me qui quemquam ex viginti viris vivum et salvum velit, ubi me interpellet nemo, diligant omnes! hic, hic nimirum $POLITEUTE/ON&. nam istic non solum non licet sed etiam taedet. itaque $A)NE/K- $DOTA& a nobis, quae tibi uni legamus, Theopompio genere aut etiam asperiore multo pangentur. neque aliud iam quicquam $POLITEU/OMAI& nisi odisse improbos, et id ipsum nullo cum sto- macho sed potius cum aliqua %scribendi% voluptate. Sed ut ad rem, scripsi ad quaestores urbanos de Quinti fratris negotio. vide quid narrent, ecquae spes sit denari an cistophoro Pompeiano iaceamus. praeterea de muro statue quid faciendum sit. aliud quid? etiam: quando te proficisci istinc putes fac ut sciam. {47Scr. Anti paulo post superiorem}47 CICERO ATTICO SAL. De geographia etiam atque etiam deliberabimus. orationes autem me duas postulas; quarum alteram non libebat mihi scribere %qui absciram%, alteram ne laudarem eum quem non amabam. sed id quoque videbimus. denique aliquid exstabit ne tibi plane cessasse videamur. De Publio quae ad me scribis sane mihi iucunda sunt, eaque etiam velim omnibus vestigiis indagata ad me adferas cum venies, et interea scribas si quid intelleges aut suspicabere, et maxime de legatione quid sit acturus. equidem ante quam @1 tuas legi litteras [in] hominem ire cupiebam, non mehercule ut differrem cum eo vadimonium (nam mira sum alacritate ad litigandum), sed videbatur mihi, si quid esset in [2eo]2 populare quod plebeius factus esset, id amissurus. quid enim? 'ad plebem transisti ut Tigranem ires salutatum? narra mihi, reges Armenii patricios resalutare non solent?' quid quaeris? acueram [2me]2 ad exagitandam hanc eius legationem. quam si ille contemnit et si, ut scribis, bilem id commovet et latoribus et auspicibus legis curiatae, spectaculum egregium. [2Et]2 hercule, verum ut loquamur, subcontumeliose tractatur noster Publius, primum qui, cum domi Caesaris quondam unus vir fuerit, nunc ne in viginti quidem esse potuerit; deinde alia legatio dicta erat, alia data est. illa opima ad exigendas pecunias Druso, ut opinor, Pisaurensi an epuloni Vatinio reservatur; haec ieiuna tabellari legatio datur ei cuius tribunatus ad istorum tempora reservatur. incende hominem, amabo te, quoad potest. una spes est salutis istorum inter ipsos dissensio; cuius ego quaedam initia sensi ex Curione. iam vero Arrius consulatum sibi ereptum fremit; Megabocchus et haec saginaria iuventus inimicissima est. accedat vero, accedat etiam ista rixa auguratus. spero me praeclaras de istis rebus epistulas ad te saepe missurum. Sed illud quid sit scire cupio quod iacis obscure, iam etiam ex ipsis quinque viris loqui quosdam. quidnam id est? si est @1 enim aliquid, plus est boni quam putarem. atque haec sic velim existimes, non me abs te $KATA\ TO\ PRAKTIKO\N& quaerere, quod gestiat animus aliquid agere in re publica. iam pridem guber- nare me taedebat etiam cum licebat; nunc vero, cum cogar exire de navi non abiectis sed ereptis gubernaculis, cupio istorum naufragia ex terra intueri, cupio, ut ait tuus amicus Sophocles, '$KA)\N U(PO\ STE/GH| $PUKNH=S A)KOU/EIN YAKA/DOS EU(DOU/SH| FRENI/&.' De muro, quid opus sit videbis. Castricianum mendum nos corrigemus; et tamen ad me Quintus HS &7CCI#1100#1100 I#1100#1100& scripserat, non, [2ut]2 ad sororem tuam, HS %&7XXX& a%. Terentia tibi salutem dicit. Cicero tibi mandat ut Aristodemo idem de se respondeas quod de fratre suo, sororis tuae filio, respondisti. de Amalthea quod me admones non neglegemus. cura ut valeas. {47Scr. Anti xv, ut vid., Kal. Mai. an. 59 (%14`1)}47 CICERO ATTICO SAL. Epistulam cum a te avide exspectarem ad vesperum, ut soleo, ecce tibi nuntius pueros venisse Roma. voco, quaero ecquid litterarum. negant. 'quid ais?' inquam, 'nihilne a Pomponio?' perterriti voce et vultu confessi sunt se accepisse sed excidisse in via. quid quaeris? permoleste tuli. nulla enim abs te per hos dies epistula inanis aliqua re utili et suavi venerat. nunc, si quid in ea epistula quam a. d. &7XVI& Kal. Mai. dedisti fuit historia dignum, @1 scribe quam primum ne ignoremus; sin nihil praeter iocationem, redde id ipsum. Et scito Curionem adulescentem venisse ad me salutatum. valde eius sermo de Publio cum tuis litteris congruebat. ipse vero mirandum in modum 'reges odisse superbos'. peraeque narrabat incensam esse iuventutem neque ferre haec posse. bene habemus nos, si in his spes est; opinor, aliud agamus. ego me do historiae. quamquam, licet me Saufeium putes esse, nihil me est inertius. Sed cognosce itinera nostra ut statuas ubi nos visurus sis. in Formianum volumus venire Parilibus. inde, quoniam putas praetermittendum nobis esse hoc tempore Cratera illum delicatum, Kal. Mai. de Formiano proficiscemur, ut Anti simus a. d. &7V& Non. Mai. ludi enim Anti futuri sunt a &7IIII& [Kal.] ad prid. Non. Mai. eos Tullia spectare vult. inde cogito in Tusculanum, deinde Arpinum, Romam ad Kal. Iun. te aut in Formiano aut Anti aut in Tusculano cura ut videamus. epistu- lam superiorem restitue nobis et appinge aliquid novi. {47Scr. Anti xv vel xiv Kal. Mai., ut vid., an. 59}47 CICERO ATTICO SAL. Subito cum mihi dixisset Caecilius quaestor puerum se Romam mittere, haec scripsi raptim ut tuos mirificos cum Publio dia- logos, cum eos de quibus scribis tum illum quem abdis et ais longum esse quae ad ea responderis perscribere, * * * ; illum vero qui nondum habitus est, quem illa $BOW=PIS&, cum e Solonio @1 redierit, ad te est relatura, sic velim putes, nihil hoc posse mihi esse iucundius. si vero quae de me pacta sunt ea non servantur, in caelo sum, ut sciat hic noster Hierosolymarius traductor ad plebem quam bonam meis puti[2di]2ssimis orationibus gratiam rettulerit; quarum exspecta divinam $PALINW|DI/AN&. etenim, quantum coniectura auguramur, si erit nebulo iste cum his dynastis in gratia, non modo de 'cynico consulari' sed ne de istis quidem 'piscinarum Tritonibus' poterit se iactare. non enim poterimus ulla esse invidia spoliati opibus et illa senatoria potentia. sin autem ab iis dissentiet, erit absurdum in nos invehi. verum tamen invehatur. festive, mihi crede, et minore sonitu quam putaram orbis hic in re publica est conversus, citius omnino quam potuit. id culpa Catonis, sed rursus improbitate istorum, qui auspicia, qui Aeliam legem, qui Iuniam et Liciniam, qui Cae[2ci]2liam et Didiam neglexerunt, qui omnia remedia rei publicae effuderunt, qui regna qu[2as]2i praedia tetrarchis, qui immanis pecunias paucis dederunt. video iam quo invidia trans- eat et ubi sit habitatura. nihil me existimaris neque usu neque a Theophrasto didicisse, nisi brevi tempore desiderari nostra illa tempora videris. etenim, si fuit invidiosa senatus potentia, cum ea non ad populum sed ad tris homines immoderatos redacta sit, quid iam censes fore? proinde isti licet faciant quos volunt consules, tribunos pl., denique etiam Vatini strumam sacerdoti $DIBA/FW|& vestiant, videbis brevi tempore magnos non modo eos qui nihil titubarunt sed etiam illum ipsum qui peccavit, Catonem. nam nos quidem, si per istum tuum @1 sodalem Publium licebit, $SOFISTEU/EIN& cogitamus; si ille cogit, at tantum dumtaxat nos defendere, et, quod est proprium artis huius, $E)PAGGE/LLOMAI& '$A)/NDR' A)PAMU/NESQAI O(/TE TIS PRO/TEROS XALE- $PH/NH|&'. patria propitia sit. habet a nobis, etiam si non plus quam debitum est, plus certe quam postulatum est. male vehi malo alio gubernante quam tam ingratis vectoribus bene gubernare. sed haec coram commodius. Nunc audi quod quaeris. Antium me ex Formiano recipere cogito a. d. &7V& Non. Mai. Antio volo Non. Mai. proficisci in Tusculanum. sed cum e Formiano rediero (ibi esse usque ad prid. Kal. Mai. volo) faciam statim te certiorem. Terentia tibi salutem dicit $KAI\ *KIKE/RWN O( MIKRO\S A)SPA/ZETAI *TI/TON TO\N $*)AQHNAI=ON&. {47Scr. Tribus Tabernis xii Kal. Mai. an. 59 (%14`4)}47 CICERO ATTICO SAL. Negent illi Publium plebeium factum esse? hoc vero regnum est et ferri nullo pacto potest. emittat ad me Publius qui obsignent; iurabo Gnaeum nostrum, collegam Balbi Ati, mihi narrasse [2se]2 in auspicio fuisse. o suavis epistulas tuas uno tempore mihi datas duas! quibus $EU)AGGE/LIA& quae reddam nescio, deberi qui- dem plane fateor. Sed vide $SUGKU/RHMA&. emerseram commodum ex Antiati in Appiam ad Tris Tabernas ipsis Cerialibus, cum in me incurrit Roma veniens Curio meus. ibidem ilico puer abs te cum epistulis. ille ex me, nihilne audissem novi. ego negare. @1 'Publius' inquit 'tribunatum pl. petit.' 'quid ais?' 'et inimi- cissimus quidem Caesaris, et ut omnia' inquit 'ista rescindat.' 'quid Caesar?' inquam. 'negat se quicquam de illius adoptione tulisse.' deinde suum, Memmi, Metelli Nepotis exprompsit odium. complexus iuvenem dimisi properans ad epistulas. ubi sunt qui aiunt $ZW/SHS FWNH=S&? quanto magis vidi ex tuis litteris quam ex illius sermone quid ageretur, de ruminatione cottidiana, de cogitatione Publi, de lituis $BOW/PIDOS&, de signifero Athenione, de litteris missis ad Gnaeum, de Theophanis Memmique sermone! quantam porro mihi exspectationem dedisti convivi istius $A)SELGOU=S&! sum in curiositate $O)CU/PEINOS&, sed tamen facile patior te id ad me $SUMPO/SION& non scribere; praesentem audire malo. Quod me ut scribam aliquid hortaris, crescit mihi quidem materies, ut dicis, sed tota res etiam nunc fluctuat, $KAT' O)PW/RHN $TRU/C&. quae si decesserit, magis erunt liquata quae scribam. quae si statim a me ferre non potueris, primus habebis tamen et aliquamdiu solus. Dicaearchum recte amas. luculentus homo est et civis haud paulo melior quam isti nostri $A)DIKAI/ARXOI&. Litteras scripsi hora decima Cerialibus, statim ut tuas legeram, sed eas eram daturus, ut putaram, postridie ei qui mihi obviam venisset. Terentia delectata est [et] tuis litteris. impertit tibi multam salutem, $KAI\ *KIKE/RWN O( FILO/SOFOS TO\N POLITIKO\N *TI/TON $A)SPA/ZETAI&. @1 {47Scr. Appi Fori xi Kal. Mai. an. 59}47 CICERO ATTICO SAL. Volo ames meam constantiam. ludos Anti spectare non placet. est enim $U(POSO/LOIKON&, cum velim vitare omnium deliciarum suspicionem, repente $A)NAFAI/NESQAI& non solum delicate sed etiam inepte peregrinantem. qua re usque ad Non. Mai. te in For- miano exspectabo. nunc fac ut sciam quo die te visuri simus. ab Appi Foro hora quarta. dederam aliam paulo ante a Tribus Tabernis. {47Scr. in Formiano c. viii Kal. Mai., an. 59}47 CICERO ATTICO SAL. Narro tibi, plane relegatus mihi videor postea quam in For- miano sum. dies enim nullus erat, Anti cum essem, quo die non melius scirem Romae quid ageretur quam ii qui erant Romae. etenim litterae tuae non solum quid Romae sed etiam quid in re publica, neque solum quid fieret verum etiam quid futurum esset indicabant. nunc, nisi si quid ex praetereunte viatore exceptum est, scire nihil possumus. qua re, quamquam iam te ipsum exspecto, tamen isti puero, quem ad me statim iussi recurrere, da ponderosam aliquam epistulam plenam omnium non modo actorum sed etiam opinionum tuarum, ac diem quo Roma sis exiturus cura ut sciam. Nos in Formiano esse volumus usque ad prid. Non. Mai. eo @1 si ante eam diem non veneris, Romae te fortasse videbo; nam Arpinum quid ego te invitem? '$TRHXEI=', A)LL' A)GAQH\ KOUROTRO/FOS, OU)/T' A)/R' E)/GWGE $H(=S GAI/HS DU/NAMAI GLUKERW/TERON A)/LLO I)DE/SQAI.&' haec igitur, et cura ut valeas. {47Scr. in Formiano c. vii Kal. Mai., an. 59}47 CICERO ATTICO SAL. Facinus indignum! epistulam $AU)QWREI\& tibi a Tribus Tabernis rescriptam ad tuas suavissimas epistulas neminem reddidisse! at scito eum fasciculum quo illam conieceram domum eo ipso die latum esse quo ego dederam et ad me in Formianum rela- tum esse. itaque tibi tuam epistulam iussi referri, ex qua intellegeres quam mihi tum illae gratae fuissent. Romae quod scribis sileri, ita putabam. at hercule in agris non siletur, nec iam ipsi agri regnum vestrum ferre possunt. si vero in hanc $*THLE/PULON& veneris $*LAISTRUGONI/HN&, Formias dico, qui fremitus hominum! quam irati animi! quanto in odio noster Magnus! cuius cognomen una cum Crassi Divitis cognomine consenescit. credas mihi velim, neminem adhuc offendi qui haec tam lente quam ego fero ferret. qua re, mihi crede, $FILOSOFW=MEN&. iuratus tibi possum dicere nihil esse tanti. Tu si litteras ad Sicyonios habes, advola in Formianum, unde nos prid. Non. Mai. cogitamus. @1 {47Scr. in Formiano c. v Kal. Mai. an. 59}47 CICERO ATTICO SAL. Quantam tu mihi moves exspectationem de sermone Bibuli, quantam de colloquio $BOW/PIDOS&, quantam etiam de illo delicato convivio! proinde ita fac venias [2ut]2 ad sitientis auris. quam- quam nihil est iam quod magis timendum nobis putem quam ne ille noster Sampsiceramus, cum se omnium sermonibus sentiet vapulare et cum has actiones $EU)ANATRE/PTOUS& videbit, ruere incipiat. ego autem usque eo sum enervatus ut hoc otio quo nunc tabescimus malim $E)NTURANNEI=SQAI& quam cum optima spe dimicare. De pangendo quod me crebro adhortaris, fieri nihil potest. basilicam habeo, non villam frequentia Formianorum %ad quam @10 partem basilicae tribum Aemiliam%. sed omitto vulgus; post horam quartam molesti ceteri non sunt. C. Arrius proximus est vicinus, immo ille quidem iam contubernalis, qui etiam se idcirco Romam ire negat ut hic mecum totos dies philosophetur. ecce ex altera parte Sebosus, ille Catuli familiaris. quo me vertam? statim mehercule Arpinum irem, ni te in Formiano commodissime exspectari viderem, dumtaxat ad prid. Non. Mai. vide enim quibus hominibus aures sint deditae meae. occasionem mirifi- cam, si qui nunc, dum hi apud me sunt, emere de me fundum Formianum velit! et tamen illud probe, 'magnum quid ad- grediamur et multae cogitationis atque oti'. sed tamen satis fiet a nobis neque parcetur labori. @1 {47Scr. in Formiano c. iii Kal. Mai. an. 59}47 CICERO ATTICO SAL. Vt scribis ita video, non minus incerta in re publica quam in epistula tua, sed tamen ista ipsa me varietas sermonum opinio- numque delectat. Romae enim Videor esse cum tuas litteras lego et, ut fit in tantis rebus, modo hoc modo illud audire. illud tamen explicare non possum quidnam inveniri possit nullo recusante ad facultatem agrariam. Bibuli autem ista magnitudo animi in comitiorum dilatione quid habet nisi ipsius iudicium, sine ulla correctione rei publicae? nimirum in Publio spes est. fiat, fiat tribunus pl., si nihil aliud ut eo citius tu ex Epiro revertare. nam ut illo tu careas non video posse fieri, praesertim si mecum aliquid volet disputare. sed id quidem non dubium est quin, si quid erit eius modi, sis advolaturus. verum ut hoc non sit, tamen, sive ruet %get% rem publicam, praeclarum spectaculum mihi propono, modo te consessore spectare liceat. Cum haec maxime scribebam, ecce tibi Sebosus! nondum plane ingemueram, 'salve' inquit Arrius. hoc est Roma decedere? quos ego homines effugi, cum in hos incidi? ego vero 'in montis patrios et ad incunabula nostra' pergam. denique, si solus non potuero, cum rusticis potius quam cum his perurbanis, ita tamen ut, quoniam tu nihil certi scribis, in Formiano tibi praestoler usque ad &7III& Non. Mai. Terentiae pergrata est adsiduitas tua et diligentia in contro- versia Mulviana. nescit omnino te communem causam @1 defendere eorum qui agros publicos possideant. sed tamen tu aliquid publicanis pendis, haec etiam id recusat. ea tibi igitur et $*KIKE/RWN, A)RISTOKRATIKW/TATOS PAI=S&, salutem dicunt. {47Scr. in Formiano prid. Kal. vel Kal. Mai. an. 59 (%14`1)}47 CICERO ATTICO SAL. Cenato mihi et iam dormitanti prid. Kal. Mai. epistula est illa reddita in qua de agro Campano scribis. quid quaeris? primo ita me pupugit ut somnum mihi ademerit, sed id cogitatione magis quam molestia. cogitanti autem haec fere succurrebant. primum ex eo quod superioribus litteris scripseras, ex familiari te illius audisse prolatum iri aliquid quod nemo improbaret, maius aliquid timueram. hoc mihi eius modi non videbatur. deinde, ut me egomet consoler, omnis exspectatio largitionis agrariae in agrum Campanum videtur esse derivata, qui ager, ut dena iugera sint, non amplius hominum quinque milia potest sustinere; reliqua omnis multitudo ab illis abalienetur necesse est. praeterea, si ulla res est quae bonorum animos, quos iam video esse commotos, vehementius possit incendere, haec certe est, et eo magis quod portoriis Italiae sublatis, agro Campano diviso, quod vectigal superest domesticum praeter vicesimam? quae mihi videtur una contiuncula clamore pedisequorum nostrorum esse peritura. Gnaeus quidem noster iam plane quid cogitet nescio: '$FUSA=| GA\R OU) SMIKROI=SIN AU)LI/SKOIS E)/TI, $A)LL' A)GRI/AIS FU/SAISI FORBEIA=S A)/TER&', @1 qui quidem etiam istuc adduci potuerit. nam adhuc haec $E)SOFI/ZETO&, se leges Caesaris probare, actiones ipsum praestare debere; agrariam legem sibi placuisse, potuerit intercedi necne nihil ad se pertinere; de rege Alexandrino placuisse sibi aliquan- do confici, Bibulus de caelo tum servasset necne sibi quaeren- dum non fuisse; de publicanis, voluisse illi ordini commodare, quicquid futurum fuerit si Bibulus tum in forum descendisset se divinare non potuisse. nunc vero, Sampsicerame, quid dices? vectigal te nobis in monte Antilibano constituisse, agri Campani abstulisse? quid? hoc quem ad modum obtinebis? 'oppressos vos' inquit 'tenebo exercitu Caesaris.' non mehercule me tu quidem tam isto exercitu quam ingratis animis eorum hominum qui appellantur boni, qui mihi non modo praemiorum sed ne sermonum quidem umquam fructum ullum aut gratiam rettulerunt. quod si in eam me partem incitarem, profecto iam aliquam reperirem resistendi viam. nunc prorsus hoc statui ut, quoniam tanta controversia est Dicaearcho, familiari tuo, cum Theophrasto, amico meo, ut ille tuus $TO\N PRAKTIKO\N BI/ON& longe omnibus anteponat, hic autem $TO\N QEWRHTIKO/N&, utrique a me mos gestus esse videatur. puto enim me Dicaearcho adfatim satis fecisse; respicio nunc ad hanc familiam quae mihi non modo ut requiescam permittit sed reprehendit quia non semper quierim. qua re incumbamus, o noster Tite, ad illa praeclara studia, et eo unde discedere non oportuit aliquando revertamur. Quod de Quinti fratris epistula scribis, ad me quoque fuit @1 '$PRO/SQE LE/WN, O)/PIQEN DE\&'_quid dicam nescio. nam ita deplorat primis versibus mansionem suam ut quemvis movere possit; ita rursus remittit ut me roget ut annalis suos emendem et edam. illud tamen quod scribis animadvertas velim, de portorio circumvectionis; ait se de consili sententia rem ad senatum reiecisse. nondum videlicet meas litteras legerat, quibus ad eum re consulta et explorata perscipseram non deberi. velim, si qui Graeci iam Romam ex Asia de ea causa venerunt, videas et, si tibi videbitur, iis demonstres quid ego de ea re sentiam. si possunt decidere, ne causa optime in senatu pereat, ego satis faciam publicanis; $EI) DE\ MH/& (vere tecum loquar), in hac re malo universae Asiae et negotiatoribus; nam eorum quoque vehe- menter interest. hoc ego sentio valde nobis opus esse. sed tu id videbis. Quaestores, autem, quaeso, num etiam de cistophoro dubi- tant? nam si aliud nihil erit, cum erimus omnia experti, ego ne illud quidem contemnam quod extremum est. Te in Arpinati videbimus et hospitio agresti accipiemus, quoniam maritimum hoc contempsisti. {47Scr. in Formiano paulo post superiorem}47 CICERO ATTICO SAL. Prorsus ut scribis ita sentio, turbat Sampsiceramus. nihil est quod non timendum sit; $O(MOLOGOUME/NWS TURANNI/DA SUSKEUA/- $ZETAI&. quid enim ista repentina adfinitatis coniunctio, quid ager @1 Campanus, quid effusio pecuniae significant? quae si essent extrema, tamen esset nimium mali; sed ea natura rei est ut haec extrema esse non possint. quid enim eos haec ipsa per se delectare possunt? numquam huc venissent nisi ad alias res pestiferas aditus sibi compararent. verum, ut scribis, haec in Arpinati a. d. &7VI& circiter Id. Mai._non deflebimus, ne et opera et oleum philologiae nostrae prierit, sed conferemus tranquillo animo. * * * di immortales, neque tam me $EU)EL- $PISTI/A& consolatur ut antea quam $A)DIAFORI/A&, qua nulla in re tam utor quam in hac civili et publica. quin etiam quod est sub- inane in nobis et non $A)FILO/DOCON& (bellum est enim sua vitia nosse) id adficitur quadam delectatione. solebat enim me pungere ne Sampsicerami merita in patriam ad annos sescentos maiora viderentur quam nostra. hac quidem cura certe iam vacuus sum. iacet enim ille sic ut Phocis Curiana stare videatur. sed haec coram. tu tamen videris mihi Romae fore ad nostrum adventum, quod sane facile patiar si tuo commodo fieri possit. sin ut scribis ita venies, velim ex Theophane expiscere quonam in me animo sit Arabarches. quaeres scilicet $KATA\ TO\ KHDEMONIKO\N et ad me ab eo quasi $U(POQH/KAS& adferes quem ad modum me geram. aliquid ex eius sermone poterimus $PERI\ TW=N O(/LWN suspicari. @1 {47Scr. Romae m. Iun. an. 59}47 CICERO ATTICO SAL. Accepi aliquot epistulas tuas, ex quibus intellexi quam sus- penso animo et sollicito scire averes quid esset novi. tenemur undique, neque iam quo minus serviamus recusamus sed mor- tem et eiectionem quasi maiora timemus, quae multo sunt minora. atque hic status, qui una voce omnium gemitur, [2neque facto]2 neque verbo cuiusquam sublevatur. $SKOPO\S& est, ut suspi- cor, illis qui tenent nullam cuiquam largitionem relinquere. unus loquitur et palam adversatur adulescens Curio. huic plausus maximi, consalutatio forensis perhonorifica, signa praeterea benevolentiae permulta a bonis impertiuntur. Fufium clamori- bus et conviciis et sibilis consectantur. his ex rebus non spes sed dolor est maior, cum videas civitatis voluntatem solutam, virtutem adligatam. Ac ne forte quaeras $KATA\ LEPTO\N& de singulis rebus, universa res eo est deducta spes ut nulla sit aliquando non modo privatos verum etiam magistratus liberos fore. hac tamen in oppressione sermo in circulis dumtaxat et in conviviis est liberior quam fuit. vincere incipit timorem dolor, sed ita ut omnia sint plenissima desperationis. habet etiam Campana lex exsecrationem in contione candidatorum, si mentionem fecerint, quo aliter ager possideatur atque ut ex legibus Iuliis. non dubitant iurare ceteri; Laterensis existimatur laute fecisse quod tribunatum pl. petere destitit ne iuraret. @1 Sed de re publica non libet plura scribere. displiceo mihi nec sine summo scribo dolore. me tueor ut oppressis omnibus non demisse, ut tantis rebus gestis parum fortiter. a Caesare valde liberaliter invitor in legationem illam, sibi ut sim legatus, atque etiam libera legatio voti causa datur. sed haec et praesidi apud pudorem Pulchelli non habet satis et a fratris adventu me ablegat; illa et munitior est et non impedit quo minus adsim cum velim. hanc ego teneo, sed usurum me non puto; neque tamen scit quisquam. non libet fugere, aveo pugnare. magna sunt hominum studia. sed nihil adfirmo; tu hoc silebis. De Statio manu misso et non nullis aliis rebus angor equidem, sed iam prorsus occallui. tu vellem ego vel cuperem adesses; nec mihi consilium nec consolatio deesset. sed ita te para ut, si inclamaro, advoles. {47Scr. Romae inter Non. et prid. Id. Quint. an. 59}47 CICERO ATTICO SAL. Multa me sollicitant et ex rei publicae tanto motu et ex his periculis quae mihi ipsi intenduntur. et sescenta sunt, sed mihi nihil est molestius quam Statium manu missum: 'nec meum imperium, ac mitto imperium, non simultatem meam revereri saltem!' nec quid faciam scio, neque tantum est in re quantus est sermo. ego autem ne irasci quidem possum iis quos valde amo; tantum doleo, ac mirifice quidem. cetera in magnis rebus. minae Clodi @1 contentionesque [2quae]2 mihi proponuntur modice me tangunt. etenim vel subire eas videor mihi summa cum dignitate vel declinare nulla cum molestia posse. dices fortasse 'dignitatis $A(/LIS& tamquam $DRUO/S&! saluti, si me amas, consule.' me miserum! cur non ades? nihil te profecto praeteriret. ego fortasse $TUF- $LW/TTW& et nimium $TW=| KALW=| PROSPE/PONQA&. Scito nihil umquam fuisse tam infame, tam turpe, tam peraeque omnibus generibus, ordinibus, aetatibus offensum, quam hunc statum qui nunc est, magis mehercule quam vellem, non modo quam putarem. populares isti iam etiam modestos homines sibilare docuerunt. Bibulus in caelo est, nec qua re scio, sed ita laudatur quasi [2qui]2 'unus homo nobis cunctando restituit rem'. Pompeius, nostri amores, quod mihi summo dolore est, ipse se adflixit. neminem tenent voluntate; an metu necesse sit iis uti vereor. ego autem neque pugno cum illa causa propter illam amicitiam neque adprobo ne omnia im- probem quae antea gessi. utor via [2media]2. Populi sensus maxime theatro et spectaculis perspectus est. nam gladiatoribus qua dominus qua advocati sibilis conscissi, ludis Apollinaribus Diphilus tragoedus in nostrum Pompeium petulanter invectus est: 'nostra miseria tu es magnus' miliens coactus est dicere. 'eandem virtutem istam veniet tempus cum graviter gemes' totius theatri clamore dixit itemque cetera. nam et eius modi sunt ii versus ut in tempus ab inimico Pompei @1 scripti esse videantur. 'si neque leges neque mores cogunt' et cetera magno cum fremitu et clamore sunt dicta. Caesar cum venisset mortuo plausu, Curio filius est insecutus. huic ita plausum est ut salva re publica Pompeio plaudi solebat. tulit Caesar graviter. litterae Capuam ad Pompeium volare dice- bantur. inimici erant equitibus, qui Curioni stantes plauserant, hostes omnibus; Rosciae legi, etiam frumentariae minitabantur. sane res erat perturbata. equidem malueram quod erat suscep- tum ab illis silentio transire, sed vereor ne non liceat. non fe- runt homines quod videtur esse tamen ferendum. sed est iam una vox omnium, magis odio firmata quam praesidio. Noster autem Publius mihi minitatur, inimicus est. impen- det negotium, ad quod tu scilicet advolabis. videor mihi nos- trum illum consularem exercitum bonorum omnium, etiam satis bonorum, habere firmissimum. Pompeius significat studium erga me non mediocre. idem adfirmat verbum de me illum non esse facturum; in quo non me ille fallit, sed ipse fallitur. Cosconio mortuo sum in eius locum invitatus. id erat vocari in locum mortui. nihil me turpius apud homines fuisset, neque vero ad istam ipsam $A)SFA/LEIAN& quicquam alienius. sunt enim illi apud bonos invidiosi, ego apud improbos; meam retinuissem invidiam, alienam adsumpsissem. Caesar me sibi vult esse legatum. honestior haec declinatio periculi, sed ego hoc non repudio. quid ergo est? pugnare malo. nihil tamen certi. iterum dico 'utinam adesses!' sed tamen, si erit necesse, arcessemus. Quid aliud? quid? hoc, opinor: certi sumus perisse omnia. quid enim $A)KKIZO/MEQA& tam diu? Sed haec scripsi properans et mehercule timide. posthac ad te aut, si perfidelem habebo cui dem, scribam plane omnia, @1 aut, si obscure scribam, tu tamen intelleges. in iis epistulis me Laelium, te Furium faciam; cetera erunt $E)N AI)NIGMOI=S&. Hic Caecilium colimus et observamus diligenter. edicta Bibuli audio ad te missa. iis ardet dolore et ira noster Pompeius. {47Scr. Romae m. Quint. an. 59}47 CICERO ATTICO SAL. Anicato, ut te velle intellexeram, nullo loco defui. Numestium ex litteris tuis studiose scriptis libenter in amicitiam recepi. Caecilium, quibus rebus par est, tueor diligenter. Varro satis facit nobis. Pompeius amat nos carosque habet. 'credis?' inquies. credo; prorsus mihi persuadet, sed quia volo. prag- matici homines omnibus historiis, praeceptis, versibus denique cavere iubent et vetant credere. alterum facio, ut caveam, alterum, ut non credam, facere non possum. Clodius adhuc mihi denuntiat periculum. Pompeius adfirmat non esse periculum, adiurat; addit etiam se prius occisum iri ab eo quam me violatum iri. tractatur res. simul et quid erit certi, scribam ad te. si erit pugnandum, arcessam ad societatem laboris; is quies dabitur, ab Amalthea te non commovebo. De re [2publica]2 breviter ad te scribam; iam enim charta ipsa ne nos prodat pertimesco. itaque posthac, si erunt mihi plura ad te scribenda, $A)LLHGORI/AIS& obscurabo. nunc quidem novo @1 quodam morbo civitas moritur, ut, cum omnes ea quae sunt acta improbent, querantur, doleant, varietas nulla in re sit aperteque loquantur et iam clare gemant, tamen medicina nulla adferatur. neque enim resisti sine internecione posse arbitra- mur nec videmus qui finis cedendi praeter exitium futurus sit. Bibulus hominum admiratione et benevolentia in caelo est. edicta eius et contiones describunt et legunt. novo quodam genere in summam gloriam venit. populare nunc nihil tam est quam odium popularium. haec quo sint eruptura timeo; sed si dispicere quid coepero, scribam ad te apertius. Tu, si me amas tantum quantum profecto amas, expeditus facito ut sis, si inclamaro, ut accurras; sed do operam et dabo ne sit necesse. quod scripseram me Furio scripturum, nihil necesse est tuum nomen mutare; me faciam Laelium et te Atticum, neque utar meo chirographo neque signo, si modo erunt eius modi litterae quas in alienum incidere nolim. Diodotus mortuus est; reliquit nobis HS fortasse <&7C&>. comitia Bibulus cum Archilochio edicto in a. d. &7XV& Kal. Nov. distulit. a Vibio libros accepi. poe%28ta ineptus, et tamen scit nihil; sed est non inutilis. describo et remitto. {47Scr. Romae post viii Kal. Sext. an. 59 (%14`3)}47 CICERO ATTICO SAL. De re publica quid ego tibi subtiliter? tota periit; atque hoc est miserior quam reliquisti quod tum videbatur eius modi domi- natio civitatem oppressisse quae iucunda esset multitudini, @1 bonis autem ita molesta ut tamen sine pernicie, nunc repente tanto in odio est omnibus ut quorsus eruptura sit horreamus. nam iracundiam atque intemperantiam illorum sumus experti, qui Catoni irati omnia perdiderunt, sed ita lenibus uti vide- bantur venenis ut posse videremur sine dolore interire; nunc vero sibilis vulgi, sermonibus honestorum, fremitu Italiae vereor ne exarserint. equidem sperabam, ut saepe etiam loqui tecum solebam, sic orbem rei publicae esse conversum ut vix sonitum audire, vix impressam orbitam videre possemus; et fuisset ita, si homines transitum tempestatis exspectare potuis- sent. sed cum diu occulte suspirassent, postea iam gemere, ad extremum vero loqui omnes et clamare coeperunt. Itaque ille noster amicus, insolens infamiae, semper in laude versatus, circumfluens gloria, deformatus corpore, fractus animo quo se conferat nescit. progressum praecipitem, in- constantem reditum videt. bonos inimicos habet, improbos ipsos non amicos. ac vide mollitiem animi: non tenui lacrimas cum illum a. d. &7VIII& Kal. Sext. vidi de edictis Bibuli contionan- tem. qui antea solitus esset iactare se magnificentissime illo in loco summo cum amore populi, cunctis faventibus, ut ille tum humilis, ut demissus erat, ut ipse etiam sibi, non iis solum qui aderant, displicebat! o spectaculum uni Crasso iucundum, ceteris non item! nam quia deciderat ex astris, lapsus potius quam progressus videbatur; et, ut Apelles si Venerem aut Protogenes si Ialysum illum suum caeno oblitum videret mag- num, credo, acciperet dolorem, sic ego hunc omnibus a me pictum et politum artis coloribus subito deformatum non sine @1 magno dolore vidi. quamquam nemo putabat propter Clodia- num negotium me illi amicum esse debere, tamen tantus fuit amor ut exhauriri nulla posset iniuria. itaque Archilochia in illum edicta Bibuli populo ita sunt iucunda ut eum locum ubi proponuntur prae multitudine eorum qui legunt transire nequeamus, ipsi ita acerba ut tabescat dolore, mihi mehercule molesta, quod et eum quem semper dilexi nimis excruciant et timeo tam vehemens vir tamque acer in ferro et tam insuetus contumeliae ne omni animi impetu dolori et iracundiae pareat. Bibuli qui sit exitus futurus nescio. ut nunc res se habet, admirabili gloria est. qui cum comitia in mensem Octobrem distulisset, quod solet ea res populi voluntatem offendere, putarat Caesar oratione sua posse impelli contionem ut iret ad Bibulum. multa cum seditiosissime diceret, vocem exprimere non potuit. quid quaeris? sentiunt se nullam ullius partis voluntatem tenere. eo magis vis nobis est timenda. Clodius inimicus est nobis. Pompeius confirmat eum nihil esse facturum contra me, mihi periculosum est credere. ad resistendum me paro. studia spero me summa habiturum om- nium ordinum. te cum ego desidero, tum vero res ad tempus illud vocat. plurimum consili, animi, praesidi denique mihi, si te ad tempus videro, accesserit. Varro mihi satis facit. Pom- peius loquitur divinitus. spero nos aut certe cum summa gloria aut etiam sine molestia discessuros. tu quid agas, quem ad modum te oblectes, quid cum Sicyoniis egeris, ut sciam cura. @1 {47Scr. Romae fort. m. Sext. an. 59}47 CICERO ATTICO SAL. Quam vellem Romae [2esses]2! mansisses profecto si haec fore putassemus. nam Pulchellum nostrum facillime teneremus aut certe quid esset facturus scire possemus. nunc se res sic habet. volitat, furit; nihil habet certi, [2multa]2 multis denuntiat; quod fors obtulerit id acturus videtur. cum videt quo sit in odio status hic rerum, in eos qui haec egerunt impetum facturus videtur; cum autem rursus opes eorum, vim, exercitus recor- datur, convertit se in [2bo]2nos; nobis autem ipsis tum vim tum iudicium minatur. cum hoc Pompeius egit et, ut ad me ipse referebat (alium enim habeo neminem testem), vehementer egit, cum diceret in summa se perfidiae et sceleris infamia fore si mihi periculum crearetur ab eo quem ipse armasset cum plebeium fieri passus esset. sed fidem recepisse sibi et ipsum et Appium de me. hanc si ille non servaret, ita laturum ut omnes intellegerent nihil sibi antiquius amicitia nostra fuisse. haec et in eam sententiam cum multa dixisset, aiebat illum primo sane diu multa contra, ad extremum autem manus dedisse et adfirmasse nihil se contra eius voluntatem esse facturum. sed postea tamen ille non destitit de nobis asperrime loqui. quod si non faceret, tamen ei nihil crederemus atque omnia, sicut facimus, pararemus. Nunc ita nos gerimus ut in dies singulos et studia in nos hominum et opes nostrae augeantur. rem publicam nulla ex @1 parte attingimus; in causis atque in illa opera nostra forensi summa industria versamur, quod egregie non modo iis qui utuntur opera sed etiam in vulgus gratum esse sentimus. domus celebratur, occurritur, renovatur memoria consulatus, studia significantur. in eam spem adducimur ut nobis ea contentio quae impendet interdum non fugienda videatur. Nunc mihi et consiliis opus est tuis et amore et fide; qua re advola. expedita mihi erunt omnia si te habebo. multa per Varronem nostrum agi possunt quae te urgente erunt firmiora, multa ab ipso Publio elici, multa cognosci quae tibi occulta esse non poterunt, multa etiam_sed absurdum est singula ex- plicare cum ego requiram te ad omnia. unum illud tibi per- suadeas velim, omnia mihi fore explicata si te videro; sed totum est in eo, si ante quam ille ineat magistratum. puto Pompeium Crasso urgente * * * si tu aderis, qui per $BOW=PIN ex ipso intellegere possis qua fide ab illis agatur, nos aut sine molestia aut certe sine errore futuros. precibus nostris et cohortatione non indiges. quid mea voluntas, quid tempus, quid rei magnitudo postulet, intellegis. De re publica nihil habeo ad te scribere nisi summum odium omnium hominum in eos qui tenent omnia. mutationis tamen spes nulla. sed, quod facile sentias, taedet ipsum Pompeium [2eum]2que vehementer paenitet. non provideo satis quem exitum futurum putem; sed certe videntur hae aliquo eruptura. Libros Alexandri, neglegentis hominis et non boni poe%28tae sed tamen non inutilis, tibi remisi. Numerium Numestium libenter accepi in amicitiam et hominem gravem et prudentem et dignum tua commendatione cognovi. @1 {47Scr. Romae fort. m. Sext. an. 59}47 CICERO ATTICO SAL. Numquam ante arbitror te epistulam meam legisse nisi mea manu scriptam. ex eo colligere poteris quanta occupatione distinear. nam cum vacui temporis nihil haberem et cum recreandae voculae causa necesse esset mihi ambulare, haec dictavi ambulans. Primum igitur illud te scire volo, Sampsiceramum, nostrum amicum, vehementer sui status paenitere restituique in eum locum cupere ex quo decidit, doloremque suum impertire nobis et medicinam interdum aperte quaerere, quam ego posse inveniri nullam puto; deinde omnis illius partis auctores ac socios nullo adversario consenescere, consensionem univer- sorum nec voluntatis nec sermonis maiorem umquam fuisse. Nos autem (nam id te scire cupere certo scio) publicis con- siliis nullis intersumus totosque nos ad forensem operam laboremque contulimus. ex quo, quod facile intellegi possit, in multa commemoratione earum rerum quas gessimus desiderio- que versamur. sed Boopidis nostrae consanguineus non mediocris terrores iacit atque denuntiat et Sampsiceramo negat, ceteris prae se fert et ostentat. quam ob rem, si me amas quantum profecto amas, si dormis expergiscere, si stas ingredere, si ingrederis curre, si curris advola. credibile non est quantum ego in consiliis [2et]2 prudentia tua et, quod maximum est, quantum in amore et fide ponam. magnitudo rei longam orationem fortasse desiderat, coniunctio vero nostrorum animorum brevitate contenta est. permagni nostra interest te, @1 si comitiis non potueris, at declarato illo esse Romae. cura ut valeas. {47Scr. Romae fort. m. Sext. an. 59}47 CICERO ATTICO SAL. Quas Numestio litteras dedi, sic te iis evocabam ut nihil acrius neque incitatius fieri posset. ad illam celeritatem adde etiam si quid potes. ac ne sis perturbatus; novi enim te et non ignoro quam sit amor omnis sollicitus atque anxius. sed res est, ut spero, non tam exitu molesta quam aditu. Vettius ille, ille noster index, Caesari, ut perspicimus, polli- citus est sese curaturum ut in aliquam suspicionem facinoris Curio filius adduceretur. itaque insinuavit in familiaritatem adulescentis et cum eo, ut res indicat, saepe congressus est. rem in eum locum deduxit, ut diceret sibi certum esse cum suis servis in Pompeium impetum facere eumque occidere. hoc Curio ad patrem detulit, ille ad Pompeium. res delata ad sena- tum est. introductus Vettius primo negabat se umquam cum Curione restitisse, neque id sane diu; nam statim fidem publi- cam postulavit. reclamatum est. tamen exposuit manum fuisse iuventutis duce Curione, in qua Paulus initio fuisset et [Cn.] Caepio hic Brutus et Lentulus, flaminis filius, conscio patre; postea C. Septimium, scribam Bibuli, pugionem sibi a Bibulo attulisse. quod totum irrisum est, Vettio pugionem defuisse nisi ei consul dedisset, eoque magis in eiectum est quod @1 a. d. &7III& Id. Mai. Bibulus Pompeium fecerat certiorem ut caveret insidias, in quo ei Pompeius gratias egerat. introductus Curio filius dixit ad ea quae Vettius dixerat, maximeque in eo tum quidem Vettius est reprehensus quod [2id]2 dixerat adules- centium consilium ut in foro [cum] gladiatoribus Gabini Pom- peium adorirentur; in eo principem Paulum fuisse, quem constabat eo tempore in Macedonia fuisse. fit senatus con- sultum ut Vettius, quod confessus esset se cum telo fuisse, in vincula coniceretur; qui eum emisisset, eum contra rem pub- licam esse facturum. res erat in ea opinione ut putarent id esse actum ut Vettius in foro cum pugione et item servi eius com- prehenderentur cum telis, deinde ille se diceret indicaturum. idque ita actum esset nisi Curiones rem ante ad Pompeium detulissent. Tum senatus consultum in contione recitatum est. postero autem die Caesar, is qui olim, praetor cum esset, Q. Catulum ex inferiore loco iusserat dicere, Vettium in rostra produxit eumque in eo loco constituit quo Bibulo consuli adspirare non liceret. hic ille omnia quae voluit de re [publica] dixit, ut qui illuc factus institutusque venisset. primum Caepionem de oratione sua sustulit, quem in senatu acerrime nominarat, ut appareret noctem et nocturnam deprecationem intercessisse. deinde, quos in senatu ne tenuissima quidem suspicione atti- gerat, eos nominavit: Lucullum, a quo solitum esse ad se mitti C. Fannium, illum qui in P. Clodium subscripserat, L. Domi- tium, cuius domum constitutam fuisse unde eruptio fieret. me @1 non nominavit, sed dixit consularem disertum, vicinum consulis, sibi dixisse Ahalam Servilium aliquem aut Brutum opus esse reperiri. addidit ad extremum, cum iam dimissa contione revocatus a Vatinio fuisset, se audisse ex Curione his de rebus conscium esse Pisonem, generum meum, et M. Laterensem. Nunc reus erat apud Crassum Divitem Vettius de vi et, cum esset damnatus, erat indicium postulaturus; quod si impetrasset, iudicia fore videbantur. ea nos, utpote qui nihil contemnere soleamus, non pertimescebamus. hominum quidem summa erga nos studia significabantur. sed prorsus vitae taedet; ita sunt omnia omnium miseriarum plenissima. modo caedem timue- ramus, quam oratio fortissimi senis, Q. Consi[2di]2, discusserat; %eam%, quam cottidie timere potueramus, subito exorta est. quid quaeris? nihil %me% fortunatius est Catulo cum splendore vitae tum hoc tempore. nos tamen in his miseriis erecto animo et minime perturbato sumus honestissimeque et [2salutem et]2 dignitatem nostram magna cura tuemur. Pompeius de Clodio iubet nos esse sine cura et summam in nos benevolentiam omni oratione significat. te habere consiliorum auctorem, sollicitudinum socium, omni in cogitatione coniunctum cupio. qua re, ut Numestio mandavi tecum ut ageret, item atque eo, si potest, acrius te rogo ut plane ad nos advoles. respiraro si te videro. @1 {47Scr. Romae fort. m. Sept. an. 59}47 CICERO ATTICO SAL. Cum aliquem apud te laudaro tuorum familiarium, volam illum scire ex te me id fecisse, ut nuper me scis scripsisse ad te de Varronis erga me officio, te ad me rescripsisse eam rem summae tibi voluptati esse. sed ego mallem ad ipsum scrip- sisses mihi illum satis facere, non quo faceret sed ut faceret. mirabiliter enim moratus est, sicut nosti, '$E(LIKTA\ KAI\ OU)DE/N& . . . '. sed nos tenemus praeceptum illud, '$TA\S TW=N KRATOU/NTWN& . . . '. at hercule alter tuus familiaris Hortalus quam plena manu, quam ingenue, quam ornate nostras laudes in astra sustulit cum de Flacci praetura et de illo tempore Allobrogum diceret! sic habeto, nec amantius ne honorificentius nec copiosius potuisse dici. ei te hoc scribere a me tibi esse missum sane volo. sed quid tu scribas? quem iam ego venire atque adesse arbitror; ita enim egi tecum superioribus litteris. valde te exspecto, valde desidero, neque ego magis quam ipsa res et tempus poscit. His de negotiis quid scribam ad te nisi idem quod saepe? re publica nihil desperatius, iis quorum opera nihil maiore odio. nos, ut opinio et spes et coniectura nostra fert, firmissima bene- volentia hominum muniti sumus. qua re advola. aut expedies nos omni molestia aut eris particeps. ideo sum brevior quod, ut spero, coram brevi tempore conferre quae volumus licebit. cura ut valeas. @1 {47Scr. in exsilium proficiscens c. xi Kal. Apr., ut vid., an. 58}47 CICERO ATTICO SAL. Cum antea maxime nostra interesse arbitrabar te esse nobiscum, tum vero, ut legi rogationem, intellexi ad iter id quod constitui nihil mihi optatius cadere posse quam ut tu me quam primum consequare, ut, cum ex Italia profecti essemus, sive per Epirum iter esset faciendum tuo tuorumque praesidio uteremur, sive aliud quid agendum esset certum consilium de tua sententia capere possemus. quam ob rem te oro des operam ut me statim consequare; quod eo facilius potes, quoniam de provincia Macedonia perlata lex est. pluribus verbis tecum agerem nisi pro me apud te res ipsa loqueretur. {47Scr. in itinere c. ix Kal. Apr., ut vid., an. 58}47 CICERO ATTICO SAL. Vtinam illum diem videam cum tibi agam gratias quod me vivere coe%28gisti! adhuc quidem valde me paenitet. sed te oro ut ad me Vibonem statim venias, quo ego multis de causis con- verti iter meum. sed eo si veneris, de toto itinere ac fuga mea consilium capere potero. si id non feceris, mirabor; sed confido te esse facturum. @1 {47Scr. Naribus Lucanis vi Kal. Apr. an. 58}47 CICERO ATTICO SAL. Itineris nostri causa fuit quod non habebam locum ubi pro meo iure diutius esse possem quam fundum Siccae, praesertim non- dum rogatione correcta; et simul intellegebam ex eo loco, si te haberem, posse me Brundisium referre, sine te autem non esse nobis illas partes tenendas propter Autronium. nunc, ut ad te antea scripsi, si ad nos veneris, consilium totius rei capiemus. iter esse molestum scio, sed tota calamitas omnis molestias habet. plura scribere non possum; ita sum animo perculso et abiecto. cura ut valeas. data &7VI& Kal. Apr. Narib. Luc. {47Scr. Vibone, ut vid., iii Non. Apr. an. 58}47 CICERO ATTICO SAL. Miseriae nostrae potius velim quam inconstantiae tribuas quod a Vibone quo te arcessebamus subito discessimus. adlata est enim nobis rogatio de pernicie mea, in qua quod correctum esse audieramus erat eius modi ut mihi ultra quadringenta milia liceret esse, illuc pervenire non liceret. statim iter Brun- disium versus contuli ante diem rogationis, ne et Sicca, apud quem eram, periret et quod Melitae esse non licebat. nunc tu propera ut nos consequare, si modo recipiemur. adhuc in- vitamur benigne, sed quod superest timemus. me, mi Pomponi, @1 valde paenitet vivere, qua in re apud me tu plurimum valuisti. sed haec coram. fac modo ut venias. {47Scr. Thuriis viii Id. Apr. an. 58}47 CICERO ATTICO SAL. Terentia tibi et saepe et maximas agit gratias. id est mihi gratissimum. ego vivo miserrimus et maximo dolore conficior. ad te quid scribam nescio. si enim es Romae, iam me adsequi non potes; sin es in via, cum eris me adsecutus, coram agemus quae erunt agenda. tantum te oro ut, quoniam me ipsum semper amasti, ut eodem amore sis; ego enim idem sum. inimici mei mea mihi, non me ipsum ademerunt. cura ut valeas. data &7VIII& Id. Apr. Thuri. {47Scr. in Tarentino xiv Kal. Mai. an. 58}47 CICERO ATTICO SAL. Non fuerat mihi dubium quin te Tarenti aut Brundisi visurus essem idque ad multa pertinuit, in eis et ut in Epiro consistere- mus et de reliquis rebus tuo consilio uteremur. quoniam id non contigit, erit hoc quoque in magno numero nostrorum malorum. nobis iter est in Asiam, maxime Cyzicum. tibi meos commendo. me vix misereque sustento. data &7XIIII& Kal. Mai. de Tarentino. @1 {47Scr. Brundisi prid. Kal. Mai. an. 58 (%14`3)}47 CICERO ATTICO SAL. Brundisium veni a. d. &7XIIII& Kal. Mai. eo die pueri tui mihi a te litteras reddiderunt, et alii pueri post diem tertium eius diei alias litteras attulerunt. quod me rogas et hortaris ut apud te in Epiro sim, voluntas tua mihi valde grata est et minime nova. [2es]2set consilium mihi quidem optatum si liceret ibi omne tempus consumere; odi enim celebritatem, fugio homines, lucem aspicere vix possum, esset mihi ista solitudo, praesertim tam familiari in loco, non amara. sed itineris causa ut dever- terer, primum est devium, deinde ab Autronio et ceteris quadridui, deinde sine te. nam castellum munitum habitanti mihi prodesset, transeunti non est necessarium. quod si auderem, Athenas peterem. sane ita cadebat ut vellem. nunc et nostri hostes ibi sunt et te non habemus et veremur ne inter- pretentur illud quoque oppidum ab Italia non satis abesse, nec scribis quam ad diem te exspectemus. Quod me ad vitam vocas, unum efficis ut a me manus abs- tineam, alterum non potes ut me non nostri consili vitaeque paeniteat. quid enim est quod me retineat, praesertim si spes ea non est quae nos proficiscentis prosequebatur? non faciam ut enumerem miserias omnis in quas incidi per summam iniuriam et scelus non tam inimicorum meorum quam in- vidorum, ne et meum maerorem exagitem et te in eun- dem luctum vocem; hoc adfirmo, neminem umquam tanta calamitate esse adfectum, nemini mortem magis optandum @1 fuisse. cuius oppetendae tempus honestissimum praetermissum est; reliqua tempora sunt non iam ad medicinam sed ad finem doloris. De re publica video te colligere omnia quae putes aliquam spem mihi posse adferre mutandarum rerum; quae quamquam exigua sunt, tamen, quoniam placet, exspectemus. Tu nihilominus, si properaris, nos consequere. nam aut accedemus in Epirum aut tarde per Candaviam ibimus. dubitationem autem de Epiro non inconstantia nostra ad- ferebat sed quod de fratre, ubi eum visuri essemus, nesciebamus; quem quidem ego nec [2quo]2 modo visurus nec ut dimissurus sim scio. id est maximum et miserrimum mearum omnium miseriarum. Ego et saepius ad te et plura scriberem nisi mihi dolor meus cum omnis partis mentis tum maxime huius generis faculta- tem ademisset. videre te cupio. cura ut valeas. d. prid. Kal. Mai. Brundisio proficiscens. {47Scr. Thessalonicae iv Kal. Iun. an. 58 (%14`4)}47 CICERO ATTICO SAL. Scripseram ad te quas ob causas in Epirum non essemus profecti, quod et Achaia prope esset plena audacissimorum inimicorum et exitus difficilis haberet cum inde proficiscere- mur. accessit, cum Dyrrachi essemus, ut duo nuntii adferrentur, unus, classe fratrem Epheso Athenas, alter, pedibus per Mace- doniam venire. itaque illi obviam misimus Athenas ut inde @1 Thessalonicam veniret. ipsi processimus et Thessalonicam a. d. &7X& Kal. Iun. venimus, neque de illius itinere quicquam certi habebamus nisi eum ab Epheso ante aliquanto profectum Nunc istic quid agatur magno opere timeo. quamquam tu altera epistula scribis Id. Mai. audiri fore ut acrius postularet[2ur]2, altera iam esse mitiora. sed haec est pridie data quam illa, quo conturbor magis. itaque cum meus me maeror cottidianus lacerat et conficit, tum vero haec addita cura vix mihi vitam reliquam facit. Sed et navigatio perdifficilis fuit et ille incertus ubi ego essem fortasse alium cursum petivit. nam Phae%28tho libertus eum non vidit; vento reiectus ab Ilio in Macedoniam Pellae mihi praesto fuit. reliqua quam mihi timenda sint video, nec quid scribam habeo et omnia timeo, nec tam miserum est quicquam quod non in nostram fortunam cadere videatur. equidem ad- huc miser in maximis meis aerumnis et luctibus hoc metu adiecto maneo Thessalonicae suspensus nec audeo quicquam. Nunc ad ea quae scripsisti. Tryphonem Caecilium non vidi. sermonem tuum et Pompei cognovi ex tuis litteris. motum in re publica non tantum ego impendere video quantum tu aut vides aut ad me consolandum adfers. Tigrane enim neglecto sublata sunt omnia. Varroni me iubes agere gratias. faciam; item Hypsaeo. quod suades ne longius discedamus dum acta mensis Mai ad nos perferantur, puto me ita esse facturum; sed ubi, nondum statui. atque ita perturbato sum animo de Quinto @1 ut nihil queam statuere; sed tamen statim te faciam certio- rem. Ex epistularum mearum inconstantia puto te mentis meae motum videre, qui, etsi incredibili et singulari calamitate ad- flictus sum, tamen non tam est ex miseria quam ex culpae nos- trae recordatione commotus. cuius enim scelere impulsi et proditi simus iam profecto vides; atque utinam ante vidisses neque totum animum tuum maerori mecum simul dedisses! qua re cum me adflictum et confectum luctu audies, existimato me stultitiae meae poenam ferre gravius quam eventi, quod ei crediderim quam esse nefarium non putarim. me et meorum malorum maeror et metus de fratre in scribendo impedit. tu ista omnia vide et guberna. Terentia tibi maximas gratias agit. litterarum exemplum quas ad Pompeium scripsi misi tibi. data &7IIII& Kal. Iun. Thessalonicae. {47Scr. Thessalonicae Id. Iun. an. 58 (%14`3)}47 CICERO ATTICO SAL. Quintus frater cum ex Asia discessisset ante Kal. Mai. et Athenas venisset Id. Mai., valde fuit ei properandum, ne quid absens acciperet calamitatis, si quis forte fuisset qui contentus nostris malis non esset. itaque eum malui properare Romam quam ad me venire; et simul (dicam enim quod verum est, ex quo magnitudinem mearum miseriarum perspicere possis) animum inducere non potui ut aut illum, amantissimum mei, @1 mollissimo animo, tanto in maerore adspicerem aut meas miserias luctu adflictus et perditam fortunam illi offerrem aut ab illo adspici paterer. atque etiam illud timebam, quod profecto accidisset, ne a me digredi non posset. versabatur mihi tempus illud ante oculos cum ille aut lictores dimitteret aut vi avelleretur ex complexu meo. huius acerbitatis eventum altera acerbitate non videndi fratris vitavi. in hunc me casum vos vivendi auctores impulistis. itaque mei peccati luo poenas. quamquam me tuae litterae sustentant_e quibus quantum tu ipse speres facile perspicio; [et] quae quidem tamen aliquid habebant solaci ante quam eo venisti a Pompeio: 'nunc Hortensium adice et eius modi viros.' obsecro, mi Pomponi, nondum perspicis quorum opera, quorum insidiis, quorum scelere perierimus? sed tecum haec coram agemus; tantum dico quod scire te puto: nos non inimici sed invidi perdiderunt. nunc si ita sunt quae speras, sustinebimus nos et spe qua iubes nitemur; sin, ut mihi videntur, [2in]2firma sunt, quod optimo tempore facere non licuit minus idoneo fiet. Terentia tibi saepe agit gratias. mihi etiam unum de malis in metu est, fratris miseri negotium; quod si sciam cuius modi sit, sciam quid agendum mihi sit. me etiam nunc istorum bene- ficiorum et litterarum exspectatio, ut tibi placet, Thessalonicae tenet. si quid erit novi adlatum, sciam de reliquo quid agendum sit. tu si, ut scribis, Kal. Iun. Roma profectus es, prope diem nos videbis. litteras quas ad Pompeium scripsi tibi misi. data Id. Iun. Thessalonicae. @1 {47Scr. Thessalonicae xiv Kal. Quint. an. 58 (%14`3)}47 CICERO ATTICO SAL. Acta quae essent usque ad &7VIII& Kal. Iun. cognovi ex tuis litteris; reliqua exspectabam, ut tibi placebat, Thessalonicae. quibus adlatis facilius statuere potuero ubi sim. nam si erit causa, si quid agetur, si spem videro, aut ibidem opperiar aut me ad te conferam; sin, ut tu scribis, ista evanuerint, aliquid aliud vide- bimus. omnino adhuc nihil mihi significatis nisi discordiam istorum; quae tamen inter eos de omnibus potius rebus est quam de me. itaque quid ea mihi prosit nescio. sed tamen quoad me vos sperare vultis, vobis obtemperabo. Nam quod me tam saepe et tam vehementer obiurgas et animo infirmo esse dicis, quaeso, ecquod tantum malum est quod in mea calamitate non sit? ecquis umquam tam ex amplo statu, tam in bona causa, tantis facultatibus ingeni, consili, gratiae, tantis praesidiis bonorum omnium concidit? possum oblivisci qui fuerim? non sentire qui sim, quo caream honore, qua gloria, quibus liberis, quibus fortunis, quo fratre? quem ego, ut novum calamitatis genus attendas, cum pluris facerem quam me ipsum semperque fecissem, vitavi ne viderem, ne aut illius luctum squaloremque adspicerem aut ne me, quem ille florentissimum reliquerat, perditum illi adflictumque offerrem. mitto cetera intolerabilis; etenim fletu impedior. hic utrum tandem sum accusandus quod doleo an quod commisi ut haec aut non retinerem, quod facile fuisset nisi intra parietes meos de mea pernicie consilia inirentur, aut certe vivus non amitterem? @1 Haec eo scripsi ut potius relevares me, quod facis, quam ut castigatione aut obiurgatione dignum putares, eoque ad te minus multa scribo quod et maerore impedior et quod exspec- tem istinc magis habeo quam quod ipse scribam. quae si erunt adlata, faciam te consili nostri certiorem. tu, ut adhuc fecisti, quam plurimis de rebus ad me velim scribas, ut prorsus ne quid ignorem. data &7XIIII& Kal. Quint. Thessalonicae. {47Scr. Thessalonicae iv Kal. Quint. an. 58 (%14`2)}47 CICERO ATTICO SAL. Me et tuae litterae et quidam boni nuntii, non optimis tamen auctoribus, et exspectatio vestrarum litterarum et quod tibi ita placuerat adhuc Thessalonicae tenebat. si accepero litteras quas exspecto, si spes erit ea quae rumoribus adferebatur, ad te me conferam; si non erit, faciam te certiorem quid egerim. Tu me, ut facis, opera, consilio, gratia iuva. consolari iam desine, obiurgare vero noli; quod cum facis, ut ego tuum amorem et dolorem desidero! quem ita adfectum mea aerumna esse arbitror ut te ipsum consolari nemo possit. Quintum fratrem optimum humanissimumque sustenta. ad me obsecro te ut omnia certa perscribas. data &7IIII& Kal. Quint. {47Scr. Thessalonicae xvi Kal. Sext. an. 58 (%14`3)}47 CICERO ATTICO SAL. Tu quidem sedulo argumentaris quid sit sperandum et maxime per senatum, idemque caput rogationis proponi scribis qua re @1 in senatu dici nihil itaque siletur. hic tu me accusas quod me adflictem, cum ita sim adflictus ut nemo umquam, quod tute intellegis. spem ostendis secundum comitia. quae ista est eodem tribuno plebis et inimico consule designato? percussisti autem me etiam de oratione prolata. cui vulneri, ut scribis, medere, si quid potes. scripsi equidem olim iratus quod ille prior scripserat, sed ita compresseram ut numquam emana- turam putarem. quo modo exciderit nescio. sed quia num- quam accidit ut cum eo verbo uno concertarem et quia scripta mihi videtur neglegentius quam ceterae puto ex se [2posse]2 probari non esse meam. id, si putas me posse sanari, cures velim; sin plane perii, minus laboro. Ego etiam nunc eodem in loco iaceo sine sermone ullo, sine cogitatione ulla. licet tibi, ut scribis, significarim ut ad me venires, id dono tamen et intellego te istic prodesse, hic ne verbo quidem levare me posse. non queo plura scribere nec est quod scribam; vestra magis exspecto. data &7XVI& Kal. Sext. Thessalonicae. {47Scr. Thessalonicae xii Kal. Sext. an. 58 (%14`2)}47 CICERO ATTICO SAL. Ex tuis litteris plenus sum exspectatione de Pompeio, quidnam de nobis velit aut ostendat. comitia enim credo esse habita, quibus absolutis scribis illi placuisse agi de nobis. si tibi @1 stultus esse videor qui sperem, facio tuo iussu %et scio te meis epistulis% potius et meas spes solitum esse remorari. nunc velim mihi plane perscribas quid videas. scio nos nostris multis pec- catis in hanc aerumnam incidisse. ea si qui casus aliqua ex parte correxerit, minus moleste feremus nos vixisse et adhuc vivere. Ego propter viae celebritatem et cottidianam exspectationem rerum novarum non commovi me adhuc Thessalonica. sed iam extrudimur, non a Plancio (nam is quidem retinet) verum ab ipso loco minime apposito ad tolerandam in tanto luctu calamitatem. in Epirum ideo, ut scripseram, non veni quod subito mihi universi nuntii venerant et litterae qua re nihil esset necesse quam proxime Italiam esse. hinc, si aliquid a comitiis audierimus, nos in Asiam convertemus; neque adhuc stabat quo potissimum, sed scies. data &7XII& Kal. Sext. Thessalonicae. {47Scr. Thessalonicae Non. Sext. an. 58 (%14`2)}47 CICERO ATTICO SAL. Quod ad te scripseram me in Epiro futurum, postea quam extenuari spem nostram et evanescere vidi, mutavi consilium nec me Thessalonica commovi, ubi esse statueram quoad aliquid ad me de eo scriberes quod proximis litteris scripseras, fore uti secundum comitia aliquid de nobis in senatu ageretur; id tibi Pompeium dixisse. qua de re quoniam comitia habita sunt tuque nihil ad me scribis, proinde habebo ac si scripsisses @1 nihil esse, meque temporis non longinqui spe ductum esse [2non]2 moleste feram. quem autem motum te videre scripseras qui nobis utilis fore videretur, eum nuntiant qui veniunt nullum fore. in tribunis pl. designatis reliqua spes est. quam si ex- spectaro, non erit quod putes me causae meae, voluntati meorum defuisse. Quod me saepe accusas cur hunc meum casum tam graviter feram, debes ignoscere, cum ita me adflictum videas ut nemi- nem umquam nec videris nec audieris. nam quod scribis te audire me etiam mentis errore ex dolore adfici, mihi vero mens integra est. atque utinam tam in periculo fuisset, cum ego iis quibus meam salutem carissimam esse arbitrabar, inimicissimis crudelissimisque usus sum! qui ut me paulum inclinari timore viderunt, sic impulerunt ut omni suo scelere et perfidia abu- terentur ad exitium meum. Nunc quoniam iam est Cyzicum nobis eundum, quo rarius ad me litterae perferentur, hoc velim diligentius omnia quae putaris me scire opus esse perscribas. Quintum, fratrem meum, fac diligas. quem ego miser si incolumem relinquo, non me totum perisse arbitrabor. data Non. Sext. {47Scr. Thessalonicae xiv Kal. Sept. an. 58 (%14`8)}47 CICERO ATTICO SAL. Accepi Id. Sext. quattuor epistulas a te missas: unam qua me obiurgas et rogas ut sim firmior; alteram qua Crassi libertum @1 ais tibi de mea sollicitudine macieque narrasse; tertiam qua demonstras acta in senatu; quartam de eo quod a Varrone scribis tibi esse confirmatum de voluntate Pompei. Ad primam tibi hoc scribo, me ita dolere ut non modo a mente non deserar sed id ipsum doleam, me tam firma mente ubi utar et quibuscum non habere. nam si tu me uno non sine maerore cares, quid me censes, qui et te et omnibus? et si tu incolumis me requiris, [et] quo modo a me ipsam incolumita- tem desiderari putas? nolo commemorare quibus rebus sim spoliatus, non solum quia non ignoras sed etiam ne scindam ipse dolorem meum; hoc confirmo, neque tantis bonis esse privatum quemquam neque in tantas miserias incidisse. dies autem non modo non levat luctum hunc sed etiam auget. nam ceteri dolores mitigantur vetustate, hic non potest non et sensu praesentis miseriae et recordatione praeteritae vitae cottidie augeri. desidero enim non mea solum neque meos sed me ipsum. quid enim sum? sed non faciam ut aut tuum animum angam querelis aut meis vulneribus saepius manus adferam. nam quod purgas eos quos ego mihi scripsi invidisse et in eis Catonem, ego vero tantum illum uto ab isto scelere afuisse ut maxime doleam plus apud me simulationem aliorum quam istius fidem valuisse. ceteros quod purgas, debent mihi probati esse tibi si sunt. sed haec sero agimus. Crassi libertum nihil puto sincere locutum, in senatu rem probe scribis actam. sed quid Curio? an illam orationem non legit? quae unde sit prolata nescio. sed Axius eiusdem diei @1 scribens ad me acta non ita laudat Curionem. at potest ille aliquid praetermittere; tu, nisi quod erat, profecto non scrip- sisti. Varronis sermo facit exspectationem Caesaris. atque utinam ipse Varro incumbat in causam! quod profecto cum sua sponte tum te instante faciet. Ego, si me aliquando vestri et patriae compotem fortuna fecerit, certe efficiam ut maxime laetere unus ex omnibus amicis meaque officia et studia quae parum antea luxerunt (fatendum est enim) sic exsequar ut me aeque tibi ac fratri et liberis nostris restitutum putes. si quid in te peccavi, ac potius quoniam peccavi, ignosce; in me enim ipsum peccavi vehemen- tius. neque haec eo scribo quo te non meo casu maximo dolore esse adfectum sciam; sed profecto [2si]2 quantum me amas et amasti tantum amare deberes ac debuisses, numquam esses passus me, quo tu abundabas, egere consilio, nec esses passus mihi persuaderi utile nobis esse legem de collegiis perferri. sed tu tantum lacrimas praebuisti dolori meo, quod erat amoris, tamquam ipse ego; quod meritis meis perfectum potuit, ut dies ac noctes quid mihi faciendum esset cogitares, id abs te meo, non tuo scelere praetermissum est. quod si non modo tu sed quisquam fuisset qui me Pompei minus liberali responso per- territum a turpissimo consilio revocaret, quod unus tu facere maxime potuisti, [2aut honeste occubuissemus]2 aut victores hodie viveremus. hic mihi ignosces. me enim ipsum multo magis accuso, deinde te quasi me alterum, et simul meae culpae socium quae[2ro]2. ac si restituor, etiam minus videbimur @1 deliquisse abs teque certe, quoniam nullo nostro, tuo ipsius beneficio diligemur. Quod te cum Culleone scribis de privilegio locutum, est aliquid, sed multo est melius abrogari. si enim nemo impediet, quid est firmius? sin erit qui ferri non sinat, idem senatus consulto intercedet. nec quicquam aliud opus est [quam] abrogari; nam prior lex nos nihil laedebat. quam si, ut est promulgata, laudare voluissemus aut, ut erat neglegenda, neglegere, nocere omnino nobis non potuisset. hic mihi primum meum consilium defuit, sed etiam obfuit. caeci, caeci inquam, fuimus in vestitu mutando, in populo rogando, quod, nisi nominatim mecum agi coeptum esset, fieri perniciosum fuit. sed pergo praeterita, verum tamen ob hanc causam, ut, si quid agetur, legem illam, in qua popularia multa sunt, ne tangatis. Verum est stultum me praecipere quid agatis aut quo modo. utinam modo agatur aliquid! in quo ipso multa occultant tuae litterae, credo ne vehementius desperatione perturber. quid enim vides agi posse aut quo modo? per senatumne? at tute scripsisti ad me quoddam caput legis Clodium in curiae poste fixisse, ne referri neve dici liceret. quo modo igitur Domitius se dixit relaturum? quo modo autem iis quos tu scribis et de re dicentibus et ut referretur postulantibus Clodius tacuit? ac si per populum, poteritne nisi de omnium tribunorum pl. sen- tentia? quid de bonis? quid de domo? poteritne restitui? aut si non poterit, egomet quo modo potero? haec nisi vides expediri, quam in spem me vocas? sin autem spei nihil est, @1 quae est mihi vita? itaque exspecto Thessalonicae acta Kal. Sext., ex quibus statuam in tuosne agros confugiam, ut neque videam homines quos nolim et te, ut scribis, videam et propius sim si quid agatur, id quod intellexi cum tibi tum Quinto fratri placere, an abeam Cyzicum. Nunc, Pomponi, quoniam nihil impertisti tuae prudentiae ad salutem meam, quod aut in me ipso satis esse consili decreras aut te nihil plus mihi debere quam ut praesto esses, quoniamque ego proditus, inductus, coniectus in fraudem omnia mea praesidia neglexi, totam Italiam [in me] erectam ad me de- fendendum destitui et reliqui, me, meos tradidi inimicis in- spectante et tacente te, qui, si non plus ingenio valebas quam ego, certe timebas minus: si potes, erige adflictos et in eo nos iuva; sin omnia sunt obstructa, id ipsum fac ut sciamus et nos aliquando aut obiurgare aut communiter consolari desine. ego si tuam fidem accusarem, non me potissimum tuis tectis crederem; meam amentiam accuso, quod me a te tantum amari quantum ego vellem putavi. quod si fuisset, fidem eandem, curam maiorem adhibuisses, me certe ad exitium praecipitantem retinuisses, istos labores, quos nunc in naufragiis nostris suscipis, non subisses. Qua re fac ut omnia ad me perspecta et explorata perscribas meque, ut facis, velis esse aliquem, quoniam qui fui et qui esse potui, iam esse non possum, et ut his litteris non te sed me ipsum a me esse accusatum putes. si qui erunt quibus putes opus esse meo nomine litteras dari, velim conscribas curesque dandas. data &7XIIII& Kal. Sept. @1 {47Scr. Thessalonicae xii Kal. Sept. an. 58}47 CICERO ATTICO SAL. Totum iter mihi incertum facit exspectatio litterarum vestra- rum Kal. Sext. datarum. nam si spes erit, Epirum, si minus, Cyzicum aut aliud quid sequemur. tuae quidem litterae quo saepius a me leguntur hoc spem faciunt mihi minorem, quod cum [2diligentius]2 lectae sunt tum id quod attulerunt ad spem infirmant, ut facile appareat te et consolationi servire et veritati. itaque te rogo plane ut ad me quae scies ut erunt, quae putabis ita scribas ut putabis. data &7XII& Kal. [April.]. {47Scr. Thessalonicae prid. Non. Sept. an. 58 (%14`3)}47 CICERO ATTICO SAL. De Quinto fratre nuntii nobis tristes nec varii venerant ex a. d. &7IIII& Non. Iun. usque ad prid. Kal. Sept. eo autem die Livineius, L. Reguli libertus, ad me a Regulo missus venit. is omnino mentionem nullam factam esse nuntiavit, sed fuisse tamen sermonem de C. Clodi filio; isque mihi tum a fratre litteras attulit. sed postridie Sesti pueri venerunt, qui a te litteras attulerunt non tam exploratas a timore quam sermo Livinei fuerat. sane sum in meo infinito maerore sollicitus, et eo magis quod Appi quaestio est. @1 Cetera quae ad me eisdem litteris scribis de nostra spe intellego esse languidiora quam alii ostendunt. ego autem, quoniam non longe ab eo tempore absumus in quo res diiudi- cabitur, aut ad te conferam me aut etiam nunc circum haec loca commorabor. Scribit ad me frater omnia sua per te unum sustineri. quid te aut horter quod facis aut agam gratias, quod non exspectas? tantum velim fortuna det nobis potestatem ut incolumes amore nostro perfruamur. tuas litteras semper maxime exspecto; in quibus cave vereare ne aut diligentia tua mihi molesta aut veritas acerba sit. data prid. Non. Sept. {47Scr. Thessalonicae c. iv Id. Sept. an. 58}47 CICERO ATTICO SAL. Exspectationem nobis non parvam attuleras cum scripseras Varronem tibi pro amicitia confirmasse causam nostram Pom- peium certe suscepturum et, simul a Caesare ei litterae quas exspectaret remissae essent, actorem etiam daturum. utrum id nihil fuit an adversatae sunt Caesaris litterae an est aliquid in spe? etiam illud scripseras, eundem 'secundum comitia' dixisse. fac, si vides quantis in malis iaceam et si putas esse humanitatis tuae, me fac de tota causa nostra certiorem. nam Quintus frater, homo mirus qui me tam valde amat, omnia mittit spei plena, metuens, credo, defectionem animi mei. tuae autem litterae sunt variae; neque enim me desperare vis nec temere sperare. fac, obsecro te, ut omnia quae perspici a te possunt sciamus. @1 {47Scr. Thessalonicae xvi Kal. Oct. an. 58 (%14`3)}47 CICERO ATTICO SAL. Quoad eius modi mihi a vobis litterae adferebantur ut aliquid ex iis esset exspectandum, spe et cupiditate Thessalonicae retentus sum; postea quam omnis actio huius anni confecta nobis videbatur, in Asiam ire nolui, quod et celebritas mihi odio est et, si fieret aliquid a novis magistratibus, abesse longe nolebam. itaque in Epirum ad te statui me conferre, non quo mea interesset loci natura qui lucem omnino fugerem, sed et ad salutem libentissime ex tuo portu proficiscar et, si ea praecisa erit, nusquam facilius hanc miserrimam vitam vel sustentabo vel, quod multo est melius, abiecero. [2ero]2 cum paucis; multitudinem dimittam. Me tuae litterae numquam in tantam spem adduxerunt quantam aliorum; ac tamen mea spes etiam tenuior semper fuit quam tuae litterae. sed tamen, quoniam coeptum est agi, quoque modo coeptum est et quacumque de causa, non deseram neque optimi atque unici fratris miseras ac luctuosas preces nec Sesti ceterorumque promissa nec spem aerumnosis- simae mulieris Terentiae nec miserrimae [mulieris] Tulliolae obsecrationem et fidelis litteras tuas. mihi Epirus aut iter ad salutem dabit aut quod scripsi supra. Te oro et obsecro, T. Pomponi, si me omnibus amplissimis, carissimis iucundissimisque rebus perfidia hominum spoliatum, si me a meis consiliariis proditum et proiectum vides, si @1 intellegis me coactum ut ipse me et meos perderem, ut me tua misericordia iuves et Quintum fratrem, qui potest esse salvus, sustentes, Terentiam liberosque meos tueare, me, si putas te istic visurum, exspectes, si minus, invisas si potes, mihique ex agro tuo tantum adsignes quantum meo corpore occupari potest, et pueros ad me cum litteris quam primum et quam saepissime mittas. data &7XVI& Kal. Oct. {47Scr. Thessalonicae iii Non. Oct. an. 58 (%14`4)}47 CICERO S. D. Q. CAECILIO Q. F. POMPONIANO ATTICO Quod quidem ita esse et avunculum tuum functum esse officio vehementissime probo; gaudere me tum dicam si mihi hoc verbo licebit uti. me miserum! quam omnia essent ex sen- tentia, si nobis animus, si consilium, si fides eorum quibus credidimus, non defuisset! quae colligere nolo ne augeam maerorem; sed tibi in mentem venire certo scio quae vita esset nostra, quae suavitas, quae dignitas. ad quae recuperanda, per fortunas incumbe, ut facis, diemque natalem reditus mei cura ut in tuis aedibus amoenissimis agam tecum et cum meis. ego huic spei et exspectationi quae nobis proponitur maxime tamen volui praestolari apud te in Epiro, sed ita ad me scribitur ut putem esse commodius nos eisdem in locis esse. De domo et Curionis oratione, ut scribis ita est. in universa salute, si ea modo nobis restituetur, inerunt omnia: ex quibus nihil malo quam domum. sed tibi nihil mando nominatim, totum me tuo amori fideique commendo. quod te in tanta @1 hereditate ab omni occupatione expedisti, valde mihi gratum est. quod facultates tuas ad meam salutem polliceris, ut omni- bus rebus a te praeter ceteros iuver, id quantum sit praesidium video intellegoque te multas partis meae salutis et suscipere et posse sustinere neque ut ita facias rogandum esse. Quod me vetas quicquam suspicari accidisse ad animum tuum quod secus a me erga te commissum aut praetermissum videretur, geram tibi morem et liberabor ista cura, tibi tamen eo plus debebo quo tua in me humanitas fuerit excelsior quam in te mea. velim quid videas, quid intellegas, quid agatur ad me scribas tuosque omnis ad nostram salutem adhortere. rogatio Sesti neque dignitatis satis habet nec cautionis. nam et nominatim ferri oportet et de bonis diligentius scribi, et id animadvertas velim. data &7III& Non. Oct. Thessalonicae. {47Scr. Thessalonicae v Kal. Nov. an. 58}47 CICERO ATTICO SAL. Triginta dies erant ipsi cum has dabam litteras per quos nullas a vobis acceperam. mihi autem erat in animo iam, ut antea ad te scripsi, ire in Epirum et ibi omnem casum potissimum ex- spectare. te oro ut si quid erit quod perspicias quamcumque in partem quam planissime ad me scribas et meo nomine, ut scribis, litteras quibus putabis opus esse ut des. data &7V& Kal. Nov. @1 {47Scr. partim Thessalonicae c. xv Kal. Dec., partim Dyrrachi vi Kal. Dec. an. 58 (%14`4)}47 CICERO ATTICO SAL. Etsi diligenter ad me quintus frater et Piso quae essent acta scripserant, tamen vellem tua te occupatio non impedisset quo minus, ut consuesti, ad me quid ageretur et quid intellegeres perscriberes. me adhuc Plancius liberalitate sua retinet iam aliquotiens conatum ire in Epirum. spes homini est iniecta non eadem quae mihi, posse nos una decedere, quam rem sibi magno honori sperat fore. sed iam, cum adventare milites dicentur, faciendum nobis erit ut ab eo discedamus, quod cum faciemus ad te statim mittemus ut scias ubi simus. Lentulus suo in nos officio, quod et re et promissis et litteris declarat, spem nobis non nullam adfert Pompei voluntatis; saepe enim tu ad me scripsisti eum totum esse in illius potestate. de Metello scripsit ad me frater quantum speraret profectum esse per te. mi Pomponi, pugna ut tecum ut tecum et cum meis mihi liceat vivere, et scribe ad me omnia. premor luctu cum desiderio omnium rerum quae mihi me cariores semper fuerunt. cura ut valeas. Ego quod per Thessaliam si irem in Epirum perdiu nihil eram auditurus et quod [et] mei studiosos habeo Dyrrachinos ad eos perrexi, cum illa superiora Thessalonicae scripsissem. inde cum ad te me convertam, faciam ut scias, tuque ad me velim omnia quam diligentissime, cuicuimodi sunt, scribas. ego iam aut rem aut ne spem quidem exspecto. data &7VI& Kal. Dec. Dyrrachi. @1 {47Scr. Dyrrachi prid. Kal. Dec. an. 58 (%14`5)}47 CICERO ATTICO SAL. A. d. &7V& Kal. Dec. tris epistulas a te accepi, unam datam a. d. &7VIII& Kal. Nov., in qua me hortaris ut forti animo mensem Ianuarium exspectem, eaque quae ad spem putas pertinere, de Lentuli studio, de Metelli voluntate, de tota Pompei ratione perscribis. in altera epistula praeter consuetudinem tuam diem non adscribis, sed satis significas tempus; lege enim ab octo tribunis pl. promulgata scribis te eas litteras eo ipso die dedisse, id est a. d. &7IIII& Kal. Nov., et quid putes utilitatis eam promulga- tionem attulisse perscribis. in quo si iam nostra salus cum hac lege desperata erit, velim pro tuo in me amore hanc inanem meam diligentiam miserabilem potius quam ineptam putes; sin est aliquid spei, des operam ut maiore diligentia posthac a nostris magistratibus defendamur. Nam ea veterum tribunorum pl. rogatio tria capita habuit; unum de reditu meo, scriptum incaute. nihil enim restituitur praeter civitatem et ordinem; quod mihi pro meo casu satis est, sed quae cavenda fuerint et quo modo te non fugit. alterum caput est tralaticium, de impunitate: 'si quid contra alias leges eius legis ergo factum sit'. tertium caput, mi Pomponi, quo consilio et a quo sit inculcatum vide. Scis enim Clodium sanxisse ut vix aut omnino non posset nec per senatum nec per populum infirmari sua lex. sed vides numquam esse observatas sanctiones earum legum quae abrogarentur. nam si id esset, nulla fere abrogari posset; neque @1 enim ulla est quae non ipsa se saepiat difficultate abrogationis. sed cum lex abrogatur, illud ipsum abrogatur quo non eam abrogari oporteat. hoc cum et re vera ita sit et cum semper ita habitum observatumque sit, octo nostri tribuni pl. caput posue- runt hoc: 'si quid in hac rogatione scriptum est quod per leges plebisve scita' (hoc est, quod per legem Clodiam) 'promulgare, abrogare, derogare, obrogare sine fraude sua non liceat, non licuerit, quodve ei qui promulgavit, [2abrogavit]2, derogavit, [2obrogavit]2 ob eam rem poenae multaeve sit, E. H. L. N. R.' Atque hoc in illis tribunis pl. non laedebat; lege enim collegi sui non tenebantur. quo maior est suspicio malitiae alicuius, cum id quod ad ipsos nihil pertinebat, erat autem contra me, scripserunt, ut novi tribuni pl., si essent timidiores, multo magis sibi eo capite utendum putarent. neque id a Clodio praetermissum est. dixit enim in contione a. d. &7III& Non. Nov. hoc capite designatis tribunis pl. praescriptum esse quid liceret. tamen in lege nulla esse eius modi caput te non fallit; quod si opus esset, omnes in abrogando [2uterentur]2. ut Ninnium aut ceteros fugerit, investiges velim, et quis attulerit, et qua re octo tribuni pl. ad senatum de me referre non dubitarint, sibi quod observandum illud caput non putabant, eidem in abrogando tam cauti fuerint ut id metuerent soluti cum essent quod ne iis @1 quidem qui lege tenentur est curandum. id caput sane nolim novos tribunos pl. ferre. sed perferant modo quidlibet; uno capite quo revocabor, modo res conficiatur, ero contentus. iam dudum pudet tam multa scribere; vereor enim ne re iam desperata legas, ut haec mea diligentia miserabilis tibi, aliis irridenda videatur. sed si est aliquid in spe, vide legem quam T. Fadio scripsit [T.] Visellius. ea mihi perplacet. nam Sesti nostri, quam tu tibi probari scribis, mihi non placet. Tertia est epistula prid. Id. Nov. data, in qua exponis pru- denter et diligenter quae sint quae rem distinere videantur, de Crasso, de Pompeio, de ceteris. qua re oro te ut, si qua spes erit posse studiis bonorum, auctoritate, multitudine comparata rem confici, des operam ut uno impetu perfringatur, in eam rem incumbas ceterosque excites. sin, ut ego perspicio cum tua coniectura tum etiam mea, spei nihil est, oro obtestorque te ut Quintum fratrem ames, quem ego miserum misere perdidi, neve quid eum patiare gravius consulere de se quam expediat sororis tuae filio, meum Ciceronem, cui nihil misello relinquo praeter invidiam et ignominiam nominis mei, tueare quoad poteris, Terentiam, unam omnium aerumnosissimam, sustentes tuis officiis. ego in Epirum proficiscar cum primorum dierum nuntios excepero. tu ad me velim proximis litteris ut se initia dederint perscribas. data prid. Kal. Dec. @1 {47Scr. Dyrrachi iv Id. Dec. an. 58 (%14`2)}47 CICERO ATTICO SAL. Antea, cum ad me scripsissetis vestro consensu consulum pro- vincias ornatas esse, etsi verebar quorsum id casurum esset, tamen sperabam vos aliquid aliquando vidisse prudentius; postea quam mihi et dictum est et scriptum vehementer con- silium vestrum reprehendi, sum graviter commotus, quod illa ipsa spes exigua quae erat videtur esse sublata. nam si tribuni pl. nobis suscensent, quae potest spes esse? ac videntur iure suscensere, cum et expertes consili fuerint ei qui causam nostram susceperant et nostra concessione omnem vim sui iuris amise- rint, praesertim cum ita dicant, se nostra causa voluisse suam potestatem esse de consulibus ornandis, non ut eos impedirent sed ut ad nostram causam adiungerent; nunc, si consules a nobis alieniores esse velint, posse id libere facere; sin velint nostra causa, nihil posse se invitis. nam quod scribis, ni ita vobis placuisset, illos hoc idem per populum adsecuturos fuisse, invitis tribunis pl. fieri nullo modo potuit. ita vereor ne et studia tribunorum amiserimus et, si studia maneant, vinclum illud adiungendorum consulum amissum sit. Accedit aliud non parvum incommodum quod gravis illa opinio, ut quidem ad nos perferebatur, senatum nihil decernere ante quam de nobis actum esset, amissa est, praesertim in ea @1 causa quae non modo necessaria non fuit sed etiam inusitata ac nova (neque enim umquam arbitror ornatas esse provincias designatorum), ut, cum in hoc illa constantia quae erat mea causa suscepta imminuta sit, nihil iam possit non decerni. iam iis ad quos relatum est amicis placuisse non mirum est; erat enim difficile reperire qui contra tanta commoda duorum consulum palam sententiam diceret. fuit omnino difficile non obsequi vel amicissimo homini Lentulo vel Metello, qui simul- tatem humanissime deponeret. sed vereor ne hos tamen tenere potuerimus, tribunos pl. amiserimus. haec res quem ad modum ceciderit et tota res quo loco sit velim ad me scribas et ita ut instituisti. nam ista veritas, etiam si iucunda non est, mihi tamen grata est. data &7IIII& Id. Dec. {47Scr. Dyrrachi c. med. m. Dec. an. 58}47 CICERO ATTICO SAL. Post tuum datae discessum litterae mihi Roma adlatae sunt ex quibus perspicio nobis in hac calamitate tabescendum esse. neque enim (sed bonam in partem accipies) si ulla spes salutis nostrae subesset, tu pro tuo amore in me hoc tempore discessis- ses. sed ne ingrati aut ne omnia velle nobiscum una interire videamur, haec omitto; illud abs te peto, des operam, id quod mihi adfirmasti, ut te ante Kal. Ian. ubicumque erimus sistas. @1 {47Scr. Dyrrachi, ut vid., med. m. Ian. an. 57}47 CICERO ATTICO SAL. Litterae mihi a Quinto fratre cum senatus consulto quod de me st factum adlatae sunt. mihi in animo est legum lationem exspectare; et si obtrectabitur, utar auctoritate senatus et potius vita quam patria carebo. tu, quaeso, festina ad nos venire. {47Scr. Dyrrachi, ut vid., in. m. Febr. an. 57}47 CICERO ATTICO SAL. Ex tuis litteris et ex re ipsa nos funditus perisse video. te oro ut quibus in rebus tui mei indigebunt nostris miseriis ne desis. ego te, ut scribis, cito videbo. {47Scr. Romae c. iv Id. Sept. an. 57}47 CICERO ATTICO SAL. Cum primum Romam veni fuit[2que]2 cui recte ad te litteras darem, nihil prius faciendum mihi putavi quam ut tibi absenti de reditu gratularer. cognoram enim, ut vere scribam, te in conciliis mihi dandis nec fortiorem nec prudentiorem quam me ipsum nec etiam propter meam in te observantiam nimium in custodia salutis meae diligentem; eundemque te, qui primis @1 temporibus erroris nostri aut potius furoris particeps et falsi timoris socius fuisses, acerbissime discidium nostrum tulisse plurimumque operae, studi, diligentiae, laboris ad conficiendum reditum meum contulisse. itaque hoc tibi vere adfirmo, in maxima laetitia et exoptatissima gratulatione unum ad cumu- landum gaudium conspectum aut potius complexum mihi tuum defuisse. quem semel nactus si umquam dimisero ac nisi etiam praetermissos fructus tuae suavitatis praeteriti tem- poris omnis exegero, profecto hac restitutione fortunae me ipse non satis dignum iudicabo. Nos adhuc in nostro statu quod difficillime recuperari posse arbitrati sumus, splendorem nostrum illum forensem et in senatu auctoritatem et apud viros bonos gratiam, magis quam opta[2ra]2mus consecuti sumus; in re autem familiari, quae quem ad modum fracta, dissipata, direpta sit non ignoras, valde laboramus, tuarumque non tam facultatum, quas nostras esse iudico, quam consiliorum ad colligendas et constituendas reli- quias nostras indigemus. Nunc, etsi omnia aut scripta esse a tuis arbitror aut etiam nuntiis ac rumore perlata, tamen ea scribam brevi quae te puto potissimum ex meis litteris velle cognoscere. Prid. Non. Sext. Dyrrachio sum profectus, ipso illo die quo lex est lata de nobis. Brundisium veni Non. Sext. ibi mihi Tul- liola mea fuit praesto natali suo ipso die, qui casu idem natalis erat et Brundisinae coloniae et tuae vicinae Salutis; quae res animadversa a multitudine summa Brundisinorum gratulatione @1 celebrata est. a. d. %&7VI&% Id. Sext. cognovi, cum Brundisi essem, litteris Quinti fratris mirifico studio omnium aetatum atque ordinum, incredibili concursu Italiae, legem comitiis centuriatis esse perlatam. inde a Brundisinis honestissime ornatus iter ita feci ut undique ad me cum gratulatione legati convenerint. Ad urbem ita veni ut nemo ullius ordinis homo nomencla- tori notus fuerit qui mihi obviam non venerit, praeter eos inimicos quibus id ipsum, se inimicos esse, non liceret aut dis- simulare aut negare. cum venissem ad portam Capenam, gradus templorum ab infima plebe completi erant. a qua plausu maximo cum esset mihi gratulatio significata, similis et frequentia [2et]2 plausus me usque ad Capitolium celebravit in foroque et in ipso Capitolio miranda multitudo fuit. postridie in senatu, qui fuit dies Non. Sept., senatui gratias egimus. Eo biduo, cum esset annonae summa caritas et homines ad theatrum primo, deinde ad senatum concurrissent, impulsu Clodi mea opera frumenti inopiam esse clamarent, cum per eos dies senatus de annona haberetur et ad eius procurationem sermone non solum plebis verum etiam bonorum Pompeius vocaretur idque ipse cuperet multitudoque a me nominatim ut id decernerem postularet, feci et accurate sententiam dixi. cum abessent consulares, quod tuto se negarent posse senten- tiam dicere, praeter Messallam et Afranium, factum est senatus consultum in meam sententiam ut cum Pompeio ageretur ut eam rem susciperet, lexque ferretur. quo senatus consulto @1 recitato continuo, [2cum multitudo]2 more hoc insulso et novo plausum meo nomine recitando dedisset, habui contionem. [2eam]2 omnes magistratus praesentes praeter unum praetorem et duos tribunos pl. dederunt. Postridie senatus frequens et omnes consulares. nihil Pompeio postulanti negarunt. ille legatos quindecim cum postularet, me principem nominavit et ad omnia me alterum se fore dixit. legem consules conscripserunt qua Pompeio per quinquennium omnis potestas rei frumentariae toto orbe terrarum daretur; alteram Messius, qui omnis pecuniae dat potestatem et adiungit classem et exercitum et maius imperium in provinciis quam sit eorum qui eas obtineant. illa nostra lex consularis nunc modesta videtur, haec Messi non ferenda. Pompeius illam velle se dicit, familiares hanc. consulares duce Favonio fremunt. nos tacemus, et eo magis quod de domo nostra nihil adhuc pontifices respon- derant. qui si sustulerint religionem, aream praeclaram habemus, superficiem consules ex senatus consulto aestimabunt; sin aliter, demolientur, suo nomine locabunt, rem totam aestimabunt. Ita sunt res nostrae, 'ut in secundis fluxae, ut in adversis bonae'. in re familiari valde sumus, ut scis, perturbati. praeterea sunt quaedam domestica quae litteris non committo. Quintum fratrem insigni pietate, virtute, fide praeditum sic amo ut debeo. te exspecto et oro ut matures venire eoque animo venias ut me tuo consilio egere non sinas. alterius vitae quoddam initium ordimur. iam quidam qui nos absentis @1 defenderunt incipiunt praesentibus occulte irasci, aperte in- videre. vehementer te requirimus. {47Scr. Romae in. m. Oct. an. 57}47 [2CICERO ATTICO SAL.]2 Si forte rarius tibi a me quam a ceteris litterae redduntur, peto a te ut id non modo neglegentiae meae sed ne occupationi quidem tribuas; quae etsi summa est, tamen nulla esse potest tanta ut interrumpat iter amoris nostri et offici mei. nam ut veni Romam, iterum nunc sum certior factus esse cui darem litteras; itaque has alteras dedi. Prioribus tibi declaravi adventus noster qualis fuisset et quis esset status atque omnes res nostrae quem ad modum essent, 'ut in secundis fluxae, ut in adversis bonae'. post illas datas litteras secuta est summa contentio de domo. diximus apud pontifices prid. Kal. Oct. acta res est accurate a nobis, et si umquam in dicendo fuimus aliquid, aut etiam si numquam alias fuimus, tum profecto dolor et [2rei]2 magnitudo vim quan- dam nobis dicendi dedit. itaque oratio iuventuti nostrae deberi non potest; quam tibi, etiam si non desideras, tamen mittam cito. Cum pontifices decressent ita, 'si neque populi iussu neque plebis scitu in qui se dedicasse diceret nominatim ei rei prae- fectus esset neque populi iussu aut plebis scitu id facere iussus @1 esset videri posse sine religione eam partem areae mihi resti- tui', mihi facta statim est gratulatio (nemo enim dubita[2ba]2t quin domus nobis esset adiudicata), cum subito ille in con- tionem escendit quam Appius ei dedit. nuntiat [iam] populo pontifices secundum se decrevisse, me autem vi conari in possessionem venire; hortatur ut se et Appium sequantur et suam Libertatem ut defendant. hic cum etiam illi infimi partim admirarentur partim irriderent hominis amentiam (ego statueram illuc non accedere nisi cum consules ex senatus consulto porticum Catuli restituendam locassent), Kal. Oct. habetur senatus frequens. adhibentur omnes pontifices qui erant senatores. a quibus Marcellinus, qui erat cupidissimus mei, sententiam primus rogatus quaesivit quid essent in decer- nendo secuti. tum M. Lucullus de omnium collegarum sen- tentia respondit religionis iudices pontifices fuisse, legis [2es]2se senatum; se et collegas suos de religione statuisse, in senatu de lege statuturos cum senatu. itaque suo quisque horum loco sententiam rogatus multa secundum causam nostram disputa- vit. cum ad Clodium ventum est, cupiit diem consumere, ne- que ei finis est factus; sed tamen, cum horas tris fere dixisset, odio et strepitu senatus coactus est aliquando perorare. cum fieret senatus consultum in sententiam Marcellini, omnibus praeter unum adsentientibus, Serranus [2intercessit. de]2 inter- cessione statim ambo consules referre coeperunt. cum sen- tentiae gravissimae dicerentur, senatui placere mihi domum @1 restitui, porticum Catuli locari, auctoritatem ordinis ab omnibus magistratibus defendi, si quae vis esset facta, senatum existima- turum eius opera factam esse qui senatus consulto intercessisset, Serranus pertimuit et Cornicinus ad suam veterem fabulam rediit; abiecta toga se ad generi pedes abiecit. ille noctem sibi postulavit. non concedebant; reminiscebantur enim Kal. Ian. vix tamen ei de mea voluntate concessum est. Postridie senatus consultum factum est id quod ad te misi. deinde consules porticum Catuli restituendam locarunt; illam porticum redemptores statim sunt demoliti libentissimis omnibus. nobis superficiem aedium consules de consili senten- tia aestimarunt HS vicies, cetera valde illiberaliter: Tusculanam villam quingentis milibus, Formianum HS ducentis quin- quaginta milibus. quae aestimatio non modo vehementer ab optimo quoque sed etiam a plebe reprehenditur. dices 'quid igitur causae fuit?' dicunt illi quidem pudorem meum, quod neque negarim neque vehementius postularim. sed non est id; nam hoc quidem etiam profuisset. verum iidem, mi T. Pomponi, iidem, inquam, illi, quos ne tu quidem ignoras, qui mihi pinnas inciderant, nolunt easdem renasci. sed, ut spero, iam renascuntur. tu modo ad nos veni; quod vereor ne tardius interventu Varronis tui nostrique facias. Quoniam acta quae sint habes, de reliqua nostra cogitatione cognosce. ego me a Pompeio legari ita sum passus ut nulla re impedirer. quod nisi vellem mihi esset integrum ut, si comitia @1 censorum proximi consules haberent, petere possem, votivam legationem sumpsissem prope omnium fanorum, lucorum; sic enim nostrae rationes utilitatis meae postulabant. sed volui meam potestatem esse vel petendi vel ineunte astate exeundi, et interea me esse in oculis civium de me optime meritorum non alienum putavi. Ac forensium quidem rerum haec nostra consilia sunt, domesticarum autem valde impedita. domus aedificatur, scis quo sumptu, qua molestia. reficitur Formianum, quod ego nec relinquere possum nec videre. Tusculanum proscripsi, [2etsi]2 suburbano non facile careo. amicorum benignitas exhausta est in ea re quae nihil habuit praeter dedecus; quod sensisti tu absens, [2tui]2 praesentes. quorum studiis ego et copiis, si esset per meos defensores licitum, facile essem omnia consecutus; quo in genere nunc vehementer laboratur. cetera quae me sollicitant $MUSTIKW/TERA& sunt. amamur a fratre et a filia. [2te]2 exspectamus. {47Scr. Romae viii Kal. Dec. an. 57 (14`5)}47 CICERO ATTICO SAL. Avere te certo scio cum scire quid hic agatur tum ea a me scire, non quo certiora sint ea quae in oculis omnium geruntur si a @1 me scribuntur quam cum ab aliis aut scribuntur tibi aut nun- tiantur, sed velim perspicias ex meis litteris quo animo ea feram quae geruntur et qui sit hoc tempore aut mentis meae sensus aut omnino vitae status. Armatis hominibus a. d. &7III& Non. Nov. expulsi sunt fabri de area nostra, disturbata porticus Catuli, quae ex senatus consulto consulum locatione reficiebatur et ad tectum paene pervenerat, Quinti fratris domus primo fracta coniectu lapidum ex area nostra, deinde inflammata iussu Clodi inspectante urbe coniectis ignibus, magna querela et gemitu non dicam bonorum, qui nescio an nulli sint, sed plane hominum omnium. ille ve[2l ante]2 demens ruere, post hunc vero furorem nihil nisi caedem inimicorum cogitare, vicatim ambire, servis aperte spem libertatis ostendere. etenim antea, cum iudicium nolebat, habebat ille quidem difficilem manifestamque causam, sed tamen causam; poterat infitiari, poterat in alios derivare, poterat etiam aliquid iure factum defendere: post has ruinas, incendia, rapinas desertus a suis vix iam %Decimum% dissigna- torem, vix Gellium retinet, servorum consiliis utitur; videt, si omnis quos vult palam occiderit, nihilo suam causam difficilio- rem quam adhuc sit in iudicio futuram. Itaque a. d. &7III& Id. Nov. cum Sacra via descenderem, insecutus est me cum suis. clamor, lapides, fustes, gladii; et haec im- provisa omnia. discessi in vestibulum Tetti Damionis. qui @1 erant mecum facile operas aditu prohibuerunt. ipse occidi potuit; sed ego diaeta curare incipio, chirurgiae taedet. ille omnium vocibus cum se non ad iudicium sed ad supplicium praesens trudi videret, omnis Catilinas Acidinos postea reddidit. nam Milonis domum, eam quae [2est in]2 Cermalo, prid. Id. Nov. expugnare et incendere ita conatus est ut palam hora quinta cum scutis homines eductis gladiis, alios cum accensis facibus eduxerit. ipse domum P. Sullae pro castris sibi ad eam im- pugnationem sumpserat. tum ex Anniana Milonis domo Q. Flaccus eduxit viros acris; occidit homines ex omni latrocinio Clodiano notissimos, ipsum cupivit, sed ille %ex interiorem aedium Sulla se in%. senatus postridie Id. domi Clodius. egre- gius Marcellinus, omnes acres. Metellus calumnia dicendi tempus exemit adiuvante Appio, etiam hercule familiari tuo, de cuius constantia vitae tuae verissimae litterae. Sestius furere. ille postea, si comitia sua non fierent, urbi minari. [2Milo]2 proposita Marcellini sententia, quam ille de scripto ita dixerat ut totam nostram causam areae, incendiorum, periculi mei iudicio complecteretur eaque omnia comitiis anteferret, pro- scripsit se per omnis dies comitialis de caelo servaturum. contiones turbulentae Metelli, temerariae Appi, furiosissimae Publi; haec tamen summa, nisi Milo in campo obnuntiasset, comitia futura. A. d. &7XII& Kal. Dec. Milo ante mediam noctem cum manu @1 magna in campum venit. Clodius, cum haberet fugitivorum delectas copias, in campum ire non est ausus. Milo permansit ad meridiem mirifica hominum laetitia, summa cum gloria. contentio fratrum trium turpis, fracta vis, contemptus furor. Metellus tamen postulat ut sibi postero die in foro obnuntietur; nihil esse quod in campum nocte veniretur; se hora prima in comitio fore. itaque a. d. &7XI& Kal. [Ian.] in comitium Milo de nocte venit. Metellus cum prima luce furtim in campum itineribus %prope% deviis currebat; adsequitur inter lucos hominem Milo, obnuntiat. ille se recipit magno et turpi Q. Flacci convicio. a. d. &7X& Kal. nundinae. contio biduo nulla. A. d. &7VIIII& Kal. haec ego scribebam hora noctis nona. Milo campum iam tenebat. Marcellus candidatus ita stertebat ut ego vicinus audirem. Clodi vestibulum vacuum sane mihi nuntia- batur: pauci pannosi sine lanterna. meo consilio omnia illi fieri querebantur, ignari quantum in illo heroe%28 esset animi, quantum etiam consili. miranda virtus est. nova quaedam divina mitto, sed haec summa est: comitia fore non arbitror, reum Publium, nisi ante occisus erit, fore a Milone puto, si se in turba ei iam obtulerit occisum iri ab ipso Milone video. non dubitat facere, prae se fert; casum illum nostrum non extimescit. numquam enim cuiusquam invidi et perfidi consilio est us[2ur]2us nec inerti nobili[2tati]2 crediturus. @1 Nos animo dumtaxat vigemus, etiam magis quam cum florebamus; re familiari comminuti sumus. Quinti fratris tamen liberalitati pro facultatibus nostris, ne omnino exhaustus essem, illo recusante subsidiis amicorum respondemus. quid consili de omni nostro statu capiamus te absente nescimus. qua re adpropera. {47Scr. Romae iii Kal. Febr. an. 56}47 CICERO ATTICO SAL. Periucundus mihi Cincius fuit a. d. &7III& Kal. Febr. ante lucem; dixit enim mihi te esse in Italia seseque ad te pueros mittere. quos sine meis litteris ire nolui, non quo haberem quod tibi, praesertim iam prope praesenti, scriberem, sed ut hoc ipsum significarem, mihi tuum adventum suavissimum exspectatissi- mumque esse. qua re advola ad nos eo animo ut nos ames, te amari scias. cetera coram agemus. haec properantes scripsimus. quo die venies, utique cum tuis apud me sis. {47Scr. in Arpinati c. Id. Apr. an. 56}47 CICERO ATTICO SAL. Nihil $EU)KAIRO/TERON& epistula tua, quae me sollicitum de Quinto nostro, puero optimo, valde levavit. venerat horis duabus ante Chaerippus, mera monstra nuntiarat. De Apollonio quod scribis, qui illi di irati, homini Graeco qui conturbat atque idem putat sibi licere quod equitibus @1 Romanis! nam Terentius suo iure. de Metello, '$OU)X O(SI/H $FQIME/NOISIN&', sed tamen multis annis civis nemo erat mortuus cui equidem. . . . tibi nummi meo periculo sint. quid enim vereris? quemcumque heredem fecit, nisi Publium fecit, %verum fecit non improbi quemquam% fuit ipse. quare in hoc thecam nummariam non retexeris, in aliis eris cautior. Mea mandata de domo curabis, praesidia locabis, Milonem admonebis. Arpinatium fremitus est incredibilis de Laterio. quid quaeris? equidem dolui. '$O( DE\ OU)K E)MPA/ZETO MU/QWN&.' Quid superest? etiam. puerum Ciceronem curabis et amabis, ut facis. {47Scr. Anti c. xi Kal. Quint., ut vid., an. 56}47 [2CICERO ATTICO SAL.]2 Perbelle feceris si ad nos veneris. offendes dissignationem Tyrannionis mirificam librorum meorum, quorum reliquiae multo meliores sunt quam putaram. et velim mihi mittas de tuis librariolis duos aliquos quibus Tyrannio utatur glutinatori- bus, ad cetera administris, iisque imperes ut sumant mem- branulam ex qua indices fiant, quos vos Graeci, ut opinor, $SITTU/BAS& appellatis. sed haec, si tibi erit commodum. ipse vero utique fac venias, si potes in his locis adhaerescere, et Piliam adducas; ita enim et aequum est et cupit Tullia. @1 Me dius fidius, ne tu emisti ludum praeclarum! gladia- tores audio pugnare magnifice. si locare voluisses, duobus his muneribus liberasses. sed haec posterius. tu fac venias, et de librariis, si me amas, diligenter. {47Scr. Anti paulo post superiorem}47 CICERO ATTICO SAL. Multa me in epistula tua delectarunt, sed nihil magis quam patina tyrotarichi. nam de raudusculo quod scribis, '$MH/PW ME/G' $EI)/PH|S PRI\N TELEUTH/SANT' I)/DH|S&'. Aedificati tibi in agris nihil reperio. in oppido est quiddam de quo est dubium sitne venale, ac proximum quidem nostris aedibus. hoc scito, Antium Buthrotum esse Romae ut Corcyrae illud tuum. nihil quietius, nihil alsius, nihil amoenius. %$EIMH- $ISHTW&% $FI/LOS &[2$OI)=&]2$KOS&. postea vero quam Tyrannio mihi libros disposuit, mens addita videtur meis aedibus. qua quidem in re mirifica opera Dionysi et Menophili tui fuit. nihil venustius quam illa tua pegmata, postquam sittybae libros illustrarunt. vale. Et scribas mihi velim de gladiatoribus, sed ita bene si rem gerunt; non quaero male si se gesserunt. @1 {47Scr. Anti paulo post superiorem}47 CICERO ATTICO SAL. Ain tu? an me existimas ab ullo malle mea legi probarique quam [2a]2 te? cur igitur cuiquam misi prius? urgebar ab eo ad quem misi et non habebam exempla duo. quin etiam ([2iam]2 dudum enim circumrodo quod devorandum est) subturpicula mihi videbatur esse $PALINW|DI/A&. sed valeant recta, vera, honesta consilia. non est credibile quae sit perfidia in istis principibus, ut volunt esse et ut essent si quicquam haberent fidei. senseram, noram inductus, relictus, proiectus ab iis. tamen hoc eram animo ut cum iis in re publica consentirem. iidem erant qui fuerant. vix aliquando te auctore resipivi. Dices ea te[nuisse] suasisse quae facerem, non etiam ut scriberem. ego mehercule mihi necessitatem volui imponere huius novae coniunctionis ne qua mihi lice[2re]2t [2re]2labi ad illos qui etiam tum cum misereri mei debent non desinunt invidere. sed tamen modici fuimus $A)POQEW/SEI&, ut scrips[2eram]2. erimus uberiores, si et ille libenter accipiet et hi subringentur qui villam me moleste ferunt habere quae Catuli fuerat, a Vettio me emisse non cogitant, qui domum negant oportuisse me @1 aedificare, vendere aiunt oportere. sed quid ad hoc si, quibus sen- tentiis dixi quod et[2iam]2 ipsi probarent, laetati sunt tamen me contra Pompei voluntatem dixisse? finis sit. quoniam qui nihil possunt ii me nolunt amare, demus operam ut ab iis qui possunt diligamur. dices 'vellem iam pridem'. scio te voluisse et me asinum germanum fuisse. sed iam tempus est me ipsum a me amari, quando ab illis nullo modo possum. Domum meam quod crebro invisis est mihi valde gratum. viaticam Crassipes praeripit. tu 'de via recta in hortos?' videtur commodius. ad te postridie scilicet; quid enim tua? sed viderimus. Bibliothecam mihi tui pinxerunt cum structione et sittybis. eos velim laudes. {47Scr. Anti ex. m. Iun., ut vid., an. 56}47 CICERO ATTICO SAL. Egnatius Romae est, sed ego cum eo de re %Halimeti% vehe- menter Anti egi. graviter se acturum cum Aquilio confirmavit. videbis ergo hominem si voles. Macroni vix videor praesto esse. Idibus enim auctionem Larini video et biduum praeterea. id tu, quoniam Macronem tanti facis, ignoscas mihi velim. sed si me diligis, postridie Kal. cena apud me cum P[et]ilia. prorsus id facies. Kalendis cogito in hortis Crassipedis quasi in @1 deversorio cenare; facio fraudem senatus consulto. inde domum cenatus, ut sim mane praesto Miloni. ibi te igitur videbo; et praemonebo. domus te nostra tota salutat. {47Scr. Anti vel in Tusculano c. xiv Kal. Dec., ut vid., an. 56}47 [2CICERO ATTICO SAL.]2 Apellas vix discesserat, cum epistula. quid ais? putasne fore ut legem non ferat? dic, oro te, clarius; vix enim mihi exaudisse videor. verum statim fac ut sciam, si modo tibi est commodum. ludis quidem quoniam dies est additus, eo etiam melius hic eum diem cum Dionysio conteremus. De Trebonio, prorsus tibi adsentior. de Domitio, '$SU/KW|, MA\ TH\N *DH/MHTRA, SU=KON OU)DE\ E(\N $OU(/TWS O(/MOION GE/GONEN&' quam est ista $PERI/STASIS& nostrae, vel quod ab iisdem vel quod praeter opinionem vel quod viri boni nusquam; unum dissi- mile, quod huic merito. nam de ipso casu nescio an illud melius. quid enim hoc miserius quam eum qui tot annos quot habet designatus consul fuerit fieri consulem non posse, praesertim cum aut solus aut certe non plus quam cum altero petat? si vero id est, quod nescio an sit, ut non minus longas iam in codicil- lorum fastis futurorum consulum paginulas habeant quam fatorum, quid illo miserius nisi res publica, in qua ne speratur quidem melius quicquam? De Natta ex tuis primum scivi litteris. oderam hominem. @1 de poe%28mate quod quaeris, quid si cupiat effugere? quid? sinam? de Fabio Lusco quod eram exorsus, homo peramans nostri semper fuit nec mihi umquam odio. satis enim acutus et per- modestus ac bonae frugi. eum, quia non videbam, abesse puta- bam: audivi ex Gavio hoc Firmano Romae esse hominem et fuisse adsiduum. percussit animum. dices 'tantulane causa?' permulta ad me detulerat non dubia de Firmanis fratribus. quid sit quod se a me remov[2er]2it, si modo removit, ignoro. De eo quod me mones, ut et $POLITIKW=S& me geram et $TH\N E)/SW $GRAMMH\N& teneam, ita faciam. sed opus est maiore prudentia, quam a te, ut soleo, petam. tu velim ex Fabio, si quem habes aditum, odorere et istum convivam tuum degustes et ad me de his rebus et de omnibus cottidie scribas. ubi nihil erit quod scribas, id ipsum scribito. cura ut valeas. {47Scr. in Cumano c. xiv Kal. Apr. an. 55}47 CICERO ATTICO SAL. De Lentulo scilicet sic fero ut debeo. virum bonum et magnum hominem et in summa magnitudine animi multa humanitate temperatum perdidimus, nosque malo solacio sed non nullo tamen consolamur quod ipsius vicem minime dolemus, non ut Saufeius et vestri, sed mehercule quia sic amabat patriam ut mihi aliquo deorum beneficio videatur ex eius incendio ereptus. @1 nam quid foedius nostra vita, praecipue mea? nam ut quidem, etsi es natura $POLITIKO/S&, tamen nullam habes propriam servitutem, communi %fueris non ne%. ego vero, qui, si loquor de re publica quod oportet, insanus, si quod opus est servus existimor, si taceo, oppressus et captus, quo dolore esse debeo? quo sum scilicet, hoc etiam acriore quod [2ne]2 dolere quidem possum ut non in te ingratus videar. quid si cessare libeat et in oti portum confugere? nequiquam, immo etiam in bellum et in castra. ergo erimus $O)PADOI\& qui $TAGOI\& esse noluimus? sic faciendum est; tibi enim ipsi, cui utinam semper paruissem, sic video placere. reliquum est '$*SPA/RTAN E)/LAXES, TAU/TAN KO/SMEI&'. non mehercule possum et Philoxeno ignosco qui reduci in carcerem maluit. verum tamen id ipsum mecum in his locis commentor ut ista [im]probem, idque tu cum una erimus confirmabis. a te litteras crebro ad me scribi video, sed omnis uno tempore accepi. quae res etiam auxit dolorem meum. casu enim trinas ante legeram quibus meliuscule Lentulo esse scriptum erat. ecce quartae fulmen! sed ille, ut scripsi, non miser, nos vero ferrei. Quod me admones ut scribam illa Hortensiana, in alia incidi, non immemor istius mandati tui, sed mehercule incipiendo refugi ne qui videor stulte illius amici [non] intemperiem tulisse rursus stulte iniuriam illius faciam illustrem si quid scripsero, et @1 simul ne $BAQU/THS& mea, quae in agendo apparuit, in scribendo sit occultior et aliquid satisfactio levitatis habere videatur. sed viderimus. tu modo quam saepissime ad me aliquid. Epistulam Lucceio quam misi, qua meas res ut scribat rogo, fac ut ab eo sumas (valde bella est) eumque ut adproperet adhorteris, et quod mihi se ita facturum rescripsit agas gratias, domum nostram quoad poteris invisas, Vestorio aliquid significes. valde enim est in me liberalis. {47Scr. in Cumano ix Kal. Mai. an. 55 (14`2)}47 [2CICERO ATTICO SAL.]2 Puteolis magnus est rumor [et] Ptolemaeum esse in regno. si quid habes certius, velim scire. ego hic pascor bibliotheca Fausti. fortasse tu putabas his rebus Puteolanis et Lucrinensibus. ne ista quidem desunt, sed mehercule [2ut]2 a ceteris oblectationi- bus deseror et voluptat[2ibus cum propter aetatem t]2um propter rem publicam, sic litteris sustentor et recreor maloque in illa tua sedecula quam habes sub imagine Aristotelis sedere quam in istorum sella curuli tecumque apud te ambulare quam cum eo quocum video esse ambulandum. sed de illa ambulatione fors viderit aut si quis est qui curet deus. nostram ambulationem et Laconicum eaque quae circa sunt velim quo[2ad]2 poteris invisas et urgeas Philotimum ut properet, ut possim tibi aliquid in eo genere respondere. @1 Pompeius in Cumanum Parilibus venit. misit ad me statim qui salutem nuntiaret. ad eum postridie mane vadebam cum haec scripsi. {47Scr. Neapoli iv Kal. Mai. an. 55 (14`2)}47 CICERO ATTICO SAL. Sane velim scire num censum impediant tribuni diebus vitiandis (est enim hic rumor) totaque de censura quid agant, quid cogi- tent. nos hic cum Pompeio fuimus. multum mecum de re publica, sane sibi displicens, ut loquebatur (sic est enim in hoc homine dicendum), Syriam spernens, Hispaniam iactans, hic quoque ut loquebatur_et opinor, usquequaque, de hoc cum dicemus, sit hoc quasi '$KAI\ TO/DE *FWKULI/DOU&'. tibi etiam gratias agebat quod signa componenda suscepisses; in nos vero suavis- sime hercule [2est]2 effusus. venit etiam ad me in Cumanum a. d. &7VI&. nihil minus velle mihi visus est quam Messallam con- sulatum petere. de quo ipso si quid scis velim scire. Quod Lucceio scribis te nostram gloriam commendaturum et aedificium nostrum quod crebro invisis, gratum. Quintus frater ad me scripsit se, quoniam Ciceronem suavissimum tecum haberes, ad te Non. Mai. venturum. ego me de Cumano movi a. d. &7V& Kal. Mai. eo die Neapoli apud Paetum. a. d. &7IIII& Kal. Mai. iens in Pompeianum bene mane haec scripsi. @1 {47Scr. fort. in Tusculano v Kal. Quint. an. 55 (14`1)}47 CICERO ATTICO SAL. Delectarunt me epistulae tuae quas accepi uno tempore duas a. d. &7V& Kal. perge reliqua. gestio scire ista omnia. etiam illud cuius modi sit velim perspicias; potes a Demetrio. dixit mihi Pompeius Crassum a se in Albano exspectari a. d. &7IIII& Kal.; is cum venisset, Romam esse statim venturos ut rationes cum publicanis putarent. quaesivi gladiatoribusne. respondit ante quam inducerentur. id cuius modi sit aut nunc, si scies, aut cum in Romam venerit ad me mittas velim. Nos hic voramus litteras cum homine mirifico (ita mehercule sentio) Dionysio, qui te omnisque vos salutat. '$OU)DE\N GLUKU/TERON $H)\ PA/NT' EI)DE/NAI&'. qua re ut homini curioso ita perscribe ad me quid primus dies, quid secundus, quid censores, quid Appius, quid illa populi Appuleia; denique etiam quid a te fiat ad me velim scribas. non enim, ut vere loquamur, tam rebus novis quam tuis litteris delector. ego mecum praeter Dionysium eduxi neminem nec metuo tamen ne mihi sermo desit; ab isto [2tanto]2pere delector. tu Lucceio nostrum librum dabis. Demetri Magnetis tibi mitto statim, ut sit qui a te mihi epistulam referat. @1 {47Scr. in Tusculano xvi vel xv Kal. Dec. an. 55 (14`1)}47 CICERO ATTICO SAL. Nos in Tusculanum venisse a. d. &7XVII& Kal. Dec. video te scire. ibi nobis Dionysius praesto fuit. Romae a. d. &7XIII& Kal. volumus esse. quod dico 'volumus', immo vero cogimur. Milonis nuptiae. comitiorum non nulla opinio est. ego, etsi * * * , [2pro re]2 nata afuisse me in altercationibus quas in senatu factas audio fero non moleste. nam aut defendissem quod non place- ret aut defuissem cui non oporteret. sed mehercule velim res istas et praesentem statum rei publicae et quo animo consules ferant hunc $SKULMO\N& scribas ad me quantum pote. valde sum $O)CU/PEINOS& et, si quaeris, omnia mihi sunt suspecta. Crassum quidem nostrum minore dignitate aiunt profectum paludatum quam olim aequalem eius L. Paulum, item iterum consulem. o hominem nequam! De libris oratoriis factum est a me diligenter. diu multumque in manibus fuerunt. describas licet. illud etiam te rogo, $TH\N $PAROU=SAN KATA/STASIN TUPWDW=S&, ne istuc hospes veniam. @1 {47Scr. in Cumano vel Pompeiano med. m. Mai. an. 54}47 CICERO ATTICO SAL. Vestorius noster me per litteras fecit certiorem te Roma a. d. &7VI& Id. Mai. putare profectum esse tardius quam dixeras quod minus valuisses. si iam melius vales, vehementer gaudeo. velim domum ad te scribas ut mihi tui libri pateant non secus ac si ipse adesses, cum ceteri tum Varronis. est enim mihi utendum quibusdam rebus ex his libris ad eos quos in manibus habeo; quos, ut spero, tibi valde probabo. Tu velim, si quid novi forte habes, maxime a Quinto fratre, deinde a C. Caesare, et si quid novi forte de comitiis, de re publica (soles enim tu haec festive odorari), scribas ad me; si nihil habebis, tamen scribas aliquid. numquam enim mihi tua epistula aut intempestiva aut loquax visa est. maxime autem rogo rebus tuis totoque itinere [2feliciter ex]2 sententiaque con- fecto nos quam primum revisas. Dionysium iube salvere. cura ut valeas. {47Scr. Romae c. Kal. Quint. an. 54}47 CICERO ATTICO SAL. Occupationum mearum vel hoc signum erit quod epistula librari manu est. de epistularum frequentia te nihil accuso, sed pleraeque tantum modo mihi nuntiabant ubi esses quod erant abs te, vel etiam significabant recte esse. quo in genere maxime @1 delectarunt duae fere eodem tempore abs te Buthroto datae; scire enim volebam te commode navigasse. sed haec epistularum frequentia non tam ubertate sua quam crebritate delectavit: illa fuit gravis et plena rerum quam mihi M. Paccius, hospes tuus, reddidit. ad eam rescribam igitur, et hoc quidem primum. Paccio et verbis et re ostendi quid tua commendatio ponderis haberet. itaque in intimis est meis, cum antea notus non fuisset. Nunc pergam ad cetera. Varro, de quo ad me scribis, in- cludetur in aliquem locum, si modo erit locus. sed nosti genus dialogorum meorum. ut in oratoriis, quos tu in caelum fers, non potuit mentio fieri cuiusquam ab iis qui disputant nisi eius qui illis notus aut auditus esset, [2ita]2 hanc ego de re publica quam institui disputationem in Africani personam et Phili et Laeli [2et]2 Manili contuli. adiunxi adulescentis Q. Tuberonem, P. Rutilium, duo Laeli generos, Scaevolam et Fannium. itaque cogitabam, quoniam in singulis libris utor prohoemiis ut Aristoteles in iis quos $E)CWTERIKOU\S& vocat, aliquid efficere ut non sine causa istum appellarem, id quod intellego tibi placere. utinam modo conata efficere possim! rem enim, quod te non fugit, magnam complexus sum et plurimi oti, quo ego maxime egeo. Quod in iis libris quos laudas personam desideras Scaevolae, non eam temere dimovi, sed feci idem quod in $*POLITEI/A|& deus ille noster Plato. cum in Piraeum Socrates venisset ad Cepha- lum, locupletem et festivum senem, quoad primus ille sermo @1 habe[re]tur, adest in disputando senex; deinde, cum ipse quo- que commodissime locutus esset, ad rem divinam dicit se velle discedere neque postea revertitur. credo Platonem vix putasse satis consonum fore si hominem id aetatis in tam longo sermone diutius retinuisset. multo ego magis hoc mihi cavendum putavi in Scaevola, qui et aetate et valetudine erat ea qua esse memi- nisti et iis honoribus ut vix satis decorum videretur eum pluris dies esse in Crassi Tusculano. et erat primi libri sermo non alienus a Scaevolae studiis; reliqui libri $TEXNOLOGI/AN& habent, ut scis. huic ioculatorem senem illum, ut noras, interesse sane nolui. De re Piliae quod scribis, erit mihi curae. etenim est luculenta res Aureliani, ut scribis, indiciis, et in eo me etiam Tulliae meae venditabo. Vestorio non desum; gratum enim tibi id esse intellego et ut ille intellegat curo. sed scis qui; cum habeat duo facilis, nihil difficilius. Nunc ad ea [2quae]2 quaeris de C. Catone. lege Iunia et Licinia scis absolutum; Fufia ego tibi nuntio absolutum iri, neque patronis suis tam libentibus quam accusatoribus. is tamen et mecum et cum Milone in gratiam rediit. Drusus reus est factus a Lucretio. iudicibus reiciendis [2dies]2 a. d. &7V& Non. Quint. de Procilio rumores non boni; sed iudicia nosti. Hirrus cum Domitio in gratia est. senatus consultum quod hi consules @1 de provinciis fecerunt, 'quicumque posthac . . . ', non mihi vi%17detur esse valiturum. De Messalla quod quaeris, quid scribam nescio. numquam ego vidi tam paris candidatos. Messallae copias nosti. Scaurum Triarius reum fecit. si quaeris, nulla est magnopere commota $SUMPA/QEIA&, sed tamen habet aedilitas eius memoriam non in- gratam et est pondus apud rusticos in patris memoria. reliqui duo plebeii sic exaequantur [ut] Domitius ut valeat amicis, adiuvetur tamen non gratissimo munere, Memmius Caesaris commendetur militibus, Pompei gratia nitatur. quibus si non valuerit, putant fore aliquem qui comitia in adventum Caesaris detrudat, Catone praesertim absoluto. Paccianae epistulae respondi; cognosce cetera. ex fratris litteris incredibilia quaedam de Caesaris in me amore cognovi, eaque sunt ipsius Caesaris uberrimis litteris confirmata. Britan- nici belli exitus exspectatur; constat enim aditus insulae esse muratos mirificis molibus. etiam illud iam cognitum est, neque argenti scrupulum esse ullum in illa insula neque ullam spem praedae nisi ex mancipiis; ex quibus nullos puto te litteris aut musicis eruditos exspectare. Paulus in medio foro basilicam iam paene texerat isdem antiquis columnis. illam autem quam locavit facit magnificen- tissimam. quid quaeris? nihil gratius illo monumento, nihil gloriosius. itaque Caesaris amici, me dico et Oppium dirum- paris licet, [2in]2 monumentum illud quod tu tollere laudibus @1 solebas, ut forum laxaremus et usque ad atrium Libertatis explicaremus, contempsimus sescenties sestertium; cum privatis non poterat transigi minore pecunia. efficiemus rem glorio- sissimam. nam in campo Martio saepta tributis comitiis mar- morea sumus et tecta facturi eaque cingemus excelsa porticu ut mille passuum conficiatur. simul adiungetur huic operi villa etiam publica. dices 'quid mihi hoc monumentum proderit?' at quid id laboramus? [2habes]2 res Romanas. non enim te puto de lustro, quod iam desperatum est, aut de iudiciis quae lege Clodia fiunt quaerere. Nunc te obiurgari patere, si iure. scribis enim in ea epistula quam C. Decimius mihi reddidit Buthroto datam in Asiam tibi eundum esse te arbitrari. mihi mehercule nihil videbatur esse in quo tantulum interesset utrum per procuratores ageres an per te ipsum ut a nobis totiens et tam longe abesses. sed haec mallem integra re tecum egisse; profecto enim aliquid egissem. nunc reprimam susceptam obiurgationem. hoc quod dixi tantum utinam valeat ad celeritatem reditus tui! Ego ad te propterea minus saepe scribo quod certum non habeo ubi sis aut ubi futurus sis; huic tamen nescio cui, quod videbatur is te visurus esse, putavi dandas esse litteras. tu quoniam iturum te in Asiam esse putas, ad quae tempora te exspectemus facias me certiorem velim, et de Eutychide quid egeris. @1 {47Scr. Romae vi Kal. Sext. an. 54 (14`8)}47 CICERO ATTICO SAL. De Eutychide gratum, qui vetere praenomine novo nomine T. erit Caecilius, ut est ex me et ex te iunctus Dionysius M. Pomponius. valde mehercule mihi gratum est Eutychidem tua erga me benevolentia cognosse suam illam in meo dolore $SUM- $PA/QEIAN& neque tum mihi obscuram neque post ingratam fuisse. Iter Asiaticum tuum puto tibi suscipiendum fuisse. numquam enim tu sine iustissime causa tam longe a tot tuis et hominibus et rebus carissimis et suavissimis abesse voluisses. sed humani- tatem tuam amoremque in tuos reditus celeritas declarabit. sed vereor ne lepore suo detineat diutius praetor Clodius et homo pereruditus, ut aiunt, et nunc quidem deditus Graecis litteris Pituanius. sed si vis homo esse, recipe te ad nos ad quod tempus confirmasti. cum illis tamen cum salvi venerint Romae vivere licebit. Avere te scribis accipere aliquid a me litterarum. dedi, ac multis quidem de rebus $H(MEROLEGDO\N& perscripta omnia; sed, ut conicio, quoniam mihi non videris in Epiro diu fuisse, redditas tibi non arbitror. genus autem mearum ad te quidem littera- rum eius modi fere est ut non libeat cuiquam dare nisi de quo exploratum sit tibi eum redditurum. Nunc Romanas res accipe. a. d. &7III&[2&7I&]2 Non. Quint. Sufenas et Cato absoluti, Procilius condemnatus. ex quo intellectum est @1 $TRISAREOPAGI/TAS& ambitum, comitia, interregnum, maiestatem, totam denique rem publicam flocci non facere, patrem familias domi suae occidi nolle, neque tamen id ipsum abunde; nam absolverunt &7XXII&, condemnarunt &7XXVIII&. Publius sane diserto epilogo [2la]2crim[in]ans mentis iudicum moverat. Hortalus in ea causa fuit cuius modi solet. nos verbum nullum; verita est enim pusilla, quae nunc laborat, ne animum Publi offenderet. His rebus actis Reatini me ad sua $*TE/MPH& duxerunt ut agerem causam contra Interamnatis apud consules et decem legatos, qua lacus Velinus a M'. Curio emissus interciso monte in Nar[2em]2 defluit; ex quo est illa siccata et umida tamen modice Rosea. vixi cum Axio; quin etiam me ad Septem Aquas duxit. Redii Romam Fontei causa a. d. &7VII& Id. Quint. veni spectatum, primum magno et aequabili plausu_sed hoc ne curaris, ego ineptus qui scripserim. deinde Antiphonti operam. is erat ante manu missus quam productus. ne diutius pendeas, palmam tulit. sed nihil tam pusillum, nihil tam sine voce, nihil tam . . . verum haec tu tecum habeto. in Andromacha tamen maior fuit quam Astyanax, in ceteris parem habuit neminem. quaeris nunc de Arbuscula. valde placuit. ludi magnifici et grati; venatio in aliud tempus dilata. Sequere nunc me in campum. ardet ambitus. '$SH=MA DE/ TOI $E)RE/W&': faenus ex triente Id. Quint. factum erat bessibus. dices @1 'istuc quidem non moleste fero.' o virum! o civem! Mem- mium Caesaris omnes opes confirmant. cum eo Domitium consules iunxerunt, qua pactione epistulae committere non audeo. Pompeius fremit, queritur, Scauro studet; sed utrum fronte an mente dubitatur. $E)COXH\& in nullo est; pecunia omnium dignitatem exaequat. Messalla languet, non quo aut animus desit aut amici, sed coitio consulum [2et]2 Pompeius obsunt. ea comitia puto fore ut ducantur. tribunicii candidati iurarunt se arbitrio Catonis petituros. apud eum HS quingena deposue- runt ut, qui a Catone damnatus esset, id perderet et competi- toribus tribueretur. Haec ego pridie scribebam quam comitia fore putabantur. sed ad te &7V& Kal. Sext., si facta erunt et tabellarius non erit pro- fectus, tota comitia perscribam. quae si, ut putantur, gratuita fuerint, plus unus Cato potuerit quam [2omnes leges]2 omnesque iudices. Messius defendebatur a nobis de legatione revocatus; nam eum Caesari legarat Appius. Servilius edixit ut adesset. tribus habet Pomptinam, Velinam, Maeciam. pugnatur acriter; agitur tamen satis. deinde me expedio ad Drusum, inde ad Scaurum. parantur orationibus indices gloriosi. fortasse accedent etiam consules designati. in quibus si Scaurus non fuerit, in hoc iudicio valde laborabit. @1 Ex Quinti fratris litteris suspicor iam eum esse in Britannia. suspenso animo exspecto quid agat. illud quidem sumus adepti, quod multis et magnis indiciis possumus iudicare, nos Caesari et carissimos et iucundissimos esse. Dionysium velim salvere iubeas et eum roges ut te hortetur quam primum venias, ut possit Ciceronem meum atque etiam me ipsum erudire. {47Scr. Romae Kal. Oct. an. 54 (14`4)}47 CICERO ATTICO SAL. Puto te existimare me non oblitum consuetudinis et instituti mei rarius ad te scribere quam solebam; sed cum loca et itinera tua nihil habere certi video, neque in Epirum neque Athenas neque in Asiam neque cuiquam nisi ad te ipsum proficiscenti dedi litteras. neque enim [2eae]2 sunt epistulae nostrae quae si perlatae non sint nihil ea res nos offensura sit; quae tantum habent mysteriorum ut eas ne librariis quidem fere committa- mus ne quid quo excidat. Consules flagrant infamia quod C. Memmius candidatus pactionem in senatu recitavit quam ipse [2et]2 suus competitor Domitius cum consulibus fecisset, uti ambo HS <30&7XXXX&>30 consuli- bus darent, si essent ipsi consules facti, nisi tris augures dedissent qui se adfuisse dicerent cum lex curiata ferretur quae lata non esset, et duo consularis qui se dicerent in ornandis provinciis consularibus scribendo adfuisse cum omnino ne senatus quidem @1 fuisset. haec pactio non verbis sed nominibus et perscriptioni- bus multorum [2per]2 tabulas cum esse facta diceretur prolata a Memmio est nominibus inductis auctore Pompeio. hic Appius erat idem; nihil sane iacturae. corruerat alter et plane, inquam, iacebat. Memmius autem dirempta coitione invito Calvino plane refrixerat et eo magis nunc %17 quod iam intellegebamus enuntiationem illam Memmi valde Caesari displicere. Mes- salla noster et eius Domitius competitor liberalis in populo valde fuit. nihil gratius. certi erant consules. at senatus decernit ut tacitum iudicium ante comitia fieret ab iis consiliis %quae erant omnibus sortita% in singulos candidatus. magnus timor candidatorum. sed quidam iudices, in his Opimius, Veiento, Rantius, tribunos pl. appellarunt ne iniussu populi iudicarent. res ce[2ci]2dit. comitia dilata ex senatus consulto dum lex de tacito iudicio ferretur. venit legi dies. Terentius intercessit. consules, qui illud levi bracchio egissent, rem ad senatum detulerunt. hic Abdera, non tacente me. dices 'tamen tu non quiescis?' ignosce, vix possum. verum tamen quid tam ridiculum? senatus decreverat ne prius comitia haberentur quam lex lata esset; [2si]2 quis intercessisset, res integra referretur. coepta ferri leviter, intercessum non invitis, res ad senatum. 'de ea re ita censuerunt, comitia primo quoque tempore haberi. c.' @1 Scaurus, qui erat paucis diebus illis absolutus, cum ego partem eius ornatissime defendissem, obnuntiationibus per Scaevolam interpositis singulis diebus usque ad pr. Kal. Oct., quo ego haec die scripsi, sublatis, populo tributim domi suae satis fecerat. sed tamen, etsi uberior liberalitas huius, gratior esse videbatur eorum qui occuparant. cuperem vultum videre tuum cum haec legeres; nam profecto spem habes nullam haec negotia multarum nundinarum fore. sed senatus hodie erat futurus, id est Kal. Oct.; iam enim luciscit. ibi loque[re]tur praeter Ateium et Favonium libere nemo; nam Cato aegrotat. de me nihil timueris; sed tamen promitto nihil. Quid quaeris aliud? iudicia, credo. Drusus, Scaurus non fecisse videntur. tres candidati rei fore putabantur, Domitius a Memmio, Messalla a Q. Pompeio Rufo, Scaurus a Triario aut a L. Caesare. 'quid poteris' inquies 'pro iis dicere?' ne vivam [2si]2 scio; in illis quidem tribus libris quos tu dilaudas nihil reperio. {47Scr. Romae inter ix Kal. et iv Non. an. 54 (1414`4, 5)}47 [2CICERO ATTICO SAL.]2 * * * nunc, ut opinionem habeas %rerum%, ferendum est. quaeris ego me ut gesserim. constanter et libere. 'ille' inquies 'ut ferebat?' humaniter, meaeque dignitatis, quoad mihi satis fatum esset, habendam sibi rationem putabat. quo modo ergo @1 absolutus? omnino $PRW=|RA PRU/MNA& accusatorum incredibilis infantia, id est L. Lentuli L. f., quem fremunt omnes praevari- catum, deinde Pompei mira contentio, iudicum sordes. ac tamen &7XXXII& condemnarunt, &7XXXVIII& absolverunt. iudicia reliqua impendent. nondum est plane expeditus. Dices 'tu ergo haec quo modo fers?' belle mehercule et in eo me valde amo. amisimus, mi Pomponi, omnem non modo sucum ac sanguinem sed etiam colorem et speciem pristinam civitatis. nulla est res publica quae delectet, in qua acquiescam. 'idne igitur' inquies 'facile fers?' id ipsum. recordor enim quam bella paulisper nobis gubernantibus civitas fuerit, quae mihi gratia relata sit. nullus dolor me angit unum omnia posse; dirumpuntur ii qui me aliquid posse doluerunt. multa mihi dant solacia, nec tamen ego de meo statu demigro, quaeque vita maxime est ad naturam ad eam me refero, ad litteras et studia nostra. dicendi laborem delectatione oratoria consolor. domus me et rura nostra delectant. non recordor unde ceci- derim sed unde surrexerim. fratrem mecum et te si habebo, per me isti pedibus trahantur; vobis $E)MFILOSOFH=SAI& possum. locus ille animi nostri stomachus ubi habitabat olim concalluit. privata modo et domestica nos delectent, miram securitatem videbis; cuius plurimae mehercule parte sunt in tuo reditu. nemo enim in terris est mihi tam consentientibus sensibus. @1 Sed accipe alia. res fluit ad interregnum et est non nullus odor dictaturae, sermo quidem multus; qui etiam Gabinium apud timidos iudices adiuvit. candidati consulares omnes rei ambitus. accedit etiam Gabinius, quem P. Sulla, non dubitans quin foris esset, postularat, contra dicente et nihil obtinente Torquato. sed omnes absolventur, nec posthac quisquam damnabitur nisi qui hominem occiderit. hoc tamen agitur severius, itaque indicia calent. M. Fulvius Nobilior condem- natus est; multi alii urbani ne respondent quidem. Quid aliud novi? etiam. absoluto Gabinio stomachantes alii iudices hora post Antiochum Gabinium nescio quem [2e]2 Sopolidis pictoribus libertum, accensum Gabini, lege Papia condemnarunt. itaque dixit statim %res p. lege maiestatis $OUSOIMRISAMAFIHI&%. Pomptinus vult a. d. &7IIII& Non. Nov. trium- phare. huic obviam Cato et servilius praetor[2es]2 ad portam et Q. Mucius tribunus. negant enim latum de imperio, et est latum hercule insulse. sed erit cum Pomptino Appius consul. Cato tamen adfirmat se vivo illum non triumphaturum. id ego puto ut multa eiusdem ad nihil[2um]2 recasurum. Appius sine lege suo sumptu in Ciliciam cogitat. A Quinto fratre et a Caesare accepi a. d. &7VIIII& Kal. Nov. litteras datas a litoribus Britanniae proximae a. d. &7VI& Kal. Oct. confecta Britannia, obsidibus acceptis, nulla praeda, imperata tamen pecunia exercitum e Britannia reportabant. Q. Pilius erat iam ad Caesarem profectus. tu, si aut amor in te est @1 nostri ac tuorum aut ulla veritas, aut si etiam sapis ac frui tuis commodis cogitas, adventare et prope adesse iam debes. non mehercule aequo animo te careo; te autem quid mirum, qui Dionysium tanto opere desiderem? quem quidem abs te, cum dies venerit, et ego et Cicero meus flagitabit. abs te proximas litteras habebam Epheso a. d. &7V& Id. Sext. datas. {47Scr. Romae ex. m. Nov. an. 54}47 CICERO ATTICO SAL. O exspectatas mihi tuas litteras! o gratum adventum! o con- stantiam promissi et fidem miram! o navigationem amandam! quam mehercule ego valde timebam recordans superioris tuae transmissionis $DE/RREIS&. sed, nisi fallor, citius te quam scribis videbo. credo enim te putasse tuas mulieres in Apulia esse; quod cum secus erit quid te Apulia moretur? an Vestorio dandi sunt dies et ille Latinus $*)ATTIKISMO\S& ex intervallo regustan- dus? quin tu huc advolas et invisis illius nostrae rei publicae germanae puta[2mina]2? vide nummos ante comitia tributim uno loco divisos palam, vide absolutum Gabinium, %17 olface dictaturam, fruere iustitio et omnium rerum licentia, perspice aequitatem animi mei et ludum et contemptionem Selicianae unciae et mehercule cum Caesare suavissimam coniunctionem; @1 haec enim me una ex hoc naufragio tabula delectat. qui quidem Quintum meum tuumque, di boni, quem ad modum tractat honore, dignitate, gratia! non secus ac si ego essem imperator. hibernam legionem eligendi optio delata commodum, ut ad me Quintus scribit. hunc tu non ames? quem igitur istorum? Sed heus tu, scripseramne tibi me esse legatum Pompeio et extra urbem quidem fore ex Id. Ian.? visum est hoc mihi ad multa quadrare. sed quid plura? coram, opinor, reliqua, ut tu tamen aliquid exspectes. Dionysio plurimam salutem; cui quidem ego non modo servavi sed etiam aedificavi locum. quid quaeris? ad summam laetitiam meam quam ex tuo reditu capio magnus illius adventus cumulus accedit. quo die [ad me] venies, tu, si me amas, apud me cum tuis maneas. @1 {47Scr. Minturnis iii aut prid. Non. Mai. an. 51}47 CICERO ATTICO SAL. Ego vero et tuum in discessu vidi animum et meo sum ipse testis; quo magis erit tibi videndum ne quid novi decernatur, ut hoc nostrum desiderium ne plus sit annuum. De Annio Saturnino, curasti probe. de satis dando vero, te rogo, quoad eris Romae, tu ut satis des; et sunt aliquot satisdationes secundum mancipium, veluti Mennianorum praediorum vel Atilianorum. de Oppio, factum est [2ut]2 volui, et maxime quo[2d de]2 <&7DCCC&> aperuisti; quae quidem ego utique vel versura facta solvi volo, ne extrema exactio nostrorum nominum exspectetur. Nunc venio ad transversum illum extremae epistulae tuae versiculum in quo me admones de sorore. quae res se sic habet: ut veni in Arpinas, cum ad me frater venisset, in primis nobis sermo isque multus de te fuit; ex quo ego veni ad ea quae fueramus ego et tu inter nos de sorore in Tusculano locuti. nihil tam vidi mite, nihil tam placatum quam tum meus frater erat in sororem tuam, ut, etiam si qua fuerat ex ratione sumpta offensio, non appareret. ille sic dies. postridie ex Arpinati profecti sumus. ut in Arcano Quintus maneret dies fecit; ego Aquini, sed prandimus in Arcano (nosti hunc fundum). quo ut venimus, humanissime Quintus 'Pomponia' inquit, 'tu invita mulieres, ego vero adscivero pueros.' nihil potuit, mihi quidem ut visum est, dulcius, idque cum verbis tum etiam animo ac vultu. at illa audientibus nobis 'ego ipsa sum' inquit 'hic hospita'; id autem ex eo, ut opinor, quod @1 antecesserat Statius ut prandium nobis videret. tum Quintus 'en' inquit mihi, 'haec ego patior cottidie'. dices 'quid, quaeso, istuc erat?' magnum; itaque me ipsum commoverat; sic absurde et aspere verbis vultuque responderat. dissimulavi dolens. discubuimus omnes praeter illam, cui tamen Quintus de mensa misit; illa reiecit. quid multa? nihil meo fratre lenius, nihil asperius tua sorore mihi visum est; et multa praetereo quae tum mihi maiori stomacho quam ipsi Quinto fuerunt. ego inde Aquinum. Quintus in Arcano remansit et Aquinum ad me postridie mane venit mihique narravit nec secum illam dormire voluisse et cum discessura esset fuisse eius modi qualem ego vidissem. quid quaeris? vel ipsi hoc dicas licet, humanitatem ei meo iudicio illo die defuisse. haec ad te scripsi, fortasse pluribus quam necesse fuit, ut videres tuas quoque esse partis instituendi et monendi. Reliquum est ut antequam proficiscare mandata nostra exhaurias, scribas ad me omnia, Pomptinum extrudas, cum profectus eris cures ut sciam, sic habeas, nihil mehercule te mihi nec carius esse nec suavius. A. Torquatum amantissime dimisi Minturnis, optimum virum; cui me ad te scripsisse aliquid in sermone significes velim. {47Scr. in Pompeiano vi Id. Mai. an. 51 (%14`1)}47 CICERO ATTICO SAL. A. d. &7VI& Id. Mai., cum has dabam litteras, ex Pompeiano proficiscebar, ut eo die manerem in Trebulano apud Pontium; deinde cogitabam sine ulla mora iusta itinera facere. in @1 Cumano cum essem, venit ad me, quod mihi pergratum fuit, noster Hortensius; cui deposcenti mea mandata cetera universe mandavi, illud proprie, ne pateretur, quantum esset in ipso, prorogari nobis provinciam; in quo eum tu velim confirmes gratumque mihi fecisse dicas quod et venerit ad me et hoc mihi praetereaque si quid opus esset promiserit. confirmavi ad eam causam etiam Furnium nostrum, quem ad annum tribunum pl. videbam fore. Habuimus in Cumano quasi pusillam Romam; tanta erat in iis locis multitudo; cum interim Rufio noster, quod se a Vestorio observari videbat, $STRATHGH/MATI& hominem per- cussit; nam ad me non accessit. 'itane? cum Hortensius veniret et infirmus et tam longe et Hortensius, cum maxima praeterea multitudo, ille non venit?' non, inquam. 'non vidisti igitur hominem?' inquies. qui potui non videre cum per emporium Puteolanorum iter facerem? in quo illum agentem aliquid credo salutavi, post etiam iussi valere cum me exiens e sua villa num quid vellem rogasset. hunc hominem parum gratum quisquam putet, aut non in eo ipso laudandum, quod laudari non laborarit? Sed redeo ad illud. noli putare mihi aliam consolationem esse huius ingentis molestiae nisi quod spero non longiorem annua fore. hoc me ita velle multi non credunt ex con- suetudine aliorum: tu, qui scis, omnem diligentiam adhibebis, tum scilicet cum id agi debebit, cum ex Epiro redieris. De re publica scribas ad me velim si quid erit quod op[2us @1 sit sc]2ire. nondum enim satis huc erat adlatum quo modo Caesar ferret de auctoritate perscripta, eratque rumor de Transpadanis, eos iussos &7IIII& viros creare; quod si ita est, magnos motus timeo. sed aliquid ex Pompeio sciam. {47Scr. in Trebulano Ponti v Id. Mai. an. 51 (%14`3)}47 CICERO ATTICO SAL. A. d. &7V&[2&7I&]2 Id. Mai. veni in Trebulanum ad Pontium; ibi mihi tuae litterae binae redditae sunt tertio abs te die. eodem autem exiens e Pompeiano Philotimo dederam ad te litteras; nec vero nunc erat sane quid scriberem. qui de re publica rumores scribe, quaeso; in oppidis enim summum video timorem, sed multa inania. quid de his * * * cogites et quando scire velim. Ad quas litteras tibi rescribi velis nescio. nullas enim adhuc acceperam praeter quae mihi binae simul in Trebulano red- ditae sunt; quarum alterae edictum %publi mihi% habebant (erant autem Non. Mai. datae), alterae rescriptae ad meas Minturnensis. quam vereor ne quid fuerit $SPOUDAIO/TERON& in iis quas non accepi quibus rescribi vis! [2Apud]2 Lentulum ponam te in gratia. Dionysius nobis cordi est. Nicanor tuus operam mihi dat egregiam. iam deest quid scribam et lucet. Beneventi cogitabam hodie esse. nostra continentia et diligentia satis faciemus. a Pontio ex Trebulano a. d. &7V& Id. Mai. @1 {47Scr. Beneventi iv Id. Mai. an. 51}47 CICERO ATTICO SAL. Beneventum veni a. d. &7V& Id. Mai. ibi accepi eas litteras quas tu superioribus litteris significaveras te dedisse, ad quas ego eo ipso die dederam ex Trebulano [2a]2 L. Pontio. ac binas quidem tuas Beneventi accepi, quarum alteras Funisulanus multo mane mihi dedit, alteras scriba Tullius. gratissima est mihi tua cura de illo meo primo et maximo mandato; sed tua profectio spem meam debilitat. ac %me ille illud quod labat%, non quo_, sed inopia cogimur eo contenti esse. de illo altero quem scribis tibi visum esse non alienum, vereor adduci ut nostra possit, et tu [2a]2is $DUSDIA/GNWSTON& esse. equidem sum facilis, sed tu aberis et me absente res %habebis mirationem%. nam posset aliquid, si utervis nostrum adesset, agente Servilia Servo fieri probabile. nunc, si iam res placeat, agendi tamen viam non video. Nunc venio ad eam epistulam quam accepi a Tullio. de Marcello fecisti diligenter. igitur senatus consultum si erit factum, scribes ad me; si minus, rem tamen conficies. mihi enim attribui oportebit, item Bibulo. sed non dubito quin senatus consultum expeditum sit, in quo praesertim sit com- pendium populi. de Torquato, probe. de Masone et Ligure, cum venerint. de illo quod Chaerippus (quoniam hic quoque $PRO/SNEUSIN& sustulisti), o provincia! etiamne hic mihi curan- dus est? curandus autem hactenus, ne quid ad senatum, @1 'consule!' aut 'numera!' nam de ceteris_sed tamen commode, quod cum Scrofa. de Pomptino recte scribis; est enim ita ut, si ante Kal. Iun. Brundisi futurus sit, minus urgendi fuerint M. Anneius et Tullius. quae de Sicinio audisti etiam mihi probantur, modo ne illa exceptio in aliquem incurrat bene de nobis meritum; sed considerabimus, rem enim probo. de nostro itinere cum statuero, de quinque praefectis quid Pompeius facturus sit cum ex ipso cognoro, faciam ut scias. de Oppio, bene curasti quod ei de <&7DCCC&> exposuisti, idque, quoniam Philotimum habes. perfice et cognosce rationem et, ut [2ne tecum]2 agam amplius, si me amas, prius quam profi- ciscaris effice; magna me cura levaris. Habes ad omnis. etsi paene praeterii chartam tibi deesse. mea captio est, si quidem eius inopia minus multa ad me scribis. tu vero aufer &7CC&; etsi meam in eo parsimoniam huius paginae contractio significat. dum [2ades et]2 acta et rumores, vel etiam si qua certa habes, de Caesare exspecto; litteras et aliis [2et]2 Pomptino de omnibus rebus diligenter dabis. {47Scr. Venusiae Id. Mai. an. 51 (%14`1)}47 CICERO ATTICO SAL. Plane nil est quod scribam; nam nec quid mandem habeo (nihil enim praetermissum est) nec quid narrem (novi enim nihil est) nec iocandi locus est; ita me multa sollicitant. @1 tantum tamen scito, Id. Mai. nos Venusia mane proficiscentis has dedisse. eo autem die credo aliquid actum in senatu; sequantur igitur nos tuae litterae quibus non modo res omnis sed etiam rumores cognoscamus. eas accipiemus Brundisi; ibi enim Pomptinum ad eam diem quam tu scripsisti exspe- ctare consilium est. Nos Tarenti quos cum Pompeio $DIALO/GOUS& de re publica habuerimus ad te perscribemus; etsi id ipsum scire cupio, quod ad tempus recte ad te scribere possim, id est quam diu Romae futurus sis, ut aut quo dem posthac litteras sciam aut ne dem frustra. sed ante quam proficiscare, utique explicatum sit illud HS <&7XX&> et <&7DCCC&>; hoc velim in maximis rebus et maxime necessariis habeas, ut quod auctore te velle coepi adiutore adsequar. {47Scr. Tarenti xiv Kal. Iun., ut vid., an. 51}47 CICERO ATTICO SAL. Tarentum veni a. d. &7XV& Kal. Iun. quod Pomptinum statueram exspectare, commodissimum duxi dies eos quoad ille veniret cum Pompeio consumere, eoque magis quod ei gratum esse id videbam, qui etiam a me petierit ut secum et apud se essem cottidie. quod concessi libenter; multos enim eius praeclaros de re publica sermones accipiam, instruar etiam consiliis idoneis ad hoc nostrum negotium. Sed ad te brevior iam in scribendo incipio fieri dubitans Romaene sis an iam profectus; quod tamen quoad ignorabo, @1 scribam aliquid potius quam committam ut tibi cum possint reddi a me litterae non reddantur. nec tamen iam habeo quid aut mandem tibi aut narrem. mandavi omnia; quae quidem tu, ut polliceris, exhauries. narrabo cum aliquid habebo novi. illud tamen non desinam, dum adesse putabo, de Caesaris nomine rogare ut confectum relinquas. avide exspecto tuas litteras, et maxime ut norim tempus profectionis tuae. {47Scr. Tarenti xi Kal. Iun. an. 51}47 CICERO ATTICO SAL. Cottidie vel potius in dies singulos breviores litteras ad te mitto; cottidie enim magis suspicor te in Epirum iam pro- fectum. sed tamen ut mandatum scias me curasse quo de ante, ait se Pompeius quinos praefectos delaturum novos vacationis iudiciariae causa. Ego cum triduum cum Pompeio et apud Pompeium fuissem, proficiscebar Brundisium a. d. &7XI&[&7III&] Kal. Iun. civem illum egregium relinquebam et ad haec quae timentur propulsanda paratissimum. tuas litteras exspectabo cum ut quid agas tum [2ut]2 ubi sis sciam. {47Scr. Brundisi iv Non. Iun. an. 51}47 CICERO ATTICO SAL. Me et incommoda valetudo, e qua iam emerseram utpote @1 cum sine febri laborassem, et Pomptini exspectatio, de quo adhuc ne rumor quidem venerat, tenebat duodecimum iam diem Brundisi; sed cursum exspectabamus. Tu, si modo es Romae (vix enim puto), sin es, hoc vehemen- ter animadvertas velim. Roma acceperam litteras Milonem meum queri per litteras iniuriam meam quod Philotimus socius esset in bonis suis. id ego ita fieri volui de C. Duroni sententia, quem et amicissimum Miloni perspexeram et talem virum qualem tu iudicas cognoram; eius autem consilium meumque hoc fuerat, primum ut in potestate nostra esset res, ne illum malus emptor alienus mancipiis quae permulta secum habet spoliaret, deinde ut Faustae quod cautum ille esse voluisset ratum esset; erat etiam illud, ut ipsi nos si quid servari posset quam facillime servaremus. nunc rem totam perspicias velim; nobis enim scribuntur saepe maiora. si ille queritur, si scribit ad amicos, si idem Fausta vult, Philotimus, ut ego ei coram dixeram mihique ille receperat, ne sit invito Milone in bonis; nihil nobis fuerat tanti. sin haec leviora sunt, tu iudicabis. loquere cum Duronio. scripsi etiam ad Camillum, [2ad Caelium]2, ad Lamiam, eoque magis quod non confid[2eb]2am Romae te esse. summa erit haec: statues ut ex fide, fama reque mea videbitur. @1 {47Scr. Acti xvii Kal. Quint. an. 51 (%14`1)}47 CICERO ATTICO SAL. Actium venimus a. d. &7XVII& Kal. Quint., cum quidem et Corcyrae et Sybotis muneribus tuis, quae et Araus et meus amicus Eutychides opipare et $FILOPROSHNE/STATA& nobis con- gesserant, epulati essemus Saliarem in modum. Actio maluimus iter facere pedibus, qui commodissime navigas- semus; sed Leucatam flectere molestum videbatur, actuariis autem minutis Patras accedere sine impedimentis non satis visum est decorum. Ego, ut saepe tu me currentem hortatus es, cottidie meditor, praecipio meis, facio denique ut summa modestia et summa abstinentia munus hoc extraordinarium traducamus. Parthus velim quiescat et fortuna nos iuvet: nostra praestabimus. Tu, quaeso, quid agas, ubi quoque tempore futurus sis, qualis res nostras Romae reliqueris, maxime de <&7XX&> et de <&7DCCC&> cura ut sciamus; id unis diligenter litteris datis, quae ad me utique perferantur, consequere. illud tamen, quoniam nunc abes cum id non agitur, aderis autem ad tempus, ut mihi rescripsisti, memento curare per te et per omnis nostros, in primis per Hortensium, ut annus noster maneat suo statu, ne quid novi decernatur. hoc tibi ita mando ut dubitem an etiam te rogem ut pugnes ne intercaletur. sed non audeo tibi omnia onera imponere; annum quidem utique teneto. Cicero meus, modestissimus et suavissimus puer, tibi @1 salutem dicit. Dionysium semper equidem, ut scis, dilexi, sed cottidie pluris facio, et mehercule in primis quod te amat nec tui mentionem intermitti sinit. {47Scr. Athenis iv Kal. Quint., ut vid., an. 51}47 CICERO ATTICO SAL. Vt Athenas a. d. &7VII& Kal. Quint. veneram, exspectabam ibi iam quartum diem Pomptinum neque de eius adventu certi quicquam habebam. eram autem totus, crede mihi, tecum et, quamquam sine iis per me ipse, tamen acrius vestigiis tuis monitus de te cogitabam. quid quaeris? non merhercule alius ullus sermo nisi de te. Sed tu de [2me]2 ipso aliquid scire fortasse mavis. haec sunt. adhuc sumptus nec in me aut publice aut privatim nec in quemquam comitum. nihil accipitur lege Iulia, nihil ab hospite. persuasum est omnibus meis serviendum esse famae meae. belle adhuc. hoc animadversum Graecorum laude et multo sermone celebratur. quod superest, elaboratur in hoc a me, sicut tibi sensi placere. sed haec tum laudemus cum erunt perorata. Reliqua sunt eius modi ut meum consilium saepe repre- hendam quod non aliqua ratione ex hoc negotio emerserim. o rem minime aptam meis moribus! o illud verum '$E)/RDOI TIS . . . '! dices 'quid adhuc? nondum enim in negotio versaris'. [2pla]2ne scio, et puto molestiora restare. etsi haec ipsa fero @1 equidem, etiam fronte, ut puto et volo, bellis[2sime]2, sed angor intimis sensibus; ita multa vel iracunde vel insolenter vel in omni genere stulte, insulse, adroganter et dicuntur et agun- tur cottidie; quae non quo te celem non perscribo sed quia $DUSEKLA/LHTA& sunt. itaque admirabere meam $BAQU/THTA& cum salvi redierimus; tanta mihi $MELE/TH& huius virtutis datur. Ergo haec quoque hactenus; etsi mihi nihil erat proposi- tum ad scribendum, quia quid ageres, ubi terrarum esses, ne suspicabar quidem. nec hercule umquam tam diu ignarus rerum mearum fui, quid de Caesaris, quid de Milonis nomi- nibus actum sit; ac non modo nemo domo, ne Roma quidem quisquam, ut sciremus in re publica quid ageretur. qua re si quid erit quod scias de iis rebus quas putabis scire me velle, per mihi gratum erit si id curaris ad me perferendum. Quid est praeterea? nihil sane nisi illud: valde me Athenae delectarunt, urbe dumtaxat et urbis ornamento et hominum amore in te, in nos quadam benevolentia; sed mu[2tata mu]2lta. philosophia sursum deorsum. si quid est, est in Aristo, apud quem eram; nam Xenonem tuum vel nostrum potius Quinto concesseram, et tamen propter vicinitatem totos dies simul eramus. tu velim cum primum poteris tua consilia ad me @1 scribas, ut sciam quid agas, ubi quoque tempore, maxime quando Romae futurus sis. {47Scr. Athenis prid. Non. Quint. an. 51 (%14`4)}47 CICERO ATTICO SAL. Hui, totiensne me litteras dedisse Romam, cum ad te nullas darem? at vero posthac frustra potius dabo quam, si recte dari potuerint, committam ut non dem. Ne provincia nobis prorogetur, per fortunas, dum ades, quicquid provideri [2poterit]2 provide. non dici potest quam flagrem desiderio urbis, quam vix harum rerum insulsitatem feram. Marcellus foede de Comensi. etsi ille magistratum non gesserit, erat tamen Transpadanus; ita mihi videtur non minus stomachi nostro [2quam]2 Caesari fecisse. sed hoc ipse viderit. Pompeius mihi quoque videbatur, quod scribis Varronem dicere, in Hispaniam certe iturus. id ego minime probabam; qui quidem Theophani facile persuasi nihil esse melius quam illud nusquam discedere. ergo Graecus incumbet; valet autem auctoritas eius apud illum plurimum. Ego has prid. Non. Quint. proficiscens Athenis dedi, cum ibi decem ipsos fuissem dies. venerat Pomptinus, una Cn. Volusius. aderat quaestor. tuus unus Tullius aberat. aphracta @1 Rhodiorum et dicrota Mytilenaeorum habebam et aliquid $E)PIKW/PWN&. de Parthis erat silentium. quod superest, di iuvent! Nos adhuc iter per Graeciam summa cum admiratione fecimus, nec mehercule habeo quod adhuc quem accusem meorum. videntur mihi nosse [nos] nostram causam et con- dicionem profectionis suae; plane serviunt existimationi meae. quod superest, si verum illud est, '$OI(/APER H( DE/SPOINA& . . . ', certe permanebunt; nihil enim [2a]2 me fieri ita videbunt ut sibi sit delinquendi locus. sin id parum profuerit, fiet aliquid a nobis severius; nam adhuc lenitate dulces sumus, et, ut spero, proficimus aliquantum. sed ego hanc, ut Siculi dicunt, %$ANEZIAN&% in unum annum meditatus sum; proinde pugna ne, si quid prorogatum sit, turpis inveniar. Nunc redeo ad ea quae mihi mandas. in praefectis excusatio ne s[2it]2; iis quos voles deferto. non ero tam $METE/WROS& quam in Appuleio fui. Xenonem tam diligo quam tu, quod ipsum sentire certo scio. apud Patronem et reliquos barones te in maxima gratia posui, et hercule merito tuo feci; nam mihi is [ter] dixit te scripsisse ad se mihi ex illius litteris rem illam curae fuisse, quod ei pergratum erat. sed cum Patron mecum egisset ut peterem a vestro Ariopago $U(POMNHMATISMO\N& tollerent quem Polycharmo praetore fecerant, commodius visum est et @1 Xenoni me et post ipsi Patroni ad Memmium scribere, qui pridie quam ego Athenas veni Mytilenas profectus erat, ut is ad suos scriberet posse id sua voluntate fieri; non enim dubitabat Xeno quin ab Ariopagitis invito Memmio im- petrari non posset. Memmius autem aedificandi consilium abiecerat, sed erat Patroni iratus. itaque scripsi ad eum accurate; cuius epistulae misi ad te exemplum. Tu velim Piliam meis verbis consolere. indicabo enim tibi (tu illi nihil dixeris): accepi fasciculum in quo erat epistula Piliae ad [2Quintum; abs]2tuli, aperui, legi; valde scripta est $SUMPAQW=S&. Brundisio quae tibi epistulae redditae sunt sine mea tum videlicet datas cum ego me non belle haberem; nam illam %$NOMAHARIA& me% excusationem ne acceperis. cura ut omnia sciam, sed maxime ut valeas. {47Scr. Deli med. m. Quint. an. 51}47 CICERO ATTICO SAL. Negotium magnum est navigare atque id mense Quintili. sexto die Delum Athenis venimus. prid. Non. Quint. a Piraeo ad Zostera vento molesto, qui nos ibidem Nonis tenuit. a. d. &7VIII& Id. ad Ceo iucunde. inde Gyarum saevo vento, non adverso. hinc Syrum, inde Delum, utroque citius quam vellemus, cursum confecimus. iam nosti aphracta Rhodiorum: @1 nihil quod minus fluctum ferre possit. itaque erat in animo nihil festinare, nec me Delo movere nisi omnia $A)/KRA *GURE/WN pura vidissem. De Messalla autem statim ut audivi, de Gyaro dedi litteras et ad ipsum [2et erat]2 consilium nostrum etiam a Horten- sium, cui quidem valde $SUNHGWNI/WN&; sed tuas de eius iudici ser- monibus et mehercule omni de rei publicae statu litteras exspecto, $POLITIKW/TERON& quidem scriptas quoniam meos cum %Thallumeto% nostro pervolutas libros, eius modi, inquam, litteras ex quibus ego non quid fiat (nam id vel Helonius, vir gravissimus, postest efficere, cliens tuus) sed quid futurum sit sciam. cum haec leges, habebimus consules; omnia per- spicere poteris, de Caesare, de Pompeio, de ipsis iudiciis. Nostra autem negotia, quoniam Romae commoraris, amabo te, explica. cui rei fugerat me rescribere, de strue laterum, plane rogo, de aqua si quid poterit fieri, eo sis animo quo soles esse de aqua; quam ego cum mea sponte tum tuis sermonibus aestimo plurimi. ergo tu id conficies. praeterea si quid Philippus rogav[2er]2it, quod in tua re faceres, id velim facias. Plura scribam ad te cum constitero; nunc eram plane in medio mari. @1 {47Scr. Ephesi vii Kal. Sext. an. 51}47 CICERO ATTICO SAL. Ephesum venimus a. d. &7XI& Kal. Sext., sexagesimo et quin- gentesimo post pugnam Bovill[2an]2am. navigavimus sine timore et sine nausea, sed tardius propter aphractorum Rhodiorum imbecillitatem. de concursu legationum, priva- torum et de incredibili multitudine quae mihi iam Sami sed mirabilem in modum Ephesi praesto fuit aut audisse te puto aut quid ad te attinet? verum tamen decumani [2quasi ad se]2 venissem cum imperio, Graeci quasi Ephesio praetori, se alacres obtulerunt. ex quo te intellegere certo scio multorum annorum ostentationes meas nunc in discrimen esse adductas. sed, ut spero, utemur ea palaestra quam a te didicimus omnibusque satis faciemus, et eo facilius quod in nostra provincia confectae sunt pactiones. sed hactenus, praesertim cum cenanti mihi nuntiarit Cestius se de nocte proficisci. Tua negotiola Ephesi curae mihi fuerunt, Thermoque, tametsi ante adventum meum liberalissime erat pollicitus tuis omnibus, tamen Philogenem et Seium tradidi, Apol- lonidensem Xenonem commendavi. omnia se facturum re- cepit. ego praeterea rationem Philogeni permutationis eius quam tecum feci edidi. ergo haec quoque hactenus. @1 Redeo ad urbana. per fortunas, quoniam Romae manes, primum illud praefulci atque praemuni, quae[2s]2o, [2ut]2 simus annui, ne intercaletur quidem. deinde exhauri mea mandata maximeque si quid potest de illo domestico scrupulo quem non ignoras, dein de Caesare; quam in cupiditatem te auctore incubui nec me piget. et si intellegis quam meum sit scire et curare quid in re publica fiat_fiat autem? immo vero etiam quid futurum sit, perscribe ad me omnia, sed diligentissime in primisque num quid iudiciorum status aut factorum aut futurorum etiam laboret. de aqua sit curae; et si quid Philippus aget animadvertes. {47Scr. Trallibus, ut vid., vi Kal. Sext. an. 51}47 CICERO ATTICO SAL. Ante quam aliquo loco consedero, neque longas a me neque semper mea manu litteras exspectabis; cum autem erit spatium utrumque [2prae]2stabo. nunc iter conficiebamus aestuosa et pulverulenta via. dederam Epheso pridie; has dedi Trallibus. in provincia mea fore me putabam Kal. Sext. ex ea die, si me amas $PARA/PHGMA E)NIAU/SION& commoveto. interea tamen haec [quae] mihi quae vellem adferebantur, @1 primum otium Parthicum, dein confectae pactiones publicanorum, postremo seditio militum sedata ab Appio stipendiumque eis usque ad Id. Quint. persolutum. Nos Asia accepit admirabiliter. adventus noster fuit nemini ne minimo quidem sumptui. spero meos omnis servire laudi meae; tamen magno timore sum, sed bene speramus. omnes iam nostri praeter Tullium tuum venerunt. erat mihi in animo recta proficisci ad exercitum, aestivos mensis reliquos rei militari dare, hibernos iuris dictioni. Tu velim, si me nihilo minus nosti curiosum in re publica quam te, scribas ad me omnia, quae sint, quae futura sint. nihil mihi gratius facere potes; nisi tamen id erit mihi gratissimum, si quae tibi mandavi confeceris in primisque illud $E)NDO/MUXON&, quo mihi scis nihil esse carius. Habes epistulam plenam festinationis et pulveris; reliquae subtiliores erunt. {47Scr. Laodiceae iii Non. Sext. an. 51 (%14`3)}47 CICERO ATTICO SAL. Laodiceam veni prid. Kal. Sext.; ex hoc die clavum anni movebis. nihil exoptatius adventu meo, nihil c[2l]2arius; sed est incredibile quam me negoti taedeat, [2cum]2 non habeat satis magnum campum ille tibi non ignotus cursus animi et in- dustriae meae, praeclara opera cesset. quippe ius Laodiceae @1 me dicere, cum Romae A. Plotius dicat! et, cum exercitum noster amicus habeat tantum, me nomen habere duarum legionum exilium! denique haec non desidero: lucem, forum, urbem, domum, vos desidero. sed feram ut potero, sit modo annuum; si prorogatur, actum est. verum perfacile resisti potest, tu modo Romae sis. Quaeris quid hic agam. ita vivam ut maximos sumptus facio. mirifice delector hoc instituto. admirabilis abstinentia ex praeceptis tuis, ut verear ne illud quod tecum permutavi versura mihi solvendum sit. Appi vulnera non refrico, sed apparent nec occuli possunt. Iter Laodicea faciebam a. d. &7III& Non. Sext., cum has litteras dabam, in castra in Lycaoniam. inde ad Taurum cogitabam, ut cum Moeragene signis collatis, si possem, de servo tuo deciderem. 'clitellae bovi sunt impositae; plane non est nostrum onus'; sed feremus, modo, si me amas, sit annus, adsis tu ad tempus ut senatum totum excites. mirifice sollicitus sum quod iam diu mihi ignota sunt ista omnia. qua re, ut ad te ante scripsi, cum cetera tum res publica cura ut mihi nota sit. Plura scribam [2alias, has sciebam]2 tarde tibi redditum iri, sed dabam familiari homini ac domestico, C. Andronico Puteolano. tu autem saepe dare tabellariis publicanorum poteris per magistros scripturae et portus [et] nostrarum dioecesium. @1 {47Scr. in itinere inter Synnada et Philomelium xvii Kal. Sept., ut vid., an. 51}47 CICERO ATTICO SAL. Etsi in ipso itinere et via discedebant publicanorum tabel- larii et eramus in cursu, tamen surripiendum aliquid putavi spati, ne me immemorem mandati tui putares. itaque sub- sedi in ipsa via, dum haec, quae longiorem desiderant orationem, summatim tibi perscriberem. Maxima exspectatione in perditam et plane eversam in perpetuum provinciam nos venisse scito prid. Kal. Sext., moratos triduum Laodiceae, triduum Apameae, totidem dies Synnade. audivimus nihil aliud nisi imperata $E)PIKEFA/LIA solvere non posse, $W)NA\S& omnium venditas, civitatum gemitus, ploratus, monstra quaedam non hominis sed ferae nescio cuius immanis. quid quaeris? taedet omnino eos vitae. levantur tamen miserae civitates quod nullus fit sumptus in nos neque in legatos neque in quaestorem neque in quem- quam. scito non modo nos faenum aut quod e lege Iulia dari solet non accipere sed ne ligna quidem, nec praeter quattuor lectos et tectum quemquam accipere quicquam, multis locis ne tectum quidem et in tabernaculo manere plerumque. itaque incredibilem in modum concursus fiunt ex agris, ex vicis, ex [2oppidis]2 omnibus; et omnes mehercule etiam adventu nostro reviviscunt, iustitia, abstinentia, clementia tui Ciceronis [2cogn]2ita, quae opiniones omnium superavit. @1 Appius ut audivit nos venire, in ultimam provinciam se coniecit Tarsum usque. ibi forum agit. de Partho silentium est, sed tamen concisos equites nostras a barbaris nuntiabant ii qui veniebant. Bibulus ne cogitabat quidem etiam nunc in provinciam suam accedere; id autem facere ob eam causam dicebant, quod tardius vellet decedere. nos in castra propera- bamus, quae aberant bidui. {47Scr. in itinere inter Synnada et Philomelium xvi Kal. Sept., ut vid., an. 51}47 CICERO ATTICO SAL. Accepi Roma sine epistula tua fasciculum litterarum; in quo, si modo valuisti et Romae fuisti, Philotimi duco esse culpam, non tuam. hanc epistulam dictavi sedens in raeda cum in castra proficiscerer, a quibus aberam bidui. paucis diebus habebam certos homines quibus darem litteras; itaque eo me servavi. Nos tamen (etsi hoc te ex aliis audire malo) sic in provincia nos gerimus, quod ad abstinentiam attinet, ut nullus ter- runcius insumatur in quemquam. id fit etiam et legatorum et tribunorum et praefectorum diligentia; nam omnes miri- fice $SUMFILODOCOU=SIN& gloriae meae. Lepta noster mirificus est. sed nunc propero. perscribam ad te paucis diebus omnia. Cicerones nostros Deiotarus filius, qui rex a senatu appel- latus est, secum in regnum. dum in aestivis nos essemus, illum pueris locum esse bellissimum duximus. Sestius ad me scripsit quae tecum esset de mea domestica @1 et maxima cura locutus et quid tibi esset visum; amabo te, incumbe in eam rem et ad me scribe quid et possit et tu censeas. Idem scripsit Hortensium de proroganda nostra provincia dixisse nescio quid. mihi in Cumano diligentissime se ut annui essemus defensurum receperat. si quicquam me amas, hunc locum muni. dici non potest quam invitus a vobis absim; et simul hanc gloriam iustitiae et abstinentiae fore illustriorem spero si cito decesserimus, id quod Scaevolae contigit, qui solos novem mensis Asiae praefuit. Appius noster cum me adventare videret, profectus est Tarsum usque Laodicea. ibi forum agit, cum ego sim in provincia. quam eius iniuriam non insector; satis enim habeo negoti in sanandis vulneribus quae sunt imposita provinciae, quod do operam ut faciam quam minima cum illius contumelia. sed hoc Bruto nostro velim dica, illum fecisse non belle qui adventu meo quam longissime potuerit discesserit. {47Scr. in castris ad Cybistra xi Kal. Oct. an. 51}47 CICERO ATTICO SAL. Quam vellem Romae esses, si forte non es! nihil enim certi habebamus nisi accepisse nos tuas litteras a. d. &7XIIII& Kal. Sext. datas, in quibus scriptum esset ne in Epirum iturum circiter Kal. Sext. sed sive Romae es sive in Epiro, Parthi Euphraten transierunt duce Pacoro, Orodis regis Parthorum filio, cunctis fere copiis. Bibulus nondum audiebatur esse in Syria; Cassius @1 in oppido Antiochia est cum omni exercitu, nos in Cappadocia ad Taurum cum exercitu ad Cybistra; hostis in Cyrrhestica, quae Syriae pars proxima est provinciae meae. his de rebus scripsi ad senatum; quas litteras, si es Romae videbis putesne reddendas, et multa, immo omnia, quorum $KEFA/LAION& ne quid inter caesa et porrecta, ut aiunt, oneris mihi addatur aut temporis. nobis enim hac infirmitate exercitus, inopia sociorum, praesertim fidelium, certissimum subsidium est hiems. ea si venerit nec illi ante in meam provinciam tran- sierint, unum vereor ne senatus propter urbanarum rerum metum Pompeium nolit dimittere. quod si alium ad ver mittit, non laboro, nobis modo temporis ne quid prorogetur. Haec igitur, si es Romae; sin abes aut etiam si ades, haec negotia sic se habent. stamus animis et, quia consiliis, ut videmur, bonis utimur, speramus etiam manu. tuto con- sedimus, copioso a frumento, Ciliciam prope conspiciente, expedito ad mutandum loco, parvo exercitu sed, ut spero, ad benevolentiam erga nos consentiente; quem nos Deiotari adventu cum suis omnibus copiis duplicaturi eramus. sociis multo fidelioribus utimur quam quisquam usus est; quibus incredibilis videtur nostra et mansuetudo et abstinentia. dilectus habetur civium Romanorum; frumentum ex agris in loca tuta comportatur. si fuerit occasio, manu, si minus, locis nos defendemus. Qua re bono animos es; video enim te et, quasi coram adsis, ita cerno $SUMPA/QEIAN& amoris tui. sed te rogo, si ullo pacto fieri poterit, si integra in senatu nostra causa ad Kal. Ian. @1 manserit, ut Romae sis mense Ianuario. profecto nihil accipiam iniuriae, si tu aderis. amicos consules habemus, nostrum tribunum pl. Furnium. verum tua est opus adsiduitate, prudentia, gratia. tempus est necessarium. sed turpe est me pluribus verbis agere tecum. Cicerones nostri sunt apud Deiotarum, sed, si opus erit, deducentur Rhodum. tu si es Romae, ut soles, diligen- tissime, si in Epiro, mitte tamen ad nos de tuis aliquem tabellarium, et ut tu quid nos agamus et nos quid tu agas quidque acturus sis scire possimus. ego tui Bruti rem sic ago ut suam ipse non ageret. sed iam exhibeo pupillum neque defendo; sunt enim negotia et lenta et inania. faciam tamen satis, tibi quidem, cui difficilius est quam ipsi; sed certe satis faciam utrique. {47Scr. in castris ad Cybistra x Kal. Oct. an. 51 (%14`1)}47 CICERO ATTICO SAL. Obsignaram iam epistulam eam quam puto te modo per- legisse scriptam mea manu, in qua omnia continentur, cum subito Apellae tabellarius a. d. &7XI& Kal. Oct. septimo quadra- gesimo die Roma celeriter (hui tam longe!) mihi tuas litteras reddidit. ex quibus non dubito quin et Pompeium exspectaris dum Arimino rediret et iam in Epirum profectus sis, magisque vereor, ut scribis, ne in Epiro sollicitus sis non minus quam nos hic sumus. @1 De Atiliano nomine scripsi ad Philotimum ne appellaret Messallam. itineris nostri famam ad te pervenisse laetor magisque laetabor si reliqua cognoris. filiolam tuam tibi iam Romae iucundam esse gaudeo, eamque quam numquam vidi tamen et amo et amabilem esse certo scio. etiam atque etiam vale. De Patrone et tuis condiscipulis, quae de parietinis in Melita laboravi ea tibi grata esse gaudeo. quod scribis libente te repulsam tulisse eum qui cum sororis tuae fili patruo certaret, magni amoris signum. itaque me etiam admonuisti ut gauderem; nam mihi in mentem non venerat. 'non credo' inquis. ut libet; sed plane gaudeo, quoniam $TO\ NEMESA=N& interest $TOU= FQONEI=N&. {47Scr. in castris ad Pindenissum xii Kal. Ian. an. 51 (%14`5)}47 CICERO ATTICO SAL. Saturnalibus mane se mihi Pindenissitae dediderunt, septimo et quinquagesimo die postquam oppugnare eos coepimus. 'quid, malum? isti Pindenissitae qui sunt?' inquies; 'nomen audivi numquam.' quid ego faciam? num potui Ciliciam Aetoliam aut Macedoniam reddere? hoc iam sic habeto. nunc hoc exercitu hic tanta negotia geri potuisse. quae cognosce $E)N E)PITOMH=|&: sic enim mihi concedis proximis litteris. @1 Ephesum ut venerim nosti, qui etiam mihi gratulatus es illius diei celebritatem, qua nihil me umquam delectavit magis. inde oppidis iis quae erant mirabiliter accepti Laodiceam prid. Kal Sext. venimus. ibi morati biduum perillustres fuimus honorificisque verbis omnis iniurias revellimus superiores; quod idem Apameae quinque dies morati et Synnadis triduum, Philomeli quinque dies, Iconi decem, fecimus. nihil ea iuris dictione aequabilius, nihil lenius, nihil gravius. Inde in castra veni a. d. &7VII& Kal. Sept. a. d. &7III& exercitum lustravi apud Iconium. ex his castris, cum graves de Parthis %et ceris% nuntii venirent, perrexi in Ciliciam per Cappadociae partem eam quae Ciliciam attingit, eo consilio et ut Armenius Artavasdes et ipsi Parthi Cappadocia se excludi putarent. cum dies quinque ad Cybistra Cappadociae castra habuissem, certior sum factus Parthos ab illo aditu Cappadociae longe abesse, Ciliciae magis imminere; itaque confestim iter in Ciliciam feci per Tauri pylas. Tarsum veni a. d. &7III& Non. Oct. inde ad Amanum contendi, qui Syriam a Cilicia in aquarum divortio dividit; qui mons erat hostium plenus sempiternorum. hic a. d. &7III& Id. Oct. magnum numerum hostium occidimus; castella munitissima nocturno Pomptini adventu, nostro matutino cepimus, incendimus; imperatores appellati sumus. castra paucos dies habuimus ea ipsa quae contra Darium habuerat apud Issum Alexander, imperator haud paulo melior quam aut tu aut @1 ego. ibi dies quinque morati direpto et vastato Amano inde discessimus. interim (scis enim dici quaedam $PANIKA/&, dici item $TA\ KENA\ TOU= POLE/MOU&) rumore adventus nostri et Cassio, qui Antiochia tenebatur, animus accessit et Parthis timor iniectus est; itaque eos cedentis ab oppido Cassius insecutus rem bene gessit; qua in fuga magna auctoritate Osaces dux Parthorum vulnus accepit eoque interiit paucis post diebus. erat in Syria nostrum nomen in gratia. Venit interim Bibulus. credo, voluit appellatione hac inani nobis esse par: in eodem Amano coepit loreolam in mustaceo quaerere. at ille cohortem primam totam perdidit centurio- nemque primi pili, nobilem sui generis, Asinium Dentonem et reliquos cohortis eiusdem et Sex. Lucilium, T. Gavi Caepionis locupletis et splendidi hominis filium, tribunum militum; sane plagam odiosam acceperat cum re tum tempore. Nos ad Pindenissum, quod oppidum munitissimum Eleutherocilicum omnium memoria in armis fuit; feri homines et acres et omnibus rebus ad defendendum parati. cinximus vallo et fossa; aggere maximo, vineis, turre altissima, magna tormentorum copia, multis sagittariis, magno labore, apparatu, multis sauciis nostris, incolumi exercitu, negotium confecimus. hilara sane Saturnalia militibus quoque, quibus exceptis [2captivis]2 reliquam praedam concessimus. mancipia venibant Saturnalibus tertiis; cum haec scribebam, in tribunali res erat ad HS <&7CXX&>. hinc exercitum in hiberna agri male pacati de- ducendum Quinto fratri dabam; ipse me Laodiceam recipie- bam. @1 Haec adhuc. sed ad praeterita revertamur. quod maxime hortaris et quod pluris est quam omnia, in quo laboras ut etiam Ligurino $*MW/MW|& satis faciamus, moriar si quicquam fieri potest elegantius. nec tamen ego hanc continentiam appello, quae virtus voluptati resistere videtur; ego in vita mea nulla umquam voluptate tanta sum adfectus quanta adficior hac integritate, nec me tam fama, quae summa est, quam res ipsa delectat. quid quaeris? fuit tanti. me ipse non noram nec satis sciebam quid in hoc genere facere possem. recte $PEFUSI/WMAI&: nihil est praeclarius. interim haec $LAMPRA/&: Ariobarzanes opera mea vivit, regnat; $E)N PARO/DW|& consilio et auctoritate et quod insidiatoribus eius $A)PRO/SITON& me, non modo $A)DWRODO/KHTON&, praebui regem regnumque servavi. interea e Cappadocia ne pilum quidem. Brutum abiectum quantum potui excitavi; quem non minus amo quam tu, paene dixi quam te. atque etiam spero toto anno imperi nostri terruncium sumptus in provincia nullum fore. Habes omnia. nunc publice Romam litteras mittere para- bam. uberiores erunt quam si ex Amano misissem. at te Romae non fore! sed est totum [2in eo positum]2, quid Kal. Mart. futurum sit; vereor enim ne, cum de provincia agetur, si Caesar resistet, nos retineamur. his tu si adesses, nihil timerem. Redeo ad urbana, quae ego diu ignorans ex tuis iucun- dissimis litteris a. d. [2&7X&]2&7V& Kal. Ian. denique cognovi. eas dili- gentissime Philogenes libertus tuus, curavit perlonga et non satis tuta via perferendas. nam quas Laeni pueris scribis datas @1 non acceperam. iucunda de Caesare et quae senatus decrevit et quae tu speras; quibus ille si cedit, salvi sumus. incendio Plaetoriano quod %Leius% adustus est minus moleste fero. Lucceius de Q. Cassio cur tam vehemens fuerit et quid actum sit aveo scire. Ego cum Laodiceam venero Quinto sororis tuae filio togam puram iubeor dare; cui moderabor diligentius. Deiotarus, cuius auxiliis magnis usus sum, ad me, ut scripsit, cum Ciceronibus Laodiceam venturus erat. tuas etiam Epiroticas exspecto litteras, ut habeam rationem non modo negoti verum etiam oti tui. Nicanor in officio est et a me liberaliter tractatur; quem, ut puto, Romam cum litteris publicis mittam, ut et diligentius perferantur et idem ad me certa de te et a te referat. Alexis quod mihi totiens salutem adscribit est gratum; sed cur non suis litteris idem facit quod meus ad te Alexis facit? Phemio quaeritur $KE/RAS&. sed haec hactenus. cura ut valeas et ut sciam quando cogites Romam. etiam atque etiam vale. Tua tuosque Thermo et praesens Ephesi diligentissime commendaram et nunc per litteras ipsumque intellexi esse perstudiosum tui. tu velim, quod antea ad te scripsi, de domo Pammeni des operam ut quod tuo meoque beneficio puer habet cures ne qua ratione convellatur; utrique nostrum honestum existimo, tum mihi erit pergratum. @1 {47Scr. Laodiceae Id. Febr. an. 50 (%14`9)}47 CICERO ATTICO SAL. Te in Epirum salvum venisse et, ut scribis, ex sententia navigasse vehementer gaudeo, non esse Romae meo tempore perne- cessario submoleste fero. hoc me tamen consolor uno: spero te istic iucunde hiemare et libenter requiescere. Cassius, frater Q. Cassi familiaris tui, pudentiores illas litteras miserat de quibus tu ex me requiris quid sibi voluerit quam eas quas postes misit, quibus per se scribit confectum esse Parthicum bellum. recesserant illi quidem ab Antiochia ante Bibuli adventum, sed nullo nostro $EU)HMERH/MATI&; hodie vero hiemant in Cyrrhestica, maximumque bellum impendet. nam et Orodi, regis Parthorum, filius in provincia nostra est nec dubitat Deiotarus (cuius filio pacta est Artavasdis filia, ex quo sciri potest) quin cum omnibus copiis ipse prima aestate Euphraten transiturus sit. quo autem die Cassi litterae victrices in senatu recitatae sunt, id est Non. Dec., eodem meae tumultum nuntiantes. Axius noster ait nostras auctoritatis plenas fuisse, illis negat creditum. Bibuli nondum erant adlatae; quas certo scio plenas timoris fore. Ex his rebus hoc vereor, ne, cum Pompeius propter metum rerum novarum nusquam dimittatur, Caesari nullus honos a senatu habeatur, dum hic nodus expediatur, non putet senatus nos ante quam successum sit oportere decedere nec in tanto motu rerum tantis provinciis singulos legatos praeesse. hic ne @1 quid mihi prorogetur, quod ne intercessor quidem sustinere possit, horreo, atque eo magis quod tu abes, qui consilio, gratia, studio multis rebus occurreres. sed dices me ipsum mihi sollicitudinem struere. cogor; et velim ita sit, sed omnia metuo. etsi bellum $A)KROTELEU/TION& habet illa tua epistula quam dedisti nauseans Buthroto, 'tibi, ut video et spero, nulla ad decedendum erit mora'. mallem 'ut video', nihil opus fuit 'ut spero'. Acceperam autem satis celeriter Iconi per publicanorum tabellarios a Lentuli triumpho datas. in his $GLUKU/PIKRON illud: confirmas moram mihi nullam fore, deinde addis, si quid secus, te ad me esse venturum. angunt me dubitationes tuae; simul et vides quas acceperim litteras. nam quas Hermoni, centurionis Canulei servo, scribis te dedisse non accepi. Laeni pueris te dedisse saepe ad me scripseras. eas Laodiceae denique, cum eo venissem, &7III& Id. Febr. Laenius mihi reddidit datas a. d. &7X& Kal. Oct. Laenio tuas commendationes et statim verbis et reliquo tempore [2re]2 probabo. Illae litterae cetera vetera habebant, unum hoc novum de Cibyratis pantheris. multum te amo quod respondisti M. Octavio te non putare; sed posthac omnia quae recta non erunt pro certo negato. Nos enim et nostra sponte bene firmi et mehercule auctoritate tua inflammati vicimus omnis (hoc tu ita reperies) cum abstinentia tum iustitia, facilitate, clementia, cave putes quicquam homines magis umquam esse miratos quam nullum terruncium me obtinente provinciam sumptus @1 factum esse nec in rem publicam nec in quemquam meorum praeter quam in L. Tullium leg[2atum]2. is ceteroqui abstinens, sed Iulia lege %transitam% semel tamen in diem, non ut alii solebant omnibus vicis (praeter eum semel, nemo), accepit. hic facit ut mihi excipiendus sit cum terruncium nego sumptus factum; praeter eum accepit nemo. has a nostro Q. Titinio sordis accepimus. Ego aestivis confectis Quintum fratrem hibernis et Ciliciae praefeci. Q. Volusium, tui Tiberi generum, certum hominem et mirifice abstinentem, misi in Cyprum ut ibi pauculos dies esset, ne cives Romani pauci qui illic negotiantur ius sibi dictum negarent; nam evocari ex insula Cyprios non licet. Ipse in Asiam profectus sum Tarso Non. Ian., non mehercule dici potest qua admiratione Ciliciae civitatum maximeque Tarsensium. postea vero quam Taurum transgressus sum, mirifica exspectatio Asiae nostrarum dioecesium, quae sex mensibus imperi mei nullas meas acceperat litteras, numquam hospitem viderat. illud autem tempus quotannis ante me fuerat in hoc quaestu. civitates locupletes ne in hiberna milites reciperent magnas pecunias dabant, Cyprii talenta Attica &7CC&; qua ex insula (non $U(PERBOLIKW=S& sed verissime loquor) nummus nullus me obtinente erogabitur. ob haec beneficia, quibus illi obstupescunt, nullos honores mihi nisi verborum decerni sino; statuas, fana, $TE/QRIPPA& prohibeo, nec sum in ulla re alia molestus civitatibus_sed fortasse tibi qui haec @1 praedicem de me. perfer, si me amas; tu enim me haec facere voluisti. Iter igitur ita per Asiam feci ut etiam fames, qua nihil miserius est, quae tum erat in hac mea Asia (messis enim nulla fuerat), mihi optanda fuerit; quacumque iter feci, nulla vi, nullo iudicio, nulla contumelia, auctoritate et cohortatione perfeci ut et Graeci et cives Romani qui frumentum com- presserant magnum numerum populis pollicerentur. Id. Febr., quo die has litteras dedi, forum institueram agere Laodiceae Cibyraticum et Apamense, et Id. Mart. ibidem Synnadense, Pamphylium (tum Phemio dispiciam $KE/RAS&), [2Lyc]2aonium, Isauricum; ex Id. Mai. in Ciliciam, ut ibi Iunius consumatur, velim tranquille a Parthis. Quintilis, si erit ut volumus, in itinere est per provinciam redeuntibus con- sumendus; venimus enim in provinciam Laodiceam Sulpicio et Marcello consulibus prid. Kal. Sext., inde nos oportet decedere a. d. &7III& Kal. Sext. primum contendam a Quinto fratre ut se praefici patiatur, quod et illo et me invitissimo fiet. sed aliter honeste fieri non potest, praesertim cum virum optimum Pomptinum ne nunc quidem retinere possim; rapit enim hominem Postumius Romam, fortasse etiam Postumia. Habes consilia nostra; nunc cognosce de Bruto. familiaris habet Brutus tuus quosdam creditores Salaminorum ex Cypro, M. Scaptium et P. Matinium, quos mihi maiorem in modum commendavit. Matinium non novi. Scaptius ad me in castra venit. pollicitus ei sum curaturum me Bruti causa ut @1 ei Salamini pecuniam solverent. egit gratias; praefecturam petivit. negavi me cuiquam negotianti dare, quod idem tibi ostenderam (Cn. Pompeio petenti probaram institutum meum, quid dicam Torquato de M. Laenio tuo, multis aliis?); sin praefectus vellet esse syngraphae causa, me curaturum ut exigeret. gratias egit, discessit. Appius noster turmas aliquot equitum dederat huic Scaptio per quas Salaminos coerceret, et eundem habuerat praefectum; vexabat Salaminos. ego equites ex Cypro decedere iussi. moleste tulit Scaptius. Quid multa? ut ei fidem meam praestarem, cum ad me Salamini Tarsum venissent et una Scaptius, imperavi ut pecuniam solverent. multa de syngrapha, de Scapti iniuriis. negavi me audire; hortatus sum, petivi etiam pro meis in civitatem beneficiis ut negotium conficerent, dixi denique me coacturum. homines non modo non recusare sed etiam hoc dicere, se a me solvere; quod enim praetori dare con- suessent quoniam ego non acceperam, se a me quodam modo dare, atque etiam minus esse aliquanto in Scapti nomine quam in vectigali praetorio. collaudavi homines. 'recte' inquit Scaptius, 'sed subducamus summam.' interim cum ego in edicto translaticio centesimas me observaturum haberem cum anatocismo anniversario, ille ex syngrapha postulabat quaternas. 'quid ais?' inquam, 'possumne contra meum edictum?' at ille profert senatus consultum Lentulo Philippoque consulibus, 'ut qui Ciliciam obtineret [et] ius ex illa syngrapha diceret.' cohorrui primo; etenim erat interitus @1 civitatis. reperio duo senatus consulta isdem consulibus de eadem syngrapha. Salamini cum Romae versuram facere vellent, non poterant, quod lex Gabinia vetabat. tum iis Bruti familiares freti gratia Bruti dare volebant quaternis, si sibi senatus consulto caveretur. fit gratia Bruti senatus consulum, 'ut neve Salaminis neve qui eis dedisset fraudi esset'. pecuniam numerarunt. at postea venit in mentem faenera- toribus nihil se iuvare illud senatus consultum, quod ex syngrapha ius dici lex Gabinia vetaret. tum fit senatus consul- tum ut ex ea syngrapha [2ius diceretur, hoc est, ut nec deteriore nec meliore iure ea syngrapha]2 esset quam ceterae sed ut eodem. cum haec disseruissem, seducit me Scaptius; ait se nihil contra dicere, sed illos putare talenta &7CC& se debere; ea se velle accipere; debere autem illos paulo minus. rogat ut eos ad ducenta perducam. 'optime' inquam. voco illos ad me remoto Scaptio. 'quid vos? quantum' inquam 'debetis?' respondent '&7CVI&'. refero ad Scaptium. homo clamare. 'quid opus est' inquam 'potius quam rationes conferatis?' adsidunt, subducunt; ad nummum convenit. illi se numerare velle, urgere ut acciperet. Scaptius me rursus seducit, rogat ut rem sic relinquam. dedi veniam homini impudenter petenti; Graecis querentibus, ut in fano deponerent postulantibus non concessi. clamare omnes qui aderant nihil impudentius Scaptio, qui centesimis cum anatocismo contentus non esset, alii nihil stultius. mihi autem @1 impudens magis quam stultus videbatur; nam aut bono nomine centesimis contentus [2non]2 erat aut non bono quater- nas centesimas sperabat. Habes meam causam. quae si Bruto non probatur, nescio cur illum amemus; sed avunculo eius certe probabitur, prae- sertim cum senatus consultum modo factum sit (puto, post- quam tu es profectus) in creditorum causa ut centesimae perpetuo faenore ducerentur. hoc quid intersit, si tuos digitos novi, certe habes subductum. in quo quidem, $O(DOU= PA/RERGON&, [2L.]2 Lucceius M. f. queritur apud me per litteras summum esse periculum ne culpa senatus his decretis res ad tabulas novas perveniat; commemorat quid olim mali C. Iulius fecerit cum dieculam duxerit; numquam rei publicae plus. sed ad rem redeo. meditare adversus Brutum causam meam, si haec causa est contra quam nihil honeste dici possit, praesertim cum integram rem et causam reliquerim. Reliqua sunt domestica. de $E)NDOMU/XW|& probo idem quod tu, Postumiae filio, quoniam Pontidia nugatur; sed vellem adesse. a Quinto fratre his mensibus nihil exspectaris; nam Taurus propter nivis ante mensem Iunium transiri non potest. Thermum, ut rogas, creberrimis litteris fulcio. P. Valerium negat habere quicquam Deiotarus rex eumque ait [2a]2 se sustentari. cum scies Romae intercalatum sit necne, velim ad me scribas certum quo die mysteria futura sint. litteras tuas minus paulo exspecto quam si Romae esses, sed tamen exspecto. @1 {47Scr. Laodiceae x Kal. Mart. an. 50 (%14`26)}47 CICERO ATTICO SAL. Accepi tuas litteras a. d. &7V& Terminalia Laodiceae; quas legi libentissime plenissimas amoris, humanitatis, offici, diligentiae. iis igitur respondebo, * * * (sic enim postulas), nec $OI)KONOMI/AN meam instituam sed ordinem conservabo tuum. Recentissimas a Cybistris te meas litteras habere ais a. d. &7X& Kal. Oct. datas et scire vis tuas ego quas acceperim. omnis fere quas commemoras, praeter eas quas scribis Lentuli pueris et quas Equo Tutico et Brundisio datas. qua re non $OI)/XETAI tua industria, quod vereris, sed praeclare ponitur, si quidem id egisti, ut ego delectarer; nam nulla re sum delectatus magis. Quod meam $BAQU/THTA& in Appio tibi, liberalitatem etiam in Bruto probo, vehementer gaudeo; ac putaram paulo secus. Appius enim ad me ex itinere bis terve $U(POMEMYIMOI/ROUS litteras miserat quod quaedam a se constituta rescinderem. ut si medicus, cum aegrotus alii medico traditus sit, irasci velit ei medico qui sibi successerit si quae ipse in curando constituerit immutet ille, sic Appius, cum $E)C A)FAIRE/SEWS provinciam curarit, sanguinem miserit, quicquid potuit detra- xerit, mihi tradiderit enectam, $PROSANATREFOME/NHN& eam a me non libenter videt sed modo suscenset, [et] modo gratias agit. nihil enim a me fit cum ulla illius contumelia; tantum modo dissimilitudo meae rationis offendit hominem. quid enim @1 potest esse tam dissimile quam illo imperante exhaustam esse sumptibus et iacturis provinciam, nobis eam obtinentibus nummum nullum esse erogatum nec privatim nec publice? quid dicam de illius praefectis, comitibus, legatis etiam? de rapinis, de libidinibus, de contumeliis? nunc autem domus mehercule nulla tanto consilio aut tanta disciplina gubernatur aut tam modesta est quam nostra tota provincia. haec non nulli amici Appi ridicule interpretantur, qui me idcirco putent bene audire velle ut ille male audiat et recte facere non meae laudis sed illius contumeliae causa. sin Appius, ut Bruti litterae quas ad te misit significabant, gratias nobis agit, non moleste fero, sed tamen eo ipso die quo haec ante lucem scribebam cogitabam eius multa inique constituta et acta tollere. Nunc venio ad Brutum, quem ego omni studio te auctore sum complexus, quem etiam amare coeperam; sed [2plane]2 dico, me revocavi ne te offenderem. noli enim putare me quicquam maluisse quam ut mandatis satis facerem nec ulla de re plus laborasse. mandatorum autem mihi libellum dedit, isdemque de rebus tu mecum egeras. omnia sum diligentissime persecutus. primum ab Ariobarzane sic contendi, ut talenta * * * quae mihi pollicebatur illi daret. quoad mecum rex fuit, perbono loco res erat; post a Pompei procuratoribus sescentis premi coeptus est. Pompeius autem cum ob ceteras causas plus potest unus quam ceteri omnes, tum quod putatur ad bellum Parthicum esse venturus. ei tamen sic nunc solvitur: tricesimo quoque die talenta Attica &7XXXIII&, et hoc ex tributis; nec id satis efficitur in usuram menstruam. sed Gnaeus noster @1 clementer id fert; sorte caret, usura nec ea solida contentus est. alii neque solvit cuiquam nec potest solvere; nullum enim aerarium, nullum vectigal habet. Appi instituto tributa imperat; ea vix in faenus Pompei quod satis sit efficiunt. amici regis duo tresve perdivites sunt, sed ii suum tam diligenter tenent quam ego aut tu. equidem non desino tamen per litteras rogare, suadere, accusare regem. Deiotarus etiam mihi narravit se ad eum legatos misisse de re Bruti; eos sibi responsum rettulisse illum non habere. et mehercule ego ita iudico, nihil illo regno spoliatius, nihil rege egentius. itaque aut tutela cogito me abdicare aut, ut pro Glabrione Scaevola, faenus et impendium recusare. ego tamen quas per te Bruto promiseram praefecturas M. Scaptio, L. Gavio, qui in regno rem Bruti procurabant, detuli; nec enim in provincia mea negotiabantur. tu autem meministi nos sic agere ut quot vellet praefecturas sumeret, dum ne negotiatori; itaque duas ei praeterea dederam, sed ii quibus petierat de provincia de- cesserant. Nunc cognosce de Salaminis, quod video tibi etiam novum accidisse, tamquam mihi. numquam enim ex illo audivi illam pecuniam esse suam; quin etiam libellum ipsius habeo in quo est 'Salamini pecuniam debent M. Scaptio et P. Matinio, familiaribus meis'. eos mihi commendat; adscribit etiam et quasi calcar admovet intercessisse se pro iis magnam pecuniam. confeceram ut solverent centesimis %sexenni% ductis cum renovatione singulorum annorum. at Scaptius quaternas postulabat. metui, si impetrasset, ne tu ipse me amare desineres; @1 nam ab edicto meo recessissem et civitatem in Catonis et in ipsius Bruti fide locatam meisque beneficiis ornatam funditus perdidissem. Atque hoc tempore ipso impingit mihi epistulam Scaptius [2a]2 Bruto rem illam suo periculo esse, quod nec mihi umquam Brutus dixerat nec tibi, etiam ut praefecturam Scaptio deferrem. id vero per te exceperamus, [2ne]2 negotiatori; quod si cuiquam, huic tamen non. fuerat enim praefectus Appio, et quidem habuerat turmas equitum, quibus inclusum in curia senatum Salamine obsederat, ut fame senatores quinque morerentur. itaque ego, quo die tetigi provinciam, cum mihi Cyprii legati Ephesum obviam venissent, litteras misi ut equites ex insula statim decederent. his de causis credo Scaptium iniquius de me aliquid ad Brutum scripsisse. sed tamen hoc sum animo: si Brutus putabit me quaternas centesimas oportuisse decernere, cum tota provincia singulas observarem itaque edixissem idque etiam acerbissimis faeneratoribus probaretur, si praefecturam negotiatori denegatam queretur, quod ego Torquato nostro in tuo Laenio, Pompeio ipsi in Sex. Statio negavi et iis probavi, si equites deductos moleste feret, accipiam equidem dolorem mihi illum irasci sed multo maiorem non esse eum talem qualem putassem. Illud quidem fatebitur Scaptius, me ius dicente sibi omnem pecuniam ex edicto meo auferendi potestatem fuisse. addo etiam illud, quod vereor tibi ipsi ut probem: consistere usura debuit, quae erat in edicto meo; deponere volebant: impetravi @1 a Salaminis ut silerent. veniam illi quidem mihi dederunt, sed quid iis fiet si huc Paulus venerit? sed totum hoc Bruto dedi; qui de me ad te humanissimas litteras scripsit, ad me autem, etiam cum rogat aliquid, contumaciter, adroganter, $A)KOINONOH/TWS& solet scribere. tu autem velim ad eum scribas de his rebus, ut sciam quo modo haec accipiat; facies enim me certiorem. Atque haec superioribus litteris diligenter ad te perscri- pseram, sed plane te intellegere volui mihi non excidisse illud quod tu ad me quibusdam litteris scripsisses, si nihil aliud de hac provincia nisi illius benevolentiam deportassem, mihi id satis esse. sit sane, quoniam ita tu vis, sed tamen cum eo, credo, quod sine peccato meo fiat. igitur meo decreto soluta res Scaptio statim. quam id rectum sit tu iudicabis; ne ad Catonem quidem provocabo. sed noli me putare $E/GKELEU/SMATA illa tua abiecisse, quae mihi in visceribus haerent. flens mihi meam famam commendasti; quae epistula tua est in qua mentionem [2non]2 facias? itaque irascatur qui volet, patiar; '$TO\ GA\R EU)= MET' E)MOU=&', praesertim cum sex libris tamquam praedibus me ipse obstrinxerim, quos tibi tam valde probari gaudeo. e quibus unum $I(STORIKO\N& requiris de Cn. Flavio, Anni filio. ille vero ante decemviros non fuit, quippe qui aedilis curulis fuerit, qui magistratus multis annis post decemviros institutus est. quid ergo profecit, quod protulit fastos? occultatam putant quodam tempore istam tabulam, ut dies agendi peterentur a paucis; nec vero pauci sunt auctores Cn. Flavium scribam fastos protulisse actionesque composuisse, @1 ne me hoc vel potius Africanum (is enim loquitur) commen- tum putes. $OU)K E)/LAQE/ SE& illud de gestu histrionis? tu sceleste suspicaris, ego $A)FELW=S& scripsi. De me imperatore scribis te ex Philotimi litteris cognosse; sed credo te, iam in Epiro cum esse, binas meas de omnibus rebus accepisse, unas a Pindenisso capto, alteras Laodicea, utrasque tuis pueris datas. quibus de rebus propter casum navigandi per binos tabellarios misi Romam publice litteras. De Tullia mea tibi adsentior scripsique ad eam et ad Terentiam mihi placere; tu enim ad me iam ante scripseras 'ac vellem te in tuum veterem gregem rettulisses'. correcta vero epistula Memmiana nihil negoti fuit; multo enim malo hunc a Pontidia quam illum a Servilia. qua re adiunges Saufeium nostrum, hominem semper amantem mei, nunc credo eo magis quod debet etiam fratris Appi amorem erga me cum reliqua hereditate crevisse, qui declaravit quanti me faceret cum saepe tum in Bursa. ne tu me sollicitudine magna liberaris. Furni exceptio mihi non placet; nec enim ego ullum aliud tempus timeo nisi quod ille solum excipit. sed scriberem ad te de hoc plura, si Romae esses. in Pompeio te spem omnem oti ponere non miror; ita res est, removendumque censeo illud 'dissimulantem'. sed [enim] $OI)KONOMI/A& si perturbatior est, tibi adsignato; te enim sequor $SXEDIA/ZONTA&. Cicerones pueri amant inter se, discunt, exercentur; sed alter, ut Isocrates dixit in Ephoro et Theopompo, frenis eget, @1 alter calcaribus. Quinto togam puram Liberalibus cogitabam dare; mandavit enim pater. ea sic observabo quasi inter- calatum non sit. Dionysius mihi quidem in amoribus est. pueri autem aiunt eum furenter irasci; sed homo nec doctior nec sanctior fieri potest nec tui meique amantior. Thermum, Silium vere audis laudari; valde se honeste gerunt. adde M. Nonium, Bibulum, me si voles. iam Scrofa vellem haberet ubi posset; est enim lautum negotium. ceteri firmant $POLI/TEUMA& Catonis. Hortensio quod causam meam commendas valde gratum. de Amiano, spei nihil putat esse Dionysius. Terenti nullum vestigium agnovi. Moeragenes certe periit; feci iter per eius possessionem, in qua animal reliquum nullum est. haec non noram tum cum [2de ea re cum]2 Democrito tuo locutus sum. Rhosica vasa mandavi. sed heus tu, quid cogitas? in felicatis lancibus et splendidissimis canistris holusculis nos soles pascere: quid te in vasis fictilibus appositurum putem? $KE/RAS& Phemio mandatum est. reperietur, modo aliquid illo dignum canat. Parthicum bellum inpendet. Cassius ineptas litteras misit, necdum Bibuli erant adlatae; quibus recitatis puto fore ut aliquando commoveatur senatus. equidem sum in magna animi perturbatione. si, ut opto, non prorogatur nostrum negotium, habeo Iunium et Quintilem in metu. esto; duo quidem mensis sustinebit Bibulus. quid illo fiet quem re- liquero, praesertim si fratrem? quid me autem, si non tam cito decedo? magna turba est. mihi tamen cum Deiotaro convenit ut ille in meis castris esset cum suis copiis omnibus; @1 habet autem cohortis quadringenarias nostra armatura &7XXX&, equitum &7CI#1100 CI#1100&. erit ad sustentandum quoad Pompeius veniat, qui litteris quas ad me mittit significat suum negotium illud fore. hiemant in nostra provincia Parthi; exspectatur ipse Orodes. quid quaeris? aliquantum est negoti. De Bibuli edicto, nihil novi praeter illam exceptionem de qua tu ad me scripseras 'nimis gravi praeiudicio in ordinem nostrum'. ego tamen habeo $I)SODUNAMOU=SAN& sed tectiorem ex Q. Muci P. f. edicto Asiatico, 'extra quam si ita negotium gestum est ut eo stari non oporteat ex fide bona'; mul- taque sum secutus Scaevolae, in iis illud in quo sibi libertatem censent Graeci datam, ut Graeci inter se disceptent suis legibus. breve autem edictum est propter hanc meam $DI- $AI/RESIN&, quod duobus generibus edicendum putavi; quorum unum est provinciale, in quo inest de rationibus civitatum, de aere alieno, de usura, de syngraphis, in eodem omnia de pub- licanis; alterum quod sine edicto satis commode transigi non potest, de hereditatum possessionibus, de bonis possi- dendis, magistris faciendis, [2bonis]2 vendendis, quae ex edicto et postulari et fieri solent. tertium de reliquo iure dicundo $A)/GRAFON& reliqui. dixi me de eo genere mea decreta ad edicta urbana accommodaturum, itaque curo, et satis facio adhuc omnibus. Graeci vero exsultant quod peregrinis iudicibus utuntur. 'nugatoribus quidem' inquies. quid refert? ii se $AU)TONOMI/AN& adeptos putant. nostri enim, credo, gravis habent, Turpionem sutorium et Vettium mancipem. @1 De publicanis quid agam videris quaerere. habeo in deliciis, obsequor, verbis laudo, orno: efficio ne cui molesti sint. $TO\ $PARADOCO/TATON&: usuras eorum quas pactionibus adscripserant servavit etiam Servilius; ego sic: diem statuo satis laxam, quam ante si solverint, dico me centesimas ducturum, si non solverint, ex pactione. itaque et Graeci solvunt tolerabili faenore et publicanis res est gratissima, si illa iam habent pleno modio, verborum honorem, invitationem crebram. quid plura? sunt omnes ita mihi familiares ut se quisque maxime putet; sed tamen $MHDE\N AU)TOI=S&_scis reliqua. De statua Africani ($W)\ PRAGMA/TWN A)SUGKLW/STWN&! sed me id ipsum delectavit in tuis litteris), ain tu? Scipio hic Metellus proavum suum nescit censorem non fuisse? atqui nihil habuit aliud inscriptum nisi 'cos.' ea statua quae ab Opis parte postica in excelso est. in illa autem quae est ad $*POLU- $KLE/OUS& Herculem inscriptum est 'cos. [2cens.]2'; quam esse eiusdem status, amictus, anulus, imago ipsa declarat. at me- hercule ego, cum in turma inauratarum equestrium quas hic Metellus in Capitolio posuit animadvertissem in Sarapionis subscriptione Africani imaginem, erratum fabrile putavi, nunc video Metelli. o $A)NISTORHSI/AN& turpem! nam illud de Flavio et fastis, si secus est, commune erratum est; et tu belle $H)PO/RHSAS& et nos publicam prope opinionem secuti sumus, ut multa apud Graecos. quis enim non dixit $*EU)/POLIN TO\N TH=S $A)RXAI/AS& ab Alcibiade navigante in Siciliam deiectum esse in mare? redarguit Eratosthenes; adfert enim quas ille post id @1 tempus fabulas docuerit. num idcirco Duris Samius, homo in historia diligens, quod cum multis erravit, irridetur? quis Zaleucum leges Locris scripsisse non dixit? num igitur iacet Theophrastus si id a Timaeo, tuo familiari, reprehensum est? sed nescire proavum suum censorem non fuisse turpe est, praesertim cum post eum consulem nemo Cornelius illo vivo censor fuerit. Quod de Philotimo et de solutione HS <&7XX&>&7DC& scribis, Philo- timum circiter Kal. Ian. in Chersonesum audio venisse; at mi ab eo nihil adhuc. reliqua mea Camillus scribit se accepisse. ea quae sint nescio et aveo scire. [sed] verum haec posterius et coram fortasse commodius. Illud me, mi Attice, in extrema fere parte epistulae com- movit; scribis enim sic, '$TI/ LOIPO/N&;', deinde me obsecras amantissime ne obliviscar vigilare et ut animadvertam quae fiant. num quid de quo inaudisti? etsi nihil eius modi est; $POLLOU= GE KAI\ DEI=&. nec enim me fefellisset nec fallet. sed ista admonitio tua tam accurata nescio quid mihi significare visa est. De M. Octavio, iterum iam tibi rescribo te illi probe re- spondisse; paulo vellem fidentius. nam Caelius libertum ad me misit et litteras accurate scriptas et de pantheris et * * * a civitatibus. rescripsi [2ad]2 alterum me moleste ferre, si ego in tenebris laterem nec audiretur Romae nullum in mea pro- vincia nummum nisi in aes alienum erogari, docuique nec mihi conciliare pecuniam licere nec illi capere, monuique eum, quem @1 plane diligo, ut cum alios accusasset cautius viveret; illud autem alterum alienum esse existimatione mea, Cibyratas imperio meo publice venari. Lepta tua epistula gaudio exsultat; etenim scripta belle est meque apud eum magna in gratia posuit. filiola tua gratum mihi fecit quod tibi diligenter mandavit ut mihi salutem adscriberes, gratum etiam Pilia, sed illa officiosius quod me, quem iam pridem [2amat]2, numquam vidit; igitur tu quoque salutem utrique adscribito. litterarum datarum dies prid. Kal. Ian. suavem habuit recordationem clarissimi iuris iurandi quod ego non eram oblitus; Magnus enim praetextatus illo die fui. habes ad omnia; non, ut postulasti, '$XRU/SEA XALKEI/WN&' sed paria paribus respondimus. Ecce autem alia pusilla epistula, quam non relinquam $A)NANTIFW/NHTON&. bene mehercule [2pro]2posuit Lucceius Tuscu- lanum, nisi forte (solet enim) cum suo tibicine; et velim scire qui sit eius status. Lentulum quidem nostrum praeter Tusculanum * * * proscripsisse audio. cupio hos expeditos videre, cupio etiam Sestium, adde sis Caelium; in quibus omnibus est '$AI)/DESQEN ME\N A)NH/NASQAI, DEI=SAN D' U(PODE/XQAI&'. de Memmio restituendo ut Curio cogitet te audisse puto. de Egnati Sidicini nomine nec nulla nec magna spe sumus. Pinarium, quem mihi commendas, diligentissime Deiotarus curat graviter aegrum. respondi etiam minori. Tu velim dum ergo Laodiceae, id est ad Id. Mai., quam saepissime mecum per litteras colloquare et cum Athenas veneris (iam enim sciemus de rebus urbanis, de provinciis, @1 quae omnia in mensem Martium sunt collata) utique ad me tabellarios mittas. et heus tu, %genua% vos a Caesare per Herodem talenta Attica &7L& extorsistis? in quo, ut audio, magnum odium Pompei suscepistis; putat enim suos nummos vos comedisse, Caesarem in Nemore aedificando diligentiorem fore. haec ego ex P. Vedio, magno nebulone sed Pompei tamen familiari, audivi. hic Vedius mihi obviam venit cum duobus essedis et raeda equis iuncta et lectica et familia magna, pro qua, si Curio legem pertulerit, HS centenos pendat necesse est; erat praeterea cynocephalus in essedo nec deerant onagri. numquam vidi hominem nequiorem. sed extremum audi. deversatus est Laodiceae apud Pompeium Vindillum; ibi sua deposuit cum ad me profectus est. moritur interim Vindillus. quod res ad Magnum Pompeium pertinere putabatur, C. Vennonius domum Vindilli venit. cum omnia obsignaret, in Vedianas res incidit. in his inventae sunt quinque imagunculae matronarum, in quibus una sororis amici tui, hominis bruti qui hoc utatur, et [2uxoris]2 illius lepidi qui haec tam neglegenter ferat. haec te volui $PARISTORH=SAI&; sumus enim ambo belle curiosi. Vnum etiam velim cogites. audio Appium $PRO/PULON Eleusine facere; num inepti fuerimus si nos quoque Academiae fecerimus? 'puto' inquies. ergo id ipsum scribes ad me. equidem valde ipsas Athenas amo; volo esse aliquod monumentum, odi falsas inscriptiones statuarum alienarum. sed ut tibi placebit, @1 faciesque me in quem diem Romana incidant mysteria certi- orem et quo modo hiemaris. cura ut valeas. post Leuctricam pugnam die septingentesimo sexagesimo quinto. {47Scr. Laodiceae ex. m. Apr., ut. vid., an. 50}47 CICERO ATTICO SAL. Cum Philogenes, libertus tuus, Laodiceam ad me salutandi causa venisset et se statim ad te navigaturum esse diceret, has ei litteras dedi, quibus ad eas rescripsi quas acceperam a Bruti tabellario. et respondebo primum postremae tuae paginae, qua mihi magnae molestiae fuit quod ad te scriptum est a Cincio de Stati sermone; in quo hoc molestissimum est, Statium dicere a me quoque id consilium probari. [2ego]2 autem de isto hactenus dixerim, me vel plurima vincla tecum summae coniunctionis optare, etsi sunt amoris artissima; tantum abest ut ego ex eo quo astricti sumus laxari aliquid velim. illum autem multa de istis rebus asperius solere loqui saepe sum expertus, saepe etiam lenivi iratum; id scire te arbitror. in hac autem peregrinatione militiave nostra saepe incensum ira vidi, saepe placatum. quid ad Statium scripserit nescio; quicquid acturus de tali re fuit, scribendum tamen ad libertum non fuit. mihi autem erit maximae curae ne quid fiat secus quam volumus quamque oportet. nec satis est in eius modi re se quemque praestare, ac maximae partes istius offici sunt pueri Ciceronis sive iam adule- scentis; quod quidem illum soleo hortari. ac mihi videtur valde @1 matrem, ut debet, amare teque mirifice; sed est magnum illud quidem verum tamen multiplex pueri ingenium; quod ego regendo habeo negoti satis. Quoniam respondi postremae tuae paginae prima mea, nunc ad primam revertar tuam. Peloponnesias civitates omnis mari- timas esse hominis non nequam sed etiam tuo iudicio probati, Dicaearchi, tabulis credidi. is multis nominibus in Trophoniana Chaeronis narratione Graecos in eo reprehendit quod maritima secuti sint, nec ullum in Peloponneso locum excipit. cum mihi auctor placeret ([2et]2enim erat $I(STORIKW/TATOS& et vixerat in Peloponneso), admirabar tamen et vix adcredens communicavi cum Dionysio. atque is primo est commotus, deinde, quod de deo [cum] isto Dicaearch[2e]2o non minus bene existimabat quam tu de C. Vestorio, ego de M. Cluvio, non dubitabat quin ei crederemus. Arcadiae censebat esse Lepreon quoddam maritimum; Tenea autem et Aliphera et Tritia $NEO/KTISTA& ei videbantur, idque $TW=| TW=N NEW=N KATALO/GW|& confirmabat, ubi mentio non fit istorum. itaque istum ego locum totidem verbis a Dicaearcho transtuli. 'Phliasios' autem dici sciebam et ita fac ut habeas; nos quidem sic habemus. sed primo me $A)NALOGI/A deceperat, $*FLIOU=S&, $*)OPOU=S&, $*SIPOU=S&, quod $*)OPOU/NTIOI&, $*SIPOU/NTIOI&; sed hoc continuo correximus. Laetari te nostra moderatione et continentia video. tum id magis faceres, si adesses. atque hoc foro quod egi ex Id. Febr. Laodiceae ad Kal. Mai. omnium dioecesium praeter Ciliciae mirabilia quaedam effecimus; ita multae civitates omni aere @1 alieno liberatae, multae valde levatae sunt, omnes suis legibus et iudiciis usae $AU)TONOMI/AN& adeptae revixerunt. his ego duobus generibus facultatem ad se aere alieno liberandas aut levandas dedi: uno quod omnino nullus in imperio meo sumptus factus est; nullum cum dico non loquor $U(PERBOLIKW=S&: nullus inquam, ne terruncius quidem. hac autem re incredibile est quantum civitates emerserint. accessit altera: mira erant in civitatibus ipsorum furta Graecorum quae magistratus sui fecerant. quae- sivi ipse de iis qui annis decem proximis magistratum gesserant; aperte fatebantur. itaque sine ulla ignominia suis umeris pecunias populis rettulerunt. populi autem nullo gemitu publicanis, quibus hoc ipso lustro nihil solverant, etiam superioris lustri reddiderunt; itaque publicanis in oculis sumus. 'gratis' inquis 'viris.' sensimus. iam cetera iuris dictio nec imperita et clemens cum admirabili facilitate. aditus autem ad me minime provinciales. nihil per cubicularium; ante lucem inambulabam domi ut olim candidatus. grata haec et magna mihique nondum laboriosa ex illa vetere militia. Non. Mai. in Ciliciam cogitabam; ibi cum Iunium mensem consumpsissem (atque utinam in pace! magnum enim bellum impendet a Parthis), Quintilem in reditu ponere. annuae enim mihi operae a. d. &7III& Kal. Sext. emerentur. magna autem in spe @1 sum mihi nihil temporis prorogatum iri. habebam acta urbana usque ad Non. Mart.; e quibus intellegebam Curionis nostri constantia omnia potius actum iri quam de provinciis. ergo, ut spero, prope diem te videbo. Venio ad Brutum tuum, immo nostrum (sic enim mavis). equidem omnia feci quae potui aut in mea provincia perficere [2aut]2 in regno experiri. omni igitur modo egi cum rege et ago cottidie, per litteras scilicet; ipsum enim triduum quadridu- umve mecum habui turbulentis in rebus quibus eum liberavi. sed et tum praesens et postea creberrimis [2litteris]2 non destiti rogare et petere mea causa, suadere et hortari sua. multum profeci, sed quantum, non plane, quia longe absum, scio. Salaminos autem (hos enim poteram coercere) adduxi ut totum nomen Scaptio vellent solvere, sed centesimis ductis a proxima quidem syngrapha nec perpetuis sed renovatis quo tannis. numerabantur nummi: noluit Scaptius. [2quid]2 tu, qui ais Brutum cupere aliquid perdere? 'quaternas habebat in syngrapha'. fieri non poterat nec, si posset, ego pati possem. audio omnino Scaptium paenitere. nam quod senatus con- sultum esse dicebat ut ius ex syngrapha diceretur, eo consilio factum est quod pecuniam Salamini contra legem Gabiniam sumpserant. vetabat autem ea lex ius dici de ita sumpta pecunia; decrevit igitur senatus ut ius diceretur [2ex]2 ista syngrapha. nunc ista habet iuris idem quod ceterae, nihil praecipui. haec a me @1 ordine facta puto me Bruto probaturum, tibi nescio, Catoni certe probabo. Sed iam ad te ipsum revertor. ain tandem, Attice, laudator integritatis et elegantiae nostrae? 'ausus es hoc ex ore tuo' (inquit Ennius), ut equites Scaptio ad pecuniam cogendam darem me rogare? an tu si mecum esses, qui scribis morderi te interdum quod non simul sis, paterere me id facere si vellem? 'non amplius' inquis 'quinquaginta.' cum Spartaco minus multi primo fuerunt. quid tandem isti mali in tam tenera insula non fecissent? [2non fecissent]2 autem? immo quid ante adventum meum non fecerunt? inclusum in curia senatum habuerunt Salaminum ita multos dies ut interierint non nulli fame; erat enim praefectus Appi Scaptius et habebat turmas ab Appio. id me igitur tu, cuius mehercule os mihi ante oculos solet versari cum de aliquo officio ac laude cogito, tu me, inquam, rogas praefectus ut Scaptius sit? at hoc statueramus, ut negotiatorem neminem, idque Bruto probamus. habeat is turmas? cur potius quam cohortis? sumptu iam nepos evadit Scaptius. 'volunt' inquit 'principes.' scio; nam ad me Ephesum usque venerunt flentesque equitum scelera et miserias suas detulerunt. itaque statim dedi litteras ut ex Cypro equites ante certam diem decederent, ob eamque causam tum ob ceteras Salamini nos in caelum decretis suis sustulerunt. sed iam quid opus equitatu? solvunt enim Salamini; nisi forte id volumus armis efficere, ut faenus quaternis centesimis ducant. et ego audebo legere umquam aut attingere eos libros quos tu dilaudas, si tale quid fecero? nimis, [2nimis]2 inquam, in isto Brutum amasti, @1 dulcissime Attice, nos vereor ne parum. atque haec scripsi ego ad Brutum scripsisse te ad me. Cognosce nunc cetera. pro Appio nos hic omnia facimus, honeste tamen sed plane libenter; nec enim ipsum odimus et Brutum amamus et Pompeius mirifice a me contendit, quem mehercule plus plusque in dies diligo. C. Coelium huc quaes- torem venire audisti? nescio quid sit hominis. [sed] Pammenia illa mihi non placent. ego me spero Athenis fore mense Septembri. tuorum itinerum tempora scire sane velim. $EU)H/QEIAN& Semproni Rufi cognovi ex epistula tua Corcyraea; quid quaeris? invideo potentiae Vestori. Cupiebam etiam nunc plura garrire, sed lucet; urget turba, festinat Philogenes. valebis igitur et valere Piliam et Caeciliam nostram iubebis litteris et salvebis a meo Cicerone. {47Scr. Tarsum iter faciens m. Mai. vel in. Iun. an. 50}47 CICERO ATTICO SAL. Etsi nihil sane habebam novi quod post accidisset quam dedissem ad te Philogeni liberto tuo litteras, tamen cum Philotimum Romam remitterem, scribendum aliquid ad te fuit. ac primum illud quod me maxime angebat (non quo me aliquid iuvare posses; quippe; res enim est in manibus, tu autem abes longe gentium, '$POLLA\ D' E)N METAIXMI/W| $NO/TOS KULI/NDEI KU/MAT' EU)REI/HS A(LO/S&'): @1 obrepit dies, ut vides (mihi enim a. d. &7III& Kal. Sext. de provincia decedendum est), nec succeditur. quem relinquam qui provin- ciae praesit? ratio quidem et opinio hominum postulat fratrem, primum quod videtur esse honos, nemo igitur potior; deinde quod solum habeo praetorium. Pomptinus enim ex pacto et convento (nam ea lege exierat) iam a me discesserat. quaestorem nemo dignum putat; etenim est levis, libidinosus, tagax. de fratre autem primum illud est: persuaderi ei non posse arbitror; odit enim provinciam, et hercule nihil odiosius, nihil molestius. deinde ut mihi nolit negare, quidnam mei sit offici? cum bellum esse in Syria magnum putetur, id videatur in hanc provinciam erupturum, hic praesidi nihil sit, sumptus annuus decretus sit, videaturne aut pietatis esse meae fratrem relinquere aut diligentiae nugarum aliquid relinquere? magna igitur, ut vides, sollicitudine adficior, magna inopia consili. quid quaeris? toto negotio nobis opus non fuit. quanto tua provincia melior! decedes cum voles, nisi forte iam decessisti; quem videbitur praeficies Thesprotiae et Chaoniae. necdum tamen ego Quintum conveneram, ut iam si id placeret scirem possetne ab eo impetrari; nec tamen, si posset, quid vellem habebam. Hoc est igitur eius modi. Reliqua plena adhuc et laudis et gratiae, digna iis libris quos dilaudas: conservatae civitates, cumulate publicanis satis factum; offensus contumelia nemo, decreto iusto et severo perpauci, nec tamen quisquam ut queri audeat; res gestae dignae triumpho, de quo ipso nihil cupide agemus, sine tuo @1 quidem consilio certe nihil. clausula est difficilis in tradenda provincia; sed haec deus aliquis gubernabit. De urbanis rebus scilicet plura tu scis, saepius et certiora audis; equidem doleo non me tuis litteris certiorem fieri. huc enim odiosa adferebantur de Curione, de Paulo; non quo ullum periculum videam stante Pompeio vel etiam sedente, valeat modo; sed mehercule Curionis et Pauli, meorum familiarium, vicem doleo. formam igitur mihi totius rei publicae, si iam es Romae aut cum eris, velim mittas quae mihi obviam veniat, ex qua me fingere possim et praemeditari quo animo accedam ad urbem; est enim quiddam advenientem non esse peregrinum atque hospitem. Et quod paene praeterii, Bruti tui causa, ut saepe ad te scripsi, feci omnia. Cyprii numerabant; sed Scaptius centesimis reno- vato in singulos annos faenore contentus non fuit. Ariobarzanes non in Pompeium prolixior per ipsum quam per me in Brutum. quem tamen ego praestare non poteram; erat enim rex per- pauper aberamque ab eo ita longe ut nihil possem nisi litteris, quibus pugnare non destiti. summa haec est: pro ratione pecuniae liber[2al]2ius est Brutus tractatus quam Pompeius. Bruto curata hoc anno talenta circiter &7C&, Pompeio in sex mensi- bus promissa &7CC&. iam in Appi negotio quantum tribuerim Bruto dici vix potest. quid est igitur quod laborem? amicos habet meras nugas, Ma[2ti]2nium, Scaptium; qui quia non habuit [2a]2 me turmas equitum quibus Cyprum vexaret, ut ante me fecerat, @1 fortasse suscenset, aut quia praefectus non est, quod ego nemini tribui negotiatori (non C. Vennonio, meo familiari, non tuo, M. Laenio), et quod tibi Romae ostenderam me servaturum; in quo perseveravi. sed quid poterit queri is qui auferre pecu- niam cum posset noluit? %aut Scaptius% qui in Cappadocia fuit puto esse satis factum. is a me tribunatum cum accepisset, quem ego ex Bruti litteris ei detulissem, postea scripsit ad me se uti nolle eo tribunatu. Gavius est quidam, cui cum praefecturam detulissem Bruti rogatu multa et dixit et fecit cum quadam mea contumelia, P. Clodi canis. is me nec proficiscentem Apamea prosecutus est nec, cum postea in castra venisset atque inde discederet, num quid vellem rogavit et fuit aperte mihi nescio qua re non amicus. hunc ego si in praefectis habuissem, quem tu me hominem putares? qui, ut scis, potentissimorum hominum contumaciam numquam tulerim, ferrem huius adseculae? etsi hoc plus est quam ferre, tribuere etiam aliquid benefici et honoris. is igitur Gavius, cum Apameae me nuper vidisset Romam proficiscens, me ita appellavit [2ut]2 Culleolum vix auderem: 'unde' inquit 'me iubes petere cibaria praefecti?' respondi lenius quam putabant oportuisse qui aderant, me non instituisse iis dare cibaria quorum opera non essem usus. abiit iratus. huius nebulonis oratione si Brutus moveri potest, licebit eum solus ames, me aemulum non habebis. sed illum eum futurum esse @1 puto qui esse debet; tibi tamen causam notam esse volui et ad ipsum haec perscripsi diligentissime. omnino (soli enim sumus) nullas umquam ad me litteras misit Brutus, ne proxime quidem de Appio, in quibus non inesset adrogans et $A)KOINONO/HTON aliquid. tibi autem valde solet in ore esse. 'Granius autem non contemnere se et reges odisse superbos.' in quo tamen ille mihi risum magis quam stomachum movere solet; sed plane parum cogitat quid scribat aut ad quem. Q. Cicero puer legit, ut opinor, et certe, epistulam inscriptam patri suo; solet enim aperire, idque de meo consilio, si quid forte sit quod opus sit sciri. in ea autem epistula erat idem illud de sorore quod ad me. mirifice conturbatum vidi puerum; lacrimans mecum est questus. quid quaeris? miram in eo pie- tatem, suavitatem humanitatemque perspexi; quo maiorem spem habeo nihil fore aliter ac deceat. id te igitur scire volui. Ne illud quidem praetermittam. Hortensius filius fuit Laodiceae gladiatoribus, flagitiose et turpiter. hunc ego patris causa vocavi ad cenam quo die venit, et eiusdem patris causa nihil amplius. is mihi dixit se Athenis me exspectaturum ut mecum decederet. 'recte' inquam; quid enim dicerem? omnino puto nihil esse quod dixit; nolo quidem, ne offendam patrem, quem mehercule multum diligo. sin fuerit meus comes, moderabor ita ne quid eum offendam quem minime volo. Haec sunt. etiam illud: orationem Q. Celeris mihi velim @1 mittas contra M. Servilium. litteras mitte quam primum; si nihil [2erit, id ipsum scribes, nihil]2 fieri, vel per tuum tabellarium. Piliae et filiae salutem. cura ut valeas. {47Scr. in itinere med., ut vid., m. Iun. an. 50}47 CICERO ATTICO SAL. Tarsum veni Non. Iun. ibi me multa moverunt: magnum in Syria bellum, magna in Cilicia latrocinia, mihi difficilis ratio administrandi, quod paucos dies habebam reliquos annui muneris, illud autem difficillimum, relinquendus erat ex senatus consulto qui praeesset. nihil minus probari poterat quam quaestor Mescinius. nam de Coelio nihil audiebamus. rectissi- mum videbatur Quintum fratrem cum imperio relinquere; in quo multa molesta, discessus noster, belli periculum, militum improbitas, sescenta praeterea. o rem totam odiosam! sed haec fortuna viderit, quoniam consilio non multum uti licet. Tu quando Romam salvus (ut spero) venisti, videbis, ut soles, omnia quae intelleges nostra interesse, in primis de Tullia mea, cuius de condicione quid mihi placeret scripsi ad Teren- tiam cum tu in Graecia esses; deinde de honore nostro. quod enim tu afuisti, vereor ut satis diligenter actum in senatu sit de litteris meis. Illud praeterea $MUSTIKW/TERON& ad te scribam, tu sagacius odorabere. $TH=S DA/MARTO/S MOU O( A)PELEU/QEROS& ($OI)=SQA O(\N LE/GW&) $E)/DOCE/ $MOI PRW/HN, E)C W(=N A)LOGEUO/MENOS PAREFQE/GGETO, PEFURAKE/NAI TA\S $YH/FOUS E)K TH=S W)NH=S TW=N U(PARXO/NTWN& [2$TW=N&]2 $TOU= *KROTWNIA/TOU @1 $TURANNOKTO/NOU. DE/DOIKA DH\ MH/ TI&_$NOH/SEIS DH/POU. TOU=TO DH\ $PERISKEYA/MENOS TA\ LOIPA\ E)CASFA/LISAI.& non queo tantum quantum vereor scribere; tu autem fac ut mihi tuae litterae volent obviae. Haec festinans scripsi in itinere atque agmine. Piliae et puellae Caeciliae bellissimae salutem dices. {47Scr. in castris ad Pyramum v Kal. Quint. an. 50 (%14`3)}47 CICERO ATTICO SAL. Nunc quidem profecto Romae es, quo te, si ita est, salvum venisse gaudeo; unde quidem quam diu afuisti, magis a me abesse videbare quam si domi esses. minus enim mihi meae notae res erant, minus etiam publicae. qua re velim, etsi (ut spero) te haec legente aliquantum iam viae processero, tamen obvias mihi litteras quam argutissimas de omnibus rebus crebro mittas, in primis de quo scripsi ad te antea. $TH=S $CUNAO/ROU TH=S E)MH=S OU(CELEU/QEROS E)/DOCE/ MOI QAMA\ BATTARI/ZWN [2$KAI\&]2 $A)LU/WN E)N TOI=S CULLO/GOIS KAI\ TAI=S LE/SXAIS U(PO/ TI PEFU- $RAKE/NAI TA\S YH/FOUS E)N TOI=S U(PA/RXOUSIN TOI=S TOU= *KROTWNIA/TOU. hoc tu indaga, ut soles, at hoc magis. $E)C A)/STEWS E(PTALO/FOU $STEI/XWN PARE/DWKEN MNW=N& %$KAMN&% $O)FEI/LHMA TW=| *KAMI/LLW|, E(AUTO/N $TE O)FEI/LONTA MNA=S KD&# $E)K TW=N *KROTWNIATIKW=N KAI\ E)K TW=N *XER- @1 $RONHSITIKW=N MH&# $KAI\ MNA=S KLHRONOMH=SAI XM&# [$KM&]$. TOU/TWN DE\ $MHDE\ O)BOLO\N DIEULUTH=SQAI, PA/NTWN O)FEILHQE/NTWN TOU= DEUTE/ROU $MHNO\S TH=| NOUMHNI/A|. TO\N DE\ A)PELEU/QERON AU)TOU=, O)/NTA O(MW/NUMON $TW=| *KO/NWNOS PATRI/, MHDE\N O(LOSXERW=S PEFRONTIKE/NAI. TAU=TA OU)=N $PRW=TON ME\N I(/NA PA/NTA SW/|ZHTAI, DEU/TERON DE\ I(/NA MHDE\ TW=N TO/KWN $O)LIGWRH/SH|S TW=N A)PO\ TH=S PROEKKEIME/NHS H(ME/RAS. O(/SAS& * * * $AU)TOU= H)NE/GKAMEN SFO/DRA DE/DOIKA: KAI\ GA\R PARH=N PRO\S H(MA=S $KATASKEYO/MENOS KAI/ TI SXEDO\N E)LPI/SAS: A)POGNOU\S D' A)LO/GWS $A)P&[2$H=LQ&]2$EN E)PEIPW/N& '$EI)/KW:& "$AI)SXRO/N TOI DHRO/N TE ME/NEIN& . . . "', meque obiurgavit vetere proverbio '$TA\ ME\N DIDO/MENA& . . . '. reliqua vide et quantum fieri potest perspice. Nos etsi annuum tempus [est] prope iam emeritum habe- bamus (dies enim &7XXXIII& erant reliqui), sollicitudine provinciae tamen vel maxime urgebamur. cum enim arderet Syria bello et Bibulus in tanto maerore suo maximam curam belli sustineret ad meque legati eius et quaestor et amici eius litteras mitterent ut subsidio venirem, etsi exercitum infirmum habebam, auxilia sane bona sed ea Galatarum, Pisidarum, Lyciorum (haec enim sunt nostra robora), tamen esse officium meum putavi exercitum habere quam proxime hostem quoad mihi praeesse provinciae per senatus consultum liceret. sed quo ego maxime delectabar, Bibulus molestus mihi non erat, de omnibus rebus scribebat ad me potius. et mihi decessionis dies $LELHQO/TWS& obrepebat. qui cum advenerit, $A)/LLO PRO/BLHMA&, quem praeficiam, nisi Caldus quaestor venerit; de quo adhuc nihil certi habebamus. @1 Cupiebam mehercule longiorem epistulam facere, sed nec erat res de qua scriberem nec iocari prae cura poteram. valebis igitur et puellae salutem Atticulae tuae dices nostraeque Piliae. {47Scr. Tarsi, ut vid., m. Quint. an. 50}47 CICERO [2ATTICO SAL.]2 Quintus filius pie sane (me quidem certe multum hortante, sed currentem) animum patris sui sorori tuae reconciliavit. eum valde etiam tuae litterae excitarunt. quid quaeris? confido rem ut volumus esse. Bis ad te antea scripsi de re mea familiari, si modo tibi redditae litterae sunt, Graece $E)N AI)NIGMOI=S&. scilicet nihil est movendum; sed tamen $A)FELW=S& percontando [2de]2 nominibus Milonis et ut expediat ut mihi receperit hortando aliquid aut proficies [2aut certe perspicies]2. Ego Laodiceae quaestorem Mescinium exspectare iussi, ut confectas rationes lege Iulia apud duas civitates possim relin- quere. Rhodum volo puerorum causa, inde quam primum Athenas, etsi etesiae valde reflant; sed * * * plane volo his magistratibus, quorum voluntatem in supplicatione sum ex- pertus. tu tamen mitte, quaeso, mihi obviam litteras num quid putes rei publicae nomine tardandum esse nobis. Tiro ad te dedisset litteras, nisi eum graviter aegrum Issi @1 reliquissem; sed nuntiant melius esse. ego tamen angor; nihil enim illo adulescente castius, nihil diligentius. {47Scr. Sidae c. iii Non. Sext. an. 50}47 CICERO ATTICO SAL. Ego dum in provincia omnibus rebus Appium orno, subito sum factus accusatoris eius socer. 'id quidem' inquis 'di adprobent!'. ita velim, teque ita cupere certo scio. sed crede mihi, nihil minus putaram ego, qui de Ti. Nerone, qui mecum egerat, certos homines ad mulieres miseram; qui Romam venerunt factis sponsalibus. sed hoc spero melius. mulieres quidem valde intellego delectari obsequio et comitate adulescentis. cetera noli $E)CAKANQI/ZEIN&. Sed heus tu, $PUROU\S EI)S DH=MON& Athenis? placet hoc tibi? etsi non impediebant mei certe libri; non enim ista largitio fuit in civis sed in hospites liberalitas. me tamen de Academiae $PROPU/LW| iubes cogitare, cum iam Appius de Eleusine non cogitet? De Hortensio te certo scio dolere. equidem excrucior; decreram enim valde cum eo familiariter vivere. Nos provinciae praefecimus Coelium. 'puerum' inquies 'et fortasse fatuum et non gravem et non continentem.' adsentior; fieri non potuit aliter. nam quas multo ante tuas acceperam litteras in quibus $E)PE/XEIN& te scripseras quid esset mihi facien- dum de relinquendo, eae me pungebant. videbam enim quae @1 tibi essent $E)POXH=S& causae, et erant eaedem mihi. puero traderem? [2id rei publicae non utile]2. fratri autem? illud non utile nobis. nam praeter fratrem nemo erat quem sine contumelia quaestori, nobili praesertim, anteferrem. tamen, dum impendere Parthi videbantur, statueram fratrem relinquere, aut etiam rei publicae causa contra senatus consultum ipse remanere; qui postea quam incredibili felicitate discesserunt, sublata dubitatio est. videbam sermones: 'hui, fratrem reliquit! num est hoc non plus annum obtinere provinciam? quid quod senatus eos voluit praeesse provinciis qui non praefuissent? at hic triennium.' Ergo haec ad populum: quid quae tecum? numquam essem sine cura, si quid iracundius aut contumeliosius aut neglegen- tius, quae fert vita hominum. quid si quid filius puer et puer bene sibi fidens? qui esset dolor? quem pater non dimittebat teque id censere moleste ferebat. at nunc Coelius non dico equidem 'quod egerit', sed tamen multo minus laboro. adde illud. Pompeius, eo robore vir, iis radicibus, Q. Cassium sine sorte delegit, Caesar Antonium: ego sorte datum offenderem, ut etiam inquireret in eum quem reliquissem? hoc melius, et huius rei plura exempla, senectuti quidem nostrae profecto aptius. at te apud eum, di boni, quanta in gratia posui! eique legi litteras non tuas sed librari tui. Amicorum litterae me ad triumphum vocant, rem a nobis, ut ego arbitror, propter hanc $PALIGGENESI/AN& nostram non neglegendam. qua re tu quoque, mi Attice, incipe id cupere, quo nos minus inepti videamur. @1 {47Scr. Ephesi Kal. Oct. an. 50 (%14`4)}47 CICERO ATTICO SAL. Cum instituissem ad te scribere calamumque sumpsissem, Batonius e navi recta ad me venit domum Ephesi et epistulam tuam reddidit &7II& Kal. Oct. laetatus sum felicitate navigationis tuae, opportunitate Piliae, etiam hercule sermone eiusdem de coniugio Tulliae meae. Batonius autem meros terrores ad me attulit Caesarianos, cum Lepta etiam plura locutus est, spero falsa sed certe horribilia: exercitum nullo modo dimissurum, cum illo praetores designatos [2tris]2, Cassium tribunum pl., Lentulum consulem facere, Pompeio in animo esse urbem relinquere. sed heus tu, num quid moleste fers de illo qui se solet anteferre patruo sororis tuae fili? at a quibus victus! Sed ad rem. nos etesiae vehementissimi tardarunt; detraxit &7XX& ipsos dies etiam aphractus Rhodi. Kal. Oct. Epheso conscen- dentes hanc epistulam dedimus L. Tarquitio simul e portu egredienti sed expeditius naviganti. nos Rhodiorum aphractis ceterisque longis navibus tranquillitates aucupaturi eramus; ita tamen properabamus ut non posset magis. De raudusculo Puteolano gratum. nunc velim dispicias res Romanas, videas quid nobis de triumpho cogitandum putes, ad quem amici me vocant. ego, nisi Bibulus, qui dum unus hostis in Syria fuit pedem porta non plus extulit quam [2consul]2 domo sua, adniteretur de triumpho, aequo essem animo; nunc @1 vero '$AI)SXRO\N SIWPA=N&'. sed explora rem totam, ut quo die congressi erimus consilium capere possimus. Sat multa, qui et properarem et ei litteras darem qui aut mecum aut paulo ante venturus esset. Cicero tibi plurimam salutem dicit, tu dices utriusque nostrum verbis et Piliae tuae et filiae. {47Scr. Athenis Id. Oct. an. 50 (%14`5)}47 CICERO ATTICO SAL. In Piraeea cum exissem prid. Id. Oct., accepi ab Acasto servo meo statim tuas litteras. quas quidem cum exspectassem iam diu, admiratus sum, ut vidi obsignatam epistulam, brevitatem eius, ut aperui, rursus $SU/GXUSIN& litterularum, quae solent tuae compositissimae et clarissimae esse, ac, ne multa, cognovi ex eo quod ita scripseras te Romam venisse a. d. &7XII& Kal. Oct. cum febri. percussus vehementer, nec magis quam debui, statim quaero ex Acasto. ille et tibi et sibi visum et ita se domi ex tuis audisse ut nihil esset incommodi; id videbatur adprobare quod erat in extremo, febriculam tum te habentem scripsisse. sed te amavi tamen admiratusque sum quod nihilo minus ad me tua manu scripsisses. qua re de hoc satis; spero enim, quae tua prudentia et temperantia est, [2et]2 hercule, ut me iubet Acastus, confido te iam ut volumus valere. A Turranio te accepisse meas litteras gaudeo. $PARAFU/LACON&, si me amas, $TH\N TOU= FURATOU= FILOTIMI/AN: AU)TI/KA GA\R& hanc, quae mehercule mihi magno dolori est (dilexi enim hominem), @1 procura, quantulacumque est, Precianam hereditatem; prorsus ille ne attingat. dices nummos mihi opus esse ad apparatum triumphi; in quo, ut praecipis, nec me $KENO\N& in expetendo cognosces nec $A)/TUFON& in abiciendo. Intellexi ex tuis litteris te ex Turranio audisse a me provin- ciam fratri traditam. adeon ego non perspexeram prudentiam litterarum tuarum? $E)PE/XEIN& te scribebas: quid erat dubitatione dignum, si esset quicquam cur placeret fratrem et talem fratrem relinqui? $A)QE/THSIS& ista mihi tua, non $E)POXH\& videbatur. monebas de Q. Cicerone puero ut eum quidem neutiquam relinquerem: '$TOU)MO\N O)/NEIRON E)MOI/&.' eadem omnia quasi collocuti essemus vidimus. non fuit faciendum aliter, meque $E)PIXRONI/A E)POXH\ tua dubitatione liberavit. sed puto te accepisse de hac re epistu- lam scriptam accuratius. Ego tabellarios postero die ad vos eram missurus; quos puto ante venturos quam nostrum Saufeium, sed eum sine meis litteris ad te venire vix rectum erat. tu mihi, ut polliceris, de Tulliola mea, id est de Dolabella, perscribes, de re publica, quam provideo in summis periculis, de censoribus, maximeque de signis, tabulis quid fiat, referaturne. Id. Oct. has dedi litteras, quo die, ut scribis, Caesar Placentiam legiones &7IIII&. quaeso, quid nobis futurum est? in arce Athenis statio mea nunc placet. @1 {47Scr. Athenis xvii Kal. Nov. an. 50}47 CICERO ATTICO SAL. Dederam equidem L. Saufeio litteras et dederam ad te unum, quod, cum non esset temporis mihi ad scribendum satis, tamen hominem tibi tam familiarem sine meis litteris ad te venire nolebam; sed, ut philosophi ambulant, has tibi redditum iri putabam prius. sin iam illas accepisti, scis me Athenas venisse prid. Id. Oct., e navi egressum in Piraeum tuas ab Acasto nostro litteras accepisse, conturbatum quod cum febre Romam venisses bono tamen animo esse coepisse quod Acastus ea quae vellem de adlevato corpore tuo nuntiaret, cohorruisse autem in e[2o]2 quod tuae litterae de legionibus Caesaris adferrent; et egi[sse] tecum ut videres ne quid $FILOTIMI/A& eius quem nosti nobis noceret; et, de quo iam pridem ad te scripseram, Tur- ranius autem secus tibi Brundisi dixerat (quod ex iis litteris cognovi quas a Xenone, optimo viro, accepi), cur fratrem pro- vinciae non praefecissem exposui breviter. haec fere sunt in illa epistula. Nunc audi reliqua. per fortunas, omnem tuum amorem quo me es amplexus omnemque tuam prudentiam, quam mehercule ego in omni genere iudico singularem, confer iam ad eam curam, ut de omni statu meo cogites. videre enim mihi videor tantam dimicationem, nisi idem deus qui nos melius quam optare auderemus Parthico bello liberavit respexerit rem publicam_sed tantam quanta numquam fuit. age, hoc malum mihi commune est cum omnibus; nihil tibi mando ut de eo cogites, illud meum proprium $PRO/BLHMA&, quaeso, suscipe. @1 videsne ut te auctore sim utrumque complexus [Pompeium et Caesarem]? ac vellem a principio te audisse amicissime monentem, '$A)LL' E)MO\N OU)/POTE QUMO\N E)NI\ STH/QESSIN E)/PEIQES&'$: [$PATRI/DOS&] sed aliquando tamen persuasisti ut alterum complecterer quia de me erat optime meritus, alterum quia tantum valebat. feci igitur, itaque effeci omni obsequio ut neutri illorum quisquam esset me carior. haec enim cogitabamus, nec mihi coniuncto cum Pompeio fore necesse peccare in re publica aliquando nec cum Pompeio sentienti pugnandum esse cum Caesare; tanta erat illorum coniunctio. nunc impendet, ut et tu ostendis et ego video, summa inter eos contentio. me autem uterque numerat suum, nisi forte simulat alter. nam Pompeius non dubitat; vere enim iudicat ea quae de re publica nunc sentiat mihi valde probari. utriusque autem accepi eius modi litteras eodem tem- pore quo tuas ut neuter quemquam omnium pluris facere quam me videretur. Verum quid agam? non quaero illa ultima (si enim castris res geretur, video cum altero vinci satius esse quam cum altero vincere), sed illa quae tum agentur cum venero, ne ratio absentis habeatur, ut exercitum dimittat. 'dic, M. Tulli.' quid dicam? 'exspecta, amabo te, dum Atticum conveniam'? non est locus ad tergiversandum. contra Caesarem? 'ubi illae sunt densae dexterae?'; nam ut illi hoc liceret adiuvi, rogatus ab ipso Ravennae de Caelio tribuno pl. ab ipso autem? etiam a Gnaeo nostro in illo divino tertio consulatu. aliter sensero? '$AI)DE/OMAI&' non Pompeium modo sed '$*TRW=AS KAI\ *TRW|A/DAS&'. '$*POULUDA/MAS @1 $MOI PRW=TOS E)LEGXEI/HN KATAQH/SEI&'; quis? tu ipse scilicet, laudator et factorum et scriptorum meorum. Hanc ergo plagam effugi per duos superiores Marcellorum consulatus cum est actum de provincia Caesaris, nunc incido in discrimen ipsum. itaque ut stultus primus suam sententiam dicat, mihi valde placet de triumpho nos moliri aliquid, extra urbem esse cum iustissima causa. tamen dabunt operam ut eliciant sententiam meam. ridebis hoc loco fortasse: quam vellem etiam nunc in provincia morari! plane opus fuit, si hoc impendebat. etsi nil miserius; nam $O(DOU= PA/RERGON& volo te hoc scire: omnia illa prima quae etiam [2tu]2 tuis litteris in caelum ferebas $E)PI/THKTA& fuerunt. quam non est facilis virtus! quam vero difficilis eius diuturna simulatio! cum enim hoc rectum et gloriosum putarem, ex annuo sumptu qui mihi decretus esset me C. Coelio quaestori relinquere annuum, referre in aerarium ad HS <&7M&>, ingemuit nostra cohors, omne illud putans distribui sibi oportere, ut ego amicior invenirer Phry- gum et Cilicum aerariis quam nostro. sed me non moverunt; nam et mea laus apud me plurimum valuit nec tamen quicquam honorifice in quemquam fieri potuit quod praetermiserim. sed haec fuerit, ut ait Thucydides, $E)KBOLH\ LO/GOU& non inutilis. Tu autem de nostro statu cogitabis: primum quo artificio tueamur benevolentiam Caesaris, deinde de ipso triumpho; quem video, nisi rei publicae tempora impedient, $EU)PO/RISTON&. iudico autem cum ex litteris amicorum tum ex supplicatione; @1 quam qui non decrevit, [2plus decrevit]2 quam si omnis decresset triumphos. ei porro adsensus est unus familiaris meus, Favonius, alter iratus, Hirrus. Cato autem et scribendo adfuit et ad me de sententia sua iucundissimas litteras misit. sed tamen gratulans mihi Caesar de supplicatione triumphat de sententia Catonis, nec scribit quid ille sententiae dixerit sed tantum supplicatio- nem eum mihi non decrevisse. Redeo ad Hirrum. coeperas eum mihi placare: perfice. habes Scrofam, habes Silium. ad eos ego etiam antea scripsi et iam ad ipsum Hirrum. locutus enim erat cum iis commode, se potuisse impedire sed noluisse; adsensum tantum esse Catoni, amicissimo meo, cum is honorificentissimam in me sententiam dixisset; nec me ad se ullas litteras misisse, cum ad omnis mit- terem. verum dicebat; ad eum enim solum et ad Crassipedem non scripseram. Atque haec de rebus forensibus: redeamus domum. diiun- gere me ab illo volo; merus est $FURATH/S&, germanus Lartidius. '$A)LLA\ TA\ ME\N PROTETU/XQAI E)A/SOMEN A)XNU/MENOI/ PER.&' reliqua expediamus, hoc primum, quae accessit cura dolori meo_sed tamen hoc, quicquid est, Precianum cum iis rationibus quas ille meas tractat admisceri nolo. scripsi ad Terentiam, scripsi etiam ad ipsum, me quicquid posset nummorum ad apparatum sperati triumphi ad te redacturum. ita puto $A)/MEMPTA& fore; verum ut libebit. hanc quoque suscipe curam, quem ad modum expediamur; id tu et ostendisti quibusdam litteris ex Epiro [2an]2 Athenis datis et in eo ego te adiuvabo. @1 {47Scr. Brundisi fort. vi Kal. Dec. an. 50 (%14`1)}47 CICERO ATTICO SAL. Brundisium venimus &7VII& Kal. Dec. usi tua felicitate navigandi; ita belle nobis 'flavit ab Epiro lenissimus Onchesmites' (hunc $SPONDEIA/ZONTA& si cui voles $TW=N NEWTE/RWN& pro tuo vendito). Valetudo tua me valde conturbat; significant enim tuae lit- terae te prorsus laborare. ego autem, cum sciam quam sis fortis, vehementius esse quiddam suspicor quod te cogat cedere et prope modum infringat. etsi alteram quartanam Pamphilus tuus mihi dixit decessisse et alteram leviorem accedere. Terentia vero, quae quidem eodem tempore ad portam Brundisinam venit quo ego in portum mihique obvia in foro fuit, L. Pontium sibi in Trebulano dixisse narrabat etiam eam decessisse; quod si ita est, quod maxime mehercule opto, [2gaudeo]2, idque spero tua prudentia et temperantia te con- secutum. Venio ad epistulas tuas; quas ego sescentas uno tempore accepi, aliam alia iucundiorem, quae quidem erant tua manu; nam Alexidis manum amabam quod tam prope accedebat ad similitudinem tuae, [litterae manum] non amabam quod indicabat te non valere. cuius quoniam mentio facta est, Tironem Patris aegrum reliqui, adulescentem [2doctum et diligentem]2, ut nosti, et adde, si quid vis, probum; nihil vidi melius. itaque careo aegre et, quamquam videbatur se non graviter habere, tamen sum sollicitus maximamque spem habeo in M'. Curi diligentia, de qua ad me scripsit Tiro et multi @1 nuntiarunt. Curius autem ipse sensit quam tu velles se a me diligi, et eo sum admodum delectatus. et mehercule est quem facile diligas; $AU)TO/XQWN& in homine urbanitas est. eius testamen- tum deporto trium Ciceronum signis obsignatum cohortisque praetoriae; fecit palam te ex libella, me ex terruncio. in Actio Corcyrae Alexio me opipare muneratus est. Q. Ciceroni obsisti non potuit quo minus Thyamim videret. Filiola tua te delectari laetor et probari tibi $FUSIKH\N& esse $TH\N& [2$STORGH\N TH\N&]2 $PRO\S TA\ TE/KNA&. etenim si hoc non est, nulla potest homini esse ad hominem naturae adiunctio; qua sublata vitae societas tollitur. 'bene eveniat!' inquit Carneades, spurce, sed tamen prudentius quam Lucius noster et Patron, qui, cum omnia ad se referant [2nec]2 quicquam alterius causa fieri putent et cum ea re bonum virum esse oportere dicant ne malum habeat, non quo[2d]2 id natura rectum sit, non intellegunt se de callido homine loqui, non de bono viro. sed haec, opinor, sunt in iis libris quos tu laudando animos mihi addidisti. Redeo ad rem. quo modo exspectabam epistulam quam Philoxeno dedisses! scripseras enim in ea esse de sermone Pompei Neapolitano. eam mihi Patron Brundisi reddidit; Corcyrae, ut opinor, acceperat. nihil potuit esse iucundius; erat enim de re publica, de opinione quam is vir haberet integritatis meae, de benevolentia quam ostendit eo sermone quem habuit de triumpho. sed tamen hoc iucundissimum, quod intellexi te @1 ad eum venisse ut eius animum erga me perspiceres; hoc mihi, inquam, accidit iucundissimum. De triumpho autem nulla me cupiditas umquam tenuit ante Bibuli impudentissimas litteras quas amplissima supplicatio consecuta est. a quo si ea gesta essent quae scripsit, gauderem et honori faverem; nunc illum, qui pedem porta quoad hostis cis Euphratem fuit non extulerit, honore augeri, me, in cuius exercitu spem illius exercitus habuit, idem non adsequi dedecus est nostrum_nostrum, inquam, te coniungens. itaque omnia experiar et, ut spero, adsequar. quod si tu valeres, iam mihi quaedam explorata essent; sed, ut spero, valebis. De raudusculo Numeriano multum te amo. Hortensius quid egerit aveo scire, Cato quid agat; qui quidem in me turpiter fuit malevolus. dedit integritatis, iustitiae, clementiae, fidei mihi testimonium, quod non quaerebam; quod postulabam negavit. [id] itaque Caesar iis litteris quibus mihi gratulatur et omnia pollicetur quo modo exsultat Catonis in me ingratissimi iniuria! at hic idem Bibulo dierum &7XX&. ignosce mihi: non possum haec ferre nec feram. Cupio ad omnis tuas epistulas, sed nihil necesse est; iam enim te videbo. illud tamen de Chrysippo (nam de altero illo minus sum admiratus, operario homine; sed tamen ne illo quidem quicquam improbius)_Chrysippum vero, quem ego propter litterularum nescio quid libenter vidi, in honore habui, disce- dere a puero insciente me! mitto alia quae audio multa, mitto furta; fugam non fero, qua mihi nihil visum est sceleratius. @1 itaque usurpavi vetus illud Drusi, ut ferunt, praetoris in eo qui eadem liber non iuraret, me istos liberos non addixisse, prae- sertim cum adesset nemo a quo recte vindicarentur. id tu, ut videbitur, ita accipies; ego tibi adsentiar. Vni tuae disertissimae epistulae non rescripsi, in qua est de periculis rei publicae. quid rescriberem? valde eram perturbatus. sed ut nihil magno opere metuam Parthi faciunt, qui repente Bibulum semivivum reliquerunt. {47Scr. in Trebulano Ponti v Id. Dec. an. 50 (%14`12)}47 CICERO ATTICO SAL. A. d. &7VIII& Id. Dec. Aeculanum veni et ibi tuas litteras legi quas Philotimus mihi reddidit; e quibus hanc primo aspectu volup- tatem cepi, quod erant a te ipso scriptae, deinde earum accuratis- sima diligentia sum mirum in modum delectatus. ac primum illud in quo te Dicaearcho adsentiri negas: etsi cupidissime expetitum a me est et te adprobante ne diutius anno in provincia essem, tamen non est nostra contentione perfectum. sic enim scito, verbum in senatu factum esse numquam de ullo nostrum qui provincias obtinuimus quo in iis diutius quam ex senatus consulto maneremus, ut iam ne istius quidem rei culpam sustineam, quod minus diu fuerim in provincia quam fortasse fuerit utile. sed 'quid si hoc melius?' saepe opportune dici videtur, ut in hoc ipso. sive enim ad concordiam res adduci @1 potest sive ad bonorum victoriam, utriusvis rei me aut adiu- torem velim esse aut certe non expertem; sin vincuntur boni, ubicumque essem, una cum iis victus essem. qua re celeritas nostri reditus $A)METAME/LHTOS& debet esse. quod si ista nobis cogitatio de triumpho iniecta non esset, quam tu quoque adprobas, ne tu haud multum requireres illum virum qui in sexto libro informatus est. quid enim tibi faciam, qui illos libros devorasti? quin nunc ipsum non dubitabo rem tantam abicere, si id erit rectius. utrumque vero simul agi non potest, et de triumpho ambitiose et de re publica libere. sed ne dubi- taris quin, quod honestius, id mihi futurum sit antiquius. Nam quod putas utilius esse, vel mihi quod tutius sit vel etiam ut rei publicae prodesse possim, me esse cum imperio, id coram considerabimus quale sit; habet enim res deliberationem, etsi ex parte magna tibi adsentio[2r]2. de animo autem meo erga rem publicam bene facis quod non dubitas, et illud probe iudicas, nequaquam satis pro meis officiis, pro ipsius in alios effusione illum in me liberalem fuisse, eiusque rei causam vere explicas; %et eis% quae de Fabio Caninioque acta scribis valde consentiunt. quae si secus essent totumque se ille in me pro- fudisset, tamen illa quam scribis custos urbis me praeclarae inscriptionis memorem esse cogeret nec mihi concederet ut imitarer Vulcatium aut Servium, quibus tu es contentus, sed aliquid nos vellet nobis dignum et sentire et defendere; quod quidem agerem, si liceret, alio modo ac nunc agendum est. De sua potentia dimicant homines hoc tempore periculo @1 civitatis. nam si res publica defenditur, cur ea consule isto ipso defensa non est? cur ego, in causa rei publicae salus consistebat, defensus postero anno non sum? cur imperium illi aut cur illo modo prorogatum est? cur tanto opere pugnatum ut de eius absentis ratione habenda decem tribuni pl. ferrent? his ille rebus ita convaluit ut nunc in uno civi spes ad resisten- dum sit; qui mallem tantas ei viris non dedisset quam nunc tam valenti resisteret. sed quoniam res eo deducta est, non quaeram, ut scribis, '$POU= SKA/FOS TO\ TW=N *)ATREIDW=N&;': mihi $SKA/FOS& unum erit quod a Pompeio gubernabitur. illud ipsum quod ais, 'quid fiet cum erit dictum "dic, M. Tulli?"': $SU/NTOMA&, 'Cn. Pompeio adsentior'. ipsum tamen Pompeium separatim ad concordiam hortabor; sic enim sentio, maximo in periculo rem esse. vos scilicet plura, qui in urbe estis; verum tamen haec video, cum homine audacissimo paratissimoque negotium esse, omnis damnatos, omnis ignominia adfectos, omnis damnatione ignominiaque dignos illac facere, omnem fere iuventutem, omnem illam urbanam ac perditam plebem, tribunos valentis addito Q. Cassio, omnis qui aere alieno premantur, quos pluris esse intellego quam putaram (causam solum illa causa non habet, ceteris rebus abundat); hic omnia facere omnis ne armis decernatur, quorum exitus semper incerti, nunc vero etiam in alteram partem magis timendi. Bibulus de provincia decessit, Veientonem praefecit; in decedendo erit, ut audio, tardior. quem cum ornavit Cato @1 declaravit iis se solis [non] invidere quibus nihil aut non multum ad dignitatem posset accedere. Nunc venio ad privata; fere enim respondi tuis litteris de re publica et iis quas in suburbano et iis quas postea scripsi[2sti]2. ad privata venio. unum etiam, de Caelio: tantum abest ut meam ille sententiam moveat ut valde ego ipsi quod de sua sententia decesserit paenitendum putem. sed quid est quod ei vici Luccei sint addicti? hoc te praetermisisse miror. De Philotimo, faciam equidem ut mones. sed ego %mihi% ab illo hoc tempore non rationes exspectabam quas tibi edidit, verum id reliquum quod ipse in Tusculano me referre in commentarium mea manu voluit quodque idem in Asia mihi sua manu scriptum dedit. id si praestaret, quantum mihi aeris alieni esse tibi edidit, tantum et plus etiam mihi ipse deberet. sed in hoc genere, si modo per rem publicam licebit, non accusabimur posthac; neque hercule antea neglegentes fuimus sed et amicorum [2et publicorum negotiorum]2 multitudine occupati. ergo utemur, ut polliceris, et opera et consilio tuo, nec tibi erimus, ut spero, in eo molesti. De serpirastris cohortis meae, nihil [2est]2 quod doleas; ipsi enim se collegerunt admiratione [in te] integritatis meae. sed me moverat nemo magis quam is quem tu minime putas. idem et initio fuerat et nunc est egregius; sed in ipsa decessione significavit sperasse se aliquid et id quod animum induxerat @1 paulisper non tenuit, sed cito ad se rediit meisque honorificentis- simis erga se officiis victus pluris ea duxit quam omnem pecu- niam. Ego a Curio tabulas accepi, quas mecum porto. Hortensi legata cognovi; nunc aveo scire quid %hominis% sit et quarum rerum auctionem instituat; nescio enim cur, cum portam Flumentanam Caelius occuparit, ego Puteolos non meos faciam. Venio ad 'Piraeea', in quo magis reprehendendus sum quod homo Romanus 'Piraeea' scripserim, non 'Piraeum' (sic enim omnes nostri locuti sunt), quam quod addiderim [2'in']2; non enim hoc ut oppido praeposui sed ut loco; et tamen Dionysius noster et qui est nobiscum Nicias Cous non rebatur oppidum esse Piraeea. sed de re videro. nostrum quidem si est peccatum, in eo est quod non ut de oppido locutus sum sed ut de loco, secutusque sum non dico Caecilium, 'mane ut ex portu in Piraeum' (malus enim auctor Latinitatis est), sed Terentium (cuius fabellae propter elegantiam sermonis putabantur a C. Laelio scribi), 'heri aliquot adulescentuli coiimus in Piraeum'; et idem, 'mercator hoc addebat, captam e Sunio'; quod si $DH/MOUS& oppida volumus esse, tam est oppidum Sunium quam Piraeus. Sed quoniam grammaticus es, si hoc mihi $ZH/THMA& persolveris, magna me molestia liberaris. ille mihi litteras blandas mittit; facit idem pro eo Balbus. mihi certum est ab honestissima sententia digitum nusquam; sed scis illi reliquum quantum sit. @1 putasne igitur verendum esse ne aut obiciat id nobis aliquis, si languidius, aut repetat, si fortius? quid ad haec reperis? 'solva- mus' inquis. age, a Caelio mutuabimur. hoc tu tamen consideres velim. puto enim, in senatu si quando praeclare pro re publica dixero, Tartessium istum tuum mihi exeunti, 'iube sodes nummos curare'. Quid superest? etiam: gener est suavis mihi, Tulliae, Teren- tiae; quantumvis vel ingeni vel humanitatis %satis%; reliqua, quae nosti, ferenda. scis enim quos %aperierimus%; qui omnes, praeter eum de quo per te egimus, reum me facerent. ipsis enim expensum nemo ferret. sed haec coram; nam multi sermonis sunt. Tironis reficiendi spes est in M'. Curio, cui ego scripsi tibi eum gratissimum facturum. data &7V& Id. Dec. a Pontio ex Trebulano. {47Scr. in Cumano, ut vid., c. Id. Dec. an. 50}47 CICERO ATTICO SAL. Dionysium flagrantem desiderio tui misi ad te, nec mehercule aequo animo, sed fuit concedendum. quem quidem cognovi cum doctum, quod mihi iam ante erat notum, tum sanctum, plenum offici, studiosum etiam meae laudis, frugi hominem, ac, ne libertinum laudare videar, plane virum bonum. Pompeium vidi &7IIII& Id. Dec.; fuimus una horas duas fortasse. magna laetitia mihi visus est adfici meo adventu; de triumpho @1 hortari, suscipere partis suas, monere ne ante in senatum accederem quam rem confecissem, ne dicendis sententiis ali- quem tribunum alienarem. quid quaeris? in hoc officio sermone eius nihil potuit esse prolixius. de re publica autem ita mecum locutus est quasi non dubium bellum haberemus: nihil ad spem concordiae; plane illum a se alienatum cum ante intellegeret, tum vero proxime iudicasse; venisse Hirtium a Caesare, qui esset illi familiarissimus, ad se non accessisse et, cum ille a. d. &7VIII& Id. Dec. vesperi venisset, Balbus de tota re constituisset a. d. &7VII& ad Scipionem ante lucem venire, multa de nocte eum profectum esse ad Caesarem. hoc illi $TEKMHRIW=DES& videbatur esse alienationis. quid multa? nihil me aliud consolatur nisi quod illum, cui etiam inimici alterum consulatum, fortuna summam potentiam dederit, non arbitror fore tam amentem ut haec in discrimen adducat. quod si ruere coeperit, ne ego multa timeo quae non audeo scribere. sed ut nunc est, a. d. &7III& Non. Ian. ad urbem cogito. {47Scr. in Formiano med. m. Dec. an. 50}47 CICERO ATTICO SAL. Multas uno tempore accepi tuas, quae mihi, quamquam recentiora audiebam ex iis qui ad me veniebant, tamen erant iucundae; studium enim et benevolentiam declarabant. valetudine tua moveor et Piliam in idem genus morbi delapsam @1 curam tibi adferre maiorem sentio. date igitur operam ut valeatis. De Tirone video tibi curae esse; quem quidem ego, etsi mirabilis utilitates mihi praebet, cum valet, in omni genere vel negotiorum vel studiorum meorum, tamen propter humani- tatem et modestiam malo salvum quam propter usum meum. Philogenes mecum nihil umquam de %lusgenio% locutus est; de ceteris rebus habes Dionysium. sororem tuam non venisse in Arcanum miror. de Chrysippo, meum consilium probari tibi non moleste fero. ego in Tusculanum nihil sane hoc tempore (devium est $TOI=S A)PANTW=SIN& et habet alia $DU/S- $XRHSTA&), sed de Formiano Tarracinam prid. Kal. Ian., inde Pomptinum %summam%, inde Albanum Pompei; ita ad urbem &7III& Non., natali meo. De re publica cottidie magis timeo. non enim boni, ut putant[2ur]2, consentiunt. quos ego equites Romanos, quos senatores vidi, qui acerrime cum cetera tum hoc iter Pompei vituperarent! pace opus est. ex victoria cum multa mala tum certe tyrannus exsistet. sed haec prope diem coram. Iam plane mihi deest quid ad te scribam; nec enim de re publica, quod uterque nostrum scit eadem, et domestica nota sunt ambobus. reliquum est iocari, si hic sinat; nam ego is sum qui illi concedi putem utilius esse quod postulat quam signa conferri; sero enim resistimus ei quem per annos decem aluimus contra nos. 'quid senti[2e]2s igitur?' inquis. nihil scilicet nisi de @1 sententia tua, nec prius quidem quam nostrum negotium aut confecerimus aut deposuerimus. cura igitur ut valeas; aliquando $A)PO/TRIYAI& quartanam istam diligentia quae in te summa est. {47Scr. in Formiano c. xiii Kal. Ian. an. 50}47 CICERO ATTICO SAL. Plane deest quid ad te scribam. nota omnia tibi sunt, nec ipse habeo a te quod exspectem. tantum igitur nostrum illud sol- lemne servemus, ut ne quem istuc euntem sine litteris dimit- tamus. De re publica valde timeo, nec adhuc fere inveni qui non concedendum putaret Caesari quod postularet potius quam depugnandum. est illa quidem impudens postulatio, opinione %valentior%. cur autem nunc primum ei resistamus? '$OU) GA\R DH\ $TO/DE MEI=ZON E)/PI KAKO\N&' quam cum quinquennium prorogaba- mus, aut cum ut absentis ratio haberetur ferebamus, nisi forte haec illi tum arma dedimus ut nunc cum bene parato pugnare- mus. dices 'quid tu igitur sensurus es?' non idem quod dicturus. sentiam enim omnia facienda ne armis decertetur, dicam idem quod Pompeius, neque id faciam humili animo. sed rursus hoc permagnum rei publicae malum, esse quodam modo mihi praeter ceteros non rectum me in tantis rebus a Pompeio dissidere. @1 {47Scr. in Formiano xii, ut vid., Kal. Ian. an. 50}47 CICERO ATTICO SAL. 'Dionysius, vir optimus, ut mihi quoque est perspectus, et doctissimus tuique amantissimus, Romam venit &7XV& Kal. Ian. et litteras a te mihi reddidit.' tot enim verba sunt de Dionysio in epistula tua; illud putato non adscribis, 'et tibi gratias egit'. atqui certe ille agere debuit et, si esset factum, quae tua est humanitas, adscripsisses. mihi autem nulla de eo $PALINW|DI/A datur propter superioris epistulae testimonium. sit igitur sane bonus vir; hoc enim ipsum bene fecit, quod mihi sui cogno- scendi penitus etiam istam facultatem dedit. Philogenes recte ad te scripsit; curavit enim quod debuit. eum ego uti ea pecunia volui quoad liceret; itaque usus est menses &7XIIII&. Pomptinum cupio valere et, quod scribis in urbem introisse, vereor quid sit; nam id nisi gravi de causa non fecisset. ego, quoniam &7IIII& Non. Ian. compitalicius dies est, nolo eo die in Albanum venire, ne molestus sim familiae; veniam &7III& Non. Ian. igitur, inde ad urbem prid. Non. tua $LH=YIS& quem in diem incurrat nescio, sed prorsus te commoveri incommodo valetu- dinis tuae nolo. De honore nostro, nisi quid occulte Caesar per suos tribunos molitus erit, cetera videntur esse tranquilla; tranquillissimus autem animus meus, qui totum istuc aequi boni facit, et eo magis quod iam a multis audio constitutum esse Pompeio et eius consilio in Siciliam me mittere quod imperium habeam. @1 id est $*)ABDHRITIKO/N&; nec enim senatus decrevit nec populus iussit me imperium in Sicilia habere; sin hoc res publica ad Pompeium refert, qui me magis quam privatum aliquem mittit? itaque si hoc imperium mihi molestum erit, utar ea porta quam primam videro. Nam quod scribis mirificam exspectationem esse mei neque tamen quemquam bonorum aut satis bonorum dubitare quid facturus sim, ego quos tu bonos esse dicas non intellego. ipse nullos novi, sed ita, si ordines bonorum quaerimus. nam singulares sunt boni viri; verum in dissensionibus ordines bonorum et genera quaerenda sunt. senatum bonum putas, per quem sine imperio provinciae sunt (numquam enim Curio sustinuisset, si cum eo agi coeptum esset; quam sententiam senatus sequi noluit, ex quo factum est ut Caesari non succede- retur), an publicanos, qui numquam firmi sed nunc Caesari sunt amicissimi, an faeneratores, an agricolas, quibus optatissi- mum est otium? nisi eos timere putas ne sub regno sint qui id numquam, dum modo otiosi essent, recusarunt. Quid ergo? exercitum retinentis cum legis dies transierit rationem haberi placet? mihi vero ne absentis quidem; sed cum id datum est, illud una datum est. annorum autem decem imperium et ita latum [2placet]2? placet igitur etiam me expul- sum et agrum Campanum perisse et adoptatum patricium a plebeio, Gaditanum a Mytilenaeo, et Labieni divitiae et Mamurrae placent et Balbi horti et Tusculanum. sed horum omnium fons unus est. imbecillo resistendum fuit, et id erat @1 facile; nunc legiones &7XI&, equitatus tantus quantum volet, Transpadani, plebes urbana, tot tribuni pl., tam perdita iuven- tus, tanta auctoritate dux, tanta audacia. cum hoc aut depug- nandum est aut habenda e lege ratio. 'depugna' inquis 'potius quam servias.' ut quid? si victus eris, proscribare, si viceris, tamen servias? 'quid ergo' inquis 'acturus es?' idem quod pe- cudes, quae dispulsae sui generis sequuntur greges; ut bos armenta, sic ego bonos viros aut eos quicumque dicentur boni sequar, etiam si ruent. quid sit optimum male contractis rebus plane video; nemini est enim exploratum cum ad arma ventum sit quid futurum sit, at illud omnibus, si boni victi sint, nec in caede principum clementiorem hunc fore quam Cinna fuerit nec moderatiorem quam Sulla in pecuniis locupletum. $E)MPO- $LITEU/OMAI/ SOI& iam dudum, et facerem diutius nisi me lucerna desereret. ad summam, 'dic M. Tulli'. 'adsentior Cn. Pompeio', id est T. Pomponio. Alexim, humanissimum puerum (nisi forte, dum ego absum, adulescens factus est; id enim agere videbatur), salvere iubeas velim. {47Scr. in Formiano vi aut v Kal. Ian. an. 50}47 CICERO ATTICO SAL. Quid opus est de Dionysio tam valde adfirmare? an mihi nutus tuus non faceret fidem? suspicionem autem eo mihi maiorem tua taciturnitas attulerat, quod et tu soles conglutinare amicitias @1 testimoniis tuis et illum aliter cum aliis de nobis locutum audie- bam. sed prorsus ita esse ut scribis mihi persuades; itaque ego is in illum sum quem tu me esse vis. Diem tuum ego quoque ex epistula tua quadam quam incipi- ente febricula scripseras mihi notaveram et animadverteram posse pro re nata te non incommode ad me in Albanum venire &7III& Non. Ian. sed, amabo te, nihil incommodo valetudinis feceris. quid enim est tantum in uno aut altero die? Dolabellam video Liviae testamento cum duobus coheredibus esse in triente sed iuberi mutare nomen. est $POLITIKO\N SKE/MMA rectumne sit nobili adulescenti nomen mutare mulieris testa- mento. sed id $FILOSOFW/TERON DIEUKRINH/SOMEN& cum sciemus quantum quasi sit in trientis triente. Quod putasti fore ut ante quam istuc venirem Pompeium viderem, factum est ita; nam &7VI& Kal. ad Lavernium [2me]2 consecutus est. una Formias venimus et ab hora octava ad vesperum secreto collocuti sumus. quod quaeris ecquae spes pacificationis sit, quantum ex Pompei multo et accurato ser- mone perspexi, ne voluntas quidem est. sic enim existimat, si ille vel dimisso exercitu consul factus sit, $SU/GXUSIN TH=S POLITEI/AS fore, atque etiam putat eum, cum audierit contra se diligenter parari, consulatum hoc anno neglecturum ac potius exercitum provinciamque retenturum; sin autem ille fureret, vehementer hominem contemnebat et suis et rei publicae copiis confidebat. quid quaeris? etsi mihi crebro '$CUNO\S *)ENUA/LIOS&' occurrebat, tamen levabar cura virum fortem et peritum et plurimum @1 auctoritate valentem audiens $POLITIKW=S& de pacis simulatae periculis disserentem. habebamus autem in manibus Antoni contionem habitam &7X& Kal. Ian., in qua erat accusatio Pompei usque a toga pura, querela de damnatis, terror armorum. in quibus ille 'quid censes' aiebat 'facturum esse ipsum, si in possessionem rei publicae venerit, cum haec quaestor eius infirmus et inops audeat dicere?' quid multa? non modo non expetere pacem istam sed etiam timere visus est. ex illa autem sententia relinquendae urbis %movet% hominem, ut puto. mihi autem illud molestissimum est, quod solvendi sunt nummi Caesari et instrumentum triumphi eo conferendum; est enim $A)/MORFON A)NTIPOLITEUOME/NOU XREWFEILE/THN& esse. sed haec et multa alia coram. {47Scr. in Formiano iv Kal. Ian. an. 50}47 CICERO ATTICO SAL. 'Cottidiene' inquis 'a te accipiendae litterae sunt?' si habebo cui dem, cottidie. 'at iam ipse ades.' tum igitur cum venero desinam. unas video mihi a te non esse redditas, quas L. Quinctius, familiaris meus, cum ferret ad bustum Basili vul- neratus et despoliatus est. videbis igitur num quid fuerit in iis quod me scire opus sit. et simul hoc $DIEUKRINH/SEIS PRO/BLHMA sane $POLITIKO/N&:_ Cum sit necesse aut haberi Caesaris rationem illo exercitum vel per senatum vel per tribunos pl. obtinente, aut persuaderi Caesari ut tradat provinciam atque exercitum et ita consul fiat, @1 aut, si id ei non persuadeatur, haberi comitia sine illius ratione illo patiente atque obtinente provinciam, aut, si per tribunos pl. non patiatur [2et]2 tamen quiescat, rem adduci ad interre- gnum, aut, si ob eam causam quod ratio eius non habeatur exercitum adducat, armis cum eo contendere, illum autem initium facere armorum aut statim nobis minus paratis aut tum cum comitiis amicis eius postulantibus ut e lege ratio habeatur impetratum non sit, ire autem ad arma aut hanc unam ob causam quod ratio non habeatur aut addita causa si forte tribunus pl. senatum impediens aut populum incitans notatus aut senatus consulto circumscriptus aut sublatus aut expulsus [sit] dicensve se expulsum ad illum confugerit, suscepto autem bello aut tenenda sit urbs aut ea relicta ille commeatu et reliquis copiis intercludendus_quod horum malorum, quorum aliquod certe subeundum est, minimum putes. Dices profecto persuaderi illi ut tradat exercitum et ita consul fiat. est omnino id eius modi ut, si ille eo descendat, contra dici nihil possit, idque eum, si non obtinet ut ratio habeatur reti- nentis exercitum, non facere miror; nobis autem, ut quidam putant, nihil est timendum magis quam ille consul. 'at sic malo' inquies 'quam cum exercitu.' certe; sed istuc ipsum 'sic' [o] magnum malum putat aliquis, neque ei remedium est ullum; cedendum est, si id volet. 'vide consulem illum iterum quem @1 vidisti consulatu priore.' 'at tum imbecillus plus' inquit 'valuit quam tota res publica. quid nunc putas?' et eo consule Pompeio certum est esse in Hispania. o rem miseram! si quidem id ipsum deterrimum est quod recusari non potest, et quod ille si faciat, iam a bonis omnibus summam ineat gratiam. Tollamus igitur hoc quo illum posse adduci negant; de reliquis quid est deterrimum? concedere illi quod, ut idem dicit, impudentissime postulat. nam quid impudentius? tenuisti provinciam per annos decem non tibi a senatu sed a te ipso per vim et per factionem datos; praeteriit tempus non legis sed libidinis tuae, fac tamen legis; ut succedatur decernitur; impedis et ais 'habe meam rationem'. habe tu nostram. exercitum tu habeas diutius quam populus iussit, invito senatu? 'depugnes oportet, nisi concedis.' cum bona quidem spe, ut ait idem, vel vincendi vel in libertate moriendi. iam si pugnandum est, quo tempore, in casu, quo consilio, in temporibus situm est. itaque te in ea quaestione non exerceo. ad ea quae dixi adfer si quid habes. equidem dies noctesque torqueor. @1 {47Scr. ad. urbem xiii Kal. Febr. an. 49}47 CICERO ATTICO SAL. Subito consilium cepi ut ante quam luceret exirem, ne qui conspectus fieret aut sermo, lictoribus praesertim laureatis. de reliquo neque hercule quid agam neque quid acturus sim scio; ita sum perturbatus temeritate nostri amentissimi con- sili. tibi vero quid suadeam, cuius ipse consilium exspecto? Gnaeus noster quid consili ceperit capiatve nescio adhuc, in oppidis coartatus et stupens. omnes, si in Italia consistet, erimus una; sin cedet, consili res est. adhuc certe, nisi ego insanio, stulte omnia et incaute. tu, quaeso, crebro ad me scribe vel quod in buccam venerit. {47Scr., ut vid., in Formiano x Kal. Febr. an. 49}47 CICERO ATTICO SAL. Quaeso, quid est hoc? aut quid agitur? mihi enim tenebrae sunt. 'Cingulum' inquit 'nos tenemus, Anconem amisimus; Labienus discessit a Caesare.' utrum de imperatore populi Romani an de Hannibale loquimur? o hominem amentem et miserum, qui ne umbram quidem umquam $TOU= KALOU= viderit! atque haec ait omnia facere se dignitatis causa. ubi est autem dignitas nisi ubi honestas? honestum igitur habere exercitum nullo publico consilio, occupare urbis civium quo facilior sit aditus ad patriam, $XREW=N A)POKOPA/S&, $FUGA/DWN @1 $KAQO/DOUS&, sescenta alia scelera moliri, '$TH\N QEW=N MEGI/STHN W(/ST' $E)/XEIN TURANNI/DA&'? sibi habeat suam fortunam! unam mehercule tecum apricationem in illo lucrativo tuo sole malim quam omnia illius modi regna, vel potius mori miliens quam semel illius modi quicquam cogitare. 'quid si tu velis?' inquis. age, quis est cui velle non liceat? sed ego hoc ipsum velle miserius esse duco quam in crucem tolli. una res est ea miserior, adipisci quod ita volueris. sed haec hactenus; libenter enim in his molestiis $E)NSXOLA/ZW SOI&. Redeamus ad nostrum. per fortunas, quale tibi consilium Pompei videtur? hoc quaero, quid urbem reliquerit; ego enim $A)PORW=&. tum nihil absurdius. urbem tu relinquas? ergo idem, si Galli venirent. 'non est' inquit 'in parietibus res publica.' at in aris et focis. 'fecit Themistocles.' fluctum enim totius barbariae ferre urbs una non poterat. at idem Pericles non fecit anno fere post quinquagesimo, cum praeter moenia nihil teneret; nostri olim urbe reliqua capta arcem tamen retinuerunt. '$OU(/TWS POU TW=N PRO/SQEN E)PEUQO/MEQA KLE/A $A)NDRW=N&'. rursus autem ex dolore municipali sermonibusque eorum quos convenio videtur hoc consilium exitum habiturum. mira hominum querela est (nescio istic, sed facies ut sciam) sine magistratibus urbem esse, sine senatu. fugiens denique Pompeius mirabiliter homines movet. quid quaeris? alia causa facta est. nihil iam concedendum putant Caesari. haec tu mihi explica qualia sint. @1 Ego negotio praesum non turbulento; vult enim me Pompeius esse quem tota haec Campania et maritima ora ha- beat $E)PI/SKOPON&, ad quem dilectus et negoti summa referatur; itaque vagus esse cogitabam. te puto iam videre quae sit $O(RMH\& Caesaris, qui populus, qui totius negoti status. ea velim scribas ad me, et quidem, quoniam mutabilia sunt, quam saepissime; acquiesco enim et scribens ad te et legens tua. {47Scr. in Formiano ix Kal. Febr. an. 49}47 CICERO ATTICO SAL. Vnam adhuc a te epistulam acceperam datam &7XII& Kal. [Iun.], in qua significabatur aliam te ante dedisse, quam non acceperam. sed quaeso ut scribas quam saepissime, non modo si quid scies aut audieris sed etiam si quid suspicabere, maximeque quid nobis faciendum aut non faciendum putes. Nam quod rogas curem ut scias quid Pompeius agat, ne ipsum quidem scire puto; nostrum quidem nemo. vidi Lentulum consulem Formiis &7X& Kal., vidi Libonem; plena timoris et erroris omnia. ille iter Larinum; ibi enim cohortes et Luceriae et Teani reliquaque in Apulia. inde utrum con- sistere uspiam velit an mare transire nescitur. si manet, vereor ne exercitum firmum habere non possit; sin discedit, quo aut qua, aut quid nobis agendum sit nescio. nam istum quidem cuius $*FALARISMO\N& times omnia taeterrime facturum puto; nec eum rerum prolatio nec senatus magistratuumque discessus @1 nec aerarium clausum tardabit. sed haec, ut scribis, cito sciemus. Interim velim mihi ignoscas quod ad te scribo tam multa totiens; acquiesco enim et tuas volo elicere litteras maxi- meque consilium quid agam aut quo me pacto geram. demit- tamne me penitus in causam? non deterreor periculo sed dirumpor dolore: tamne nullo consilio aut tam contra meum consilium gesta esse omnia! an cuncter et tergiverser et iis me dem qui tenent, qui potiuntur? '$AI)DE/OMAI *TRW=AS&', nec solum civis sed etiam amici officio revocor, etsi frangor saepe misericordia puerorum. Vt igitur ita perturbato, etsi te eadem sollicitant, scribe aliquid et maxime, si Pompeius Italia cedit, quid nobis agen- dum putes. M'. quidem Lepidus (nam fuimus una) eum finem statuit, L. Torquatus eundem. me cum multa tum etiam lictores impediunt. nihil vidi umquam quod minus explicari posset. itaque a te nihildum certi exquiro sed quid videatur, denique ipsam $A)PORI/AN& tuam cupio cognoscere. Labienum ab illo discessisse prope modum constat. si ita factum esset ut ille Romam veniens magistratus et senatum Romae offenderet, magno usui causae nostrae fuisset. dam- nasse enim sceleris hominem amicum rei publicae causa videretur, quod nunc quoque videtur, sed minus prodest; non enim habet cui prosit, eumque arbitror paenitere, nisi forte id ipsum est falsum, discessisse illum. nos quidem pro certo habebamus. Et velim, quamquam, ut scribis, domesticis te finibus tenes, formam mihi urbis exponas, ecquod Pompei desiderium, @1 ecquae Caesaris invidia appareat, etiam quid censeas de Terentia et Tullia, Romae eas esse an mecum an aliquo tuto loco. haec et si quid aliud ad me scribas velim vel potius scriptites. {47Scr. Minturnis viii Kal. Febr. an. 49}47 CICERO ATTICO SAL. De Vennonianis rebus tibi adsentior. Labienum $H(/RWA& iudico. facinus iam diu nullum civile praeclarius, qui, ut aliud nihil, hoc tamen profecit, dedit illi dolorem; sed etiam ad summam profectum aliquid puto. amo etiam Pisonem, cuius iudicium de genero suspicor visum iri grave. quamquam genus belli quod sit vides: ita civile est ut non ex civium dissensione sed ex unius perditi civis audacia natum sit. is autem valet exercitu, tenet multos spe et promissis, omnia omnium concupivit. huic tradita urbs est nuda praesidio, referta copiis. quid est quod ab eo non metuas qui illa templa et tecta non patriam sed praedam putet? quid autem sit acturus aut quo modo nescio, sine senatu, sine magistratibus; ne simulare quidem poterit quicquam $POLITIKW=S&. nos autem ubi exsurgere poterimus aut quando? quorum dux quam $A)STRA- $TH/GHTOS& tu quoque animadvertis, cui ne Picena quidem nota fuerint; quam autem sine consilio res testis. ut enim alia omittam decem annorum peccata, quae condicio non huic @1 fugae praestitit? nec vero nunc quid cogitet scio; ac non desino per litteras sciscitari. nihil esse timidius constat, nihil perturbatius. itaque nec praesidium, cuius parandi causa ad urbem retentus est, nec locum ac sedem praesidi ullam video. spes omnis in duabus invidiose retentis paene alienis leg[2ion]2ibus. nam dilectus adhuc quidem invitorum est et a pugnando abhorrentium; condicionum autem amissum tempus est. quid futurum sit non video; commissum quidem a nobis certe est sive a nostro duce ut e portu sine guberna- culis egressi tempestati nos traderemus. Itaque de Ciceronibus nostris dubito quid agam; nam mihi interdum amandandi videntur in Graeciam. de Tullia autem et Terentia, cum mihi barbarorum adventus ad urbem proponitur, omnia timeo, cum autem Dolabellae venit in mentem, paulum respiro. sed velim consideres quid facien- dum putes, primum $PRO\S TO\ A)SFALE/S& (aliter enim mihi de illis ac de me ipso consulendum est), deinde ad opiniones, ne reprehendamur quod eas Romae velimus esse in communi bonorum fuga. quin etiam tibi et Peducaeo (scripsit enim ad me) quid faciatis videndum est; is enim splendor est vestrum ut eadem postulentur a vobis quae ab amplissimis civibus. sed de hoc tu videbis, quippe cum de me ipso ac de meis te considerare velim. Reliquum est ut et quid agatur quoad poteris explores scribasque ad me et quid ipse coniectura adsequare; quod etiam a te magis exspecto. nam acta omnibus nuntiantibus a te exspecto futura; '$MA/NTIS D' A)/RISTOS& . . . '. loquacitati ignosces, @1 quae et me levat ad te quidem scribentem et elicit tuas litteras. Aenigma succonum ex Velia plane non intellexi; est enim numero Platonis obscurius. {47Scr. Minturnis vii Kal. Febr. an. 49}47 [2CICERO ATTICO SAL.]2 Iam intellexi tuum aenigma; Oppios enim de Velia succones dices. in eo aestuavi diu. quo aperto reliqua patebant et cum Terentiae summa congruebant. L. Caesarem vidi Minturnis a. d. &7VIII& Kal. Febr. mane cum absurdissimis mandatis, non hominem sed scopas solutas, ut id ipsum mihi ille videatur irridendi causa fecisse, qui tantis de rebus huic mandata dederit; nisi forte non dedit et hic sermone aliquo adrepto pro mandatis abusus est. Labienus, vir mea sententia magnus, Teanum venit a. d. &7VIIII& Kal. ibi Pompeium consulesque convenit. qui sermo fuerit et quid actum sit scribam ad te cum certum sciam. Pompeius a Teano Larinum versus profectus est a. d. &7VIII& Kal.; eo die mansit Venafri. aliquantum animi videtur nobis attulisse Labienus. sed ego nondum habeo quod ad te ex his locis scribam; ista magis exspecto, quid illinc adferatur, quo pacto de Labieno ferat, quid agat Domitius in Marsis, Iguvi Thermus, P. Attius Cinguli, quae sit populi urbani voluntas, @1 quae tua coniectura de rebus futuris. haec velim crebro et quid tibi de mulieribus nostris placeat et quid acturus ipse sis scribas. Si scriberem ipse, longior epistula fuisset, sed dictavi pro- pter lippitudinem. {47Scr. Calibus vi Kal. Febr. an. 49 (%14`1)}47 CICERO ATTICO SAL. A. d. &7VI& Kal. Febr. Capuam Calibus proficiscens, cum leviter lippirem, has litteras dedi. L. Caesar mandata Caesaris detulit ad Pompeium a. d. &7VIII& Kal., cum is esset cum consulibus Teani. probata condicio est, sed ita ut ille de iis oppidis quae extra suam provinciam occupavisset praesidia deduceret; id si fecisset, responsum est ad urbem nos redituros esse et rem per senatum confecturos. spero posse in praesentiam pacem nos habere; nam et illum furoris et hunc nostrum copiarum suppaenitet. Me Pompeius Capuam venire voluit et adiuvare dilectum; in quo parum prolixe respondent Campani coloni. gladiatores Caesaris qui Capuae sunt, de quibus ante ad te falsum ex Tor- quati litteris scripseram, sane commode Pompeius distribuit binos singulis patribus familiarum. scutorum in ludo &7CI#1100& fuerunt; eruptionem facturi fuisse dicebantur. sane multum in eo rei publicae provisum est. De mulieribus nostris, in quibus est tua soror, quaeso videas ut satis honestum nobis sit eas Romae esse cum ceterae illa @1 dignitate discesserint. hoc scripsi ad eas et ad te ipsum antea. velim eas cohortere ut exeant, praesertim cum ea praedia in ora maritima habeamus cui ego praesum ut in iis pro re nata non incommode possint esse. nam si quid offendimus in genero nostro, quod quidem ego praestare non debeo_ sed in fit maius quod mulieres nostrae praeter ceteras Romae remanserunt. tu ipse cum Sexto scire velim quid cogites de exeundo de totaque re quid existimes. equidem ad pacem hortari non desino; quae vel iniusta utilior est quam iustissimum bellum cum civibus. sed haec ut fors tulerit. {47Scr. Capuae v Kal. Febr. an. 49 (%14`2)}47 CICERO ATTICO SAL. Vt ab urbe discessi, nullum adhuc intermisi diem quin aliquid ad te litterarum darem, non quo haberem magno opere quid scriberem sed ut loquerer tecum absens; quo mihi, cum coram id non licet, nihil est iucundius. Capuam cum venissem a. d. &7VI& Kal., pridie quam has litteras dedi, consules conveni multosque nostri ordinis. omnes cupiebant Caesarem abductis praesidiis stare con- dicionibus iis quas tulisset; uni Favonio leges ab illo nobis imponi non placebat, sed is [2non]2 auditus in consilio. Cato enim ipse iam servire quam pugnare mavult; sed tamen ait in senatu se adesse velle cum de condicionibus agatur, si Caesar adductus sit ut praesidia deducat. ita, quod maxime @1 opus est, in Siciliam ire non curat; quod metuo ne obsit, in senatu esse vult. Postum[2i]2us autem, de quo nominatim sena- tus decrevit ut statim in Siciliam iret Fu[2r]2fanoque suc- cederet, negat se sine Catone iturum et suam in senatu operam auctoritatemque quam magni aestimat. ita res ad Fannium pervenit. is cum imperio in Siciliam praemittitur. In disputationibus nostris summa varietas est. plerique negant Caesarem in condicione mansurum, postulataque haec ab eo interposita esse quo minus quod opus esset ad bellum a nobis pararetur. ego autem eum puto facturum ut praesidia deducat; vicerit enim si consul factus erit, et minore scelere vicerit quam quo ingressus est. sed accipienda plaga est; sumus enim flagitiose imparati cum a militibus tum a pecunia, quam quidem omnem non modo privatam quae in urbe est sed etiam publicam quae in aerario est illi re- liquimus. Pompeius ad legiones Appianas est profectus; Labienum secum habet. ego tuas opiniones de his rebus ex- specto. Formias me continuo recipere cogitabam. {47Scr. Calibus iii Kal. Febr. an. 49 (%14`2)}47 CICERO ATTICO SAL. Omnis arbitror mihi tuas litteras redditas esse, sed primas praepostere, reliquas ordine quo sunt missae per Terentiam. de mandatis Caesaris adventuque Labieni et responsis con- @1 sulum ac Pompei scripsi ad te litteris iis quas a. d. &7V& Kal. Capua dedi, pluraque praeterea in eandem epistulam conieci. Nunc has exspectationes habemus duas, unam quid Caesar acturus sit cum acceperit ea quae referenda ad illum data sunt L. Caesari, alteram quid Pompeius agat; qui quidem ad me scribit paucis diebus se firmum exercitum habiturum spemque adfert, si in Picenum agrum ipse venerit, nos Romam redituros esse. Labienum secum habet non dubitantem de imbecillitate Caesaris copiarum; cuius adventu Gnaeus noster multo animi plus habet. Nos a consulibus Capuam venire iussi sumus ad Non. Febr. Capua profectus sum Formias a. d. &7III& Kal.; eodem die cum Calibus tuas litteras hora fere nona accepissem, has statim dedi. de Terentia et Tullia tibi adsentior; ad quas scripseram ad te ut referrent. si nondum profectae sunt, nihil est quod se moveant quoad perspiciamus quo loci sit res. {47Scr. in Formiano iv Non. Febr. an. 49 (%14`5)}47 [2CICERO ATTICO SAL.]2 Tuae litterae mihi gratae iucundaeque sunt. de pueris in Graeciam transportandis tum cogitabam cum fuga ex Italia quaeri videbatur; nos enim Hispaniam peteremus, illis hoc aeque commodum non erat. tu ipse cum Sexto etiam nunc mihi videris Romae recte esse posse. etenim minime amici Pompeio nostro esse debetis; nemo enim umquam tan- tum de urbanis praediis detraxit. videsne me etiam iocari? @1 Scire iam te oportet L. Caesar quae responsa referat a Pompeio, quas ab eodem ad Caesarem ferat litteras; scriptae enim et datae ita sunt ut proponerentur in publico. in quo accusavi mecum ipse Pompeium qui, cum scriptor luculentus esset, tantas res atque eas quae in omnium manus venturae essent Sestio nostro scribendas dederit; itaque nihil um- quam legi scriptum $*SHSTIWDE/STERON&. perspici tamen ex litteris Pompei potest nihil Caesari negari omniaque et cumulate quae postulet dari. quae ille amentissimus fuerit nisi acceperit, praesertim cum impudentissime postulaverit. quis enim tu es qui dicas 'si in Hispaniam profectus erit', 'si praesidia dimiserit'? tamen conceditur, minus honeste nunc quidem violata iam ab illo re publica illatoque bello quam si olim de ratione habenda impetrasset. et tamen vereor ut his ipsis contentus sit. nam cum ista mandata dedisset L. Caesari, debuit esse paulo quietior dum responsa referrentur; dicitur autem nunc esse acerrimus. Trebatius quidem scribit se ab illo &7VIIII& Kal. Febr. roga- tum esse ut scriberet ad me ut essem ad urbem; nihil ei me gratius facere posse. haec verbis plurimis. intellexi ex dierum ratione, ut primum de discessu nostro Caesar audisset, laborare eum coepisse ne omnes abessemus. itaque non dubito quin ad Pisonem, quin ad Servium scripserit. illud admiror, non ipsum ad me scripsisse, non per Dolabellam, non per Caelium egisse; quamquam non aspernor Trebati litteras, a quo me unice diligi scio. rescripsi ad Trebatium (nam ad ipsum Caesarem, qui mihi nihil scripsisset, nolui) quam illud hoc tempore esset difficile; me tamen in praediis meis esse neque @1 dilectum ullum neque negotium suscepisse. in quo quidem manebo dum spes pacis erit; sin bellum geretur, non deero officio nec dignitati meae, pueros $U(PEKQE/MENOS& in Graeciam. totam enim Italiam flagraturam bello intellego; tantum mali [2est]2 excitatum partim ex improbis, partim ex invidis civibus. sed haec paucis diebus ex illius ad nostra responsa responsis intellegentur quorsum evasura sint. tum ad te scribam plura, si erit bellum; sin autem [2otium aut]2 etiam indutiae, te ipsum, ut spero, videbo. Ego &7IIII& Non. Febr., quo die has litteras dedi, in Formiano, quo Capua redieram, mulieres exspectabam; quibus quidem scripseram tuis litteris admonitus ut Romae manerent. sed audio maiorem quendam in urbe timorem esse. Capuae Non. Febr. esse volebam, quia consules iusserant. quicquid huc erit a Pompeio adlatum, statim ad te scribam, tuasque de istis rebus litteras exspectabo. {47Scr. in Formiano iii Non. Febr. an. 49 (%14`1)}47 CICERO ATTICO SAL. &7IIII& Non. Febr. mulieres nostrae Formias venerunt tuaque erga se officia plena tui suavissimi studi ad me pertulerunt. eas ego, quoad sciremus utrum turpi pace nobis an misero bello esset utendum, in Formiano esse volui et una Cicerones. ipse cum fratre Capuam ad consules (Nonis enim adesse iussi sumus) &7III& Non. profectus sum, cum has litteras dedi. @1 Responsa Pompei grata populo et probata contioni esse dicuntur; ita putaram. quae quidem ille [2si]2 repudiarit, iacebit; si acceperit, [2vicerit]2. 'utrum igitur' inquies 'mavis?' responderem si quem ad modum parati essemus scirem. Cassium erat hic auditum expulsum Ancona eamque urbem a nobis teneri. si bellum futurum est, negotium utile. Caesarem quidem L. Caesare cum mandatis de pace misso tamen aiunt acerrime dilectum habere, loca occupare, vin- cire praesidiis. o perditum latronem! [2o]2 vix ullo otio com- pensandam hanc rei publicae turpitudinem! sed stomachari desinamus, tempori pareamus, cum Pompeio in Hispaniam eamus. haec optima in malis, quoniam illius alterum con- sulatum a re publica ne data quidem occasione reppulimus. sed haec hactenus. De Dionysio fugit me ad te antea scribere; sed ita con- stitui, exspectare responsa Caesaris, ut, si ad urbem redi- remus, ibi nos exspectaret, sim tardius id fieret, tum eum arcesseremus. omnino quid ille facere debuerit in nostra illa fuga, quid docto homine et amico dignum fuerit, cum praesertim rogatus esset, scio, sed haec non nimis exquiro a Graecis. tu tamen videbis, si erit, quod nolim, arcessendus, ne molesti simus invito. Quintus frater laborat ut tibi quod debet ab Egnatio solvat; nec Egnatio voluntas deest nec parum locuples est, sed cum tale tempus sit ut Q. Titinius (multum enim est nobiscum) viaticum se neget habere idemque debitoribus suis denuntiarit ut eodem faenore uterentur, atque hoc idem etiam L. Ligus @1 fecisse dicatur, nec hoc tempore aut domi nummos Quintus habeat aut exi[2ge]2re ab Egnatio aut versuram usquam facere possit, miratur te non habuisse rationem huius publicae difficultatis. ego autem etsi illud $YEUDHSIO/DEION& (ita enim putatur) observo, '$MHDE\ DI/KHN& . . . ', praesertim in te, a quo nihil umquam vidi temere fieri, tamen illius querela movebar. hoc, quicquid est, te scire volui. {47Scr. in Formiano iii Non. Febr. an. 49}47 CICERO ATTICO SAL. Nihil habeo quod ad te scribam, qui etiam eam epistulam quam eram elucubratus ad te non dederim; erat enim plena spei bonae, quod et contionis voluntatem audieram et illum condicionibus usurum putabam, praesertim suis. ecce tibi &7III& Non. Febr. mane accepi litteras tuas, Philotimi, Furni, Curionis ad Furnium, quibus irridet L. Caesaris legationem. plane oppressi videmur nec quid consili capiam scio. nec mehercule de me laboro; de pueris quid agam non habeo. Capuam tamen proficiscebar haec scribens, quo facilius de Pompei rebus cognoscerem. {47Scr. Capuae Non. Febr. an. 49 (%14`1)}47 CICERO ATTICO SAL. Breviloquentem iam me tempus ipsum facit. pacem enim desperavi, bellum nostri nullum administrant; cave enim @1 putes quicquam esse minoris his consulibus, quorum ego * * * spe audiendi aliquid et cognoscendi nostri apparatus maximo imbri Capuam veni prid. Non., ut eram iussus. illi autem adhuc, id est Nonis, nondum venerant, sed erant venturi inanes, imparati. Gnaeus autem Luceriae dicebatur esse et adire cohortis legionum Appianarum non firmissimarum. at illum ruere nuntiant et iam iamque adesse, non ut manum conserat (quicum enim?) sed ut fugam intercludat. Ego autem in Italia '$KAI\ SUNAPOQANEI=N&', nec te id con- sulo; sin extra, quid ago? ad manendum hiems, lictores, im- providi et neglegentes duces, ad fugam hortatur amicitia Gnaei, causa bonorum, turpitudo coniungendi cum tyranno; qui quidem incertum est Phalarimne an Pisistratum sit imitaturus. haec velim explices et me iuves consilio, etsi te ipsum istic iam calere puto; sed tamen quantum poteris. ego si quid hic hodie novi cognoro, scies; iam enim aderunt con- sules ad suas Nonas. tuas cottidie litteras exspectabo; ad has autem cum poteris rescribes. mulieres et Cicerones in Formiano reliqui. {47Scr. Calibus vi Id. Febr. an. 49 (%14`1)}47 CICERO ATTICO SAL. De malis nostris tu prius audis quam ego; istinc enim emanant. boni autem hinc quod exspectes nihil est. veni Capuam ad Non. Febr., ita ut iusserant consules. eo die Lentulus venit sero. alter consul omnino non venerat &7VII& Id.; eo enim die ego Capua discessi et mansi Calibus. inde has litteras postridie @1 ante lucem dedi. haec Capuae dum fui cognovi: nihil in con- sulibus, nullum usquam dilectum; nec enim conquisitores $FAINOPROSWPEI=N& audent, cum ille adsit, contraque noster dux nusquam sit, nihil agat, nec nomina dant; deficit enim non voluntas sed spes. Gnaeus autem noster (o rem miseram et incredibilem!) ut totus iacet! non animus est, non consilium, non copiae, non diligentia. mittam illa, fugam ab urbe tur- pissimam, timidissimas in oppidis contiones, ignorationem non solum adversari sed etiam suarum copiarum: hoc cuius modi est? &7VII& Id. Febr. Capuam C. Cassius tribunus pl. venit, attulit mandata ad consules ut Romam venirent, pecuniam de sanctiore aerario auferrent, statim exirent. urbe relicta redeant; quo praesidio? deinde exeant; quis sinat? consul ei rescripsit ut prius ipse in Picenum. at illud totum erat amissum; sciebat nemo praeter me ex litteris Dolabellae. mihi dubium non erat quin ille iam iamque foret in Apulia, Gnaeus noster in navi. Ego quid agam $SKE/MMA& magnum, neque mehercule mihi quidem ullum, nisi omnia essent acta turpissime neque ego ullius consili particeps_sed tamen, quid me deceat. ipse me Caesar ad pacem hortatur, sed antiquiores litterae quam ruere coepit. Dolabella, Caelius me illi valde satis facere. mira me $A)PORI/A& torquet. iuva me consilio si potes, et tamen ista quantum potes provide. nihil habeo tanta rerum per- turbatione quod scribam; tuas litteras exspecto. @1 {47Scr. in Formiano v Id. Febr. an. 49}47 CICERO ATTICO SAL. Pedem in Italia video esse nullum qui non in istius potestate sit. de Pompeio scio nihil, eumque, nisi in navim se contulerit, exceptum iri puto. o celeritatem incredibilem! huius autem nostri_sed non possum sine dolore accusare eum de quo angor et crucior. tu caedem non sine causa times, non quo minus quicquam Caesari expediat ad diuturnitatem victoriae et dominationis sed video quorum arbitrio sit acturus. recte %sit% censeo cedendum. De Oppiis egeo consili. quod optimum factu videbitur facies. cum Philotimo loquere, atque adeo Terentiam habebis Idibus. Ego quid agam? qua aut terra aut mari persequar eum qui ubi sit nescio? etsi terra quidem qui possum? mari quo? tradam igitur isti me? fac posse tuto (multi enim hortantur), num etiam honeste? nullo modo quidem. a te petam con- silium, ut soleo? explicari res non potest. sed tamen si quid in mentem venit velim scribas, et ipse quid sis acturus. {47Scr. in Formiano iv Id. Febr. an. 49}47 CICERO ATTICO SAL. &7V& Id. Febr. vesperi a Philotimo litteras accepi Domitium exercitum firmum habere, cohortis ex Piceno Lentulo et Thermo ducentibus cum Domiti exercitu coniunctas esse, @1 Caesarem intercludi posse eumque id timere, bonorum animos recreatos Romae, improbos quasi perculsos. haec metuo equidem ne sint somnia, sed tamen M'. Lepidum, L. Torquatum, C. Cassium tribunum pl. (hi enim sunt nobis- cum, id est in Formiano) Philotimi litterae ad vitam re- vocaverunt. ego autem illa metuo ne veriora sint, nos omnis plane iam captos esse, Pompeium Italia cedere; quem quidem (o rem acerbam!) persequi Caesar dicitur. persequi Caesar Pompeium? quid? ut interficiat? o me miserum! et non omnes nostra corpora opponimus? in quo tu quoque in- gemiscis. sed quid faciamus? victi, oppressi, capti plane sumus. Ego tamen Philotimi litteris lectis mutavi consilium de mulieribus. quas, ut scripseram ad te, Romam remittebam; sed mihi venit in mentem multum fore sermonem: me iudi- cium iam de causa publica fecisse, qua desperata quasi hunc gradum mei reditus esse quod mulieres revertissent. de me autem ipso tibi adsentior, ne me dem incertae et periculosae fugae, cum rei publicae nihil prosim, nihil Pompeio; pro quo emori cum pie possum tum libenter. manebo igitur, etsi vivere . . . . Quod quaeris hic quid agatur, tota Capua et omnis hic dilectus iacet; desperata res est, in fuga omnes sunt, nisi quid eius modi fuerit ut Pompeius istas Domiti copias cum suis coniungat. sed videbamur omnia biduo triduove scituri. [L.] Caesaris litterarum exemplum tibi misi; rogaras enim. @1 cui nos valde satis facere multi ad me scripserunt; quod patior facile, dum ut adhuc, nihil faciam turpiter. {47Scr. in Formiano iii Id. Febr. an. 49}47 CICERO ATTICO SAL. Philotimi litterae me quidem non nimis sed eos qui in his locis erant admodum delectarunt. ecce postridie Cassio litterae Capua a Lucretio, familiari eius, Nigidium a Domitio Capuam venisse; eum dicere Vibullium cum paucis militibus e Piceno currere ad Gnaeum, confestim insequi Caesarem, Domitium non habere militum &7VI& milia. idem scripsit Capua consules discessisse. non dubito quin Gnaeus in fuga sit; modo effugiat. ego a consilio fugiendi, ut tu censes, absum. {47Scr. in Formiano iii aut prid. Id. Febr. an. 49}47 CICERO ATTICO SAL. Cum dedissem ad te litteras tristis et metuo ne veras de Lucreti ad Cassium litteris Capua missis, Cephalio venit a vobis; attulit etiam a te litteras hilariores nec tamen firmas, ut soles. omnia facilius credere possum quam quod scribitis, Pompeium exercitum [2firmum]2 habere. nemo huc ita adfert omniaque quae nolim. o rem miseram! malas causas semper obtinuit, in optima concidit. quid dicam nisi illud eum scisse (neque enim erat difficile), hoc nescisse? erat enim ars difficilis @1 recte rem publicam regere. sed iam iamque omnia sciemus et scribemus ad te statim. {47Scr. in Formiano Id. Febr., ut vid., an. 49}47 CICERO ATTICO SAL. Non venit idem usu mihi quod tu tibi scribis, 'quotiens exorior'; ego enim nunc [2primum]2 paulum exorior, et maxime quidem iis litteris quae Roma adferuntur de Domitio, de Picentium cohortibus. omnia erant facta hoc biduo laetiora. itaque fuga quae parabatur repressa est. Caesaris interdicta, 'si te secundo lumine hic offendero . . . ', respuuntur; bona de Domitio, praeclara de Afranio fama est. Quod me amicissime admones ut me integrum quoad possim servem, gratum est; quod addis, ne propensior ad turpem causam videar, certe videri possum. ego me ducem in civili bello quoad de pace ageretur n[2eg]2avi esse, non quin rectum esset sed quia, quod multo rectius fuit, id mihi fraudem tulit. plane eum cui noster alterum consulatum deferret et triumphum (at quibus verbis! 'pro tuis rebus gestis amplissimis') inimicum habere nolueram. ego scio et quem metuam et quam ob rem. sin erit bellum, ut video fore, partes meae non desiderabuntur. De HS <&7XX&> Terentia tibi rescripsit. Dionysio, dum existi- mabam vagos nos fore, nolui molestus esse; tibi autem crebro ad me scribenti de eius officio nihil rescripsi, quod diem ex @1 die exspectabam ut statuerem quid esset faciendum. nunc, ut video, pueri certe in Formiano videntur hiematuri. et ego? nescio. si enim erit bellum, cum Pompeio esse constitui. quod habebo certi, faciam ut scias. ego bellum foedissimum futurum puto, nisi qui, ut tu sc[2rib]2is, Parthicus casus exstiterit. {47Scr. in Formiano xv vel xiv Kal. Mart. an. 49}47 CICERO ATTICO SAL. Cum ad te litteras dedissem, redditae mihi litterae sunt a Pompeio: cetera de rebus in Piceno gestis quas ad se Vibullius scripsisset, de dilectu Domiti, quae sunt vobis nota, nec tam laeta erant in iis litteris quam ad me Philotimus [2scrips]2erat. ipsam tibi epistulam misissem sed iam subito fratris puer proficiscebatur; cras igitur mittam. sed in ea Pompei epistula erat in extremo ipsius manu 'tu censeo Luceriam venias; nusquam eris tutius'. id ego in eam partem accepi, haec oppida atque oram maritimam illum pro relicto habere, nec sum miratus eum qui caput ipsum reliquisset reliquis membris non parcere. ei statim rescripsi, hominemque certum misi de comitibus meis, [2me]2 non quaerere ubi tutissimo essem; si me vellet sua aut rei publicae causa Luceriam venire, statim esse venturum; hortatusque sum ut oram maritimam retineret, si rem frumentariam sibi ex provinciis suppeditari vellet. hoc me frustra scribere videbam; sed uti in urbe retinenda @1 tunc, sic nunc in Italia non reliquenda testificabar sententiam meam. sic enim parari video, ut Luceriam omnes copiae con- trahantur et ne is quidem locus [2sit]2 stabilis sed ex eo ipso, si urgeamur, paretur fuga; quo minus mirere si invitus in eam causam descendo in qua neque pacis neque victoriae ratio quaesita sit umquam sed semper flagitiosae et calamitosae fugae. eundum, ut quemcumque fors tulerit casum subeam potius cum iis qui dicuntur esse boni quam videar a bonis dissentire. etsi prope diem video bonorum, id est lautorum et locupletum, urbem refertam fore, municipiis vero his relictis refertissimam; quo ego in numero essem, si hos lictores molestissimos non haberem, nec me M'. Lepidi, L. Vulcati, Ser. Sulpici comitum paeniteret, quorum nemo nec stultior est quam L. Domitius nec inconstantior quam Ap. Claudius. unus Pompeius me movet, beneficio non auctoritate; quam enim ille habeat auctoritatem in hac causa? qui, cum omnes Caesarem metuebamus, ipse eum diligebat, postquam ipse metuere coepit, putat omnis hostis illi esse oportere. ibimus tamen Luceriam, nec eum fortasse delectabit noster adventus; dissimulare enim non potero mihi quae adhuc acta sint displicere. Ego si somnum capere possem, tam longis te epistulis non obtunderem. tu, si tibi eadem causa est, me remunerere sane velim. @1 {47Scr. in Formiano xiii Kal. Mart. an. 49 (%14`4)}47 CICERO ATTICO SAL. Mihi vero omnia grata, et quod scripsisti ad me quae audieras et quod non credi[2di]2sti quae digna diligentia mea non erant et quod monuisti quod sentiebas. ego ad Caesarem unas Capua litteras dedi, quibus ad ea rescripsi quae mecum ille de gladiatoribus suis egerat, brevis sed benevolentiam signifi- cantis, non modo sine contumelia sed etiam cum maxima laude Pompei; id enim illa sententia postulabat qua illum ad concordiam hortabar. eas si quo ille misit, in publico proponat velim. alteras eodem die dedi quo has ad te; non potui non dare, cum et ipse ad me scripsisset et Balbus. earum exemplum ad te misi. nihil arbitror fore quod reprehendas; si qua erunt, doce me quo modo $ME/MYIN& effugere possim. 'nihil' inquies 'omnino scripseris.' qui magis effugiam eos qui volent fingere? verum tamen ita faciam, quoad fieri poterit. Nam quod me hortaris ad memoriam factorum, dictorum scriptorum etiam meorum, facis amice tu quidem mihique gratissimum, sed mihi videris aliud tu honestum meque dignum in hac causa iudicare atque ego existimem. mihi enim nihil ulla in gente umquam ab ullo auctore rei publicae ac duce turpius factum esse videtur quam a nostro amico factum est, cuius ego vicem doleo; qui urbem reliquit, id est patriam, pro qua et in qua mori praeclarum fuit. ignorare mihi videris haec quanta sit clades; es enim etiam nunc domi tuae, sed invitis perditissimis hominibus esse diutius non potes. hoc miserius, @1 hoc turpius quicquam? vagamur egentes cum coniugibus et liberis; in unius hominis quotannis periculose aegrotantis anima positas omnis nostras spes habemus, [2non]2 expulsi sed evocati ex patria; quam non servandam ad reditum nostrum sed diripiendam et inflammandam reliquimus. ita multi nobis- cum sunt? non in suburbanis, non in hortis, non in ipsa [2urbe]2? et, si non sunt, non erunt? nos interea ne Capuae quidem sed Luceriae, et oram quidem maritimam iam relinquemus, Afranium exspectabimus [2et]2 Petreium; nam in Labieno parum est dignitatis. hic tu in me * * * illud desideras? nihil de me dico, alii viderint; hic quidem quae est * * *? domi vestrae estis et eritis omnes boni. quis istic se mihi non ostendit? quis nunc adest hoc bello (sic enim iam appellandum est)? Vibulli res gestae sunt adhuc maximae. id ex Pompei litteris cognosces, in quibus animadvertito illum locum ubi erit $DIPLH=&: videbis de Gnaeo nostro ipse Vibullius quid existimet. quo igitur haec spectat oratio? ego pro Pompeio libenter emori possum, facio pluris omnium hominum neminem; sed non ita uno in eo iudico spem de salute rei publicae. significas enim aliquanto secus quam solebas, ut etiam Italia, si ille cedat, putes cedendum; quod ego nec rei publicae puto esse utile nec liberis meis, praeterea neque rectum neque honestum. %sed cur% 'poterisne igitur videre tyrannum?' quasi intersit audiam an videam, aut locupletior mihi sit quaerendus auctor quam Socrates, qui, cum &7XXX& tyranni essent, pedem porta non extulit. est mihi praeterea @1 praecipua causa manendi; de qua utinam aliquando tecum loquar! Ego &7XIII& Kal., cum eadem lucerna hanc epistulam scripsissem qua inflammaram tuam, Formiis ad Pompeium, si de pace ageretur, profecturus; si de bello, quid ero? {47Scr. in Caleno noctu xii%97xi Kal. Mart. an. 49}47 CICERO ATTICO SAL. Maximis et miserrimis rebus perturbatus, cum coram tecum mihi potestas deliberandi non esset, uti tamen tuo consilio volui. deliberatio autem omnis haec est, si Pompeius Italia excedat, quod eum facturum esse suspicor, quid mihi agendum putes. et quo facilius consilium dare possis, quid in utramque partem mihi in mentem veniat explicabo brevi. Cum merita Pompei summa erga salutem meam familiari- tasque quae mihi cum eo est, tum ipsa rei publicae causa me adducit ut mihi vel consilium meum cum illius consilio vel fortuna [2cum fortuna]2 coniungenda esse videatur. accedit illud: si maneo et illum comitatum optimorum et clarissi- morum civium desero, cadendum est in unius potestatem; qui etsi multis rebus significat se nobis esse amicum (et ut esset a me est, tute scis, propter suspicionem huius impendentis tempestatis multo ante provisum), tamen utrumque con- siderandum est, et quanta fides ei sit habenda et, si maxime exploratum sit eum nobis amicum fore, sitne viri fortis et @1 boni civis esse in ea urbe in qua cum summis honoribus imperiisque usus sit, res maximas gesserit, sacerdotio sit amplissimo praeditus, non futurus [2sit qui fuerit]2, subeun- dumque periculum sit cum aliquo %fore dedecore, si quando Pompeius rem publicam recuperarit. in hac parte haec sunt. Vide nunc quae sint in altera. nihil actum est a Pompeio nostro sapienter, nihil fortiter, addo etiam nihil ni[2si]2 contra consilium auctoritatemque meam. omitto illa vetera, quod istum in rem publicam ille aluit, auxit, armavit, ille legibus per vim et contra auspicia ferendis auctor, ille Galliae ul- terioris adiunctor, ille gener, ille in [2ad]2optando P. Clodio augur, ille restituendi mei quam retinendi studiosior, ille provinciae propagator, ille absentis in omnibus adiutor, idem etiam tertio consulatu, postquam esse defensor rei publicae coepit, contendit ut decem tribuni pl. ferrent ut absentis ratio haberetur, quod idem ipse sanxit lege quadam sua, Marcoque Marcello consuli finienti provincias Gallias Kal. Mart. die restitit_sed ut haec omittam, quid foedius, quid perturbatius hoc a urbe discessu sive potius turpissima in qua sum[2us]2 fuga? quae condicio non accipienda fuit potius quam relin- quenda patria? malae condiciones erant, fateor, sed num quid hoc peius? At recuperabit rem publicam. quando? aut quid ad eam spem est parati? non ager Picenus amissus? non patefactum @1 iter ad urbem? non pecunia omnis et publica et privata adversario tradita? denique nulla causa, nullae vires, nulla sedes quo concurrant qui rem publicam defensam velint. Apulia delecta est, inanissima pars Italiae et ab impetu huius belli remotissima; fuga et maritima opportunitas visa quaeri desperatione. %invite cepit% Capuam, non quo munus illud defugerem, sed sine * * * causa in qua nullus esset ordinum, nullus apertus privatorum dolor, bonorum autem esset aliquis sed hebes, ut solet, et, ut ipse sensissem, multitudo et infimus quisque propensus in alteram partem, multi mu- tationis rerum cupidi. dixi ipsi me nihil suscepturum sine praesidio et sine pecunia. itaque habui nihil omnino negoti, quod ab initio vidi nihil quaeri praeter fugam. eam si nunc sequor, quanam? cum illo non; ad quem cum essem profectus, cognovi in iis locis esse Caesarem, ut tuto Luceriam venire non possem. infero mari nobis incerto cursu hieme maxima navigandum est. age iam, cum fratre an sine eo cum filio an quo modo? in utraque enim re summa difficultas erit, summus animi dolor. qui autem illius impetus erit in nos absentis for- tunasque nostras! acrior quam in ceterorum, quod putabit fortasse in nobis violandis aliquid se habere populare. age iam, has compedes, fascis, inquam, hos laureatos efferre ex Italia quam molestum est! qui autem locus erit nobis tutus, ut iam placatis utamur fluctibus, ante quam ad illum venerimus? qua autem aut quo nihil scimus. @1 At si restitero et fuerit nobis in hac parte locus, idem fecero quod in Cinnae dominatione [2L.]2 Philippus, quod L. Flaccus, quod Q. Mucius, quoquo modo ea res huic quidem cecidit; qui tamen ita dicere solebat, se id fore videre quod factum est sed malle quam armatum ad patriae moenia accedere. aliter Thrasybulus, et fortasse melius; sed est certa quaedam illa Muci ratio atque sententia, est illa etiam Philippi, et, cum sit necesse, servire tempori et non amittere tempus cum sit datum. sed in hoc ipso habent tamen idem fasces molestiam. sit enim nobis amicus, quod incertum est, sed sit; deferet triumphum. non accipere ne periculosum sit, [2accipere]2 invidiosum ad bonos. 'o rem' inquis 'difficilem et inexplica- bilem!' atqui explicanda est; quid enim fieri potest? ac ne me existimaris ad manendum esse propensiorem quod plura in eam partem verba fecerim, potest fieri, quod fit in multis quaestionibus, ut res verbosior haec fuerit, illa verior. quam ob rem, ut maxima de re aequo animo deliberanti, ita mihi des consilium velim. navis et in Caieta est parata nobis et Brundisi. Sed ecce nuntii scribente me haec ipsa noctu in Caleno, ecce litterae Caesarem ad Corfinium, Domitium Corfini cum firmo exercitu et pugnare cupiente. non puto etiam hoc Gnaeum nostrum commissurum, ut Domitium relinquat; etsi Brundisium Scipionem cum cohortibus duabus prae- miserat, legionem Fausto conscriptam in Siciliam sibi placere a consule duci scripserat ad consules. sed turpe Domitium deserere erit implorantem eius auxilium. est quaedam spes, @1 mihi quidem non magna sed in his locis firma, Afranium in Pyrenaeo cum Trebonio pugnasse, pulsum Trebonium, etiam Fabium tuum transisse cum * cohortibus; summa autem Afranium cum magnis copiis adventare. id si est, in Italia fortasse manebitur. ego autem, cum esset incertum iter Caesaris quod vel ad Capuam vel ad Luceriam iturus putabatur, Leptam misi ad Pompeium [2et]2 litteras; ipse, ne quo inciderem, reverti Formias. Haec te scire volui scripsique sedatiore animo quam proxime scripseram, nullum meum iudicium interponens sed exquirens tuum. {47Scr. in Formiano x Kal. Mart. an. 49}47 CICERO ATTICO SAL. Obsignata iam ista epistula quam de nocte daturus eram, sicut dedi (nam eam vesperi scripseram), C. Sosius praetor in Formianum venit ad M'. Lepidum, vicinum nostrum, cuius quaestor fuit. Pompei litterarum ad consules exemplum attulit: &10Litterae mihi a L. Domitio a. d. &7XIII& Kal. Mart. adlatae sunt; earum exemplum infra scripsi. nunc, ut ego non scribam, tua sponte te intellegere scio quanti rei publicae in[2tersit]2 omnis copias in unum locum primo quoque tempore convenire. tu, si tibi videbitur, dabis operam ut quam primum ad nos venias, praesidi Capuae quantum constitueris satis esse relinquas.& @1 Deinde supposuit exemplum epistulae Domiti quod ego ad te pridie miseram. di immortales, qui me horror perfudit! quam sum sollicitus quidnam futurum sit! hoc tamen spero, magnum nomen imperatoris fore, magnum in adventu terrorem. spero etiam, quoniam adhuc nihil nobis obfuit nisi timiditas et neglegentia, hoc quod cum fortiter et diligenter tum etiam mehercule * * *. * * * modo enim audivi quartanam a te discessisse; moriar si magis gauderem si id mihi accidisset. Piliae dic non esse aequum eam diutius habere nec id esse vestrae concordiae. Tironem nostrum ab altera relictum audio. sed eum video in sumptum ab aliis mutuatum; ego autem Curium nostrum si quid opus esset rogaram. malo Tironis verecundiam in culpa esse quam illiberalitatem Curi. {47Scr. in Formiano ix Kal. Mart. an. 49}47 CICERO ATTICO SAL. Vnum etiam restat amico nostro ad omne dedecus, ut Domitio non subveniat. 'at nemo dubitat quin subsidio venturus sit.' ego non puto. 'deseret igitur talem civem et eos [2quos]2 una sci[2t e]2sse, cum habeat praesertim &7XX& ipse cohortis, &7XXX& Domitius?' nisi me omnia fallunt, deseret. incredibiliter pertimuit, nihil spectat nisi fugam; cui tu (video enim quid @1 sentias) me comitem putas debere esse. ego vero quem fugiam habeo, quem sequar non habeo. quod enim tu meum laudas et memorandum dicis, malle quod dixerim me cum Pompeio vinci quam cum istis vincere, ego vero malo, sed cum illo Pom- peio qui tum erat aut qui mihi esse videbatur; cum hoc vero qui ante fugit quam scit aut quem fugiat aut quo, qui nostra tradidit, qui patriam reliquit, Italiam relinquit, si malui, con- tigit: victus sum. quod superest, nec ista videre possum, quae numquam timui ne viderem, nec mehercule istum, propter quem mihi non modo meis sed memet ipso carendum est. Ad Philotimum scripsi de viatico sive a Moneta (nemo enim solvit) sive ab Oppiis, tuis contubernalibus. cetera apposita tibi mandabo. {47Scr. in Formiano viii Kal. Mart. an. 49}47 CICERO ATTICO SAL. Dionysius quidem tuus potius quam noster, cuius ego cum satis cognossem mores tuo tamen potius stabam iudicio quam meo, ne tui quidem testimoni, quod ei saepe apud me dederas, veritus superbum se praebuit in fortuna quam putavit nostram fore; cuius fortunae nos, quantum humano consilio effici poterit, motum ratione quadam gubernabimus. cui qui noster honos, quod obsequium, quae etiam ad ceteros contempti cuiusdam hominis commendatio defuit? ut meum iudicium reprehendi a Quinto fratre vulgoque ab omnibus mallem quam illum non efferrem laudibus, Ciceronesque nostros @1 meo potius labore subdoceri quam me alium magistrum quaerere; ad quem ego quas litteras, di immortales, miseram, quantum honoris significantis, quantum amoris! Dicaearchum mehercule aut Aristoxenum diceres arcessi, non unum hominem omnium loquacissimum et minime aptum ad docendum. sed sit memoria bona: me dicet esse meliore. quibus litteris ita respondit ut ego nemini cuius causam non reciperem. semper enim 'si potero', 'si ante suscepta causa non impediar'; numquam reo cuiquam tam humili, tam sordido, tam nocenti, tam alieno tam praecise negavi quam hic mihi plane [2sine]2 ulla exceptione praecidit. nihil cognovi ingratius; in quo vitio nihil mali non inest. sed de hoc nimis multa. Ego navem paravi. tuas litteras tamen exspecto, ut sciam quid respondeant consultationi meae. Sulmone C. Atium Paelignum aperuisse Antonio portas, cum essent cohortes quinque, Q. Lucretium inde fugisse scis, Gnaeum ire Brundisium, [2Domitium]2 desertum. con- fecta res est. {47Scr. in Formiano viii Kal. Mart. an. 49}47 CICERO ATTICO SAL. Cum ante lucem &7VIII& Kal. litteras ad te de Dionysio dedissem, vesperi ad nos eodem die venit ipse Dionysius, auctoritate tua permotus, ut suspicor; quid enim putem aliud? etsi solet @1 eum, cum aliquid furiose fecit, paenitere. numquam autem cerritior fuit quam in hoc negotio. nam quod ad te non scripseram, postea audivi a tertio miliario tum eum isse '$POLLA\ MA/THN KERA/ESSIN E)S H)E/RA QUMH/NANTA&', multa, inquam, mala cum dixisset: suo capiti, ut aiunt. sed [2vid]2e meam mansuetudinem: conieceram in fasciculum una cum tua vehementem ad illum epistulam; hanc ad me referri volo, nec ullam ob aliam causam Pollicem servum a pedibus meis Romam misi. eo autem ad te scripsi ut, si tibi forte reddita esset, mihi curares referendam, ne in illius manus perveniret. Novi si quid esset scripsissem. pendeo animi exspectatione Corfiniensi, [in] qua de salute rei publicae decernetur. Tu fasciculum qui est 'M'. Curio' inscriptus velim cures ad eum perferendum Tironemque Curio commendes et ut det ei si quid opus erit in sumptum roges. {47Scr. in Formiano vii Kal. Mart. an. 49}47 CICERO ATTICO SAL. O rem turpem et ea re miseram! sic enim sentio, id demum aut potius id solum esse miserum quod turpe sit. aluerat Caesarem, eundem repente timere coeperat, condicionem pacis nullam probarat, nihil ad bellum pararat, urbem re- liquerat, Picenum [2a]2miserat culpa, in Apuliam se compegerat, ibat in Graeciam, omnis nos $A)PROSFWNH/TOUS&, expertis sui @1 tanti, tam inusitati consili relinquebat. ecce subito litterae Domiti ad illum, ipsius ad consules! fulsisse mihi videbatur $TO\ KALO\N& ad oculos eius, et exclamasse ille vir qui esse debuit '$PRO\S TAU=Q' O(/ TI XRH\ KAI\ PALAMA/SQWN $KAI\ PA/NT' E)P' E)MOI\ TEKTAINE/SQWN: $TO\ GA\R EU)= MET' E)MOU=&.' at ille tibi $POLLA\ XAI/REIN TW=| KALW=|& dicens pergit Brundisium. Domitium autem aiunt re audita et eos qui una essent se tradidisse. o rem lugubrem! itaque intercludor dolore quo minus ad te plura scribam; tuas litteras exspecto. {47Scr. in Formiano vi Kal. Mart. an. 49}47 CICERO ATTICO SAL. Dionysius cum ad me praeter opinionem meam venisset, locutus sum cum eo liberalissime; tempora exposui, rogavi ut diceret quid haberet in animo; me nihil ab eo ipso invito contendere. respondit se quod in nummis haberet nescire quo loci esset; alios non solvere, aliorum diem nondum esse. dixit etiam alia quaedam de servulis suis qua re nobiscum esse non posset. morem gessi. dimisi a me, ut magistrum Ciceronum non libenter, ut hominem ingratum non invitus. volui te scire, et quid ego de eius facto iudicarem. @1 {47Scr. in Formiano v Kal. Mart. an. 49 (%14`2)}47 [2CICERO ATTICO SAL.]2 $*EU)GENH=& tua consilia et tamen pro temporibus non incauta mihi valde probantur. Lepido quidem (nam fere $SUNDIHME- $REU/OMEN&, quod gratissimum illi est) numquam placuit ex Italia exire, Tullo multo minus; crebro enim illius litterae ab aliis ab nos commeant. sed me illorum sententiae minus movebant; minus multa dederant illi rei publicae pignora. tua mehercule auctoritas vehementer movet; adfert enim et reliqui temporis recuperandi rationem et praesentis tuendi. sed obsecro te, quid hoc miserius quam alterum plausus in foedissima causa quaerere, alterum offensiones in optima? alterum existimari conservatorem inimicorum, alterum de- sertorem amicorum? et mehercule quamvis amemus Gnaeum nostrum, ut et facimus et debemus, tamen hoc, quod talibus viris non subvenit, laudare non possum. nam sive timuit, quid ignavius? sive, ut quidam putant, meliorem suam causam illorum caede fore putavit, quid iniustius? sed haec omittamus; augemus enim dolorem retractando. &7VI& Kal. vesperi Balbus minor ad me venit occulta via currens ad Lentulum consulem missu Caesaris cum litteris, cum mandatis, cum promissione provinciae, Romam ut re- deat; cui persuaderi posse non arbitror, [ni]si erit conventus. idem aiebat nihil malle Caesarem quam ut Pompeium ad- sequeretur (id credo) et rediret in gratiam (id non credo, et metuo ne omnis haec clementia ad unam illam crudelitatem @1 colligatur). Balbus quidem maior ad me scribit nihil malle Caesarem quam principe Pompeio sine metu vivere. tu, puto, hoc credis. sed cum haec scribebam &7V& Kal., Pompeius iam Brundisium venisse poterat; expeditus enim antecesserat legiones &7XI& [2Kal.]2 Luceria. sed hoc $TE/RAS& horribili vigilantia, celeritate, diligentia est. plane quid futurum sit nescio. {47Scr. in Formiano iii Kal. Mart. an. 49}47 CICERO ATTICO SAL. Quod me magno animi motu perturbatum putas, sum equidem, sed non tam magno quam tibi fortasse videor; levatur enim omnis cura cum aut constitit consilium aut cogitando nihil explicatur. lamentari autem licet illud quidem totos dies; sed vereor ne, nihil cum proficiam, etiam dedecori sim studiis ac litteris nostris. consumo igitur omne tempus considerans quanta vis sit illius viri quem nostris [2libris]2 satis diligenter, ut tibi quidem videmur, expressimus. tenesne igitur moderatorem illum rei publicae quo referre velimus omnia? nam sic quinto, ut opinor, in libro loquitur Scipio: 'ut enim gubernatori cursus secundus, medico salus, imperatori victoria, sic huic moderatori rei publicae beata civium vita proposita est, ut opibus firma, copiis locuples, gloria ampla, virtute honesta sit; huius enim operis maximi inter homines @1 atque optimi illum esse perfectorem volo'. hoc Gnaeus noster cum antea numquam tum in hac causa minime cogitavit. dominatio quaesita ab utroque est, non id actum, beata et honesta civitas ut esset. nec vero ille urbem reliquit quod eam tueri non posset nec Italiam quod ea pelleretur, sed hoc a primo cogitavit, omnis terras, omnia maria movere, reges barbaros incitare, gentis feras in Italiam armatas adducere, exercitus conficere maximos. genus illud Sullani regni iam pridem appetitur, multis qui una sunt cupientibus. an censes nihil inter eos convenire, nullam pactionem fieri potuisse? hodie potest. sed neutri $SKOPO\S& est ille, ut nos beati simus; uterque regnare vult. Haec a te invitatus breviter exposui; voluisti enim me quid de his malis sentirem ostendere. $PROQESPI/ZW& igitur, noster Attice, non hariolans, ut illa cui nemo credidit, sed coniectura prospiciens: 'iamque mari magno . . . '; non multo, inquam, secus possum vaticinari; tanta malorum im- pendet $*)ILIA/S&. atque hoc nostra gravior est causa qui domi sumus quam illorum qui una transierunt, quod illi [qui] alterum metuunt, nos utrumque. cur igitur, inquis, re- mansimus? vel tibi paruimus vel non occurrimus vel hoc fuit rectius. conculcari, inquam, miseram Italiam videbis proxima aestate [2aut alterius]2 aut utriusque [in] mancipiis ex omni genere collectis, nec tam [2singulorum proscr]2iptio pertimescenda, quae Luceriae multis sermonibus denuntiata esse dicitur, quam universae interitus; tantas in confligendo @1 utriusque viris video futuras. habes coniecturam meam. tu autem consolationis fortasse aliquid exspectasti. nihil invenio; nihil fieri potest miserius, nihil perditius, nihil foedius. Quod quaeris quid Caesar ad me scrips[2er]2it, quod saepe, gratissimum sibi esse quod quierim, oratque in eo ut per- severem. Balbus minor haec eadem mandata. iter autem erat eius ad Lentulum consulem cum litteris Caesaris prae- miorumque promissis si Romam revertisset. verum cum habeo rationem dierum, ante puto tramissurum quam potuerit conveniri. Epistularum Pompei duarum quas ad me misit negle- gentiam meamque in rescribendo diligentiam volui tibi notam esse. earum exempla ad te misi. Caesaris hic per Apuliam ad Brundisium cursus quid efficiat exspecto. utinam aliquid simile Parthicis rebus! simul aliquid audiero, scribam ad te. tu ad me velim bonorum sermones; Romae frequentes esse dicuntur. scio equidem te in publicum non prodire, sed tamen audire te multa necesse est. Memini librum tibi adferri a Demetrio Magnete ad te missum $PERI\ O(MONOI/AS&. eum mihi velim mittas. vides quam causam mediter. {47Scr. Luceriae iv. Id. Febr. an. 49}47 CN. MAGNVS PROCOS. S. D. M. CICERONI IMP. Q. Fabius ad me venit a. d. &7IIII& Id. Febr. is nuntiat L. Domitium cum suis cohortibus &7XI&[2&7I&]2 et cum cohortibus &7XIIII& quas Vibullius adduxit ad me iter habere; habuisse in animo @1 proficisci Corfinio a. d. &7V& Id. Febr.; C. Hirrum cum &7V& cohortibus subsequi. censeo ad nos Luceriam venias; nam te hic tutissime puto fore. {47Scr. in Formiano xv vel xiv Kal. Mart. an. 49}47 M. CICERO IMP. S. D. CN. MAGNO PROCOS. A. d. &7XV& Kal. Mart. Formiis accepi tuas litteras; ex quibus ea quae in agro Piceno gesta erant cognovi commodiora esse multo quam ut erat nobis nuntiatum, Vibullique virtutem industriamque libenter agnovi. Nos adhuc in ea ora ubi praepositi sumus ita fuimus ut navem paratam haberemus. ea enim audiebamus et ea vere- bamur ut, quodcumque tu consilium cepisses, id nobis per- sequendum putaremus. nunc quoniam auctoritate et consilio tuo in spe firmiore sumus, si teneri posse putas Tarracinam [2et]2 oram maritimam, in ea manebo, etsi praesidia in oppidis nulla sunt. nemo enim nostri ordinis in his locis est praeter M. Eppium, quem ego Minturnis esse volui, vigilantem hominem et industrium. nam L. Torquatum, virum fortem et cum auctoritate, Formiis non habemus; ad te profectum arbitramur. Ego omnino, ut tibi proxime placuerat, Capuam veni eo ipso die quo tu Teano Sidicino es profectus; volueras enim me cum M. Considio pro praetore illa negotia tueri. cum eo venissem, vidi T. Ampium dilectum habere diligentissime, ab eo accipere [2L.]2 Libonem, summa item diligentia et in illa @1 colonia auctoritate. fui Capuae quoad consules. iterum, ut erat [2e]2dictum a consulibus, veni Capuam ad Non. Febr.; cum fuissem triduum, recepi me Formias. Nunc quod tuum consilium aut quae ratio belli sit ignoro. si tenendam hanc oram putas, quae et opportunitatem et dignitatem habet et civis egregios et, ut arbitror, teneri potest, opus est esse qui praesit; sin omnia unum in locum contrahenda sunt, non dubito quin ad te statim veniam, quo mihi nihil optatius est, idque tecum quo die ab urbe discessimus locutus sum. ego si cui adhuc videor segnior fuisse, dum ne tibi videar non laboro, et tamen si, ut video, bel- lum gerendum est, confido me omnibus facile satis facturum. M. Tullium, meum necessarium, ad te misi cui tu, si tibi videretur, ad me litteras dares. {47Scr. Canusi x Kal. Mart. an. 49}47 CN. MAGNVS PROCOS. S. D. M. CICERONI IMP. S. v. b. Tuas litteras libenter legi; recognovi enim tuam pri- stinam virtutem etiam in salute communi. consules ad eum exercitum quem in Apulia habui venerunt. magno opere te hortor pro tuo singulari perpetuoque studio in rem publicam ut te ad nos conferas, ut communi consilio rei publicae ad- flictae opem atque auxilium feramus. censeo via Appia iter facias et celeriter Brundisium venias. @1 {47Scr. in Formiano iii Kal. Mart. an. 49 (%14`4)}47 M. CICERO IMP. S. D. CN. MAGNO PROCOS. Cum ad te litteras misissem quae tibi Canusi redditae sunt, suspicionem nullam habebam te rei publicae causa mare transiturum, eramque in spe magna fore ut in Italia possemus aut concordiam constituere, qua mihi nihil utilius videbatur, aut rem publicam summa cum dignitate defendere. inter- im nondum meis litteris ad te perlatis ex iis mandatis quae D. Laelio ad consules dederas certior tui consili factus non exspectavi dum mihi a te litterae redderentur, confestimque cum Quinto fratre et cum liberis nostris iter ad te in Apuliam facere coepi. cum Teanum Sidicinum venissem, C. Messius, familiaris tuus, mihi dixit aliique complures Caesarem iter habere Capuam et eo ipso die mansurum esse Aeserniae. sane sum commotus quod, si ita esset, non modo iter meum interclusum sed me ipsum plane exceptum putabam. itaque tum Cales processi, ut ibi potissimum consisterem, dum cer- tum nobis ab Aesernia de eo quod audieram referretur. At mihi, cum Calibus essem, adfertur litterarum tuarum exemplum quas tu ad Lentulum consulem misisses. hae scriptae sic erant, litteras tibi a L. Domitio a. d. &7XIII& Kal. Mart. adlatas esse, earumque exemplum subscripseras; magnique interesse rei publicae scripseras omnis copias primo quoque tempore in unum locum convenire, et ut praesidio quod satis esset Capuae relinqueret. his ego litteris lectis in eadem opinione fui qua reliqui omnes, te cum omnibus copiis ad Corfinium @1 esse venturum; quo mihi, cum Caesar ad oppidum castra haberet, tutum iter esse non arbitrabar. Cum res in summa exspectatione esset, utrumque simul audivimus, et quae Corfini acta essent et te iter Brundisium facere coepisse; cumque nec mihi nec fratri meo dubium esset quin Brundisium contenderemus, a multis qui e Samnio Apuliaque veniebant admoniti sumus ut caveremus ne ex- ciperemur a Caesare, quod is in eadem loca quae nos pete- bamus profectus celerius etiam quam nos possemus eo quo intenderet venturus esset. quod cum ita esset, nec mihi nec fratri meo nec cuiquam amicorum placuit committere ut temeritas nostra non solum nobis sed etiam rei publicae noceret cum praesertim non dubitaremus quin, si etiam tutum nobis iter fuisset, te tamen iam consequi non possemus. Interim accepimus tuas litteras Canusio a. d. &7X& Kal. Mart. datas, quibus nos hortaris ut celerius Brundisium veniamus. quas cum accepissemus a. d. &7III& Kal. Mart., non dubita- bamus quin tu iam Brundisium pervenisses, nobisque iter illud omnino interclusum videbamus neque minus nos esse captos quam qui Corfini fuissent; neque enim eos solos ar- bitrabamur capi qui in armatorum manus incidissent sed eos nihilo minus qui regionibus exclusi intra praesidia atque intra arma aliena venissent. Quod cum ita sit, maxime vellem primum semper tecum fuissem, quod quidem tibi ostenderam cum a me Capuam reiciebam; quod feci non vitandi oneris causa sed quod vide- bam teneri illam urbem sine exercitu non posse, accidere autem mihi nolebam quod doleo viris fortissimis accidisse. @1 quoniam autem tecum ut essem non contigit, utinam tui consili certior factus essem! nam suspicione adsequi non potui, quod omnia prius arbitratus sum fore quam ut haec rei publicae causa in Italia non posset duce te consistere. neque vero nunc consilium tuum reprehendo, sed fortunam rei publicae lugeo; nec, si ego quid tu secutus sis non perspicio, idcirco minus existimo te nihil nisi summa ratione fecisse. Mea quae semper fuerit sententia primum de pace vel iniqua condicione retinenda, deinde de urbe (nam de Italia quidem nihil mihi umquam ostenderas), meminisse te ar- bitror. sed mihi non sumo ut meum consilium valere de- buerit; secutus sum tuum, neque id rei publicae causa, de qua desperavi, quae et nunc adflicta est nec excitari sine civili perniciosissimo bello potest, sed te quaerebam, tecum esse cupiebam, neque eius rei facultatem, si qua erit, praetermittam. Ego me in hac omni causa facile intellegebam pugnandi cupidis hominibus non satis facere. primum enim prae me tuli me nihil malle quam pacem, non quin eadem timerem quae illi sed ea bello civili leviora ducebam. deinde suscepto bello, cum pacis condiciones ad te adferri a teque ad ea[2s]2 honorifice et large responderi viderem, duxi meam rationem; quam tibi facile me probaturum pro tuo in me beneficio arbitrabar. memineram me esse unum qui pro meis maximis in rem publicam meritis supplicia miserrima et crudelissima pertulissem, me esse unum qui, si offendissem eius animum @1 cui tum cum iam in armis essemus consulatus tamen alter et triumphus amplissimus deferebatur, subicerer isdem proeliis, ut mea persona semper ad improborum civium impetus aliquid videretur habere populare. atque haec non ego prius sum suspicatus quam mihi palam denuntiata sunt, neque ea tam pertimui, si subeunda essent, quam declinanda putavi, si honeste vitare possem. Quam ob rem illius temporis, dum in spe pax fuit, rationem nostram vides, reliqui facultatem res ademit. is autem quibus non satis facio facile respondeo; neque enim ego amicior C. Caesari umquam fui quam illi neque illi amiciores rei publicae quam ego. hoc inter me et illos interest, quod, cum et illi cives optimi sint et ego ab ista laude non absim, ego condicionibus, quod idem te intellexeram velle, illi armis disceptari maluerunt; quae quoniam ratio vicit, perficiam profecto ut neque res publica civis a me animum neque tu amici desideres. {47Scr. in Formiano prid. Kal. Mart. an. 49}47 CICERO ATTICO SAL. Mihi molestior [2lippitudo]2 erat etiam quam ante fuerat; dictare tamen hanc epistulam malui quam Gallo Fabio amantissimo utriusque nostrum nihil ad te litterarum dare. nam pridie quidem, quoque modo potueram, scripseram ipse eas litteras quarum vaticinationem falsam esse cupio. huius autem epistulae non solum ea causa est, ut ne quis a me @1 dies intermittatur quin dem ad te litteras, sed etiam haec iustior, ut a te impetrarem ut sumeres aliquid temporis %quo tibi quia perexiguo tempore% opus est. explicari mihi tuum consilium plane volo, ut penitus intellegam. Omnia sunt integra nobis; nihil praetermissum est quod non habeat sapientem excusationem, non modo probabilem. nam certe neque tum peccavi cum imperatam iam Capuam non solum ignaviae dedecus sed etiam perfidiae suspicionem fugiens accipere nolui, neque cum post condiciones pacis per L. Caesarem et Fabatum adlatas cavi ne animum eius offenderem cui Pompeius iam armatus armato consulatum triumphumque deferret. nec vero haec extrema quisquam potest iure reprehendere, quod mare non transierim. id enim, etsi erat deliberationis, tamen obire non potui; neque enim suspicari debui, cum praesertim ex ipsius Pompei litteris, idem quod te video existimasse, non dubitarim quin is Domitio subventurus esset, et plane quid rectum et quid faciendum mihi esset diutius cogitare malui. Primum igitur haec qualia tibi esse videantur, etsi signi- ficata sunt a te, tamen accuratius mihi perscribas velim, deinde aliquid etiam in posterum prospicias fingasque quem me esse deceat et ubi me plurimum prodesse rei publicae sentias, ecquae pacifica persona desideretur an in bellatore sint omnia. Atque ego, qui omnia officio metior, recordor tamen tua consilia, quibus si paruissem, tristitiam illorum temporum @1 non subissem. memini quid mihi tum suaseris per Theo- phanem, per Culleonem, idque saepe ingemiscens sum re- cordatus. qua re nunc saltem ad illos calculos revertamur quos tum abiecimus, ut non solum gloriosis consiliis utamur sed etiam paulo salubri[2ori]2bus. sed nihil praescribo; accurate velim perscribas tuam ad me sententiam. volo etiam exquiras quam diligentissime poteris (habebis autem per quos possis) quid Lentulus noster, quid Domitius agat, quid acturus sit, quem ad modum nunc se gerant, num quem accusent, num cui suscenseant_quid dico num cui? num Pompeio. omnino culpam omnem Pompeius in Domitium confert, quod ipsius litteris cognosci potest quarum exemplum ad te misi. haec igitur videbis et, quod ante ad te scripsi, Demetri Magnetis librum quem ad te misit de concordia velim mihi mittas. {47Scr. Luceriae xii Kal. Mart., ut vid., an. 49}47 CN. MAGNVS PROCOS. S. D. C. MARCELLO L. LENTVLO COSS. Ego quod existimabam dispersos nos neque rei publicae utilis neque nobis praesidio esse posse, idcirco ad L. Do- mitium litteras misi, primum ut ipse cum omni copia ad nos veniret; si de se dubitaret, ut cohortis &7XVIIII& quae ex Piceno ad me iter habebant ad nos mitteret. quod veritus sum factum est, ut Domitius implicaretur, ut neque ipse satis firmus esset ad castra facienda, quod meas &7XVIIII& et suas &7XII& @1 cohortis in tribus oppidis distributas haberet (nam partim Albae, partim Sulmone collocavit), neque [2se]2, si vellet, expedire posset. Nunc scitote me esse in summa sollicitudine. nam et tot et talis viros periculo obsidionis liberare cupio neque subsidio ire possum, quod his duabus legionibus non puto esse committendum ut illuc ducantur; ex quibus tamen non amplius &7XIIII& cohortis contrahere potui, quod Brundisium praesidium misi neque Canusium sine praesidio, dum abessem, putavi esse dimittendum. D. Laelio mandaram, quod maiores copias sperabam nos habituros, ut, si vobis videretur, alter uter vestrum ad me veniret, alter in Siciliam cum ea copia quam Capuae et circum Capuam comparastis et cum iis militibus quos Faustus legit proficisceretur, Domitius cum &7XII& suis cohortibus eodem adiungeretur, reliquae copiae omnes Brundisium cogerentur, et inde navibus Dyrrachium transportarentur. nunc cum hoc tempore nihilo magis ego quam vos subsidio Domitio ire possim * * * se per montis explicare, non est nobis com- mittendum ut ad has &7XIIII& cohortis quas dubio animo habeo hostis accedere aut in itinere me consequi possit. Quam ob rem placitum est mihi (%altia% video censeri M. Marcello et ceteris nostri ordinis qui hic sunt) ut Brun- disium ducerem hanc copiam quam mecum habeo. vos hortor ut quodcumque militum contrahere poteritis con- trahatis et eodem Brundisium veniatis quam primum. arma quae ad me missuri eratis, iis censeo armetis milites quos vobis- @1 cum habetis. quae arma superabunt, ea si Brundisium iumen- tis deportaritis vehementer rei publicae profueritis. de hac re velim nostros certiores faciatis. ego ad P. Lupum et C. Coponium praetores misi ut se vobis coniungerent et militum quod haberent ad vos deducerent. {47Scr. Luceriae iii Id. Febr. an. 49}47 CN. MAGNVS PROCOS. S. D. L. DOMITIO PROCOS. Valde miror te ad me nihil scribere et potius ab aliis quam a te de re publica me certiorem fieri. nos disiecta manu pares adversariis esse non possumus; contractis nostris copiis spero nos et rei publicae et communi saluti prodesse posse. quam ob rem cum constituisses, ut Vibullius mihi scripserat, a. d. &7V& Id. Febr. Corfinio proficisci cum exercitu et ad me venire, miror quid causae fuerit qua re consilium mutaris. nam illa causa quam mihi Vibullius scribit levis est, te propterea moratum esse quod audieris Caesarem Firmo progressum in Castrum Truentinum venisse; quanto enim magis appro- pinquare adversarius coepit, eo tibi celerius agendum erat ut te mecum coniungeres prius quam Caesar aut tuum iter impedire aut me abs te excludere posset. Quam ob rem etiam te rogo et hortor, id quod non destiti superioribus litteris a te petere, ut primo quoque die Luceriam ad [2me]2 venires, ante quam copiae quas instituit Caesar contrahere in unum locum coactae vos a nobis distrahant. @1 sed si erunt qui te impediant ut villas suas servent, aequum est me a te impetrare ut cohortis quae ex Piceno et Camerino venerunt, quae fortunas suas reliquerunt, ad me missum facias. {47Scr. Luceriae xiv Kal. Mart. an. 49}47 CN. MAGNVS PROCOS. S. D. L. DOMITIO PROCOS. Litteras abs te M. Calenius ad me attulit a. d. &7XIIII& Kal. Mart.; in quibus litteris scribis tibi in animo esse observare Caesarem et, si secundum mare ad me ire coepisset, confestim in Samnium ad me venturum, sin autem ille circum istaec loca commoraretur, te ei, si propius accessisset, resistere velle. Te animo magno et forti istam rem agere existimo, sed diligentius nobis est videndum ne distracti pares esse ad- versario non possimus, cum ille magnas copias habeat et maiores brevi habiturus sit. non enim pro tua providentia debes illud solum animadvertere, quot in praesentia cohortis contra te habeat Caesar, sed quantas brevi tempore equitum et peditum copias contracturus sit. cui rei testimonio sunt litterae quas Bussenius ad me misit; in quibus scribit, id quod ab aliis quoque mihi scribitur, praesidia Curionem quae in Vmbria et Tuscis erant contrahere et ad Caesarem iter facere. quae si copiae in unum locum fuerint coactae, ut pars exer- citus ad Album mittatur, pars ad te accedat, ut non pugnet sed locis suis repugnet, haerebis, neque solus cum ista copia tantam multitudinem sustinere poteris ut frumentatum eas. @1 Quam ob rem te magno opere hortor ut quam primum cum omnibus copiis hoc venias; consules constituerunt idem facere. ego M. Tuscilio ad te mandata dedi providendum esse ne duae legiones sine Picentinis cohortibus in conspe- ctum Caesaris committerentur. quam ob rem nolito com- moveri si audieris me regredi, si forte Caesar ad me veniet; cavendum enim puto esse ne implicatus haeream. nam neque castra propter anni tempus et militum animos facere possum neque ex omnibus oppidis contrahere copias expedit, ne receptum amittam; itaque non amplius &7XIIII& cohortis Luceriam coegi. Consules praesidia omnia deducturi sunt aut in Siciliam ituri; nam aut exercitum firmum habere oportet quo confidamus perrumpere nos posse aut regiones eius modi obtinere e quibus repugnemus, id quod neutrum nobis hoc tempore contigit, quod et magnam partem Italiae Caesar occupavit et nos non habemus exercitum tam amplum neque tam magnum quam ille. itaque nobis providendum est ut summae rei publicae rationem habeamus. etiam atque etiam te hortor ut cum omni copia quam primum ad me venias. possumus etiam nunc rem publicam erigere, si communi consilio negotium administrabimus; si distrahemur, infirmi erimus. mihi hoc constitutum est. His litteris scriptis %sic adpoete% mihi litteras et mandata attulit. quod me hortare ut istuc veniam, id me facere non arbitror posse, quod non magno opere his legionibus confido. @1 {47Scr. Luceriae xiii Kal. Mart. an. 49}47 CN. MAGNVS PROCOS. S. D. L. DOMITIO PROCOS. Litterae mihi a te redditae sunt a. d. &7XIII& Kal. Mart., in quibus scribis Caesarem apud Corfinium castra posuisse. quod putavi et praemonui fit, ut nec in praesentia committere tecum proelium velit et omnibus copiis conductis [per] te implicet, ne ad me iter tibi expeditum sit atque istas copias coniungere optimorum civium possis cum his legionibus de quarum voluntate dubitamus. quo etiam magis tuis litteris sum commotus; neque enim eorum militum quos mecum habeo voluntate satis confido ut de omnibus fortunis rei publicae dimicem neque etiam qui ex dilectibus conscripti sunt consulibus convenerunt. Qua re da operam, si ulla ratione etiam nunc efficere potes, ut te explices, hoc quam primum venias, ante quam omnes copiae adversarium conveniant. neque enim celeriter ex dilectibus hoc homines convenire possunt et, si convenirent, quantum iis committendum sit qui inter se ne noti [2quidem]2 sunt contra veteranas legiones non te praeterit. {47Scr. in Formiano Kal. Mart. an. 49}47 CICERO ATTICO SAL. Lippitudinis meae signum tibi sit librari manus et eadem causa brevitatis; etsi nunc quidem quod scriberem nihil erat. omnis exspectatio nostra erat in nuntiis Brundisinis; si nactus @1 hic esset Gnaeum nostrum, spes dubia pacis, sin ille ante tramisisset, exitiosi belli metus. Sed videsne in quem hominem inciderit res publica, quam acutum, quam vigilantem, quam paratum? si mehercule neminem occiderit neque cuiquam quicquam ademerit, ab iis qui eum maxime timuerant maxime diligetur. multum mecum municipales homines loquuntur, multum rusticani; nihil prorsus aliud curant nisi agros, nisi villulas, nisi nummulos suos. et vide quam conversa res sit: illum quo antea confidebant metuunt, hunc amant quem timebant. id quantis nostris peccatis vitiisque [2e]2venerit non possum sine molestia cogitare. quae autem impendere putarem scripseram ad te, et iam tuas litteras exspectabam. {47Scr. in Formiano vi Non. Mart. an. 49}47 CICERO ATTICO SAL. Non dubito quin tibi odiosae sint epistulae cottidianae, cum praesertim neque nova de re aliqua certiorem te faciam neque novam denique iam reperiam scribendi ullam senten- tiam. sed si dedita opera, cum causa nulla esset, tabellarios ad te cum inanibus epistulis mitterem, facerem inepte; euntibus vero, domesticis praesertim, ut nihil ad te dem litterarum facere non possum, et simul, crede mihi, requiesco paulum in his miseriis cum quasi tecum loquor, cum vero tuas epistulas lego, multo etiam magis. omnino intellego nullum fuisse tempus post has fugas et formidines quod magis debuerit mutum esse a litteris, propterea quod neque Romae quicquam auditur novi nec in his locis, quae a Brundisio @1 absunt propius quam tu bidui aut tridui. Brundisi autem omne certamen vertitur huius pr[2ox]2imi temporis; qua quidem exspectatione torqueor. sed omnia ante Nonas sciemus. eodem enim die video Caesarem a Corfinio post meridiem profectum esse, id est Feralibus, quo Canusio mane Pompeium; eo modo autem ambulat Caesar et iis diariis militum celeritatem incitat ut timeam ne citius ad Brundisium quam opus sit accesserit. dices 'quid igitur proficis, qui anticipes eius rei molestiam quam triduo sciturus sis?' nihil equidem; sed, ut supra dixi, tecum perlibenter loquor, et simul scito labare meum consilium illud quod satis iam fixum videbatur. non mihi satis idonei sunt auctores ii qui a te probantur. quod enim umquam eorum in re publica forte factum exstitit? aut quis ab iis ullam rem laude dignam desiderat? nec mehercule laudandos existimo qui trans mare belli parandi causa profecti sunt, quamquam haec ferenda non erant; video enim quantum id bellum et quam pesti- ferum futurum sit. sed me movet unus vir, cuius fugientis comes, rem publicam recuperantis socius videor esse debere. 'totiensne igitur sententiam mutas?' ego tecum tamquam mecum loquor. quis autem est tanta quidem de re quin varie secum ipse disputet? simul et elicere cupio sententiam tuam, si manet, ut firmior sim, si mutata est, ut tibi adsentiar. omnino ad id de quo dubito pertinet me scire quid Domitius acturus sit, quid noster Lentulus. de Domitio varia audimus: * * * modo esse in Tiburti aut% lepidi quo cum lepidus accessisse% @1 ad urbem, quod item falsum video esse; ait enim Lepidus eum nescio quo penetrasse itineribus [2occultis]2, occultandi sui causa an maris a[2di]2ipiscendi_ne id quidem scit; ignorat etiam de filio. addit illud sane molestum, pecuniam Domitio satis grandem quam is Corfini habuerit non esse redditam. de Lentulo autem nihil audimus. haec velim exquiras ad meque perscribas. {47Scr. in Formiano v Non. Mart. an. 49}47 CICERO ATTICO SAL. A. d. &7V& Non. Mart. epistulas mihi tuas Aegypta reddidit, unam veterem, &7IIII& Kal. quam te scribis dedisse Pinario, quem non vidimus; in qua [2ex]2spectas quidnam praemissus agat Vibullius, qui omnino non est visus a Caesare (id altera epistula video te scire ita esse), et quem ad modum re- deuntem excipiam Caesarem, quem omnino vitare cogito, et %aut hemonis% fugam intendis commutationemque vitae tuae, quod tibi puto esse faciendum, et ignoras Domitius cum fascibusne sit; quod cum scies, facies ut sciamus. habes ad primam epistulam. Secutae sunt duae prid. Kal. ambae datae, quae me con- vellerunt de pristino statu, iam tamen, ut ante ad te scripsi, labantem. nec me movet quod scribis 'Iovi ipsi iniquum'; nam periculum in utriusque iracundia positum est, victoria @1 autem ita incerta ut deterior causa paratior mihi esse videa- tur. nec me consules movent, qui ipsi pluma aut folio facilius moventur. offici me deliberatio cruciat cruciavitque adhuc. cautior certe est mansio, honestior existimatur traiectio; malo interdum multi me non caute quam pauci non honeste fecisse existiment. de Lepido et Tullo quod quaeris, illi vero non du- bitant quin Caesari praesto futuri in senatumque venturi sint. Recentissima tua est epistula Kalendis data, in qua optas con- gressum pacemque non desperas; sed ego cum haec scribebam nec illos congressuros nec, si congressi essent, Pompeium ad ullam condicionem accessurum putabam. quod videris non dubitare, si consules transeant, quid nos facere oporteat, certe transeunt vel, quo modo nunc est, transierunt. sed memento praeter Appium neminem esse fere qui non ius habeat transeundi; nam aut cum imperio sunt, ut Pompeius, ut Scipio, Sufenas, Fannius, Voconius, Sestius, ipsi consules, quibus more maiorum concessum est vel omnis adire pro- vincias, aut legati sunt eorum. sed nihil differo; quid placeat tibi et quid prope modum rectum sit intellego. Plura scriberem, si ipse possem; sed, ut mihi videor, potero biduo. Balbi Corneli litterarum exemplum quas eodem die accepi quo tuas misi ad te, ut meam vicem doleres, cum me deri[2deri]2 videres. @1 {47Scr. Romae c. Kal. Mart. an. 49}47 BALBVS CICERONI IMP. SAL. Obsecro te, Cicero, suscipe curam et cogitationem dignissi- mam tuae virtutis, ut Caesarem et Pompeium perfidia homi- num distractos rursus in pristinam concordiam reducas. crede mihi Caesarem non solum fore in tua potestate sed etiam maximum beneficium te sibi dedisse iudicaturum, si huc te reicis. velim idem Pompeius faciat; qui ut adduci tali tempore ad ullam condicionem possit magis opto quam spero. sed cum constiterit et timere desierit, tum incipiam non de- sperare et tuam auctoritatem plurimum apud eum valituram. Quod Lentulum consulem meum voluisti hic remanere, Caesari gratum, mihi vero gratissimum me dius fidius fecisti; nam illum tanti facio qui non Caesarem magis diligam. qui si passus esset nos secum, ut consueveramus, loqui et non se totum etiam et etiam ab sermone nostro avertisset, minus miser quam sum essem. nam cave putes hoc tempore plus me quemquam cruciari, quod eum, quem ante me diligo, video in consulatu quidvis potius esse quam consulem. quod si voluerit tibi obtemperare et nobis de Caesare credere et consulatum reliquum Romae peragere, incipiam sperare etiam consilio senatus auctore te, illo relatore Pompeium et Caesarem coniungi posse; quod si factum erit, satis me vixisse putabo. @1 Factum Caesaris de Corfinio totum te probaturum scio; et, quo modo in eius modi re, commodius cadere non potuit quam ut res sine sanguine confieret. Balbi mei tuique adventu [2te]2 delectatum valde gaudeo. is quaecumque tibi de Caesare dixit quaeque Caesar scripsit, scio, re tibi probabit, quaecumque fortuna eius fuerit, veris- sime scripsisse. {47Scr. in Formiano iv Non. Mart. an. 49 (%14`2)}47 CICERO ATTICO SAL. Omnia mihi provisa sunt praeter occultum et tutum iter ad mare superum; hoc enim mari uti non possumus hoc tempore anni. illuc autem quo spectat animus et quo res vocat qua veniam? cedendum enim est celeriter, ne forte qua re impediar atque adliger. nec vero ille me ducit qui videtur; quem ego hominem $A)POLITIKW/TATON& omnium iam ante cognoram, nunc vero etiam $A)STRATHGHTO/TATON&. non me igitur is ducit sed sermo hominum qui ad me [2a]2 Philotimo scribitur; is enim me ab optimatibus ait conscindi. quibus optimatibus, di boni? qui nunc quo modo occurrunt, quo modo etiam se venditant Caesari! municipia vero deum, nec simulant, ut cum de illo aegroto vota faciebant. sed plane @1 quicquid mali hic Pisistratus non fecit tam gratum est quam si alium facere prohibuerit. [2hunc]2 propitium sperant, illum iratum putant. quas fieri censes $A)PANTH/SEIS& ex oppidis, quos honores? 'metuunt' inquies. credo, sed mehercule illum magis; huius insidiosa clementia delectantur, illius iracundiam formidant. iudices de &7CCCL&[2&7X&]2, qui praecipue Gnaeo nostro delectabantur, ex quibus cottidie aliquem video, nescio quas eius minas horrent. itaque quaero qui sint isti optimates qui me exturbent cum ipsi domi maneant. sed tamen, quicum- que sunt, '$AI)DE/OMAI *TRW=AS&'. etsi qua spe proficiscar video coniungoque me cum homine magis ad vastandam Italiam quam ad vincendum parato dominumque exspecto. et quidem cum haec scribebam &7IIII& Non. iam exspectabam aliquid a Brundisio. quid autem 'aliquid'? quam inde turpiter fugisset, et victor hic qua se referret et quo; quod ubi audissem, si ille Appia veniret, ego Arpinum cogitabam. {47Scr. in Formiano prid. Non. Mart. an. 49 (%14`1)}47 CICERO ATTICO SAL. Etsi cum tu has litteras legeres putabam fore ut scirem iam quid Brundisi actum esset (nam Canusio &7VIII&[2&7I&]2 Kal. profectus erat Gnaeus; haec autem scribebam prid. Non., &7XIIII& die postquam ille Canusio moverat), tamen angebar singularum horarum exspectatione mirabarque nihil adlatum esse ne @1 rumoris quidem; nam erat mirum silentium. sed haec fortasse $KENO/SPOUDA& sunt, quae tamen iam sciantur necesse est; illud molestum, me adhuc investigare non posse ubi P. Lentulus noster sit, ubi Domitius. quaero autem, quo facilius scire possim quid acturi sint, iturine ad Pompeium et, si sunt, qua quandove ituri sint. Vrbem quidem iam refertam esse optimatium audio, Sosium et Lupum, quos Gnaeus noster ante putabat Brun- disium venturos esse quam se, ius dicere. hinc vero vulgo vadunt; etiam M'. Lepidus, quocum diem conterere solebam, cras cogitabat. nos autem in Formiano morabamur, quo citius audiremus, deinde Arpinum volebamus; inde iter qua maxime $A)NAPA/NTHTON& esset ad mare superum, remotis sive omnino missis lictoribus. audio enim bonis viris, qui et nunc et saepe antea magno praesidio rei publicae fuerunt, hanc cunctationem nostram non probari multaque mihi et severe in conviviis, tempestivis quidem, disputari. Cedamus igitur et, ut boni cives simus, bellum Italiae terra marique inferamus et odia improborum rursus in nos, quae iam exstincta erant, incendamus et Luccei consilia ac Theophani persequamur. nam Scipio vel in Syriam profi- ciscitur sorte vel cum genero honeste vel Caesarem fugit iratum. Marcelli quidem, nisi gladium Caesaris timuissent, manerent. Appius et eodem timore et inimicitiarum recen- tium. et tamen praeter hunc et C. Cassium reliqui legati, Faustus pro quaestore; ego unus cui utrumvis liceret. frater accedit, quem socium huius fortunae esse non erat aequum; @1 cui magis etiam Caesar irascetur, sed impetrare non possum ut maneat. dabimus hoc Pompeio, cui debemus. nam me quidem alius nemo movet, non sermo bonorum, qui nulli sunt, non causa, quae acta timide est, agetur improbe. uni, uni hoc damus, ne id quidem roganti nec suam causam, ut ait, agenti sed publicam. Tu quid cogites de transeundo in Epirum scire sane velim. {47Scr. in Formiano Non. Mart. an. 49}47 CICERO ATTICO SAL. Etsi Non. Mart., die tuo, ut opinor, exspectabam epi- stulam a te longiorem, tamen ad eam ipsam brevem quam &7III&[2&7I&]2 Non. $U(PO\ TH\N DIA/LEIYIN& dedisti rescribendum putavi. gaudere ais te mansisse me et scribis in sententia te manere. mihi autem superioribus litteris videbare non dubitare quin cederem, ita si et Gnaeus bene comitatus conscendisset et consules transissent. utrum hoc tu parum commeministi, an ego non satis intellexi, an mutasti sententiam? sed aut ex epistula quam exspecto perspiciam quid sentias aut alias abs te litteras eliciam. Brundisio nihildum erat adlatum. {47Scr. in Formiano viii Id. Mart. an. 49}47 CICERO ATTICO SAL. O rem difficilem planeque perditam! quam nihil praeter- mittis in consilio dando! quam nihil tamen quod tibi ipsi @1 placeat explicas! non esse me una cum Pompeio gaudes: ac proponis quam sit turpe me adesse cum quid de illo detraha- tur; nefas esse approbare. certe. contra igitur? 'di' inquis 'averruncent!' quid ergo fiet si in altero scelus est, in altero supplicium? 'impetrabis' inquis 'a Caesare ut tibi abesse liceat et esse otioso.' supplicandum igitur? miserum. quid si non impetraro? 'et de triumpho erit' inquis 'integrum.' quid si hoc ipso premar? accipiam? quid foedius? negem? repudiari se totum, magis etiam quam olim in &7XX&viratu, putabit. ac solet, cum se purgat, in me conferre omnem illorum temporum culpam: ita me sibi fuisse inimicum ut ne honorem quidem a se accipere vellem. quanto nunc hoc idem accipiet asperius! tanto scilicet quanto et honos hic illo est amplior et ipse robustior. nam quod negas te dubitare quin magna in offensa sim apud Pompeium hoc tempore, non video causam cur ita sit hoc quidem tempore. qui enim amisso Corfinio denique certiorem me sui consili fecit, is queretur Brundisium me non venisse cum inter me et Brundisium Caesar esset? deinde etiam scit $A)PARRHSI/ASTON& esse in ea causa querelam suam. me putat de municipiorum imbecillitate, de dilectibus, de pace, de urbe, de pecunia, de Piceno occupando plus vidisse quam se. sin cum potuero non venero, tum erit inimicus; quod ego non eo vereor ne mihi noceat (quid enim faciet? @1 '$TI/S D' E)STI\ DOU=LOS TOU= QANEI=N A)/FRONTIS W)/N;&'), sed quia ingrati animi crimen horreo. confido igitur adventum nostrum illi, quoque tempore fuerit, ut scribis, $A)SMENISTO\N& fore. nam quod ais, si hic temperatius egerit, consideratius te consilium daturum, qui hic potest se gerere non perdite? [2vetat]2 vita, mores, ante facta, ratio suscepti negoti, socii, vires bonorum aut etiam constantia. Vixdum epistulam tuam legeram cum ad me currens ad illum Postumus Curtius venit, nihil nisi classis loquens et exercitus. eripiebat Hispanias, tenebat Asiam, Siciliam, Africam, Sardiniam, confestim in Graeciam persequebatur. eundum igitur est, nec tam ut belli quam ut fugae socii simus. nec enim ferre potero sermones istorum, quicumque sunt; non sunt enim certe, ut appellantur, boni. sed tamen id ipsum scire cupio, quid loquantur, idque ut exquiras meque certiorem facias te vehementer rogo. nos adhuc quid Brundisi actum esset plane nesciebamus. cum sciemus, tum ex re et ex tempore consilium capiemus, sed utemur tuo. {47Scr. in Formiano vii Id. Mart. an. 49 (%14`2)}47 CICERO ATTICO SAL. Domiti filius transiit Formias &7VIII& Id. currens ad matrem Neapolim mihique nuntiari iussit patrem ad urbem esse, cum ex eo curiose quaesisset servus noster Dionysius. nos autem @1 audieramus eum profectum sive ad Pompeium sive in Hi- spaniam. id cuius modi sit scire sane velim. nam ad id quod delibero pertinet, si ille certe nusquam discessit, intellegere Gnaeum non esse facilis nobis ex Italia exitus, cum ea tota armis praesidiisque teneatur, hieme praesertim. nam si com- modius anni tempus esset, vel infero mari liceret uti. nunc nihil potest nisi supero tramitti, quo iter interclusum est. quaeres igitur et de Domitio et de Lentulo. A Brundisio nulla adhuc fama venerat, et erat hic dies &7VII& Id., quo die suspicabamur aut pridie ad Brundisium venisse Caesarem. nam Kalendis Arpis manserat. sed si Postumum audire velles, persecuturus erat Gnaeum; transisse enim iam putabat coniectura tempestatum ac dierum. ego nautas eum non putabam habiturum; ille confidebat, et eo magis quod audita naviculariis hominis liberalitas esset. sed tota res Brundisina quo modo habeat se diutius nescire non possum. {47Scr. in Formiano vi Id. Mart. an. 49}47 CICERO ATTICO SAL. [Natali] die tuo scripsisti epistulam ad me plenam consili summaeque cum benevolentiae tum etiam prudentiae. eam mihi Philotimus postridie quam a te acceperat reddidit. sunt ista quidem quae disputas difficillima, iter ad superum, navigatio infero, discessus Arpinum ne hunc fugisse, mansio @1 Formiis ne obtulisse nos gratulationi videamur, sed mise- rius nihil quam ea videre quae tamen iam, inquam, videnda erunt. Fuit apud me Postumus, scripsi ad te quam gravis, venit ad me etiam Q. Fufius quo vultu, quo spiritu! properans Brundisium, scelus accusans Pompei, levitatem et stultitiam senatus. haec qui in mea villa non feram %cur tum% in curia potero ferre? age, finge me quamvis $EU)STOMA/XWS& haec feren- tem; quid illa 'dic, M. Tulli'? quem habebunt exitum? et omitto causam rei publicae, quam ego amissam puto cum vulneribus suis tum medicamentis iis quae parantur; de Pompeio quid agam? cui plane (quid enim hoc negem?) suscensui. semper enim [2me]2 causae eventorum magis movent quam ipsa eventa. haec igitur mala (quibus maiora esse quae possunt?) considerans vel potius iudicans eius opera accidisse et culpa inimicior huic eram quam ipsi Caesari. ut maiores nostri funestiorem diem esse voluerunt Alliensis pugnae quam urbis captae, quod hoc malum ex illo (itaque alter religiosus etiam nunc dies, alter in vulgus ignotus), sic ego decem annorum peccata recordans, in quibus inerat ille etiam annus qui nos hoc [2non]2 defendente, ne dicam gravius, adflixerat, praesentisque temporis cognoscens temeritatem, ignaviam, neglegentiam suscensebam. sed ea iam mihi exciderunt; bene- ficia eiusdem cogito, cogito etiam dignitatem; intellego, serius equidem quam vellem propter epistulas sermonesque Balbi, sed video plane nihil aliud agi, nihil actum ab initio, [2nisi]2 @1 ut hunc occideret. ego igitur, sicut apud Homerum cui et mater et dea dixisset '$AU)TI/KA GA/R TOI E)/PEITA MEQ' *(/EKTORA $PO/TMOS E(/TOIMOS&' matri ipse respondit '$AU)TI/KA TEQNAI/HN, E)PEI\ OU)K A)/R' E)/MELLON E(TAI/RW| $KTEINOME/NW| E)PAMU=NAI&,'_ quid si non $E(TAI/RW|& solum sed etiam $EU)ERGE/TH|&, adde tali viro talem causam agenti?_ego vero haec officia mercanda vita puto. optimatibus vero tuis nihil confido, nihil iam ne inservio quidem. video ut se huic dent, ut daturi sint. quic- quam tu illa putas fuisse de valetudine decreta municipiorum prae his de victoria gratulationibus? 'timent' inquies. at ipsi tum se timuisse dicunt. sed videamus quid actum sit Brundisi. ex eo fortasse alia consilia nascentur aliaeque litterae. {47Scr. in Formiano v Id. Mart. an. 49}47 [2CICERO ATTICO SAL.]2 Nos adhuc Brundisio nihil. Roma scripsit Balbus putare iam Lentulum consulem tramisisse [me] nec eum a minore Balbo conventum, quod is hoc iam Canusi audisset; inde ad se eum scripsisse; cohortisque sex quae Albae fuissent ad Curium via Minucia transisse; id Caesarem ad se scripsisse et brevi @1 tempore eum ad urbem futurum. ergo utar tuo consilio neque me Arpinum hoc tempore abdam, etsi, Ciceroni meo togam puram cum dare Arpini vellem, hanc eram ipsam excusationem relicturus ad Caesarem. sed fortasse in eo ipso offendetur, cur non Romae potius. sed tamen, si est con- veniendus, hic potissimum. tum reliqua videbimus, id est et quo et qua et quando. Domitius, ut audio, in Cosano est [2et]2 quidem, ut aiunt, paratus ad navigandum, si in Hispaniam, non [2im]2probo, si ad Gnaeum, laudo; quovis potius certe quam ut Curtium videat quem ego patronus aspicere non possum. quid alios? sed, opinor, quiescamus, ne nostram culpam coarguamus qui, dum urbem, id est patriam, amamus dumque rem conventuram putamus, ita nos gessimus ut plane interclusi captique simus. Scripta iam epistula Capua litterae sunt adlatae hoc ex- emplo: &10'Pompeius mare transiit cum omnibus militibus quos secum habuit. hic numerus est hominum milia triginta et consules duo et tribuni pl. et senatores qui fuerunt cum eo omnes cum uxoribus et liberis. conscendisse dicitur a. d. &7IIII& Non. Mart. ex ea die fuere septemtriones venti. navis quibus usus non est omnis aut praecidisse aut incendisse dicunt. de hac re litterae L. Metello tribuno pl. Capuam adlatae sunt a Clodia socru, quae ipsa transiit.'& Ante sollicitus eram et angebar, sicut res scilicet ipsa cogebat, cum consilio explicare nihil possem; nunc autem, postquam @1 Pompeius et consules ex Italia exierunt, non angor sed ardeo dolore, '$OU)DE/ MOI H)=TOR $E)/MPEDON, A)LL' A)LALU/KTHMAI&.' non sum, inquam, mihi crede, mentis compos; tantum mihi dedecoris admisisse videor. mene non primum cum Pompeio, qualicumque consilio usus [2est]2, deinde cum bonis esse, quam- vis causa temere instituta? praesertim cum ii ipsi quorum ego causa timidius me fortunae committebam, uxor, filia, Cicerones pueri, me illud sequi mallent, hoc turpe et me indignum putarent. nam Quintus quidem frater quicquid mihi placeret id rectum se putare aiebat, id animo aequissimo sequebatur. Tuas nunc epistulas a primo lego. hae me paulum recre- ant. primae monent et rogant ne me proiciam, proximae gaudere te ostendunt me remansisse. eas cum lego, minus mihi turpis videor, sed tam diu dum lego. deinde emergit rursum dolor et $AI)SXROU= FANTASI/A&. quam ob rem obsecro te, mi Tite, eripe hunc mihi dolorem aut minue saltem, aut consolatione aut consilio aut quacumque re potes. quid tu autem possis, aut quid homo quisquam? vix iam deus. Equidem illud molior quod tu mones sperasque fieri posse, ut mihi Caesar concedat ut absim cum aliquid in senatu contra Gnaeum agatur. sed timeo ne non impetrem. venit ab eo Furnius. ut quidem scias quos sequamur, Q. Titini filium cum Caesare esse nuntiat_sed illum maiores mihi gratias agere quam vellem. quid autem me roget, paucis ille quidem @1 verbis sed $E)N DUNA/MEI&, cognosce ex ipsius epistula. me miserum quod tu non valuisti! una fuissemus; consilium certe non defuisset. '$SU/N TE DU/' E)RXOME/NW& . . . '. Sed acta ne agamus, reliqua paremus. me adhuc haec duo fefellerunt, initio spes compositionis, qua facta volebam ut[2i]2 populari via, sollicitudine senectutem nostram liberare; deinde bellum crudele et exitiosum suscipi a Pompeio intel- legebam. melioris me dius fidius civis et viri putabam quovis supplicio adfici quam illi crudelitati non solum praeesse verum etiam interesse. [2sed]2 videtur vel mori satius fuisse quam esse cum his. ad haec igitur cogita, mi Attice, vel potius excogita. quemvis eventum fortius feram quam hunc dolorem. {47Scr. in itinere Arpis Brundisium c. iii Non. Mart. an. 49}47 CAESAR IMP. S. D. CICERONI IMP. Cum Furnium nostrum tantum vidissem neque loqui neque audire meo commodo potuissem, [2cum]2 properarem atque essem in itinere praemissis iam legionibus, praeterire tamen non potui quin et scriberem ad te et illum mitterem gratias- que agerem, etsi hoc et feci saepe et saepius mihi facturus videor; ita de me mereris. in primis a te peto, quoniam confido me celeriter ad urbem venturum, ut te ibi videam, ut tuo consilio, gratia, dignitate, ope omnium rerum uti possim. ad propositum revertar; festinationi meae brevitatique littera- rum ignosces. reliqua ex Furnio cognosces. @1 {47Scr. in Formiano iv Id. Mart. an. 49}47 [2CICERO ATTICO SAL.]2 Ego etsi tam diu requiesco quam diu aut ad te scribo aut tuas litteras lego, tamen et ipse egeo argumento epistularum et tibi idem accidere certo scio; quae enim soluto animo familiariter scribi solent ea temporibus his excluduntur, quae autem sunt horum temporum ea iam contrivimus. sed tamen, ne me totum aegritudini dedam, sumpsi mihi quasdam tamquam $QE/SEIS&, quae et $POLITIKAI\& sunt et temporum horum, ut et abducam animum a querelis et in eo ipso de quo agitur exercear. eae sunt huius modi: $*EI) MENETE/ON E)N TH=| PATRI/DI TURANNOUME/NHS AU)TH=S. EI) PANTI\ TRO/PW| $TURANNI/DOS KATA/LUSIN PRAGMATEUTE/ON, KA)\N ME/LLH| DIA\ TOU=TO PERI\ $TW=N O(/LWN H( PO/LIS KINDUNEU/SEIN. EI) EU)LABHTE/ON TO\N KATALU/ONTA MH\ $AU)TO\S AI)/RHTAI. EI) PEIRATE/ON A)RH/GEIN TH=| PATRI/DI TURANNOUME/NH| $KAIRW=| KAI\ LO/GW| MA=LLON H)\ POLE/MW|. EI) POLITIKO\N TO\ H(SUXA/ZEIN $A)NAXWRH/SANTA/ POI TH=S PATRI/DOS TURANNOUME/NHS H)\ DIA\ PANTO\S $I)TE/ON KINDU/NOU TH=S E)LEUQERI/AS PE/RI. EI) PO/LEMON E)PAKTE/ON TH=| $XW/RA| KAI\ POLIORKHTE/ON AU)TH\N TURANNOUME/NHN. EI) KAI\ MH\ DOKIMA/- $ZONTA TH\N DIA\ POLE/MOU KATA/LUSIN TH=S TURANNI/DOS SUNAPOGRAPTE/ON $O(/MWS TOI=S A)RI/STOIS. EI) TOI=S EU)ERGE/TAIS KAI\ FI/LOIS SUGKINDUNEUTE/ON $E)N TOI=S POLITIKOI=S KA)\N MH\ DOKW=SIN EU)= BEBOULEU=SQAI PERI\ TW=N O(/LWN. $EI) O( MEGA/LA TH\N PATRI/DA EU)ERGETH/SAS DI' AU)TO/ TE TOU=TO A)NH/KESTA $PAQW\N KAI\ FQONHQEI\S KINDUNEU/SEIEN A)\N E)QELONTH\S U(PE\R TH=S PATRI/DOS @1 $H)\ E)FETE/ON AU)TW=| E(AUTOU= POTE KAI\ TW=N OI)KEIOTA/TWN POIEI=SQAI PRO/- $NOIAN A)FEME/NW| TA\S PRO\S TOU\S I)SXU/ONTAS DIAPOLITEI/AS. In his ego me consultationibus exercens et disserens in utramque partem tum Graece tum Latine et abduco parum- per animum a molestiis et $TW=N PROU)/RGOU TI& delibero. sed vereor ne tibi $A)/KAIROS& sim; si enim recte ambulavit is qui hanc epistulam tulit, in ipsum tuum diem incidit. {47Scr. in Formiano iii Id. Mart. an. 49}47 CICERO ATTICO SAL. Scripseram ad te epistulam quam darem &7IIII& Id., sed eo die is cui dare volueram non est profectus. venit autem eo ipso die ille celeripes quem Salvius dixerat. attulit uberrimas tuas litteras, quae mihi quiddam quasi animulae restillarunt; re- creatum enim me non queo dicere. sed plane $TO\ SUNE/XON effecisti. ego enim non iam id ago, mihi crede, ut prosperos exitus consequar. sic enim video, nec duobus his vivis nec [hoc] uno nos umquam rem publicam habituros. ita neque de otio nostro spero iam nec ullam acerbitatem recuso. unum illud extimescebam, ne quid turpiter facerem vel dicam iam ne fecissem. Sic ergo habeto, salutaris te mihi litteras misisse neque solum has longiores, quibus nihil potest esse explicatius, nihil @1 perfectius, sed etiam illas breviores, in quibus hoc mihi iucundissimum fuit, consilium factumque nostrum a Sexto probari, pergratumque mihi tu fecisti; a quo et diligi me et quid rectum sit intellegi scio. longior vero tua epistula non me solum sed meos omnis aegritudine levavit. itaque utar tuo consilio et ero in Formiano, ne aut ad urbem $A)PA/NTHSIS& mea animadvertatur aut, si nec hic nec illic eum videro, devita- tum se a me putet. quod autem suades ut ab eo petam ut mihi concedat ut idem tribuam Pompeio quod ipsi tribuerim, id me iam pridem agere intelleges ex litteris Balbi et Oppi quarum exempla tibi misi; misi etiam Caesaris ad eos sana mente scriptas litteras quo modo in tanta insania. sin mihi Caesar hoc non concedat, video tibi placere illud, me $POLI/TEUMA de pace suscipere; in quo non extimesco periculum (cum enim tot impendeant, cur non honestissimo depecisci velim?) sed vereor ne Pompeio quid oneris imponam, '$MH/ MOI $GORGEI/HN KEFALH\N DEINOI=O PELW/ROU&' intorqueat. mirandum enim in modum Gnaeus noster Sullani regni similitudinem con- cupivit. $EI)DW/S SOI LE/GW&; nihil ille umquam minus obscure tulit. 'cum hocne igitur' inquies 'esse vis?' beneficium sequor, mihi crede, non causam, ut in Milone, ut in_sed hactenus. 'causa igitur non bona est?' immo optima, sed agetur, memento, foedissime. primum consilium est suffocare urbem et Italiam fame, deinde agros vastare, urere, pecuniis locu- pletum [2non]2 abstinere. sed cum eadem metuam ab hac parte, si illinc beneficium non sit, rectius putem quidvis domi perpeti. @1 sed ita meruisse illum de me puto ut $A)XARISTI/AS& crimen subire non audeam, quamquam a te eius quoque rei iusta defensio est explicata. De triumpho tibi adsentior, quem quidem totum facile et libenter abiecero. egregie probo fore ut, dum agamus, '$O( $PLO/OS W(RAI=OS&' obrepat. 'si modo' inquis 'satis ille erit firmus.' est firmior etiam quam putabamus. de isto licet bene speres. promitto tibi, si valebit, tegulam illum in Italia nullam relicturum. 'tene igitur socio?' contra mehercule meum iudicium et contra omnium antiquorum auctoritatem; nec tam ut illa adiuvem quam[quam] ut haec ne videam cupio discedere. noli enim putare tolerabilis horum insanias nec unius modi fore. etsi quid te horum fugit, legibus, iudiciis, senatu sublato libidines, audacias, sumptus, egestates tot egentissimorum hominum nec privatas posse res nec rem publicam sustinere? abeamus igitur inde qualibet navigatione; etsi id quidem ut tibi videbitur, sed certe abeamus. sciemus enim [2iam]2, id quod exspectas, quid Brundisi actum sit. Bonis viris quod ais probari quae adhuc fecerimus sciri- que ab iis [2non sine causa nos]2 non profectos valde gaudeo, si est nunc ullus gaudendi locus. de Lentulo investigabo dili- gentius. id mandavi Philotimo, homini forti ac nimium optimati. Extremum est ut tibi argumentum ad scribendum for- tasse iam desit; nec enim alia de re nunc ulla scribi potest et de hac quid iam amplius inveniri potest? sed quoniam et @1 ingenium suppeditat (dico mehercule ut sentio) et amor, quo et meum ingenium incitatur, perge, ut facis, et scribe quan- tum potest. In Epirum quod me non invitas, comitem non molestum, subirascor. sed vale. nam ut tibi ambulandum, ungendum, sic mihi dormiendum. etenim litterae tuae mihi somnum attulerunt. {47Scr. Romae vi vel v Id. Mart. an. 49}47 BALBVS ET OPPIVS S. D. M. CICERONI Nedum hominum humilium, ut nos sumus, sed etiam am- plissimorum virorum consilia ex eventu, non ex voluntate a plerisque probari solent. tamen freti tua humanitate quod verissimum nobis videbitur de eo quod ad nos scripsisti tibi consilium dabimus. quod si non fuerit prudens, at certe ab optima fide et optimo animo proficiscetur. Nos si id quod nostro iudicio Caesarem facere oportere existimamus, ut, simul Romam venerit, agat de reconciliatione gratiae suae et Pompei, id eum facturum ex ipso cognovisse- mus, [2non desineremus]2 te hortari ut velles iis rebus interesse, quo facilius et maiore cum dignitate per te, qui utrique es coniunctus, res tota confieret; aut si ex contrario putaremus Caesarem id non facturum et etiam velle cum Pompeio bellum gerere sciremus, numquam tibi suaderemus contra hominem optime de te meritum arma ferres, sicuti te semper @1 oravimus ne contra Caesarem pugnares. sed cum etiam nunc quid facturus Caesar sit magis [2sit]2 opinari quam scire, non possumus nisi hoc, non videri eam tuam esse dignitatem neque fidem omnibus cognitam ut contra alterutrum, cum utrique sis maxime necessarius, arma feras, et hoc non dubitamus quin Caesar pro sua humanitate maxime sit pro- baturus. nos tamen, si tibi videbitur, ad Caesarem scribemus ut nos certiores faciat quid [2in]2 hac re acturus sit. a quo si erit nobis rescriptum, statim quid sentiamus ad te scribemus et tibi fidem faciemus nos ea suadere quae nobis videntur tuae dignitati, non Caesaris actioni esse utilissima; et hoc Caesarem pro sua indulgentia in suos probaturum putamus. {47Scr. Romae vi vel v Id. Mart. an. 49}47 BALBVS CICERONI IMP. SAL. S. v. b. Postea quam litteras communis cum Oppio ad te dedi, ab Caesare epistulam accepi cuius exemplum tibi misi; ex quibus perspicere poteris quam cupiat concordiam [2suam]2 et Pompei reconciliare et quam remotus sit ab omni crudeli- tate; quod eum sentire, ut debeo, valde gaudeo. de te et tua fide et pietate idem mehercule, mi Cicero, sentio quod tu, non posse tuam famam et officium sustinere ut contra eum arma feras a quo tantum beneficium te accepisse @1 praedices. Caesarem hoc idem probaturum exploratum pro singulari eius humanitate habeo, eique cumulatissime satis facturum te certo scio cum nullam partem belli contra eum suscipias neque socius eius adversariis fueris. atque hoc non solum in te, tali et tanto viro, satis habebit, sed etiam mihi ipse sua concessit voluntate ne in iis castris essem quae contra Lentulum aut Pompeium futura essent, quorum beneficia maxima haberem, sibique satis esse dixit si togatus urbana officia sibi praestitissem quae etiam illis, si vellem, praestare possem. itaque nunc Romae omnia negotia Lentuli procuro, sustineo, meumque officium, fidem, pietatem [2in]2 iis praesto. sed mehercule rursus iam abiectam compositionis spem non desperatissimam esse puto, quoniam Caesar est ea mente qua optare debemus. Hac re mihi placet, si tibi videtur, te ad eum scribere et ab eo praesidium petere, ut petisti a Pompeio me quidem ad- probante temporibus Milonianis. praestabo, si Caesarem bene novi, eum prius tuae dignitatis quam suae utilitatis rationem habiturum. Haec quam prudenter tibi scribam nescio, sed illud certe scio, me ab singulari amore ac benevolentia quaecumque scribo tibi scribere, quod te (ita incolumi Caesare moriar!) tanti facio ut paucos aeque ac te caros habeam. de hac re cum aliquid constitueris, velim mihi scribas. nam non medio- criter laboro [2ut]2 utrique, ut vis, tuam benevolentiam prae- stare possis quam mehercule te praestaturum confido. fac valeas. @1 {47Scr. in itinere c. iii Non. Mart. an. 49}47 CAESAR OPPIO CORNELIO SAL. Gaudeo mehercule vos significare litteris quam valde probetis ea quae apud Corfinium sunt gesta. consilio vestro utar libenter et hoc libentius quod mea sponte facere constitueram ut quam lenissimum me praeberem et Pompeium darem operam ut reconciliarem. temptemus hoc modo si possimus omnium voluntates recuperare et diuturna victoria uti, quoniam reliqui crudelitate odium effugere non potuerunt neque victoriam diutius tenere praeter unum L. Sullam, quem imitaturus non sum. haec nova sit ratio vincendi ut misericordia et liberalitate nos muniamus. id quem ad modum fieri possit non nulla mihi in mentem veniunt et multa reperiri possunt. de his rebus rogo vos ut cogitationem suscipiatis. N. Magium, Pompei praefectum, deprehendi. scilicet meo instituto usus sum et eum statim missum feci. iam duo praefecti fabrum Pompei in meam potestatem venerunt et a me missi sunt. si volent grati esse, debebunt Pompeium hortari ut malit mihi esse amicus quam iis qui et illi et mihi semper fuerunt inimicissimi, quorum artificiis effectum est ut res publica in hunc statum perveniret. {47Scr. in Formiano prid. Id. Mart. an. 49}47 CICERO ATTICO SAL. Cenantibus &7II&[2&7I&]2 Id. nobis ac noctu quidem Statius a te epistulam brevem attulit. de L. Torquato quod quaeris, @1 non modo Lucius sed etiam Aulus profectus est, alter multos [2ante dies, alter paucos]2. de Reatinorum corona quod scribis, moleste fero in agro Sabino sementem fieri proscriptionis. senatores multos esse Romae nos quoque audieramus. ecquid potes dicere cur exierint? In his locis opinio est coniectura magis quam nuntio aut litteris Caesarem Formiis a. d. &7XI& Kal. Apr. fore. hic ego vellem habere Homeri illam Minervam simulatam Mentori cui dicerem '$*ME/NTOR, PW=S T' A)/R' I)/W&, $PW=S T' A)\R PROSPTU/COMAI $AU)TO/N&;' nullam rem umquam difficiliorem cogitavi; sed cogito tamen, nec ergo, ut in malis, imparatus. sed cura ut valeas. puto enim diem tuum heri fuisse. {47Scr. in Formiano xvi Kal. Apr. an. 49 (%14`4)}47 CICERO ATTICO SAL. Tris epistulas tuas accepi postridie Id. erant autem &7IIII&, &7III&, prid. Id. datae. igitur antiquissimae cuique primum respondebo. adsentior tibi ut in Formiano potissimum commorer, etiam de supero mari, [2tem]2ptaboque, ut antea ad te scripsi, ecquonam modo possim voluntate eius nullam rei publicae partem attingere. quod laudas quia oblivisci me scripsi ante facta et delicta nostri amici, ego vero ita facio; quin ea ipsa quae a te commemorantur secus ab eo in me ipsum facta esse non memini. tanto plus apud me valet benefici gratia @1 quam iniuriae dolor. faciamus igitur ut censes, colligamusque nos. $SOFISTEU/W& enim simul ut rus decurro atque in decursu $QE/SEIS& meas commentari non desino; sed sunt quaedam earum perdifficiles ad iudicandum. de optimatibus, sit sane ita ut vis; sed nosti illud '$*DIONU/SIOS E)N *KORI/NQW|&.' Titini filius apud Caesarem est. quod autem quasi vereri videris ne mihi tua consilia displiceant, me vero nihil delectat aliud nisi consilium et litterae tuae. qua re fac ut ostendis; ne destiteris ad me quicquid tibi in mentem venerit scribere. nihil mihi potest esse gratius. Venio ad alteram nunc epistulam. recte non credis de numero militum; ipso dimidio plus scripsit Clodia. falsum etiam de corruptis navibus. quod consules laudas, ego quoque animum laudo, sed consilium reprehendo; discessu enim illorum actio de pace sublata est, quam quidem ego medita- bar. itaque postea Demetri librum de concordia tibi remisi et Philotimo dedi. nec vero dubito quin exitiosum bellum impendeat, cuius initium ducetur a fame. et me tamen doleo non interesse huic bello! in quo tanta vis sceleris futura est ut, cum parentis non alere nefarium sit, nostri principes anti- quissimam et sanctissimam parentem, patriam, fame necan- dam putent. atque hoc non opinione timeo sed interfui sermonibus. omnis haec classis Alexandria, Colchis, Tyro, Sidone, Arado, Cypro, Pamphylia, Lycia, Rhodo, Chio, By- zantio, Lesbo, Smyrna, Mileto, Coo ad intercludendos com- meatus Italiae et ad occupandas frumentarias provincias comparatur. at quam veniet iratus! et iis quidem maxime qui eum maxime salvum volebant, quasi relictus ab iis quos @1 reliquit. itaque mihi dubitanti quid me facere par sit, per- magnum pondus adfert benevolentia erga illum; qua dempta perire melius esset in patria quam patriam servando evertere. de septemtrione plane ita est; metuo ne vexetur Epirus. sed quem tu locum Graeciae non direptum iri putas? praedicat enim palam et militibus ostendit se largitione ipsa superiorem quam hunc fore. illud me praeclare admones, cum illum videro, ne nimis indulgenter et ut cum gravitate potius loquar. plane sic faciendum. Arpinum, cum eum convenero, cogito, ne forte aut absim cum veniet aut cursem huc illuc via deterrima. Bibulum, ut scribis, audio venisse et redisse prid. Id. Philotimum, ut ais epistula tertia, exspectabas. at ille Idibus a me profectus est; eo serius ad tuam illam epistulam, cui ego statim rescripseram, redditae sunt meae litterae. de Domitio, ut scribis, ita opinor esse, ut et in Cosano sit et consilium eius ignoretur. iste omnium turpissimus ac sordidissimus qui consularia comitia a praetore ait haberi posse est idem qui semper in re publica fuit. itaque nimirum hoc illud est quod Caesar scribit in ea epistula cuius exemplum ad te misi, [et] se velle uti 'consilio' meo (age, esto; hoc commune est), 'gratia' (ineptum id quidem sed, puto, hoc simulat ad quasdam senatorum sententias), 'dignitate' (fortasse sententia consulari); illud extremum est, 'ope omnium rerum'. id ego suspicari coepi tum ex tuis litteris aut hoc ipsum esse aut non multo secus. nam permagni eius interest rem ad interregnum non venire; id adsequitur si per praetorem consules creantur. nos autem in libris habemus non modo consules a praetore sed ne @1 praetores quidem creari ius esse idque factum esse numquam; consules eo non esse ius quod maius imperium a minore rogari non sit ius, praetores autem cum ita rogentur ut collegae consulibus sint, quorum est maius imperium. aberit non longe quin hoc a me decerni velit neque sit contentus Galba, Scaevola, Cassio, Antonio. '$TO/TE MOI XA/NOI EU)REI=A XQW/N&'; sed quanta tempestas impendeat vides. Qui transierint senatores scribam ad te cum certum habebo. de re frumentaria recte intellegis, quae nullo modo administrari sine vectigalibus potest; nec sine causa et eos qui circum illum sunt omnia postulantis et bellum nefarium times. Trebatium nostrum, etsi, ut scribis, nihil bene sperat, tamen videre sane velim. quem fac horteris ut properet; opportune enim ad me ante adventum Caesaris venerit. De Lanuvino, statim ut audivi Phameam mortuum, optavi, si modo esset futura res publica, ut id aliquis emeret meorum, neque tamen de te, qui maxime meus, cogitavi. sciebam enim te quoto anno et quantum in solo solere quaerere, neque solum Romae sed etiam Deli tuum digamma videram. verum tamen ego illud, quamquam est bellum, minoris aestimo quam aestimabatur Marcellino consule, cum ego istos hortulos propter domum Anti quam tum habebam iucundiores mihi fore putabam et minore impensa quam si Tusculanum refecis- sem. volui HS Q. egi per %predum%, ille daret tanti, cum haberet venale. noluit. sed nunc omnia ista iacere puto propter @1 nummorum caritatem. mihi quidem erit aptissimum vel nobis potius si tu emeris. sed eiusdem Antias cave contemnas; valde est venustum. quamquam mihi ista omnia iam addicta vastitati videntur. Respondi epistulis tribus, sed exspecto alias; nam me adhuc tuae litterae sustentarunt. d. Liberalibus. {47Scr. in Formiano xv Kal. Apr. an. 49 (%14`1)}47 [2CICERO ATTICO SAL.]2 Nihil habebam quod scriberem; neque enim novi quicquam audieram et ad tuas omnis rescripseram pridie. sed cum me aegritudo non solum somno privaret verum ne vigilare quidem sine summo dolore pateretur, tecum ut quasi loquerer, in quo uno acquiesco, hoc nescio quid nullo argumento proposito scribere institui. Amens mihi fuisse a principio videor et me una haec res torquet quod non omnibus in rebus labentem vel potius ruen- tem Pompeium tamquam unus manipularis secutus sim. vidi hominem &7XIIII& Kal. Febr. plenum formidinis. illo ipso die sensi quid ageret. numquam mihi postea placuit nec umquam aliud in alio peccare destitit. nihil interim ad me scribere, nihil nisi fugam cogitare. quid quaeris? sicut $E)N TOI=S $E)RWTIKOI=S& alienat [2quod]2 immunde, insulse, indecore fit, sic me illius fugae neglegentiaeque deformitas avertit ab amore. @1 nihil enim dignum faciebat quare eius fugae comitem me ad- iungerem. nunc emergit amor, nunc desiderium ferre non possum, nunc mihi nihil libri, nihil litterae, nihil doctrina prodest. ita dies et noctes tamquam avis illa mare prospecto, evolare cupio. do, do poenas temeritatis meae. etsi quae fuit illa temeritas? quid feci non consideratissime? si enim nihil praeter fugam quaereretur, fugissem libentissime, sed genus belli curdelissimi et maximi, quod nondum vident homines quale futurum sit, perhorrui. quae minae municipiis, quae nominatim viris bonis, quae denique omnibus qui remansis- sent! quam crebro illud 'Sulla potuit, ego non potero?' Mihi autem haeserunt illa: male Tarquinius qui Porsennam, qui Octavium Mamilium contra patriam, impie Coriolanus [2qui]2 auxilium petiit a Volscis, recte Themistocles qui mori maluit, nefarius Hippias, Pisistrati filius, qui in Marathonia pugna cecidit arma contra patriam ferens. at Sulla, at Marius, at Cinna recte. immo iure fortasse; sed quid eorum victoria crudelius, quid funestius? huius belli genus fugi, et eo magis quod crudeliora etiam cogitari et parari videbam. me, quem non nulli conservatorem istius urbis parentemque esse di- xerunt, Getarum et Armeniorum et Colchorum copias ad eam adducere? me meis civibus famem, vastitatem inferre Italiae? hunc primum mortalem esse, deinde etiam multis modis posse exstingui cogitabam, urbem autem et populum nostrum servandum ad immortalitatem, quantum in nobis esset, putabam; et tamen spes quaedam me oblectabat fore @1 ut aliquid conveniret potius quam aut hic tantum sceleris aut ille tantum flagiti admitteret. alia res nunc tota est, alia mens mea. sol, ut est in tua quadam epistula, excidisse mihi e mundo videtur. ut aegroto, dum anima est, spes esse dicitur, sic ego, quoad Pompeius in Italia fuit, sperare non destiti. haec, haec me fefellerunt et, ut verum loquar, aetas iam a diuturnis laboribus devexa ad otium domesticarum me rerum delectatione mollivit. nunc si vel periculose experiundum erit, experiar certe ut hinc avolem. ante oportuit fortasse; sed ea quae scrips[ist]i me tardarunt et auctoritas maxime tua. Nam cum ad hunc locum venissem, evolvi volumen epistu- larum tuarum quod ego [2sub]2 signo habeo servoque diligentis- sime. erat igitur in ea quam &7X& Kal. Febr. dederas hoc modo: 'sed videamus et Gnaeus quid agat et illius rationes quorsum fluant. quod si iste Italiam relinquet, faciet omnino male et, ut ego existimo, $A)LOGI/STWS&, sed tum demum consilia nostra commutanda erunt.' hoc scribis post diem quartum quam ab urbe discessimus. deinde &7VIII& Kal. Febr.: 'tantum modo Gnaeus noster ne, ut urbem $A)LOGI/STWS& reliquit, sic Italiam relinquat.' eodem die das alteras litteras quibus mihi con- sulenti planissime respondes; est enim sic: 'sed venio ad consultationem tuam. si Gnaeus Italia cedit, in urbem red- eundum puto; quae enim finis peregrinationis?' hoc mihi plane haesit, et nunc ita video, infinitum bellum iunctum miserrima fuga, quam tu peregrinationem $U(POKORI/ZH|&. sequitur $XRHSMO\S& &7VI& [2Kal.]2 Febr.: 'ego, si Pompeius manet in Italia nec res ad pactionem venit, longius bellum puto fore; sin @1 Italiam relinquit, ad posterum bellum $A)/SPONDON& strui existi- mo.' huius igitur belli ego particeps et socius et adiutor esse cogor quod et $A)/SPONDON& est [2et]2 cum civibus! deinde &7VII& Id. Febr., cum iam plura audires de Pompei consilio, concludis epistulam quandam hoc modo: 'ego quidem tibi non sim auctor, si Pompeius Italiam relinquit, te quoque profugere. summo enim periculo facies nec rei publicae proderis; cui quidem posterius poteris prodesse, si manseris.' quem $FILO/- $PATRIN& ac $POLITIKO\N& hominis prudentis et amici tali admonitu non moveret auctoritas? deinde &7III& Id. Febr. iterum mihi respondes consulenti sic: 'quod quaeris a me fugamne foedam an moram nefandam utiliorem putem, ego vero in praesentia subitum discessum et praecipitem profectionem cum tibi tum ipsi Gnaeo inutilem et periculosam puto et satius esse existimo vos dispertitos et in speculis esse; sed me dius fidius turpe nobis puto esse de fuga cogitare.' hoc turpe Gnaeus noster biennio ante cogitavit; ita sullaturit animus eius et pro- scripturit iam diu. inde, ut opinor, cum tu ad me quaedam $GENIKW/TERON& scripsisses et ego mihi a te quaedam significari putassem ut Italia cederem, detestaris hoc diligenter &7XI& Kal. Mart.: 'ego vero nulla epistula significavi, si Gnaeus Italia cederet, ut tu una cederes, aut si significavi, non dico fui inconstans sed demens.' in eadem epistula alio loco: 'nihil relinquitur nisi fuga, cui te socium neutiquam puto esse oportere nec umquam putavi.' totam autem hanc delibera- tionem evolvis accuratius in litteris &7VIII& Kal. Mart. datis: 'si @1 M'. Lepidus et L. Vulcatius remanent, [2manen]2dum puto, ita ut, si salvus sit Pompeius et constiterit alicubi, hanc $NE/KUIAN relinquas et te in certamine vinci cum illo facilius patiaris quam cum hoc in ea quae perspicitur futura colluvie regnare.' multa disputas huic sententiae convenientia. inde ad ex- tremum: '"quid si" inquis "Lepidus et Vulcatius disce- dunt?" plane $A)PORW=&. quod evenerit igitur et quod egeris id $STERKTE/ON& putabo.' si tum dubitares, nunc certe non dubitas istis manentibus. deinde in ipsa fuga &7V& Kal. Mart.: 'interea non dubito quin in Formiano mansurus sis. commodissime enim $TO\ ME/LLON& ibi $KARADOKH/SEIS&.' at Kal. Mart., cum ille quintum iam diem Brundisi esset: 'tum poterimus delibe- rare, non scilicet integra re sed certe minus infracta quam si una proieceris te.' deinde &7IIII& Non. Mart., $U(PO\ TH\&[2$N DIA/&]2$LEIYIN cum breviter scriberes, tamen ponis hoc: 'cras scribam plura et ad omnia; hoc tamen dicam, non paenitere me consili de tua mansione, et, quamquam magna sollicitudine, tamen quia minus mali puto esse quam in illa profectione, maneo in sententia et gaudeo te mansisse.' cum vero iam angerer et timerem ne quid a me dedecoris esset admissum, &7III& Non. Mart.: 'te tamen non esse una cum Pompeio non fero moleste. postea, si opus fuerit, non erit difficile, et illi, quo- quo tempore fiet, erit $A)SMENISTO/N&. sed hoc ita dico, si hic qua ratione initium fecit eadem cetera aget, sincere, temperate, prudenter, valde videro et consideratius utilitati nostrae @1 consuluero.' &7VII& Id. Mart. scribis Peducaeo quoque nostro probari quod quierim, cuius auctoritas multum apud me valet. His ego tuis scriptis me consolor ut nihil a me adhuc delictum putem. tu modo auctoritatem tuam defendito; adversus me nihil opus est, sed consciis egeo aliis. ego, si nihil peccavi, reliqua tuebor. ad ea tute hortare et me omnino tua cogitatione adiuva. hic nihildum de reditu Caesaris audie- batur. ego his litteris hoc tamen profeci; perlegi omnis tuas et in eo acquievi. {47Scr. in Formiano xiii Kal. Apr. an. 49}47 [2CICERO ATTICO SAL.]2 Lentulum nostrum scis Puteolis esse? quod cum e viatore quodam esset auditum, qui se diceret eum in Appia via, cum is paulum lecticam aperuisset, cognosse, etsi vix veri simile [2visum est]2, misi tamen Puteolos pueros qui pervestigarent et ad eum litteras. inventus est vix in hortis suis [2se]2 occul- tans litterasque mihi remisit mirifice gratias agens Caesari; de suo autem consilio C. Caecio mandata ad me dedisse. eum ego hodie exspectabam, id est &7XIII&[&7I&] Kal. Apr. Venit etiam ad me Matius Quinquatribus, homo meher- cule, ut mihi visus est, temperatus et prudens; existimatus quidem est semper auctor oti. quam ille haec non probare mihi quidem visus est, quam illam $NE/KUIAN&, ut tu appellas, @1 timere! huic ego in multo sermone epistulam ad me Caesaris ostendi, eam cuius exemplum ad te antea misi, rogavique ut interpretaretur quid esset quod ille scriberet 'consilio meo se uti velle, gratia, dignitate, ope rerum omnium'. respon- dit se [2non dubitare]2 quin et opem et gratiam meam ille ad pacificationem quaereret. utinam aliquod in hac miseria rei publicae $POLITIKO\N& opus efficere et navare mihi liceat! Matius quidem et illum in ea sententia esse confidebat et se auctorem fore pollicebatur. Pridie autem apud me Crassipes fuerat, qui se prid. Non. Mart. Brundisio profectum atque ibi Pompeium reliquisse di- cebat, quod etiam qui &7VIII& Id. illinc profecti erant nuntiabant; illa vero omnes, in quibus etiam Crassipes %qui prudentia potius% attendere, sermones minacis, inimicos optimatium, municipiorum hostis, meras proscriptiones, meros Sullas; quae Lucceium loqui, quae totam Graeciam, quae vero Theophanem! et tamen omnis spes salutis in illis est, et ego excubo animo nec partem ullam capio quietis et, ut has pestis effugiam, cum dissimillimis nostri esse cupio! quid enim tu illic Scipionem, quid Faustum, quid Libonem prae[2ter]2- missurum sceleris putas quorum creditores convenire dicun- tur? quid eos autem, cum vicerint, in civis effecturos? quam vero $MAKROYUXI/AN& Gnaei nostri esse? nuntiant Aegyptum et Arabiam $*EU)DAI/MONA& et $*MESOPOTAMI/AN& cogitare, iam Hispaniam @1 abiecisse. monstra narrant; quae falsa esse possunt, sed certe et haec perdita sunt et illa non salutaria. Tuas litteras iam desidero. post fugam nostram numquam tantum earum intervallum fuit. misi ad te exemplum litte- rarum mearum ad Caesarem, quibus me aliquid profecturum puto. {47Scr. in Formiano xiv aut xiii Kal. Apr. an. 49}47 CICERO IMP. S. D. CAESARI IMP. Vt legi tuas litteras quas a Furnio nostro acceperam, quibus mecum agebas ut ad urbem essem, te velle uti 'consilio et dignitate mea' minus sum admiratus; de 'gratia' et de 'ope' quid significares mecum ipse quaerebam, spe tamen deducebar ad eam cogitationem ut te pro tua admirabili ac singulari sapientia de otio, de pace, de concordia civium agi velle arbitrarer, et ad eam rationem existimabam satis aptam esse et naturam et personam meam. quod si ita est et si qua de Pompeio nostro tuendo et tibi ac rei publicae reconciliando cura te attingit, magis idoneum quam ego sum ad eam causam profecto reperies neminem, qui et illi semper et senatui cum primum potui pacis auctor fui nec sumptis armis belli ul- lam partem attigi iudicavique eo bello te violari, contra cuius honorem populi Romani beneficio concessum inimici atque invidi niterentur. sed ut eo tempore non modo ipse fautor dignitatis tuae fui verum etiam ceteris auctor ad te adiuvan- dum, sic me nunc Pompei dignitas vehementer movet. aliquot @1 enim sunt anni cum vos duo delegi quos praecipue colerem et quibus essem, sicut sum, amicissimus. Quam ob rem a te peto vel potius omnibus te precibus oro et obtestor ut in tuis maximis curis aliquid impertias tem- poris huic quoque cogitationi ut tuo beneficio bonus vir, gratus, pius denique esse in maximi benefici memoria possim. quae si tantum ad me ipsum pertinerent, sperarem me a te tamen impetraturum, sed, ut arbitror, et ad tuam fidem et ad rem publicam pertinet me, et pacis et utriusque vestrum [2amicum, et ad vestram]2 et ad civium concordiam per te quam accommodatissimum conservari. Ego, cum antea tibi de Lentulo gratias egissem, cum ei saluti qui mihi fuerat fuisses, tum lectis eius litteris quas ad me gratissimo animo de tua liberalitate beneficioque misit, * * * eandem me salutem a te accepisse quam ille. in quem si me intellegis esse gratum, cura, obsecro, ut etiam in Pompeium esse possim. {47Scr. in Formiano xiii vel xii Kal. Apr. an. 49}47 [2CICERO ATTICO SAL.]2 Legebam tuas litteras &7XIII& Kal., cum mihi epistula adfertur a Lepta circumvallatum esse Pompeium, ratibus etiam exitus portus teneri. non me dius fidius prae lacrimis possum re- liqua nec cogitare nec scribere. misi ad te exemplum. miseros nos! cur non omnes fatum illius una exsecuti sumus? ecce autem a Matio et Trebatio eadem, quibus Minturnis obvii @1 Caesaris tabellarii. torqueor infelix, ut iam illum Mucianum exitum exoptem. at quam honesta, at quam expedita tua consilia, quam evigilata tuis cogitationibus, qua itineris, qua navigationis, qua congressus sermonisque cum Caesare! omnia cum honesta tum cauta. in Epirum vero invitatio quam suavis, quam liberalis, quam fraterna! De Dionysio sum admiratus, qui apud me honoratior fuit quam apud Scipionem Panaetius; a quo impurissime haec nostra fortuna despecta est. odi hominem et odero; utinam ulcisci possem! sed illum ulciscentur mores sui. Tu, quaeso, nunc vel maxime quid agendum nobis sit cogita. populi Romani exercitus Cn. Pompeium circumsedet, fossa et vallo saeptum tenet, fuga prohibet: nos vivimus, et stat urbs ista, praetores ius dicunt, aediles ludos parant, viri boni usuras perscribunt, ego ipse sedeo! coner illuc ire ut insanus, implorare fidem municipiorum? boni non sequentur, leves irridebunt, rerum novarum cupidi, victores praesertim et armati, vim et manus adferent. quid censes igitur? ecquid- nam est tui consili ad finem huius miserrimae vitae? nunc doleo, nunc torqueor, cum quidem aut sapiens videor quod una non ierim aut felix fuisse. mihi contra; numquam enim illius victoriae socius esse volui, calamitatis mallem fuisse. quid ego nunc tuas litteras, quid tuam prudentiam aut benevolentiam implorem? actum est. nulla re iam possum iuvari, qui ne quid optem quidem iam habeo nisi ut aliqua inimici misericordia liberemur. @1 {47Scr. in Formiano x Kal. Apr. an. 49 (%14`2)}47 [2CICERO ATTICO SAL.]2 '$*OU)K E)/ST' E)/TUMOS LO/GOS&', ut opinor, ille de ratibus. quid enim esset quod Dolabella iis litteris quas &7III& Id. Mart. a Brundisio dedit hanc $EU)HMERI/AN& quasi Caesaris scriberet, Pom- peium in fuga esse eumque primo vento navigaturum? quod valde discrepat ab iis epistulis quarum exempla antea ad te misi. hic quidem mera scelera loquuntur; sed non erat nec recentior auctor nec huius rei quidem melior Dolabella. Tuas &7XI& Kal. accepi litteras quibus omnia consilia differs in id tempus cum scierimus quid actum sit. et certe ita est, nec interim potest quicquam non modo statui sed ne cogitari quidem. quamquam hae me litterae Dolabellae iubent ad pristinas cogitationes reverti. fuit enim prid. Quinquatrus egregia tempestas; qua ego illum usum puto. $*SUNAGWGH\& consiliorum tuorum non est a me collecta ad querelam sed magis ad consolationem meam. nec enim me tam haec mala angebant quam suspicio culpae ac temeritatis meae. eam nullam puto esse, quoniam cum consiliis tuis mea facta et consilia consentiunt. quod mea praedicatione factum esse scribis magis quam illius merito ut tantum ei debere viderer, est ita. ego illa extuli semper, et eo quidem magis ne quid ille superiorum meminisse me putaret. quae si maxime meminissem, tamen illius temporis similitudinem iam sequi deberem. nihil me adiuvit cum posset; at postea fuit amicus, etiam valde, nec quam ob causam plane scio. ergo ego quoque @1 illi. quin etiam illud par in utroque nostrum, quod ab eisdem illecti sumus. sed utinam [2tan]2tum ego ei prodesse potuissem quantum mihi ille potuit! mihi tamen quod fecit gratissi- mum. nec ego nunc eum iuvare qua re possim scio nec, si possem, cum tam pestiferum bellum pararet, adiuvandum putarem; tantum offendere animum eius hic manens nolo, nec mehercule ista videre quae tu potes iam animo provi- dere nec interesse istis malis possim. sed eo tardior ad discedendum fui quod difficile est de discessu voluntario sine ulla spe reditus cogitare. nam ego hunc ita paratum video peditatu, equitatu, classibus, auxiliis Gallorum, quos Matius $E)LA/PIZEN&, ut puto, sed certe dicebat peditum * * * , equitum sex polliceri sumptu suo annos decem_sed sit hoc $LA/PISMA&; magnas habet certe copias, et habebit non Asiae vectigal sed civium bona. adde confidentiam hominis, adde imbecillita- tem bonorum virorum, qui quidem, quod illum sibi merito iratum putant, oderunt, ut tu scribis, ludum. ac vellem %scribis quisnam hic significasset.% sed et iste, quia plus ostenderat quam fecit, et vulgo illum qui amarunt non amant; municipia vero et rustici Romani illum metuunt, hunc adhuc diligunt. qua re ita paratus est ut, etiam si vincere non possit, quo modo tamen vinci ipse possit non videam. ego autem non tam $GOHTEI/AN& huius timeo quam $PEIQANA/GKHN&. '$AI( GA\R TW=N TURA/NNWN DEH/SEIS&' inquit $*PLA/TWN& '$OI)=SQ' O(/TI $MEMIGME/NAI A)NA/GKAIS&.' @1 Illa $A)LI/MENA& video tibi non probari; quae ne mihi quidem placebant, sed habebam in illis et occultationem et $U(PHRESI/AN fidelem. quae si mihi Brundisi suppetant, mallem; sed ibi occultatio nulla est. verum, ut scribis, cum sciemus. Viris bonis me non nimis excuso. quas enim eos cenas et facere et obire scripsit ad me Sextus, quam lautas, quam tempestivas! sed sint quamvis boni, non sunt meliores quam nos; moverent me, si essent fortiores. De Lanuvino Phameae erravi; Troianum somniabam. id ego volui Q., sed pluris est. istuc tamen [me] cuperem emeres, si ullam spem fruendi viderem. Nos quae monstra cottidie legamus intelleges ex illo libello qui in epistulam coniectus est. Lentulus noster Puteolis est, $A)DHMONW=N& [is], ut Caecius narrat, quid agat. $DIATROPH\N Corfiniensem reformidat. Pompeio nunc putat satis factum, beneficio Caesaris movetur, sed tamen movetur magis pro- specta re. {47Scr. in Formiano ix Kal. Apr. an. 49}47 [2CICERO ATTICO SAL.]2 Mene haec posse ferre? omnia misera, sed hoc nihil miserius: Pompeius N. Magium de pace misit et tamen oppugnatur. @1 quod ego non credebam, sed habeo a Balbo litteras quarum ad te exemplum misi. lege, quaeso, et illud infimum caput ipsius Balbi optimi, cui Gnaeus noster locum ubi hortos aedificaret dedit, quem cui nostrum non saepe praetulit? itaque miser torquetur. sed ne bis eadem legas, ad ipsam te epistulam reicio. spem autem pacis habeo nullam. Dolabella suis litteris &7III& Id. Mart. datis merum bellum loquitur. maneamus ergo in illa eadem sententia misera et desperata, quando hoc miserius esse nihil potest. {47Scr. Romae xi Kal. Apr. an. 49}47 BALBVS CICERONI IMP. SAL. DIC. Caesar nobis litteras perbrevis misit, quarum exemplum subscripsi. brevitate epistulae scire poteris eum valde esse distentum qui tanta de re tam breviter scripserit. si quid praeterea novi fuerit, statim tibi scribam. &10&7CAESAR OPPIO CORNELIO SAL.&&10 A. d. &7VII& Id. Mart. Brundisium veni; ad murum castra posui. Pompeius est Brundisi. misit ad me N. Magium de pace. quae visa sunt respondi. hoc vos statim scire volui. cum in spem venero de compositione aliquid me conficere, statim vos certiores faciam.& Quo modo me nunc putas, mi Cicero, torqueri, postquam rursus in spem pacis veni, ne qua res eorum compositionem @1 impediat? namque quod absens facere possum, opto. quod si una essem, aliquid fortasse proficere posse mihi viderer. nunc exspectatione crucior. {47Scr. in Formiano ix vel viii Kal. Apr. an. 49}47 CICERO ATTICO SAL. Miseram ad te &7VIIII& Kal. exemplum epistulae Balbi ad me et Caesaris ad eum. ecce tibi eodem die Capua litteras accepi a Q. Pedio Caesarem ad se prid. Id. Mart. Misisse hoc exemplo: &10Pompeius se oppido tenet. nos ad portas castra habemus. conamur opus magnum et multorum dierum propter altitudinem maris; sed tamen nihil est quod potius faciamus. ab utroque portus cornu moles iacimus, ut aut illum quam primum traicere quod habet Brundisi copiarum cogamus aut exitum prohibeamus.& Vbi est illa pax de qua Balbus scripserat torqueri se? ecquid acerbius, ecquid crudelius? atque eum loqui quidam $AU)QENTI- $KW=S& narrabat Cn. Carbonis, M. Bruti se poenas persequi omniumque eorum in quos Sulla crudelis hoc socio fuisset; nihil Curionem se duce facere quod non hic Sulla duce fecisset; a [2se]2 dam[2natos am]2bitus nomine, quibus exsili poena superioribus legibus non fuisset, ab illo patriae proditores de exsilio reductos esse; queri de Milone per vim expulso; neminem tamen se violaturum nisi qui arma contra. haec Baebius quidam a Curione &7III& Id. profectus, homo non infans @1 sed %quis ulli% non dicat. plane nescio quid agam. illim equidem Gnaeum profectum puto. quicquid est biduo sciemus. a te nihil ne Anteros quidem Quinti litterarum, nec mirum; quid enim est quod scribamus? ego tamen nullum diem praetermitto. Scripta epistula litterae mihi ante lucem a Lepta Capua redditae sunt Id. Mart. Pompeium a Brundisio conscendisse, Caesarem a. d. &7VII& Kal. Apr. Capuae fore. {47Scr. in Formiano viii Kal. Apr. an. 49}47 CICERO ATTICO SAL. Cum dedissem ad te litteras ut scires Caesarem Capuae &7VII& Kal. fore, adlatae mihi Capua sunt eum hic &7VI& et in Albano apud Curionem &7V& Kal. fore. eum cum videro, Arpinum per- gam. si mihi veniam quam peto dederit, utar illius condicione; si minus, impetrabo aliquid a me ipso. ille, ut [2Lepta]2 ad me scripsit, legiones singulas posuit Brundisi, Tarenti, Siponti. claudere mihi videtur maritimos exitus et tamen ipse Grae- ciam spectare potius quam Hispanias. sed haec longius absunt. me nunc et congressus huius stimulat (is vero adest) et prima eius actionis horreo. volet enim, credo, senatus consultum facere, volet augurum decretum (rapiemur aut absentes vexabimur) vel ut consules roget praetor vel dictatorem @1 dicat; quorum neutrum ius est. sed si Sulla potuit efficere ab interrege ut dictator diceretur et magister equitum, cur hic non possit? nihil expedio nisi ut aut ab hoc tamquam Q. Mucius aut ab illo tamquam L. Scipio. Cum tu haec leges, ego illum fortasse convenero. '$TE/TLA&[2$QI&]2'. '$KU/NTERON&' ne illud quidem nostrum proprium. erat enim spes propinqui reditus, erat hominum querela. nunc exire cupimus, qua spe reditus mihi quidem numquam in mentem venit. non modo autem nulla querela est municipalium hominum ac rusticorum sed contra metuunt ut crudelem, iratum. nec tamen mihi quicquam est miserius quam re- mansisse nec optatius quam evolare non tam ad belli quam ad fugae societatem. sed tu [2quid]2, omnia qui consilia differe- bas in id tempus cum sciremus quae Brundisi acta essent? scimus nempe; haeremus nihilo minus. vix enim spero mihi hunc veniam daturum, etsi multa adfero iusta ad impetran- dum. sed tibi omnem illius meumque sermonem omnibus verbis expressum statim mittam. Tu nunc omni amore enitere ut nos cura et prudentia iuves. ita subito accurrit ut ne Trebatium quidem, ut con- stitueram, possim videre; omnia nobis imparatis agenda. sed tamen '$A)/LLA ME\N AU)TO/S&,' ut ait ille, '$A)/LLA DE\ KAI\ DAI/MWN $U(POQH/SETAI&.' quicquid egero continuo scies. mandata Caesaris ad consules et ad Pompeium quae rogas, nulla habeo %et de- @1 scripta attulit illa est via% misi ad te ante; e quibus mandata puto intellegi posse. Philippus Neapoli est, Lentulus Puteolis. de Domitio, ut facis, sciscitare ubi sit, quid cogitet. Quod scribis asperius me quam mei patiantur mores de Dionysio scripsisse, vide quam sim antiquorum hominum: te me dius [2fidius]2 hanc rem gravius putavi laturum esse quam me. nam praeter quam quod te moveri arbitror oportere iniuria quae mihi a quoquam facta sit, praeterea te ipsum quodam modo hic violavit cum in me tam improbus fuit. sed tu id quanti aestimes tuum iudicium est; nec tamen in hoc tibi quicquam oneris impono. ego autem illum male sanum semper putavi, nunc etiam impurum et sceleratum puto, nec tamen mihi inimiciorem quam sibi. Philargyro bene curasti; causam certe habuisti et veram et bonam, relictum me esse potius quam reliquisse. {47Scr. in Formiano viii Kal. Apr. an. 49}47 [2CICERO ATTICO SAL.]2 Cum dedissem iam litteras a. d. &7VIII& Kal., pueri quos cum Matio et Trebatio miseram epistulam mihi attulerunt hoc exemplo: &10&7MATIVS ET TREBATIVS CICERONI IMP. SAL.&&10 Cum Capua exissemus, in itinere audivimus Pompeium Brundisio a. d. &7XVI& Kal. Apr. cum omnibus copiis quas habuerit profectum @1 esse; Caesarem postero die in oppidum introisse, contionatum esse, inde Romam contendisse, velle ante Kalendas esse ad urbem et pauculos dies ibi commorari, deinde in Hispanias proficisci. nobis non alienum visum est, quoniam de adventu Caesaris pro certo habebamus, pueros tuos ad te remittere, ut id tu quam primum scires. mandata tua nobis curae sunt eaque ut tempus postularit agemus. Trebatius sedulo facit ut antecedat. Epistula conscripta nuntiatum est nobis Caesarem a. d. &7VIII& Kal. Apr. Beneventi mansurum, a. d. &7VII& Kal. Capuae, a. d. &7VI& Sinuessae. haec pro certo putamus.& {47Scr. in Formiano vii Kal. Apr. an. 49 (%14`1)}47 [2CICERO ATTICO SAL.]2 Cum quod scriberem ad te nihil haberem, tamen ne quem diem intermitterem has dedi litteras. a. d. &7VI& Kal. Caesarem Sinuessae mansurum nuntiabant. ab eo mihi litterae red- ditae sunt a. d. &7VII& Kal., quibus iam 'opes' meas, non ut superioribus litteris 'opem', exspectat. cum eius clementiam Corfiniensem illam per litteras collaudavissem rescripsit hoc exemplo: &10&7CAESAR IMP. CICERONI IMP. SAL. DIC.&&10 Recte auguraris de me (bene enim tibi cognitus sum) nihil a me abesse longius crudelitate. atque ego cum ex ipsa re magnam capio voluptatem tum meum factum probari abs te triumpho @1 gaudio. neque illud me movet quod ii qui a me dimissi sunt dis- cessisse dicuntur ut mihi rursus bellum inferrent; nihil enim malo quam et me mei similem esse et illos sui. Tu velim mihi ad urbem praesto sis ut tuis consiliis atque opibus, ut consuevi, in omnibus rebus utar. Dolabella tuo nihil scito mihi esse iucundius. hanc adeo habebo gratiam illi; neque enim aliter facere poterit. tanta eius humanitas, is sensus, ea in me est bene- volentia.& {47Scr. in Formiano vi Kal. Apr. an. 49 (%14`1)}47 CICERO ATTICO SAL. Trebatium &7VI& Kal., quo die has litteras dedi, exspectabam. ex eius nuntio Matique litteris meditabor quo modo cum illo loquar. o tempus miserum! nec dubito quin a me con- tendat ad urbem veniam; senatum enim Kalendis velle se frequentem adesse etiam Formiis proscribi iussit. ergo ei negandum est. sed quid praeripio? statim ad te perscribam omnia. ex illius sermone statuam Arpinumne mihi eundum sit an quo alio. volo Ciceroni meo togam puram dare, istic puto. tu, quaeso, cogita quid deinde; nam me habetem mo- lestiae reddiderunt. A Curio velim scire ecquid ad te scriptum sit de Tirone. ad me enim ipse Tiro ita scripsit ut verear quid agat; qui @1 autem veniunt in[2de, $KINDUNW/DH&]2 admodum nuntiant. sane in magnis curis etiam haec me sollicitat; in hac enim fortuna perutilis eius et opera et fidelitas esset. {47Scr. in Formiano v Kal. Apr. an. 49}47 [2CICERO ATTICO SAL.]2 Vtrumque ex tuo consilio; nam et oratio fuit ea nostra ut bene potius ille de nobis existimaret quam gratias ageret, et in eo mansimus, ne ad urbem. illa fefellerunt, facilem quod puta- ramus; nihil vidi minus. damnari se nostro iudicio, tardiores fore reliquos, si nos non veniremus, dicere. ego dissimilem illorum esse causam. cum multa, 'veni igitur et age de pace.' 'meone' inquam 'arbitratu?' 'an tibi' inquit 'ego praescri- bam?' 'sic' inquam 'agam, senatui non placere in Hispanias iri nec exercitus in Graeciam transportari, multaque' inquam 'de Gnaeo deplorabo'. tum ille, 'ego vero ista dici nolo.' 'ita putabam' inquam, 'sed ego eo nolo adesse quod aut sic mihi dicendum est aut non veniendum, multaque quae nullo modo possem silere si adessem.' summa fuit ut ille, quasi exitum quaerens, ut deliberarem. non fuit negandum. ita discessimus. credo igitur hunc me non amare. at ego me amavi, quod mihi iam pridem usu non venit. @1 Reliqua, o di! qui comitatus, quae, ut tu soles dicere, $NE/KUIA&! in qua erat $H(/RWS& Celer. o rem perditam! o copias desperatas! quid quod Servi filius, quod Titini in iis castris fuerunt quibus Pompeius circumsederetur? sex legiones; multum vigilat, audet. nullum video finem mali. nunc certe promenda tibi sunt consilia. hoc fuerat extremum. Illa tamen $KATAKLEI\S& illius est odiosa, quam paene praeterii, si sibi consiliis nostris uti non liceret, usurum quorum pos- set ad omniaque esse descensurum. vidisti igitur virum, ut scripseras? ingemuisti certe. 'cedo reliqua.' quid? continuo ipse in %Pelanum%, ego Arpinum; inde exspecto equidem $LALAGEU=SAN& illam tuam. 'tu malim' inquies 'actum ne agas; etiam illum ipsum quem sequimur multa fefellerunt.' Sed ego tuas litteras exspecto. nihil est enim ut antea 'videa- mus hoc quorsum evadat'. extremum fuit de congressu nostro; quo quidem non dubito quin istum offenderim. eo maturius agendum est. amabo te, epistulam, et $POLITIKH/N&. valde tuas litteras nunc exspecto. {47Scr. Formiis Arpinum iter faciens iv aut iii Kal. Apr. an. 49}47 CICERO ATTICO SAL. Epistulam meam quod pervulgatam scribis esse non fero moleste, quin etiam ipse multis dedi describendam; ea enim @1 et acciderunt iam et impendent ut testatum esse velim de pace quid senserim. cum autem ad eam hortarer eum prae- sertim hominem, non videbar ullo modo facilius moturus quam si id quod eum hortarer convenire eius sapientiae dicerem. eam si admirabilem dixi cum eum ad salutem patriae hortabar, non sum veritus ne viderer adsentari, cui tali in re libenter me ad pedes abiecissem. qua autem est 'aliquid impertias temporis', non est de pace sed de me ipso et de meo officio ut aliquid cogitet. nam quod testificor me expertem belli fuisse, etsi id re perspectum est, tamen eo scripsi quo in suadendo plus auctoritatis haberem; eodemque pertinet quod causam eius probo. Sed quid haec nunc? utinam aliquid profectum esset! ne ego istas litteras in contione recitari velim, si quidem ille ipse ad eundem scribens in publico proposuit epistulam illam in qua est 'pro tuis rebus gestis amplissimis' (amplioribusne quam suis, quam Africani? ita tempus ferebat), si quidem etiam vos duo tales ad quintum miliarium, quo nunc ipsum unde se recipienti, quid agenti, quid acturo? quanto autem ferocius ille causae suae confidet, cum vos, cum vestri similis non modo frequentis sed laeto vultu gratulantis viderit! 'num igitur peccamus?' minime vos quidem; sed tamen signa conturbantur quibus voluntas a simulatione distingui posset. quae vero senatus consulta video? sed apertius quam proposueram. Ego Arpini volo esse prid. Kal., deinde circum villulas nostras errare, quas visurum me postea desperavi. @1 {47Scr. Arpini Kal. vel iv Non. Apr. an. 49}47 CICERO ATTICO SAL. Ego meo Ciceroni, quoniam Roma caremus, Arpini potis- simum togam puram dedi, idque municipibus nostris fuit gratum. etsi omnis et illos et qua iter feci maestos adflictosque vidi; tam tristis et tam atrox est $A)NAQEW/RHSIS& huius ingentis mali. dilectus habentur, in hiberna deducuntur. ea quae etiam cum a bonis viris, cum iusto in bello, cum modeste fiunt, tamen ipsa per se molesta sunt, quam censes acerba nunc esse, cum a perditis in civili nefario bello petulantissime fiant? cave autem putes quemquam hominem in Italia tur- pem esse qui hinc absit. vidi ipse Formiis universos neque me- hercule [numquam] homines putavi; et noram omnis, sed numquam uno loco videram. Pergamus igitur quo placet et nostra omnia relinquamus. proficiscamur ad eum cui gratior noster adventus erit quam si una fu[2g]2issemus. tum enim eramus in maxima spe, nunc ego quidem in nulla; nec praeter me quisquam Italia cessit nisi qui hunc inimicum sibi putaret. nec mehercule hoc facio rei publicae causa, quam funditus deletam puto, sed ne quis me putet ingratum in eum qui me levavit iis incommodis quibus idem adfecerat, et simul quod ea quae fiunt aut quae certe futura sunt videre non possum. etiam equidem senatus con- sulta facta quaedam iam puto, utinam in Vulcati sententiam! sed quid refert? est enim una sententia omnium. sed erit immitissimus Servius, qui filium misit ad effligendum Cn. @1 Pompeium aut certe capiendum cum Pontio Titiniano. etsi hic quidem timoris causa, ille vero_sed stomachari desina- mus et aliquando sentiamus nihil nobis nisi, id quod minime vellem, spiritum reliquum esse. Nos, quoniam superum mare obsidetur, infero navigabimus et, si Puteolis erit difficile, Crotonem petemus aut Thurios et boni cives amantes patriae mare infestum habebimus. aliam rationem huius belli gerendi nullam video. in Aegyptum nos abdemus. exercitu pares esse non possumus. pacis fides nulla est. sed haec satis deplorata sunt. Tu velim litteras Cephalioni des de omnibus rebus actis, denique etiam de sermonibus hominum, nisi plane obmu- tuerunt. ego tuis consiliis usus sum maximeque quod et gravitatem in congressu nostro tenui quam debui et ut ad urbem non accederem perseveravi. quod superest, scribe, quaeso, quam accuratissime (iam enim extrema sunt) quid placeat, quid censeas; etsi iam nulla dubitatio est. tamen si quid vel potius quicquid veniet in mentem scribas velim. {47Scr. in Laterio Quinti fratris iii Non. Apr. an. 49 (%14`1)}47 CICERO ATTICO SAL. &7III& Non., cum in Laterium fratris venissem, accepi litteras et paulum lectis respiravi, quod post has ruinas mihi non acciderat; per enim magni aestimo tibi firmitudinem animi nostri et factum nostrum probari. Sexto etiam nostro quod @1 scribis probari, ita laetor ut me quasi patris eius, cui semper uni plurimum tribui, iudicio comprobari putem; qui mihi, quod saepe soleo recordari, dixit olim Nonis illis ille Decem- bribus, cum ego 'Sexte, quidnam ergo?', '$MH\ MA/N&' inquit ille '$A)SPOUDI/ GE KAI\ A)KLEIW=S, $A)LLA\ ME/GA R(E/CAS TI KAI\ E)SSOME/NOISI PUQE/SQAI.&' eius igitur mihi vivit auctoritas, et simillimus eius filius eodem est apud me pondere quo fuit ille; quem salvere velim iubeas plurimum. Tu tuum consilium etsi non in longinquum tempus differs (iam enim illum emptum pacificatorem perorasse puto, iam actum aliquid esse in consessu senatorum; [2senatum]2 enim non puto), tamen suspensum meum detines, sed eo minus quod non dubito quid nobis agendum putes; qui enim Flavio legionem et Siciliam dari scribas et id iam fieri, quae tu scelera partim parari iam et cogitari, partim ex tempore futura censes? ego vero Solonis, popularis tui (ut puto, [2iam]2 etiam mei), legem neglegam, qui capite sanxit si qui in seditione non alterius utrius partis fuisset, [2et]2 nisi si tu aliter censes, et hinc abero et illim. sed alterum mihi est certius, nec praeri- piam tamen; exspectabo tuum consilium et eas litteras, nisi alias iam dedisti, quas scripsi ut Cephalioni dares. Quod scribis, non quo alicunde audieris, sed te ipsum putare me attractum iri si de pace agatur, mihi omnino non @1 venit in mentem quae possit actio esse de pace, cum illi certis- simum sit, si possit, exspoliare exercitu et provincia Pom- peium; nisi forte iste nummarius ei potest persuadere ut, dum oratores eant et redeant, quiescat. nihil video quod sperem aut quod iam putem fieri posse. sed tamen hominis hoc ipsum probi est? est magnum et $TW=N POLITIKWTA/TWN $SKEMMA/TWN&, veniendumne sit in consilium tyranni si is ali- qua de re bona deliberaturus sit. qua re si quid eius modi evenerit ut arcessamur (quod equidem non puto; quid enim essem de pace dicturus dixi, ipse valde repudiavit), sed tamen si quid acciderit, quid censeas mihi faciendum utique scribito. nihil enim mihi adhuc accidit quod maioris consili esset. Trebati, boni viri et civis, verbis te gaudeo delectatum, tuaque ista crebra $E)KFW/NHSIS& '$U(PE/REU&' me sola adhuc delecta- vit. litteras tuas vehementer exspecto; quas quidem credo iam datas esse. {47Scr. in Laterio Quinti fratris prid. Non. Apr. an. 49}47 [2CICERO ATTICO SAL.]2 Tu cum Sexto servasti gravitatem eandem quam mihi praecipis. Celer tuus disertus magis est quam sapiens. de iuvenibus quae ex Tullia audisti vera sunt. %macum% istuc quod scribis non mihi videtur tam re esse triste quam verbo. @1 haec est $A)/LH& in qua nunc sumus mortis instar. aut enim mihi libere inter malos $POLITEUTE/ON& fuit aut vel periculose cum bonis. aut nos temeritatem bonorum sequamur aut audaciam improborum insectemur. utrumque periculosum est, at hoc quod agimus [nec] turpe nec tamen tutum. Istum qui filium Brundisium [de pace] misit de pace (idem sentio quod tu, simulationem esse apertam, parari autem acerrime bellum), me legatum iri non arbitror, cuius adhuc, ut optavi, mentio facta nulla sit. eo minus habeo necesse scribere aut etiam cogitare quid sim facturus, si acciderit ut leger. {47Scr. in Laterio vel Arcano Quinti fratris Non. aut postridie Non. Apr. an. 49}47 CICERO ATTICO SAL. Ego cum accepissem tuas litteras Non. Apr. quas Cephalio attulerat essemque Minturnis postridie mansurus et inde protinus, sustinui me in Arcano fratris, ut, dum aliquid cer- tius adferretur, occultiore in loco essemus agerenturque nihilo minus quae sine nobis agi possent. $LALAGEU=SA& iam adest et animus ardet, neque stat quicquam, quo et qua. sed haec nostra erit cura et peritorum. tu tamen quod poteris, ut adhuc @1 fecisti, nos consiliis iuvabis. res sunt inexplicabiles. fortunae sunt committenda omnia. sine spe conamur ulla. melius si quid acciderit, mirabimur. Dionysium nollem ad me profec- tum; de quo ad me Tullia mea scripsit. sed et tempus alienum est, et homini non amico nostra incommoda, tanta praesertim, spectaculo esse nolim; cui te meo nomine inimicum esse nolo. {47Scr. in Arcano vii Id. Apr. an. 49}47 CICERO ATTICO SAL. Cum quod scriberem plane nihil haberem, haec autem reli- qua essent quae scire cuperem, profectusne esset, quo in statu urbem reliquisset, in ipsa Italia quem cuique regioni aut neg- otio praefecisset, ecqui essent ad Pompeium et ad consules ex senatus consulto de pace legati, cum igitur haec scire [2cupere]2m dedita opera has ad te litteras misi. feceris igitur commode mihique gratum si me de his rebus et si quid erit aliud quod scire opus sit feceris certiorem. ego in Arcano opperior dum ista cognosco. a. d. &7VII& Id. {47Scr. in Arcano vii Id. Apr. an. 49 (%14`1)}47 [2CICERO ATTICO SAL.]2 Alteram tibi eodem die hanc epistulam dictavi et pridie dederam mea manu longiorem. visum te aiunt in Regia, nec @1 reprehendo, quippe cum ipse istam reprehensionem non fu- gerim. sed exspecto tuas litteras, neque iam sane video quid exspectem, sed tamen, etiam si nihil erit, id ipsum ad me velim scribas. Caesar mihi ignoscit per litteras quod non venerim, sese- que in optimam partem id accipere dicit; facile patior. quod scribit secum Titinium et Servium questos esse quia non idem sibi quod mihi remisisset, homines ridiculos! qui cum filios misissent ad Cn. Pompeium circumsedendum, ipsi in senatum venire dubitarent. sed tamen exemplum misi ad te Caesaris litterarum. {47Scr. in Cumano xvii Kal. Mai. an. 49 (%14`7)}47 CICERO ATTICO SAL. Multas a te accepi epistulas eodem die, omnis diligenter scriptas, eam vero quae voluminis instar erat saepe legendam, sicuti facio. in qua non frustra laborem suscepisti, mihi quidem pergratum fecisti. qua re ut id, quoad licebit, id est quoad scies ubi simus, quam saepissime facias te vehementer rogo. Ac deplorandi quidem, quod cottidie facimus, sit iam nobis aut finis omnino, si potest, aut moderatio quaedam, quod profecto potest. non enim iam quam dignitatem, quos honores, quem vitae statum amiserim cogito, sed quid con- secutus sim, quid praestiterim, qua in laude vixerim, his denique in malis quid intersit inter me et istos quos propter omnia amisimus. hi sunt qui, nisi me civitate expulissent, @1 obtinere se non putaverunt posse licentiam cupiditatum suarum; quorum societatis et sceleratae consensionis fides quo eruperit vides. alter ardet furore et scelere nec remittit aliquid sed in dies ingravescit; modo Italia expulit, nunc alia ex parte persequi, ex alia provincia exspoliare conatur nec iam recusat sed quodam modo postulat ut, quem ad modum est, sic etiam appelletur tyrannus. alter, is qui nos sibi quon- dam ad pedes stratos ne sublevabat quidem, qui se nihil contra huius voluntatem facere posse, elapsus e soceri mani- bus ac ferro bellum terra et mari comparat, non iniustum ille quidem sed cum pium tum etiam necessarium, suis tamen civibus exitiabile nisi vicerit, calamitosum etiam si vicerit. Horum ego summorum imperatorum non modo res gestas non antepono meis sed ne fortunam quidem ipsam; qua illi florentissima, nos duriore conflictati videmur. quis enim potest aut deserta per se patria aut oppressa beatus esse? et si, ut nos a te admonemur, recte in illis libris diximus nihil esse bonum nisi quod honestum, nihil malum nisi quod turpe sit, certe uterque istorum est miserrimus, quorum utrique semper patriae salus et dignitas posterior sua dominatione et domesticis commodis fuit. Praeclara igitur [2con]2scientia sustentor, cum cogito me de re publica aut meruisse optime cum potuerim aut certe numquam nisi pie cogitasse, eaque ipsa tempestate eversam esse rem publi- cam quam ego &7XIIII& annis ante prospexerim. hac igitur con- scientia comite proficiscar, magno equidem cum dolore, @1 nec tam id propter me aut propter fratrem meum, quorum est iam acta aetas, quam propter pueros, quibus interdum videmur praestare etiam rem publicam debuisse. quorum quidem alter non tam [2quia filius quam]2 quia maiore pietate est me mirabiliter excruciat, alter (o rem miseram! nihil enim mihi accidit in omni vita acerbius) indulgentia videlicet nostra depravatus eo progressus est quo non audeo dicere. et exspecto tuas litteras; scripsisti enim te scripturum esse plura cum ipsum vidisses. Omne meum obsequium in illum fuit cum multa severitate, neque unum eius nec parvum sed multa [2et]2 magna delicta compressi. patris autem lenitas amanda potius ab illo quam tam crudeliter neglegenda. nam litteras eius ad Caesarem missas ita graviter tulimus ut te quidem celaremus sed ipsius vide[2re]2mur vitam insuavem reddidisse. hoc vero eius iter simulatioque pietatis qualis fuerit non audeo dicere; tantum scio post Hirtium conventum arcessitum a Caesare, cum eo de meo animo a suis rationibus alienissimo et consilio relinquendi Italiam; et haec ipsa timide. sed nulla nostra culpa est, natura metuenda est. haec Curionem, haec Hortensi filium, non patrum culpa corrupit. Iacet in maerore meus frater neque tam de sua vita quam de mea metuit. huic tu, huic tu malo adfer consolationes, si ullas potes; maxime quidem illam velim, ea quae ad nos delata sint aut falsa esse aut minora. quae si vera sint, quid futurum sit in hac vita et fuga nescio; nam si haberemus rem publicam, @1 consilium mihi non deesset nec ad severitatem nec ad diligen- tiam. nunc sive iracundia sive dolore sive metu permotus gravius scripsi quam aut tuus in illum amor aut meus postula- bat, si vera sunt, ignosces, sin falsa, me libente eripies mihi hunc errorem. quoquo modo vero se res habebit, nihil adsi- gnabis nec patruo nec patri. Cum haec scripsissem, a Curione mihi nuntiatum est eum ad me venire. venerat enim is in Cumanum vesperi pridie, id est Idibus. si quid igitur eius modi sermo eius attulerit quod ad te scribendum sit, id his litteris adiungam. Praeteriit villam meam Curio iussitque mihi nuntiari mox se venturum cucurritque Puteolos ut ibi contionaretur. con- tionatus est, rediit, fuit ad me sane diu. o rem foedam! nosti hominem; nihil occultabat, in primis nihil esse certius quam ut omnes qui lege Pompeia condemnati essent restituerentur; itaque se in Sicilia eorum opera usurum. de Hispaniis non dubitabat quin Caesaris essent. inde ipsum cum exercitu, ubicumque Pompeius esset. eius interitu[2m]2 finem illi fore. propius factum esse nihil. et plane iracundia elatum voluisse Caesarem occidi Metellum tribunum pl., quod si esset factum, caedem magnam futuram fuisse. permultos hortatores esse caedis, ipsum autem non voluntate aut natura non esse crudelem, sed quod [2putaret]2 popularem esse clementiam. quod si populi studium amisisset, crudelem fore; eumque perturbatum quod intellegeret se apud ipsam plebem offen- @1 disse de aerario. itaque ei cum certissimum fuisset ante quam proficisceretur contionem habere, ausum non esse vehemen- terque animo perturbato profectum. Cum autem ex eo quaererem quid videret, quem exitum, quam rem publicam, plane fatebatur nullam spem reliquam. Pompei classem timebat; quae si %esset%, se de Sicilia abiturum. 'quid isti' inquam 'sex tui fasces? si a senatu, cur laureati? si ab ipso, cur sex?' 'cupivi' inquit 'ex senatus consulto surrupto; nam aliter [2non]2 poterat. at ille impendio nunc magis odit senatum. "a me" inquit "omnia proficiscentur."' 'cur autem sex?' 'quia duodecim nolui; nam licebat.' tum ego 'quam vellem' inquam 'petisse ab eo quod audio Philippum impe- trasse! sed veritus sum, quia ille a me nihil impetrabat.' 'libenter' inquit 'tibi concessisset. verum puta te impetrasse; ego enim ad eum scribam, ut tu ipse voles, de ea re nos inter nos locutos. quid autem illius interest, quoniam in senatum non venis, ubi sis? quin nunc ipsum minime offendisses eius causam si in Italia non fuisses.' ad quae ego me recessum et solitudinem quaerere, maxime quod lictores haberem. laudabat consilium. 'quid ergo?' inquam, 'nam mihi cursus in Graeciam per tuam provinciam est, quoniam ad mare superum milites sunt.' 'quid mihi' inquit 'optatius?' hoc loco multa per- liberaliter. ergo hoc quidem est [verum] profectum, ut non modo tuto verum etiam palam navigaremus. @1 Reliqua in posterum diem distulit; ex quibus scribam ad te si quid erit epistula dignum. sunt autem quae praeterii, interregnumne esset exspectaturus an quo modo dixerit ille quidem, ad se deferri consulatum sed se nolle in proximum annum. et alia sunt quae exquiram. iurabat ad summam, quod nullo negotio faceret, amicissimum mihi Caesarem esse debere. 'quid enim?' inquam. 'scripsit ad me Dolabella.' 'dic, quid?' adfirmabat eum scripsisse, quod me cuperet ad urbem venire, illum quidem gratias agere maximas et non modo probare sed etiam gaudere. quid quaeris? acquievi. levata est enim suspicio illa domestici mali et sermonis Hir- tiani. quam cupio illum dignum esse nobis et quam ipse me invito %quae pro illo sit suspicandum%! sed opus fuit Hirtio convento? est profecto nescio quid, sed velim quam minimo. et tamen eum nondum redisse miramur. sed haec videbimus. Tu %optimus% Terentiae dabis. iam enim urbis nullum periculum est. me tamen consilio iuva, pedibusne Regium an hinc statim in navem, et cetera, quoniam commoror. ego ad te [statim] habebo quod scribam simul et videro Curionem. de Tirone, cura, quaeso, quod facis, ut sciam quid is agat. @1 {47Scr. in Cumano xv Kal. Mai. an. 49 (%14`3)}47 [2CICERO ATTICO SAL.]2 De tota mea cogitatione scripsi ad te antea satis, ut mihi visus sum, diligenter. de die nihil sane potest scribi certi praeter hoc, non ante lunam novam. Curionis sermo postridie eandem habuit fere summam, nisi quod apertius significavit se harum rerum exitum non videre. Quod mihi mandas de quodam regendo, '$*)ARKADI/AN& . . . '. tamen nihil praetermittam. atque utinam tu_sed molestior non ero. epistulam ad Vestorium statim detuli, ac valde re- quirere solebat. commodius tecum Vettienus est locutus quam ad me scripserat. sed mirari satis hominis neglegentiam non queo. cum enim mihi Philotimus dixisset se HS <&7L&> emere de Canuleio deversorium illud posse, minoris etiam empturum si Vettienum rogassem, rogavi ut, si quid posset, ex ea summa detraheret; promisit. ad me nuper se HS <&7XXX&> emisse; ut scriberem cui vellem addici; diem pecuniae Id. Nov. esse. rescripsi ei stomachosius, cum ioco tamen familiari. nunc, quoniam agit liberaliter, nihil accuso hominem scripsique ad eum me a te certiorem esse factum. Tu de tuo itinere quid et quando cogites velim me certiorem facias. a. d. &7XV& Kal. Mai. @1 {47Scr. in Cumano c. xi Kal. Mai. an. 49}47 CICERO ATTICO SAL. Me adhuc nihil praeter tempestatem moratur. astute nihil sum acturus. fiat in Hispania quidlibet_et tamen recte sit. meas cogitationes omnis explicavi tibi superioribus litteris. quocirca hae sunt breves, et quia festinabam eramque occupatior. De Quinto filio, fit a me quidem sedulo, sed_nosti reliqua. quod %dem% me mones, et amice et prudenter me mones, sed erunt omnia facilia si ab uno illo cavero. magnum opus est; mirabilia multa, nihil simplex, nihil sincerum. vellem susce- pisses iuvenem regendum; pater enim nimis indulgens quic- quid ego adstrinxi relaxat. si sine illo possem, regerem; quod tu potes. sed ignosco; magnum, inquam, opus est. Pompeium pro certo habemus per Illyricum proficisci in Galliam. ego nunc qua et quo videbo. {47Scr. in Cumano fort. ix Kal. Mai. an. 49}47 [2CICERO ATTICO SAL.]2 Ego vero Apuliam et Sipontum et tergiversationem istam probo nec tuam rationem eandem esse duco quam meam, @1 non quin in re publica rectum idem sit utrique nostrum, sed ea non agitur. regnandi contentio est, in qua pulsus est modestior rex et probior et integrior et is, qui nisi vincit, nomen populi Romani deleatur necesse est, sin autem vincit, Sullano more exemploque vincet. ergo hac in contentione neu- trum tibi palam sentiendum et tempori serviendum est. mea causa autem alia est, quod beneficio vinctus ingratus esse non possum, nec tamen in acie [2me]2 sed Melitae aut alio in loco simili [2vel]2 oppidulo futurum puto. 'nihil' inquies 'iuvas eum in quem ingratus esse non vis?' immo minus fortasse voluisset. sed de hoc videbimus; exeamus modo. quod ut meliore tem- pore possimus facit Adriano mari Dolabella, Fretensi Curio. Iniecta autem mihi spes quaedam est: 'velle mecum Ser. Sulpicium colloqui'. ad eum misi Philotimum libertum cum litteris. si vir esse volet, praeclara $SUNODI/A&, sin autem_. erimus nos qui solemus. Curio mecum vixit, iacere Caesarem putans offensione populari Siciliaeque diffidens si Pompeius navigare coepisset. Quintum puerum accepi vehementer. avaritiam video fuisse et spem magni congiari. magnum hoc malum est, sed scelus illud quod timueramus spero nullum fuisse. hoc autem vitium puto te existimare non [2a]2 nostra indulgentia sed a natura profectum. quem tamen nos disciplina regimus. @1 De Oppiis Veliensibus quid placeat cum Philotimo vide- bis. Epirum nostram putabimus, sed alios cursus videbamur habituri. {47Scr. in Cumano vi Non. Mai. an. 49 (%14`10)}47 CICERO ATTICO SAL. Et res ipsa monebat et tu ostenderas et ego videbam de iis rebus quas intercipi periculosum esset finem inter nos scribendi fieri tempus esse. sed cum ad me saepe mea Tullia scribat orans ut quid in Hispania geratur exspectem et semper adscribat idem videri tibi idque ipse etiam ex tuis litteris intellexerim, non puto esse alienum me ad te quid de ea re sentiam scribere. Consilium istuc tunc esset prudens, ut mihi videtur, si nostras rationes ad Hispaniensem casum accommodaturi es- semus; quod fieri * * * . necesse est enim aut, id quod maxime velim, pelli istum ab Hispania aut trahi id bellum aut istum, ut confidere videtur, apprehendere Hispanias. si pelletur, quam gratus aut quam honestus tum erit ad Pompeium noster adventus, cum ipsum Curionem ad eum transiturum putem? si trahitur bellum, quid exspectem aut quam diu? relin- quitur ut, si vincimur in Hispania, quiescamus. id ego contra puto. istum enim victorem magis relinquendum puto quam victum, et dubitantem magis quam fidentem suis rebus. nam @1 caedem video si vicerit et impetum in privatorum pecunias et exsulum reditum et tabulas novas et turpissimorum honores et regnum non modo Romano homini sed ne Persae quidem cuiquam tolerabile. Tacita esse poterit indignitas nostra? pati poterunt oculi me cum Gabinio sententiam dicere, et quidem illum rogari prius? praesto esse clientem tuum Cloelium, %Cateli% Plaguleium, ceteros? sed cur inimicos colligo, qui meos necessarios a me defensos nec videre in curia sine dolore nec versari inter eos sine dedecore potero? quid si ne id quidem est exploratum, fore ut mihi liceat? scribunt enim ad me amici eius me illi nullo modo satis fecisse quod in senatum non venerim. tamenne dubitemus an ei nos etiam cum periculo venditemus quicum coniuncti ne cum praemio quidem volu[2i]2mus esse? Deinde hoc vide, non esse iudicium de tota contentione in Hispaniis, nisi forte iis amissis arma Pompeium abiecturum putas; cuius omne consilium Themistocleum est. existimat enim qui mare teneat eum necesse [2esse]2 rerum potiri. itaque [qui] numquam id egit ut Hispaniae per se tenerentur; navalis apparatus ei semper antiquissima cura fuit. navigabit igitur, cum erit tempus, maximis classibus et ad Italiam accedet, in qua nos sedentes quid erimus? nam medios esse iam non licebit. [classibus] adversabimur igitur? quod maius scelus @1 aut tantum? denique quid turpius? an qui valde incumbentis solus tuli scelus, eiusdem cum Pompeio et cum reliquis principibus non feram? quod si iam misso officio periculi ratio habenda est, ab illis est periculum si peccaro, ab hoc si recte fecero, nec ullum in his malis consilium periculo vacuum inveniri potest, ut non sit dubium quin turpiter facere cum periculo fugiamus, quod fugeremus etiam cum salute. non simul cum Pompeio mare transi[er]imus. omnino [2non]2 potuimus; exstat ratio dierum. sed tamen (fateamur enim quod est) ne con[2ten]2dimus quidem ut possemus. fefellit ea me res quae fortasse non debuit, sed fefellit: pacem putavi fore. quae si esset, iratum mihi Caesarem esse, cum idem amicus esset Pompeio, nolui. senseram enim quam idem essent. hoc verens in hanc tarditatem incidi. sed adsequar omnia si propero: si cunctor, amitto. Et tamen, mi Attice, auguria quoque me incitant quaedam spe non dubia nec haec collegi nostri ab Atto sed illa Platonis de tyrannis. nullo enim modo posse video stare istum diutius quin ipse per se etiam languentibus nobis concidat, quippe qui florentis[2simus]2 ac novus sex, septem diebus ipsi illi egenti ac perditae multitudini in odium acerbissimum venerit, qui duarum rerum simulationem tam cito amiserit, mansuetudinis in Metello, divitiarum in aerario. iam quibus utatur vel sociis @1 vel ministris? ii provincias, ii rem publicam regent quorum nemo duo mensis potuit patrimonium suum gubernare? non sunt omnia colligenda quae tu acutissime perspicis, sed tamen ea pone ante oculos; iam intelleges id regnum vix semenstre esse posse. quod si me fefellerit, feram, sicut multi clarissimi homines in re publica excellentes tulerunt, nisi forte me Sardanapali vicem in suo lectulo mori malle censueris quam [2in]2 exsilio Themistocleo. qui cum fuisset, ut ait Thucydides, $TW=N ME\N PARO/NTWN DI' E)LAXI/STHS BOULH=S KRA/TISTOS $GNW/MWN, TW=N DE\ MELLO/NTWN E)S PLEI=STON TOU= GENHSOME/NOU A)/RISTOS $EI)KASTH/S&, tamen incidit in eos casus quos vitasset si eum nihil fefellisset. etsi is erat, ut ait idem, qui $TO\ A)/MEINON KAI\ TO\ XEI=RON $E)N TW=| A)FANEI= E)/TI E(W/RA MA/LISTA&, tamen non vidit nec quo modo Lacedaemoniorum nec quo modo suorum civium invidiam effugeret nec quid Artaxerxi pollice[2re]2tur. non fuisset illa nox tam acerba Africano, sapientissimo viro, non tam dirus ille dies Sullanus callidissimo viro, C. Mario, si nihil utrumque eorum fefellisset. nos tamen hoc confirmamus illo augurio quo diximus, nec nos fallit nec aliter accidet. corruat iste necesse est aut per adversarios aut ipse per se, qui quidem sibi est adversarius unus acerrimus. id spero vivis nobis fore; quamquam tempus est nos de illa perpetua iam, non de hac exigua vita cogitare. sin quid acciderit maturius, haud sane mea multum interfuerit utrum factum [fiat] videam an futurum esse multo ante viderim. quae cum ita sint, non est commit- tendum ut iis paream quos contra me senatus, ne quid res publica detrimenti acciperet, armavit. @1 Tibi sunt omnia commendata, quae commendationis meae pro tuo in nos amore non indigent. ne hercule ego quidem reperio quid scribam; sedeo enim $PLOUDOKW=N&. etsi nihil um- quam tam fuit scribendum quam nihil mihi umquam ex plurimis tuis iucunditatibus gratius accidisse quam quod meam Tulliam suavissime diligentissimeque coluisti. valde eo ipsa delectata est, ego autem non minus. cuius quidem virtus mirifica. quo modo illa fert publicam cladem, quo modo domesticas tricas! quantus autem animus in discessu nostro! est $STORGH/&, est summa $SU/NTHCIS&. tamen nos recte facere et bene audire vult. sed hac super re mi[2nu]2s, ne meam ipse $SUMPA/QEIAN& iam evocem. Tu, si quid de Hispaniis certius et si quid aliud, dum adsumus, scribes, et ego fortasse discedens dabo ad te aliquid, eo etiam magis quod Tullia te non putabat hoc tempore ex Italia. cum An[2ton]2io item est agendum ut cum Curione, Melitae me velle esse, civili bello nolle interesse. eo velim tam facili uti possim et tam bono in me quam Curione. is ad Misenum &7VI& Non. venturus dicebatur, id est hodie. sed praemisit mihi odiosas litteras hoc exemplo: {47Scr. fort. Kal. Mai. an. 49}47 ANTONIVS TR. PL. PRO PR. CICERONI IMP. SAL. Nisi te valde amarem et multo quidem plus quam tu putas, non extimuissem rumorem qui de te prolatus est, cum @1 praesertim falsum esse existimarem. sed quia te nimio plus diligo, non possum dissimulare mihi famam quoque, quamvis sit falsa, falsam agnoscere magni esse. trans mare [2te iturum esse]2 credere non possum, cum tanti facias Dolabellam [2et]2 Tulliam tuam, feminam lectissimam, tantique ab omnibus nobis fias; quibus mehercule dignitas amplitudoque tua paene carior est quam tibi ipsi. sed tamen non sum arbitratus esse amici non commoveri etiam improborum sermone, atque eo feci studiosius quod iudicabam duriores partis mihi imposi- tas esse ab offensione nostra, quae magis a $ZHLOTUPI/A|& mea quam ab iniuria tua nata est. sic enim volo te tibi persuadere, mihi neminem esse cariorem te excepto Caesare meo, meque illud una iudicare, Caesarem maxime in suis M. Ciceronem reponere. qua re, mi Cicero, te rogo ut tibi omnia integra serves, eius fidem improbes qui tibi ut beneficium daret prius iniuriam fecit, contra ne profugias qui te, etsi non amabit, quod accidere non potest, tamen salvum amplissimumque esse cupiet. Dedita opera ad te Calpurnium, familiarissimum meum, misi, ut mihi magnae curae tuam vitam ac dignitatem esse scires. Eodem die a Caesare Philotimus attulit hoc exemplo: {47Scr. Massiliam iter faciens xv Kal. Mai. an. 49 (%14`2)}47 CAESAR IMP. SAL. D. CICERONI IMP. Etsi te nihil temere, nihil imprudenter facturum iudica- ram, tamen permotus hominum fama scribendum ad te @1 existimavi et pro nostra benevolentia petendum ne quo pro- gredereris proclinata iam re quo integra etiam progrediendum tibi non existimasses. namque et amicitiae graviorem iniuriam feceris et tibi minus commode consulueris, si non fortunae obsecutus videberis (omnia enim secundissima nobis, adver- sissima illis accidisse videntur), nec causam secutus (eadem enim tum fuit cum ab eorum consiliis abesse iudicasti), sed meum aliquod factum condemnavisse; quo mihi gravius abs te nihil accidere potest. quod ne facias pro iure nostrae amici- tiae a te peto. postremo quid viro bono et quieto et bono civi magis convenit quam abesse a civilibus controversiis? quod non nulli cum probarent, periculi causa sequi non potuerunt; tu explorato et vitae meae testimonio et amicitiae iudicio neque tutius neque honestius reperies quicquam quam ab omni contentione abesse. &7XV& Kal. Mai. ex itinere. {47Scr. in Cumano v Non. Mai. an. 49}47 [2CICERO ATTICO SAL.]2 Adventus Philotimi (at cuius hominis, quam insulsi et quam saepe pro Pompeio mentientis!) exanimavit omnis qui mecum erant; nam ipse obdurui. dubitabat nostrum nemo quin Caesar itinera repressisset_volare dicitur; Petreius cum Afranio coniunxisse[2t se]2_nihil adfert eius modi. quid quaeris? etiam illud erat persuasum, Pompeium cum magnis @1 copiis iter in Germaniam per Illyricum fecisse; id enim $AU)QEN- $TIKW=S& nuntiabatur. Melitam igitur, opinor, capessamus, dum quid in Hispania. quod quidem prope modum videor ex Caesaris litteris ipsius voluntate facere posse, qui negat neque honestius neque tutius mihi quicquam esse quam ab omni contentione abesse. Dices 'ubi ergo tuus ille animus quem proximis litteris?' adest et idem est; sed utinam meo solum capite decernerem! lacrimae meorum me interdum molliunt precantium ut de Hispaniis exspectemus. M. Caeli quidem epistulam scriptam miserabiliter, cum hoc idem obsecraret ut exspectarem, ne fortunas meas, ne unicum filium, ne meos omnis tam temere proderem, non sine magno fletu legerunt pueri nostri; etsi meus quidem est fortior eoque ipso vehementius commovet, nec quicquam nisi de dignatione laborat. Melitam igitur, deinde quo videbitur. tu tamen etiam nunc mihi aliquid litterarum, et maxime si quid ab Afranio. ego si cum Antonio locutus ero, scribam ad te quid actum sit. ergo tamen in credendo, ut mones, cautus; nam occultandi ratio cum difficilis tum etiam periculosa est. Servium exspecto ad Nonas et %adicit a% Postumia et Servius filius. quartanam leviorem esse gaudeo. misi ad te Caeli etiam litterarum exemplum. @1 {47Scr. in Liguria c. xv Kal. Mai. an. 49}47 CAELIVS CICERONI SAL. Exanimatus tuis litteris, quibus te nihil nisi triste cogitare ostendisti neque id quid esset perscripsisti neque non tamen quale esset quod cogitares aperuisti, has ad te ilico litteras scripsi. Per fortunas tuas, Cicero, per liberos te oro et obsecro ne quid gravius de salute et incolumitate tua consulas. nam deos hominesque amicitiamque nostram testificor me tibi praedixisse neque temere monuisse sed, postquam Caesarem convenerim sententiamque eius qualis futura esset parta victo- ria cognorim, te certiorem fecisse. si existimas eandem ratio- nem fore Caesaris in dimittendis adversariis et condicionibus ferendis, erras. nihil nisi atrox et saevum cogitat atque etiam loquitur. iratus senatui exiit, his intercessionibus plane incitatus est; non mehercules erit deprecationi locus. Qua re si tibi tu, si filius unicus, si domus, si spes tuae reliquae tibi carae sunt, si aliquid apud te nos, si vir optimus, gener tuus, valemus, quorum fortunam non debes velle conturbare, ut eam causam in cuius victoria salus nostra est odisse aut re- linquere cogamur aut impiam cupiditatem contra salutem tuam habeamus * * * denique illud cogita, quod offensae fuerit in ista cunctatione te subisse. nunc te contra victorem @1 Caesarem facere quem dubiis rebus laedere noluisti et ad eos fugatos accedere quos resistentis sequi nolueris summae stul- titiae est. vide ne, dum pudet te parum optimatem esse, parum diligenter quid optimum sit eligas. quod si totum tibi persuadere non possum, saltem dum quid de Hispaniis agamus scitur exspecta; quas tibi nuntio adventu Caesaris fore no- stras. quam isti spem habeant amissis Hispaniis nescio; quod porro tuum consilium sit ad desperatos accedere non me dius fidius reperio. Hoc quod tu non dicendo mihi significasti Caesar audierat ac, simul atque 'have' mihi dixit, statim quid de te audisset exposuit. negavi me scire, sed tamen ab eo petii ut ad te litteras mitteret, quibus maxime ad remanendum commoveri posses. me secum in Hispaniam ducit; nam nisi ita faceret, ego, prius quam ad urbem accederem, ubicumque esses, ad te percurrissem et hoc a te praesens contendissem atque omni vi te retinuissem. Etiam atque etiam, Cicero, cogita ne te tuosque omnis funditus evertas, ne te sciens prudensque eo demittas unde exitum vides nullum esse. quod si te aut voces optimatium commovent aut non nullorum hominum insolentiam et iacta- tionem ferre non potes, eligas censeo aliquod oppidum vacuum a bello dum haec decernuntur; quae iam erunt confecta. id si feceris, et ego te sapienter fecisse iudicabo et Caesarem non offendes. @1 {47Scr. in Cumano v Non. Mai. an. 49 (%14`3)}47 CICERO ATTICO SAL. Me caecum qui haec ante non viderim! misi ad te epistulam Antoni. ei cum ego %saepissime% scripsissem nihil me contra Caesaris rationes cogitare, meminisse me generi mei, memi- nisse amicitiae, potuisse, si aliter sentirem, esse cum Pompeio, me autem, quia cum lictoribus invitus cursarem, abesse velle nec id ipsum certum etiam nunc habere, vide quam ad haec $PARAIN&[2$ET&]2$IKW=S&: &10Tuum consilium %quia% verum est. nam qui se medium esse vult in patria manet, qui proficiscitur aliquid de altera utra parte iudicare videtur. sed ego is non sum qui statuere debeam iure quis pro- ficiscatur necne; partis mihi Caesar has imposuit ne quem omnino discedere ex Italia paterer. qua re parvi refert me probare cogi- tationem tuam, si nihil tamen tibi remittere possum. ad Caesarem mittas censeo et ab eo hoc petas. non dubito quin impetraturus sis, cum praesertim te amicitiae nostrae rationem habiturum esse pollicearis.& Habes $SKUTA/LHN *LAKWNIKH/N&. omnino excipiam hominem. erat autem &7V& Non. venturus vesperi, id est hodie; cras igitur ad me fortasse veniet. temptabo, audiam: nihil properare, missurum ad Caesarem. clam agam, cum paucissimis alicubi occultabor; certe hinc istis invitissimis evolabo, atque uti- @1 nam ad Curionem! $SU/NES O(/ TOI LE/GW&. magnus dolor accessit. efficietur aliquid dignum nobis. $*DUSOURI/A& tua mihi valde molesta; medere, amabo, dum est $A)RXH/&. de Massiliensibus gratae mihi tuae litterae; quaeso ut sciam quicquid audieris. Ocellam cuperem, si possem palam, quod a Curione effeceram. hic ego Servium exspecto; rogor enim ab eius uxore et filio, et puto opus esse. hic tamen Cytherida secum lectica aperta portat, alteram uxorem. se- ptem praeterea coniunctae lecticae amicarum; et sunt ami- corum. [2vi]2de quam turpi leto pereamus, et dubita, si potes, quin ille, seu victus seu victor redierit, caedem facturus sit. ego vero vel luntriculo, si navis non erit, eripiam me ex istorum parricidio. sed plura scribam cum illum convenero. Iuvenem nostrum non possum non amare, sed ab eo nos non amari plane intellego. nihil ego vidi tam $A)NHQOPOI/HTON&, tam aversum a suis, tam nescio quid cogitans. vim incredi- bilem molestiarum! sed erit curae et est ut regatur. mirum est enim ingenium, $H)/QOUS E)PIMELHTE/ON&. @1 {47Scr. in Cumano iv Non. Mai. an. 49}47 [2CICERO ATTICO SAL.]2 Obsignata iam epistula superiore non placuit ei dari cui constitueram quod erat alienus; itaque eo die data non est. interim venit Philotimus et mihi a te litteras reddidit. quibus quae de fratre meo scribis, sunt ea quidem parum firma sed habent nihil $U(/POULON&, nihil fallax, nihil non flexibile ad bonitatem, nihil quod non quo velis uno sermone possis perducere; ne multa, omnis suos, etiam quibus irascitur crebrius, tamen caros habet, me quidem se ipso cariorem. quod de puero aliter ad te scripsit et ad matrem de filio, non reprehendo. de itinere et de sorore quae scribis molesta sunt eoque magis quod ea tempora nostra sunt ut ego iis mederi non possim. nam certe mederer; sed quibus in malis et qua in desperatione rerum simus vides. Illa de ratione nummaria non sunt eius modi (saepe enim audio ex ipso) ut non cupiat tibi praestare et in eo laboret. sed si mihi Q. Axius in hac mea fuga HS <&7XII&> non reddit quae dedi eius filio mutua et utitur excusatione temporis, si Lepta, si ceteri, soleo mirari de nescio quis HS <&7XX&> cum audio ex illo se urgeri. vides enim profecto angustias. curari tamen ea tibi utique iubet. an existimas illum in isto genere lentu- lum aut restrictum? nemo est minus. de fratre satis. @1 De eius filio, indulsit illi quidem suus pater semper, sed non facit indulgentia mendacem aut avarum aut non aman- tem suorum, ferocem fortasse atque adrogantem et infestum facit. itaque habet haec quoque quae nascuntur ex indul- gentia, sed ea sunt tolerabilia (quid enim dicam?) hac iuven- tute; ea vero, quae mihi quidem qui illum amo sunt his ipsis malis in quis sumus miseriora, non sunt ab obsequio nostro; nam suas radices habent, quas tamen evellerem profecto, si liceret. sed ea tempora sunt ut omnia mihi sint patienda. ego meum facile teneo; nihil est enim eo tractabilius. cuius quidem misericordia languidiora adhuc consilia cepi et quo ille me certiorem vult esse eo magis timeo ne in eum exsistam crudelior. Sed Antonius venit heri vesperi. iam fortasse ad me veniet aut ne id quidem, quoniam scripsit quid fieri vellet. sed scies continuo quid actum sit. nos iam nihil nisi occulte. de pueris quid agam? parvone navigio committam? quid mihi animi in navigando censes fore? recordor enim aestate cum [2illis]2 illo Rhodiorum $A)FRA/KTW|& navigans quam fuerim sollicitus; quid duro tempore anni actuariola fore censes? o rem undique miseram! Trebatius erat mecum, vir plane et civis bonus. quae ille monstra, di immortales! etiamne Balbus in senatum venire cogitet? sed ei ipsi cras ad te litteras dabo. Vettienum mihi amicum, ut scribis, ita puto esse. cum eo, quod $A)POTO/MWS& ad me scripserat de nummis curandis, @1 $QUMIKW/TERON& eram iocatus. id tu, si ille aliter acceperit ac debuit, lenies. 'monetali' autem adscripsi, quod ille ad me 'pro cos.' sed quoniam est homo et nos diligit, ipse quoque a nobis diligatur. vale. {47Scr. in Cumano iii Non. Mai. an. 49}47 [2CICERO ATTICO SAL.]2 Quidnam mihi futurum est aut quis me non solum in- felicior sed iam etiam turpior? nominatim de me sibi im- peratum dicit Antonius, nec me tamen ipse adhuc viderat sed hoc Trebatio narravit. quid agam nunc, cui nihil procedit caduntque ea quae diligentissime sunt cogitata taeterrime? ego enim Curionem nactus omnia me consecutum putavi. is de me ad Hortensium scripserat. Reginus erat totus noster. huic nihil suspicabamur cum hoc mari negoti fore. quo me nunc vertam? undique custodior. Sed satis lacrimis. $PARAPOPLEUTE/ON& igitur et occulte in aliquam onerariam corrependum, non committendum ut etiam compacto prohibiti videamur. Sicilia petenda; quam si erimus nacti, maiora quaedam consequemur. sit modo recte in Hispaniis! quamquam de ipsa Sicilia utinam sit verum! @1 sed adhuc nihil secundi. concursus Siculorum ad Catonem dicitur factus, orasse ut resisteret, omnia pollicitos; commotum illum dilectum habere coepisse. non credo; at est luculentus auctor. potuisse certe teneri illam provinciam scio. ab Hispaniis autem iam audietur. Hic nos C. Marcellum habemus eadem fere cogitantem aut bene simulantem; quamquam ipsum non videram sed ex familiarissimo eius audiebam. tu, quaeso, si quid habebis novi; ego, si quid moliti erimus, ad te statim scribam. Quin- tum filium severius adhibebo. utinam proficere possem! tu tamen eas epistulas quibus asperius de eo scripsi aliquando concerpito, ne quando quid emanet; ego item tuas. Servium exspecto nec ab eo quicquam $U(GIE/S&. scies quicquid erit. {47Scr. in Cumano prid. Non. Mai. an. 49}47 [2CICERO ATTICO SAL.]2 Sine dubio errasse nos confitendum est. 'at semel, at una in re'. immo omnia quo diligentius cogitata eo facta sunt imprudentius. '$A)LLA\ TA\ ME\N PROTETU/XQAI E)A/SOMEN A)XNU/MENOI/ $PER&,' in reliquis modo ne ruamus. iubes enim de profectione me providere. quid provideam? ita patent omnia quae accidere possunt ut, ea si vitem, sedendum sit cum dedecore et dolore, @1 si neglegam, periculum sit ne in manus incidam perditorum. sed vide quantis in miseriis simus: optandum interdum videtur ut aliquam accipiamus ab istis quamvis acerbam iniuriam, ut tyranno in odio fuisse videamur. quod si nobis is cursus quem speraram pateret, effecissem aliquid profecto, ut tu optas et hortaris, dignum nostra mora. sed mirificae sunt custodiae et quidem ille ipse Curio suspectus. qua re vi aut clam agendum est, et si vi %forte ne cum tempestate clam autem istis%. in quo si quod $SFA/LMA&, vides quam turpe sit. trahimur, nec fugiendum si quid violentius. De Caelio saepe mecum agito nec, si quid habuero tale, dimittam. Hispanias spero firmas esse. Massiliensium factum cum ipsum per se luculentum est tum mihi argumento est recte esse in Hispaniis. minus enim auderent si aliter esset, et scirent; nam et vicini et diligentes sunt. odium autem recte animadvertis significatum [2in]2 theatro. legiones etiam has quas in Italia assumpsit alienissimas esse video. sed tamen nihil inimicius quam sibi ipse. illud recte times ne ruat. si desperarit, certe ruet; quo magis efficiendum aliquid est, for- tuna velim meliore, animo Caeliano. sed primum quidque; quod, qualecumque erit, continuo scies. Nos iuveni, ut rogas, suppeditabimus et Peloponnesum ipsam sustinebimus. est enim indoles, modo aliquod %hoc sit $H)=QOS A)KI/MOLON&%. quod si adhuc nullum est, esse tamen potest, aut $A)RETH\& non est $DIDAKTO/N&, quod mihi persuaderi non potest. @1 {47Scr. in Cumano Non. Mai. an. 49 (%14`2)}47 [2CICERO ATTICO SAL.]2 Epistula tua gratissima fuit meae Tulliae et mehercule mihi. semper s[2p]2ecu[2la]2m aliquam adferunt tuae litterae. scribes igitur, ac si quid ad spem poteris ne dimiseris. tu Antoni leones pertimescas cave. nihil est illo homine iucundius. attende $PRA=CIN POLITIKOU=&. evocavit litteris e municipiis denos et &7IIII& viros. venerunt ad villam eius mane. primum dormiit ad H. &7III&, deinde, cum esset nuntiatum venisse Neapolitanos et Cumanos (his enim est Caesar iratus), postridie redire iussit; lavari se velle et $PERI\ KOILIOLUSI/AN GI/NESQAI&. hoc here effecit. hodie autem in Aenariam transire constituit [2ut]2 exsulibus reditum polliceretur. sed haec omittamus, de nobis aliquid agamus. Ab Axio accepi litteras. de Tirone gratum. Vettienum diligo. Vestorio reddidi. Servius prid. Non. Mai. Minturnis mansisse dicitur, hodie in Liternino mansurus apud C. Mar- cellum. cras igitur nos mature videbit mihique dabit argu- mentum ad te epistulae. iam enim non reperio quod tibi scribam. illud admiror quod Antonius ad me ne nuntium quidem, cum praesertim me valde observarit. videlicet aut aliquid atrocius de me imperatum est [2aut]2 coram negare mihi non vult quod ego nec rogaturus eram nec, si impetras- sem, crediturus. nos tamen aliquid excogitabimus. @1 Tu, quaeso, si quid in Hispaniis; iam enim poterit audiri et omnes ita exspectant ut, si recte fuerit, nihil negoti futurum putent. ego autem nec retentis iis confectam rem puto neque amissis desperatam. Silium et Ocellam et ceteros credo retardatos. te quoque a %curto% impediri video; etsi, ut opinor, habes %$EKITAONON&%. {47Scr. in Cumano viii Id. Mai. an. 49}47 [2CICERO ATTICO SAL.]2 O vitam miseram maiusque malum tam diu timere quam est illud ipsum quod timetur! Servius, ut antea scripsi, cum venisset Non. Mai., postridie ad me mane venit. ne diutius te teneam, nullius consili exitum invenimus. numquam vidi hominem perturbatiorem metu; neque hercule quicquam timebat quod non esset timendum: illum sibi iratum, hunc non amicum; horribilem utriusque victoriam cum propter alterius crudelitatem, alterius audaciam, tum propter utrius- que difficultatem pecuniariam; quae erui nusquam nisi ex privatorum bonis posset. atque haec ita multis cum lacrimis loquebatur ut ego mirarer eas tam diuturna miseria non exaruisse. mihi quidem etiam lippitudo haec, propter quam non ipse ad te scribo, sine ulla lacrima est, sed saepius odiosa @1 est propter vigilias. quam ob rem quicquid habes ad conso- landum collige et illa scribe, non ex doctrina neque ex libris (nam id quidem domi est, sed nescio quo modo imbecillior est medicina quam morbus)_haec potius conquire, de Hi- spaniis, de Massilia; quae quidem satis bella Servius adfert, qui etiam de duabus legionibus luculentos auctores esse dice- bat. haec igitur si habebis et talia. et quidem paucis diebus aliquid audiri necesse est. Sed redeo ad Servium. distulimus omnino sermonem in posterum, sed tardus ad exeundum; multo se in suo lectulo malle, quicquid foret. odiosus scrupulus de fili mili[2ti]2a Brun- disina. unum illud firmissime adseverabat, si damnati re- stituerentur, in exsilium se iturum. nos autem ad haec et [2id]2 ipsum certo fore et quae iam fiebant non esse leviora, multaque colligebamus. verum ea non animum eius auge- bant sed timorem, ut iam celandus magis de nostro consilio quam adhiben[2dus]2 videretur. qua re in hoc non multum est. nos a te admoniti de Caelio cogitabamus. {47Scr. in Cumano fort. vi Id. Mai. an. 49}47 [2CICERO ATTICO SAL.]2 Servius cum esset apud me, Cephalio cum tuis litteris &7VI& Id. venit; quae nobis magnam spem attulerunt meliorum rerum de octo cohortibus. etenim haec quoque quae in his @1 locis sunt labare dicuntur. eodem die Funisulanus a te attulit litteras in quibus erat confirmatius idem illud. ei de suo negotio respondi cumulate cum omni tua gratia. adhuc non satis faciebat; debet autem mihi multos nummos nec habetur locuples. nunc ait se daturum; cui expensum tulerit morari; tabellariis, si apud te esset qua satis %fecisses%, dares. quantum sit Eros Philotimi tibi dicet. Sed ad maiora redeamus. quod optas, Caelianum illud maturescit; itaque torqueor utrum ventum exspectem. vexillo opus est; convolabunt. quod suades ut %palam%, prorsus adsentior itaque me profecturum puto. tuas tamen interim litteras exspecto. Servi consilio nihil expeditur; omnes captiones in omni sententia occurrunt. unum C. Marcello cognovi timidiorem, quem consulem fuisse paenitet. $W)\ POLLH=S $A)GENNEI/AS&! qui etiam Antonium confirmasse dicitur ut me impediret, quo ipse, credo, honestius. Antonius autem &7VI& Id. Capuam profectus est. ad me misit se pudore deterritum ad me non venisse quod me sibi suscensere putaret. ibitur igitur, et ita quidem ut censes, nisi cuius gravioris personae susci- piendae spes erit ante oblata; sed vix erit tam cito. Allienus autem praetor putabat aliquem, si ego non, ex collegis suis. quivis licet dum modo aliquis. De sorore, laudo. de Quinto puero, datur opera; spero esse meliora. de Quinto fratre, scito eum non mediocriter laborare @1 de versura, sed adhuc nihil a L. Egnatio expressit. Axius de duodecim milibus pudens! saepe enim ad [2me]2 scripsit ut Gallio quantum is vellet darem. quod si non scripsisset, pos- semne aliter? et quidem saepe sum pollicitus, sed tantum voluit cito. me vero adiuvarent his in angustiis. sed di istos! verum alias. te a quartana liberatum gaudeo itemque Piliam. ego, dum panes et cetera in navem parantur, excurro in Pom- peianum. Vettieno velim gratias quod studiosus, et, si quemquam nactus eris qui perferat, litteras des ante quam discedimus. {47Scr. in Cumano prid. Id. Mai. an. 49}47 CICERO ATTICO SAL. Commodum ad te dederam litteras de pluribus rebus cum ad me bene mane Dionysius %fuit%; cui quidem ego non modo placabilem me praebuissem sed totum remisissem, si venisset qua mente tu ad me scripseras. erat enim sic in tuis litteris quas Arpini acceperam, eum venturum facturumque quod ego vellem. ego volebam autem vel cupiebam potius esse eum nobiscum. quod quia plane, cum in Formianum venisset, praeciderat, asperius ad te de eo scribere solebam. at ille perpauca locutus hanc summam habuit orationis ut sibi ignoscerem; se rebus suis impeditum nobiscum ire non posse. pauca respondi, magnum accepi dolorem, intellexi fortunam @1 ab eo nostram despectam esse. quid quaeris? fortasse mira- beris: in maximis horum temporum doloribus hunc mihi scito esse. velim ut tibi amicus sit; hoc cum tibi opto, opto ut beatus sis; enim tam diu. Consilium nostrum spero vacuum periculo fore; nam et dissimulavimus nec, ut opinor, acerrime adservabimur. navi- gatio modo sit qualem opto, cetera, quae quidem consilio provideri poterunt, cavebuntur. tu, dum adsumus, non modo quae scieris audierisve sed etiam quae futura providebis scribas velim. Cato, qui Siciliam tenere nullo negotio potuit et, si tenuis- set, omnes boni se ad eum contulissent, Syracusis profectus est ante diem &7VIII& Kal. Mai., ut ad me Curio scripsit. utinam, quod aiunt, Cotta Sardiniam teneat! est enim rumor. o, si id fuerit, turpem Catonem! Ego, ut minuerem suspicionem profectionis aut cogitationis meae, profectus sum in Pompeianum a. d. &7IIII& Id. ut ibi essem dum quae ad navigandum opus essent pararentur. cum ad villam venissem, ventum est ad me: centuriones trium cohor- tium, quae Pompeiis sunt, me velle postridie convenire. haec mecum Ninnius noster; velle eos mihi se et oppidum tra- dere. at ego tibi postridie a villa ante lucem, ut me omnino illi ne viderent. quid enim erat in tribus cohortibus? quid si plures? quo apparatu? cogitavi eadem illa Caeliana quae legi in epistula tua quam accepi simul et in Cumanum veni eodem die; et simul fieri poterat ut temptaremur. omnem igitur suspicionem sustuli. @1 Sed, cum redeo, Hortensius venerat et ad Terentiam salu- tatum deverterat. sermone erat usus honorifico erga me. iam eum, ut puto, videbo; misit enim puerum se ad me venire. hoc quidem melius quam collega noster Antonius, cuius inter lictores lectica mima portatur. Tu quoniam quartana cares et novum morbum removisti sed etiam gravedinem, te vegetum nobis in Graecia siste et litterarum aliquid interea. {47Scr. Cumano xvii Kal. Iun. an. 49 (%14`4)}47 [2CICERO ATTICO SAL.]2 Prid. Id. Hortensius ad me venit scripta epistula. vellem cetera eius. quam in me incredibilem $E)KTE/NEIAN&! qua quidem cogito uti. deinde Serapion cum epistula tua; quam prius quam aperuissem, dixi ei te ad me de eo scripsisse antea, ut feceras. deinde epistula lecta cumulatissime cetera. et her- cule hominem probo; nam et doctum et probum existimo. quin etiam navi eius me et ipso convectore usurum puto. Crebro refricat lippitudo, non illa quidem perodiosa sed tamen quae impediat scriptionem meam. valetudinem tuam iam confirmatam esse et a vetere morbo et a novis tempta- tionibus gaudeo. Ocellam vellem haberemus; videntur enim esse haec paulo faciliora. nunc quidem aequinoctium nos moratur quod val- de perturbatum erat. id si traxerit, utinam idem maneat @1 Hortensius! si quidem, [2ut]2 adhuc erat, liberalius esse nihil potest. De diplomate admiraris quasi nescio cuius te flagiti in- simularim; negas enim te reperire qui mihi id in mentem venerit. ego autem, quia scripseras te proficisci cogitare (etenim audieram nemini aliter licere), eo te habere cense- bam et quia pueris diploma sumpseras. habes causam opinionis meae. et tamen velim scire quid cogites in primisque si quid etiam nunc novi est. &7XVII& Kal. Iun. {47Scr. in Cumano xiv Kal. Iun. an. 49 (%14`1)}47 [2CICERO ATTICO SAL.]2 Tullia mea peperit &7XIIII& Kal. Iun. puerum $E(PTAMHNIAI=ON&. quod $EU)TO/KHSEN& gaudeam; quod quidem est natum perim- becillum est. me mirificae tranquillitates adhuc tenuerunt atque maiori impedimento fuerunt quam custodiae quibus adservor. nam illa Hortensi[2a]2na omnia %fuere infantia ita fiet% homo nequissimus a Salvio liberto depravatus est. itaque posthac non scribam ad te quid facturus sim sed quid fecerim; omnes enim $*KWRUKAI=OI& videntur subauscultare quae loquor. tu tamen si quid de Hispaniis sive quid aliud perge, quaeso, scribere nec meas litteras exspectaris, nisi cum quo opto per- venerimus aut si quid ex cursu. sed hoc quoque timide scribo; @1 ita omnia tarda adhuc et spissa. ut male posuimus initia sic cetera sequuntur. Formias nunc sequimur; eaedem nos fortasse furiae per- sequentur. ex Balbi autem sermone quem tecum habuit non probamus de Melita. dubitas igitur quin nos in hostium numero habeat? scripsi equidem Balbo te ad me [2et]2 de benevolentia scripsisse et de suspicione. egi gratias; de altero ei me purgavi. ecquem tu hominem infeliciorem? non loquor plura, ne te quoque excruciem. ipse conficior venisse tempus cum iam nec fortiter nec prudenter quicquam facere possim. @1 {47Scr. in Epiro inter Non. et Id. Ian., ut vid., an. 48}47 [2CICERO ATTICO SAL.]2 Accepi a te signatum libellum quem Anteros attulerat; ex quo nihil scire potui de nostris domesticis rebus. de quibus acerbis- sime adflictor quod qui eas dispensavit neque adest istic neque ubi terrarum sit scio. omnem autem spem habeo existimationis privatarumque rerum in tua erga me mihi perspectissima bene- volentia. quam si his temporibus miseris et extremis praestiteris, haec pericula quae mihi communia sunt cum ceteris fortius feram; idque ut facias te obtestor atque obsecro. Ego in cistophoro in Asia habeo ad sestertium bis et viciens. huius pecuniae permutatione fidem nostram facile tuebere, quam quidem ego nisi expeditam relinquere me putassem credens ei cui tu scis iam pridem nimium me credere, com- moratus essem paulisper nec domesticas res impeditas reliquis- sem; ob eamque causam serius ad te scribo quod sero intellexi quid timendum esset. te etiam atque etiam oro ut me totum tuendum suscipias, ut, si ii salvi erunt quibuscum sum, una cum iis possim incolumis esse salutemque meam benevolentiae tuae acceptam referre. {47Scr. in Epiro fort. med. m. Mart. an. 48}47 [2CICERO ATTICO SAL.]2 Litteras tuas accepi prid. Non. Febr. eoque ipso die ex testa- mento crevi hereditatem. ex multis meis et miserrimis curis est una levata si, ut scribis, ista hereditas fidem et famam meam @1 tueri potest; quam quidem te intellego etiam sine hereditate tuis opibus defensurum fuisse. De dote quod scribis, per omnis deos te obtestor ut totam rem suscipias et illam miseram mea cul[2pa]2 et neglegentia tueare, meis opibus, si quae sunt, tuis, quibus tibi molestum non erit, facultatibus. cui quidem deesse omnia, quod scribis, obsecro te, noli pati. in quos enim sumptus abeunt fructus praediorum? iam illa HS <&7LX&> quae scribis nemo mihi umquam dixit ex dote esse detracta; numquam enim essem passus. sed haec minima est ex iis iniuriis quas accepi; de quibus ad te dolore et lacrimis scribere prohibeor. ex ea pecunia quae fuit in Asia partem dimidiam fere exegi. tutius videbatur fore ibi ubi est quam apud publicanos. Quod me hortaris ut firmo sim animo, vellem posses aliquid adferre quam ob rem id facere possem. sed si ad ceteras miserias accessit etiam id quod mihi Chrysippus dixit parari (tu nihil significasti) de domo, quis me miserior umquam fuit? oro, obsecro, ignosce. non possum plura scribere. quanto maerore urgear profecto vides. quod si mihi commune cum ceteris esset qui videntur in eadem causa esse, minor mea culpa videretur et eo tolerabilior esset. nunc nihil est quod consoletur, nisi quid tu efficis, si modo etiam nunc effici potest, ut ne qua singulari adficiar calamitate et iniuria. Tardius ad te remisi tabellarium quod potestas mittendi non fuit. a tuis et nummorum accepi HS <&7XX&> et vestimentorum quod opus fuit. quibus tibi videbitur velim des litteras meo nomine. nosti meos familiaris. [2si]2 signum requirent aut manum, dices iis me propter custodias ea vitasse. @1 {47Scr. in castris Pompei Id. Iun. an. 48 (%14`3)}47 [2CICERO ATTICO SAL.]2 Quid hic agatur scire poteris ex eo qui litteras attulit; quem diutius tenui quia cottidie aliquid novi exspectabamus, neque nunc mittendi tamen ulla causa fuit praeter eam de qua tibi rescribi voluisti, quod ad Kal. Quint. pertinet, quid vellem. utrumque grave est, et tam gravi tempore periculum tantae pecuniae et dubio rerum exitu ista quam scribis abruptio. qua re ut alia sic hoc vel maxime tuae amicitiae benevolentiaeque permitto et illius consilio et voluntati; cui miserae consuluissem melius, si tecum olim coram potius quam per litteras de salute nostra fortunisque deliberavissem. Quod negas praecipuum mihi ullum [2in communibus]2 in- commodis impendere, etsi ista res nihil habet consolationis, tamen etiam praecipua multa sunt quae tu profecto vides et gravissima esse et me facillime vitare potuisse. ea tamen erunt minora si, ut adhuc factum est, administratione diligentiaque tua levabuntur. Pecunia apud Egnatium est. sit per me ut est. neque enim hoc quod agitur videtur diuturnum esse posse, ut scire iam possim quid maxime opus sit: etsi egeo rebus omnibus, quod is quoque in angustiis est quicum sumus; cui magnam dedimus pecuniam mutuam, opinantes nobis constitutis rebus eam rem etiam honori fore. tu, ut antea fecisti, velim, si qui erunt ad quos aliquid scribendum a me existimes, ipse conficias. tuis @1 salutem dic. cura ut valeas. in primis id quod scribis omnibus rebus cura et provide, ne quid ei desit de qua scis me miserri- mum esse. Id. Iun. ex castris. {47Scr. Dyrrachi inter xvii et xiii Kal. Quint. an. 48}47 [2CICERO ATTICO SAL.]2 Quid sit gestum novi quaeris. ex Isidoro scire poteris. reliqua non videntur esse difficiliora. tu id velim quod scis me maxime velle cures, ut scribis et facis. me conficit sollicitudo, ex qua etiam summa infirmitas corporis. qua levatus ero una cum eo qui negotium gerit estque in spe magna. Brutus amicus; in causa versatur acriter. hactenus fuit quod caute a me scribi posset. vale. De pensione altera, oro te, omni cura considera quid faci- endum sit, ut scripsi iis litteris quas Pollex tulit. {47Scr. in castris Pompei Id. Quint. an. 48 }47 [2CICERO ATTICO SAL.]2 Accepi ab Isidoro litteras et postea datas binas. ex proximis cognovi praedia non venisse. videbis ergo ut sustentetur per te. de Frusinati, si modo fruituri sumus, erit mihi res opportuna. meas litteras quod requiris, impedior inopia rerum, quas nullas habeo litteris dignas, quippe cui nec quae accidunt nec quae aguntur ullo modo probentur. utinam coram tecum olim @1 potius quam per epistulas! hic tua, ut possum, tueor apud hos. cetera Celer. ipse fugi adhuc omne munus, eo magis quod ita nihil poterat agi ut mihi et meis rebus aptum esset. {47Scr. Brundisi prid. Non. Nov. an. 48}47 [2CICERO ATTICO SAL.]2 Quae me causae moverint, quam acerbae, quam graves, quam novae, coegerintque impetu magis quodam animi uti quam cogitatione, non possum ad te sine maximo dolore scribere. fuerunt quidem tantae ut id quod vides effecerint. itaque nec quid ad te scribam de meis rebus nec quid a te petam reperio; rem et summam negoti vides. Equidem ex tuis litteris intellexi et iis quas communiter cum aliis scripsisti et iis quas tuo nomine, quod etiam mea sponte videbam, te subita re quasi debilitatum novas rationes tuendi mei quaerere. Quod scribis placere ut propius accedam iterque per oppida noctu faciam, non sane video quem ad modum id fieri possit. neque enim ita apta habeo deversoria ut tota tempora diurna in iis possim consumere neque ad id quod quaeris multum interest utrum me homines in oppido videant an in via. sed tamen hoc ipsum sicut alia considerabo quem ad modum commodissime fieri posse videatur. Ego propter incredibilem et animi et corporis molestiam conficere pluris litteras non potui; iis tantum rescripsi a quibus acceperam. tu velim et Basilo et quibus praeterea videbitur, etiam Servilio, conscribas, ut tibi videbitur, meo nomine. quod @1 tanto intervallo nihil omnino ad vos scripsi, his litteris profecto intellegis rem mihi deesse de qua scribam, non voluntatem. Quod de Vatinio quaeris, neque illius neque cuiusquam mihi praeterea officium deest, si reperire possent qua in re me iuvarent. Quintus aversissimo a me animo Patris fuit. eodem Corcyra filius venit. inde profectos eos una cum ceteris arbitror. {47Scr. Brundisi iv Kal. Dec. an. 48 (%14`7)}47 CICERO ATTICO SAL. Sollicitum esse te cum de tuis communibusque fortunis tum maxime de me ac de dolore meo sentio; qui quidem meus dolor non modo non minuitur cum socium sibi adiungit dolorem tuum sed etiam augetur. omnino pro tua prudentia sentis qua consolatione levari maxime possim. probas enim meum con- silium negasque mihi quicquam tali tempore potius faciendum fuisse. addis etiam (quod etsi mihi levius est quam tuum iudicium, tamen non est leve) ceteris quoque, id est qui pondus habeant, factum nostrum probari. id si ita putarem, levius dolerem. 'crede' inquis 'mihi'. credo equidem, sed scio quam cupias minui dolorem meum. me discessisse ab armis num- quam paenituit; tanta erat in illis crudelitas, tanta cum barbaris gentibus coniunctio, ut non nominatim sed generatim pro- scriptio esset informata, ut iam omnium iudicio constitutum esset omnium vestrum bona praedam esse illius victoriae. 'vestrum' plane dico; numquam enim de te ipso nisi crudelis- sime cogitatum est. qua re voluntatis me meae numquam paenitebit, consili paenitet. in oppido aliquo mallem resedisse @1 quoad accerserer. minus sermonis subissem, minus accepissem doloris, ipsum hoc me non angeret: Brundisi iacere in omnis partis est molestum; propius accedere, ut suades, quo modo sine lictoribus quos populus dedit possum? qui mihi incolumi adimi non possunt. quos ego %non paulisper% cum bacillis in turbam conieci ad oppidum accedens, ne quis impetus militum fieret. reliquo tempore me domo tenui. Ad [2Balbum haec scripsi et ad]2 Oppium; et quoniam iis place- ret me propius accedere, ut hac de re considerarent. credo fore auctores. sic enim recipiunt, Caesari non modo de conservanda sed etiam de augenda mea dignitate curae fore, meque hor- tantur ut magno animo sim, ut omnia summa sperem. ea spondent, confirmant. quae quidem mihi exploratiora essent si remansissem. sed ingero praeterita. vide, quaeso, igitur ea quae restant et explora cum istis et, si putabis opus esse et si istis placebit, quo magis factum nostrum Caesar probet quasi de suorum sententia factum, adhibeantur Trebonius, Pansa, si qui alii, scribantque ad Caesarem me quicquid fecerim de sua sententia fecisse. Tulliae meae morbus et imbecillitas corporis me exanimat. quam tibi intellego magnae curae esse, quod est mihi gratissi- mum. De Pompei exitu mihi dubium numquam fuit. tanta enim desperatio rerum eius omnium regum et populorum animos occuparat ut quocumque venisset hoc putarem futurum. non possum eius casum non dolere; hominem enim integrum et castum et gravem cognovi. de Fannio consoler te? perniciosa @1 loquebatur de mansione tua. L. vero Lentulus Hortensi domum sibi et Caesaris hortos et Baias desponderat. omnino haec eodem modo ex hac parte fiunt, nisi quod illud erat infinitum. omnes enim qui in Italia manserant hostium numero habe- bantur. sed velim haec aliquando solutiore animo. Quintum fratrem audio profectum in Asiam ut deprecaretur. de filio nihil audivi; sed quaere ex Diochare, Caesaris liberto, quem ego non vidi, qui istas Alexandria litteras attulit. is dicitur vidisse Quintum [an] euntem an iam in Asia. tuas litteras prout res postulat exspecto, quas velim cures quam primum ad me perferendas. &7IIII& Kal. Dec. {47Scr. Brundisi xiv Kal. Ian. an. 48 (%14`8)}47 CICERO ATTICO SAL. Gratae tuae mihi litterae sunt, quibus accurate perscripsisti omnia quae ad me pertinere arbitratus es. ita faciam igitur ut scribis istis placere, isdem istis lictoribus me uti, quod concessum Sestio sit; cui non puto suos esse concessos sed ab ipso datos. audio enim eum ea senatus consulta improbare quae post discessum tribunorum facta sunt. qua re poterit, si volet sibi constare, nostros lictores comprobare. Quamquam quid ego de lictoribus, qui paene ex Italia decedere sim iussus? nam ad me misit Antonius exemplum Caesaris ad se litterarum in quibus erat se audisse Catonem et L. Metellum in Italiam venisse Romae ut essent palam. id sibi non placere ne qui motus ex eo fierent; prohiberique omnis @1 Italia nisi quorum ipse causam cognovisset; deque eo vehemen- tius erat scriptum. itaque Antonius petebat a me per litteras ut sibi ignoscerem: facere se non posse quin iis litteris pareret. tum ad eum misi L. Lamiam qui demonstraret illum Dolabellae dixisse ut ad me scriberet ut in Italiam quam primum venirem; eius me litteris venisse. tum ille edixit ita ut me exciperet et Laelium nominatim. quod sane nollem; poterat enim sine nomine res ipsa excipi. O multas et gravis offensiones! quas quidem tu das operam ut lenias, ne tamen nihil proficis; quin hoc ipso minuis dolorem meum quod ut minuas tam valde laboras, idque velim ne gravere quam saepissime facere. maxime autem adsequere quod vis, si me adduxeris ut existimem me bonorum iudicium non funditus perdidisse. quamquam quid tu in eo potes? nihil scilicet. sed si quid res dabit tibi facultatis, id me maxime con- solari poterit; quod nunc quidem video non esse, sed si quid ex eventis, ut hoc nunc accidit: dicebar debuisse cum Pompeio proficisci; exitus illius minuit eius offici praetermissi reprehen- sionem. sed ex omnibus nihil %malim tamen% desideratur quod in Africam non ierim. iudicio hoc sum usus, non esse barbaris auxiliis fallacissimae gentis rem publicam defendendam, prae- sertim contra exercitum saepe victorem. non probant fortasse; multos enim viros bonos in Africam venisse audio et scio fuisse antea. valde hoc loco urgeor. hic quoque opus est casu, [2ut]2 aliqui sint ex eis, aut, si potest, omnes, qui salutem anteponant. nam si perseverant et obtinent, quid nobis futurum sit vides. @1 dices: 'quid illis, si victi erunt?' honestior est plaga. haec me excruciant. Sulpici autem consilium non scripsisti cur meo non anteponeres. quod etsi non tam gloriosum est quam Catonis, tamen et periculo vacuum est et dolore. extremum est eorum qui in Achaia sunt. ii tamen ipsi se hoc melius habent quam nos quod et multi sunt uno in loco et, cum [2in]2 Italiam venerint, domum statim venerint. haec tu perge, ut facis, mitigare et probare quam plurimis. Quod te excusas, ego vero et tuas causas nosco et mea interesse puto te istic esse, vel ut cum iis quibus oportebit agas quae erunt agenda de nobis, ut ea quae egisti. in primisque hoc velim animadvertas: multos esse arbitror qui ad Caesarem detulerint delaturive sint me aut paenitere consili mei aut non probare quae fiant. quorum etsi utrumque verum est, tamen ab illis dicitur animo a me alienato, non quo ita esse perspexerint. sed totum [2in eo est positum]2 ut hoc Balbus sustineat et Oppius et eorum crebris litteris illius voluntas erga me confirmetur; et hoc plane ut fiat diligentiam adhibebis. alterum est cur te nolim discedere quod scribis te flagitari. o rem miseram! quid scribam aut quid velim? breve faciam; lacrimae enim se subito profuderunt. tibi permitto, ut consule; tantum vide ne hoc tempore isti obesse aliquid possit. ignosce, obsecro te. non possum prae fletu et dolore diutius in hoc loco commorari. tantum dicam, nihil mihi gratius esse quam quod eam diligis. Quod litteras quibus putas opus esse curas dandas facis commode. Quintum filium vidi qui Sami vidisset, patrem Sicyone: quorum deprecatio est facilis. utinam illi qui prius @1 illum viderint me apud eum velint adiutum tantum quantum ego illos vellem si quid possem! Quod rogas ut in bonam partem accipiam si qua sint in tuis litteris quae me mordeant, ego vero in optimam, teque rogo ut aperte, quem ad modum facis, scribas ad me omnia idque facias quam saepissime. vale. &7XIIII& Kal. Ian. {47Scr. Brundisi fort. viii Kal. Ian. an. 48}47 CICERO ATTICO SAL. Quantis curis conficiar etsi profecto vides, tamen cognosces ex Lepta et Trebatio. maximas poenas pendo temeritatis meae, quam tu prudentiam mihi videri vis; neque te deterreo quo minus id disputes scribasque ad me quam saepissime. non nihil enim me levant tuae litterae hoc tempore. per eos qui nostra causa volunt valentque apud illum diligentissime contendas opus est, per Balbum et Oppium maxime, ut de me scribant quam diligentissime. oppugnamur enim, ut audio, et a prae- sentibus quibusdam et per litteras. iis ita est occurrendum ut rei magnitudo postulat. %Furnius% est illic, mihi inimicissimus. Quintus misit filium non solum sui deprecatorem sed etiam accusatorem mei. dictitat se a me apud Caesarem oppugnari, quod refellit Caesar ipse omnesque eius amici. neque vero desistit, ubicumque est, omnia in me maledicta conferre. nihil mihi umquam tam incredibile accidit, nihil in his malis tam acerbum. qui ex ipso audissent, cum Sicyone palam multis audientibus loqueretur nefaria quaedam, ad me pertulerunt. nosti genus, etiam expertus es fortasse. in me id est omne con- @1 versum. sed augeo commemorando dolorem et facio etiam tibi. qua re ad illud redeo: cura ut huius rei causa dedita opera mittat aliquem Balbus. ad quos videbitur velim cures litteras meo nomine. vale. %&7XVI&% Kal. Ian. {47Scr. Brundisi iii Non. Ian. an. 47 (%14`3)}47 CICERO ATTICO SAL. Ego vero et incaute, ut scribis, et celerius quam oportuit feci nec in ulla sum spe, quippe qui exceptionibus edictorum retinear. quae si non essent sedulitate effectae et %benivolentia tua%, liceret mihi abire in solitudines aliquas. nunc ne id quidem licet. quid autem me iuvat quod ante initum tribu- natum veni, si ipsum quod veni nil iuvat? iam quid sperem ab eo qui mihi amicus numquam fuit, cum iam lege etiam sim confectus et oppressus? cottidie iam Balbi ad me litterae languidiores mutaeque multorum ad illum fortasse contra me. meo vitio pereo; nihil mihi mali casus attulit, omnia culpa contracta sunt. ego enim cum genus belli viderem, imparata et infirma omnia contra paratissimos, statueram quid facerem ceperamque consilium non tam forte quam mihi praeter ceteros concedendum. cessi meis vel potius parui; ex quibus unus qua mente fuerit, is quem tu mihi commendas, cognosces ex ipsius litteris quas ad te et ad alios misit. quas ego numquam aperuis- sem nisi res acta sic esset. delatus est ad me fasciculus. solvi, si @1 quid ad me esset litterarum. nihil erat; epistula Vatinio et Ligurio altera. iussi ad eos deferri. illi ad me statim ardentes dolore venerunt scelus hominis clamantes; epistulas mihi legerunt plenas omnium in me probrorum. hic Ligurius furere: se enim scire summo illum in odio fuisse Caesari; illum tamen non modo favisse sed etiam tantam illi pecuniam dedisse honoris mei causa. hoc ego dolore accepto volui scire quid scripsisset ad ceteros; ipsi enim illi putavi perniciosum fore si eius hoc tantum scelus percrebruisset. cognovi eiusdem generis. ad te misi: quas si putabis illi ipsi utile esse reddi, reddes. nil me laedet. nam quod resignatae sunt, habet, opinor, eius signum Pomponia. hac ille acerbitate initio navigationis cum usus esset, tanto me dolore adfecit ut postea iacuerim; neque nunc tam pro se quam contra me laborare dicitur. Ita omnibus rebus urgeor; quas sustinere vix possum vel plane nullo modo possum. quibus in miseriis una est pro omni- bus quod istam miseram patre, patrimonio, fortuna omni spoliatam relinquam. qua re te, ut polliceris, videre plane velim. alium enim cui illam commendem habeo neminem, quoniam matri quoque eadem intellexi esse parata quae mihi. sed si me non offendes, satis tamen habeto commendatam patruumque in eam quantum poteris mitigato. Haec ad te die natali meo scripsi; quo utinam susceptus non essem, aut ne quid ex eadem matre postea natum esset! plura scribere fletu prohibeor. @1 {47Scr. Brundisi xii Kal. Febr. an. 47 (%14`2)}47 CICERO ATTICO SAL. Ad meas incredibilis aegritudines aliquid novi accedit ex iis quae de Quintis ad me adferuntur. P. Terentius, meus neces- sarius, operas in portu et scriptura Asiae pro magistro dedit. is Quintum filium Ephesi vidit &7VI& Id. Dec. eumque studiose propter amicitiam nostram invitavit; cumque ex eo de me percontaretur, eum sibi ita dixisse narrabat, sed mihi esse inimi- cissimum, volumenque sibi ostendisse orationis quam apud Caesarem contra me esset habiturus. multa [2a]2 se dicta contra eius amentiam. multa postea Patris [eius] simili scelere secum Quintum patrem locutum; cuius furorem ex iis epistulis quas ad te misi perspicere potuisti. haec tibi dolori esse certo scio; me quidem excruciant, et eo magis quod mihi cum illis ne querendi quidem locum futurum puto. De Africanis rebus longe alia nobis ac tu scripseras nuntiantur. nihil enim firmius esse dicunt, nihil paratius. accedit Hispania et alienata Italia, legionum nec vis eadem nec voluntas, urbanae res perditae. quid est ubi acquiescam, nisi quam diu tuas litteras lego? quae essent profecto crebriores, si quid haberes quo putares meam molestiam minui posse. sed tamen te rogo ut ne intermittas scribere ad me quicquid erit eosque qui mihi tam crudeliter inimici sunt, si odisse non potes, accuses tamen, non ut aliquid proficias sed ut tibi me carum esse sentiant. plura ad te scribam, si mihi ad eas litteras quas proxime ad te dedi rescripseris. vale. &7XII& Kal. Febr. @1 {47Scr. Brundisi viii Id. Mart. an. 47 (%14`2)}47 CICERO ATTICO SAL. Confectus iam cruciatu maximorum dolorum ne si sit quidem quod ad te debeam scribere facile id exsequi posism, hoc minus quod res nulla est quae scribenda sit, cum praesertim ne spes quidem ulla ostendatur fore melius. ita iam ne tuas quidem litteras exspecto, quamquam semper aliquid adferunt quod velim. qua re tu quidem scribito, cum erit cui des. ego tuis proximis, quas tamen iam pridem accepi, nihil habeo quod rescribam. longo enim intervallo video mutata esse omnia; illa esse firma quae debeant, nos stultitiae nostrae gravissimas poenas pendere. P. Sallustio curanda sunt HS <&7XXX&>, quae accepi a Cn. Sallustio. velim videas ut sine mora curentur. de ea re scripsi ad Terentiam. atque hoc ipsum iam prope consumptum est. qua re id quoque velim cum illa videas, ut sit qui utamur. hic fortasse potero sumere si sciam istic paratum fore; sed prius quam id scirem nihil sum ausus sumere. qui sit omnium rerum status noster vides. nihil est mali quod non et sustineam et exspectem. quarum rerum eo gravior est dolor quo culpa maior. ille in Achaia non cessat de nobis detrahere. nihil videlicet tuae litterae profecerunt. vale. &7VIII& Id. Mart. @1 {47Scr. Brundisi viii Id. Mart. an. 47 (%14`4)}47 CICERO ATTICO SAL. Cephalio mihi a te litteras reddidit a. d. &7VIII& Id. Mart. vespere. eo autem die mane tabellarios miseram, quibus ad te dederam litteras. tuis tamen lectis litteris putavi aliquid rescribendum esse, ea re maxime quod ostendis te pendere animi quamnam rationem sim Caesari adlaturus profectionis meae tum cum ex Italia discesserim. nihil opus est mihi nova ratione. saepe enim ad eum scripsi multisque mandavi me non potuisse, cum cupis- sem, sermones hominum sustinere, multaque in eam sententiam. nihil enim erat quod minus eum vellem existimare quam me tanta de re non meo consilio usum esse. posteaque, cum mihi litterae a Balbo Cornelio minore missae essent, illum existimare Quintum fratrem lituum meae profectionis fuisse (ita enim scripsit), qui nondum cognossem quae de me Quintus scripsisset ad multos, etsi multa praesens in praesentem acerbe dixerat et fecerat, tamen nilo minus his verbis ad Caesarem scripsi: 'De Quinto fratre meo non minus laboro quam de me ipso, sed eum tibi commendare hoc meo tempore non audeo. illud dumtaxat tamen audebo petere abs, te, quod te oro, ne quid existimes ab illo factum esse quo minus mea in te officia con- starent minusve te diligerem, potiusque semper illum auctorem nostrae coniunctionis fuisse meique itineris comitem, non ducem. qua re ceteris in rebus tantum ei tribues quantum humanitas tua amicitiaque vestra postulat. ego ei ne quid apud te obsim, id te vehementer etiam atque etiam rogo.' @1 Qua re si quis congressus fuerit mihi cum Caesare, etsi non dubito quin is lenis in illum futurus sit idque iam declaraverit, ego tamen is ero qui semper fui. sed, ut video, multo magis est nobis laborandum de Africa; quam quidem tu scribis con- firmari cottidie magis ad condicionis spem quam victoriae. quod utinam ita esset! sed longe aliter esse intellego teque ipsum ita existimare arbitror, aliter autem scribere non fallendi sed confirmandi mei causa, praesertim cum adiungatur ad Africam etiam Hispania. Quod me admones ut scribam ad Antonium et ad ceteros, si quid videbitur tibi opus esse, velim facias id quod saepe fecisti. nihil enim mihi venit in mentem quod scribendum putem. quod me audis fractiorem esse animo, quid putas cum videas accessisse ad superiores aegritudines praeclaras generi actiones? tu tamen velim ne intermittas, quod eius facere poteris, scribere ad me, etiam si rem de qua scribas non habebis. semper enim adferunt aliquid mihi tuae litterae. Galeonis herditatem crevi. puto enim cretionem simplicem fuisse, quoniam ad me nulla missa est. &7VIII& Id. Mart. {47Scr. Brundisi fort. med. m. Mart. an. 47}47 CICERO ATTICO SAL. A Murenae liberto nihil adhuc acceperam litterarum. P. Siser reddiderat eas quibus rescribo. de Servi patris litteris quod scribis, itemque in Syriam venisse quod ais esse qui nuntient, ne id quidem verum est. quod certiorem te vis fieri quo quisque in me animo sit aut fuerit eorum qui huc venerunt, neminem alieno intellexi. sed quantum id mea intersit existi- mare te posse certo scio. mihi cum omnia sint intolerabilia ad @1 dolorem, tum maxime quod in eam causam venisse me video ut sola utilia mihi esse videantur quae semper nolui. P. Lentulum patrem Rhodi esse aiunt, Alexandriae filium, Rhodoque Alexandriam C. Cassium profectum esse constat. Quintus mihi per litteras satis facit multo asperioribus verbis quam cum gravissime accusabat. ait enim se ex litteris tuis intellegere tibi non placere quod ad multos de me asperius scripserit, itaque se paenitere quod animum tuum offenderit; sed se iure fecisse. deinde perscribit spurcissime quas ob causas fecerit. sed neque hoc tempore nec antea patefecisset odium suum in me, nisi omnibus rebus me esse oppressum videret. atque utinam vel nocturnis, quem ad modum tu scripseras, itineribus propius te accessissem! nunc nec ubi nec quando et sim visurus possum suspicari. De coheredibus Fufidianis, nihil fuit quod ad me scriberes; nam et aequum postulant et quicquid egisses recte esse actum putarem. De fundo Frusinati redimendo iam pridem intellexisti voluntatem meam. etsi tum meliore loco res erant nostrae neque tam mihi desperatum iri videbantur, tamen in eadem sum voluntate. id quem ad modum fiat tu videbis. et velim, quod poteris, consideres ut sit unde nobis suppeditentur sumptus necessarii si quas habuimus facultates, eas Pompeio tum cum id videbamur sapienter facere detulimus. itaque tum et a tuo vilico sumpsimus et aliunde mutuati sumus cum Quintus queritur per litteras sibi nos nihil dedisse, qui neque ab illo rogati sumus neque ipsi eam pecuniam aspeximus. sed velim videas quid sit quod confici possit quidque mihi de omnibus des consili; et causam nosti. @1 Plura ne scribam dolore impedior. si quid erit quod ad quos scribendum meo nomine putes, velim, ut soles, facias, quo- tiensque habebis cui des ad me litteras nolim praetermittas. vale. {47Scr. Brundisi m. Apr. an. 47}47 CICERO ATTICO SAL. Non me offendit veritas litterarum tuarum quod me cum communibus tum praecipuis malis oppressum ne incipis qui- dem, ut solebas, consolari faterisque id fieri iam non posse. nec enim ea sunt quae erant antea cum, ut nihil aliud, comites me et socios habere putabam. omnes enim Achaici deprecatores itemque in Asia quibus non erat ignotum, etiam quibus erat, in Africam dicuntur navigaturi. ita praeter Laelium neminem habeo culpae socium; qui tamen hoc meliore in causa est quod iam est receptus. De me autem non dubito quin ad Balbum et ad Oppium scripserit; a quibus, si quid esset laetius, certior factus essem, tecum etiam essent locuti. quibuscum tu de hoc ipso collo- quare velim et ad me quid tibi responderint scribas, non [2quod]2 ab isto salus data quicquam habitura sit firmitudinis, sed tamen aliquid consuli et prospici poterit. etsi omnium conspectum horreo, praesertim hoc genero, tamen in tantis malis quid aliud velim non reperio. Quintus pergit, ut ad me et Pansa scripsit et Hirtius, isque item Africam petere cum ceteris dicitur. Ad Minucium Tarentum scribam et tuas litteras mittam; @1 ad te scribam [nam] quid egerim. HS <&7XXX&> potuisse mirarer, nisi multa de Fufidianis praediis. ad * * * video et tamen exspecto; quem videre, si ullo modo potest ([2poscit]2 enim res), pervelim. iam extremum concluditur; quod ibi facile est quale sit, hic gravius existimare. vale. {47Scr. Brundisi prid. Id. Mai. an. 47 (%14`4)}47 CICERO ATTICO SAL. Quoniam iustas causas adfers cur te hoc tempore videre non possim, [2vide]2, quaeso, quid sit mihi faciendum. ille enim ita videtur Alexandria teneri ut eum scribere etiam pudeat de illis rebus, hi autem ex Africa iam adfuturi videntur, Achaici, item ex Asia redituri ad eos aut libero aliquo loco commoraturi. quid mihi igitur putas agendum? video difficile esse consilium. sum enim solus aut cum altero cui neque ad illos reditus sit neque ab his ipsis quicquam ad spem ostendatur. sed tamen scire velim quid censeas; idque erat cum aliis cur te, si fieri posset, cuperem videre. Minucium <&7XII&> sola curasse scripsi ad te antea. quod superest velim videas ut curetur. Quintus non modo non cum magna prece ad me sed acerbissime scripsit, filius vero mirifico odio. nihil fingi potest mali quo non urgear. omnia tamen sunt faciliora quam peccati dolor, qui et maximus est et aeternus. cuius peccati si socios essem habiturus ego quos putavi, tamen esset ea consolatio tenuis. sed habet aliorum omnium ratio @1 exitum, mea nullum. alii capti, alii interclusi non veniunt in dubium de voluntate, eo minus scilicet cum se expedierint et una esse coeperint. ii autem ipsi qui sua voluntate ad Fufium venerunt nihil possunt nisi timidi existimari. multi autem sunt qui, quocumque [sunt] modo ad illos se recipere volent, recipientur. quo minus debes mirari non posse me tanto dolori resistere. solius enim meum peccatum corrigi non potest et fortasse Laeli. sed quid me id levat? nam C. quidem Cassium aiunt consilium Alexandriam eundi mutavisse. Haec ad te scribo non ut queas tu demere sollicitudinem sed ut cognoscam ecquid tu ad ea adferas quae me conficiunt; ad quae gener accedit et cetera quae fletu reprimor ne scribam. quin etiam Aesopi filius me excruciat. prorsus nihil abest quin sim miserrimus. sed ad primum revertor, quid putes faciendum, occultene aliquo propius veniendum an mare transeundum. nam hic maneri diutius non potest. De Fufidianis, qua re nihil potuit confici? genus enim condicionis eius modi fuit in quo non solet esse controversia, cum ea pars quae videtur esse minor licitatione expleri posset. hoc ego non sine causa quaero. suspicor enim coheredes dubiam nostram causam putare et eo rem in integro esse malle. vale. prid. Id. Mai. @1 {47Scr. Brundisi iii Non. Iun. an. 47 (%14`5)}47 CICERO ATTICO SAL. Non meo vitio fit hoc quidem tempore (ante enim est pec- catum) ut me ista epistula nihil consoletur. nam et exigue scripta est et suspiciones magnas habet non esse ab illo; quas animadvertisse te existimo. de obviam itione ita faciam ut suades. neque enim ulla de adventu eius opinio est neque si qui ex Asia veniunt quicquam auditum esse dicunt de pace; cuius ego spe in hanc fraudem incidi. nihil video quod sperandum putem, nunc praesertim cum ea plaga in Asia sit accepta, [2alia]2 in Illyrico, in Cassiano negotio, in ipsa Alexandria, in urbe, [2in]2 Italia. ego vero, etiam si rediturus ille est qui adhuc bellum gerere dicitur, tamen ante reditum eius negotium confectum iri puto. Quod autem scribis quandam laetitiam bonorum esse com- motam ut sit auditum de litteris, tu quidem nihil praetermittis in quo putes aliquid solaci esse, sed ego non adducor quem- quam bonum ullam salutem putare mihi tanti fuisse ut eam peterem ab illo, et eo minus quod huius consili iam ne socium quidem habeo quemquam. qui in Asia sunt rerum exitum exspectant, Achaici etiam Fufio spem deprecationis adferunt. horum et timor idem fuit primo qui meus et constitutum; mora Alexandrina causam illorum correxit, meam evertit. quam ob rem idem a te nunc peto quod superioribus litteris, ut, si quid in perditis rebus dispiceres quod mihi putares faciendum, me moneres. si recipior ab his, quod vides non fieri, tamen quoad bellum erit quid agam aut ubi sim non reperio; sin @1 iactor, eo minus. itaque tuas litteras exspecto, easque ut ad me sine dubitatione scribas rogo. Quod suades ut ad Quintum scribam de his litteris, facerem, si me quicquam istae litterae delectarent. etsi quidam scripsit ad me his verbis: 'ego, ut in his malis, Patris sum non invitus; essem libentius si frater tuus ea de te loqueretur quae ego audire vellem.' quod ais illum ad te scribere me sibi nullas litteras remittere, semel ab ipso accepi; ad eas Cephalioni dedi, qui multos mensis tempestatibus retentus est. quintum filium ad me acerbissime scripsisse iam ante ad te scripsi. Extremum est quod te orem, si putas rectum esse et a te suscipi posse, cum Camillo communices ut Terentiam mone- atis de testamento. tempora monent ut videat ut satis faciat quibus debeat. auditum ex Philotimo est eam scelerate quaedam facere. credibile vix est, sed certe, si quid est quod fieri possit, providendum est. de omnibus rebus velim ad me scribas et maxime quid sentias de ea in qua tuo consilio egeo, etiam si nihil excogitas. id enim mihi erit pro desperato. &7III& Non. Iun. {47Scr. Brundisi prid. Id. aut Id. Iun. an. 47}47 CICERO ATTICO SAL. Properantibus tabellariis alienis hanc epistulam dedi. eo brevior est, et quod eram missurus nostros. Tullia mea venit ad me prid. Id. Iun. deque tua erga se observantia benevolentiaque mihi plurima exposuit litterasque reddidit trinas. ego autem ex @1 ipsius virtute, humanitate, pietate non modo eam voluptatem non cepi quam capere ex singulari filia debui sed etiam incredi- bili sum dolore adfectus tale ingenium in tam misera fortuna versari idque accidere nullo ipsius delicto, summa culpa mea. itaque a te neque consolationem iam, qua cupere te uti video, nec consilium, quod capi nullum potest, exspecto teque omnia cum superioribus saepe litteris tum proximis temptasse intellego. {47Scr. Brundisi xvii Kal. Quint. an. 47 (%14`3)}47 [2CICERO ATTICO SAL.]2 Ego cum Sallustio Ciceronem ad Caesarem mittere cogitabam; Tulliam autem non videbam esse causam cur diutius mecum tanto in communi maerore retinerem. itaque matri eam, cum primum per ipsam liceret, e[2r]2am remissurus. %pro ea quem ad modum consolandis scripsisti% putato ea me scripsisse quae tu ipse intellegis responderi potuisse. Quod Oppium tecum scribis locutum, non abhorret a mea suspicione eius oratio. sed non dubito quin istis persuaderi nullo modo possit ea quae faciant mihi probari posse, quoquo modo loquar. ego tamen utar moderatione qua potero; quam- quam quid mea intersit ut eorum odium subeam non intellego. Te iusta causa impediri quo minus ad nos venias video, idque mihi valde molestum est. illum ab Alexandria discessisse nemo nuntiat constatque ne profectum quidem illim quemquam post Id. Mart. nec post Id. Dec. ab illo datas ullas litteras. ex quo intellegis illud de litteris a. d. &7V& Id. Febr. datis, quod inane esset @1 etiam si verum esset, non verum esse. L. Terentium discessisse ex Africa scimus Paestumque venisse. quid is adferat aut quo modo exierit aut quid in Africa fiat scire velim. dicitur enim per Nasidium emissus esse. id quale sit velim, si inveneris, ad me scribas. de HS <&7X&>, ut scribis, faciam. vale. &7XVII&[&7I&] Kal. Quint. {47Scr. Brundisi xii Kal. Quint. an. 47 (%14`2)}47 CICERO ATTICO SAL. De illius Alexandria discessu nihil adhuc rumoris, contraque opinio valde esse impeditum. itaque nec mitto, ut consti- tueram, Ciceronem et te rogo ut me hinc expedias. quodvis enim supplicium levius est hac permansione. hac de re et ad Antonium scripsi et ad Balbum et ad Oppium. sive enim bellum in Italia futurum est sive classibus utentur, hic esse me minime convenit; quorum fortasse utrumque erit, alterum certe. intellexi omnino ex Oppi sermone quem tu mihi scripsisti quae istorum ira esset, sed ut eam flectas te rogo. nihil omnino iam exspecto nisi miserum, sed hoc perditius in quo nunc sum fieri nihil potest. qua re et cum Antonio loquare velim et cum istis et rem, [2ut]2 poteris, expedias et mihi quam primum de omnibus rebus rescribas. vale. &7XII& Kal. Quint. @1 {47Scr. Brundisi iii Non. Quint. an. 47 (%14`3)}47 CICERO ATTICO SAL. Facile adsentior tuis litteris quibus exponis pluribus verbis nullum [2esse]2 consilium quo a te possim iuvari. consolatio certe nulla est quae levare possit dolorem meum. nihil est enim contractum casu (nam id esset ferendum), sed omnia fecimus iis erroribus et miseriis et animi et corporis quibus proximi utinam mederi maluissent! quam ob rem, quoniam neque consili tui neque consolationis cuiusquam spes ulla mihi ostenditur, non quaeram haec a te posthac; tantum velim ne intermittas, scribas ad me quicquid veniet tibi in mentem cum habebis cui des et dum erit ad quem des; quod longum non erit. Illum discessisse Alexandria rumor est non firmus ortus ex Sulpici litteris; quas cuncti postea nuntii confirmarunt. quod verum an falsum sit, quoniam mea nihil interest, utrum malim [2ne]2scio. Quod ad te iam pridem de testamento scripsi, apud %epi- stolas velim ut possim adversas.% ego huius miserrimae facili- tate confectus conflictor. nihil umquam [2si]2mile natum puto. cui si qua re consulere aliquid possum, cupio a te admo[2ne]2ri. video eandem esse difficultatem %quam in consilio date% ante. tamen hoc me magis sollicitat quam omnia. in pensione secunda caeci fuimus. aliud mallem; sed praeteriit. te oro, ut in perditis rebus si quid cogi, confici potest quod sit in tuto, ex argento, [2ves]2te (quae satis multa est), supellectile, des operam. iam enim mihi videtur adesse extremum nec ulla fore condicio @1 pacis eaque quae sunt etiam sine adversario peritura. haec etiam, si videbitur, cum Terentia loquere tu opportune. non que[2o]2 omnia scribere. vale. &7III& Non. Quint. {47Scr. Brundisi vii Id. Quint. an. 47}47 CICERO ATTICO SAL. Quod ad te scripseram ut cum Camillo communicares, de eo Camillus mihi scripsit [2te]2 secum locutum. tuas litteras ex- spectabam; nisi illud quidem mutari, si aliter est et oportet, non video posse. sed cum ab illo accepissem litteras, desideravi tuas (etsi putabam te certiorem factum non esse), modo valeres; scripseras enim te quodam valetudinis genere temptari. Agusius quidam Rhodo venerat &7VIII& Id. Quint. is nuntiabat Quintum filium ad Caesarem profectum &7IIII& Kal. Iun., Philo- timum Rhodum pridie eum diem venisse, habere ad me litteras. ipsum Agusium audies. sed tardius iter faciebat. eo feci ut [eo] celeriter eunti darem. quid sit in his litteris nescio, sed mihi valde Quintus frater gratulatur. equidem in meo tanto peccato nihil ne cogitatione quidem adsequi possum quod mihi tolerabile possit esse. Te oro ut de hac misera cogites, et illud de quo ad te proxime scripsi, ut aliquid conficiatur ad inopiam propulsandam, et etiam de ipso testamento. illud quoque vellem antea, sed omnia timuimus. melius quidem in pessimis nihil fuit discidio. aliquid fecissemus ut viri, vel tabularum novarum nomine vel @1 nocturnarum expugnationum vel Metellae vel omnium malorum; nec res perisset et videremur aliquid doloris virilis habuisse. memini omnino tuas litteras, sed et tempus illud etsi quidvis praestitit. nunc quidem ipse videtur denuntiare; audimus enim de statua Clodi. generumne nostrum potissimum vel hoc vel tabulas novas? placet mihi igitur (et idem tibi) nuntium remitti. petet fortasse tertiam pensionem. considera igitur tumne cum ab ipso nascetur an prius. ego, si ullo modo potuero, vel nocturnis itineribus experiar ut te videam. tu et haec et si quid erit quod intersit me scire scribas velim. vale. {47Scr. Brundisi xi Kal. Sext. an. 47 (%14`2)}47 CICERO ATTICO SAL. Cum tuis dare possem litteras non praetermisi, etsi quid scriberem non habebam. tu ad nos et rarius scribis quam solebas et brevius, credo quia nihil habes quod me putes libenter legere aut audire posse. verum tamen velim [2quic]2quid erit, qualecumque erit, scribas. est autem unum quod mihi sit optandum si quid agi de pace possit; quod nulla equidem habeo in spe, sed quia tu leviter interdum significas, cogis me sperare quod optandum vix est. Philotimus dicitur Id. Sext. nihil habeo de illo amplius. tu velim ad ea mihi rescribas quae ad te antea scripsi. mihi tantum temporis satis est dum, ut in pessimis rebus, aliquid caveam, qui nihil umquam cavi. vale. &7XI& Kal. Sext. @1 {47Scr. Brundisi viii Id. Sext. an. 47 (%14`5)}47 CICERO ATTICO SAL. Quae[dam] ad me et, quae etiam ad me vis, ad Tulliam de me scripsisti, ea sentio esse vera. eo sum miserior, etsi nihil vide- batur addi posse, quod mihi non modo irasci gravissime iniuria accepta sed ne dolere quidem impune licet. qua re istuc feramus. quod cum tulerimus, tamen eadem erunt perpetienda quae tu ne accidant ut caveamus mones. ea enim est a nobis contracta culpa ut omni statu omnique populo eundem exitum habitura videatur. Sed ad meam manum redeo; erunt enim haec occultius agenda. vide, quaeso, etiam nunc de testamento; quod tum factum [2mallem]2 cum illa quaerere coeperat. non, credo, te commovit; neque enim rogavit, ne me quidem. sed quasi ita sit, quoniam in sermonem iam venisti, poteris eam monere ut alicui committat cuius extra periculum huius belli fortuna sit. equidem tibi potissimum velim, si idem illa vellet; quam quidem celo miseram me hoc timere. de illo altero, scio equidem venire nunc nil posse, sed seponi et occultari possunt ut extra ruinam sin eam quae impendet. nam quod scribis nobis nostra et tua [2et]2 Terentiae fore parata, tua credo, nostra quae poterunt esse? de Terentia autem (mitto cetera quae sunt innumerabilia), quid ad hoc addi potest? scripseras ut HS <&7XII&> permutaret; tantum esse reliquum de argento. misit illa &7CCI#1100#1100& mihi et adscripsit tantum esse reliquum. cum hoc @1 tam parvum de parvo detraxerit, perspicis quid in maxima re fecerit. Philotimus non modo nullus venit sed ne per litteras quidem aut per nuntium certiorem facit me quid egerit. Epheso qui veniunt ibi se eum de suis controversiis in ius adeuntem vidisse nuntiant; quae quidem (ita enim veri simile est) in adventum Caesaris fortasse reiciuntur. ita aut nihil puto eum habere quod putet ad me celerius perferendum aut [2ad]2eo me magis esse despectum ut, etiam si quid habet, id nisi omnibus suis negotiis confectis ad me referre non curet. ex quo magnum equidem capio dolorem sed non tantum quantum videor debere. nihil enim mea minus interesse puto quam quid illinc adferatur. id quam ob rem te intellegere certo scio. Quod me mones de vultu et oratione ad tempus accommo- danda, etsi difficile est, tamen imperarem mihi, si mea quicquam interesse putarem. quod scribis [2te binis]2 litteris putare Africanum negotium confici posse, vellem scriberes cur ita putares; mihi quidem nihil in mentem venit qua re id putem fieri posse. tu tamen velim, si quid erit, quod consolationis aliquid habeat, scribas ad me; sin, ut perspicio, nihil erit, scribas id ipsum. ego ad te, si quid audiero citius, scribam. vale. &7VIII& Id. Sext. {47Scr. Brundisi xvi Kal. Sept. an. 47 (%14`2)}47 CICERO ATTICO SAL. &7XVII& Kal. Sept. venerat die &7XXVIII& Seleucia Pieria C. Treboni libertus qui se Antiochiae diceret apud Caesarem vidisse Quintum filium cum Hirtio; eos de Quinto quae voluissent @1 impetrasse nullo quidem negotio. quod ego magis gauderem si ista nobis impetrata quicquam ad spem explorati haberent. sed et alia timenda sunt ab aliisque et ab hoc ipso quae dantur, ut a domino, rursus in eiusdem sunt potestate. Etiam Sallustio ignovit. omnino dicitur nemini negare; quod ipsum est suspectum, notionem eius differri. M. Gallius Q. f. mancipia Sallustio reddidit. is venit ut legiones in Siciliam traduceret. eo protinus iturum Caesarem Patris. quod si faciet, ego, quod ante mallem, aliquo propius accedam. tuas litteras ad eas quibus a te proxime consilium petivi vehementer exspecto. vale. &7XVI& Kal. Sept. {47Scr. Brundisi vi Kal. Sept. an. 47 (%14`1)}47 CICERO ATTICO SAL. Accepi &7VI& Kal. Sept. litteras a te datas &7XII& Kal. doloremque quem ex Quinti scelere iam pridem acceptum iam abieceram, lecta eius epistula gravissimum cepi. tu etsi non potuisti ullo modo facere ut mihi illam epistulam non mitteres, tamen mallem non esse missam. ad ea autem quae scribis de testa- mento, videbis quid et quo modo. de nummis, et illa sic scripsit ut ego ad te antea, et nos, si quid opus erit, utemur ex eo de quo scribis. Ille ad Kal. Sept. Athenis non videtur fore. multa eum in Asia dicuntur morari, maxime Pharnaces. legio &7XII&, ad quam primam Sulla venit, lapidibus egisse hominem dicitur. nullam putant se commoturam. illum arbitrabantur protinus Patris in Siciliam. sed si hoc ita est, huc veniat necesse est. ac mallem @1 illud; aliquo enim modo hinc evasissem. nunc metuo ne sit exspectandum et cum reliquis etiam loci gravitas huic miserri- mae perferenda. Quod me mones ut ea quae [2agam]2 ad tempus accommo- dem, facerem, si res pateretur et si ullo modo fieri posset. sed in tantis nostris peccatis tantisque nostrorum iniuriis nihil est quod aut facere dignum nobis aut simulare possim. Sullana confers; in quibus omnia genere ipso praeclarissima fuerunt, modera- tione paulo minus temperata. haec autem eius modi sunt ut obliviscar [2mei]2 multoque malim quod omnibus sit melius [2quam quod iis ad]2 quorum utilitatem meam iunxi. tu ad me tamen velim quam saepissime scribas, eoque magis quod praeterea nemo scribit; ac si omnes, tuas tamen maxime exspectarem. quod scribis illum per me Quinto fore placati- orem, scripsi ad te antea eum statim Quinto filio omnia tribuisse, nostri nullam mentionem. vale. {47 Scr. Brundisi fort. Kal. Sept. an. 47}47 CICERO ATTICO SAL. Diligenter mihi fasciculum reddidit Balbi tabellarius. accepi enim a te litteras quibus videris vereri ut epistulas illas acceperim. quas quidem vellem mihi numquam redditas; auxerunt enim mihi dolorem [2nec]2, si in aliquem incidissent, quicquam novi attulissent. quid enim tam pervulgatum quam illius in me odium et genus hoc litterarum? %quod% ne Caesar quidem ad @1 istos videtur misisse quasi quo illius improbitate offenderetur, sed, credo, uti notiora nostra mala essent. nam quod te vereri scribis ne illi obsint eique rei [2me vis]2 mederi, ne [2ro]2gari quidem se passus est de illo. quod quidem mihi molestum non est; illud molestius, istas impetrationes nostras nihil valere. Sulla, ut opinor, cras erit hic cum Messalla. currunt ad illum pulsi a militibus, qui se negant usquam, nisi acceperint. ergo ille huc veniet, quod non putabant, tarde quidem. itinera enim ita facit ut multos dies in oppidum ponat. Pharnaces autem, quoquo modo aget, adferet moram. quid mihi igitur censes? iam enim corpore vix sustineo gravitatem huius caeli, quae mihi laborem adfert in dolore. an his illuc euntibus mandem ut me excusent, ipse accedam propius? quaeso, attendo et me, quod adhuc saepe rogatus non fecisti, consilio iuva. scio rem difficilem esse, sed ut [2in]2 malis etiam illud mea magni interest te ut videam. profecto aliquid profecero, si id acciderit. de testamento, ut scribis, animadvertes. {47Scr. Romae fort. in. m. Apr. an. 46}47 [2CICERO ATTICO SAL.]2 Hic rumores tantum: Murcum perisse naufragio, Asinium delatum vivum in manus militum, &7L& navis delatas Vticam reflatu hoc, Pompeium non comparere nec in Balearibus @1 omnino fuisse, ut Paciaecus adfirmat. sed auctor nullius rei quisquam. habes quae, dum tu abes, locuti sint. Ludi interea Praeneste. ibi Hirtius et isti omnes. et quidem ludi dies &7VIII&. quae cenae, quae deliciae! res interea fortasse transacta est. o miros homines! at Balbus aedificat; $TI/ GA\R $AU)TW=| ME/LEI;& verum si quaeris, homini non recta sed voluptaria quaerenti nonne $BEBI/WTAI&? tu interea dormis. iam expli- candum est $PRO/BLHMA&, si quid acturus es. si quaeris quid putem, ego fructum puto. sed quid multa? iam te videbo et quidem, ut spero, de via recta ad me. simul enim et diem Tyrannioni constituemus et si quid aliud. {47Scr. in Tusculano fort. m. Mai. vel Iun. an. 46 (sed comm. vide)}47 [2CICERO ATTICO SAL.]2 Vnum te puto minus blandum esse quam me aut, si uterque nostrum est aliquando adversus aliquem, inter nos certe num- quam sumus. audi igitur me hoc $A)GOHTEU/TWS& dicentem. ne vivam, mi Attice, si mihi non modo Tusculanum, ubi ceteroqui sum libenter, sed $MAKA/RWN NH=SOI& tanti sunt ut sine te sim totos dies. qua re obduretur hoc triduum, ut te quoque ponam in eodem $PA/QEI&; quod ita est profecto. sed velim scire hodiene statim de auctione, et quod die venias. ego me interea cum libellis; ac moleste fero Vennoni historiam me non habere. Sed tamen ne nihil de re, nomen illud, quod a Caesare, tris habet condiciones, aut emptionem ab hasta (perdere malo, etsi @1 praeter [ipsam] turpitudinem hoc ipsum puto esse perdere), aut delegationem a mancipe annua die (quis erit cui credam, aut quando iste Metonis annus veniet?), aut Vettieni condi- cione semissem. $SKE/YAI& igitur. ac vereor ne iste iam auctionem nullam faciat, sed ludis factis Atypo subsidio currat, ne talis vir $A)LOGHQH=|&. sed $MELH/SEI&. tu Atticam, quaeso, cura, et ei salutem et Piliae, Tulliae quoque verbis, plurimam. {47Scr. in Tusculano fort. m. Mai. an. 46}47 [2CICERO ATTICO SAL.]2 O gratas tuas mihi iucundasque litteras! quid quaeris? resti- tutus est mihi dies festus. angebar enim quod Tiro $E)NEREU- $QE/STERON& te sibi esse visum dixerat. addam igitur, ut censes, unum diem. Sed de Catone, $PRO/BLHMA *)ARXIMH/DEION& est. non adsequor ut scribam quod tui convivae non modo libenter sed etiam aequo animo legere possint; quin etiam si a sententiis eius dictis, si ab omni voluntate consiliisque quae de re publica habuit recedam $YILW=S&que velim gravitatem constantiamque eius laudare, hoc ipsum tamen istis odiosum $A)/KOUSMA& sit. sed vere laudari ille vir non potest nisi haec ornata sint, quod ille ea quae nunc sunt et futura viderit et ne fierent contenderit et facta ne videret vitam reliquerit. horum quid est quod Aledio probare possimus? Sed cura, obsecro, ut valeas eamque quam ad omnis res adhibes in primis ad convalescendum adhibe prudentiam. @1 {47Scr. in Tusculano prid. Id. Iun., ut vid., an. 46}47 [2CICERO ATTICO SAL.]2 Ego misi Tironem Dolabellae obviam. is ad me Idibus rever- tetur. te exspectabo postridie. [2de]2 Tullia mea, tibi anti- quissimum esse video idque ita ut sit te vehementer rogo. ergo ei in integro omnia; sic enim scribis. mihi etsi Kalendae vitandae fuerunt Nicasionumque $A)RXE/TUPA& fugienda con- ficiendaeque tabulae, nihil tamen tanti ut a te abessem fuit. cum Romae essem et te iam iamque visurum me putarem cottidie, tamen horae quibus exspectabam longae videbantur. scis me minime esse blandum; itaque minus aliquanto dico quam sentio. {47Scr. in Tusculano m. Quint. vel Sext. an. 46}47 [2CICERO ATTICO SAL.]2 'Quintus pater quartum' vel potius millesimum nihil sapit qui laetetur Luperco filio et Statio, 'ut cernat duplici decore cumulatam domum'. addo etiam Philotimum tertium. o stultitiam, nisi mea maior esset, singularem! quod autem os in hanc rem $E)/RANON& a te! fac non ad $DIYW=SAN KRH/NHN& sed ad $*PEIRH/NHN& eum venisse [2aut]2 '$A)/MPNEUMA SEMNO\N *)ALFEIOU=&', $TH\N $KRH/NHN&, ut scribis, hauriret, in tantis suis praesertim angustiis. $POI= TAU=TA A)/RA A)POSKH/YEI;& sed ipse viderit. Cato me quidem delectat, sed etiam Bassum Lucilium sua. @1 {47Scr. fort. in Tusculano m. interc. priore an. 46}47 [2CICERO ATTICO SAL.]2 'Chremes, tantumne ab re tua est oti tibi', ut etiam Oratorem legas? macte virtute! mihi quidem gratum, et erit gratum, et erit gratius si non modo in tuis libris sed etiam in aliorum per librarios tuos Aristophanem reposueris pro Eupoli. Caesar autem mihi irridere visus est 'quaeso' illud tuum, quod erat et $EU)PINE\S& et urbanum. ita porro te sine cura esse iussit ut mihi quidem dubitationem omnem tolleret. Atticam doleo tam diu; sed quoniam iam sine horrore est, spero esse ut volumus. {47Scr. fort. in Tusculano m. interc. priore an. 46}47 [2CICERO ATTICO SAL.]2 Quae desideras omnia scripsi in codicillis eosque Eroti dedi, breviter, sed etiam plura quam quaeris, in iis de Cicerone; cuius quidem cogitationis initium tu mihi attulisti. locutus sum cum eo liberalissime; quod ex ipso velim, si modo tibi erit com- modum, sciscitere. sed quid differo? exposui te ad me detulisse et quid vellet et quid requireret: velle Hispaniam, requirere liberalitatem. de liberalitate dixi, quantum Publius, quantum flamen Lentulus filio. de Hispania duo attuli, primum idem quod tibi, me vereri vituperationem. non satis esse si haec arma reliquissemus? etiam contraria? deinde fore ut angeretur @1 cum a fratre familiaritate et omni gratia vinceretur. vel nimia [2malim]2 liberalitate uti mea quam sua libertate. sed tamen permisi; tibi enim intellexeram non nimis displicere. ego etiam atque etiam cogitabo teque ut idem facias rogo. magna res; et simplex est manere, illud anceps. verum videbimus. De Balbo et in codicillis scripseram et ita cogito, simul ac redierit. sin ille tardius, ego tamen triduo, et, quod praeterii, Dolabella etiam mecum. {47Scr. fort. in Tusculano ex. m. interc. priore an. 46}47 [2CICERO ATTICO SAL.]2 De Cicerone, multis res placet. comes est idoneus. sed de prima pensione ante videamus. adest enim dies, et ille currit. scribe, quaeso, quid referat Celer egisse Caesarem cum candi- datis, utrum ipse in Fenicularium an in Martium campum cogitet. et scire sane velim numquid necesse sit comitiis esse Romae. nam et Piliae satis faciendum est et utique Atticae. {47Scr. Asturae c. xv Kal. Dec. an. 46}47 [2CICERO ATTICO SAL.]2 Ne ego essem hic libenter atque id cottidie magis, ni esset ea causa quam tibi superioribus litteris scripsi. nihil hac solitudine @1 iucundius, nisi paulum interpellasset Amyntae filius. $W)\ $A)PERANTOLOGI/AS A)HDOU=S&! cetera noli putare amabiliora fieri posse villa, litore, prospectu maris, tum his rebus omnibus. sed neque haec digna longioribus litteris nec erat quid scriberem, et somnus urgebat. {47Scr. fort. Asturae c. xiv Kal. Dec. an. 46}47 [2CICERO ATTICO SAL.]2 Male mehercule de Athamante. tuus autem dolor humanus is quidem, sed magno opere moderandus. consolationum autem multae viae, sed illa rectissima: impetret ratio quod dies im- petratura est. Alexim vero curemus, imaginem Tironis, quem aegrum Romam remisi, et, si quid habet collis $E)PIDH/MION&, ad me cum Tisameno transferamus. tota domus superior vacat, ut scis. hoc puto valde ad rem pertinere. {47 Scr. in Arpinati viii Kal. Dec. an. 46}47 CICERO ATTICO SAL. Vndecimo die postquam a te discesseram hoc litterularum exaravi egrediens e villa ante lucem, atque eo die cogitabam in [2An]2agnino, postero autem in Tusculano, ibi unum diem: &7V& Kal. igitur ad constitutum. atque utinam continuo ad com- plexum meae Tulliae, ad osculum Atticae possem currere! quod quidem ipsum scribe, quaeso, ad me ut, dum consisto in Tusculano, sciam quid garriat, sin rusticatur, quid scribat ad te; @1 eique interea aut scribes salutem aut nuntiabis itemque Piliae. et tamen etsi continuo congressuri sumus, scribes ad me si quid habebis. Cum complicarem hanc epistulam, %noctuabundus% ad me venit cum epistula tua tabellarius; qua lecta de Atticae febricula scilicet valde dolui. reliqua quae exspectabam ex tuis litteris cognovi omnia; sed quod scribis 'igniculum matutinum [2$GERONTIKO/N&]2', $GERONTIKW/TERON& est memoriola vacillare. ego enim &7IIII& Kal. Axio dederam, tibi &7III&, Quinto quo die venissem, id est &7V& Kal. hoc igitur habebis, novi nihil. quid ergo opus erat epistula? quid cum coram sumus et garrimus quicquid in buccam? est profecto quiddam $LE/SXH&, quae habet, etiam si nihil subest, collocutione ipsa suavitatem. {47Scr. fort. in Tusculano vi Kal. Dec. an. 46}47 [2CICERO ATTICO SAL.]2 Male de Seio. Sed omnia humana tolerabilia ducenda. ipsi enim quid sumus aut quam diu haec curaturi sumus? ea videamus quae ad nos magis pertinent, nec tamen multo. quid agamus de senatu? et ut ne quid praetermittam, Caesonius ad me litteras misit Postumiam Sulpici domum ad se venisse. de Pompei Magni filia tibi rescripsi me nihil hoc tempore cogitare; alteram vero illam quam tu scribis, puto, nosti: nihil vidi foedius. sed adsum. coram igitur. Obsignata epistula accepi tuas. Atticae hilaritatem libenter audio. commotiunculis $SUMPA/SXW&. @1 {47Scr. Asturae Non. Mart. an. 45}47 [2CICERO ATTICO SAL.]2 Commovet me Attica; etsi adsentior Cratero. Bruti litterae scriptae et prudenter et amice multas mihi tamen lacrimas attulerunt. me haec solitudo minus stimulat quam ista cele- britas. te unum desidero; sed litteris non difficilius utor quam si domi essem. ardor tamen ille idem urget et manet, non me- hercule indulgente me sed tamen repugnante. Quod scribis de Appuleio, nihil puto opus esse tua conten- tione nec Balbo et Oppio; quibus quidem ille receperat mihique etiam iusserat nuntiari se molestum omnino non futurum. sed cura ut excuser morbi causa in dies singulos. Laenas hoc receperat. prende C. Septimium, L. Statilium. denique nemo negabit se iuraturum quem rogaris. quod si erit durius, veniam et ipse perpetuum morbum iurabo. cum enim mihi carendum sit conviviis, malo id lege videri facere quam dolore. Cocceium velim appelles. quod enim dixerat non facit. ego autem volo aliquod emere latibulum et perfugium doloris mei. {47Scr. Asturae viii Id. Mart. an. 45}47 [2CICERO ATTICO SAL.]2 De me excusando apud Appuleium dederam ad te pridie litteras. nihil esse negoti arbitror. quemcumque appellaris, nemo negabit. sed Septimium vide et Laenatem et Statilium; tribus enim opus est. sed mihi Laenas totum receperat. @1 Quod scribis a Iunio te appellatum, omnino Cornificius locuples est; sed tamen scire velim quando dicar spopondisse, et pro patre anne pro filio. neque eo minus, ut scribis, procura- tores Cornifici et Appuleium praediatorem videbis. Quod me ab hoc maerore recreari vis, facis ut omnia; sed me mihi non defuisse tu testis es. nihil enim de maerore minuendo scriptum ab ullo est quod ego non domi tuae legerim. sed omnem consolationem vincit dolor. quin etiam feci, quod profecto ante me nemo, ut ipse me per litteras consolarer. quem librum ad te mittam, si descripserint librarii. adfirmo tibi nullam consolationem esse talem. totos dies scribo, non quo proficiam quid sed tantisper impedior_non equidem satis (vis enim urget), sed relaxor tamen, omniaque nitor non ad animum sed ad vultum ipsum, si queam, reficiendum, idque faciens interdum mihi peccare videor, interdum peccaturus esse nisi faciam. solitudo aliquid adiuvat, sed multo plus proficeret si tu tamen interesses. quae mihi una causa est hinc discedendi; nam pro malis recte habebat. quamquam [2id]2 ipsum doleo. non enim iam in me idem esse poteris. perierunt illa quae amabas. De Bruti ad me litteris scripsi ad te antea. prudenter scriptae, sed nihil quod me adiuvaret. quod ad te scripsit id vellem, ut ipse adesset. certe aliquid, quoniam me tam valde amat, adiuvaret. quod si quid scies, scribas ad me velim, maxime autem Pansa quando. de Attica doleo, credo tamen Cratero. Piliam angi veta. satis est [2me]2 maerere pro omnibus. @1 {47Scr. Asturae vii Id. Mart. an. 45}47 [2CICERO ATTICO SAL.]2 Apud Appuleium, quoniam in perpetuum non placet, in dies ut excuser videbis. in hac solitudine careo omnium colloquio, cumque mane me in silvam abstrusi densam et asperam, non exeo inde ante vesperum. secundum te nihil est mihi amicius solitudine. in ea mihi omnis sermo est cum litteris. eum tamen interpellat fletus; cui repugno quoad possum, sed adhuc pares non sumus. Bruto, ut suades, rescribam. eas litteras cras habebis. cum erit cui des, dabis. {47Scr. Asturae vi Id. Mart. an. 45}47 [2CICERO ATTICO SAL.]2 Te tuis negotiis relictis nolo ad me venire; ego potius accedam, si diutius impediere. etsi ne discessissem quidem e conspectu tuo, nisi me plane nihil ulla res adiuvaret. quod si esset aliquod levamen, id esset i te uno, et cum primum ab aliquo poterit esse, a te erit. nunc tamen ipsum sine te esse non possum. sed nec tuae domi probabatur nec meae poteram nec, si propius essem uspiam, tecum tamen essem. idem enim te impediret quo minus mecum esses quod nunc etiam impedit. mihi nihil adhuc aptius fuit hac solitudine; quam vereor ne Philippus tollat. heri enim vesperi venerat. me scriptio et litterae non leniunt sed obturbant. @1 {47Scr. Asturae v Id. Mart. an. 45}47 [2CICERO ATTICO SAL.]2 Dum recordationes fugio quae quasi morsu quodam dolorem efficiunt, refugio ad te admonendum; quod velim mihi ignoscas, cuicuimodi est. etenim habeo non nullos ex iis quos nunc lectito auctores qui dicant fieri id oportere quod saepe tecum egi et quod a te approbari volo: de fano illo dico, de quo tantum quantum me amas velim cogites. equidem neque de genere dubito (placet enim mihi Cluati) neque de re (statutum est enim), de loco non numquam. velim igitur cogites. ego, quantum his temporibus tam eruditis fieri potuerit, profecto illam consecrabo omni genere monimentorum ab omnium ingeniis sumptorum et Graecorum et Latinorum. quae res forsitan sit refricatura vulnus meum. sed iam quasi voto quodam et promisso me teneri puto, longumque illud tempus cum non ero magis me movet quam hoc exiguum, quod mihi tamen nimium longum videtur. habeo enim nihil temptatis rebus omnibus in quo acquiescam. nam dum illud tractabam de quo ad te ante scripsi, quasi fovebam dolores meos; nunc omnia respuo, nec quicquam habeo tolerabilius quam soli- tudinem; nam, quod eram veritus, non obturbavit Philippus. nam ut heri me salutavit, statim Romam profectus est. Epistulam quam ad Brutum, ut tibi placuerat, scripsi misi ad te. curabis cum tua perferendam. eius tamen misi ad te exemplum, ut, si minus placeret, ne mitteres. Domestica quod ais ordine administrari, scribes quae sint ea. quaedam enim exspecto. Cocceius vide ne frustretur. nam @1 Libo quod pollicetur, ut Eros scribit, non incertum puto. de sorte mea Sulpicio confido, et Egnatio scilicet. de Appuleio quid est quod labores, cum sit excusatio facilis? Tibi ad me venire, ut ostendis, vide ne non sit facile. est enim longum iter discedentemque te, quod celeriter tibi erit fortasse faciendum, non sine magno dolore dimittam. sed omnia ut voles. ego enim quicquid feceris id cum recte tum etiam mea causa factum putabo. {47Scr. Asturae iv Id. Mart. an. 45}47 [2CICERO ATTICO SAL.]2 Marcianus ad me scripsit me excusatum esse apud Appuleium a Laterensi, Nasone, Laenate, Torquato, Strabone. iis velim meo nomine reddendas litteras cures gratum mihi eos fecisse. quod pro Cornificio me abhinc amplius annis &7XXV& spopondisse dicit Flavius, etsi reus locuples est et Appuleius praediator liberalis, tamen velim des operam ut investiges ex consponsorum tabulis sitne ita (mihi enim ante aedilitatem meam nihil erat cum Cornificio; potest tamen fieri, sed scire certum velim), et appelles procuratores, si tibi videtur. quamquam quid ad me? verum tamen. Pansae profectionem scribes cum scies. Atticam salvere iube et eam cura, obsecro, diligenter. Piliae salutem. @1 {47Scr. Asturae iii Id. Mart. an. 45}47 [2CICERO ATTICO SAL.]2 Heri cum ex aliorum litteris cognossem de Antoni adventu, admiratus sum nihil esse in tuis. sed erant pridie fortasse scriptae quam datae. neque ista quidem curo; sed tamen opinor propter praedes suos accucurrisse. Quod scribis Terentiam de obsignatoribus mei testamenti loqui, primum tibi persuade me istaec non curare neque esse quicquam aut parvae curae aut novae loci. sed tamen quid simile? illa eos non adhibuit quos existimavit quaesituros nisi scissent quid esset. num id etiam mihi periculi fuit? sed tamen faciat illa quod ego. dabo meum testamentum legendum cui voluerit; intelleget non potuisse honorificentius a me fieri de nepote quam fecerim. nam quod non advocavi ad obsignan- dum, primum mihi non venit in mentem, deinde ea re non venit quia nihil attinuit. tute scis, si modo meministi, me tibi tum dixisse ut de tuis aliquos adduceres. quid enim opus erat multis? equidem domesticos iusseram. tum tibi placuit ut mitterem ad Silium. inde est natum ut ad Publilium. sed necesse neutrum fuit. hoc tu tractabis ut tibi videbitur. @1 {47Scr. Asturae prid. Id. Mart. an. 45}47 [2CICERO ATTICO SAL.]2 Est hic quidem locus amoenus et in mari ipso, qui et Antio et Circeis aspici possit; sed ineunda nobis ratio est quem ad modum in omni mutatione dominorum, quae innumerabiles fieri possunt in infinita posteritate, si modo haec stabunt, illud quasi consecratum remanere possit. equidem iam nihil egeo vectigalibus et parvo contentus esse possum. cogito interdum trans Tiberim hortos aliquos parare et quidem ob hanc causam maxime. nihil enim video quod tam celebre esse possit. sed quos, coram videbimus, ita tamen ut hac aestate fanum ab- solutum sit. tu tamen cum Apella Chio confice de columnis. De Cocceio et Libone quae scribis approbo, maxime quae de iudicatu meo. de sponsu, si quid perspexeris; et tamen quid procuratores Cornifici dicant velim scire, ita ut in ea re te, cum tam occupatus sis, non multum operae velim ponere. de Antonio Balbus quoque ad me cum Oppio conscripsit idque tibi placuisse ne perturbarer. illis egi gratias. te tamen, ut iam ante ad te scripsi, scire volo me neque isto nuntio esse pertur- batum nec iam ullo perturbatum iri. Pansa si hodie, ut putabas, profectus est, posthac iam incipito scribere ad me de Bruti adventu quid exspectes, id est quos ad dies. id, si scies ubi iam sit, facile coniectura adsequere. Quod ad Tironem de Terentia scribis, obsecro te, mi Attice, suscipe totum negotium. vide et officium agi meum quod- dam, cui tu es conscius, et, ut non nulli putant, Ciceronis rem. @1 me quidem id multo magis movet, quod mihi est et sanctius et antiquius, praesertim cum hoc alterum neque sincerum neque firmum putem fore. {47Scr. Asturae Id. Mart, an. 45}47 [2CICERO ATTICO SAL.]2 Nondum videris perspicere quam me nec Antonius com- moveri nec quicquam iam eius modi possit commovere. de Terentia autem scripsi ad te eis litteris quas dederam pridie. quod me hortaris idque a ceteris desiderari scribis ut dissimulem me tam graviter dolere, possumne magis quam quod totos dies consumo in litteris? quod etsi non dissimulationis [causa] sed potius leniendi et sanandi animi causa facio, tamen, si mihi minus proficio, simulationi certe facio satis. Minus multa ad te scripsi, quod exspectabam tuas litteras ad eas quas ad te pridie dederam. exspectabam autem maxime de fano, non nihil etiam de Terentia. velim me facias certiorem proximis litteris Cn. Caepio, Serviliae, Claudi pater, vivone patre suo naufragio perierit an mortuo, item Rutilia vivone C. Cotta filio suo mortua sit an mortuo. pertinent ad eum librum quem de luctu minuendo scripsimus. @1 {47Scr. Asturae xvii Kal. Apr. an. 45}47 [2CICERO ATTICO SAL.]2 De dote tanto magis perpurga. Balbi regia condicio est dele- gandi. quoquo modo confice. turpe est rem impeditam iacere. insula Arpinas habere potest germanam $A)POQE/WSIN&, sed vereor ne minorem $TIMH\N& habere videatur $E)KTOPISMO/S&. est igitur animus in hortis; quos tamen inspiciam cum venero. De Epicuro, ut voles; etsi $MEQARMO/SOMAI& in posterum genus hoc personarum. incredibile est quam ea quidam requirant. ad antiquos igitur; $A)NEME/SHTON GA/R&. nihil habeo ad te quod scribam, sed tamen institui cottidie mittere ut eliciam tuas litteras, non quo aliquid ex iis exspectem_sed nescio quo modo tamen exspecto. qua re sive habes quid sive nil habes, scribe tamen aliquid teque cura. {47Scr. Asturae xvi Kal. Apr. an. 45}47 [2CICERO ATTICO SAL.]2 Legi Bruti epistulam eamque tibi remisi, sane non prudenter rescriptam ad ea quae requisieras. sed ipse viderit. quamquam illud turpiter ignorat: Catonem primum sententiam putat de animadversione dixisse, quam omnes ante dixerant praeter Caesarem, et, cum ipsius Caesaris tam severa fuerit qui tum praetorio loco dixerit, consularium putat leniores fuisse, Catuli, @1 Servili, Lucullorum, Curionis, Torquati, Lepidi, Gelli, Vulcati, Figuli, Cottae, L. Caesaris, C. Pisonis, M'. Glabrionis, etiam Silani, Murenae, designatorum consulum. cur ergo in senten- tiam Catonis? quia verbis luculentioribus et pluribus rem eandem comprehenderat. me autem hic laudat quod rettulerim, non quod patefecerim, cohortatus sim, quod denique ante quam consulerem ipse iudicaverim. quae omnia quia Cato laudibus extulerat in caelum perscribendaque censuerat, idcirco in eius sententiam est facta discessio. hic autem se etiam tri- buere multum mi putat quod scripserit 'optimum consulem'. quis enim ieiunius dixit inimicus? ad cetera vero tibi quem ad modum rescripsit! tantum rogat de senatus consulto ut corri- gas. hoc quidem fecisset etiam si [2a lib]2rario admonitus esset. sed haec iterum ipse viderit. Ad hortos, quoniam probas, effice aliquid. rationes meas nosti. si vero etiam a Faberio aliquid recedit, nihil negoti est. sed etiam sine eo posse videor contendere. venales certe sunt Drusi, fortasse et Lamiani et Cassiani. sed coram. De Terentia, non possum commodius scribere quam tu scribis. officium sit nobis antiquissimum. si quid nos fefellerit, illius malo me quam mei paenitere. Oviae Lolli curanda sunt HS <&7C&>. negat Eros posse sine me, credo, quod accipienda aliqua sit et danda aestimatio. vellem tibi dixisset. si enim res est ut mihi scribit parata nec in eo ipso mentitur, per te confici potuit. id cognoscas et conficias velim. @1 Quod me in forum vocas, eo vocas unde etiam bonis meis rebus fugiebam. quid enim mihi foro sine iudiciis, sine curia, in oculos incurrentibus iis quos animo aequo videre non pos- sum? quod autem a me homines postulare scribis [2ut Romae sim neque mihi ut absim concedere]2 aut [2ali]2quatenus eos mihi concedere, iam pridem scito esse cum unum te pluris quam omnis illos putem. ne me quidem contemno meoque iudicio multo stare malo quam omnium reliquorum. neque tamen progredior longius quam mihi doctissimi homines concedunt; quorum scripta omnia quaecumque sunt in eam sententiam non legi solum, quod ipsum erat fortis aegroti, accipere medicinam, sed in mea etiam scripta transtuli, quod certe adflicti et fracti animi non fuit. ab his me remediis noli in istam turbam vocare, ne recidam. {47Scr. Asturae xv Kal. Apr. an. 45}47 [2CICERO ATTICO SAL.]2 De Terentia, quod mihi omne onus imponis, non cognosco tuam in me indulgentiam. ista enim sunt ipsa vulnera quae non possum tractare sine maximo gemitu. moderare igitur, quaeso, ut potes. neque enim a te plus quam potes postulo. potest autem quid veri sit perspicere tu unus. De Rutilia quoniam videris dubitare, scribes ad me cum scies, sed quam primum, et num Clodia D. Bruto consulari, filio suo, mortuo vixerit. id de Marcello aut certe de Postumia sciri potest, illud autem de M. Cotta aut de Syro aut de Satyro. @1 De hortis etiam atque etiam te rogo. omnibus meis eorum- que quos scio mihi non defuturos facultatibus (sed potero meis) enitendum mihi est. sunt etiam quae vendere facile possim. sed ut non vendam eique usuram pendam a quo emero non plus annum, possum adsequi quod volo, si tu me adiuvas. paratis- simi sunt Drusi; cupit enim vendere. proximos puto Lamiae; [est] sed abest. tu tamen, si quid potes, odorare. ne Silius quidem quicquam utitur, et is usuris facillime sustentabitur. habe tuum negotium, nec quid res mea familiaris postulet, quam ego non curo, sed quid velim et cur velim existima. {47Scr. Asturae xiv Kal. Apr. an. 45}47 [2CICERO ATTICO SAL.]2 Putaram te aliquid novi, quod eius modi fuerat initium littera- rum, quamvis non curarem quid in Hispania fieret, tamen te scripturum; sed videlicet meis litteris respondisti, ut de foro et de curia. sed domus est, ut ais, forum. quid ipsa domo mihi opus est carenti foro? occidimus, occidimus, Attice, iam pridem nos quidem, sed nunc fatemur, postea quam unum quo tenebamur amisimus. itaque solitudines sequor, et tamen, si qua me res isto adduxerit, enitar, si quo modo potero (potero autem), ut praeter te nemo dolorem meum sentiat, si ullo modo poterit, ne tu quidem. atque etiam illa causa est non veniendi: meministi quid ex te Aledius quaesierit. qui etiam nunc molesti sunt, quid existimas, si venero? @1 De Terentia ita cura ut scribis, meque hac ad maximas aegritudines accessione non minima libera. et ut scias me ita dolere ut non iaceam: quibus consulibus Carneades et ea legatio Romam venerit scriptum est in tuo annali. haec nunc quaero, quae causa fuerit_de Oropo, opinor, sed certum nescio; et, si ita est, quae controversiae. praeterea, qui eo tempore nobilis Epicureus fuerit Athenisque praefuerit hortis, qui etiam Athenis $POLITIKOI\& fuerint illustres. quae te etiam ex Apollodori puto posse invenire. De Attica molestum, sed quoniam leviter, recte esse confido. de Gamala dubium non mihi erat. unde enim tam felix Ligus pater? * * * nam quid de me dicam, cui ut omnia contingant quae volo, levari non possum? De Drusi hortis, quanti licuisse tu scribis, id ego quoque audieram et, ut opinor, heri ad te scripseram; sed quanti quanti bene emitur quod necesse est. mihi, quoquo modo tu existimas (scio enim ego ipse quid de me existimem), levatio quaedam est, si minus doloris at offici debiti. ad Siccam scripsi, quod utitur L. Cotta. si nihil conficietur de Transtiberinis, habet in Ostiensi Cotta celeberrimo loco sed pusillum loci, ad hanc rem tamen plus etiam quam satis. id velim cogites. nec tamen ista pretia hortorum pertimueris. nec mihi argento iam nec veste opus est nec quibus [2quon]2dam amoenis locis; hoc opus est. video etiam a quibus adiuvari possim. sed loquere cum Silio; nihil enim est melius. mandavi etiam Siccae. rescripsit consti- tutum se cum eo habere. scribet igitur ad me quid egerit, et tu videbis. @1 {47Scr. Asturae xiii Kal. Apr. an. 45}47 [2CICERO ATTICO SAL.]2 Bene facit %asyllius% qui transegerit. neque enim ei deesse volebam et quid possem timebam. de Ovia, confice, ut scribis. de Cicerone, tempus esse iam videtur; sed quaero, quod illi opus erit Athenis permutarine possit an ipsi ferendum sit, de totaque re quem ad modum et quando placeat velim consideres. Publilius iturusne sit in Africam et quando ex Aledio scire poteris. quaeras et ad me scribas velim. et ut ad meas ineptias redeam, velim me certiorem facias P. Crassus, Venuleiae filius, vivone P. Crasso consulari, patre suo, mortuus sit, ut ego meminisse videor, an postea. item quaero de Regillo, Lepidi filio, rectene meminerim patre vivo mortuum. Cispiana explicabis itemque Preciana. de Attica optime. et ei salutem dices et Piliae. {47Scr. Asturae xii Kal. Apr. an. 45}47 [2CICERO ATTICO SAL.]2 Scripsit ad me diligenter Sicca de Silio, seque ad te rem detulisse; quod tu idem scribis. mihi et res et condicio placet, sed ita ut numerato malim quam aestimatione. voluptarias enim posses- siones nolet Silius; vectigalibus autem ut his possum esse con- tentus quae habeo, sic vix minoribus. unde ergo numerato? @1 HS <&7DC&> exprimes ab Hermogene, cum praesertim necesse erit; et domi video esse HS <&7DC&>. reliquae pecuniae vel usuram Silio pendemus, dum a Faberio vel [cum] aliquo qui Faberio debet repraesentabimus. erit etiam aliquid alicunde. sed totam rem tu gubernabis. Drusianis vero hortis multo antepono neque sunt umquam comparati. mihi crede, una me causa movet, in qua scio me $TETUFW=SQAI&. sed, ut facis, obsequere huic errori meo. nam quod scribis '$E)GGH/RAMA&', actum iam de isto est; alia magis quaero. {47Scr. Asturae xi Kal. Apr. an. 45}47 [2CICERO ATTICO SAL.]2 Sicca, ut scribit, etiam si nihil confecerit cum Silio, tamen se scribit &7X& Kal. esse venturum. tuis occupationibus ignosco, eaeque mihi sunt notae. de voluntate tua ut simul simus, vel studio potius et cupiditate, non dubito. de Nicia quod scribis, si ita me haberem ut eius humanitate frui possem, in primis vellem mecum illum habere. sed mihi solitudo et recessus provincia est. quod quia facile ferebat Sicca eo magis illum desidero. praeterea nosti Niciae nostri imbecillitatem, molli- tiam, consuetudinem victus. cur ego illi molestus esse velim, cum mihi ille iucundus esse non possit? voluntas tamen eius mihi grata est. unam rem ad me scripsisti de qua decrevi nihil tibi rescribere. spero enim me a te impetrasse ut privares me ista molestia. Piliae et Atticae salutem. @1 {47Scr. Asturae x Kal. Apr. an. 45}47 [2CICERO ATTICO SAL.]2 De Siliano negotio, etsi mihi non est ignota condicio, tamen hodie me ex Sicca arbitror omnia cogniturum. Cottae quod negas te nosse, ultra Silianam villam est, quam puto tibi notam esse, villula sordida et valde pusilla, nil agri, ad nullam rem loci satis nisi ad eam quam quaero. sequor celebritatem. sed si perficitur de hortis Sili, hoc est, si perficis (est enim totum positum in te), nihil est scilicet quod de Cotta cogitemus. De Cicerone, ut scribis ita faciam; ipsi permittam de tem- pore. nummorum quantum opus erit ut permutetur tu videbis. ex Aledio quod scribas si quid inveneris, scribes. et ego ex tuis animadverto litteris et profecto tu ex meis nihil habere nos quod scribamus; eadem cottidie, quae iam iamque ipsa contrita sunt. tamen facere non possum quin cottidie ad te mittam ut tuas accipiam. de Bruto tamen, si quid habebis. sciri enim iam puto ubi Pansam exspectet. si, ut consuetudo est, in prima provincia, circiter Kalendas adfuturus videtur. vellem tardius; valde enim urbem fugio multas ob causas. itaque id ipsum dubito an excusationem aliquam ad illum parem; quod quidem video facile esse. sed habemus satis temporis ad cogitandum. Piliae et Atticae salutem. @1 {47Scr. Asturae ix Kal. Apr. an. 45}47 [2CICERO ATTICO SAL.]2 De Silio nilo plura cognovi ex praesente Sicca quam ex litteris eius; scripserat enim diligenter. si igitur tu illum conveneris, scribes ad me si quid videbitur. de quo putas ad me missum esse, sit missum necne nescio; dictum quidem mihi certe nihil est. tu igitur, ut coepisti; et si quid ita conficies, quod quidem non arbitror fieri posse, ut illi probetur, Ciceronem, si tibi placebit, adhibebis. eius aliquid interest videri illius causa voluisse, mea quidem nihil nisi quod tu scis, quod ego magni aestimo. Quod me ad meam consuetudinem revocas, fuit meum quidem iam pridem rem publicam legere, quod faciebam, sed mitius; erat enim ubi acquiescerem. nunc plane non ego victum nec vitam illam colere possum, nec in ea re quid [2aliis]2 videatur mihi puto curandum; mea mihi conscientia pluris est quam omnium sermo. quod me ipse per litteras consolatus sum, non paenitet me quantum profecerim. maerorem minui, dolorem nec potui nec, si possem, vellem. De Triario, bene interpretaris voluntatem meam. tu vero nihil nisi ut illi volent. amo illum mortuum, tutor sum liberis, totam domum diligo. de Castriciano negotio, si Castricius pro mancipiis pecuniam accipere volet eamque ei solvi ut nunc solvitur, certe nihil est commodius. sin autem ita actum est ut ipsa mancipia abduceret, non mihi videtur esse aequum (rogas enim me ut tibi scribam quid mihi videatur; nolo enim negoti @1 Quintum fratrem quicquam habere); quod videor mihi intel- lexisse tibi videri idem. Publilius, si aequinoctium exspectat, ut scribis Aledium dicere, navigaturus videtur. mihi autem dixerat per Siciliam. utrum et quando velim scire. et velim aliquando, cum erit tuum commodum, Lentulum puerum visas eique de mancipiis quae tibi videbitur attribuas. Piliae [2et]2 Atticae salutem. {47Scr. Asturae viii Kal. Apr. an. 45}47 [2CICERO ATTICO SAL.]2 Silius, ut scribis, hodie. cras igitur eum vel potius cum poteris; scribes, si quid erit, cum videris. nec ego Brutum vito nec tamen ab eo levationem ullam exspecto; sed erant causae cur hoc tempore istic esse nollem. quae si manebunt, quaerenda erit excusatio ad Brutum; et, ut nunc est, mansurae videntur. De hortis, quaeso, explica. caput illud est quod scis. sequitur ut etiam mihi ipsi quiddam opus sit; nec enim esse in turba possum nec a vobis abesse. huic meo consilio nihil reperio isto loco aptius. et de hac re quid tui consili sit: mihi persuasum est, et eo magis quod idem tibi intellexi videri, me ab Oppio et Balbo valde diligi. %si% cum iis communices quanto opere et qua re velim hortos; sed id ita posse, si expediatur illud Faberianum; sintne igitur auctores futuri? si qua etiam iactura facienda sit in repraesentando, quoad possunt adducito; totum @1 enim illud desperatum. denique intelleges ecquid inclinent ad hoc meum consilium adiuvandum. si quid erit, magnum est adiumentum; si minus, quacumque ratione contendamus. vel tu illud $E)GGH/RAMA&, quem ad modum scripsisti, vel $E)NTA/FION putato. de illo Ostiensi nihil est cogitandum. si hoc non adsequimur (a Lamia non puto posse), Damasippi experiendum est. {47Scr. Asturae vii Kal. Apr. an. 45}47 [2CICERO ATTICO SAL.]2 Ego, ut heri ad te scripsi, si et Silius is fuerit quem tu putas nec Drusus facilem se praebuerit, Damasippum velim adgrediare. is, opinor, ita partis fecit in ripa nescio quotenorum iugerum ut certa pretia constitueret; quae mihi nota non sunt. scribes ad me igitur quicquid egeris. Vehementer me sollicitat Atticae nostrae valetudo, ut verear etiam ne quae culpa sit. sed et paedagogi probitas et medici adsiduitas et tota domus in omni genere diligens me rursus id suspicari vetat. cura igitur; plura enim non possum. {47Scr. Asturae vi Kal. Apr. an. 45}47 [2CICERO ATTICO SAL.]2 Quaero quid ad te scribam, sed nihil est: eadem cottidie. quod Lentulum invisis valde gratum. pueros attribue ei quot et quos videbitur. de Sili voluntate vendendi et de eo quanti, tu vereri @1 videris, primum ne nolit, deinde ne tanti. Sicca aliter; sed tibi adsentior. qua re, ut ei placuit, scripsi ad Egnatium. quod Salas te cum Clodio loqui vult, potes id mea voluntate facere commodiusque est quam quod ille a me petit, me ipsum scribere ad Clodium. de mancipiis Castricianis commodissimum esse credo transigere Egnatium, quod scribis te ita futurum putare. cum Ovia, quaeso, vide ut conficiatur. quoniam, ut scribis, nox erat, in hodierna epistula plura exspecto. {47Scr. Asturae v Kal. Apr. an. 45}47 [2CICERO ATTICO SAL.]2 Haec ad te mea manu. vide, quaeso, quid agendum sit. Publilia ad me scripsit matrem suam cum Publilio [2locutam et ut mecum]2 loqueretur ad me cum illo venturam et se una, si ego paterer. orat multis et supplicibus verbis ut liceat et ut sibi rescribam. res quam molesta sit vides. rescripsi me etiam gravius esse adfectum quam tum cum illi dixissem me solum esse velle; qua re nolle me hoc tempore eam ad me venire. putabam si nihil rescripsissem illam cum matre venturam; nunc non puto. apparebat enim illas litteras non esse ipsius. illud autem quod fore video ipsum volo vitare ne illi ad me veniant, et una est vitatio ut ego [2evolem]2. nollem, sed necesse est, te hoc nunc rogo ut explores ad quam diem hic ita possim esse ut ne opprimar. ages, ut scribis, temperate. @1 Ciceroni velim hoc proponas, ita tamen si tibi non iniquum videbitur, ut sumptus huius peregrinationis, quibus, si Romae esset domumque conduceret, quod facere cogitabat, facile contentus futurus erat, accommodet ad mercedes Argileti et Aventini, et cum ei proposueris ipse velim reliqua moderere, quem ad modum ex iis mercedibus suppeditemus ei quod opus sit. praestabo nec Bibulum nec Acidinum nec Messallam, quos Athenis futuros audio, maiores sumptus facturos quam quod ex eis mercedibus recipietur. itaque velim videas primum conductores qui sint et quanti, deinde ut sint qui ad diem solvant, et quid viatici, quid instrumenti satis sit. iumento certe Athenis nihil opus sit. quibus autem in via utatur domi sunt plura quam opus erit, quod etiam tu animadvertis. {47Scr. Asturae iv Kal. Apr. an. 45}47 [2CICERO ATTICO SAL.]2 Silium mutasse sententiam Sicca mirabatur. equidem magis miror quod, cum in filium causam conferret, quae mihi non iniusta videtur (habet enim qualem vult), ais te putare, si addiderimus aliud, a quo refugit cum ab ipso id fuerit desti- natum, venditurum. quaeris a me quod summum pretium constituam et quantum anteire istos hortos Drusi. accessi num- quam; Coponianam villam et veterem [2et]2 non magnam novi, silvam nobilem, fructum autem neutrius, quod tamen puto nos scire oportere. sed mihi utrivis istorum tempore magis meo quam ratione aestimandi sunt. possim autem adsequi necne tu @1 velim cogites. si enim Faberianum venderem, explicare vel repraesentatione non dubitarem de Silianis, si modo addu- ceretur ut venderet. si venalis non haberet, transirem ad Drusum vel tanti quanti Egnatius illum velle tibi dixit. magno etiam adiumento nobis Hermogenes potest esse in repraesen- tando. at tu concede mihi, quaeso, ut eo animo sim quo is debeat esse qui emere cupiat; et tamen ita servio cupiditati et dolori meo ut a te regi velim. Egnatius mihi scripsit. is si quid tecum locutus erit (com- modissime enim per eum agi potest) ad me scribes, et id agendum puto. nam cum Silio non video confici posse. Piliae et Atticae saltem. {47Scr. Asturae iii Kal. Apr. an. 45}47 [2CICERO ATTICO SAL.]2 Ego hic vel sine Sicca (Tironi enim melius est) facillime possem esse, ut in malis, sed, cum scribas videndum mihi esse ne opprimar, ex quo intellegam te certum diem illius profectionis non habere, putavi esse commodius me istuc venire; quod idem video tibi placere. cras igitur in Siccae suburbano. inde, quem ad modum suades, puto me in Ficulensi fore. quibus de rebus ad me scripsisti, quoniam ipse venio, coram videbimus. tuam quidem et [2in]2 agendis nostris rebus et in consiliis ineundis mihique dandis [2et]2 in ipsis litteris quas mittis benevolentiam, diligentiam, prudentiam mirifice diligo. Tu tamen si quid cum Silio, vel illo ipso die quo ad Siccam venturus ero, certiorem me velim facias, et maxime cuius loci detractionem fieri velit. quod enim scribis 'extremi', vide ne @1 is ipse locus sit cuius causa de tota re, ut scis, est a nobis cogita- tum. Hirti epistulam tibi misi et recentem et benevole scriptam. {47Scr. Asturam ex praedio Attici iter faciens vi Non. Mai., ut vid., an. 45}47 [2CICERO ATTICO SAL.]2 Ante quam a te proxime discessi, numquam mihi venit in mentem, quo plus insumptum in monimentum esset quam nescio quid quod lege conceditur, tantundem populo dandum esse. quod non magno opere moveret, nisi nescio quo modo, $A)LO/GWS& fortasse, nollem illud ullo nomine nisi fani appellari. quod si volumus, vereor ne adsequi non possimus nisi mutato loco. hoc quale sit, quaeso, considera. nam etsi minus urgeor meque ipse prope modum collegi, tamen indigeo tui consili. itaque te vehementer etiam atque etiam rogo, magis quam a me vis aut pateris te rogari, ut hanc cogitationem toto pectore amplectare. {47Scr. Asturae v Non. Mai. an. 45}47 [2CICERO ATTICO SAL.]2 Fanum fieri volo, neque hoc mihi [2dis]2suaderi potest. sepulcri similitudinem effugere non tam propter poenam legis studeo quam ut maxime adsequar $A)POQE/WSIN&. quod poteram, si in ipsa villa facerem; sed, ut saepe locuti sumus, commutationes dominorum reformido. in agro ubicumque fecero, mihi videor adsequi posse ut posteritas habeat religionem. hae meae tibi ineptiae (fateor enim) ferendae sunt; nam habeo ne me @1 quidem ipsum quicum tam audacter communicem quam te. sin tibi res, si locus, si institutum placet, lege, quaeso, legem mihique eam mitte. si quid in mentem veniet quo modo eam effugere possimus, utemur. Ad Brutum si quid scribes, nisi alienum putabis, obiurgato eum quod in Cumano esse noluerit propter eam causam quam tibi dixi. cogitanti enim mihi nihil tam videtur potuisse facere rustice. et si tibi placebit sic agere de fano ut coepimus, velim cohortere et exacuas Cluatium. nam etiam si alio loco placebit, illius nobis opera consilioque utendum puto. tu ad villam fortasse cras. {47Scr. Asturae iv Non. Mai. an. 45}47 [2CICERO ATTICO SAL.]2 A te heri duas epistulas accepi, alteram pridie datam Hilaro, alteram eodem die [a] tabellario, accepique ab Aegypta liberto eodem die Piliam et Atticam plane belle se habere; quae litterae mihi redditae sunt tertio de Cum[2an]2o die. quod mihi Bruti litteras, gratum. ad me quoque misit. eam ipsam ad te epistulam misi et ad eam exemplum mearum litterarum. De fano, si nihil mihi hortorum invenis, [2qui]2 quidem tibi inveniendi sunt si me tanti facis quanti certe facis, valde probo rationem tuam de Tusculano. quamvis prudens ad cogitandum sis, sicut es, tamen, nisi magnae curae tibi esset ut ego con- sequerer id quod magno opere vellem, numquam ea res tibi tam belle in mentem venire posuisset. sed nescio quo pacto celebritatem requiro; itaque hortos mihi conficias necesse est. maxima est in Scapulae celebritas, propinquitas praeterea urbis, @1 ne totum diem in villa. qua re ante quam discedis, Othonem, si Romae est, convenias pervelim. si nihil erit, etsi tu meam stultitiam consuesti ferre, eo tamen progrediar ut stomachere. Drusus enim certe vendere vult. si ergo aliud [2de]2erit, non mea erit culpa [ni]si emero. qua in re ne labar, quaeso, provide. providendi autem una ratio est si quid de Scapulanis possumus. et velim me certiorem facias quam diu in suburbano sis futurus. Apud Terentiam [2tam]2 gratia opus est nobis tua quam auctoritate. sed facies ut videbitur. scio enim si quid mea intersit tibi maiori curae solere esse quam mihi. {47Scr. Asturae iii Non. Mai. an. 45}47 [2CICERO ATTICO SAL.]2 Hirtius ad me scripsit Sex. Pompeium Corduba exisse et fugisse in Hispaniam citeriorem, Gnaeum fugisse nescio quo; neque enim curo. nihil praeterea novi. litteras Narbone dedit &7XIIII& Kal. Mai. tu mihi de Canini naufragio quasi dubia misisti. scribes igitur si quid erit certius. quod me a maestitia [2a]2 vocas, multum levaris si locum fano dederis. multa mihi $EI)S A)PO- $QE/WSIN& in mentem veniunt, sed loco valde opus est. qua re etiam Othonem vide. @1 {47Scr. Asturae prid. Non. Mai. an. 45}47 [2CICERO ATTICO SAL.]2 Non dubito quin occupatissimus fueris qui ad me nihil littera- rum; sed homo nequam, qui tuum commodum non exspectarit, cum ob eam unam causam missus esset. nunc quidem, nisi quid te tenuit, suspicor te esse in suburbano. at ego hic scribendo dies totos nihil equidem levor, sed tamen aberro. Asinius Pollio ad me scripsit de impuro nostro cognato. quod Balbus minor nuper satis plane, Dolabella obscure, hic apertissime. ferrem graviter si novae aegrimoniae locus esset. sed tamen ecquid impurius? o hominem cavendum! quam- quam mihi quidem_sed tenendus dolor est. tu, quoniam necesse nihil est, sic scribes aliquid si vacabis. {47Scr. Asturae Non. Mai. an. 45}47 [2CICERO ATTICO SAL.]2 Quod putas oportere pervideri iam animi mei firmitatem graviusque quosdam scribis de me loqui quam aut te scribere aut Brutum, si quid me fractum esse animo et debilitatum putant sciant quid litterarum et cuius generis conficiam, credo, si modo homines sint, existiment me, sive ita levatus sim ut animum vacuum ad res difficilis scribendas adferam, reprehendendum non esse, sive hanc aberrationem a dolore delegerim quae @1 maxime liberalis sit doctoque homine dignissima, laudari me etiam oportere. sed ego faciam omnia quae facere possim ad me adiuvandum, tu effice id quod video te non minus quam me laborare. hoc mihi debere videor neque levari posse nisi solvero aut videro me posse solvere, id est locum qualem volo invenero. heredes Scapulae si istos hortos, ut scribis tibi Othonem dixisse, partibus quattuor factis liceri cogitant, nihil est scilicet emptori loci; sin venibunt, quid fieri possit vide- bimus. nam ille locus Publicianus qui est Treboni et Cusini erat ad me adlatus. sed scis aream esse. nullo pacto probo. Clodiae sane placent, sed non puto esse venalis. de Drusi hortis, quamvis ab iis abhorreas, ut scribis, tamen eo confugiam nisi quid inveneris. aedificatio me non movet. nihil enim aliud aedificabo nisi id quod etiam si illos non habuero. $*KU=ROS B&# mihi sic placuit ut cetera Antisthenis, hominis acuti magis quam eruditi. {47Scr. Asturae viii Id. Mai. an. 45}47 [2CICERO ATTICO SAL.]2 Tabellarius ad me cum sine litteris tuis venisset, existimavi tibi eam causam non scribendi fuisse quod pridie scripsisses ea ipsa ad quae rescripsi hac epistula. exspectaram tamen aliquid de litteris Asini Pollionis. sed nimium ex meo otio tuum specto. quamquam tibi remitto, nisi quid necesse erit, nec[2esse]2 ne habeas scribere, nisi eris valde otiosus. @1 De tabellariis facerem quod suades, si essent ullae necessariae litterae, ut erant olim, cum tamen brevioribus diebus cottidie respondebant tempori tabellarii. at erat aliquid, Silius, Drusus, alia quaedam. nunc, nisi Otho exstitisset, quid scriberemus non erat; [2et id]2 ipsum dilatum est. tamen adlevor cum loquor tecum absens, multo etiam magis cum tuas litteras lego. sed quoniam et abes (sic enim arbitror) et scribendi necessitas nulla est, conquiescent litterae nisi quid novi exstiterit. {47Scr. Asturae vii Id. Mai. an. 45}47 [2CICERO ATTICO SAL.]2 Qualis futura sit Caesaris vituperatio contra laudationem meam perspexi ex eo libro quem Hirtius ad me misit; in quo colligit vitia Catonis, sed cum maximis laudibus meis. itaque misi librum ad Muscam ut tuis librariis daret. volo enim eum divulgari, quoque facilius fiat imperabis tuis. $*SUMBOULEUTIKO\N& saepe conor. nihil reperio, et quidem mecum habeo et $*)ARISTOTE/LOUS& et $*QEOPO/MPOU PRO\S *)ALE/CANDRON&. sed quid simile? illi et quae ipsis honesta essent scribebant et grata Alexandro. ecquid tu eius modi reperis? mihi quidem nihil in mentem venit. Quod scribis te vereri ne et gratia et auctoritas nostra hoc meo maerore minuatur, ego quid homines aut reprehendant aut postulent nescio. ne doleam? qui potest? ne iaceam? quid umquam minus? dum tua me domus levabat, quis a me @1 exclusus? quis venit qui offenderet? Asturam sum a te pro- fectus. legere isti laeti qui me reprehendunt tam multa non possunt quam ego scripsi. quam bene, nihil ad rem; sed genus scribendi id fuit quod nemo abiecto animo facere posset. triginta dies in horto fui. quis aut congressum meum aut facilitatem sermonis desideravit? nunc ipsum ea lego, ea scribo ut hi qui mecum sunt difficilius otium ferant quam ego laborem. si quis requirit cur Romae non sim: quia discessus est; cur non sim in iis meis praediolis quae sunt huius temporis: quia fre- quentiam illam non facile ferrem. ibi sum igitur ubi is qui optimas Baias habebat quotannis hoc tempus consumere solebat. cum Romam venero, nec vultu nec oratione repre- hendar. hilaritatem illam qua hanc tristitiam temporum condiebamus in perpetuum amisi, constantia et firmitas nec animi nec orationis requiretur. De hortis Scapul[2an]2is hoc videtur effici posse, aliud tua gratia, aliud nostra, ut praeconi subiciantur. id nisi fit, excludemur. sin ad tabulam venimus, vincemus facultates Othonis nostra cupiditate. nam quod ad me de Lentulo scribis, non est in eo. Faberiana modo res certa sit tuque enitare, quod facis, quod volumus consequemur. Quod quaeris quam diu hic: paucos dies, sed certum non habeo. simul ac constituero, ad te scribam, et tu ad me quam diu in suburbano sis futurus. quo die ego ad te haec misi de Pilia et Attica mihi quoque eadem quae scribis et scribuntur et nuntiantur. @1 {47Scr. Asturae vi Id. Mai. an. 45}47 [2CICERO ATTICO SAL.]2 Nullum a te desideravi diem litterarum; videbam enim quae scribis, et tamen suspicabar vel potius intellegebam nihil fuisse quod scriberes; a. d. &7VI&[2&7II&]2 Id. vero et abesse te putabam et plane videbam nihil te habere. ego tamen ad te fere cottidie mittam; malo enim frustra quam te non habere cui des, si quid forte sit quod putes me scire oportere. itaque accepi &7VI& Id. litteras tuas inanis. quid enim habebas quod scriberes? mi tamen illud quicquid erat non molestum fuit, [2ut]2 nihil aliud, scire me novi te nihil habere. Scripsi[2sti]2 tamen nescio quid de Clodia. ubi ergo ea est aut quando ventura? placet mihi res sic ut secundum Othonem nihil magis. sed neque hanc vendituram puto (delectatur enim et copiosa est) et illud alterum quam sit difficile te non fugit. sed, obsecro, enitamur ut aliquid ad id quod cupio excogitemus. Ego me hinc postridie [2Idus]2 exiturum puto sed aut in Tusculanum aut domum, inde fortasse Arpinum. cum certum sciero, scribam ad te. {47Scr. Asturae v Id. Mai. an. 45}47 [2CICERO ATTICO SAL.]2 Nihil erat quod scriberem. scire tamen volebam ubi esses; si abes aut [2a]2futurus es, quando rediturus esses. facies igitur @1 certiorem. et quod tu scire volebas ego quando ex hoc loco, postridie Idus Lanuvi constitui manere, inde postridie in Tusculano aut Romae. utrum sim facturus eo ipso die scies. Scis quam sit $FILAI/TION SUMFORA/&, minime in te quidem, sed tamen avide sum adfectus de fano, quod nisi non dico effectum erit sed fieri videro (audebo hoc dicere et tu ut soles accipies), incursabit in te dolor meus, non iure ille quidem sed tamen feres hoc ipsum quod scribo ut omnia mea fers ac tulisti. omnis tuas consolationes unam hanc in rem velim conferas. si quaeris quid optem, primum Scapulae, deinde Clodiae, postea, si Silius nolet, Drusus aget iniuste, Cusini et Treboni. puto tertium esse dominum, Rebilum fuisse certe scio. sin autem tibi Tuscula- num placet, ut significasti quibusdam litteris, tibi adsentiar. hoc quidem utique perficies si me levari vis, quem iam etiam gravius accusas quam patitur tua consuetudo, sed facis summo amore et victus fortasse vitio meo_sed tamen si me levari vis, haec est summa levatio vel, si verum scire vis, una. Hirti epistulam si legeris, quae mihi quasi $PRO/PLASMA& videtur eius vituperationis quam Caesar scripsit de Catone, facies me quid tibi visum sit, si tibi erit commodum, certiorem. Redeo ad fanum. nisi hac aestate absolutum erit, quam vides integram restare, scelere me liberatum non putabo. @1 {47Scr. Asturae iv Id. Mai. an. 45}47 [2CICERO ATTICO SAL.]2 Venerat mihi in mentem monere te ut id ipsum quod facis faceres. putabam enim commodius te idem istuc domi agere posse interpellatione sublata. Ego postridie Idus, ut scripsi ad te ante, Lanuvi manere constitui, inde aut Romae aut in Tusculano; scies ante utrum[- que]. quod scribis scire te mihi illam rem fore levamento, bene facis; quin id esse mihi crede perinde ut existimare tu non potes. res indicat quanto opere id cupiam, cum tibi audeam confiteri quem id non ita valde probare arbitrer. sed ferendus tibi in hoc meus error. ferendus? immo vero etiam adiuvandus. de Othone diffido, fortasse quia cupio. sed tamen maior etiam res est quam facultates nostrae, praesertim adversario et cupido et locuplete et herede. proximum est ut velim Clodiae. sed si ista minus confici possunt, effice quidvis. ego me maiore reli- gione quam quisquam fuit ullius voti obstrictum puto. videbis etiam Trebonianos, etsi absunt domini. sed, ut ad te heri scripsi, considerabis etiam de Tusculano, ne aestas effluat; quod certe non est committendum. @1 {47Scr. Asturae iii Id. Mai. an. 45}47 [2CICERO ATTICO SAL.]2 Et Hirtium aliquid ad te $SUMPAQW=S& de me scripsisse facile patior (fecit enim humane) et te eius epistulam ad me non misisse multo facilius; tu enim etiam humanius. illius librum quem ad me misit de Catone propterea volo divulgari a tuis ut ex istorum vituperatione sit illius maior laudatio. Quod per Mustelam agis, habes hominem valde idoneum meique sane studiosum iam inde a Pontiano. perfice igitur aliquid. quid autem aliud nisi ut aditus sit emptori? quod per quemvis heredem potest effici. sed Mustelam id perfecturum, si rogaris, puto. mihi vero et locum quem opto ad id quod volumus dederis et praeterea $E)GGH/RAMA&. nam illa Sili et Drusi non satis $OI)KODESPOTIKA\& mihi videntur. quid enim? sedere totos dies in villa? ista igitur malim, primum Othonis, deinde Clodiae. si nihil fiet, aut Druso ludus est suggerendus aut utendum Tusculano. Quod domi te inclusisti ratione fecisti; sed, quaeso, confice et te vacuum redde nobis. ego hinc, ut scripsi antea, postridie Idus Lanuvi, deinde postridie in Tusculano. contudi enim animum et fortasse vici, si modo permansero. scies igitur fortasse cras, summum perendie. Sed quid est, quaeso? Philotimus nec Carteia Pompeium teneri (qua de re litterarum ad Clodium Patavinum missarum exemplum mihi Oppius et Balbus miserant, se id factum @1 arbitrari) bellumque narrat reliquum satis magnum. solet omnino esse Favoniaster. sed tamen, si quid habes. volo etiam de naufragio Caniniano scire quid sit. Ego hic duo magna $SUNTA/GMATA& absolvi; nullo enim alio modo a miseria quasi aberrare possum. tu mihi, etiam si nihil erit quod scribas, quod fore ita video, tamen id ipsum scribas velim te nihil habuisse quod scriberes, dum modo ne his verbis. {47Scr. Asturae prid. Id. Mai. an. 45}47 [2CICERO ATTICO SAL.]2 De Vergili parte, valde probo. sic ages igitur. et quidem id erit primum, proximum Clodiae. quod si neutrum, metuo ne turbem et irruam in Drusum. intemperans sum in eius rei cu- piditate quam nosti. itaque revolvor identidem in Tusculanum. quidvis enim potius quam ut non hac aestate absolvatur. Ego, ut tempus est nostrum, locum habeo nullum ubi facilius esse possim quam Asturae. sed quia qui mecum sunt, credo quod maestitiam meam non ferunt, domum properant, etsi poteram remanere, tamen, ut scripsi tibi, proficiscar hinc, ne relictus videar. quo autem? Lanuvio conor equidem in Tusculanum. sed faciam te statim certiorem. tu litteras con- ficies. equidem credibile non est quantum scribam, quin etiam noctibus; nihil enim somni. heri etiam effeci epistulam ad Caesarem; tibi enim placebat. quam non fuit malum scribi, si forte opus esse putares; ut quidem nunc est, nihil sane est @1 necesse mittere. sed id quidem ut tibi videbitur. mittam tamen ad te exemplum fortasse Lanuvio, nisi forte Romam. sed cras scies. {47Scr. Asturae Id. Mai. an. 45}47 [2CICERO ATTICO SAL.]2 Vincam, opinor, animum et Lanuvio pergam in Tusculanum aut enim mihi in perpetuum fundo illo carendum est (nam dolor idem manebit, tantum modo oc[2cul]2tius) aut nescio quid intersit utrum illuc nunc veniam an ad decem annos. neque enim ista maior admonitio quam quibus adsidue conficior et dies et noctes. 'quid ergo?' inquies, 'nihil litterae?' in hac quidem re vereor ne etiam contra; nam essem fortasse durior. ex[2cul]2to enim [2in]2 animo nihil agreste, nihil inhumanum est. Tu igitur, ut scripsisti, nec id incommodo tuo. vel binae enim poterunt litterae. occurram etiam, si necesse erit. ergo id quidem ut poteris. {47Scr. Lanuvi xvii Kal. Iun. an. 45}47 [2CICERO ATTICO SAL.]2 De Mustela, ut scribis, etsi magnum opus est. eo magis delabor ad Clodiam. quamquam in utroque Faberianum nomen explorandum est. de quo nihil nocuerit si aliquid cum Balbo eris locutus, et quidem, ut res est, emere nos velle nec posse sine isto nomine nec audere re incerta. sed quando Clodia Romae @1 futura est et quanti rem aestimas? eo prorsus specto, non quin illud malim, sed et magna res est et difficile certamen cum cupido, cum locuplete, cum herede. etsi de cupiditate nemini concedam; ceteris rebus inferiores sumus. sed haec coram. {47Scr. Lanuvi xvi Kal. Iun. an. 45}47 [2CICERO ATTICO SAL.]2 Hirti librum, ut facis, divulga. de Philotimo idem et ego arbitrabar. domum tuam pluris video futuram vicino Caesare. tabellarium meum hodie exspectamus. nos de Pilia et Attica certiores faciet. Domi te libenter esse facile credo. sed velim scire quid tibi restet aut iamne confeceris. ego te in Tusculano exspecto eoque magis quod Tironi statim te venturum scripsisti et addidisti te putare opus esse. {47Scr. in Tusculano xvi Kal. Iun. an. 45}47 [2CICERO ATTICO SAL.]2 De Attica optime. $A)KHDI/A& tua me movet, etsi scribis nihil esse. in Tusculano eo commodius ero quod et crebrius tuas litteras accipiam et te ipsum non numquam videbo; nam ceteroqui $A)NEKTO/TERA& erant Asturae nec haec quae refricant [2non]2 hic me magis angunt; etsi tamen, ubicumque sum, illa sunt mecum. De Caesare vicino scripseram ad te quia cognoram ex tuis @1 litteris. eum $SU/NNAON& Quirino malo quam Saluti. tu vero pervulga Hirtium. id enim ipsum putaram quod scribis, ut cum ingenium amici nostri probaretur, $U(PO/QESIS& vituperandi Catonis irrideretur. {47Scr. in Tusculano xiv Kal. Iun. an. 45}47 [2CICERO ATTICO SAL.]2 Vt me levarat tuus adventus sic discessus adflixit. qua re cum poteris, id est cum Sexti auctioni operam dederis, revises nos. vel unus dies mihi erit utilis, quid dicam gratus? ipse Romam venirem ut una essemus, si satis consilium quadam de re haberem. {47Scr. in Tusculano xiii Kal. Iun. an. 45}47 [2CICERO ATTICO SAL.]2 Sentiebam omnino quantum mihi praesens prodesses, sed multo magis post discessum tuum sentio. quam ob rem, ut ante ad te scripsi, aut ego ad te totus aut tu ad me quod licebit. Heri non multo post quam tu a me discessisti, %puto% quidam urbani ut videbantur ad me mandata et litteras attu- lerunt a C. Mario C. f. C. n. multis verbis: agere mecum per cognationem quae mihi secum esset, per eum Marium quem scripsissem, per eloquentiam L. Crassi, avi sui, ut se defen- derem, causamque suam mihi perscripsit. rescripsi patrono illi nihil opus esse, quoniam Caesaris, propinqui eius, omnis @1 potestas esset, viri optimi et hominis liberalissimi; me tamen ei fauturum. o tempora! fore cum dubitet Curtius consulatum petere! sed haec hactenus. De Tirone, mihi curae est. sed iam sciam quid agat. heri enim misi qui videret; cui etiam ad te litteras dedi. epistulam ad Ciceronem tibi misi. horti quam in diem proscripti sint velim ad me scribas. {47Scr. in Tusculano xiii Kal. Iun. an. 45}47 [2CICERO ATTICO SAL.]2 Tironem habeo citius quam verebar. venit etiam Nicias, et Valerium hodie audiebam esse venturum. quamvis multi sint, magis tamen ero solus quam si unus esses. sed exspecto te, a Peducaeo utique; tu autem significas aliquid etiam ante. verum id quidem ut poteris. De Vergilio, ut scribis. hoc tamen velim scire, quando auctio. epistulam ad Caesarem mitti video tibi placere. quid quaeris? mihi quoque hoc idem maxime placuit, et eo magis quod nihil est in ea nisi optimi civis, sed ita optimi ut tempora; quibus parere omnes $POLITIKOI\& praecipiunt. sed scis ita nobis esse visum ut isti ante legerent. tu igitur id curabis. sed nisi plane iis intelleges placere, mittenda non est. id autem utrum illi sentiant anne simulent tu intelleges. mihi simulatio pro repudiatione fuerit. $TOU=TO DE\ MHLW/SH|. De Caerellia quid tibi placeret Tiro mihi narravit: debere non esse dignitatis meae, perscriptionem tibi placere: 'hoc @1 metuere, alterum in metu non ponere!' sed et haec et multa alia coram. sustinenda tamen, si tibi videbitur, solutio est nominis Caerelliani dum et de Metione [et de Faberi] et de Faberio sciamus. {47Scr. in Tusculano xii Kal. Iun. an. 45}47 [2CICERO ATTICO SAL.]2 L. Tullium Montanum nosti qui cum Cicerone profectus est. ab eius sororis viro litteras accepi Montanum Planco debere, quod praes pro Flaminio sit, HS <&7XX&>; de ea re nescio quid te a Montano rogatum. sane velim, sive Plancus est rogandus sive qua re potes illum iuvare, iuves. pertinet ad nostrum officium. si res tibi forte notior est quam mihi aut si Plancum rogandum putas, scribas ad me velim ut quid rei sit et quid rogandum sciam. De epistula ad Caesarem quid egeris exspecto. de Silio non ita sane laboro. tu mi aut Scapulanos aut Clodianos efficias necesse est. sed nescio quid videris dubitare de Clodia; utrum quando veniat an sintne venales? sed quid est quod audio Spintherem fecisse divortium? De lingua Latina securi es animi. dices %qui alia quae scribis%. $A)PO/GRAFA& sunt, minore labore fiunt; verba tantum adfero, quibus abundo. @1 {47Scr. in Tusculano xi Kal. Iun. an. 45}47 [2CICERO ATTICO SAL.]2 Ego, etsi nihil habeo quod ad te scribam, scribo tamen quia tecum loqui videor. hic nobiscum sunt Nicias et Valerius. hodie tuas litteras exspectabamus matutinas. erunt fortasse [alteras notasse] alterae postmeridianae, nisi te Epiroticae litterae impedient, quas ego non interpello. misi ad te epistulas ad Marcianum et ad Montanum. eas in eundem fasciculum velim addas, nisi forte iam dedisti. {47Scr. in Tusculano x Kal. Iun. an. 45}47 [2CICERO ATTICO SAL.]2 Ad Ciceronem ita scripsisti ut neque severius neque temperatius scribi potuerit nec magis [quam] quem ad modum ego maxime vellem; prudentissime etiam ad Tullios. qua re aut ista proficient aut aliud agamus. de pecunia vero video a te omnem diligen- tiam adhiberi vel potius iam adhibitam esse. quod si efficis, a te hortos habebo. nec vero ullum genus possessionis est quod malim, maxime scilicet ob eam causam quae suscepta est; cuius festinationem mihi tollis, quoniam de aestate polliceris vel potius recipis. deinde etiam ad $KATABI/WSIN& maestitiamque minuendam nihil mihi reperiri potest aptius; cuius rei cupiditas impellit me interdum ut te hortari velim. sed me ipse revoco; non enim dubito quin, quod me valde velle putes, in eo tu me ipsum cupiditate vinces. itaque istuc iam pro facto habeo. @1 Exspecto quid istis placeat de epistula ad Caesarem. Nicias te, ut debet, amat vehementerque tua sui memoria delectatur. ego vero Peducaeum nostrum vehementer diligo; nam et quanti patrem feci, totum in hunc[2contuli et hunc]2 ipsum per se aeque amo atque illum amavi, te vero plurimum qui hoc ab utroque nostrum fieri velis. si hortos inspexeris et si de epistula certio- rem me feceris, dederis mihi quod ad te scribam; si minus, scribam tamen aliquid. numquam enim deerit. {47Scr. in Tusculano ix Kal. Iun. an. 45}47 [2CICERO ATTICO SAL.]2 Gratior mihi celeritas tua quam ipsa res. quid enim indignius? sed iam ad ista obduruimus et humanitatem omnem exuimus. tuas litteras hodie exspectabam, nihil equidem ut ex iis novi; quid enim? verum tamen. {47Scr. in Tusculano viii Kal. Iun. an. 45}47 [2CICERO ATTICO SAL.]2 De epistula ad Caesarem, nobis vero semper rectissime placuit ut isti ante legerent. aliter enim fuissemus et in hos inofficiosi et in nosmet ipsos, si illum offensuri fuimus, paene periculosi. isti autem ingenue, mihique gratum quod quid sentirent non reticuerunt; illud vero vel optime, quod ita multa mutari volunt ut mihi de integro scribendi causa non sit. quamquam de Parthico bello, quid spectare debui nisi quod illum velle @1 arbitrabar? quod enim aliud argumentum epistulae nostrae nisi $KOLAKEI/A& fuit? an, si ea quae optima putarem suadere voluissem, oratio mihi defuisset? totis igitur litteris nihil opus est. ubi enim $E)PI/TEUGMA& magnum nullum fieri possit, $A)PO/- $TEUGMA& vel non magnum molestum futurum sit, quid opus est $PARAKINDUNEU/EIN&? praesertim cum illud occurrat, illum, cum antea nihil scripserim, existimaturum me nisi toto bello con- fecto nihil scripturum fuisse. atque etiam vereor ne putet me hoc quasi Catonis $MEI/LIGMA& esse voluisse. quid quaeris? valde me paenitebat, nec mihi in hac quidem re quicquam magis ut vellem accidere potuit quam quod $SPOUDH\& nostra non est probata. incidissemus etiam in illos, in eis in cognatum tuum. Sed redeo ad hortos. plane illuc te ire nisi tuo magno com- modo nolo; nihil enim urget. quicquid erit, operam in Faberio ponamus. de die tamen auctionis, si quid scies. eum qui e Cumano venerat, quod et plane valere Atticam nuntiabat et litteras se habere aiebat, statim ad te misi. {47Scr. in Tusculano vii Kal. Iun. an. 45}47 [2CICERO ATTICO SAL.]2 Hortos quoniam hodie eras inspecturus, quid visum tibi sit cras scilicet. de Faberio autem, cum venerit. De epistula ad Caesarem, iurato mihi crede, non possum; nec me turpitudo deterret, etsi maxime debebat. quam enim turpis est adsentatio, cum vivere ipsum turpe sit nobis! sed ut coepi, non me hoc turpe deterret (ac vellem quidem; essem @1 enim qui esse debebam), sed in mentem nihil venit. nam quae sunt ad Alexandrum hominum eloquentium et doctorum suasiones vides quibus in rebus versentur. adulescentem in- censum cupiditate verissimae gloriae, cupientem sibi aliquid consili dari quod ad laudem sempiternam valeret, cohortantur ad decus. non deest oratio. ego quid possum? tamen nescio quid e quercu exsculpseram quod videretur simile simulacri. in eo quia non nulla erant paulo meliora quam ea quae fiunt et facta sunt, reprehenduntur; quod me minime paenitet. si enim pervenissent istae litterae, mihi crede, nos paeniteret. quid? tu non vides ipsum illum Aristoteli discipulum, summo ingenio, summa modestia, postea quam rex appellatus sit, superbum, crudelem, immoderatum fuisse? quid? tu hunc de pompa, Quirini contubernalem, his nostris moderatis epistulis laeta- turum putas? ille vero potius non scripta desideret quam scripta non probet. postremo ut volet. abiit illud quod tum me stimulabat cum tibi dabam $PRO/BLHMA *)ARXIMH/DEION&. multo mehercule magis nunc opto casum illum quam tum timebam, vel quem libebit. Nisi quid te aliud impediet, mi optato veneris. Nicias a Dolabella magno opere arcessitus (legi enim litteras), etsi invito me tamen eodem me auctore, profectus est. Hoc manu mea. cum quasi alias res quaererem de philologis e Nicia, incidimus in Talnam. ille de ingenio nihil nimis, modestum et frugi. sed hoc mihi non placuit: se scire aiebat ab eo nuper petitam Cornificiam, Quinti filiam, vetulam sane et multarum nuptiarum; non esse probatum mulieribus, quod ita reperirent, rem non maiorem <&7DCCC&>. hoc putavi te scire oportere. @1 {47Scr. in Tusculano vi Kal. Iun. an. 45}47 [2CICERO ATTICO SAL.]2 De hortis ex tuis litteris cognovi et Chrysippo. in villa, cuius insulsitatem bene noram, video nihil aut pauca mutata; balnearia tamen laudat maiora, de minoribus ait hiberna effici posse. tecta igitur ambulatiuncula addenda est; quam ut tantam faciamus quantam in Tusculano fecimus prope dimidio minoris constabit isto loco. ad id autem quod volumus $A)FI/DRUMA& nihil aptius videtur quam lucus, quem ego noram; sed celebritatem nullam tum habebat, nunc audio maximam. nihil est quod ego malim. in hoc $TO\N TU=FO/N MOU PRO\S QEW=N TROPOFO/RHSON&. reli- quum est, si Faberius nobis nomen illud explicat, noli quaerere quanti; Othonem vincas volo. nec tamen insaniturum illum puto; nosse enim mihi hominem videor. ita male autem audio ipsum esse tractatum ut mihi ille emptor non esse videatur. quid enim pateretur? sed quid argumentor? si Faberium explicas, emamus vel magno; si m[2in]2us, ne parvo quidem possumus. Clodiam igitur. a qua ipsa ob eam causam sperare videor, quod et multo minoris sunt et Dolabellae nomen iam expeditum videtur, ut etiam representatione confidam. de hortis satis. cras aut te aut causam; quam quidem [2puto]2 futuram Faberianam. sed si poteris. [2Q.]2 Ciceronis epistulam tibi remisi. o te ferreum qui illius periculis non moveris! me quoque accusat. eam tibi epistulam %misissem%. nam illam alteram de rebus gestis eodem exemplo @1 puto. in Cumanum hodie misi tabellarium. ei dedi tuas ad Vestorium quas Pharnaci dederas. {47Scr. in Tusculano fort. vi Kal. Iun. an. 45}47 [2CICERO ATTICO SAL.]2 Oppio et Balbo epistulas deferri iubebis. et tamen Pisonem sicubi, de auro. Faberius si venerit, videbis ut tantum attri- buatur, si modo attribuetur, quantum debetur. accipies ab Erote. Ariarathes, Ariobarzani filius, Romam venit. vult, opinor, regnum aliquod emere a Caesare; nam quo modo nunc est, pedem ubi ponat in suo non habet. omnino eum Sestius noster, parochus publicus, occupavit; quod quidem facile patior. verum tamen, quod mihi summo beneficio meo magna cum fratre illius necessitudo est, invito eum per litteras ut apud me deversetur. ad eam rem cum mitterem Alexandrum, has ei dedi litteras. {47Scr. in Tusculano v Kal. Iun. an. 45 (%14`1)}47 [2CICERO ATTICO SAL.]2 &7V& Kal. mane accepi a Demea litteras pridie datas, ex quibus aut hodie aut cras [2te]2 exspectare deberem. sed, ut opinor, idem [quod] ego qui exspecto tuum adventum morabor te. non enim puto tam expeditum Faberianum negotium futurum, etiam si est futurum, ut [2non]2 habeat aliquid morae. cum @1 poteris igitur. quoniam etiamnum abes, Dicaearchi quos scribis libros sane velim mi mittas, addas etiam $*KATABA/SEWS&. De epistula ad Caesarem $KE/KRIKA&; atque id ipsum quod isti aiunt illum scribere, se nisi constitutis rebus non iturum in Parthos, idem ego suadebam in illa epistula. utrum liberet facere posset auctore me. hoc enim ille exspectat videlicet, neque est facturus quicquam nisi de meo consilio. obsecro, abiciamus ista et semiliberi saltem simus; quod adsequemur et tacendo et latendo. Sed adgredere Othonem, ut scribis. confice, mi Attice, istam rem. nihil enim aliud reperio ubi et in foro non sim et tecum esse possim. quanti autem, hoc mihi venit in mentem: C. Albanius proximus est vicinus. is &7CI#1100& iugerum de M. Pilio emit, ut mea memoria est, HS <30&7CXV&>30. omnia scilicet nunc minoris. sed accedit cupiditas, in qua praeter Othonem non puto nos ullum adversarium habituros. sed eum ipsum tu poteris movere, facilius etiam si Kanum haberes. o gulam insulsam! pudet me patris. rescribes si quid voles. {47Scr. in Tusculano v Kal. Iun. an. 45}47 [2CICERO ATTICO SAL.]2 Commodum ad te miseram Demean, cum Eros ad me venit. sed in eius epistula nihil erat novi nisi auctionem biduo. ab ea igitur, ut scribis, et velim confecto negotio Faberiano; quem quidem negat Eros hodie, cras mane putat. [2a]2 te colendus est; @1 istae autem $KOLAKEI=AI& non longe absunt a scelere. te, ut spero, perendie. Mi, sicunde potes, erues qui decem legati Mummio fuerint. Polybius non nominat. ego memini Albinum consularem et Sp. Mummium; videor audisse ex Hortensio Tuditanum. sed in Libonis annali &7XIIII& annis post praetor est factus Tuditanus quam consul Mummius. non sane quadrat. volo aliquem Olympiae aut ubivis $POLITIKO\N SU/LLOGON& more Dicaearchi, familiaris tui. {47Scr. in Tusculano iv Kal. Iun. an. 45}47 [2CICERO ATTICO SAL.]2 Cras igitur auctio Peducaei. cum poteris ergo; etsi impediet fortasse Faberius. sed tamen, cum licebit. Dionysius noster graviter queritur, et tamen iure, a discipulis abesse tam diu. multis verbis scripsit ad me, credo item ad te. mihi quidem videtur etiam diutius afuturus. ac nollem; valde enim homi- nem desidero. A te litteras exspectabam, nondum scilicet; nam has mane rescribebam. {47Scr. in Tusculano iv Kal. Iun. an. 45}47 [2CICERO ATTICO SAL.]2 Alteram a te epistulam cum hodie accepissem, nolui te una mea contentum. tu vero age, quod scribis, de Faberio. in eo enim totum est positum id quod cogitamus; quae cogitatio si non @1 incidisset, mihi crede, istuc ut cetera non laborarem. quam ob rem, ut facis (istuc enim addi nihil potest), urge, insta, perfice. Dicaearchi $PERI\ *YUXH=S& utrosque velim mittas et $*KATABA/SEWS&; $*TRIPOLITIKO\N& non invenio et epistulam eius quam ad Aristo- xenum misit. tris eos libros maxime nunc vellem; apti essent ad id quod cogito. Torquatus Romae est. misi ut tibi daretur. Catulum et Lucullum, ut opinor, antea. his libris nova prohoemia sunt addita, quibus eorum uterque laudatur. eas litteras volo habeas, et sunt quaedam alia. et quod ad te [2de]2 decem legatis scripsi parum intellexi[2sti]2, credo quia $DIA\ SHMEI/WN& scripseram. de C. Tuditano enim quaerebam, quem ex Hortensio audieram fuisse in decem. eum video in Libonis praetorem P. Popilio P. Rupilio [2consulibus]2. annis &7XIIII& ante quam praetor factus est legatus esse [2qui]2 potuisset?_nisi admodum sero praetor est factus, quod non arbitror. video enim curulis magistratus eum legitimis annis perfacile cepisse. Postumium autem, cuius statuam in Isthmo meminisse te dicis, Aulum nesciebam fuisse. is autem est qui [2consul]2 cum [2L.]2 Lucullo fuit; quem ut mihi addidisti sane ad illum $SU/LLOGON& personam idoneam. videbis igitur, si poteris, ceteros, ut possimus $POMPEU=SAI KAI\ TOI=S $PROSW/POIS&. @1 {47Scr. in Tusculano prid. Kal. Iun., ut vid., an. 45}47 [2CICERO ATTICO SAL.]2 De Caelio vide, quaeso, [2et]2 ne quae lacuna sit in auro. ego ista non novi, sed certe in collubo est detrimenti satis. huc aurum si accedit_sed quid loquor? tu videbis. habes Hegesiae genus, quod Varro laudat. Venio ad Tyrannionem. ain tu? verum hoc fuit? sine me? at ego quotiens, cum essem otiosus, sine te tamen nolui? quo modo ergo hoc lues? uno scilicet, si mihi librum miseris; quod ut facias etiam atque etiam rogo. etsi me non magis ipse liber delectabit quam tua admiratio delectavit. amo enim $PA/NTA $FILEIDH/MONA& teque istam tam tenuem $QEWRI/AN& tam valde admiratum esse gaudeo. etsi tua quidem sunt eius modi omnia. scire enim vis; quo uno animus alitur. sed, quaeso, quid ex ista acuta et gravi refertur ad $TE/LOS&? Sed longa oratio est, et tu occupatus es in meo quidem fortasse aliquo negotio. et pro isto asso sole quo tu abusus es in nostro pratulo a te nitidum solem unctumque repetemus. sed ad prima redeo. librum, si me amas, mitte. tuus est enim profecto, quoniam quidem est missus ad te. {47Scr. in Tusculano prid. Kal. Iun. an. 45}47 [2CICERO ATTICO SAL.]2 De Caelio tu quaeres, ut scribis; ego nihil novi. noscenda autem est natura non facultas modo. de Hortensio et Verginio @1 tu, si quid dubitabis. etsi quod magis placeat, ego quantum aspicio, non facile inveneris. cum Mustela, quem ad modum scribis, cum venerit Crispus. ad Avium scripsi ut ea quae bene nosset de auro Pisoni demonstraret. tibi enim sane adsentior et istuc nimium diu duci et omnia nunc undique contrahenda. te quidem nihil agere, nihil cogitare aliud nisi quod ad me pertineat facile perspicio meisque negotiis impediri cupiditatem tuam ad me veniendi. sed mecum esse te puto, non solum quod meam rem agis verum etiam quod videre videor quo modo agas. neque enim ulla hora tui mihi est operis ignota. {47Scr. in Tusculano Kal. Iun. an. 45}47 [2CICERO ATTICO SAL.]2 Ego vero ista nomina sic probo ut nihil aliud me moveat nisi quod tu videris dubitare. illud enim non accipio in bonam partem, quod ad me refers; qui si ipse negotium meum gererem, nihil gererem nisi consilio tuo. sed tamen intellego magis te id facere diligentia qua semper uteris quam quo dubites de nominibus istis. etenim Caelium non probas, plura non vis. utrumque laudo. his igitur utendum est. praes aliquando factus es[2ses]2, et in his quidem tabulis. a me igitur omnia. quod dies longior est (teneamus modo quod volumus), puto fore istam etiam a praecone diem, certe ab heredibus. de Crispo et Mustela videbis, et velim scire quae sit pars duorum. @1 De Bruti adventu eram factus certior. attulerat enim ab eo Aegypta libertus litteras. misi ad te epistulam, quia commode scripta erat. {47Scr. in Tusculano iv Non. Iun. an. 45}47 [2CICERO ATTICO SAL.]2 Neglegentiam miram! semelne putas mihi dixisse Balbum et Faberium professionem relatam? qui etiam eorum iussu miserim qui profiteretur. ita enim oportere dicebant. pro- fessus est Philotimus libertus; nosti, credo, librarium. sed scribes, et quidem confectum. Ad Faberium, ut tibi placet, litteras misi. cum Balbo autem puto te aliquid fecisse %H% in Capitolio. in Vergilio mihi nulla est $DUSWPI/A&. nec enim eius causa sane debeo et, si emero, quid erit quod postulet? sed videbis ne is, cum sit in Africa, ut Caelius. De nomine tu videbis cum %Cuspio%; sed si Plancus destinat, tum habet res difficultatem. te ad me venire uterque nostrum cupit; sed ista res nullo modo reliquenda est. Othonem quod speras posse vinci, sane bene narras. de aestimatione, ut scribis, cum agere coeperimus; etsi nihil scripsit nisi de modo agri. cum Pisone, si quid poterit. Dicaearchi librum accepi et $*KATA- $BA/SEWS& exspecto. * * * negotium dederis, reperiet ex eo libro in quo sunt senatus consulta Cn. Cornelio L. [2Mummio]2 consulibus. de Tuditano autem, quod putas $EU)/LOGON& est, tum illum, quoniam, fuit ad Corinthum (non enim temere dixit Hortensius), aut @1 quaestorem [2aut]2 tribunum mil. fuisse, idque potius credo; sed tu de Antiocho scire poteris. vide etiam [2Spurius]2 quo anno quaestor aut tribunus mil. fuerit; si neutrum %cadet%, in prae- fectis an in contubernalibus fuerit, modo fuerit in eo bello. {47Scr. Asturae iii Non. Iun., ut vid., an. 45}47 [2CICERO ATTICO SAL.]2 De aquae ductu probe fecisti. columnarium vide ne nullum debeamus; quamquam mihi videor audisse [2e]2 Camillo com- mutatam esse legem. Pisoni quid est quod honestius respondere possimus quam solitudinem Catonis? nec coheredibus solum Herennianis, sed etiam, ut scis (tu enim mecum egisti), de puero Lucullo, quam pecuniam tutor (nam hoc quoque ad rem pertinet) in Achaia sumpserat. sed agit liberaliter, quoniam negat se quicquam facturum contra nostram voluntatem. coram igitur, ut scribis, constituemus quem admodum rem explicemus. quod reliquos coheredes convenisti, fecisti plane bene. Quod epistulam meam ad Brutum poscis, non habeo eius ex- emplum; sed tamen salvum est, et ait Tiro te habere oportere et, ut recordor, una cum illius obiurgatoria tibi meam quoque quam ad eum rescripseram misi. iudiciali molestia ut caream videbis. Tuditanum istum, proavum Hortensi, plane non noram et filium, qui tum non potuerat esse legatus, fuisse putaram. Mummium fuisse ad Corinthum pro certo habeo. saepe enim hic Spurius, qui nuper est [2mortuus]2, epistulas mihi pronunti- abat versiculis factas ad familiaris missas a Corintho. sed non @1 dubito quin fratri fuerit legatus, non in decem. atque hoc etiam accepi, non solitos maiores nostros eos legare in decem qui essent imperatorum necessarii, ut nos ignari pulcherri- morum institutorum aut neglegentes potius M. Lucullum et L. Murenam et ceteros coniunctissimos ad L. Lucullum misi- mus. illudque $EU)LOGW/TATON&, illum fratri in primis eius legatis fuisse. [2o]2 operam tuam multam, qui et haec cures et mea expedias et sis in tuis non multo minus diligens quam in meis! {47Scr. in Tusculano prid. Non. Iun. an. 45}47 [2CICERO ATTICO SAL.]2 Habeo munus a te elaboratum decem legatorum: et quidem [2de Tuditano idem]2 puto. nam filius anno post quaestor fuit quam consul Mummius. Sed quoniam saepius de nominibus quaeris quid placeat, ego quoque tibi saepius respondeo placere. si quid poteris, cum Pisone conficies; Avius enim videtur in officio futurus. velim ante possis, si minus, utique simul simus cum Brutus veniet in Tusculanum. magni interest mea una nos esse. scies autem qui dies is futurus sit, si puero negotium dederis ut quaerat. @1 {47Scr. in Tusculano Non. Iun. an. 45}47 [2CICERO ATTICO SAL.]2 Sp. Mummium putaram in decem legatis fuisse, sed videlicet (etenim $EU)/LOGON&) fratri fuisse. fuit enim ad Corinthum. misi tibi Torquatum. Colloquere tu quidem cum Silio, ut scribis, sed urge. illam diem negabat esse mense Maio, istam non negabat. sed tu, ut omnia, istuc quoque ages diligenter. de Crispo et Mustela scilicet, cum quid egeris. quoniam ad Bruti adventum fore te nobiscum polliceris, satis est, praesertim cum hi tibi dies in magno nostro negotio consumantur. {47Scr. in Tusculano v Id. Iun. an. 45}47 [2CICERO ATTICO SAL.]2 Plane [facturum] nihil erat quod ad te scriberem; modo enim discesseras et paulo post triplicis remiseras. velim cures fascicu- lum ad Vestorium deferendum et alicui des negotium qui quaerat Q. Staberi fundus num quis in Pompeiano Nolanove venalis sit. epitomen Bruti Caelianorum velim mihi mittas et a Philoxeno $*PANAITI/OU PERI\ *PRONOI/AS&. te Idibus videbo cum tuis. @1 {47Scr. in Tusculano iv Id. Iun. an. 45}47 [2CICERO ATTICO SAL.]2 Sestius apud me fuit et Theopompus pridie. venisse a Caesare narrabat litteras; hoc scribere, sibi certum esse Romae manere, causamque eam ascribere quae erat in epistula nostra. ne se absente leges suae neglegerentur sicut esset neglecta sumptuaria (est $EU)/LOGON&, idque eram suspicatus; sed istis mos gerendus est, nisi placet hanc ipsam sententiam nos persequi); et Lentulum cum Metella certe fecisse divortium. haec omnia tu melius. rescribes igitur quicquid voles, dum modo aliquid. iam enim non reperio quid te rescripturum putem, nisi forte de Mustela aut si Silium videris. {47Scr. in Tusculano iii Id. Iun. an. 45}47 [2CICERO ATTICO SAL.]2 Brutus heri venit in Tusculanum post horam decimam. hodie igitur me videbit, ac vellem cum tu adesses. iussi equidem ei nuntiari te, quoad potuisses, exspectasse eius adventum ven- turumque si audisses meque, ut facio, continuo te certiorem esse facturum. @1 {47Scr. in Tusculano prid. Id. Iun. an. 45}47 [2CICERO ATTICO SAL.]2 Tubulum praetorem video L. Metello Q. Maximo consulibus. nunc velim P. Scaevola, pontifex maximus, quibus consulibus tribunus pl. equidem puto proximis, Caepione et Pompeio; praetor enim [2L.]2 Furio Sex. Atilio. dabis igitur tribunatum et, si poteris, Tubulus quo crimine. et vide, quaeso, L. Libo, ille qui de Ser. Galba, Censorinone et Manilio an T. Quintio M'. Acilio consulibus tribunus pl. fuerit. conturbat enim me %epitome Bruti Fanniana. in Bruti epitoma Fannianorum scripsi% quod erat in extremo, idque ego secutus hunc Fannium qui scripsit historiam generum esse scripseram Laeli. sed tu me $GEWMETRIKW=S& refelleras, te autem nunc Brutus et Fannius. ego tamen de bono auctore Hortensio sic acceperam ut apud Brutum est. hunc igitur locum expedies. {47Scr. in Tusculano xv Kal. Quint., ut vid., an. 45}47 [2CICERO ATTICO SAL.]2 Commodum discesseras heri cum Trebatius venit, paulo post Curtius, hic salutandi causa, sed mansit invitatus. Trebatium nobiscum habemus. hodie mane Dolabella. multus sermo ad multum diem. nihil possum dicere $E)KTENE/STERON&, nihil $FILO- $STORGO/TERON&. ventum est tamen ad Quintum. multa $A)/FATA&, $A)DIH/GHTA&, sed unum eius modi quod, nisi exercitus sciret, non @1 modo Tironi dictare sed ne ipse quidem auderem scribere * * * sed haec hactenus. E$U)KAI/RWS& ad me venit, cum haberem Dolabellam, Torquatus, humanissimeque Dolabella quibus verbis secum egissem ex- posuit. commodum enim egeram diligentissime; quae dili- gentia grata est visa Torquato. A te exspecto si quid de Bruto. quamquam Nicias con- fectum putabat; sed divortium non probari. quo etiam magis laboro idem quod tu. si quid est enim offensionis, haec res mederi potest. Mihi Arpinum eundum est. nam et opus est constitui a nobis illa praediola et vereor ne exeundi potestas non sit cum Caesar venerit; de cuius adventu eam opinionem Dolabella habet quam tu coniecturam faciebas ex litteris Messallae. cum illuc venero intellexeroque quid negoti sit, tum ad quos dies rediturus sim scribam ad te. {47Scr. in Tusculano xiv Kal. Quint., ut vid., an. 45}47 [2CICERO ATTICO SAL.]2 Minime miror te et graviter ferre de Marcello et plura vereri periculi genera. quis enim hoc timeret quod neque acciderat antea nec videbatur natura ferre ut accidere posset? omnia igitur metuenda. sed illud $PARA\ TH\N I(STORI/AN&, tu praesertim, me reliquum consularem. quid? tibi Servius quid videtur? quamquam hoc nullam ad partem valet scilicet, mihi prae- sertim qui non minus bene actum cum illis putem. quid enim sumus aut quid esse possumus? domin an foris? quod nisi mihi hoc venisset in mentem, scribere ista nescio quae, quo verterem me non haberem. @1 Ad Dolabellam, ut scribis, ita puto faciendum, $KOINO/TERA quaedam et $POLITIKW/TERA&. faciendum certe aliquid est; valde enim desiderat. Brutus si quid egerit, curabis ut sciam; cui quidem quam primum agendum puto, praesertim si statuit. sermunculum enim omnem aut restinxerit aut sedarit. sunt enim qui lo- quantur etiam mecum. sed haec ipse optime, praesertim si etiam tecum loquetur. Mihi est in animo proficisci &7XI& Kal. hic enim nihil habeo quod agam, ne hercule illic quidem nec usquam, sed tamen aliquid illic. hodie Spintherem exspecto. misit enim Brutus ad me. per litteras purgat Caesarem de interitu Marcelli; in quem, ne si insidiis quidem ille interfectus esset, caderet ulla suspicio. nunc vero, cum de Magio constet, nonne furor eius causam omnem sustinet? plane quid sit non intellego. explanabis igitur. quamquam nihil habeo quod dubitem nisi ipsi Magio quae fuerit causa amentiae; pro quo quidem etiam sponsor sum factus. et nimirum id fuit. solvendo enim non erat. credo eum petisse a Marcello aliquid et illum, ut erat, constantius respon- disse. {47Scr. in Arpinati x Kal. Quint. an. 45}47 [2CICERO ATTICO SAL.]2 '$*OU) TAU)TO\N EI)=DOS.&' credebam esse facile; totum est aliud postea quam sum a te diiunctior. sed fuit faciendum, ut et consti- tuerem mercedulas praediorum et ne magnum onus obser- vantiae Bruto nostro imponerem. posthac enim poterimus commodius colere inter nos in Tusculano. hoc autem tempore, @1 cum ille me cottidie videre vellet, ego ad illum ire non possem, privabatur omni delectatione Tusculani. Tu igitur si Servilia venerit, si Brutus quid egerit, etiam si constituerit quando obviam, quicquid denique erit quod scire me oporteat, scribes. Pisonem, si poteris, convenies. vides quam maturum sit. sed tamen quod commodo tuo fiat. {47Scr. in Arpinati ix Kal. Quint. an. 45}47 [2CICERO ATTICO SAL.]2 Valde me momorderunt [epistulae] tuae de Attica nostra; eaedem [sane] tamen sanaverunt. quod enim te ipse conso- labare eisdem litteris, id mihi erat satis firmum ad leniendam aegritudinem. Ligarianam praeclare vendidisti. posthac quicquid scripsero, tibi praeconium deferam. quod ad me Varrone scribis, scis me antea orationes aut aliquid id genus solitum scribere ut Varronem nusquam possem intexere. postea autem quam haec coepi $FILOLOGW/TERA&, iam Varro mihi denuntiaverat magnam sane et gravem $PROSFW/NHSIN&. biennium praeteriit cum ille $*KALLIPPI/DHS& adsiduo cursu cubitum nullum processerit. ego autem me parabam ad id quod ille mihi misisset ut '$AU)TW=| TW=| $ME/TRW| KAI\ LW/I+ON&', si modo potuissem; nam hoc etiam Hesiodus ascribit, '$AI)/ KE DU/NHAI&'. nunc illam $PERI\ *TELW=N SU/NTACIN& sane mihi probatam Bruto, ut tibi placuit, despondimus, idque tu eum non nolle mihi scripsisti. ergo illam $*)AKADHMIKH/N&, in qua homines nobiles illi quidem sed nullo modo philologi nimis acute loquuntur, ad Varronem transferamus. etenim sunt Antiochia, quae iste valde probat. Catulo et Lucullo alibi @1 reponemus, ita tamen si tu hoc probas; deque eo mihi rescribas velim. De Brinniana auctione accepi a Vestorio litteras. ait sine ulla controversia rem ad me esse collatam. Romae videlicet aut in Tusculano me fore putaverunt a. d. &7VIII& Kal. Quint. dices igitur vel amico tuo Suettio, coheredi meo, vel Labeoni nostro paulum proferant auctionem; me circiter Nonas in Tusculano fore. [2tu]2 cum Pisone; Erotem habes. de Scapulanis hortis toto pectore cogitemus. dies adest. {47Scr. in Arpinati viii Kal. Quint. an. 45}47 [2CICERO ATTICO SAL.]2 Commotus tuis litteris, quod ad me de Varrone scripseras, totam Academiam ab hominibus nobilissimis abstuli, transtuli ad nostrum sodalem et e duobus libris contuli in quattuor. grandiores sunt omnino quam erant illi, sed tamen multa detracta. tu autem mihi pervelim scribas qui intellexeris illum velle; illud vero utique scire cupio quem intellexeris ab eo $ZHLOTUPEI=SQAI&, nisi forte Brutum. id hercle restabat! sed tamen scire pervelim. libri quidem ita exierunt, nisi forte me communis $FILAUTI/A& decipit, ut in tali genere ne apud Graecos quidem simile quicquam. tu illam iacturam feres aequo animo quod illa quae habes de Academicis frustra descripta sunt. multo tamen haec erunt splendidiora, breviora, meliora. Nunc autem $A)PORW=& quo me vertam. volo Dolabellae valde @1 desideranti; non reperio quid, et simul $AI)DE/OMAI *TRW=AS&, neque, si aliud quid, potero $ME/MYIN& effugere. aut cessandum igitur aut aliquid excogitandum. Sed quid haec levia curamus? Attica mea, obsecro te, quid agit? quae me valde angit. sed crebro regusto tuas litteras; in iis acquiesco. tamen exspecto novas. Brinni libertus, coheres noster, scripsit ad me velle, si mihi placeret, coheredes [2se]2 et Sabinum Albium ad me venire. id ego plane nolo. hereditas tanti non est. et tamen obire auctionis diem facile poterunt (est enim &7III& Id.) si me in Tusculano postridie Nonas mane convenerint. quod si laxius volent proferre diem, poterunt vel biduum vel triduum vel ut videbitur; nihil enim interest. qua re nisi iam profecti sunt, retinebis homines. de Bruto, si quid erit, de Caesare si quid scies, si quid erit praeterea, scribes. {47Scr. in Arpinati vii Kal. Quint. an. 45}47 [2CICERO ATTICO SAL.]2 Illud etiam atque etiam consideres velim, placeatne tibi mitti ad Varronem quod scripsimus. etsi etiam ad te aliquid pertinet; nam scito te ei dialogo adiunctum esse tertium. opinor igitur consideremus. etsi nomina iam facta sunt; sed vel induci vel mutari possunt. Quid agit, obsecro te, Attica nostra? nam triduo abs te nullas acceperam, nec mirum; nemo enim venerat, nec for- tasse causa fuerat. itaque ipse quid scriberem non habebam. @1 quo autem die has Valerio dabam exspectabam aliquem meorum. qui si venisset et a te quid attulisset, videbam non defuturum quid scriberem. {47Scr. in Arpinati vi Kal. Quint. an. 45}47 [2CICERO ATTICO SAL.]2 Nos cum flumina et solitudines sequeremur quo facilius sustentare nos possemus, pedem e villa adhuc egressi non sumus; ita magnos et adsiduos imbris habebamus. illam $*)AKADHMIKH\N $SU/NTACIN& totam ad Varronem traduximus. primo fuit Catuli, Luculli, Hortensi; deinde, quia $PARA\ TO\ PRE/PON& videbatur, quod erat hominibus nota non illa quidem $A)PAIDEUSI/A& sed in his rebus $A)TRIYI/A&, simul ac veni ad villam eosdem illos sermones ad Catonem Brutumque transtuli. ecce tuae litterae de Varrone. nemini visa est aptior Antiochia ratio. sed tamen velim scribas ad me, primum placeatne tibi aliquid ad illum, deinde, si placebit, hocne potissimum. Quid Servilia? iamne venit? Brutus ecquid agit et quando? de Caesare quid auditur? ego ad Nonas, quem ad modum dixi. tu cum Pisone, si quid poteris. {47Scr. in Arpinati v Kal. Quint. an. 45}47 [2CICERO ATTICO SAL.]2 &7V& Kal. exspectabam Roma aliquid, non quo imperassem aliquid tuis. nunc igitur eadem illa, quid Brutus cogitet, aut, si aliquid egit [2quid egerit]2, ecquid a Caesare. sed quid ista quae minus @1 curo? Attica nostra quid agat scire cupio. etsi tuae litterae (sed iam nimis veteres sunt) recte sperare iubent, tamen exspecto recens aliquid. {47Scr. in Arpinati iv Kal. Quint. an. 45}47 [2CICERO ATTICO SAL.]2 Vides propinquitas quid habet. nos vero conficiamus hortos. colloqui videbamur in Tusculano cum essem; tanta erat crebritas litterarum. sed id quidem iam erit. ego interea admonitu tuo perfeci sane argutulos libros ad Varronem, sed tamen exspecto quid ad ea quae scripsi ad te: primum qui intellexeris eum desiderare a me, cum ipse homo $POLUGRAFW/- $TATOS& numquam me lacessisset; deinde quem $ZHLOTUPEI=N [2intellexeris. quod si non Brutum,]2 multo Hortensium minus aut eos qui de re publica loquuntur. plane hoc mihi explices velim in primis, maneasne in sententia ut mittam ad eum quae scripsi an nihil necesse putes. sed haec coram. {47Scr. in Arpinati iii Kal. Quint. an. 45}47 [2CICERO ATTICO SAL.]2 Commodum discesserat Hilarus librarius &7IV& Kal., cui dederam litteras ad te, cum venit tabellarius cum tuis litteris pridie datis; in quibus illud mihi gratissimum fuit, quod Attica nostra rogat te ne tristis sis, quodque tu $A)KI/NDUNA& esse scribis. Ligarianam, ut video, praeclare auctoritas tua commendavit. @1 scripsit enim ad me Balbus et Oppius mirifice se probare ob eamque causam ad Caesarem eam se oratiunculam misisse. hoc igitur idem tu mihi antea scripseras. In Varrone ista causa me non moveret, ne viderer $FILE/NDOCOS&. sic enim constitueram, neminem includere in dialogos eorum qui viverent; sed quia [2scripseras]2 et desiderari a Varrone et magni illum aestimare, eos confeci, et absolvi nescio quam bene, sed ita accurate ut nihil posset supra, Academicam omnem quaestionem libris quattuor. in eis quae erant contra $A)KATA- $LHYI/AN& praeclare collecta ab Antiocho Varroni dedi. ad ea ipse respondeo; tu es tertius in sermone nostro. si Cottam et Varronem fecissem inter se disputantis, ut a te proximis litteris admoneor, meum $KWFO\N PRO/SWPON& esset. hoc in antiquis personis suaviter fit, ut et Heraclides in multis et nos in sex de re publica libris fecimus. sunt etiam de oratore nostri tres mihi vehementer probati. in eis quoque eae personae sunt ut mihi tacendum fuerit. Crassus enim loquitur, Antonius, Catulus senex, C. Iulius, frater Catuli, Cotta, Sulpicius. puero me hic sermo inducitur, ut nullae esse possent partes meae. quae autem his temporibus scripsi $*)ARISTOTE/LEION& morem habent, in quo ita sermo inducitur ceterorum ut penes ipsum sit princi- patus. ita confeci quinque libros $PERI\ *TELW=N& ut Epicurea L. Torquato, Stoica M. Catoni, $*PERIPATHTIKA\& M. Pisoni darem. $A)ZHLOTU/PHTON& id fore putaram quod omnes illi decesserant. haec Academica, ut scis, %cum% Catulo, Lucullo, Hortensio contuleram. sane in personas non cadebant; erant enim @1 $LOGIKW/TERA& quam ut illi de iis somniasse umquam viderentur. itaque ut legi tuas de Varrone, tamquam $E(/RMAION& adripui. aptius esse nihil potuit ad id philosophiae genus, quo ille maxime mihi delectari videtur, eaeque partes ut non sim consecutus ut superior mea causa videatur. sunt enim vehe- menter $PIQANA\& Antiochia; quae diligenter a me expressa acumen habent Antiochi, nitorem orationis nostrum, si modo is est aliquid in nobis. sed tu dandosne putes hoc libros Varroni etiam atque etiam videbis. mihi quaedam occurrunt; sed ea coram. {47Scr. in Arpinati prid. Kal. aut Kal. Quint. an. 45}47 [2CICERO ATTICO SAL.]2 Dic mihi, placetne tibi primum edere iniussu meo? hoc ne Hermodorus quidem faciebat, is qui Platonis libros solitus est divulgare, ex quo '$LO/GOISIN *(ERMO/DWROS&'. quid illud? rectumne existimas cuiquam [2ante quam]2 Bruto, cui te auctore $PROS- $FWNW=&? scripsit enim Balbus ad me se a te quintum de finibus librum descripsisse; in quo non sane multa mutavi, sed tamen quaedam, tu autem commode feceris si reliquos continueris, ne et $A)DIO/RQWTA& habeat Balbus et $E(/WLA& Brutus. sed haec hactenus, ne videar $PERI\ MIKRA\ SPOUDA/ZEIN&. etsi nunc quidem maxima mihi sunt haec. quid est enim aliud? Varroni quidem quae scripsi te auctore ita propero mittere ut iam Romam miserim describenda. ea si voles, statim habebis. scripsi enim ad librarios ut fieret tuis, si tu velles, describendi potestas. ea vero continebis quoad ipse te videam; quod diligentissime facere soles cum a me tibi dictum est. @1 Quo modo autem fugit me tibi dicere? mirifice Caerellia studio videlicet philosophiae flagrans describit a tuis: istos ipsos de finibus habet. ego autem tibi confirmo (possum falli ut homo) a meis eam non habere; numquam enim ab oculis meis afuerunt. tantum porro aberat ut binos scriberent, vix singulos confecerunt. tuorum tamen ego nullum delictum arbitror itemque te volo existimare; a me enim praetermissum est ut dicerem me eos exire nondum velle. hui, quam diu de nugis! de re enim nihil habeo quod loquar. De Dolabella tibi adsentior. coheredes, ut scribis, in Tuscu- lano. de Caesaris adventu scripsit ad me Balbus non ante Kal. Sext. de Attica optime, quod levius ac lenius et quod fert $EU)KO/LWS&. quod autem de illa nostra cogitatione scribis, in qua nihil tibi cedo, ea quae novi valde probo, hominem, domum, facultates. quod caput est, ipsum non novi sed audio laudabilia, de Scrofa etiam proxime. accedit, si quid hoc ad rem, $EU)GENE/- $STEROS& est etiam quam pater. coram igitur, et quidem pro- penso animo ad probandum. accedit enim quod patrem, ut scire te puto, plus etiam quam non modo tu sed quam ipse scit, amo, idque et merito et iam diu. @1 {47Scr. in Arpinati c. vi Non. Quint. an. 45}47 [2CICERO ATTICO SAL.]2 A Caesare litteras accepi consolatorias datas prid. Kal. Mai. Hispali. de urbe augenda quid sit promulgatum non intellexi. id scire sane velim. Torquato nostra officia grata esse facile patior eaque augere non desinam. Ad Ligarianam de uxore Tuberonis et privigna neque possum iam addere (est enim pervulgata) neque Tuberonem volo offendere; mirifice est enim $FILAI/TIOS&. theatrum quidem sane bellum habuisti. Ego [2et]2si hoc loco facillime sustentor, tamen te videre cupio. itaque ut constitui adero. fratrem credo a te esse conventum. scire igitur studeo quid egeris. De fama nihil sane laboro, etsi scripseram ad te tunc stulte 'nihil melius'; curandum enim non est. atque hoc 'in omni vita sua quemque [2a]2 recta conscientia traversum unguem non oportet discedere' viden quam $FILOSO/FWS&? an tu nos frustra existimas haec in manibus habere? $DEDH=XQAI& te nollem quod nihil erat. redeo enim rursus eodem: quicquamne me putas curare in toto, nisi ut ei ne desim? id ago scilicet ut iudicia videar tenere. $MH\ GA\R AU)TOI=S.& vellem tam domestica ferre possem quam ista contemnere. putas autem me voluisse aliquid quod perfectum non sit? non licet scilicet sententiam suam. sed tamen quae tum acta sunt non possum non probare, et tamen non curare pulchre possum, sicuti facio. sed nimium multa de nugis. @1 {47Scr. in Arpinati iv Non. Quint., ut vid., an. 45}47 [2CICERO ATTICO SAL.]2 De Varrone non sine causa quid tibi placeat tam diligenter exquiro. occurrunt mihi quaedam. sed ea coram. te autem $A)SMENAI/TATA& intexo, faciamque id crebrius. proximis enim tuis litteris primum te id non nolle cognovi. De Marcello scripserat ad me Cassius antea, $TA\ KATA\ ME/ROS Servius. o rem acerbam! Ad prima redeo. scripta nostra nusquam malo esse quam apud te, sed ea tum foras dari cum utrique nostrum videbitur. ego et librarios tuos culpa libero neque te accuso, et tamen aliud quiddam ad te scripseram, Caerelliam quaedam habere [2quae a meis habere]2 non potuerit. Balbo quidem intellegebam sat faciendum fuisse; tantum nolebam aut obsoletum Bruto aut Balbo incohatum dari. Varroni, simul ac te videro, si tibi videbitur, mittam. quid autem dubitarim, cum videro te, scies. Attributos quod appellas, valde probe. te de praedio Oviae exerceri moleste fero. de Bruto nostro perodiosum, sed vita fert. mulieres autem vix satis humane quae inimico animo s[2e g]2erant, cum [2in]2 utraque officio pareat. Tullium scribam nihil fuit quod appellares; nam tibi mandassem si fuisset. nihil enim est apud eum postium nomine voti, sed est quiddam apud illum meum. id ego in hanc rem statui conferre. itaque et ego recte tibi dixi ubi esset et tibi ille recte negavit. sed hoc quoque @1 ipsum continuo adoriamur. lucum [2in]2 hominibus non sane probo quod est desertior, sed habet $EU)LOGI/AN&. verum hoc quoque ut censueris, quippe qui omnia. ego ut constitui adero, atque utinam tu quoque eodem die! sin quid (multa enim), utique postridie. etenim coheredes, a quis sine te opprimi %militia% est. Alteris iam litteris nihil ad me [2de]2 Attica. sed id quidem in optima spe pono; illud accuso, non te sed illam, ne salutem quidem. at tu et illi et Piliae plurimam, nec me tamen irasci indicaris. epistulam Caesaris misi, si minus legisses. {47Scr. in Tusculano fort. vii Id. Quint. an. 45}47 [2CICERO ATTICO SAL.]2 De Varrone loquebamur: lupus in fabula. venit enim ad me et quidem id temporis ut retinendus esset. sed ego ita egi ut non scinderem paenulam. memini enim tuum 'et multi erant nosque imparati'. quid refert? paulo post C. Capito cum T. Carrinate. horum ego vix attigi paenulam. tamen re- manserunt ceciditque belle. sed casu sermo a Capitone de urbe augenda, a ponte Mulvio Tiberim perduci secundum montis Vaticanos, campum Martium coaedificari, illum autem cam- pum Vaticanum fieri quasi Martium campum. 'quid ais?' inquam; 'at ego ad tabulam ut, si recte possem, Scapulanos hortos'. 'cave facias' inquit; 'nam ista lex perferetur; vult @1 enim Caesar'. audire me facile passus sum, fieri autem moleste fero. sed tu quid ais? quamquam quid quaero? nosti dili- gentiam Capitonis in rebus novis perquirendis. non concedit Camillo. facies me igitur certiorem de Idibus. ista enim me res adducebat. eo adiunxeram ceteras, quas consequi tamen biduo aut triduo post facile potero. te tamen in via confici minime volo; quin etiam Dionysio ignosco. de Bruto quod scribis, feci ut ei liberum esset, quod ad me attineret. scripsi enim ad eum heri, Idibus iam eius opera mihi nihil opus esse. {47Scr. in Tusculano vi Id. Quint. an. 45}47 [2CICERO ATTICO SAL.]2 Antemeridianis tuis litteris heri statim rescripsi; nunc respondeo vespertinis. Brutus mallem me arcesseret. nam et aequius erat, cum illi iter instaret et subitum et longum, et mehercule nunc, cum ita simus adfecti ut non possimus plane simul vivere (intellegis enim profecto in quo maxime posita sit $SUMBI/WSIS&), facile patiebar nos potius Romae una esse quam in Tusculano. Libri ad Varronem non morabuntur. sunt enim adfecti, ut vidisti; tantum librariorum menda tolluntur. de quibus libris scis me dubitasse, sed tu videris. item quos Bruto mittimus in manibus habent librarii. Mea mandata, ut scribis, explica. quamquam ista retentione omnis ait uti Trebatius; quid tu istos putas? nosti domum. qua re confice $EU)LABW=S&. incredibile est quam ego ista non @1 curem. omni tibi adseveratione adfirmo, quod mihi credas velim, mihi maiori offensioni esse quam delectationi possessiun- culas meas. magis enim doleo me non habere cui tradam quam habere qui utar. atque illud Trebatius se tibi dixisse narrabat; tu autem verius es fortasse ne ego invitus audirem. fuit id quidem humanitatis, sed, mihi crede, iam ista non curo. qua re da te in sermonem et praesta et confice et ita cum Polla loquere ut te cum illo Scaeva loqui putes nec existimes eos qui non debita consectari soleant quod debeatur remissuros. de die tantum videto, et id ipsum bono modo. {47Scr. in Tusculano v Id. Quint. an. 45}47 [2CICERO ATTICO SAL.]2 Quid est quod Hermogenes mihi Clodius, Andromenem sibi dixisse se Ciceronem vidisse Corcyrae? ego enim audita tibi putarem. nil igitur ne ei quidem litterarum? an non vidit? facies ergo ut sciam. Quid tibi ego de Varrone rescribam? quattuor $DIFQE/RAI sunt in tua potestate. quod egeris id probabo. nec tamen $AI)DE/OMAI *TRW=AS&. quid enim? sed ipsi quam res illa probaretur magis verebar. sed quoniam tu suscipis, in alteram aurem. De retentione rescripsi ad tuas accurate scriptas litteras. conficies igitur, et quidem sine ulla dubitatione aut retrecta- tione. hoc fieri et oportet et opus est. @1 {47Scr. in Tusculano iv Id. Quint. an. 45}47 [2CICERO ATTICO SAL.]2 De Andromene ut scribis ita putaram. scisses enim mihique dixisses. tu tamen ita mihi de Bruto scribis ut de te nihil. quando autem illum putas? nam ego Romam prid. Id. Bruto ita volui scribere (sed, quoniam tu te legisse scribis, fui fortasse $A)SAFE/STEROS&), me ex tuis litteris intellexisse nolle eum me quasi prosequendi sui causa Romam nunc venire. sed, quoniam iam adest meus adventus, fac, quaeso, ne quid eum Idus impediant quo minus suo commodo in Tusculano sit. nec enim ad tabulam eum desideraturus eram (in tali enim negotio cur tu unus non satis es?), sed ad testamentum volebam, quod iam malo alio die, ne ob eam causam Romam venisse videar. scripsi igitur ad Brutum iam illud quod putassem Idibus nihil opus esse. velim ergo totum hoc ita gubernes ut ne minima quidem re ulla Bruti commodum impediamus. Sed quid est tandem quod perhorrescas quia tuo periculo iubeam libros dari Varroni? etiam nunc si dubitas, fac ut sciamus. nihil est enim illis elegantius. volo Varronem, prae- sertim cum ille desideret; sed est, ut scis, '$DEINO\S A)NH/R: TA/XA $KEN KAI\ A)NAI/TION AI)TIO/W|TO&'. ita mihi saepe occurrit vultus eius querentis fortasse vel hoc, meas partis in iis libris copiosius defensas esse quam suas, quod mehercule non esse intelleges, si quando in Epirum veneris. nam nunc Alexionis epistulis cedimus. sed tamen ego non despero probatum iri Varroni et id, quoniam impensam fecimus in macrocolla, facile patior @1 teneri. sed etiam atque etiam dico, tuo periculo fiet. qua re si addubitas, ad Brutum transeamus; est enim is quoque Anti- ochius. o Academiam volaticam et sui similem! modo huc, modo illuc. sed, quaeso, epistula mea ad Varronem valdene tibi placuit? male mi sit si umquam quicquam tam enitar. ergo [at ego] ne Tironi quidem dictavi, qui totas $PERIOXA\S persequi solet, sed Spintharo syllabatim. {47Scr. in Tusculano iii Id. Quint. an. 45}47 [2CICERO ATTICO SAL.]2 O rem indignam! gentilis tuus urbem auget quam hoc biennio primum vidit, et ei parum magna visa est quae etiam ipsum capere potuerit. hac de re igitur exspecto tuas litteras. Varroni scribis te, simul ac venerit. dati igitur iam sunt nec tibi integrum est: hui, si scias quanto periculo tuo! aut fortasse litterae meae te retardarunt, si eas nondum legeras cum has proximas scripsisti. scire igitur aveo quo modo res se habeat. De Bruti amore vestraque ambulatione, etsi mihi nihil novi adfers sed idem quod saepe, tamen hoc audio libentius quo saepius, eoque mihi iucundius est quod tu eo laetaris, certiusque eo est quod a te dicitur. @1 {47Scr. in Tusculano prid. Id. Quint. an. 45}47 [2CICERO ATTICO SAL.]2 Ego vero utar prorogatione diei, tuque humanissime fecisti qui me certiorem feceris, atque ita ut eo tempore acciperem litteras quo non exspectarem, tuque ut ab ludis scriberes. sunt omnino mihi quaedam agenda Romae, sed consequemur biduo post. {47Scr. in Tusculano v Kal. Sext., ut vid., an. 45}47 [2CICERO ATTICO SAL.]2 O suavis tuas litteras!_etsi acerba pompa. verum tamen scire omnia non acerbum est, vel de Cotta_populum vero prae- clarum, quod propter malum vicinum ne victoriae quidem ploditur! Brutus apud me fuit; cui quidem valde placebat me aliquid ad Caesarem. adnueram; sed pompa me deterret. Tu tamen ausus es Varroni dare! exspecto quid iudicet. quando autem perleget? de Attica probo. est quiddam etiam animum levari cum spectatione tum etiam religionis opinione et fama. Cottam mi velim mittas; Libonem mecum habeo et habue- ram ante Cascam. Brutus mihi T. Ligari verbis nuntiavit, quod appelletur L. Corfidius in oratione Ligariana, erratum esse meum. sed, ut aiunt, $MNHMONIKO\N A(MA/RTHMA&. sciebam Corfidium pernecessarium Ligariorum; sed eum video ante esse mortuum. da igitur, quaeso, negotium Pharnaci, Antaeo, Salvio ut id nomen ex omnibus libris tollatur. @1 {47Scr. in Tusculano c. iii Id. Sext. an. 45}47 [2CICERO ATTICO SAL.]2 Fuit apud me Lamia post discessum tuum epistulamque ad me attulit missam sibi a Caesare. quae quamquam ante data erat quam illae Diocharinae, tamen plane declarabat illum ante ludos Romanos esse venturum. in qua extrema scriptum erat ut ad ludos omnia pararet neve committeret ut frustra ipse properas- set. prorsus ex his litteris non videbatur esse dubium quin ante eam diem venturus esset, itemque Balbo, cum eam epistulam legisset videri, Lamia dicebat. Dies feriarum mihi additos video sed quam multos fac, si me amas, sciam. de Baebio poteris et de altero vicino Egnatio. Quod me hortaris ut eos dies consumam in philosophia explicanda, currentem tu quidem; sed cum Dolabella viven- dum esse istis diebus vides. quod nisi me Torquati causa teneret, satis erat dierum ut Puteolos excurrere possem et ad tempus redire. Lamia quidem a Balbo, ut videbatur, audiverat multos nummos domi esse numeratos, quos oporteret quam primum dividi, magnum pondus argenti praeter praedia; auctionem primo quoque tempore fieri oportere. scribas ad me velim quid tibi placeat. equidem, si ex omnibus esset eligendum, nec diligentiorem nec officiosiorem nec mehercule nostri studiosiorem facile delegissem Vestorio, ad quem accura- tissimas litteras dedi; quod idem te fecisse arbitror. mihi quidem hoc satis videtur. tu quid dicis? unum enim pungit, ne neglegentiores esse videamur. exspectabo igitur tuas litteras. @1 {47Scr. in Tusculano prid. Id. Sext. an. 45 (%14`1)}47 [2CICERO ATTICO SAL.]2 Pollex quidem, ut dixerat ad Id. Sext., ita mihi Lanuvi prid. Id. praesto fuit, sed plane pollex, non index. cognosces igitur ex ipso. Balbum convenit (Lepta enim de sua munerum curatione laborans me ad eum perduxerat), in eo autem Lanuvino quod lepido tradidit. ex eo hoc primum: 'paulo ante acceperam eas litteras in quibus magno opere se confirmat ante ludos Ro- manos.' legi epistulam. multa de meo Catone, quo saepissime legendo se dicit copiosiorem factum, Bruti Catone lecto se sibi visum disertum. [2tum]2 ex eo congnovi cretionem Cluvi (o Vestorium neglegentem!), liberam cretionem testibus prae- sentibus sexaginta diebus. metuebam ne ille arcessendus esset. nunc mittendum est ut meo iussu cernat. idem igitur Pollex. etiam de hortis Cluvianis egi cum Balbo. nil liberalius. se enim statim ad Caesarem scripturum, Cluvium autem a T. Hordeonio legare et Terentiae HS &7I#1100#1100#1100& et sepulcro multisque rebus, nihil a nobis. subaccusa, quaeso, Vestorium. quid minus probandum quam Plotium unguentarium per suos pueros omnia tanto ante Balbo, illum mi ne per meos quidem? de Cossinio doleo; dilexi hominem. Quinto delegabo si quid @1 aeri meo alieno superabit et emptionibus, ex quibus mi etiam aes alienum faciendum puto. de domo Arpini nil scio. Vestorium nil est quod accuses. iam enim obsignata hac epistula noctu tabellarius noster venit et ab eo litteras diligenter scriptas attulit et exemplum testamenti. {47Scr. in Tusculano Id. Sext. an. 45}47 [2CICERO ATTICO SAL.]2 'Postea quam abs te, Agamemno,' non 'ut venirem' (nam id quoque fecissem nisi Torquatus esset) sed ut scriberem 'tetigit auris nuntius, extemplo' instituta omisi; ea quae in manibus habebam abieci, quod iusseras edolavi. tu velim e Pollice cognoscas rationes nostras sumptuarias. turpe est enim nobis illum, qualiscumque est, hoc primo anno egere. post modera- bimur diligentius. idem Pollex remittendus est ut ille cernat. plane Puteolos non fuit eundum cum ob ea quae ad te scripsi tum quod Caesar adest. Dolabella scribit se ad me postridie Idus. o magistrum molestum! {47Scr. in Tusculano xix Kal. Sept., ut vid., an. 45}47 [2CICERO ATTICO SAL.]2 Velim, si tibi videtur, appelles Balbum et Offilium de auctione proscribenda. equidem locutus sum cum Balbo. placebat (puto conscripta habere Offilium omnia; habet et Balbus)_ sed Balbo placebat propinquum diem et Romae; si Caesar @1 moraretur, posse diem differri. sed is quidem adesse videtur. totum igitur considera; placet enim Vestorio. {47Scr. in Tusculano c. xviii Kal. Sept. an. 45}47 [2CICERO ATTICO SAL.]2 Ante lucem cum scriberem contra Epicureos, de eodem oleo et opera exaravi nescio quid ad te et ante lucem dedi. deinde cum somno repetito simul cum sole experrectus essem, datur mi epistula a sororis tuae filio quam ipsam tibi misi; cuius est principium non sine maxima contumelia_sed fortasse $OU)K $E)PE/STHSEN&. est autem sic, 'ego enim quicquid non belle in te dici potest_'. posse vult in me multa dici non belle, sed ea se negat approbare. hoc quicquam pote impurius? iam cetera leges (misi enim ad te) iudicabisque. Bruti nostri cottidianis adsiduisque laudibus, [ne] quas ab eo de nobis haberi permulti mihi renuntiaverunt, commotum istum aliquando scripsisse aliquid ad me credo; [2credo]2 et ad te, idque ut sciam facies. nam ad patrem de me quid scripserit nescio, de matrem quam pie! 'volueram,' inquit 'ut quam plurimum tecum essem, conduci mihi domum et id ad te scripseram. neglexisti. ita minus multum una erimus. nam ego istam domum videre non possum; qua de causa scis.' hanc autem causam pater odium matris esse dicebat. Nunc me iuva, mi Attice, consilio, '$PO/TERON DI/KA| TEI=XOS U(/YION&', id est utrum aperte hominem asperner et respuam, '$H)\ SKOLIAI=S $A)PA/TAIS&'. ut enim Pindaro sic '$DI/XA MOI NO/OS A)TRE/KEIAN @1 $EI)PEI=N&'. omnino moribus meis illud aptius, sed hoc fortasse temporibus. tu autem quod ipse tibi suaseris diem mihi per- suasum putato. equidem vereor maxime ne in Tusculano opprimar. in turba haec essent faciliora. utrum igitur Asturae? quid si Caesar subito? iuva me, quaeso, consilio. utar eo quod tu decreveris. {47Scr. in Tusculano c. xvii Kal. Sept. an. 45}47 [2CICERO ATTICO SAL.]2 O incredibilem vanitatem! ad patrem domo sibi carendum propter matrem: [2ad matrem]2 plena pietatis. hic autem iam languescit et ait sibi illum iure iratum. sed utar tuo consilio; $SKOLIA\& enim tibi video placere. Romam, ut censes, veniam, sed invitus; valde enim in scribendo haereo. 'Brutum' inquis 'eadem.' scilicet; sed nisi hoc esset, res me ista non cogeret. nec enim inde venit unde mallem neque diu afuit neque ullam litteram ad me. sed tamen scire aveo qualis ei totius itineris summa fuerit. libros mihi de quibus ad te antea scripsi velim mittas et maxime $*FAI/DROU PERI\ *QEW=N& et %$*P*L*L*I*D*O*S&%. {47Scr. in Tusculano c. xvi Kal. Sept. an. 45}47 [2CICERO ATTICO SAL.]2 Itane? nuntiat Brutus illum ad bonos viros? $EU)AGGE/LIA.& sed ubi eos? nisi forte se suspendit. hic autem ut fultum est. ubi igitur $FILOTE/XNHMA& illud tuum quod vidi in Parthenone, @1 Ahalam et Brutum? sed quid faciat? illud optime, 'sed ne is quidem qui omnium flagitiorum auctor bene de nostro'. at ego verebar ne etiam brutus eum diligeret; ita enim significarat iis litteris quas ad me: 'ac vellem aliquid degustasses de fabulis.' sed coram, ut scribis. Etsi quid mi auctor es? advolone an maneo? equidem et in libris haereo et illum hic excipere nolo; ad quem, ut audio, pater hodie ad Saxa %acronoma%. mirum quam inimicus ibat, ut ego obiurgarem. sed ego ipse $KEKE/PFWMAI&. itaque posthac. tu tamen vide quid de adventu meo censeas, et $TA\ O(/LA& cras, si perspici potuerint, mane, statim ut sciam. {47Scr. in Tusculano c. xv Kal. Sept. an. 45}47 [2CICERO ATTICO SAL.]2 Ego vero Quinto epistulam ad sororem misi. cum ille quere- retur filio cum matre bellum et se ob eam causam domo cessurum filio diceret, dixi illum commodas ad matrem litteras, ad te nullas. ille alterum mirabatur, de te autem suam culpam quod saepe graviter ad filium scripsisset de tua in illum iniuria. quod autem relanguisse me dicit, ego ei tuis litteris lectis $SKOLIAI=S A)PA/TAIS& significavi me non fore * * * tum enim mentio Canai. omnino si id consilium placeret, esset necesse; sed, ut scribis, ratio est habenda gravitatis, et utriusque nostrum @1 idem consilium esse debet, etsi in me graviores iniuriae et certe notiores. si vero etiam Brutus aliquid adferet, nulla dubitatio est. sed coram. magna enim res et multae cautionis. cras igitur, nisi quid a te commeatus. {47Scr. in Tusculano xii Kal. Sept. an. 45}47 [2CICERO ATTICO SAL.]2 Heri nescio quid in strepitu videor [2ex te]2 exaudisse cum diceres te in Tusculanum venturum. quod utinam! iterum utinam! tuo tamen commodo. Lepta me rogat ut, si quid sibi opus sit, accurram; mortuus enim Babullius. Caesar, opinor, ex uncia, etsi nihil adhuc; sed Lepta ex triente. veretur autem ne non liceat tenere heredi- tatem, $A)LO/GWS& omnino, sed veretur tamen. is igitur si accierit, accurram; si minus, [2non]2 ante quam necesse erit. tu Pollicem, cum poteris. Laudationem Porciae tibi misi correctam. eo properavi ut, si forte aut Domitio filio aut Bruto mitteretur, haec mitteretur. id, si tibi erit commodum, magno opere cures velim, et velim M. Varronis et Olli mittas laudationem, Olli utique. nam illam legi, volo tamen regustare. quaedam enim vix [mihi] credo legisse me. @1 {47Scr. in Tusculano xii Kal. Sept. an. 45}47 [2CICERO ATTICO SAL.]2 Has alteras hodie litteras. de Xenonis nomine et de Epiroticis <&7XXXX&> nihil potest fieri nec commodius nec aptius quam ut scribis. id eras locutus mecum eodem modo. Balbus minor mecum. nihil novi sane, nisi Hirtium cum Quinto acerrime pro me litigasse; omnibus eum locis facere maximeque in conviviis; cum multa de me tum redire ad patrem; nihil autem ab eo tam $A)CIOPI/STWS& dici quam alienis- simos nos esse a Caesare, fidem nobis habendam non esse, me vero etiam cavendum ($FOBER&[2$O\N&]2 $A)\N H)=N& nisi viderem scire regem me animi nihil habere), Ciceronem vero meum vexari. sed id quidem arbitratu suo. Laudationem Porciae gaudeo me ante dedisse Leptae tabellario quam tuas acceperim litteras. eam tu igitur, si me amas, curabis, si modo mittetur, isto modo mittendam Domitio et Bruto. De gladiatoribus, de ceteris quae scribis $A)NEMOFO/RHTA&, facies me cottidie certiorem. {47Scr. in Tusculano xi Kal. Sept. an. 45}47 [2CICERO ATTICO SAL.]2 Atticae primum salutem, quam equidem rure esse arbitror; multam igitur salutem, et Piliae. De Tigellio, si quid novi. qui quidem, ut mihi Gallus Fabius scripsit, $ME/MYIN A)NAFE/REI& mihi quandam iniquissimam, me @1 Phameae defuisse cum eius causam recepissem. quam quidem receperam contra pueros Octavios Cn. filios non libenter; sed et Phameae causa volebam. erat enim, si meministi, in con- sulatus petitione per te mihi pollicitus si quid opus esset; quod ego perinde tuebar ac si usus essem. is ad me venit dixitque iudicem operam dare sibi constituisse eo die ipso quo de Sestio nostro lege Pompeia in consilium iri necesse erat. scis enim dies illorum iudiciorum praestitutos fuisse. respondi non ignorare eum quid ego deberem Sestio. quem vellet alium diem si sumpsisset, me ei non defuturum. ita tum ille discessit iratus. puto me tibi narrasse. non laboravi scilicet nec hominis alieni iniustissimam iracundiam mihi curandam putavi. Gallo autem narravi, cum proxime Romae fui, quid audissem, neque nominavi Balbum minorem. habuit suum negotium Gallus, ut scribit. ait illum me animi conscientia quod Phamean desti- tuissem de [2se]2 suspicari. qua re tibi hactenus mando, de illo nostro, is quid poteris, exquiras, de me ne quid labores. est bellum aliquem libenter odisse et quem ad modum [2non omnibus dormire, ita]2 non omnibus servire. etsi mehercule, ut tu intellegis, magis mihi isti serviunt, si observare servire est. {47Scr. in Tusculano c. x Kal. Sept. an. 45}47 [2CICERO ATTICO SAL.]2 Admonitus quibusdam tuis litteris ut ad Caesarem uberiores litteras mittere instituerem, cum mihi Balbus nuper in Lanuvino dixisset se et Oppium scripsisse ad Caesarem me legisse libros @1 contra Catonem et vehementer probasse, conscripsi de iis ipsis libris epistulam Caesari quae deferretur ad Dolabellam; sed eius exemplum misi ad Oppium et Balbum, scripsique ad eos ut tum deferri ad Dolabellam iuberent meas litteras si ipsi exemplum probassent. ita mihi rescripserunt, nihil umquam se legisse melius, epistulamque meam iusserunt dari Dolabellae. Vestorius ad me scripsit ut iuberem mancipio dari servo suo pro mea parte Hetereio cuidam fundum Brinnianum, ut ipse ei Puteolis recte mancipio dare posset. eum servum, si tibi videbitur, ad me mittes; opinor enim ad te etiam scripsisse Vestorium. De adventu Caesaris idem quod a te mihi scriptum est ab Oppio et Balbo. miror te nihildum cum Tigellio; velut hoc ipsum, quantum acceperit, prorsus aveo scire, nec tamen flocci facio. Quaeris quid cogitem de obviam itione. quid censes nisi Alsium? et quidem ad Murenam de hospitio scripseram, sed opinor cum Matio profectum. Silius tuus igitur urgebitur. Scripto iam superiore versiculo Eros mihi dixit sibi Murenam liberalissime respondisse. eo igitur utamur. nam Silius culcitas non habet. Dida autem, opinor, hospitibus totam villam concessit. {47Scr. in Tusculano ix Kal. Sept. an. 45 (%14`2)}47 [2CICERO ATTICO SAL.]2 Ad Caesarem quam misi epistulam eius exemplum fugit me tum tibi mittere. nec id fuit quod suspicaris, ut me puderet tui ne ridicule Micyllus, nec mehercule scripsi aliter ac si $PRO\S $I)/SON O(/MOIO/N&que scriberem. bene enim existimo de illis libris, @1 ut tibi coram. itaque scripsi et $A)KOLAKEU/TWS& et tamen sic ut nihil eum existimem lecturum libentius. De Attica nunc demum mihi est exploratum; itaque ei de integro gratulare. Tigellium totum mihi, et quidem quam primum; nam pendeo animi. narro tibi, Quintus cras; sed ad me an ad te nescio. mi scripsit Romam &7VIII& Kal. sed misi qui invitaret. etsi hercle iam Romam veniendum est, ne ille ante advolet. {47Scr. Asturae c. vii Kal. Sept. an. 45}47 [2CICERO ATTICO SAL.]2 Asturam veni &7VIII& Kal. H. &7XII&. vitandi enim caloris causa Lanuvi tris horas acquieveram. tu velim, si grave non erit, efficias ne ante Nonas mihi illuc veniendum sit (id potes per Egnatium Maximum), illud in primis ut cum Publilio me [apene] absente conficias. de quo quae fama sit scribes. 'id populus curat scilicet!' non mehercule arbitror; etenim haec decantata erat fabula. sed complere paginam volui. quid plura? ipse enim adsum, nisi quid tu prorogas. scripsi enim ad te de hortis. @1 {47Scr. Asturae c. vi Kal. Sept. an. 45}47 [2CICERO ATTICO SAL.]2 Ad Hirtium dederam epistulam sane grandem quam scripseram proxime in Tusculano. huic quam tu mihi misisti rescribam alias. nunc alia malo. Quid possum de Torquato, nisi aliquid a Dolabella? quod simul ac, continuo scietis. exspectabam hodie aut summum cras ab eo tabellarios; qui simul ac venerint mittentur ad te. a Quinto exspecto. proficiscens enim e Tusculano &7VIII& Kal., ut scis, misi ad eum tabellarios. Nunc, ad rem ut redeam, 'inhibere' illud tuum, quod valde mihi adriserat, vehementer displicet. est enim verbum totum nauticum. quamquam id quidem sciebam, sed arbitrabar sustineri remos cum inhibere essent remiges iussi. id non esse eius modi didici heri cum ad villam nostram navis appelleretur. non enim sustinent, sed alio modo remigant. id ab $E)POXH=| remotissimum est. qua re facies ut ita sit in libro quem ad modum fuit. dices hoc idem Varroni, si forte mutavit. nec est melius quicquam quam ut Lucilius: 'sustineas currum ut bonus saepe agitator equosque.' semperque Carneades $PROBOLH\N pugilis et retentionem aurigae similem facit $E)POXH=|&. inhibitio autem remigum motum habet et vehementiorem quidem remigationis navem convertentis ad puppim. vides quanto haec diligentius curem quam aut de rumore aut de Pollione, de Pansa etiam. [2sed]2 si quid certius (credo enim palam factum esse); et de Critonio si quid est certi, ne de Metello et Balbino. @1 {47Scr. Asturae iii Kal. Sept. an. 45}47 [2CICERO ATTICO SAL.]2 Lepidus ad me heri vesperi litteras misit Antio. nam ibi erat. habet enim domum quam nos vendidimus. rogat magno opere ut sim Kalendis in senatu; me et sibi et Caesari vehementer gratum esse facturum. puto equidem nihil esse. dixisset enim tibi fortasse aliquid Oppius, quoniam Balbus est aeger, sed tamen malui venire frustra quam desiderari si opus esset [2et]2 moleste ferre postea. itaque hodie Anti, cras ante meridiem domi. tu velim, nisi te impedivisti, apud nos prid. Kal. cum Pilia. Te spero cum Publilio confecisse. equidem Kalendis in Tusculanum recurram; me enim absente omnia cum illis transigi malo. Quinti fratris epistulam ad te misi, non satis humane illam quidem respondentem meis litteris sed tamen quod tibi satis sit, ut equidem existimo. tu videbis. {47Scr. in Puteolano, ut vid., xiv Kal. Ian. an. 45}47 [2CICERO ATTICO SAL.]2 O hospitem mihi tam gravem $A)METAME/LHTON&! fuit enim periucunde. sed cum secundis Saturnalibus ad Philippum vesperi venisset, villa ita completa a militibus est ut vix triclinium ubi cenaturus ipse Caesar esset vacaret; quippe hominum &7CI#1100 CI#1100&. sane sum commotus quid futurum esset postridie; at mihi Barba Cassius subvenit, custodes dedit. @1 castra in agro, villa defensa est. ille tertiis Saturnalibus apud Philippum ad H. &7VII&, nec quemquam admisit; rationes, opinor, cum Balbo. inde ambulavit in litore. post H. &7VIII& in balneum. tum audivit de Mamurra, vultum non mutavit. unctus est, accubuit. $E)METIKH\N& agebat; itaque et edit et bibit $A)DEW=S& et iucunde, opipare sane et apparate nec id solum sed 'bene cocto et condito, sermone bono et, si quaeris, libenter.' praeterea tribus tricliniis accepti $OI( PERI\ AU)TO\N& valde copiose. libertis minus lautis servisque nihil defuit. nam lautiores ele- ganter accepi. quid multa? homines visi sumus. hospes tamen non is cui diceres 'amabo te, eodem ad me cum revertere.' semel satis est. $SPOUDAI=ON OU)DE\N& in sermone, $FILO/LOGA& multa. quid quaeris? delectatus est et libenter fuit. Puteolis se aiebat unum diem fore, alterum ad Baias. Habes hospitium sive $E)PISTAQMEI/AN& odiosam mihi, dixi, non molestam. ego paulisper hic, deinde in Tusculanum. Dolabellae villam cum praeteriret, omnis armatorum copia dextra sinistra ad equum nec usquam alibi. hoc ex Nicia. @1 {47Scr. in Tusculano ex. m. Dec. an. 45}47 [2CICERO ATTICO SAL.]2 Venit ille ad me '$KAI\ MA/LA KATHFH/S&'. et ego '"$SU\ DE\ DH\ TI/ $SU/NNOUS&"$;&' 'rogas?' inquit, 'cui iter instet et iter ad bellum, idque cum periculosum tum etiam turpe!' 'quae vis igitur?' inquam. 'aes' inquit 'alienum, et tamen ne viaticum quidem habeo.' hoc loco ego sumpsi quiddam de tua eloquentia; nam tacui. at ille: 'sed me maxime angit avunculus.' 'quidnam?' inquam. 'quod mihi' inquit 'iratus est.' 'cur pateris?' inquam, 'malo enim ita dicere quam cur committis?' 'non patiar' inquit; 'causam enim tollam.' et ego: 'rectissime quidem; sed si grave non est, velim scire quid sit causae.' 'quia, dum dubitabam quam ducerem, non satis faciebam matri; ita ne illi quidem. nunc nihil mihi tanti est. faciam quod volunt.' 'feliciter velim' inquam, 'teque laudo. sed quando?' 'nihil ad me' inquit 'de tempore, quoniam rem probo.' 'at ego' inquam 'censeo prius quam proficiscaris. ita patri quoque morem gesseris.' 'faciam' inquit 'ut censes.' hic dialogus sic conclusus est. Sed heus tu, diem meum scis esse &7III& Non. Ian.; aderis igitur. Scripseram iam: ecce tibi orat Lepidus ut veniam. opinor, augures vult habere ad templum effandum. eatur; $MH\ SKO/RDOU&. videbimus te igitur. @1 {47Scr. in suburbano Mati vii Id. Apr. an. 44}47 CICERO ATTICO SAL. Deverti ad illum de quo tecum mane. nihil perditius; explicari rem non posse: 'etenim si ille tali ingenio exitum non reperie- bat, quis nunc reperiet?' quid quaeris? perisse omnia aiebat (quod haud scio an ita sit; verum ille gaudes) adfirmabatque minus diebus &7XX& tumultum Gallicum; in sermonem se post Id. Mart. praeterquam Lepido venisse nemini; ad summam, non posse istaec sic abire. o prudentem Oppium! qui nihilo minus illum desiderat, sed loquitur nihil quod quemquam bonum offendat. sed haec hactenus. Tu quaeso quicquid novi (multa autem exspecto) scribere ne pigrere, in his de Sexto satisne certum, maxime autem de Bruto nostro. de quo quidem ille ad quem deverti Caesarem solitum dicere, 'magni refert hic quid velit, sed quicquid vult valde vult'; idque eum animadvertisse cum pro Deiotaro Nicaeae dixerit; valde vehementer eum visum et libere dicere; atque etiam (ut enim quidque succurrit libet scribere) proxime, cum Sesti rogatu apud eum fuissem exspectaremque sedens quoad vocarer, dixisse eum 'ego dubitem quin summo in odio sim, cum M. Cicero sedeat nec suo commodo me convenire possit? atqui si quisquam est facilis, hic est. tamen non dubito quin me male oderit.' haec et eius modi multa. sed ad proposi- tum: quicquid erit, non modo magnum sed etiam parvum, scribes. equidem nihil intermittam. @1 {47Scr. in suburbano Mati(?) vi Id. Apr. an. 44}47 CICERO ATTICO SAL. Duas a te accepi epistulas heri. ex priore theatrum Publiliumque cognovi, bona signa consentientis multitudinis. plausus vero L. Cassio datus etiam facetus mihi quidem visus est. altera epistula de Madaro scripta, apud quem nullum %$FALA/KWMA&, ut putas. processit enim, sed minus diutius sermone enim% sum retentus. quod autem ad te scripseram, obscure fortasse, id eius modi est: aiebat Caesarem secum, quo tempore Sesti rogatu veni ad eum, cum exspectarem sedens, dixisse 'ego nunc tam sim stultus ut hunc ipsum facilem hominem putem mihi esse amicum, qui tam diu sedens meum commodum exspectet?' habes igitur $FALA/KRWMA& inimicissimum oti, id est Bruti. In Tusculanum hodie, Lanuvi cras, inde Asturae cogitabam. Piliae paratum est hospitium, sed vellem Atticam; verum tibi ignosco. quarum utrique salutem. {47Scr. in Tusculano v Id. Apr. an. 44}47 CICERO ATTICO SAL. Tranquillae tuae quidem litterae. quod utinam diutius! nam Matius posse negabat. ecce autem structores nostri ad frumen- tum profecti, cum inanes redissent, rumorem adferunt magnum Romae domum ad Antonium frumentum omne portari. @1 $PANIKO\N& certe; scripsisses enim. Corumbus Balbi nullus adhuc. est mihi notum nomen; bellus enim esse dicitur architectus. Ad obsignandum tu adhibitus non sine causa videris. volunt enim nos ita putare; nescio cur non animo quoque sentiant. sed quid haec ad nos? odorare tamen Antoni $DIA/QESIN&; quem quidem ego epularum magis arbitror rationem habere quam quicquam mali cogitare. Tu si quid $PRAGMATIKO\N& habes rescribe; sin minus, populi $E)PISHMASI/AN& et mimorum dicta perscribito. Piliae et Atticae salutem. {47Scr. Lanuvi iv Id. Apr. an. 44}47 CICERO ATTICO SAL. Numquid putas me Lanuvi? at ego te istic cottidie aliquid novi suspicor. tument negotia. nam cum Matius, quid censes ceteros? equidem doleo, quod numquam in ulla civitate accidit, non una cum libertate rem publicam recuperatam. horribile est quae loquantur, quae minitentur. ac vereor Gallica etiam bella, ipse Sextus quo evadat. Sed omnia licet concurrant, Idus Martiae consolantur. nostri autem $H(/RWES& quod per ipsos confici potuit gloriosissime et magnificentissime confecerunt; reliquae res opes et copias desiderant, quas nullas habemus. haec ego ad te. tu, si quid novi (nam cottidie aliquid exspecto), confestim ad me, et, si novi nihil, nostro more tamen ne patiamur intermitti litterulas. equidem non committam. @1 {47Scr. Asturae iii Id. Apr. an. 44 (%14`3)}47 CICERO ATTICO SAL. Spero tibi iam esse ut volumus, quoniam quidem $H)SI/THSAS&, cum leviter commotus esses; sed tamen velim scire quid agas. signa bella, quod Calvenna moleste fert se suspectum esse Bruto; illa signa non bona, si cum signis legiones veniunt [2e]2 Gallia. quid tu illas putas quae fuerunt in Hispania? nonne idem postulaturas? quid, quas Annius transportavi[2t]2? %caninium% volui, sed $MNHMONIKO\N A(MA/RTHMA&. a balneatore $FURMO\S POLU/S&. nam ista quidem Caesaris libertorum coniuratio facile op- primeretur, si recte saperet Antonius. O meam stultam verecundiam! qui legari noluerim ante res prolatas, ne deserere viderer hunc rerum tumorem; cui certe si possem mederi, deesse non deberem. sed vides magistratus, si quidem illi magistratus, vides tamen tyranni satellites, [2in]2 imperiis, vides eiusdem exercitus, vides in latere veteranos, quae sunt $EU)RI/PISTA& omnia; eos autem qui orbis terrae custodiis non modo saepti verum etiam magni esse debebant tantum modo laudari atque amari, sed parietibus contineri. atque illi quoquo modo beati, civitas misera. Sed velim scire quid adventus Octavi, num qui concursus ad @1 eum, num quae $NEWTERISMOU=& suspicio. non puto equidem, sed tamen, quicquid est, scire cupio. haec scripsi ad te proficiscens Astura &7III& Id. {47Scr. Fundis prid. Id. Apr. an. 44 (%14`1)}47 CICERO ATTICO SAL. Prid. Id. Fundis accepi tuas litteras cenans. primum igitur melius esse, deinde meliora te nuntiare. odiosa enim illa fuerant, legiones venire. nam de Octavio, susque deque. exspecto quid de Mario; quem quidem ego sublatum rebar a Caesare. Antoni colloquium cum heroibus nostris pro re nata non in- commodum. sed tamen adhuc me nihil delectat praeter Idus Martias. nam quoniam Fundis sum cum Ligure nostro, dis- crucior Sextili fundum a verberone Curtilio possideri; quod cum dico, de toto genere dico. quid enim miserius quam ea nos tueri propter quae illum oderamus? etiamne consules et tribunos pl. in biennium quos ille voluit? nullo modo reperio quem ad modum possim $POLITEU/ESQAI&. nihil enim tam $SO/LOI- $KON& quam tyrannoctonos in caelo esse, tyranni facta defendi. sed vides consules, vides reliquos magistratus, si isti magistratus, vides languorem bonorum. exsultant laetitia in municipiis. dici enim non potest quanto opere gaudeant, ut ad me con- currant, ut audire cupiant mea verba de re [2publica]2. nec ulla interea decreta. sic enim $PEPOLITEU/MEQA& ut victos metueremus. Haec ad te scripsi apposita secunda mensa; plura et $POLI- $TIKW/TERA& postea, et tu quid agas quidque agatur. @1 {47Scr. in Formiano xvii Kal. Mai. an. 44 (%14`1)}47 [2CICERO ATTICO SAL.]2 Postridie Idus Paulum in Caieta vidi. is mihi de Mario et de re publica aliqua, quaedam sane pessima. a te scilicet nihil; nemo enim meorum. sed Brutum nostrum audio visum sub Lanuvio. ubi tandem est futurus? nam cum reliqua tum de hoc scire aveo omnia. ego e Formiano exiens &7XVII& Kal. ut inde altero die in Puteolanum scripsi haec. A Cicerone mihi litterae sane $PEPINWME/NAI& et bene longae. cetera autem vel fingi possunt, $PI/NOS& litterarum significat doctiorem. nunc magno opere a te peto, de quo sum nuper tecum locutus, ut videas ne quid ei desit. id cum ad officium nostrum pertinet tum ad existimationem et dignitatem; quod idem intellexi tibi videri. omnino si ego evolo mense Quintili in Graeciam, sunt omnia faciliora; sed cum sint ea tempora ut certi nihil esse possit quid honestum mihi sit, quid liceat, quid expediat, quaeso, da operam ut illum quam honestissime copio- sissimeque tueamur. Haec et cetera quae ad nos pertinebunt, ut soles, cogitabis, ad meque aut quod ad rem pertineat aut, si nihil erit, quod in buccam venerit scribes. @1 {47Scr. in Sinuessano xvi Kal. Mai. an. 44}47 [2CICERO ATTICO SAL.]2 Tu me iam rebare, cum scribebas, in actis esse nostris; at ego accepi &7XVII& Kal. in deversoriolo Sinuessano tuas litteras. de Mario probe, etsi doleo L. Crassi nepotem. optime tamen etiam Bruto nostro probari Antonium. nam quod Iuniam scribis moderate et amice scriptas litteras attulisse, at mihi Paulus dedit ad se a fratre missas; quibus in extremis erat sibi insidias fieri; se id certis auctoribus comperisse. hoc nec mihi placebat et multo illi minus. reginae fuga mihi non molesta est. Clodia quid egerit scribas ad me velim. de Byzantiis curabis ut cetera et Pelopem ad te arcesses. ego, ut postulas, Baiana negotia chorumque illum de quo scire vis, cum perspexero, tum scribam, ne quid ignores. Quid Galli, quid Hispani, quid Sextus agat vehementer exspecto. ea scilicet tu declarabis, qui cetera. nauseolam tibi tamen causam oti dedisse facile patiebar; videbare enim mihi legenti tuas litteras requiesse paulisper. de Bruto semper ad me omnia perscribito, ubi sit, quid cogitet; quem quidem ego spero iam tuto vel solum tota urbe vagari posse. verum tamen. @1 {47Scr. in Puteolano xv Kal. Mai. an. 44}47 [2CICERO ATTICO SAL.]2 De re publica multa cognovi ex tuis litteris, quas quidem multiiuges accepi uno tempore a Vestori liberto. ad ea autem quae requiris brevi respondebo. primum vehementer me Cluviana delectant. sed quod quaeris quid arcessierim Chry- sippum, tabernae mihi duae corruerunt reliquaeque rimas agunt; itaque non solum inquilini sed mures etiam migrave- runt. hanc ceteri calamitatem vocant, ego ne incommodum quidem. o Socrate et Socratici viri! numquam vobis gratiam referam. di immortales, quam mihi ista pro nihilo! sed tamen ea ratio aedificandi initur, consiliario quidem et auctore Vestorio, ut hoc damnum quaestuosum sit. Hic turba magna est eritque, ut audio, maior; duo quidem quasi designati consules. o di boni! vivit tyrannis, tyrannus occidit! eius interfecti morte laetamur cuius facta defendimus! itaque quam severe nos %M. Cutius% accusat, ut pudeat vivere, neque iniuria. nam mori miliens praestitit quam haec pati; quae mihi videntur habitura etiam vetustatem. Et Balbus hic est multumque mecum. ad quem a Vetere litterae datae prid. Kal. Ian., cum a se Caecilius circumsederetur et iam teneretur, venisse cum maximis copiis Pacorum Parthum; ita sibi esse eum ereptum multis suis amissis. in qua re accusat Vulcatium. ita mihi videtur bellum illud instare. sed Dolabella et Nicias viderint. idem Balbus meliora de Gallia. &7XXI& die @1 litteras habebat Germanos illasque nationes re audita de Caesare legatos misisse ad Aurelium, qui est praepositus ab Hirtio: se quod imperatum esset esse facturos. quid quaeris? omnia plena pacis, aliter ac mihi Calvenna dixerat. {47Scr. in Cumano xiii Kal. Mai. an. 44 (%14`3)}47 [2CICERO ATTICO SAL.]2 Itane vero? hoc meus et tuus Brutus egit ut Lanuvi esset, ut Trebonius itineribus deviis proficisceretur in provinciam, ut omnia facta, scripta, dicta, promissa, cogitata Caesaris plus valerent quam si ipse viveret? meministine [2me]2 clamare illo ipso primo Capitolino die senatum in Capitolium a praetoribus vocan[2dum]2? di immortales, quae tum opera effici potuerunt laetantibus omnibus bonis, etiam sat bonis, fractis latronibus! Liberalia tu accusas. quid fieri tum potuit? iam pridem periera- mus. meministine te clamare causam perisse si funere elatus esset? at ille etiam in foro combustus laudatusque miserabiliter servique et egentes in tecta nostra cum facibus immissi. quae deinde? ut audeant dicere 'tune contra Caesaris nutum?' haec et talia ferre non possum. itaque $GH=N PRO\ GH=S& cogito; tua tamen $U(PHNE/MIOS&. Nausea iamne plane abiit? mihi quidem ex tuis litteris coniectanti ita videbatur. redeo ad Tebassos, Scaevas, Fangones. @1 hos tu existimas confidere se illa habituros stantibus nobis? in quibus plus virtutis putarunt quam experti sunt. pacis isti scilicet amatores et non latrocini auctores. at ego, cum tibi de Curtilio scripsi Sextilianoque fundo, scripsi de Censorino, de Messalla, de Planco, de Postumo, de genere toto. melius fuit perisse illo interfecto, quod numquam accidisset, quam haec videre. Octavius Neapolim venit &7XIIII& Kal. ibi eum Balbus mane postridie, eodemque die mecum in Cumano; illum heredi- tatem aditurum. sed, ut scribis, %$R(ICOQEMIN&% magnam cum Antonio. Buthrotia mihi tua res est, ut debet, eritque curae. quod quaeris iamne ad cen[2ten]2a Cluvianum, adventare videtur; sed primo anno <&7LXXX&> detersimus. Quintus pater ad me gravia de filio, maxime quod matri nunc indulgeat cui antea bene merenti fuerit inimicus. ardentis in eum litteras ad me misit. ille autem quid agat si scis nequedum Roma es profectus, scribas ad me velim, et hercule si quid aliud. vehementer delector tuis litteris. {47Scr. in Puteolano(?) xi Kal. Mai. an. 44 (%14`1)}47 CICERO ATTICO SAL. Nudius tertius dedi ad te epistulam longiorem; nunc ad ea quae proxime. velim mehercule Asturae Brutus. $A)KOLASI/AN& istorum scribis. an censebas aliter? equidem etiam maiora exspecto. cum [equidem] contionem lego de 'tanto viro', de 'clarissimo @1 civi', ferre non queo. etsi ista iam ad risum. sed memento, sic alitur consuetudo perditarum contionum, ut nostri illi non heroes sed di futuri quidem in gloria sempiterna sint sed non sine invidia, ne sine periculo quidem. verum illis magna con- solatio conscientia maximi et clarissimi facti; nobis quae, qui interfecto rege liberi non sumus? sed haec fortuna viderit, quoniam ratio non gubernat. De Cicerone quae scribis iucunda mihi sunt; velim sint prospera. quod ver[2o cur]2ae tibi est ut ei suppeditetur ad usum et cultum copiose, per mihi gratum est, idque ut facias te etiam rogo. de Buthrotiis et tu recte cogitas et ego non dimitto istam curam. suscipiam omnem etiam actionem, quam video cottidie faciliorem. de Cluviano, quoniam in re mea me ipsum diligentia vincis, res ad centena perducitur. ruina rem non fecit deteriorem, haud scio an iam fructuosiorem. Hic mecum Balbus, Hirtius, Pansa, modo venit Octavius, et quidem in proximam villam Philippi, mihi totus deditus. Lentulus Spinther hodie apud me; cras mane vadit. {47Scr. Puteolis x Kal. Mai. an. 44 (%14`3)}47 CICERO ATTICO SAL. O mi Attice, vereor ne nobis Idus Martiae nihil dederint praeter laetitiam et odi poenam ac doloris. quae mihi istim adferuntur! quae hic video! '$W)\ PRA/CEWS KALH=S ME/N, A)TELOU=S DE/.&' scis quam diligam Siculos et quam illam clientelam honestam iudicem. @1 multa illis Caesar, neque me invito (etsi Latinitas erat non ferenda. verum tamen). ecce autem Antonius accepta grandi pecunia fixit legem 'a dictatore comitiis latam' qua Siculi cives Romani; cuius rei vivo illo mentio nulla. quid? Deiotari nostri causa non similis? dignus ille quidem omni regno, sed non per Fulviam. sescenta similia. verum illuc referor: tam claram tamque testatam rem tamque iustam, Buthrotiam, non tene- bimus aliqua ex parte? et eo quidem magis quo ista plura? Nobiscum hic perhonorifice et peramice Octavius. quem quidem sui Caesarem salutabant, Philippus non, itaque ne nos quidem; quem nego posse [2esse]2 bonum civem. ita multi circumstant, qui quidem nostris mortem minitantur, negant haec ferri posse. quid censes cum Romam puer venerit, ubi nostri liberatores tuti esse non possunt? [2qui]2 quidem semper erunt clari, conscientia vero facti sui etiam beati; sed nos, nisi me fallit, iacebimus. itaque exire aveo 'ubi nec Pelopidarum', inquit. haud amo vel hos designatos, qui etiam declamare me coegerunt, ut ne apud aquas quidem acquiescere liceret. sed hoc meae nimiae facilitatis; nam id erat quondam quasi necesse, nunc, quoque modo se res habet, non est item. Quam dudum nihil habeo quod ad te scribam! scribo tamen, non ut delectem meis litteris sed ut eliciam tuas. tu si quid erit de ceteris, de Bruto utique quicquid. haec conscripsi &7X& Kal., accubans apud Vestorium, hominem remotum a dialecticis, in arithmeticis satis exercitatum. @1 {47Scr. in Puteolano vi Kal. Mai. an. 44}47 [2CICERO ATTICO SAL.]2 Septimo denique die litterae mihi redditae sunt quae erant a te &7XIII& Kal. datae; quibus quaeris, idque etiam me ipsum nescire arbitraris, utrum magis tumulis prospectuque an ambulatione $A(LITENEI=& delecter. est mehercule, ut dicis, utriusque loci tanta amoenitas ut dubitem utra anteponenda sit. '$A)LL' OU) DAITO\S E)PHRA/TOU E)/RGA ME/MHLEN, $A)LLA\ LI/HN ME/GA PH=MA, DIOTREFE/S, EI)SORO/WNTES $DEI/DIMEN: E)N DOIH=| DE\ SAWSE/MEN H)\ A)POLE/SQAI.&' Quamvis enim tu magna et mihi iucunda scripseris de D. Bruti adventu ad suas legiones, in quo spem maximam video, tamen, si est bellum civile futurum (quod certe erit si Sextus in armis permanebit, quem permansurum esse certo scio), quid nobis faciendum sit ignoro. neque enim iam licebit, quod Caesaris bello licuit, neque huc neque illuc. quemcumque enim haec pars perditorum laetatum Caesaris morte putavit (laetitiam autem apertissime tulimus omnes), hunc in hostium numero habebit; quae res ad caedem maximam spectat. restat ut in castra Sexti aut, si forte, Bruti nos conferamus, res odiosa et aliena nostris aetatibus, incerto exitu belli_et nescio quo pacto tibi ego possim, mihi tu dicere '$TE/KNON E)MO/N, OU)/ TOI DE/DOTAI POLEMH/IA E)/RGA, $A)LLA\ SU/ G' I(MERO/ENTA METE/RXEO E)/RGA LO/GOIO&'. Sed haec fors viderit, ea quae talibus in rebus plus quam ratio potest. nos autem id videamus quod in nobis ipsis esse debet, ut @1 quicquid acciderit fortiter et sapienter feramus et accidisse hominibus meminerimus, nosque cum multum litterae tum non minimum Idus quoque Martiae consolentur. Suscipe nunc meam deliberationem qua sollicitor; ita multa veniunt in mentem in utramque partem. [2si]2 proficiscor, ut constitueram, legatus in Graeciam, caedis impendentis peri- culum non nihil vitare videor, sed casurus in aliquam vitu- perationem quod rei publicae defuerim tam gravi tempore. sin autem mansero, fore me quidem video in discrimine, sed accidere posse suspicor ut prodesse possim rei publicae. iam illa consilia privata sunt, quod sentio valde esse utile ad confirma- tionem Ciceronis me illuc venire; nec alia causa profectionis mihi ulla fuit tum cum consilium cepi legari a Caesare. tota igitur hac de re, ut soles si quid ad me pertinere putas, cogitabis. Redeo nunc ad epistulam tuam. scribis enim esse rumores me ad lacum quod habeo venditurum, minusculam vero villam utique Quinto traditurum vel impenso pretio, quo introducatur, ut tibi Quintus filius dixerit, dotata Aquilia. ego vero de venditione nihil cogito, nisi quid quod magis me delectet invenero. Quintus autem de emendo nihil curat hoc tempore; satis enim torquetur debitione dotis, in qua mirificas Egnatio gratias agit. a ducenda autem uxore sic abhorret ut libero lectulo neget esse quicquam iucundius. sed haec quoque hactenus. Redeo enim ad miseram seu nullam potius rem publicam. M. Antonius ad me scripsit de restitutione Sex. Cloeli; quam honorifice, quod ad me attinet, ex ipsius litteris cognosces (misi enim tibi exemplum); quam dissolute, quam turpiter quamque @1 ita perniciose ut non numquam Caesar desiderandus esse videatur, facile existimabis. quae enim Caesar numquam neque fecit neque fecisset neque passus esset, ea nunc ex falsis eius commentariis proferuntur. ego autem Antonio Facillimum me praebui. etenim ille, quoniam semel induxit animum sibi licere quod vellet, fecisset nihilo minus me invito. itaque mearum quoque litterarum misi tibi exemplum. {47Scr. Romae c. x Kal. Mai. an. 44}47 [2M.]2 ANTONIVS COS. S. D. M. CICERONI Occupationibus est factum meis et subita tua profectione ne tecum coram de hac re agerem. quam ob causam vereor ne absentia mea levior sit apud te. quod si bonitas tua responderit iudicio meo quod semper habui de te, gaudebo. A Caesare petii ut Sex. Cloelium restitueret; impetravi. erat mihi in animo etiam tum sic uti beneficio eius si tu concessisses. quo magis laboro ut tua voluntate id per me facere nunc [2possim]2. quod si duriorem te eius miserae et adflictae fortunae praebes, non contendam ego adversus te, quamquam videor debere tueri commentarium Caesaris. sed mehercule, si humaniter et sapienter et amabiliter in me cogitare vis, facilem profecto te praebebis et voles P. Claudium, optima in spe puerum repositum, existimare non te insectatum esse, cum potueris, amicos paternos. patere, obsecro, te pro re publica videri gessisse simultatem cum patre eius, non [2quod]2 con- tempseris hanc familiam. honestius enim et libentius deponimus inimicitias rei publicae nomine susceptas quam contumaciae. @1 me deinde sine ad hanc opinionem iam nunc dirigere puerum et tenero animo eius persuadere non esse tradendas posteris inimicitias. quamquam tuam fortunam, Cicero, ab omni peri- culo abesse certum habeo, tamen arbitror malle te quietam senectutem et honorificam potius agere quam sollicitam. postremo meo iure te hoc beneficium rogo; nihil enim non tua causa feci. quod si non impetro, per me Cloelio daturus non sum, ut intellegas quanti apud me auctoritas tua sit atque eo te placabiliorem praebeas. {47Scr. in Puteolano vi Kal. Mai. an. 44}47 CICERO ANTONIO COS. S. D. Quod mecum per litteras agis unam ob causam mallem coram egisses; non enim solum ex oratione, sed etiam ex vultu et oculis et fronte, ut aiunt, meum erga te amorem perspicere potuisses. nam cum te semper amavi, primum tuo studio, post etiam beneficio provocatus, tum his temporibus res publica te mihi ita commendavit ut cariorem habeam neminem. litterae vero tuae cum amantissime tum honorificentissime scriptae sic me adfecerunt ut non dare tibi beneficium viderer sed accipere a te ita petente ut inimicum meum, necessarium tuum, me invito servare nolles, cum id nullo negotio facere posses. Ego vero tibi istuc, mi Antoni, remitto atque ita ut me a te, cum his verbis scripseris, liberalissime atque honorificentissime tractatum existimem, idque cum totum, quoquo modo se res haberet, tibi dandum putarem, tum do etiam humanitati et naturae meae. nihil enim umquam non modo acerbum in me @1 fuit sed ne paulo quidem tristius aut severius quam necessitas rei publicae postulavit. accedit ut ne in ipsum quidem Cloelium meum insigne odium fuerit umquam, semperque ita statui, non esse insectandos inimicorum amicos, praesertim humiliores, nec his praesidiis nosmet ipsos esse spoliandos. Nam de puero Clodio tuas partis esse arbitror ut eius animum tenerum, quem ad modum scribis, iis opinionibus imbuas ut ne quas inimicitias residere in familiis nostris arbitretur. contendi cum P. Clodio cum ego publicam causam, ille suam defenderet. nostras concertationes res publica diiudicavit. si viveret, mihi cum illo nulla contentio iam maneret. qua re, quoniam hoc a me sic petis ut, quae tua potestas est, ea neges te me invito usurum, puero quoque hoc a me dabis, si tibi videbitur, non quo aut aetas nostra ab illius aetate quicquam debeat periculi suspicari aut dignitas mea ullam contentionem extimescat, sed ut nosmet ipsi inter nos coniunctiores simus quam adhuc fuimus. interpellantibus enim his inimicitiis animus tuus mihi magis patuit quam domus. sed haec hactenus. Illud extremum: ego quae te velle quaeque ad te pertinere arbitrabor semper sine ulla dubitatione summo studio faciam. hoc velim tibi penitus persuadeas. {47Scr. in Puteolano iv aut iii Kal. Mai. an. 44}47 CICERO ATTICO SAL. 'Iteradum eadem ista mihi.' coronatus Quintus noster Parilibus! solusne? etsi addis Lamiam, quod demiror equidem; sed scire @1 cupio qui fuerint alii, quamquam satis scio nisi improbum neminem. explanabis igitur hoc diligentius. ego autem casu, cum dedissem ad te litteras &7VI& Kal. satis multis verbis, tribus fere horis post accepi tuas et magni quidem ponderis. itaque ioca tua plena facetiarum de haeresi Vestori[2a]2na et de %pherionum more% Puteolano risisse me satis nihil est necesse rescribere. $POLITIKW/TERA& illa videamus. Ita Brutos Cassiumque defendis quasi eos ego reprehendam; quod satis laudare non possum. rerum ego vitia collegi, non hominum. sublato enim tyranno tyrannida manere video. nam quae ille facturus non fuit ea fiunt, ut de Cloelio, de quo mihi exploratum est illum non modo non facturum sed etiam ne passurum quidem fuisse. sequetur Rufio Vestorianus, Victor numquam scriptus, ceteri, quis non? cui servire ipsi non potuimus, eius libellis paremus. nam Liberalibus quis potuit in senatum non venire? fac id potuisse aliquo modo; num etiam, cum venissemus, libere potuimus sententiam dicere? nonne omni ratione veterani qui armati aderant, cum praesidi nos nihil haberemus, defendendi fuerunt? illam sessionem Capito- linam mihi non placuisse tu testis es. quid ergo? ista culpa Brutorum? minime illorum quidem, sed aliorum brutorum, qui se cautos ac sapientis putant; quibus satis fuit laetari, non nullis etiam gratulari, nullis permanere. Sed praeterita omittamus; istos omni cura praesidioque tueamur, et, quem ad modum tu praecipis, contenti Idibus Martiis simus; quae quidem nostris amicis, divinis viris, aditum ad caelum dederunt, libertatem populo Romano non dederunt. @1 recordare tua. nonne meministi clamare te omnia perisse si ille funere elatus esset? sapienter id quidem. itaque ex eo quae manarint vides. Quae scribis Kal. Iun. Antonium de provinciis relaturum, ut et ipse Gallias habeat et utrisque dies prorogetur, licebitne decerni libere? si licuerit, libertatem esse recuperatam laetabor; si non licuerit, quid mihi attulerit ista domini mutatio praeter laetitiam quam oculis cepi iusto interitu tyranni? rapinas scribis ad Opis fieri; quas nos quoque tum videbamus. ne nos et liberati ab egregiis viris ne liberi sumus. ita laus illorum est, culpa nostra. et hortaris me ut historias scribam, ut colligam tanta eorum scelera a quibus etiam nunc obsidemur! poterone eos ipsos non laudare qui te obsignatorem adhibuerunt? nec mehercule me raudusculum movet, sed homines benevolos, qualescumque sunt, grave est insequi contumelia. Sed de omnibus meis consiliis, ut scribis, existimo exploratius nos ad Kal. Iun. statuere posse. ad quas adero, et omni ope atque opera enitar, adiuvante me scilicet auctoritate tua et gratia et summa aequitate causae, ut de Buthrotiis senatus consultum quale scribis fiat. quod me cogitare iubes, cogitabo equidem, etsi tibi dederam superiore epistula cogitandum. tu autem quasi iam recuperata re publica vicinis tuis Massiliensibus sua reddis. haec armis, quae quam firma habeamus ignoro, restitui fortasse possunt, auctoritate non possunt. Epistula brevis quae postea a te scripta est sane mihi fuit iucunda de Bruti ad Antonium et de eiusdem ad te litteris. posse videntur esse meliora quam adhuc fuerunt. sed nobis ubi simus et quo iam nunc nos conferamus providendum est. @1 {47Scr. in Puteolano Kal. Mai. an. 44 (%14`3)}47 [2CICERO ATTICO SAL.]2 O mirificum Dolabellam meum! iam enim dico meum; antea, crede mihi, subdubitabam. magnam $A)NAQEW/RHSIN& res habet: de saxo, in crucem, columnam tollere, locum illum sternendum locare! quid quaeris? heroica. sustulisse mihi videtur simula- tionem desideri, adhuc quae serpebat in dies et inveterata verebar ne periculosa nostris tyrannoctonis esset. nunc prorsus adsentior tuis litteris speroque meliora. quamquam istos ferre non possum qui, dum se pacem velle simulant, acta nefaria defendunt. sed non possunt omnia simul. incipit res melius ire quam putaram. nec vero discedam, nisi cum tu me id honeste putabis facere posse. Bruto certe meo nullo loco deero, idque, etiam si mihi cum illo nihil fuisset, facerem propter eius singularem incredibilemque virtutem. Piliae nostrae villam totam quaeque in villa sunt trado, in Pompeianum ipse proficiscens Kal. Mai. quam velim Bruto persuadeas ut Asturae sit! {47Scr. in Puteolano vi Non. Mai. an. 44 (%14`1)}47 CICERO ATTICO SAL. &7V&[2&7I&]2 Non. conscendens ab hortis Cluvianis in phaselum epico- pum has dedi litteras, cum Piliae nostrae villam ad Lucrinum, vilicos, procuratores tradidissem. ipse autem eo die in Paeti nostri tyrotarichum imminebam; perpaucis diebus in Pom- @1 peiano, post in haec Puteolana et Cumana regna %renavigare%. o loca ceteroqui valde expetenda, interpellantium autem multi- tudine paene fugienda! Sed ad rem ut veniam, o Dolabellae nostri magnam $A)RI- $STEI/AN&! quanta est $A)NAQEW/RHSIS&! equidem laudare eum et hortari non desisto. recte tu omnibus epistulis significas quid de re, quid de viro sentias. mihi quidem videtur Brutus noster iam vel coronam auream per forum ferre posse. quis enim audeat violare proposita cruce aut saxo, praesertim tantis plausibus, tanta approbatione infimorum? Nunc, mi Attice, me fac ut expedias. cupio, cum Bruto nostro adfatim satis fecerim, excurrere in Graeciam. magni interest Ciceronis vel mea potius vel mehercule utriusque me intervenire discenti. nam epistula Leonidae quam ad me misisti quid habet, quaeso, in quo magno opere laetemur? numquam ille mihi satis laudari videbitur cum ita laudabitur, 'quo modo nunc est'. non est fidentis hoc testimonium, sed potius timentis. Herodi autem mandaram ut mihi $KATA\ MI/TON& scriberet; a quo adhuc nulla littera est. vereor ne nihil habuerit quod mihi, cum cognossem, iucundum putaret fore. Quod ad Xenonem scripsisti, valde mihi gratum est; nihil enim deesse Ciceroni cum ad officium tum ad existimationem meam pertinet. Flammam Flaminium audio Romae esse. ad eum scripsi me tibi mandasse per litteras ut de Montani negotio cum eo loquerere, et velim cures epistulam quam ad eum misi reddendam, et ipse, quod commodo tuo fiat, cum eo collo- quare. puto, si quid in homine pudoris est, praestaturum eum, @1 ne sero cum damno dependatur. de Attica pergratum mihi fecisti quod curasti ut ante scirem recte esse quam non belle fuisse. {47Scr. in Pompeiano v Non. Mai. an. 44}47 [2CICERO ATTICO SAL.]2 In Pompeianum veni &7V& Non. Mai., cum pridie, ut antea ad te scripsi, Piliam in Cumano collocavissem. ibi mihi cenanti litterae tuae sunt redditae quas dederas Demetrio liberto prid. Kal.; in quibus multa sapienter, sed tamen talia, quem ad modum tute scribebas, ut omne consilium in fortuna positum videretur. itaque his de rebus ex tempore et coram. de Buthrotio negotio, utinam quidem Antonium conveniam! multum pro- fecto proficiam. sed non arbitrantur eum a Capua declinaturum; quo quidem metuo ne magno rei publicae malo venerit. quod idem L. Caesari videbatur, quem pridie Neapoli adfectum graviter videram. quam ob rem ista nobis ad Kal. Iun. tractanda et perficienda sunt. sed hactenus. Quintus filius ad patrem acerbissimas litteras misit, quae sunt ei redditae cum venissemus in Pompeianum; quarum tamen erat caput Aquiliam novercam non esse laturum. sed hoc tolerabile fortasse, illud vero, se a Caesare habuisse omnia, nihil a patre, reliqua sperare ab Antonio_o perditum hominem! sed $MELH/SEI&. Ad Brutum nostrum, ad Cassium, ad Dolabellam epistulas scripsi. earum exempla tibi misi, non ut deliberarem redden- daene essent; plane enim iudico esse reddendas, quod non dubito quin tu idem existimaturus sis. @1 Ciceroni meo, mi Attice, suppeditabis quantum videbitur meque hoc tibi onus imponere patiere. quae adhuc fecisti mihi sunt gratissima. Librum meum illum $A)NE/KDOTON& nondum, ut volui, perpolivi; ista vero quae tu contexi vis aliud quoddam separatum volumen exspectant. ego autem, credas mihi velim, minore periculo existimo contra illas nefarias partis vivo tyranno dici potuisse quam mortuo. ille enim nescio quo pacto ferebat me quidem mirabiliter; nunc, quacumque nos commovimus, ad Caesaris non modo acta verum etiam cogitata revocamur. De Montano, quoniam Flamma venit, videbis. puto rem meli- ore loco esse debere. {47Scr. in Pompeiano v Non. Mai. an. 44}47 CICERO DOLABELLAE COS. SVO SAL. Etsi contentus eram, mi Dolabella, tua gloria satisque ex ea magnam laetitiam voluptatemque capiebam, tamen non possum non confiteri cumulari me maximo gaudio quod vulgo hominum opinio socium me ascribat tuis laudibus. neminem conveni (convenio autem cottidie plurimos. sunt enim permulti optimi viri qui valetudinis causa in haec loca veniant; praeterea ex municipiis frequentes necessarii mei) quin omnes, cum te summis laudibus ad caelum extulerunt, mihi continuo maximas gratias agant. negant enim se dubitare quin tu meis praeceptis et consiliis obtemperans praestantissimum te civem et singu- larem consulem praebeas. @1 Quibus ego quamquam verissime possum respondere te quae facias tuo iudicio et tua sponte facere nec cuiusquam egere consilio, tamen neque plane adsentior, ne imminuam tuam laudem si omnis a meis consiliis profecta videatur, neque valde nego; sum enim avidior etiam quam satis est gloriae. et tamen non alienum est dignitate tua, quod ipsi Agamemnoni, regum regi, fuit honestum, habere aliquem in consiliis capiendis Nestorem, mihi vero gloriosum te iuvenem consulem florere laudibus quasi alumnum disciplinae meae. L. quidem Caesar, cum ad eum aegrotum Neapolim venis- sem, quamquam erat oppressus totius corporis doloribus, tamen, ante quam me plane salutavit, 'o mi Cicero' inquit, 'gratulor tibi cum tantum vales apud Dolabellam quantum si ego apud sororis filium valerem, iam salvi esse possemus. Dolabellae vero tuo et gratulor et gratias ago, quem quidem post te consulem solum possumus vere consulem dicere.' deinde multa de facto ac de re gesta tua; nihil magnificentius, nihil praeclarius actum umquam, nihil rei publicae salutarius. atque haec una vox omnium est. A te autem peto ut me hanc quasi falsam hereditatem alienae gloriae sinas cernere meque aliqua ex parte in societatem tuarum laudum venire patiare. quamquam, mi Dolabella (haec enim iocatus sum), libentius omnis meas, si modo sunt aliquae meae, laudes ad te transfuderim quam aliquam partem exhauserim ex tuis. nam cum te semper tantum dilexerim quantum tu intel- legere potuisti, tum his tuis factis sic incensus sum ut nihil umquam in amore fuerit ardentius. nihil est enim, mihi crede, virtute formosius, nihil pulchrius, nihil amabilius. semper @1 amavi, ut scis, M. Brutum propter eius summum ingenium, suavissimos mores, singularem probitatem atque constantiam; tamen Idibus Martiis tantum accessit ad amorem ut mirarer locum fuisse augendi in eo quod mihi iam pridem cumulatum etiam videbatur. quis erat qui putaret ad eum amorem quem erga te habebam posse aliquid accedere? tantum accessit ut mihi nunc denique amare videar, antea dilexisse. Qua re quid est quod ego te horter ut dignitati et gloriae servias? proponam tibi claros viros, quod facere solent qui hortantur? neminem habeo clariorem quam te ipsum. te imitere oportet, tecum ipse certes. ne licet quidem tibi iam tantis rebus gestis non tui similem esse. quod cum ita sit, hortatio non est necessaria, gratulatione magis utendum est. contigit enim tibi, quod haud scio an nemini, ut summa severitas animadversionis non modo non invidiosa sed etiam popularis esset et cum bonis omnibus tum infimo cuique gratissima. hoc si tibi fortuna quadam contigisset, gratularer felicitati tuae, sed contigit magnitudine cum animi tum etiam ingeni atque con- sili. legi enim contionem tuam. nihil illa sapientius; ita pede- temptim et gradatim tum accessus a te ad causam facti, tum recessus, ut res ipsa maturitatem tibi animadvertendi omnium concessu daret. Liberasti igitur et urbem periculo et civitatem metu neque solum ad tempus maximam utilitatem attulisti sed etiam ad exemplum. quo facto intellegere debes in te positam esse rem publicam tibique non modo tuendos sed etiam ornandos esse illos viros a quibus initium libertatis profectum est. sed his de @1 rebus coram plura, prope diem ut spero. tu, quoniam rem publicam nosque conservas, fac ut diligentissime te ipsum, mi Dolabella, custodias. {47Scr. in Pompeiano viii Id. Mai. an. 44}47 [2CICERO ATTICO SAL.]2 Non. Mai., cum essem in Pompeiano, accepi binas a te litteras, alteras sexto die, alteras quarto. ad superiores igitur prius. quam mihi iucundum opportune tibi Barnaeum litteras reddidisse! tu vero cum Cassio, ut cetera. quam commode autem quod id ipsum quod me mones quadriduo ante ad eum scripseram exemplumque mearum litterarum ad te miseram! sed cum ex Dolabellae $A)RISTEI/A|& (sic enim tu ad me scripseras) magna %desperatione adfectus% essem, ecce tibi et Bruti et tuae litterae! ille exsilium meditari. nos autem alium portum propiorem huic aetati videbamus; in quem mallem equidem pervehi florente Bruto nostro constitutaque re publica. sed nunc quidem, ut scribis, non utrumvis. adsentiris enim nostram aetatem a castris, praesertim civilibus, abhorrere. M. Antonius ad me tantum de Cloelio rescripsit, meam lenitatem et clementiam et sibi esse gratam et mihi voluptati magnae fore. sed Pansa furere videtur de Cloelio itemque Deiotaro et loquitur severe, si velis credere. illud tamen non belle, ut mihi quidem videtur, quod factum Dolabellae vehe- menter improbat. @1 De coronatis, cum sororis tuae filius a patre accusatus esset, rescripsit se coronam habuisse honoris Caesaris causa, posuisse luctus gratia; postremo se libenter vituperationem subire quod amaret etiam mortuum Caesarem. Ad Dolabellam, quem ad modum tibi dicis placere, scripsi diligenter. ego etiam ad Siccam. tibi hoc oneris non impono. nolo te illum iratum habere. Servi orationem cognosco; in qua plus timoris video quam consili. sed quoniam perterriti omnes sumus, adsentior Servio. Publilius tecum tricatus est. huc enim Caerellia missa ab istis est legata ad me; cui facile persuasi mihi id quod rogaret ne licere quidem, non modo non libere. Antonium si videro, accurate agam de Buthroto. Venio ad recentiores litteras; quamquam de Servio iam rescripsi. 'me facere magnam $PRA=CIN& Dolabellae.' mihi me- hercule ita videtur, non potuisse maiorem tali re talique tem- pore. sed tamen quicquid ei tribuo, tribuo ex tuis litteris. tibi vero adsentior maiorem $PRA=CIN& eius fore si mihi quod debuit dissolverit. Brutus velim sit Asturae. Quod autem laudas me quod nihil ante de profectione constituam quam ista quo evasura sint videro, muto sententiam. neque quicquam tamen ante quam te videro. Atticam meam gratias mihi agere de matre gaudeo; cui quidem ego totam villam cellamque tradidi eamque cogitabam &7V& Id. videre. tu Atticae salutem dices. nos Piliam diligenter tuebimur. @1 {47Scr. in Pompeiano vii Id. Mai. an. 44 (%14`1)}47 CICERO ATTICO SAL. Saepius me iam agitas quod rem gestam Dolabellae nimis in caelum videar efferre. ego autem, quamquam sane probo factum, tamen ut tanto opere laudarem adductus sum tuis et unis et alteris litteris. sed totum se a te abalienavit Dolabella ea de causa qua me quoque sibi inimicissimum reddidit. o hominem impudentem! Kal. Ian. debuit, adhuc non solvit, praesertim cum se maximo aere alieno Faberi manu liberarit et opem ob Ope petierit. licet enim iocari, ne me valde contur- batum putes. atque ego ad eum &7VIII& Id. litteras dederam bene mane, eodem autem die tuas litteras vesperi acceperam in Pom- peiano sane celeriter tertio abs te die. sed, ut ad te eo ipso die scripseram, satis aculeatas ad Dolabellam litteras dedi; quae si nihil profecerint, puto fore ut me praesentem non sustineat. Albianum te confecisse arbitror. de Patulciano nomine, quod mihi %suspendiatus est% gratissimum est et simile tuorum omnium. sed ego Erotem ad ista expedienda factum mihi videbar reliquisse; cuius non sine magna culpa vacillarunt. sed cum ipso videro. de Montano, ut saepe ad te scripsi, erit tibi tota res curae. Servius proficiscens quod desperanter tecum locutus est minime miror neque ei quicquam in desperatione concedo. Brutus noster, singularis vir, si in senatum non est Kal. Iun. ven- turus, quid facturus sit in foro nescio. sed hoc ipse melius. ego @1 ex iis quae parari video non multum Idibus Martiis profectum iudico. itaque de Graecia cottidie magis et magis cogito. nec enim Bruto meo exsilium, ut scribit ipse, meditanti video quid prodesse possim. Leonidae me litterae non satis delectarunt. de Herode tibi adsentior. Saufei legisse vellem. ego ex Pompeiano &7VI& Id. Mai. cogitabam. {47Scr. in Puteolano v Id. Mai. an. 44}47 [2CICERO ATTICO SAL.]2 E Pompeiano navi advectus sum in Luculli nostri hospitium &7VI& Id. hora fere tertia. egressus autem e navi accepi tuas litteras quas tuus tabellarius in Cumanum attulisse dicebatur Non. Mai. datas. a Lucullo postridie eadem fere hora veni in Puteolanum. ibi accepi duas epistulas, alteram Nonis, alteram &7VII& Id. Lanuvio datas. audi igitur ad omnis. Primum, quae de re mea gesta et in solutione et in Albiano negotio, grata. de tuo autem Buthrot[2i]2o, cum in Pompeiano essem, Misenum venit Antonius. inde ante discessit quam illum venisse audissem; a quo %in Samnium% vide quid speres. Romae igitur de Buthroto. L. Antoni horribilis contio, Dolabellae praeclara. iam vel sibi habeat nummos, modo numeret Idibus. Tertullae nollem abortum. tam enim Cassii sunt iam quam Bruti serendi. de regina velim atque etiam de Caesare illo. persolvi primae epistulae, venio ad secundam. De Quintis, Buthroto, cum venero, ut scribis. quod Ciceroni suppeditas, gratum. quod errare me putas qui rem publicam @1 putem pendere in Bruto, sic se res habet: aut nulla erit aut ab isto istisve servabitur. quod me hortaris ut scriptam contionem mittam, accipe a me, mi Attice, $KAQOLIKO\N QEW/RHMA& earum rerum in quibus satis exercitati sumus. nemo umquam neque poeta neque orator fuit qui quemquam meliorem quam se arbitraretur. hoc etiam malis contingit; quid tu Bruto putas et ingenioso et erudito? de quo etiam experti sumus nuper in edicto. scripseram rogatu tuo. meum mihi placebat, illi suum. quin etiam cum ipsius precibus paene adductus scripsissem ad eum de optimo genere dicendi, non modo mihi sed etiam tibi scripsit sibi illud quod mihi placeret non probari. qua re sine, quaeso, sibi quemque scribere. 'suam quoique sponsam, mihi meam; suum quoique amorem, mihi meum.' non scite; hoc enim Atilius, poeta durissimus. atque utinam liceat isti con- tionari! cui si esse in urbe tuto licebit, vicimus. ducem enim novi belli civilis aut nemo sequetur aut ii sequentur qui facile vincantur. Venio ad tertiam. gratas fuisse meas litteras Bruto et Cassio gaudeo, itaque iis rescripsi. quod Hirtium per me meliorem fieri volunt, do equidem operam et ille optime loquitur, sed vivit habitatque cum Balbo, qui item bene loquitur. quid credas videris. Dolabellam valde placere tibi video; mihi quidem egregie. cum Pansa vixi in Pompeiano. is plane mihi probabat se [2be]2ne sentire et cupere pacem. causam armorum quaeri plane video. edictum Bruti et Cassi probo. %quaeris% ut susci- piam cogitationem quidnam istis agendum putem, consilia @1 temporum sunt, quae in horas commutari vides. Dolabellae et prima illa actio et haec contra Antonium contio mihi profecisse permultum videtur. prorsus [2melius]2 ibat res; nunc autem videmur habituri ducem, quod unum municipia bonique desiderant. Epicuri mentionem facis et audes dicere $MH\ POLITEU/ESQAI&? non te Bruti nostri vulticulus ab ista oratione deterret? Quintus filius, ut scribis, Antoni est dextella. per eum igitur quod volemus facile auferemus. exspecto, si, ut putas, L. Antonius produxit Octavium, qualis contio fuerit. Haec scripsi; statim enim Cassi tabellarius. eram continuo Piliam salutaturus, deinde ad epulas Vestri navicula. Atticae plurimam salutem. {47Scr. Puteolis v Id. Mai. an. 44 (%14`1)}47 [2CICERO ATTICO SAL.]2 Cum paulo ante dedissem ad te Cassi tabellario litteras, &7V& Id. venit noster tabellarius et quidem, portenti simile, sine tuis litteris. sed cito conieci Lanuvi te fuisse. Eros autem festinavit ut ad me litterae Dolabellae perferrentur, non de re mea (nondum enim meas acceperat) sed rescripsit ad eas quarum exemplum tibi miseram sane luculente. Ad me autem, cum Cassi tabellarium dimisissem, statim Balbus. o dei boni, quam facile perspiceres timere otium! et nosti virum, quam tectus. sed tamen Antoni consilia narrabat; illum circumire veteranos ut acta Caesaris sancirent idque @1 se facturos esse iurarent, ut arma omnes haberent eaque duumviri omnibus mensibus inspicerent. questus est etiam de sua invidia eaque omnis eius oratio fuit ut amare videretur Antonium. quid quaeris? nihil sinceri. Mihi autem non est dubium quin res spectet ad castra. acta enim illa res est animo virili, consilio puerili. quis enim hoc non vidit, regni heredem relictum? quid autem absurdius? 'hoc metuere, alterum in metu non ponere'! quin etiam hoc ipso tempore multa $U(POSO/LOIKA&. Ponti Neapolitanum a matre tyrannoctoni possideri! legendus mihi saepius est 'Cato maior' ad te missus. amariorem enim me senectus facit. stomachor omnia. sed mihi quidem $BEBI/WTAI&; viderint iuvenes. tu mea curabis, ut curas. Haec scripsi seu dictavi apposita secunda mensa apud Vestorium. postridie apud Hirtium cogitabam et quidem $*PENTE/LOIPON&. sic hominem traducere ad optimatis paro. $LH=ROS $POLU/S&! nemo est istorum qui otium non timeat. qua re talaria videamus; quidvis enim potius quam castra. Atticae salutem plurimam velim dicas. exspecto Octavi contionem et si quid aliud, maxime autem ecquid Dolabella tinniat an in meo nomine tabulas novas fecerit. {47Scr. in Puteolano prid. Id. Mai. an. 44}47 [2CICERO ATTICO SAL.]2 Certior a Pilia factus mitti ad te Idibus tabellarios statim hoc nescio quid exaravi. primum igitur scire te volui me hinc @1 Arpinum &7XVI& Kal. Iun.; eo igitur mittes si quid erit posthac, quamquam ipse iam iamque adero. cupio enim ante quam Romam venio odorari diligentius quid futurum sit. quamquam vereor ne nihil [2a]2 coniectura aberrem; minime enim obscurum est quid isti moliantur. meus vero discipulus qui hodie apud me cenat valde amat illum quem Brutus noster sauciavit. et si quaeris (perspexi enim plane), timent otium; $U(PO/QESIN& autem hanc habent eamque prae se ferunt, clarissimum [2virum]2 inter- fectum, totam rem publicam illius interitu perturbatam, irrita fore quae ille egisset simul ac desiste[2re]2mus timere, clementiam illi malo fuisse, qua si usus non esset, nihil ei tale accidere potuisse. Mihi autem venit in mentem, si Pompeius cum exercitu firmo veniat, quod est $EU)/LOGON&, certe fore bellum. haec me species cogitatioque perturbat. nec enim quod tibi tum licuit nobis nunc licebit; nam aperte laetati sumus. deinde habent in ore nos ingratos. nullo modo licebit quod tum et tibi licuit et multis. $FAINOPROSWPHTE/ON& ergo et $I)TE/ON& in castra? miliens mori melius, huic praesertim aetati. itaque me Idus Martiae non tam consolantur quam antea. magnum enim mendum continent, etsi illi iuvenes '$A)/LLOIS E)N E)SQLOI=S TO/ND' A)PWQOU=NTAI YO/GON&'. sed si tu melius quippiam speras, quod et plura audis et interes consiliis, scribas ad me velim simulque cogites quid agendum nobis sit super legatione votiva. equidem in his locis moneor a multis ne in senatu Kalendis. dicuntur enim occulte milites ad eam diem comparati et quidem in istos, qui mihi videntur ubivis tutius quam in senatu fore. @1 {47Scr. in Puteolano xvi Kal. Iun. an. 44}47 CICERO ATTICO SAL. O factum male de Alexione! incredibile est quanta me molestia adfecerit, nec mehercule ex ea parte maxime quod plerique mecum 'ad quem igitur te medicum conferes?' quid mihi iam medico? aut si opus est, tanta inopia est? amorem erga me, humanitatem suavitatemque desidero. etiam illud: quid est quod non pertimescendum sit, cum hominem temperantem, summum medicum, tantus improviso morbus oppresserit? sed ad haec omnia una consolatio est quod ea condicione nati sumus ut nihil quod homini accidere possit recusare debeamus. De Antonio, iam antea tibi scripsi non esse eum a me con- ventum. venit enim Misenum cum ego essem in Pompeiano; inde ante profectus est quam ego eum venisse cognovi. sed casu, cum legerem tuas litteras, Hirtius erat apud me in Puteolano. ei legi et egi. primum, quod [2ad te]2 attinet, nihil mihi conce- debat, deinde ad summam arbitrum me statuebat non modo huius rei sed totius consulatus sui. cum Antonio autem sic agemus ut perspiciat, si in eo negotio nobis satis fecerit, totum me futurum suum. Dolabellam spero domi esse. Redeamus ad nostros, de quibus tu bonam spem te significas habere propter edictorum humanitatem. ego autem perspexi, cum a me &7XVII& Kal. de Puteolano Neapolim Pansae conveniendi causa proficisceretur Hirtius, omnem eius sensum. seduxi enim et ad pacem sum cohortatus. non poterat scilicet negare se velle pacem, sed non minus se nostrorum arma timere quam Antoni, @1 et tamen utrosque non sine causa praesidium habere, se autem utraque arma metuere. quid quaeris? $OU)DE\N U(GIE/S.& De Quinto filio tibi adsentior. patri quidem certe gratissimae et bellae tuae litterae fuerunt. Caerelliae vero facile satis feci; nec valde laborare mihi visa est, et si illa, ego certe non labora- rem. istam vero quam tibi molestam scribis esse auditam a te esse omnino demiror. nam quod eam collaudavi apud amicos, audientibus tribus filiis eius et filia tua, $TI/ E)K TOU/TOU;& [quid est hoc] quid est autem cur ego personatus ambulem? parumne foeda persona est ipsius senectutis? Quod Brutus rogat ut ante Kalendas, ad me quoque scripsit et fortasse faciam. sed plane quid velit nescio. quid enim illi adferre consili possum, cum ipse egeam consilio et cum ille suae immortalitati melius quam nostro otio consuluerit? de regina rumor exstinguitur. de Flamma, obsecro te, si quid potes. {47Scr. in Sinuessano xv Kal. Iun. an. 44}47 [2CICERO ATTICO SAL.]2 Heri dederam ad te litteras exiens e Puteolano deverteramque in Cumanum. ibi bene valentem videram Piliam. quin etiam paulo [2post]2 Cumis eam vidi; venerat enim in funus, cui funeri ego quoque operam dedi. Cn. Lucceius, familiaris noster, matrem effer[2eb]2at. mansi igitur eo die in Sinuessano atque inde mane postridie Arpinum proficiscens hanc epistulam exaravi. @1 Erat autem nihil novi quod aut scriberem aut ex te quaererem, nisi forte hoc ad rem putas pertinere: Brutus noster misit ad me orationem suam habitam in contione Capitolina petivitque a me ut eam ne ambitiose corrigerem ante quam ederet. est autem oratio scripta elegantissime sententiis, verbis, ut nihil possit ultra. ego tamen si illam causam habuissem, scripsissem arden- tius. $U(PO/QESIS& vides quae sit [2et]2 persona dicentis. itaque eam corrigere non potui. quo enim in genere Brutus noster esse vult et quod iudicium habet de optimo genere dicendi, id ita con- secutus est in ea oratione ut elegantius esse nihil possit; sed ego secutus aliud sum, sive hoc recte sive non recte. tu tamen velim orationem legas, nisi forte iam legisti, certioremque me facias quid iudices ipse. quamquam vereor ne cognomine tuo lapsus $U(PERATTIKO\S& sis in iudicando. sed si recordabere. $*DHMOSQE/NOUS fulmina, tum intelleges posse et $*)ATTIKW/TATA& [2et]2 gravissime dici. sed haec coram. nunc nec sine epistula nec cum inani epistula volui ad te Metrodorum venire. {47Scr. in Vescino xv Kal. Iun. an. 44}47 [2CICERO ATTICO SAL.]2 &7XV& Kal. e Sinuessano proficiscens cum dedissem ad te litteras devertissemque %acutius% in Vescino accepi a tabellario tuas litteras; in quibus nimis multa de Buthroto. non enim tibi ea res maiori curae aut est aut erit quam mihi; sic enim decet te @1 mea curare, tua me. quam ob rem id quidem sic susceptum est mihi ut nihil sim habiturus antiquius. L. Antonium contionatum esse cognovi tuis litteris et aliis sordide, sed id quale fuerit nescio; nihil enim scripti. de Menedemo probe. Quintus certe ea dictitat quae scribis. consilium meum a te probari quod ea non scribam quae tu a me postularis facile patior, multoque magis id probabis si orationem eam de qua hodie ad te scripsi legeris. quae de legionibus scribis, ea vera sunt. sed non satis hoc mihi videris tibi persuasisse qui de Buthrotiis nostris per senatum speres confici posse %quod puto tantum enim video non videmur esse victori% sed, ut iam nos hoc fallat, de Buthroto te non fallet. de Octavi contione idem sentio quod tu, ludorumque eius apparatus et Matius ac Postumus mihi procuratores non placent; Saserna collega dignus. sed isti omnes, quem ad modum sentis, non minus otium timent quam nos arma. Balbum levari invidia per nos velim, sed ne ipse quidem id fieri posse confidit. itaque alia cogitat. Quod prima disputatio Tusculana te confirmat sane gaudeo; neque enim ullum est perfugium aut melius aut paratius. Flamma quod bene loquitur non moleste foro. Tyndaritanorum causa, de qua %causa% laborat, quae sit ignoro. %hos tamen% $*PENTE/LOIPON& movere ista videntur, in primis erogatio pecuniae. de Alexione doleo, sed quoniam inciderat in tam gravem @1 morbum, bene actum cum illo arbitror. quos tamen secundos heredes scire velim et diem testamenti. {47Scr. in Arpinati xi Kal. Iun. an. 44 (%14`1)}47 [2CICERO ATTICO SAL.]2 &7XI& Kal. accepi [2in Arpi]2nati duas epistulas tuas, quibus duabus meis respondisti; una erat &7XV& Kal., altera &7XII& data. ad superiorem igitur prius. accurres in Tusculanum, ut scribis; quo me &7VI& Kal. venturum arbitrabar. quod scribis parendum victoribus, non mihi quidem, cui sunt multa potiora. nam illa quae recordaris Lentulo et Marcello consulibus acta a me in aede Apollinis, nec causa eadem est nec simile tempus, praesertim cum Marcellum scribas aliosque discedere. erit igitur nobis coram odorandum et constituendum tutone Romae esse possimus. novi conventus habitatores sane movent; in magnis enim versamur angustiis. etsi ista parvi pendimus, qui vel maiora contemnimus. Calvae testamentum cognovi, hominis turpis ac sordidi. tabula Demo- nici quod tibi curae est gratum. de Ma[2n]2l[2i]2o scripsi iam pridem ad Dolabellam accuratissime, modo redditae litterae sint. eius causa et cupio et debeo. Venio ad propiorem. cognovi de Alexione quae desiderabam. Hirtius est tuus. Antonio quam iam est volo peius esse. de @1 Quinto filio, ut scribis, $A(/LIS&. de patre coram agemus. Brutum omni re qua possum cupio iuvare; cuius de oratiuncula idem te quod me sentire video. sed parum intellego quid me velis scribere quasi a Bruto habita oratione, cum ille ediderit. qui tandem convenit? an sic ut in tyrannum iure optimo caesum? multa dicentur, multa scribentur a nobis, sed alio modo et tempore. de sella Caesaris bene tribuni; praeclaros etiam &7XIIII& ordines! Brutum apud me fuisse gaudeo, modo et libenter fuerit et sat diu. {47Scr. in Arpinati ix Kal. Iun. an. 44 (%14`1)}47 [2CICERO ATTICO SAL.]2 &7IX& Kal. H. &7VIII& fere a Q. Fufio venit tabellarius. nescio quid ab eo litterularum, uti me sibi restituerem; sane insulse, ut solet, nisi forte quem non ames omnia videntur insulse fie[2ri]2. rescripsi ita ut te probaturum existimo. idem mihi duas a te epistulas reddidit, unam &7XI&, alteram &7X&. ad recentiorem prius et leviorem. [2legionem]2 laudo; si vero etiam Carfulenus, $A)/NW POTAMW=N&. Antoni consilia narras turbulenta. atque utinam potius per populum agat quam per senatum! quod quidem ita credo. sed mihi totum eius consilium ad bellum spectare videtur, si quidem D. Bruto provincia eripitur. quoquo modo ego de illius nervis @1 existimo, non videtur fieri posse sine bello. sed non cupio, quoniam cavetur Buthrotiis. rides? at per senatus consultum doleo, non mea potius adsiduitate, diligentia, gratia perfici. Quod scribis te nescire quid nostris faciendum sit, iam pridem me illa $A)PORI/A& sollicitat. itaque stulta iam Iduum Martiarum est consolatio. animis enim usi sumus virilibus, consiliis, mihi crede, puerilibus. excisa enim est arbor, non evulsa; itaque quam fruticetur vides. redeamus igitur, quod saepe usurpas, ad Tusculanas disputationes. Saufeium de te celemus; ego numquam indicabo. quod te a Bruto scribis, ut certior fieret quo die in Tusculano essem futurus, ut ad te ante scripsi, &7VI& Kal., et quidem ibi te quam primum per videre velim. puto enim nobis Lanuvium eundum et quidem non sine multo sermone. sed $MELH/SEI&. Redeo ad superiorem. ex qua praetereo illa prima de Buthro- tiis; quae 'mihi sunt inclusa medullis', sit modo, ut scribis, locus agendi. de oratione Bruti prorsus contendis, cum iterum tam multis verbis agis. egone ut eam causam quam is scripsit? ego scribam non rogatus ab eo? nulla $PAREGXEI/RHSIS& fieri potest contumeliosior. 'at' inquis '$*(HRAKLEI/DEION& aliquod.' non recuso id quidem, sed et componendum argumentum est et scribendi exspectandum tempus maturius. licet enim de me ut @1 libet existimes (velim quidem quam optime), si haec ita manant ut videntur (feres quod dicam), me Idus Martiae non delectant. ille enim numquam revertisset, nos timor confirmare eius acta non coegisset, aut, ut in Saufei eam relinquamque Tusculanas disputationes ad quas tu etiam Vestorium hortaris, ita gratiosi eramus apud illum (quem di mortuum perduint!) ut nostrae aetati, quoniam interfecto domino liberi non sumus, non fuerit dominus ille fugiendus. rubeo, mihi crede, sed iam scripseram; delere nolui. De Menedemo vellem verum fuisset. de regina velim verum sit. cetera coram, et maxime quid nostris faciendum sit, quid etiam nobis, si Antonius militibus obsessurus est senatum. hanc epistulam si illius tabellario dedissem, veritus sum ne solveret; itaque misi dedita. erat enim rescribendum tuis. {47Scr. in Arpinati viii Kal. Iun. an. 44}47 [2CICERO ATTICO SAL.]2 Quam vellem Bruto studium tuum navare potuisses! ego igitur ad eum litteras. ad Dolabellam Tironem misi cum mandatis et litteris. eum ad te vocabis et si quid habebis quod placeat scribes. ecce autem de traverso L. Caesar ut veniam ad se rogat in Nemus aut scribam quo se venire velim; Bruto enim placere se a me conveniri. o rem odiosam et inexplicabilem! puto me ergo iturum et inde Romam, nisi quid mutaro. summatim [ad] haec ad te; nihildum enim a Balbo. tuas igitur exspecto, nec actorum solum sed etiam futurorum. @1 {47Scr. in Tusculano vi vel v Kal. Iun. an. 44}47 [2CICERO ATTICO SAL.]2 A Bruto tabellarius rediit; attulit et ab eo et Cassio. consilium meum magno opere exquirunt, Brutus quidem utrum de duobus. o rem miseram! plane non habeo quid scribam. itaque silentio puto me usurum, nisi quid aliud tibi videtur; sin tibi quid venit in mentem, scribe, quaeso. Cassius vero vehementer orat ac petit ut Hirtium quam optimum faciam. sanum putas? $O( GNAFEU\S A)/NQRAKAS&. epistulam tibi misi. Vt tu de provincia Bruti et Cassi per senatus consultum, ita scribit et Balbus et * * * Hirtius quidem se afuturum (etenim iam in Tusculano est) mihique ut absim vehementer auctor est, ille quidem periculi causa, quod sibi etiam fuisse dicit; ego autem, etiam ut nullum periculum sit, tantum abest ut Antoni suspicionem fugere [non] curem ne videar eius secundis rebus non delectari ut mihi causa ea sit cur Romam venire nolim ne illum videam. Varro autem noster ad me epistulam misit sibi a nescio quo missam (nomen enim delerat) in qua scriptum erat veteranos eos qui reiciantur (nam partem esse dimissam) improbissime loqui, ut magno periculo Romae sint futuri qui ab eorum partibus dissentire videantur. quis porro noster itus, reditus, vultus, incessus inter istos? quod si, ut scribis, L. @1 Antonius in D. Brutum, reliqui in nostros, ego quid faciam aut quo me pacto geram? mihi vero deliberatum est, ut nunc quidem est, abesse ex ea urbe in qua non modo florui cum summa verum etiam servivi cum aliqua dignitate; nec tam statui ex Italia exire, de quo tecum deliberabo, quam istuc non venire. {47Scr. in Tusculano v vel iv Kal. Iun. an. 44}47 [2CICERO ATTICO SAL.]2 Gratum quod mihi epistulas; quae quidem me delectarunt, in primis Sexti nostri. dices 'quia te laudat'. puto mehercule id quoque esse causae, sed tamen etiam ante quam ad eum locum veni, valde mihi placebat cum sensus eius de re publica tum cura scribendi. Servius vero pacificator cum librariolo suo videtur obisse legationem et omnis captiunculas pertimescere. debuerat autem non 'ex iure manum consertum' sed quae sequuntur; tuque scribes. {47Scr. in Tusculano prid. Kal. Iun. an. 44}47 [2CICERO ATTICO SAL.]2 Post tuum discessum binas a Balbo (nihil novi) itemque ab Hirtio, qui se scribit vehementer offensum esse veteranis. exspectat animus quidnam agat de Kalendis [Mart.]. misi igitur Tironem et cum Tirone pluris quibus singulis, ut quidque accidisset, dares litteras, atque etiam scripsi ad Antonium de @1 legatione, ne, si ad Dolabellam solum scripsissem, iracundus homo commoveretur. quod autem aditus ad eum difficilior esse dicitur, scripsi ad Eutrapelum ut is ei meas litteras redderet; legatione mihi opus esse. honestior est votiva, sed licet uti utraque. De te, quaeso, etiam atque etiam vide. velim possis coram; si minus possis, litteris idem consequemur. Graeceius ad me scripsit C. Cassium sibi scripsisse homines comparari qui armati in Tusculanum mitterentur. id quidem mihi [2vix veri simile]2 videbatur; sed cavendum tamen, villaeque plures videndae. sed [2debet]2 aliquid crastinus dies ad cogitandum nobis dare. {47Scr. in Tusculano, iv Non. Iun.(?) an. 44}47 [2CICERO ATTICO SAL.]2 Cum ad me Brutus noster scripsisset et Cassius, ut Hirtium, qui adhuc bonus fuisset [2meliorem facerem, quem neque adhuc bonum fuisse]2 sciebam, neque eum confidebam fore mea auctoritate meliorem (Antonio est enim fortasse iratior, causae vero amicissimus), tamen ad eum scripsi eique dignitatem Bruti et Cassi commendavi. ille quid mihi rescripsisset scire te volui, si forte idem tu quod ego existimares, istos etiam nunc vereri ne forte isti nostri plus animi habeant quam habent. @1 &10&7&7HIRTIVS CICERONI SVO SAL.&&10 Rure[2ne]2 iam redierim quaeris. an ego, cum omnes caleant, igna- viter aliquid faciam? etiam ex urbe sum profectus, utilius enim statui abesse. has tibi litteras exiens in Tusculanum scripsi. noli autem me tam strenuum putare ut ad Nonas recurram. nihil enim iam video opus esse nostra cura, quoniam praesidia sunt in tot annos provisa. Brutus et Cassius utinam quam facile a te de me impetrare possunt ita per te exorentur ne quod calidius ineant consilium! cedentis enim haec ais scripsisse. quo aut qua re? retine, obsecro te, Cicero, illos et noli sinere haec omnia perire, quae funditus [2me dius]2 fidius rapinis, incendiis, caedibus pervertentur. tantum si quid timent caveant, nihil praeterea moliantur. non me dius fidius acerrimis consiliis plus quam etiam inertissimis, dum modo diligentibus, conse- quentur. haec enim, quae fluunt per se, diuturna non sunt; in con- tentione praesentis ad nocendum habent viris. quid speres de illis in Tusculanum ad me scribe.& Habes Hirti epistulam. cui rescripsi nil illos calidius cogitare idque confirmavi. hoc, qualecumque est, te scire volui. Obsignata iam Balbus ad me Serviliam redisse, confirmare non discessuros. nunc exspecto a te litteras. {47Scr. in Tusculano iv aut iii Non. Iun. an. 44 (%14`1)}47 [2CICERO ATTICO SAL.]2 &7IIII& Non. vesperi a Balbo redditae mihi litterae fore Nonis senatum, ut Brutus in Asia, Cassius in Sicilia frumentum emendum et ad urbem mittendum curarent. o rem miseram! @1 primum ullam ab istis, dein, si aliquam, hanc legatariam provinciam! atque haud scio an melius sit quam ad Eurotam sedere. sed haec casus gubernabit. ait autem eodem tempore decretum iri ut et iis et reliquis praetoriis provinciae decer- nantur. hoc certe melius quam illa $*PERSIKH\& porticus; %nolo enim Lacedaemonem longinquo quo in Lanuvium existimavit%. 'rides' inquies 'in talibus rebus?' quid faciam? plorando fessus sum. Di immortales! quam me conturbatum tenuit epistulae tuae prior pagina! quid autem iste in domo tua casus %armorum%? sed hunc quidem nimbum cito transisse laetor. tu quid egeris tua cum tristi tum etiam difficili ad consiliandum legatione vehementer exspecto; est enim inexplicabilis. ita circumsedemur copiis omnibus. me quidem Bruti litterae quas ostendis a te lectas ita perturbarunt ut, quamquam ante egebam consilio, tamen animi dolore sim tardior. sed plura, cum ista cognoro. hoc autem tempore quod scriberem nihil erat, eoque minus quod dubitabam tu has ipsas litteras essesne accepturus; erat enim incertum visurusne te esset tabellarius. ego tuas litteras vehementer exspecto. {47Scr. in Tusculano(?) fort. Non. Iun. an. 44}47 [2CICERO ATTICO SAL.]2 O Bruti amanter scriptas litteras! o iniquum tuum tempus qui ad eum ire non possis! ego autem quid scribam? ut beneficio istorum utantur? quid turpius? ut moliantur aliquid? nec audent nec iam possunt. ege, quiescant auctoribus nobis; quis @1 incolumitatem praestat? si vero aliquid de Decimo gravius, quae nostris vita, etiam si nemo molestus sit? ludos vero non facere! quid foedius? frumentum imponere! quae est alia Dionis legatio aut quod munus in re publica sordidius? prorsus quidem consilia tali in re ne iis quidem tuta sunt qui dant. sed possim id neglegere proficiens; frustra vero quid ingrediar? matris consilio cum utatur vel etiam precibus, quid me inter- ponam? sed tamen cogitabo quo genere utar litterarum; nam silere non possum. statim igitur mittam vel Antium vel Circeios. {47Scr. fort. Anti c. vii Id. Iun. an. 44}47 [2CICERO ATTICO SAL.]2 Antium veni ante H. &7VI&. Bruto iucundus noster adventus. deinde multis audientibus, Servilia, Tertulla, Porcia, quaerere quid placeret. aderat etiam Favonius. ego, quod eram meditatus in via, suadere ut uteretur Asiatica curatione frumenti; nihil esse iam reliqui quod ageremus nisi ut salvus esset; in eo etiam ipsi rei publicae esse praesidium. quam orationem cum ingressus essem, Cassius intervenit. ego eadem illa repetivi. hoc loco fortibus sane oculis Cassius (Martem spirare diceres) se in Siciliam non iturum. 'egone ut beneficium accepissem contu- meliam?' 'quid ergo agis?' inquam. at ille in Achaiam se iturum. 'quid tu' inquam, 'Brute?' 'Romam' inquit, 'si tibi videtur.' 'mihi vero minime; tuto enim non eris.' 'quid? si @1 possem esse, placeretne?' 'atque ut omnino neque nunc neque ex praetura in provinciam ires; sed auctor non sum ut te urbi committas.' dicebam ea quae tibi profecto in mentem veniunt cur non esset tuto futurus. Multo inde sermone querebantur, atque id quidem Cassius maxime, amissas occasiones Decimumque graviter accusabant. [2ad]2 ea negabam oportere praeterita, adsentiebar tamen. cumque ingressus essem dicere quid oportuisset, nec vero quic- quam novi sed ea quae cottidie omnes, nec tamen illum locum attingerem, quemquam praeterea oportuisse tangi, sed senatum vocare, populum ardentem studio vehementius incitare, totam suscipere rem publicam, exclamat tua familiaris 'hoc vero neminem umquam audivi!' ego [2me]2 repressi. sed et Cassius mihi videbatur iturus (etenim Servilia pollicebatur se cura- turam ut illa frumenti curatio de senatus consulto tolleretur) et noster Brutus cito deiectus est de illo inani sermone [2quo se Romae]2 velle esse dixerat. constituit igitur ut ludi absente se fierent suo nomine. proficisci autem mihi in Asiam videbatur ab Antio velle. Ne multa, nihil me in illo itinere praeter conscientiam meam delectavit. non enim fuit committendum ut ille ex Italia prius quam a me conventus esset discederet. hoc dempto munere amoris atque offici sequebatur ut mecum ipse '$H( DEU=R' O(DO/S $SOI TI/ DU/NATAI NU=N&, $QEOPRO/PE;&' prorsus dissolutum offendi navigium vel potius dissipatum. nihil consilio, nihil ratione, nihil ordine. itaque etsi ne antea quidem dubitavi, tamen nunc @1 eo minus, evolare hinc idque quam primum, 'ubi nec Pelopi- darum facta neque famam audiam'. Et heus tu! ne forte sis nescius, Dolabella me sibi legavit a. d. &7III& Non. [Apriles]. id mihi heri vesperi nuntiatum est. votiva ne tibi quidem placebat; etenim erat absurdum, quae si stetisset res publica vovissem, ea me eversa illa vota dissolvere. et habent, opinor, liberae legationes definitum tempus lege Iulia nec facile addi potest %adeo% genus legationis ut, cum velis, introire exire liceat; quod nunc mihi additum est. bella est autem huius iuris quinquenni licentia. quamquam [2quid de]2 quinquennio cogitem? contrahi mihi negotium videtur. sed $BLA/SFHMA& mittamus. {47Scr. Asturae, ut vid., c. iv Id. Iun. an. 44}47 [2CICERO ATTICO SAL.]2 Bene mehercule de Buthroto. at ego Tironem ad Dolabellam cum litteris, quia iusseras, miseram. quid nocet? de nostris autem Antiatibus satis videbar plane scripsisse, ut non dubitares quin esset otiosi futuri usurique beneficio Antoni contume- lioso. Cassius frumentariam rem aspernabatur; eam Servilia sublaturam ex senatus consulto se esse dicebat. noster vero $KAI\ $MA/LA SEMNW=S& in Asiam, postea quam mihi est adsensus tuto se Romae esse non posse (ludos enim absens facere malebat); statim autem se iturum simul ac ludorum apparatum iis qui @1 curaturi essent tradidisset. navigia colligebat; erat animus in cursu. interea in isdem locis erant futuri. Brutus quidem se aiebat Asturae. L. quidem Antonius liberaliter litteris sine cura me esse iubet. habeo unum beneficium, alterum fortasse, si in Tusculanum venerim. o negotia non ferenda! quae feruntur tamen. $TA\N D' $AI)TI/AN TW=N *BROU/TWN TIS E)/XEI.& in Octaviano, ut perspexi, satis ingeni, satis animi, videbaturque erga nostros $H(/RWAS& ita fore ut nos vellemus animatus. sed quid aetati credendum sit, quid nomini, quid hereditati, quid $KATHXH/SEI&, magni consili est. vitricus quidem nihil censebat; quem Asturae vidimus. sed tamen alendus est et, ut nihil aliud, ab Antonio seiungendus. Marcellus praeclare, si praecipit nostra [nostri]; cui quidem ille deditus mihi videbatur. Pansae autem et Hirtio non nimis credebat. bona indoles, $E)A\N DIAMEI/NH|&. {47Scr. Asturae(?) iii Id. Iun. an. 44(?)}47 [2CICERO ATTICO SAL.]2 Tandem a Cicerone tabellarius; sed mehercule litterae $PEPINW- $ME/NWS& scriptae, id quod ipsum $PROKOPH\N& aliquam significaret, itemque ceteri praeclara scribunt. Leonides tamen retinet suum illud 'adhuc'; summis vero laudibus Herodes. quid quaeris? vel verba mihi dari facile patior in hoc meque libenter praebeo @1 credulum. tu velim, si quid tibi est a tuis scriptum quod pertineat ad me, certiorem me facias. {47Scr. Asturae(?) prid. Id. Iun. an. 44(?)}47 [2CICERO ATTICO SAL.]2 Narro tibi, haec loca venusta sunt, abdita certe et, si quid scribere velis, ab arbitris libera. sed nescio quo modo $OI)=KOS $FI/LOS&. itaque me referunt pedes in Tusculanum. et tamen haec $R(WPOGRAFI/A& ripulae videtur habitura celerem satietatem. equi- dem etiam pluvias metuo, si Prognostica nostra vera sunt; ranae enim $R(HTOREU/OUSIN&. tu, quaeso, fac sciam ubi Brutum nostrum et quo die videre possim. {47Scr. Asturae fort. Id. Iun. an. 44}47 [2CICERO ATTICO SAL.]2 L. Antonio male sit, si quidem Buthrotiis molestus est! ego testimonium composui quod cum voles obsignabitur. nummos Arpinatium, si L. Fadius aedilis petet, vel omnis reddito. ego ad te alia epistula scripsi [2de]2 HS <&7CX&> quae Statio curarentur. si ergo petet Fadius, ei volo reddi, praeter Fadium nemini. apud %me item% puto depositum. id scripsi ad Erotem ut redderet. Reginam odi. id me iure facere scit sponsor promissorum eius Ammonius, quae quidem promissa[rum eius] erant $FILO/LOGA @1 et dignitatis meae, ut vel in contione dicere auderem. Saran autem, praeterquam quod nefarium hominem, cognovi prae- terea in me contumacem. semel eum omnino domi meae vidi; cum $FILOFRO/NWS& ex eo quaererem quid opus esset, Atticum se dixit quaerere. superbiam autem ipsius reginae, cum esset trans Tiberim in hortis, commemorare sine magno dolore non possum. nihil igitur cum istis; nec tam animum me quam vix stomachum habere arbitrantur. Profectionem meam, ut video, Erotis dispensatio impedit. nam cum ex reliquis quae Non. Apr. fecit abundare debeam, cogor mutuari, quodque ex istis fructuosis rebus receptum est, id ego ad illud fanum sepositum putabam. sed haec Tironi mandavi, quem ob eam causam Romam misi; te nolui impe- ditum impedire. Cicero noster quo modestior est eo me magis commovet. ad me enim de hac re nihil scripsit ad quem nimirum potissimum debuit; scripsit hoc autem ad Tironem, sibi post Kal. Apr. (sic enim annuum tempus confici) nihil datum esse. [2scio]2 tibi pro tua natura semper placuisse teque existimasse id etiam ad dignitatem meam pertinere eum non modo perliberaliter a nobis sed etiam ornate cumulateque tractari. qua re velim cures (nec tibi essem molestus, si per alium hoc agere possem) ut permutetur Athenas quod sit in annuum sumptum ei. scilicet Eros numerabit. eius rei causa Tironem misi. curabis igitur et ad me si quid tibi de eo videbitur scribes. @1 {47Scr. Asturae xviii Kal. Quint. an. 44 (%14`1)}47 [2CICERO ATTICO SAL.]2 Duas accepi postridie Idus, alteram eo die datam, alteram Idibus. prius igitur superiori. de Bruto, cum scies. de consulum ficto timore cognoveram; Sicca enim $FILOSTO/RGWS& ille quidem sed tumultuosius ad me etiam illam suspicionem pertulit. quid tu autem '$TA\ ME\N DIDO/MENA&_'? nullum enim verbum a %Siregio%. non placet. de Plaetorio, vicino tuo, permoleste tuli quemquam prius audisse quam me. de Syro prudenter. L. Antonium per Marcum fratrem, ut arbitror, facillime deterrebis. Antroni %vel vi%; sed nondum acceperas litteras, ne cuiquam nisi L. Fadio aedili. aliter enim nec caute nec iure fieri potest. quod scribis tibi deesse HS <&7C&> quae Ciceroni curata sint, velim ab Erote quaeras ubi sit merces insularum. Arabioni de Sittio nihil irascor. ego de itinere nisi explicato $*L& nihil cogito; quod idem tibi videri puto. habes ad superiorem. Nunc audi ad alteram. tu vero facies ut omnia quod Serviliae non dees, id est Bruto. de regina gaudeo te non laborare, testem etiam tibi probari. Erotis rationes et ex Tirone cognovi et vocavi ipsum. gratissimum quod polliceris Ciceroni nihil defuturum; de quo mirabilia Messalla, qui Lanuvio rediens ab illis venit ad me, et mehercule ipsius litterae sic et $FILOSTO/RGWS et $EU)PINW=S& scriptae ut eas vel in acroasi audeam legere. quo @1 magis illi indulgendum puto. de Buciliano Sestium puto non moleste ferre. ego, si Tiro ad me, cogito in Tusculanum. tu vero, quicquid erit quod me scire par sit, statim. {47Scr. iter faciens in Tusculanum xvii Kal. Quint. an. 44 (%14`1)}47 [2CICERO ATTICO SAL.]2 &7XVII& Kal., etsi satis videbar scripsisse ad te quid mihi opus esset et quid te facere vellem, si tibi commodum esset, tamen cum profectus essem et in lacu navigarem, Tironem statui ad te esse mittendum, ut iis negotiis quae agerentur interesset, atque etiam scripsi ad Dolabellam me, si ei videretur, velle proficisci petiique ab eo de mulis vecturae. Vt in his, cum intellego te distentissimum esse qua de Buthrotiis qua de Bruto, cuius etiam ludorum [suorum] curam et administrationem suspicor ex magna parte ad te pertinere_, ut ergo in eius modi re, tribues nobis paulum operae; nec enim multum opus est. mihi res ad caedem et eam quidem propin- quam spectare videtur. vides homines, vides arma. prorsus non mihi videor esse tutus. sin tu aliter sentis, velim ad me scribas. domi enim manere, si recte possum, multo malo. @1 {47Scr. in Tusculano inter xvi et xiii Kal. Quint. an. 44}47 [2CICERO ATTICO SAL.]2 'Quidnam est quod audendum amplius' de Buthrotiis? stetisse enim te frustra scribis. quid autem se refert Brutus? doleo me- hercule te tam esse distentum, quod decem hominibus referen- dum est acceptum. est illud quidem $E)RGW=DES& sed $A)NEKTO/N&, mihique gratissimum. de armis, nihil vidi apertius. fugiamus igitur, et, ut ais, coram. Theophanes quid velit nescio; scripserat enim ad me. cui rescripsi ut potui. mihi autem scribit venire ad me se velle ut et de suis rebus et quaedam quae ad me pertinerent. tuas litteras exspecto. vide, quaeso, ne quid temere fiat. Statius scripsit ad me locutum secum esse Q. Ciceronem valde adseveranter se haec ferre non posse; certum sibi esse ad Brutum et Cassium transire. hoc enim vero nunc discere aveo; [hoc] ego quid sit interpretari non possum. potest aliquid iratus Antonio, potest gloriam iam novam quaerere, potest totum esse $SXEDI/ASMA&; et nimirum ita est. sed tamen et ego vereor et pater conturbatus est. scit enim quae ille de hoc; mecum quidem $A)/FATA& olim. plane quid velit nescio. A Dolabella mandata habebo quae mihi videbuntur, id est nihil. dic mihi, C. Antonius voluitne fieri septemvir? fuit certe dignus. %de meo domi% est ut scribis. facies omnia mihi nota. @1 {47Scr. in Tusculano xii Kal. Quint. an. 44}47 [2CICERO ATTICO SAL.]2 Egi gratias Vettieno; nihil enim potuit humanius. Dolabellae mandata sint quaelibet, modo aliquid, vel quod Niciae nuntiem. quid enim haec, ut scribis, %anteno%? nunc dubitare quemquam prudentem quin meus discessus desperationis sit, non legationis! Quod ais extrema quaedam iam homines de re publica loqui et eos quidem viros bonos, ego quo die audivi illum tyrannum in contione clarissimum virum appellari subdiffidere coepi. postea vero quam tecum Lanuvi vidi nostros tantum spei habere ad vivendum quantum accepissent ab Antonio, despe- ravi. itaque, mi Attice (fortiter hoc velim accipias, ut ego scribo), genus illud interitus %quo causurus est% foedum ducens et quasi denuntiatum nobis ab Antonio ex hac nassa exire constitui, non ad fugam sed ad spem mortis melioris. haec omnis culpa Bruti. Pompeium Carteia receptum scribis; iam igitur contra hunc exercitum. utra ergo castra? media enim tollit Antonius. illa infirma, haec nefaria. properemus igitur. sed iuva me consilio, Brundisione an Puteolis. Brutus quidem subito, sed sapienter. $PA/SXW TI&. quando enim illum? sed humana ferenda. tu ipse eum videre non potes. di illi mortuo qui umquam Buthrotum! sed acta missa; videamus quae agenda sint. Rationes Erotis, etsi ipsum nondum vidi, tamen et ex @1 litteris eius et ex eo quod Tiro cognovit prope modum cognitas habeo. versuram scribis esse faciendam mensum quinque, id est ad Kal. Nov., HS <&7CC&>; in eam diem cadere nummos qui a Quinto debentur. velim igitur, quoniam Tiro negat tibi placere me eius rei causa Romam venire, si ea te res nihil offendet, videas unde nummi sint, mihi feras expensum. hoc video in praesentia opus esse. reliqua diligentius ex hoc ipso exquiram, in his de mercedi- bus dotalium praediorum; quae si fideliter Ciceroni curabuntur, quamquam volo laxius, tamen ei prope modum nihil deerit. equidem video mihi quoque opus esse viaticum; sed id ex praediis ut cadet ita solvetur, mihi autem opus est universo. [2e]2quidem, etsi mihi videtur iste qui umbras timet ad caedem spectare, tamen nisi explicata solutione non sum discessurus. sitne autem explicata necne tecum cognoscam. haec putavi mea manu scribenda, itaque feci. de Fadio, ut scribis; utique alii nemini. rescribas velim hodie. {47Scr. in Tusculano xi Kal. Quint. an. 44 (%14`3)}47 [2CICERO ATTICO SAL.]2 Narro tibi, Quintus pater exsultat laetitia. scripsit enim filius se idcirco profugere ad Brutum voluisse quod, cum sibi negotium daret Antonius ut eum dictatorem efficeret, praesidium occu- paret, id recusasset; recusasse autem se ne patris animum @1 offenderet; ex eo sibi illum hostem. 'tum me' inquit 'collegi, verens ne quid mihi ille iratus tibi noceret [patris scilicet]. itaque eum placavi. et quidem <&7CCCC&> certa, reliqua in spe.' scribit autem Statius illum cum patre habitare velle (hoc vero mirum) et id gaudet. ecquem tu illo certiorem nebulonem? $*)EPOXH\N& vestram de re Cani (deliberationis [2enim]2) probo. nihil eram suspicatus de tabulis, $A)KERAI/WS& restitutam arbitrabar. quae differs ut mecum coram, exspectabo. tabellarios quoad voles tenebis; es enim occupatus. quod ad Xenonem, probe. quod scribo, cum absolvero. Quinto scripsisti te ad eum litteras. nemo attulerat. Tiro negat iam tibi placere Brundisium et quidem dicere aliquid de militibus. at ego iam destinaram, Hydruntem quidem. movebant me tuae quinque horae. hic autem quantus $PLOU=S&! sed videbimus. nullas a te &7XI& Kal. quippe, quid enim iam novi? cum primum igitur poteris, venies. ego propero ne ante Sextus, quem adventare aiunt. {47Scr. in Tusculano x aut ix Kal. Quint. an. 44}47 [2CICERO ATTICO SAL.]2 Gratulor nobis Quintum filium exisse; molestus non erit. Pansam bene loqui credo. semper enim coniunctum esse cum Hirtio scio; amicissimum Bruto ex Cassio puto, si expediet (sed @1 quando illos videbit?), inimicum Antonio quando aut cur? quousque ludemur? ego autem scripsi Sextum adventare, non quo iam adesset, sed quia certe id ageret ab armisque nullus discederet. certe, si pergit, bellum paratum est. hic autem noster Cytherius nisi victorem neminem victurum. quid ad haec Pansa? utro [erit], si bellum erit? quod videtur fore. sed et haec et alia coram, hodie quidem, ut scribis, aut cras. {47Scr. in Tusculano ix aut viii Kal. Quint. an. 44}47 [2CICERO ATTICO SAL.]2 Mirifice torqueor, sine dolore tamen; sed permulta mihi de nostro itinere in utramque partem occurrunt. 'quousque?' inquies. quoad erit integrum; erit autem usque dum ad navem. Pansa si quae rescripserit, et meam tibi et illius epistulam mittam. Silium exspectabam; cui $U(PO/MNHMA& compositum. [2tu]2 si quid novi. ego litteras misi ad Brutum; cuius de itinere etiam ex te velim si quid scies cognoscere. {47Scr. in Tusculano vii vel vi Kal. Quint. an. 44}47 [2CICERO ATTICO SAL.]2 Tabellarius quem ad Brutum miseram ex itinere rediit &7VII& Kal. ei Servilia dixit eo die Brutum H. &7II S& profectum. sane dolui @1 meas litteras redditas non esse. Silius ad me non venerat. causam composui; eum libellum tibi misi. te quo die exspectem velim scire. {47Scr. in Tusculano iv Kal. Quint. an. 44}47 [2CICERO ATTICO SAL.]2 &7VI& Kal. accepi a Dolabella litteras, quarum exemplum tibi misi; in quibus erat omnia se fecisse quae tu velles. statim ei rescripsi et multis verbis gratias egi. sed tamen, ne miraretur cur idem iterum facerem, hoc causae sumpsi quod ex te ipso coram antea nihil potuissem cognoscere. sed quid multa? litteras hoc exemplo dedi: &10&7&7CICERO DOLABELLAE COS. SVO&&10 Antea cum [2per]2 litteras Attici nostri de tua summa liberalitate summoque erga se beneficio certior factus essem cumque tu ipse etiam ad me scripsisses te fecisse ea quae nos voluissemus, egi tibi gratias per litteras iis verbis ut intellegeres nihil te mihi gratius facere potuisse. postea vero quam ipse Atticus ad me venit in Tusculanum huius unius rei causa tibi ut apud me gratias ageret, cuius eximiam quandam et admirabilem in causa Buthrotia volun- tatem et singularem erga me amorem perspexisset, teneri non potui quin tibi apertius illud idem his litteris declararem. ex omnibus enim, mi Dolabella, studiis in me et officiis [2tuis]2, quae summa sunt, hoc scito mihi et amplissimum videri et gratissimum esse quod perfeceris ut Atticus intellegeret quantum ego se, quantum tu me amares. Quod reliquum est, Buthrotiam et causam et civitatem, quam- quam a te constituta est (beneficia autem nostra tueri solemus), tamen velim receptam in fidem tuam a meque etiam atque etiam @1 tibi commendatam auctoritate et auxilio tuo tectam velis esse. satis erit in perpetuum Buthrotiis praesidi magnaque cura et sollicitudine Atticum et me liberaris, si hoc honoris mei causa susceperis ut eos semper a te defensos velis; quod ut facias te vehementer etiam atque etiam rogo.& His litteris scriptis me ad $SUNTA/CEIS& dedi; quae quidem vereor ne miniata cerula tua pluribus locis notandae sint. ita sum $METE/WROS& et magnis cogitationibus impeditus. {47Scr. in Tusculano iii Kal. Quint. an. 44}47 [2CICERO ATTICO SAL.]2 De meo itinere variae sententiae; multi enim ad me. sed tu incumbe, quaeso, in eam curam. magna res est. an probas, si ad Kal. Ian. cogitamus? meus animus est aequus, sic tamen ut, si nihil offensionis si, [2velim]2. et velim etiam scire quo die Olympia, tum mysteria. scilicet, ut tu scribis, casus consilium nostri itineris iudicabit. dubitemus igitur. est enim hiberna navigatio odiosa, eoque ex te quaesieram mysteriorum diem. Brutum, ut scribis, visum iri a me puto. ego hinc volo prid. Kal. @1 {47Scr. in Arpinati vi Non. Quint. an. 44 (%14`5)}47 [2CICERO ATTICO SAL.]2 De Quinti negotio video [2a]2 te omnia facta. ille tamen dolet, dubitans utrum morem gerat Leptae an fidem infirmet filio. inaudivi L. Pisonem velle exire legatum $YEUDEGGRA/FW|& senatus consulto. velim scire quid sit. tabellarius ille quem tibi dixeram me ad brutum esse missurum in Anagninum ad me venit ea nocte quae proxima ante Kalendas fuit litterasque ad me attulit; in quibus unum alienum summa sua prudentia, idem illud, ut spectem ludos suos. rescripsi scilicet primum me iam pro- fectum, ut [2non]2 integrum sit; dein[2d]2e $A)TOPW/TATON& esse me, qui Romam omnino post haec arma non accesserim neque id tam periculi mei causa fecerim quam dignitatis, subito ad ludos venire. tali enim tempore ludos facere illi honestum est cui necesse est, spectare mihi ut non est necesse sic [neminem] ne honestum quidem est. equidem illos celebrari et esse quam gratissimos mirabiliter cupio idque ita futurum esse confido et tecum ago ut iam ab ipsa commissione ad me quem ad modum accipiantur hi ludi, deinde omnia reliquorum ludorum in dies singulos persequare. sed de ludis hactenus. Reliqua pars epistulae est illa quidem in utramque partem, sed tamen non nullos interdum iacit igniculos virilis. quod @1 quale tibi videretur ut posses interpretari, misi ad te exemplum epistulae; quamquam mihi tabellarius noster dixerat tibi quoque se attulisse litteras a Bruto easque ad te e Tusculano esse delatas. Ego itinera sic composueram ut Non. Quint. Puteolis essem; valde enim festino, ita tamen ut quantum homo possit quam cautissime navigem. M. Aelium cura liberabis: me paucos specus in extremo fundo et eos quidem subterraneos servitutis putasse aliquid habituros; id me iam [iam] nolle neque mihi [2quic]2quam esse tanti. sed ut mihi dicebas, quam lenissime, potius ut cura liberetur quam ut me suscensere aliquid suspicetur. item de illo Tulliano capite libere cum Cascellio loquere. parva res est, sed tu bene attendisti; nimis callide agebatur. ego autem si mihi imposuisset aliquid, quod paene fecit nisi tua malitia adfuisset, animo iniquo tulissem. itaque, ut ut erit, rem impediri malo. octavam partem %tuli luminarum% aedium ad Streniae memineris cum Caerelliam videris mancipio dare ad eam summam quae sub praecone fuit maxima. id opinor esse <&7CCCLXXX&>. Novi si quid erit atque etiam si quid prospicies quod futurum putes, scribas ad me quam saepissime velim. Varroni, quem ad @1 modum tibi mandavi, memineris excusare tarditatem litterarum mearum. Mundus %istum M. enius% quid egerit de testamento (curiosus [2sum]2 enim) facias me velim certiorem. ex Arpinati &7VI& Non. {47Scr. in Arpinati v Non. Quint. an. 44}47 [2CICERO ATTICO SAL.]2 Ego, ut ad te pridie scripseram, Nonis constitueram venire in Puteolanum. ibi igitur cottidie tuas litteras exspectabo et maxime de ludis; de quibus etiam ad Brutum tibi scribendum est. cuius epistulae, quam interpretari ipse vix poteram, exemplum pridie tibi miseram. Atticae meae velim me ita excuses ut omnem culpam in te transferas et ei tamen con- firmes me immutatum amorem meum mecum abstulisse. {47Scr. in Arpinati v Non. Quint. an. 44}47 [2CICERO ATTICO SAL.]2 Gaudeo id te mihi suadere quod ego mea sponte pridie feceram. nam cum ad te &7VI& Non. darem, eidem tabellario dedi etiam ad Sestium scriptas $PA/NU FILOSTO/RGWS&. ille autem, quod Puteolos persequitur, humane, quod queritur, iniuste. non enim ego tam illum exspectare dum de Cosano rediret debui quam ille aut @1 non ire ante quam me vidisset aut citius reverti. sciebat enim me celeriter velle proficisci seseque ad me in Tusculanum scripserat esse venturum. Te, ut a me discesseris, lacrimasse moleste ferebam. quod si me praesente fecisses, consilium totius itineris fortasse mutassem. sed illud praeclare, quod te consolata est spes brevi tempore congrediendi; quae quidem exspectatio me maxime sustentat. meae tibi litterae non deerunt. de Bruto scribam ad te omnia. librum tibi celeriter mittam de gloria. excudam aliquid $*(HRAKLEI/DEION& quod lateat in thesauris tuis. De Planco memini. Attica iure queritur. quod me de Bacchide [2et de]2 statuarum coronis certiorem [me] fecisti, valde gratum; ne quicquam posthac non modo tantum sed ne tantulum quidem praeterieris. sed de Herode et %Metio% meminero et de omnibus quae te velle suspicabor modo. o turpem sororis tuae filium! cum haec scriberem adventabat $AU)TH=| BOULU/SEI& cenantibus nobis. {47Scr. in Arpinati iv vel iii Non. Quint. an. 44}47 CICERO ATTICO SAL. Iucundissimas tuas legi litteras. ad Plancum scripsi, misi. habes exemplum. cum Tirone quid sis locutus cognoscam ex ipso. cum sorore ages attentius, si te occupatione ista relaxaris. @1 {47Scr. in Arpinati iv vel iii Non. Quint. an. 44}47 M. CICERO L. PLANCO PR. DESIG. SAL. Attici nostri te valde studiosum esse cognovi, mei vero ita cupidum ut mehercule paucos aeque observantis atque amantis me habere existimem. ad paternas enim magnas et veteres et iustas necessitudines magnam attulit accessionem tua voluntas erga me meaque erga te par atque mutua. Buthrotia tibi causa ignota non est. egi enim saepe de ea re tecum tibique totam rem demonstravi, quae est acta hoc modo: ut primum Buthrotium agrum proscriptum vidimus, com- motus Atticus libellum composuit. eum mihi dedit ut darem Caesari; eram enim cenaturus apud eum illo die. eum libellum Caesari dedi. probavit causam, rescripsit Attico aequa eum postulare, admonuit tamen ut pecuniam reliquam Buthrotii ad diem solverent. Atticus, qui civitatem conservatam cuperet, pecuniam numeravit de suo. quod cum esset factum, adiimus ad Caesarem, verba fecimus pro Buthrotiis, liberalissimum decretum abstulimus; quod est obsignatum ab amplissimis viris. quae cum essent acta, mirari [2e]2quidem solebam pati Caesarem convenire eos qui agrum Buthrotium concupissent, neque solum pati sed etiam ei negotio te praeficere. itaque et ego cum illo locutus sum et saepius quidem, ut etiam accusarer ab eo quod parum constantiae suae confiderem, et M. Messallae et ipsi Attico dixit ut sine cura esset aperteque ostendebat se praesentium animos (erat enim popularis, ut noras) offendere @1 nolle; cum autem mare transissent, curaturum se ut in alium agrum deducerentur. Haec illo vivo. post interitum autem Caesaris, ut primum ex senatus consulto causas consules cognoscere instituerunt, haec quae supra scripsi ad eos delata sunt. probaverunt causam sine ulla dubitatione seque ad te litteras daturos esse dixerunt. Ego autem, mi Plance, etsi non dubitabam quin et senatus consultum et lex et consulum decretum ac litterae apud te plurimum auctoritatis haberent teque ipsius Attici causa velle intellexeram, tamen hoc pro coniunctione et benevolentia nostra mihi sumpsi ut id a te peterem quod tua singularis humanitas suavissimique mores a te essent impetraturi. id autem est ut hoc quod te tua sponte facturum esse certo scio honoris nostri causa libenter, prolixe, celeriter facias. Mihi nemo est amicior nec iucundior nec carior Attico; cuius antea res solum familiaris agebatur eaque magna, nunc accessit etiam existimatio, ut quod consecutus est magna et industria et gratia et vivo Caesare et mortuo id te adiuvante obtineat. quod si a te erit impetratum, sic velim existimes, me de tua liberalitate ita interpretaturum ut tuo summo beneficio me adfectum iudicem. ego quae te velle quaeque ad te pertinere arbitrabor studiose diligenterque curabo. da operam ut valeas. {47Scr. Puteolis vi vel v Id. Quint. an. 44}47 CICERO PLANCO PR. DESIG. SAL. Iam antea petivi abs te per litteras ut, cum causa Buthrotiorum probata a consulibus esset, quibus et lege et senatus consulto @1 permissum erat ut de Caesaris actis 'cognoscerent, statuerent, iudicarent', eam rem tu adiuvares Atticumque nostrum, cuius te studiosum cognovi, et me, qui non minus laboro, molestia liberares. omnibus enim rebus magna cura, multa opera et labore confectis in te positum est ut nostrae sollicitudinis finem quam primum facere possimus. quamquam intellegimus ea te esse prudentia ut videas, si ea decreta consulum quae de Caesaris actis interposita sunt non serventur, magnam pertur- bationem rerum fore. equidem cum multa (quod necesse erat in tanta occupatione) non probentur quae Caesar statuerit, tamen oti pacisque causa acerrime illa soleo defendere. quod tibi idem magno opere faciendum censeo; quamquam haec epistula non suasoris est sed rogatoris. Igitur, mi Plance, rogo te et etiam rogo sic me dius fidius ut maiore studio magisque ex animo agere non possim, ut totum hoc negotium ita agas, ita tractes, ita conficias ut, quod sine ulla dubitatione apud consules obtinuimus propter summam boni- tatem et aequitatem causae, id tu nos obtinuisse non modo facile patiare sed etiam gaudeas. qua quidem voluntate [2te]2 esse erga Atticum saepe praesens et illi ostendisti et vero etiam mihi. quod si feceris, me, quem voluntate et [quem] paterna necessi- tudine coniunctum semper habuisti, maximo beneficio de- vinctum habebis, idque ut facias te vehementer etiam atque etiam rogo. @1 {47Scr. eodem fere tempore quo superiorem}47 CICERO CAPITONI SVO SAL. Numquam putavi fore ut supplex ad te venirem; sed hercule facile patior datum tempus in quo amorem experirer tuum. Atticum quanti faciam scis. amabo te, da mihi et hoc, obliviscere mea causa illum aliquando suo familiari, adversario tuo, voluisse consultum, cum illius existimatio ageretur. hoc primum ignoscere est humanitatis tuae; suos enim quisque debet tueri: deinde si me amas (omitte Atticum), Ciceroni tuo, quem quanti facias prae te soles ferre, totum hoc da ut quod semper existi- mavi nunc plane intellegam, me a te multum amari. Buthrotios cum Caesar decreto suo quod ego obsignavi cum multis amplissimis viris liberavisset ostendissetque nobis se, cum agrarii mare transissent, litteras missurum quem in agrum deducerentur, accidit ut subito ille interiret. deinde, quem ad modum tu scis (interfuisti enim), cum consules oporteret ex senatus consulto de actis Caesaris cognoscere, res ab iis in Kal. Iun. dilata est. accessit ad senatus consultum lex quae lata est a. d. &7III& Non. Iun., quae lex earum rerum quas Caesar 'statuisset, decrevisset, egisset' consulibus cognitionem dedit. causa Buthrotiorum delata est ad consules. decretum Caesaris reci- tatum est et multi praeterea libelli Caesaris prolati. consules de consili sententia decreverunt secundum Buthrotios, [2litteras ad]2 Plancum dederunt. Nunc, mi Capito (scio enim quantum semper apud eos @1 quibuscum sis posse soleas, eo plus apud hominem facillimum atque humanissimum, Plancum), enitere, elabora vel potius eblandire, effice ut Plancus, quem spero optimum esse, sit etiam melior opera tua. omnino res eius modi mihi videtur ut sine cuiusquam gratia Plancus ipse pro ingenio et prudentia sua non sit dubitaturus quin decretum consulum, quorum et lege et senatus consulto cognitio et iudicium fuit, conservet, praesertim cum hoc genere cognitionum labefactato acta Caesaris in dubium ventura videantur, quae non modo ii quorum interest sed etiam ii qui illa non probant oti causa confirmari velint. quod cum ita sit, tamen interest nostra Plancum hoc animo libenti prolixoque facere; quod certe faciet, si tu nervulos tuos mihi saepe cognitos suavitatemque qua tibi nemo par est adhibueris. quod ut facias te vehementer rogo. {47Scr. eodem fere tempore quo superiores duas}47 M. CICERO C. CVPIENNIO SAL. Patrem tuum plurimi feci meque ille mirifice et coluit et amavit, nec mehercule umquam mihi dubium fuit quin a te diligerer; ego quidem id facere non destiti. quam ob rem peto a te in maiorem modum ut civitatem Buthrotiam subleves decretumque consulum quod ii secundum Buthrotios fecerunt, cum et lege et senatus consulto statuendi potestatem haberent, @1 des operam ut Plancus noster quam primum confirmet et comprobet. hoc te vehementer, mi Cupienni, etiam atque etiam rogo. {47Scr. in Pompeiano medio m. Quint. an. 44}47 CICERO PLANCO PR. DESIG. SAL. Ignosce mihi quod, cum antea accuratissime de Buthrotiis ad te scripserim, eadem de re saepius scribam. non mehercule, mi Plance, facio quo parum confidam aut liberalitati tuae aut nostrae amicitiae, sed, cum tanta res agatur Attici nostri, nunc vero etiam existimatio, ut id quod probavit Caesar nobis testibus et obsignatoribus qui et decretis et responsis Caesaris interfueramus videatur obtinere potuisse, [2iterum te puto rogandum esse,]2 praesertim cum tota potestas eius rei tua sit, ut ea quae consules decreverunt secundum Caesaris decreta et responsa non dicam comprobes sed studiose libenterque com- probes. id mihi sic erit gratum ut nulla res gratior esse possit. etsi iam sperabam, cum has litteras accepisses, fore ut ea quae superioribus litteris a te petissemus impetrata essent, tamen non faciam finem rogandi quoad nobis nuntiatum erit te id fecisse quod magna cum spe exspectamus. deinde enim confido fore ut alio genere litterarum utamur tibique pro tuo summo beneficio gratias agamus. quod si acciderit, velim sic existimes, non tibi tam Atticum, cuius permagna res agitur, quam me, qui non minus laboro quam ille, obligatum fore. @1 {47Scr. in Pompeiano eodem fere tempore quo superiorem}47 CICERO CAPITONI SVO SAL. Non dubito quin mirere atque etiam stomachere quod tecum de eadem re agam saepius. hominis familiarissimi et mihi omnibus rebus coniunctissimi permagna res agitur, Attici. cognovi ego tua studia in amicos, etiam in te amicorum. multum potes nos apud Plancum iuvare. novi humanitatem tuam, scio quam sis amicis iucundus. nemo nos in hac causa plus iuvare potest quam tu. et[2si]2 res ita est firma ut debet esse, quam consules de consili sententia decreverint cum et lege et senatus consulto cognoscerent, tamen omnia posita putamus in Planci tui liberalitate; quem quidem arbitramur cum offici sui et rei publicae causa decretum consulum comprobaturum tum libenter nostra causa esse facturum. adiuvabis igitur, mi Capito; quod ut facias te vehementer etiam atque etiam rogo. {47Scr. in Formiano prid. Non. Quint. an. 44 (%14`3)}47 [2CICERO ATTICO SAL.]2 Bruti ad te epistulam misi. di boni, quanta $A)MHXANI/A&! cognosces cum legeris. de celebratione ludorum Bruti tibi adsentior. ad M. Aelium nullus tu quidem domum, sed sicubi inciderit. de Tulliano semisse %Maxianam% adhibebis, ut scribis. quod cum Cosano egisti, optime. quod non solum mea verum etiam @1 tua expedis, gratum. legationem probari meam gaudeo. quod promittis di faxint! quid enim mihi meis iucundius? sed istam quam tu excipis metuo. Brutum cum convenero, perscribam omnia. de Planco et Decimo sane velim. Sextum scutum abicere nolebam. de Mundo, si quid scies. Rescripsi ad omnia tua; nunc nostra accipe. Quintus filius usque Puteolos (mirus civis, ut tu Favonium %asinium% dicas), et quidem duas ob causas, et ut mecum et [ut] $SPEI/SASQAI& vult cum Bruto [2et]2 Cassio. sed tu quid ais? scio enim te familiarem esse Othonum. ait hic sibi Tutiam ferre; constitutum enim esse discidium. quaesivit ex me pater qualis esset fama. dixi nihil sane me audisse (nesciebam enim cur quaereret) nisi de ore et patre. 'sed quorsus?' inquam. at ille filium velle. tum ego, etsi $E)BDELUTTO/MHN&, tamen negavi putare me illa esse vera. $SKOPO\S huic est enim huic nostro nihil praebere. illa autem '$OU) PARA\ $TOU=TO&'. ego tamen suspicor hunc, ut solet, alucinari, sed velim quaeras (facile autem potes) et me certiorem. Obsecro te, quid est hoc? signata iam epistula Formiani qui apud me cenabant Plancum se aiebant hunc Buthrotium pridie quam haec scribebam, id est &7III& Non., vidisse demissum, sine phaleris; servulos autem dicere eum et agripetas eiectos a Buthrotiis. macte! sed, amabo te, perscribe mihi totum negotium. @1 {47Scr. in Puteolano viii Id. Quint. an. 44 (%14`1)}47 CICERO ATTICO SAL. Non. Quint. veni in Puteolanum. postridie iens ad Brutum in Nesidem haec scripsi. sed eo die quo veneram cenanti Eros tuas litteras. itane? 'Nonis Iuliis'? di hercule istis! sed stomachari totum diem licet. quicquamne turpius quam Bruto 'Iuliis'? nihil vidi. redeo ad meum igitur %$ETEWMEN&%. Sed quid est, quaeso, quod agripetas Buthroti concisos audio? quid autem Plancus tam cursim (ita enim audiebam) diem et noctem? sane cupio scire quid sit. Meam profectionem laudari gaudeo; videndum est ut mansio laudetur. Dymaeos agro pulsos mare infestum habere nil mirum. $E)N O(MOPLOI/A|& Bruti videtur aliquid praesidi esse, sed, opinor, minuta navigia. sed iam sciam et ad te cras. De Ventidio $PANIKO\N& puto. de Sexto pro certo habebatur [ad arma]; quod si verum est, sine bello civili video serviendum. quid ergo? ad Kal. Ian. in Pansa spes? $LH=ROS POLU/S.& in vino et in somno [2animi]2 istorum. @1 De <&7CCX&>, optime. Ciceronis rationes explicentur; Ovius enim recens. is multa quae vellem, in his ne hoc quidem malum in mandatis, sibi abunde HS <&7LXXX&> satis esse, adfatim prorsus, sed Xenonem perexigue et $GLI/SXRWS& praebere [id est minutatim- que]. quo plus permutasti quam ad fructum insularum, id ille annus habeat in quem itineris sumptus accessit. hic ex Kal. Apr. ad HS <&7LXXX&> accommodetur; nunc enim insulae tantum. videndum [enim] est quid, cum Romae erit; non enim puto socrum illam ferendam. Pindaro de Cumano negaram. Nunc cuius rei causa tabellarium miserim accipe. Quintus filius mihi pollicetur se Catonem. egit autem et pater et filius ut tibi sponderem, sed ita ut tum crederes cum ipse cognosses. huic ego litteras ipsius arbitratu dabo. eae te ne moverint. has scripsi in eam partem ne me motum putares. di faxint ut faciat ea quae promittit! commune enim gaudium. sed ego_nihil dico amplius. is hinc &7VII& Id. ait enim attributionem in Idus, se autem urgeri acriter. tu ex meis litteris quo modo respondeas moderabere. plura, cum et Brutum videro et Erotem remittam. Atticae meae excusationem accipio eamque amo plurimum; cui et Piliae salutem. @1 {47Scr. in Puteolano vii Id. Quint. an. 44}47 [2CICERO ATTICO SAL.]2 Tuas iam litteras Brutus exspectabat. cui quidem ego [non] novum attuleram de Tereo Acci. ille Brutum putabat. sed tamen rumoris nescio quid adflaverat commissione Graecorum frequentiam non fuisse, quod quidem me minime fefellit; scis enim quid ego de Graecis ludis existimem. Nunc audi quod pluris est quam omnia. Quintus [2filius]2 fuit mecum dies compluris et, si ego cuperem, ille vel pluris fuisset; sed quantum fuit, incredibile est quam me in omni genere delectarit in eoque maxime in quo minime satis faciebat. sic enim commutatus est totus et scriptis meis quibusdam quae in manibus habebam et adsiduitate orationis et praeceptis ut tali animo in rem publicam quali nos volumus futurus sit. hoc cum mihi non modo confirmasset sed etiam persuasisset, egit mecum accurate multis verbis tibi ut sponderem se dignum et te et nobis futurum; neque se postulare ut statim crederes sed, cum ipse perspexisses, tum ut se amares. quod nisi fidem mihi fecisset iudicassemque hoc quod dico firmum fore, non fecissem di quod dicturus sum. duxi enim mecum adulescentem ad Brutum. sic ei probatum est quod ad te scribo ut ipse crediderit, me sponsorem accipere noluerit eumque laudans amicissime mentionem tui fecerit, complexus osculatusque dimiserit. quam ob rem etsi magis est quod gratuler tibi quam quod te rogem, tamen etiam rogo ut, si quae minus antea propter in- firmitatem aetatis constanter ab eo fieri videbantur, ea iudices @1 illum abiecisse mihique credas multum adlaturam vel plurimum potius ad illius iudicium confirmandum auctoritatem tuam. Bruto cum saepe iniecissem de $O(MOPLOI/A|&, non perinde atque ego putaram adripere visus est. existimabam $METEWRO/TERON& esse, et hercule erat et maxime de ludis. at mihi, cum ad villam redissem, Cn. Lucceius, qui multum utitur Bruto, narravit illum valde morari, non tergiversantem sed exspectantem si qui forte casus. itaque dubito an Venusiam tendam et ibi exspectem de legionibus. si aberunt, ut quidam arbitrantur, Hydruntem, si neutrum erit $A)SFALE/S&, eodem revertar. * * * iocari me putas? moriar si quisquam me tenet praeter te. etenim circumspice, sed ante quam erubesco. O dies hospitiis lepide discriptos et apte ad consilium reditus nostri! magna $R(OPH\& ad proficiscendum [2in]2 tuis litteris. atque utinam te illis! sed ut conducere putabis. Nepotis epistulam exspecto. cupidus ille meorum, qui ea quibus maxime $GAURIW=& legenda non putet? et ais '$MET' A)MU/MONA&'. tu vero $A)MU/MWN&, ille quidem $A)/MBROTOS&. mearum epistularum nulla est $SUNAGWGH/&; sed habet Tiro instar septuaginta, et quidem sunt a te quaedam sumendae. eas ego oportet perspiciam, corrigam; tum denique edentur. @1 {47Scr. in Puteolano vi Id. Quint. an. 44}47 [2CICERO ATTICO SAL.]2 Ita ut heri tibi narravi vel fortasse hodie (Quintus enim altero die se aiebat), in Nesida &7VIII& Id. ibi Brutus. quam ille doluit de 'Nonis Iuliis'! mirifice est conturbatus. itaque sese scripturum aiebat ut venationem eam quam postridie ludos Apollinaris futura est proscriberent in '&7II& Id. Quint.' Libo intervenit. is Philonem Pompei libertum et Hilarum suum libertum venisse a Sexto cum litteris ad consules sive quo alio nomine sunt. earum exemplum nobis legit, si quid videretur. pauca $PARA\ $LE/CIN&, ceteroqui et satis graviter et non contumaciter. tantum addi placuit, quod erat 'coss.' solum, ut esset 'pr., tr. pl., senatui', ne illi non proferrent eas quae ad se ipsos missae essent. Sextum autem nuntiant cum una solum legione fuisse [2ad]2 Carthaginem eique eo ipso die quo oppidum Baream cepisset nuntiatum esse de Caesare, capto oppido miram laetitiam commutationemque animorum concursumque undique; sed illum ad sex legiones quas in ulteriore reliquisset revertisse. ad ipsum autem Libonem scripsit nihil esse nisi ad larem suum liceret. summa postulatorum ut omnes exercitus dimittantur qui ubique sint. haec fere de Sexto. De Buthrotiis undique quaerens nihil reperiebam. alii con- cisos agripetas, alii Plancum acceptis nummis relictis illis @1 aufugisse. itaque non video sciturum me quid eius sit, ni statim aliquid litterarum. Iter illud Brundisium de quo dubitabam sublatum videtur. legiones enim adventare dicuntur. haec autem navigatio habet quasdam suspiciones periculi. itaque constituebam uti $O(MO- $PLOI/A|&. paratiorem enim offendi Brutum quam audiebam; nam et ipse [2et]2 Domitius bona plane habet dicrota suntque navigia praeterea luculenta Sesti, Buciliani, ceterorum. nam Cassi classem, quae plane bella est, non numero ultra fretum. illud est mihi submolestum quod parum Brutus properare videtur. primum confectorum ludorum nuntios exspectat; deinde, quantum intellego, tarde est navigaturus consistens in locis pluribus. tamen arbitror esse commodius tarde navigare quam omnino non navigare; et si, cum processerimus, exploratiora videbuntur, etesiis utemur. {47Scr. in Puteolano v Id. Quint. an. 44}47 [2CICERO ATTICO SAL.]2 &7VI& Id. duas epistulas accepi, unam a meo tabellario, alteram [2a]2 Bruti. de Buthrotiis longe alia fama in his locis fuerat, sed cum aliis multis hoc ferendum. Erotem remisi citius quam consti- tueram, ut esset qui Hordeonio et Oviae, quibus quidem ait se Idibus constituisse. Hordeonius vero impudenter. nihil enim debetur ei nisi ex tertia pensione, quae est Kal. Sext.; ex qua pensione ipsa maior pars est ei soluta aliquanto ante diem. sed @1 haec Eros videbit Idibus. de Publilio autem, quod perscribi oportet, moram non puto esse faciendam. sed cum videas quantum de iure nostro decesserimus qui de res. <&7CCCC&> HS <&7CC&> praesentia solverimus, reliqua rescribamus, loqui cum eo, si tibi videbitur, poteris eum commodum nostrum exspectare debere, cum tanta sit a nobis iactura facta iuris. Sed amabo te, mi Attice (videsne quam blande?), omnia nostra, quoad eris Romae, ita gerito, regito, gubernato ut nihil a me exspectes. quamquam enim reliqua satis apta sunt ad solvendum, tamen fit saepe ut ii qui debent non respondeant ad tempus. si quid eius modi acciderit, ne quid tibi sit fama mea potius. non modo versura verum etiam venditione, si ita res coget, nos vindicabis. Bruto tuae litterae gratae erant. fui enim apud illum multas horas in Neside, cum paulo ante tuas litteras accepisset. delectari mihi Tereo videbatur et habere maiorem Accio quam Antonio gratiam. mihi autem [2quo]2 laetiora sunt eo plus stomachi et molestiae est populum Romanum manus suas non in defendenda re publica sed in plaudendo consumere. mihi quidem videntur istorum animi incendi etiam ad repraesen- tandam improbitatem suam. sed tamen 'dum modo doleant aliquid, doleant quidlibet'. Consilium meum quod ais cottidie magis laudari non moleste fero exspectabamque si quid de eo ad me scriberes. ego enim in varios sermones incidebam. quin etiam idcirco trahebam ut quam diutissime integrum esset. sed quoniam furcilla @1 extrudimur, Brundisium cogito. facilior enim et exploratior devitatio legionum fore videtur quam piratarum, qui apparere dicuntur. Sestius &7VI& Id. exspectabatur sed non venerat, quod sciam. Cassius cum classicula sua venerat. ego cum eum vidis- sem, &7IIII& in Pompeianum cogitabam, inde Aeculanum. nosti reliqua. De Tutia ita putaram. de Aebutio non credo, nec tamen curo plus quam tu. Planco et Oppio scripsi equidem quoniam rogaras, sed, si tibi videbitur, ne necesse habueris reddere (cum enim tua causa fecerint omnia, vereor ne meas litteras super- vacaneas arbitrentur), Oppio quidem utique, quem tibi amicissimum cognovi. verum ut voles. Tu, quoniam scribis hiematurum te in Epiro, feceris mihi gratum si ante eo veneris quam mihi in Italiam te auctore veniendum est. litteras ad me quam saepissime; si de rebus minus necessariis, aliquem nactus; sin autem erit quid maius, domo mittito. $*(HRAKLEI/DEION&, si Brundisium salvi, adoriemur. 'de Gloria' misi tibi. custodies igitur, ut soles, sed notentur eclogae duae quas Salvius bonos auditores nactus in convivio dumtaxat legat. mihi valde placent, mallem tibi. etiam atque etiam vale. @1 {47Scr. in Pompeiano xvi Kal. Sext. an. 44}47 [2CICERO ATTICO SAL.]2 Tu vero sapienter (nunc demum enim rescribo iis litteris quas mihi misisti convento Antonio Tiburi), sapienter igitur quod manus dedisti quodque etiam ultro gratias egisti. certe enim, ut scribis, deseremur ocius a re publica quam a re familiari. quod vero scribis te magis [2et magis]2 delectare 'o Tite, si quid', auges mihi scribendi alacritatem. quod Erotem non sine munusculo exspectare te dicis, gaudeo non fefellisse eam rem opinionem tuam; sed tamen idem $SU/NTAGMA& misi ad te retracta- tius, et quidem $A)RXE/TUPON& ipsum crebris locis inculcatum et refectum. hunc tu tralatum in macrocollum lege arcano convivis tuis sed, si me amas, hilaris et bene acceptis, ne in me stomachum erumpant cum sint tibi irati. De Cicerone velim ita sit ut audimus. de Xenone coram cognoscam; quamquam nihil ab eo arbitror neque indiligenter neque illiberaliter. de Herode faciam ut mandas et ea quae scribis ex Saufeio et e Xenone cognoscam. De Quinto filio, gaudeo tibi meas litteras prius a tabellario meo quam ab ipso redditas; quamquam te nihil fefellisset. verum tamen. sed exspecto quid ille tecum, quid tu vicissim, nec dubito quin suo more uterque. sed eas litteras Curium mi spero redditurum. qui quidem etsi per se est amabilis a meque diligitur, tamen accedet magnus cumulus commendationis tuae. @1 Litteris tuis satis responsum est; nunc audi quod, etsi intellego scribi necesse non esse, scribo tamen. multa me movent in discessu, in primis mehercule quod diiungor a te. movet etiam navigationis labor alienus non ab aetate solum nostra verum etiam a dignitate tempusque discessus subabsurdum. relinqui- mus enim pacem ut ad bellum revertamur, quodque temporis in praediolis nostris et belle aedificatis et satis amoenis consumi potuit in peregrinatione consumimus. consolantur haec: aut proderimus aliquid Ciceroni aut quantum profici possit iudica- bimus. deinde tu iam, ut spero et ut promittis, aderis; quod quidem si acciderit, omnia nobis erunt meliora. Maxime autem me angit ratio reliquorum meorum; quae quamquam explicata sunt, tamen, quod et Dolabellae nomen in his est et [2ex]2 attributione mihi nomina ignota, conturbor, nec me ulla res magis angit ex omnibus. itaque non mihi videor errasse quod ad Balbum scripsi apertius ut, is quid tale accidisset ut non concurrerent nomina, subveniret meque tibi etiam mandasse ut, si quid eius modi accidisset, cum eo communi- cares. quod facies, si tibi videbitur, eoque magis, si proficisceris in Epirum. Haec ego conscendens e Pompeiano tribus actuariolis decem- scalmis. Brutus erat in Neside etiam nunc, Neapoli Cassius. Ecquid amas Deiotarum et non amas Hieram? qui, ut Blesamius [venit] ad me, cum ei praescriptum esset ne quid sine Sesti nostri sententia ageret, neque ad illud neque ad quemquam nostrum rettulit. Atticam nostram cupio absentem suaviari. ita mi dulcis salus @1 visa est per te missa ab illa. referes igitur ei plurimam itemque Piliae dicas velim. {47Scr. Vibone viii Kal. Sext. an. 44}47 [2CICERO ATTICO SAL.]2 Ego adhuc (perveni enim Vibonem ad Siccam) magis com- mode quam strenue navigavi; remis enim magnam partem, prodromi nulli. illud satis opportune, duo sinus fuerunt quos tramitti oporteret, Paestanus et Vibonensis, utrumque pedibus aequis tramisimus. veni igitur ad Siccam octavo die e Pom- pieano, cum unum diem Veliae constitissem; ubi quidem fui sane libenter apud Talnam nostrum nec potui accipi, illo absente praesertim, liberalius. &7VIIII& Kal. igitur ad Siccam. ibi tamquam domi meae scilicet. itaque obduxi posterum diem. sed putabam, cum Regium venissem, fore ut illic '$DOLIXO\N PLO/ON $O(RMAI/NONTES&' cogitaremus corbitane Patras an actuariolis ad Leucopetram Tarentinorum atque inde Corcyram; et, si oneraria, statimne freto an Syracusis. hac super re scribam ad te Regio. [2Sed]2 mehercule, mi Attice, saepe mecum, '$H( DEU=R' O(DO/S SOI $TI/ DU/NATAI;&' cur ego tecum non sum? cur ocellos Italiae, villulas meas, non video? sed id [2satis]2 superque, tecum me non esse. quid fugientem? periculumne? at id nunc quidem, nisi fallor, nullum est; ad ipsum enim revocat me auctoritas tua. @1 scribis enim in caelum ferri profectionem meam, sed ita si ante Kal. Ian. redeam; quod quidem certe enitar. malo enim vel cum timore domi esse quam sine timore Athenis tuis. sed tamen perspice quo ista vergant mihique aut scribe aut, quod multo malim, adfer ipse. haec hactenus. Illud velim in bonam partem accipias me agere tecum quod tibi maiori curae sciam esse quam ipsi mihi. nomina mea, per deos, expedi, exsolve. bella reliqua reliqui; sed opus est diligentia coheredibus pro Cluviano Kal. Sext. persolutum ut sit. cum Publilio quo modo agendum sit videbis. non debet urgere, quoniam iure non utimur. sed tamen ei quoque satis fieri plane volo. Terentiae vero quid ego dicam? etiam ante diem, si potes. quin si, ut spero, celeriter in Epirum, hoc quod satis dato debeo peto a te ut ante provideas planeque expedias et solutum reliquas. sed de his satis, metuoque ne tu nimium putes. Nunc neglegentiam meam cognosce. de gloria librum ad te misi, et in eo prohoemium id quod est in Academico tertio. id evenit ob eam rem quod habeo volumen prohoemiorum. ex eo eligere soleo cum aliquod $SU/GGRAMMA& institui. itaque iam in Tusculano, qui non meminissem me abusum isto prohoemio, conieci id in eum librum quem tibi misi. cum autem in navi legerem Academicos, agnovi erratum meum. itaque statim novum prohoemium exaravi et tibi misi. tu illud desecabis, hoc adglutinabis. Piliae salutem dices et Atticae, deliciis atque amoribus meis. @1 {47Scr. navigans ad Pompeianum xiv Kal. Sept. an. 44 (%14`8)}47 [2CICERO ATTICO SAL.]2 &7VIII& Id. Sext. cum a Leucopetra profectus (inde enim tramitte- bam) stadia circiter &7CCC& processissem, reiectus sum austro vehementi ad eandem Leucopetram. ibi cum ventum exspecta- rem (erat enim villa Valeri nostri, ut familiariter essem et libenter), Regini quidam illustres homines eo venerunt Roma sane recentes, in iis Bruti nostri hospes, qui Brutum Neapoli reliquisset. haec adferebant, edictum Bruti et Cassi, et fore frequentem senatum Kalendis, a Bruto et Cassio litteras missas ad consularis et praetorios, ut adessent rogare. summam spem nuntiabant fore ut Antonius cederet, res conveniret, nostri Romam redirent. addebant etiam me desiderari, subaccusari. Quae cum audissem, sine ulla dubitatione abieci consilium profectionis, quo mehercule ne antea quidem delectabar. lectis vero tuis litteris admiratus equidem sum te tam vehementer sententiam commutasse, sed non sine causa arbitrabar. etsi, quamvis non fueris suasor et impulsor profectionis meae, at probator certe fuisti, dum modo Kal. Ian. Romae essem. ita fiebat ut, dum minus periculi videretur, abessem, in flammam ipsam venirem. sed haec, etiam si non prudenter, tamen $A)NEME/SHTA& sunt, primum quod de mea sententia acta sunt, deinde etiam si te auctore, quid debet qui consilium dat prae- stare praeter fidem? @1 Illud mirari satis non potui quod scripsisti his verbis: 'bene igitur tu qui $EU)QANASI/AN&, bene! relinque patriam!' an ego relinquebam aut tibi tum relinquere videbar, tu id non modo non prohibebas verum etiam adprobabas? graviora quae restant: 'velim $SXO/LION& aliquod elimes ad me, oportuisse te istuc facere.' itane, mi Attice? defensione eget meum factum, praesertim apud te qui di mirabiliter adprobasti? ego vero istum $A)POLOGISMO\N SUNTA/COMAI&, sed ad eorum aliquem quibus invitis et dissuadentibus profectus sum. etsi quid iam opus est $SXOLI/W|&? si perseverassem, opus fuisset. 'at hoc ipsum non constanter.' nemo doctus umquam (multa autem de hoc genere scripta sunt) mutationem consili inconstantiam dixit esse. deinceps igitur haec: 'nam si a Phaedro nostro esses, expedita excusatio esset; nunc quid respondemus?' ergo id erat meum factum quod Catoni probare non possim? flagiti scilicet plenum et dedecoris. utinam a primo ita tibi esset visum! tu mihi, sicut esse soles, fuisses Cato. Extremum illud vel molestissimum: 'nam Brutus noster silet', hoc est, non audet hominem id aetatis monere. aliud nihil habeo quod ex iis a te verbis significari putem; et hercule ita est. nam &7XVI& Kal. Sept. cum venissem Veliam, Brutus audivit; erat enim cum suis navibus apud Haletem fluvium citra Veliam mil. pass. &7III&. pedibus ad me statim. di immortales, quam valde ille reditu vel potius reversione mea laetatus effudit illa omnia quae tacuerat! ut recordarer illud tuum 'nam Brutus noster silet'. maxime autem dolebat me Kal. Sext. in senatu non fuisse. @1 Pisonem ferebat in caelum; se autem laetari quod effugissem duas maximas vituperationes, unam, quam itinere faciendo me intellegebam suscipere, desperationis ac relictionis rei publicae (flentes mecum vulgo querebantur quibus de meo celeri reditu non probabam), alteram, de qua Brutus et qui una erant (multi autem erant) laetabantur quod eam vituperationem effugissem, me existimari ad Olympia. hoc vero nihil turpius quovis rei publicae tempore, sed hoc $A)NAPOLO/GHTON&. ego vero austro gratias miras qui me a tanta infamia averterit. Reversionis has speciosas causas habes, iustas illas quidem et magnas; sed nulla iustior quam quod tu idem aliis litteris, 'provide, si cui quid debetur, ut sit unde par pari respondeam. mirifica enim $DUSXRHSTI/A& est propter metum armorum.' in freto medio hanc epistulam legi, ut quid possem providere in mentem mihi non veniret nisi ut praesens me ipse defenderem. sed haec hactenus; reliqua coram. Antoni edictum legi a Bruto * * * et horum contra scriptum praeclare; sed quid ista edicta valeant aut quo spectent plane non video. nec ego nunc, ut Brutus censebat, istuc ad rem publicam capessendam venio. quid enim fieri potest? num quis Pisoni est adsensus? num rediit ipse postridie? sed abesse hanc aetatem longe a sepulcro negant oportere. Sed obsecro te, quid est quod audivi de Bruto? Piliam $PEIRA/ZESQAI PARALU/SEI& te scripsisse aiebat. valde sum commotus, etsi idem te scribere sperare melius. ita plane velim, et [2ei]2 dicas @1 plurimam salutem et suavissimae Atticae. haec scripsi navigans cum Pompeianum accederem &7XIIII& Kal. {47Scr. in Puteolano viii Kal. Nov. an. 44}47 [2CICERO ATTICO SAL.]2 &7VIII& Kal. duas a te accepi [litteras]. respondebo igitur priori prius. adsentior tibi ut nec duces simus nec agmen cogamus, faveamus tamen. orationem tibi misi. eius custodiendae et proferendae arbitrium tuum. sed quando illum diem cum tu edendam putes? indutias quas scribis non intellego fieri posse. melior est $A)NANTIFWNHSI/A&, qua me usurum arbitror. quod scribis legiones duas Brundisium venisse, vos omnia prius. scribes igitur quicquid audieris. Varronis $DIA/LOGON& exspecto. [2non]2 improbo $*(HRAKLEI/DEION&, praesertim cum tu tanto opere delectere; sed quale velis velim scire. quod ad te antea atque adeo prius scripsi (sic enim mavis), ad scribendum, [2si licet]2 tibi vere dicere, fecisti me acriorem. ad tuum enim iudicium, quod mihi erat notum, addidisti Peducaei auctoritatem, magnam eam quidem apud me et in primis gravem. enitar igitur ne desideres aut industriam meam aut diligentiam. Vettienum, ut scribis, et Faberium foveo. Cloelium nihil @1 arbitror malitiose; quamquam_sed quod egerit. de libertate retinenda, qua certe nihil est dulcius, tibi adsentior. itane Gallo Caninio? [2o]2 hominem nequam! quid enim dicam aliud? cautum Marcellum! me sic, sed non tamen cautissimum. Longiori epistulae superiorique respondi. nunc breviori pro- piorique quid respondeam nisi eam fuisse dulcissimam? res Hispanienses valde bonae, modo Balbillum incolumem videam, subsidium nostrae senectutis. de Anniano item quod me valde observat Visellia. sed haec quidem humana. de Bruto te nihil scire dicis, sed Servilia venisse M. Scaptium eumque non %qua% pompa, ad se tamen clam venturum sciturumque me omnia; quae ego statim. interea narrat eadem Bassi servum venisse qui nuntiaret legiones Alexandrinas in armis esse, Bassum arcessi, Cassium exspectari. quid quaeris? videtur es publica ius suum recuperatura. sed ne quid ante. nosti horum exercitationem in latrocinio et amentiam. {47Scr. in Puteolano vel Cumano c. v Kal. Nov. an. 44}47 [2CICERO ATTICO SAL.]2 Dolabella, vir optimus, etsi, cum haec scribebam secunda mensa apposita, venisse eum ad Baias audiebam, tamen ad me ex Formiano scripsit, quas litteras cum e balineo exissem accepi, sese de attributione omnia summa fecisse. Vettienum accusat (tricatur scilicet ut monetalis), sed ait totum negotium Sestium @1 nostrum suscepisse, optimum quidem illum virum nostrique amantissimum. quaero autem quid tandem Sestius in hac re facere possit quod non qui[2vi]2s nostrum. sed si quid praeter spem erit, facies ut sciam; sin est, ut arbitror, negotium perdi- tum, scribes tamen, neque ista res commovebit. Nos hic $FILOSOFOU=MEN& (quid enim aliud?) et $TA\ PERI\ TOU= $KAQ&[2$H/K&]2$ONTOS& magnifice explicamus $PROSFWNOU=MEN&que Cice- roni. qua de re enim potius pater filio? deinde alia. quid quaeris? exstabit opera peregrinationis huius. Varronem hodie aut cras venturum putabant. ego autem in Pompeianum properabam, non quo hoc loco quicquam pulchrius, sed interpellatores illic minus molesti. sed perscribe, quaeso, quae causa sit Myrtilo (poenas quidem illud pependisse audivi) et satisne pateat unde corruptus. Haec cum scriberem, tantum quod existimabam ad te orationem esse perlatam. hui, quam timeo quid existimes! etsi quid ad me? quae non sit foras proditura nisi re publica recuperata; de quo quid sperem non audeo scribere. {47Scr. in Puteolano iv vel iii Non. Nov. an. 44}47 [2CICERO ATTICO SAL.]2 Cum sciam quo die venturus sim, faciam ut scias. impedimenta exspectanda sunt quae %annua% veniunt et familia aegra est. Kalendis vesperi litterae mihi ab Octaviano. magna molitur. veteranos qui Casilini et Calatiae [2sunt]2 perduxit ad suam @1 sententiam. nec mirum, quingenos denarios dat. cogitat reliquas colonias obire. plane hoc spectat ut se duce bellum geratur cum Antonio. itaque video paucis diebus nos in armis fore. quem autem sequamur? vide nomen, vide aetatem. atque a me postulat primum ut clam colloquatur mecum vel Capuae vel non longe a Capua. puerile hoc quidem, si id putat clam fieri posse. docui per litteras id nec opus esse nec fieri posse. misit ad me Caecinam quendam Volaterranum, familiarem suum; qui haec pertulit, Antonium cum legione Alaudarum ad urbem pergere, pecunias municipiis imperare, legionem sub signis ducere. consultabat utrum Romam cum &7CI#1100 CI#1100 CI#1100& vetera- norum proficisceretur an Capuam teneret et Antonium venien- tem excluderet an iret ad tris legiones Macedonicas quae iter secundum mare superum faciunt; quas sperat suas esse. eae congiarium ab Antonio accipere noluerunt, ut hic quidem narrat, et ei convicium grave fecerunt contionantemque reli- querunt. quid quaeris? ducem se profitetur nec nos sibi putat deesse oportere. equidem suasi ut Romam pergeret. videtur enim mihi et plebeculam urbanam et, si fidem fecerit, etiam bonos viros secum habiturus. o Brute, ubi es? quantam $EU)KAI- $RI/AN& amittis! non equidem hoc divinavi, sed aliquid tale putavi fore. Nunc tuum consilium exquiro. Romamne venio an hic maneo an Arpinum ($A)SFA/LEIAN& habet is locus) fug[2i]2am * * * Romam, ne desideremur si quid actum videbitur. hoc igitur explica. numquam in maiore $A)PORI/A|& fui. @1 {47Scr. in Puteolano prid. Non. Nov. an. 44}47 [2CICERO ATTICO SAL.]2 Binae uno die mihi litterae ab Octaviano, nunc quidem ut Romam statim veniam; velle se rem agere per senatum. cui ego non posse senatum ante Kal. Ian., quod quidem ita credo. ille autem addit 'consilio tuo'. quid multa? ille urget, ego autem $SKH/PTOMAI&. non confido aetati, ignoro quo animo. nil sine Pansa tuo volo. vereor ne valeat Antonius, nec a mari discedere libet. at metuo ne quae $A)RISTEI/A& me absente. Varroni quidem displicet consilium pueri, mihi non. firmas copias habet, Brutum haere potest; et rem gerit palam, centuriat Capuae, dinumerat. iam iamque video bellum. ad haec rescribe. tabel- larium meum Kalendis Roma profectum sine tuis litteris miror. {47Scr. in Puteolano Non. Nov. an. 44 (%14`1)}47 [2CICERO ATTICO SAL.]2 Nonis accepi a te duas epistulas quarum alteram Kal. dederas, alteram pridie. igitur prius ad superiorem. nostrum opus tibi probari laetor; ex quo $A)/NQH& ipsa posuisti, quae mihi florentiora sunt visa tuo iudicio. cerulas enim tuas miniatulas illas extime- scebam. de Sicca ita est ut scribis; a[2b i]2sta causa aegre me tenui. itaque perstringam sine ulla contumelia Siccae aut Septimiae, @1 tantum ut sciant $PAI=DES PAI/DWN& sine vallo Luciliano eum ex C. Fadi filia liberos habuisse. atque utinam eum diem videam cum ista oratio ita libere vagetur [2ut]2 etiam in Siccae domum introeat! sed illo tempore opus est quod fuit illis &7III&viris. moriar nisi facete! tu vero leges Sexto eiusque iudicium mihi perscribes. $EI(=S E)MOI\ MURI/OI&. Caleni interventum et Calvennae cavebis. Quod vereris ne $A)DO/LESXOS& mihi tu, quis minus? cui, ut Aristophani Archilochi iambus, sic epistula [2tua]2 longissima quaeque optima videtur. quod me admones, tu vero etiam si reprehenderes, non modo facile paterer sed etiam laetarer, quippe cum in reprehensione sit prudentia cum $EU)MENEI/A|&. ita libenter ea corrigam quae a te animadversa sunt, 'eodem iure quo Rubri- ana' potius quam 'quo Scipionis', et de laudibus Dolabellae deruam cumulum. ac tamen est isto loco bella, ut mihi videtur, $EI)RWNEI/A&, quod eum ter contra civis in acie. illud etiam malo 'indignissimum est hunc vivere' quam 'quid indignius?' $*PEPLOGRAFI/AN& Varronis tibi probari non moleste fero; a quo adhuc $*(HRAKLEI/DEION& illud non abstuli. quod me hortaris ad scribendum, amice tu quidem, sed me scito agere nihil aliud. gravedo tua mihi molesta est. quaeso, adhibe quam soles diligentiam. librum meum illum 'o Tite' tibi prodesse laetor. 'Anagnini' sunt Mustela $TACIA/RXHS& et Laco qui plurimum bibit. librum quem rogas perpoliam et mittam. @1 Haec ad posteriorem. $TA\ PERI\ TOU= KAQH/KONTOS&, quatenus Panaetius, absolvi duobus. illius tres sunt; sed cum initio divi- sisset ita, tria genera exquirendi offici esse, unum, cum delibere- mus honestum an turpe sit, alterum, utile an inutile, tertium, cum haec inter se pugnare videantur, quo modo iudicandum sit, qualis causa Reguli, redire honestum, manere utile, de duobus primis praeclare disserit, de tertio pollicetur se deinceps scripturum sed nihil scripsit. eum locum Posidonius persecutus [2est]2. ego autem et eius librum arcessivi et ad Athenodorum Calvum scripsi ut ad me $TA\ KEFA/LAIA& mitteret; quae exspecto. quem velim cohortere et roges ut quam primum. in eo est $PERI\ $TOU= KATA\ PERI/STASIN KAQH/KONTOS&. quod de inscriptione quaeris, non dubito quin $KAQH=KON& 'officium' sit, nisi quid tu aliud; sed inscriptio plenior 'de Officiis'. $PROSFWNW=& autem Ciceroni filio; visum est non $A)NOI/KEION&. De Myrtilo dilucide. o qualis tu semper istos! itane? in D. Brutum? di istis! Ego me, ut scripseram, in Pompeianum non abdidi, primo tempestatibus quibus nil taetrius; deinde ab Octaviano cottidie litterae ut negotium susciperem, Capuam venirem, iterum rem publicam servarem, Romam utique statim. '$AI)/DESQEN ME\N $A)NH/NASQAI, DEI=SAN D' U(PODE/XQAI.&' is tamen egit sane strenue et agit, Romam veniet cum manu magna; sed est plane puer. putat senatum statim. quis veniet? si venerit, quid incertis rebus offendet Antonium? Kal. Ian. erit fortasse praesidio, aut @1 quidem ante depugnabitur. puero municipia mire favent. iter enim faciens in Samnium venit Cales, mansit Teani. mirifica $A)PA/NTHSIS& et cohortatio. hoc tu putares? ob hoc ego citius Romam quam constitueram. simul et constituero, scribam. Etsi nondum stipulationes legeram (nec enim Eros venerat), tamen rem prid. Id. velim conficias. epistulas Catinam, Tauro- menium, Syracusas commodius mittere potero si Valerius interpres ad me nomina gratiosorum scripserit. alii enim sunt alias, nostrique familiares fere demortui. publice tamen scripsi, si uti vellet eis Valerius; aut mihi nomina mitteret. De Lepidianis feriis Balbus ad me usque ad &7III& Kal. exspectabo tuas litteras meque [2de]2 Torquati negotiolo sciturum puto. Quinti litteras ad te misi ut scires quam valde eum amaret quem dolet a te minus amari. Atticae, quoniam, quod optimum in pueris est, hilarula est, eis verbis suavium des volo. {47Scr. in Puteolano viii vel vii Id. Nov. an. 44}47 [2CICERO ATTICO SAL.]2 Oppi epistulae, quia perhumana erat, tibi misi exemplum. de Ocella, dum tu muginaris nec mihi quicquam rescribis, cepi consilium domesticum, itaque me prid. Id. arbitror Romae futurum. commodius est visum frustra me istic esse, cum id non @1 necesse esset, quam, si opus esset, non adesse, et simul ne intercluderer metuebam. ille enim iam adventare potest; etsi varii rumores multique quos cuperem veros, nihil tamen certi. ego vero, quicquid est, tecum potius quam animi pendeam, cum a te absim, et de te et de me. sed quid tibi dicam? $KOINO\N& enim. de $*(HRAKLEIDEI/W|& Varronis negotia salsa. me quidem nihil umquam sic delectavit. sed haec et alia maiora coram. {47Scr. in Sinuessano v Id. Nov. an. 44}47 [2CICERO ATTICO SAL.]2 &7VI& Id. veni ad me in Sinuessanum. eodem die vulgo loque- bantur Antonium mansurum esse Casilini. itaque mutavi con- silium; statueram enim recta Appia Romam. facile me ille esset adsecutus; aiunt enim eum Caesari[2a]2na uti celeritate. verti igitur me a Minturnis Arpinum versus. constitueram ut &7V& Id. aut Aquini manerem aut in Arcano. nunc, mi Attice, tota mente incumbe in hanc curam; magna enim res est. tria sunt autem, maneamne Arpini an Propius accedam an veniam Romam. quod censueris faciam. sed quam primum. avide exspecto tuas litteras. &7V&[&7I&] Id. mane in Sinuessano. @1 {47Scr. Aquini iv Id. Nov. an. 44}47 [2CICERO ATTICO SAL.]2 O casum mirificum! &7V& Id. cum ante lucem de Sinuessano surrexissem venissemque diluculo ad pontem Tirenum qui est Minturnis, in quo flexus est ad iter Arpinas, obviam mihi fit tabellarius, qui me offendit '$DOLIXO\N PLO/ON O(RMAI/NONTA&'. ego statim 'cedo' inquam 'si quid ab Attico'. nondum legere poteramus; nam et lumina dimiseramus nec satis lucebat. cum autem luceret, ante scripta epistula ex duabus tuis prior mihi legi coepta est. illa omnium quidem elegantissima. ne sim salvus si aliter scribo ac sentio. nihil legi humanius. itaque veniam quo vocas, modo adiutore te. sed nihil tam $A)PROSDIO/- $NUSON& mihi primo videbatur quam ad eas litteras quibus ego a te consilium petieram te mihi ista rescribere. ecce tibi altera, qua hortaris '$PAR' H)NEMO/ENTA *MI/MANTA, NH/SOU E)PI\ *YURI/HS&', Appiam scilicet '$E)P' A)RISTE/R' E)/XONTA&'. itaque eo die mansi Aquini. longulum sane iter et via mala. inde postridie mane proficiscens has litteras dedi. * * * et quidem ut a me dimitterem invitis- simus fecerunt Erotis litterae. rem tibi Tiro narrabit. tu quid faciendum sit videbis, praeterea possimne propius accedere; malo enim esse in Tusculano ut uspiam in suburbano. an etiam longius discedendum putas? crebro ad me velim scribas: erit autem cottidie cui des. Quod praeterea consulis, quid tibi censeam faciendum @1 difficile est cum absim. verum tamen si pares aeque inter se, quiescendum: sin latius manabit et quidem ad nos, deinde communiter. {47Scr. in Arpinati iii Id. Nov. an. 44 (%14`2)}47 [2CICERO ATTICO SAL.]2 Avide tuum consilium exspecto. timeo ne absim cum adesse me sit honestius; temere venire non audeo. de Antoni itineribus nescio quid aliter audio atque ut ad te scribebam. omnia igitur velim explices et ad me certa mittas. De reliquo quid tibi ego dicam? ardeo studio historiae (incredibiliter enim me commovet tua cohortatio), quae quidem nec institui nec effici potest sine tua ope. coram igitur hoc quidem conferemus. in praesentia mihi velim scribas quibus consulibus C. Fannius M. f. tribunus pl. fuerit. videor mihi audisse P. Africano L. Mummio censoribus. id igitur quaero. Tu mihi de his rebus quae novantur omnia certa, clara. &7III& Id. ex Arpinati. {47Scr. in Arpinati prid.(?) Id. Nov. an. 44}47 [2CICERO ATTICO SAL.]2 Nihil erat plane quod scriberem. nam cum Puteolis essem, cottidie aliquid novi de Octaviano, multa, etiam falsa, de Antonio. ad ea autem quae scripsisti (tris enim acceperam &7III& Id. a te epistulas), valde tibi adsentior, si multum possit @1 Octavianus, multo firmius acta tyranni comprobatum iri quam in Telluris, atque id contra Brutum fore. sin autem vincitur, vides intolerabilem Antonium, ut quem velis nescias. O Sesti tabellarium hominem nequam! postridie Puteolis Romae se dixit fore. quod me mones ut pedetemptim, ad- sentior; etsi aliter cogitabam. nec me Philippus aut Marcellus movet. alia enim eorum ratio; et, si non est, tamen videtur. sed in isto iuvene, quamquam animi satis, auctoritatis parum est. tamen vide, si forte in Tusculano recte esse possum, ne id melius sit. ero libentius; nihil enim ignorabo. an hoc cum Antonius venerit? Sed, ut aliud ex alio, mihi non est dubium quin quod Graeci $KAQH=KON&, nos 'officium'. id autem quid dubitas quin etiam in rem publicam praeclare caderet? nonne dicimus consulum officium, senatus officium, imperatoris officium? praeclare con- venit; aut da melius. Male narras de Nepotis filio. valde mehercule moveor et moleste fero. nescieram omnino esse istum puerum. Caninium perdidi, hominem, quod ad me attinet, non ingratum. Atheno- dorum nihil est quod hortere; misit enim satis bellum $U(PO/MNHMA&. gravedini, quaeso, omni ratione subveni. avi tui pronepos scribit ad patris mei nepotem se ex Nonis iis quibus nos magna gessimus aedem Opis explicaturum, idque ad populum. videbis igitur et scribes. Sexti iudicium exspecto. @1 {47Scr. in Arpinati post prid. Id. Nov. an. 44}47 [2CICERO ATTICO SAL.]2 Noli putare pigritia me facere quod non mea manu scribam_ sed mehercule pigritia. nihil enim habeo aliud quod dicam. et tamen in tuis quoque epistulis Alexim videor agnoscere. sed ad rem venio. Ego, si me non improbissime Dolabella tractasset, dubitassem fortasse utrum remissior essem an summo iure contenderem. nunc vero etiam gaudeo mihi causam oblatam in qua et ipse sentiat et reliqui omnes me ab illo abalienatum, idque prae me feram et quidem me facere et rei publicae causa ut illum oderim, quod, cum eam me auctore defendere coepisset, non modo deseruerit emptus pecunia sed etiam, quantum in ipso fuerit, everterit. quod autem quaeris quo modo agi placeat cum dies venerit, primum velim eius modi sit ut non alienum sit me Romae esse; de quo ut de ceteris faciam ut tu censueris. de summa autem agi prorsus vehementer et severe volo. etsi sponsores appellare videtur habere quandam $DUSWPI/AN&, tamen hoc quale sit consideres velim: possumus enim, ut sponsores [2non]2 appellentur, procuratores in ius ducere; neque enim illi litem contestabuntur, quo facto non sum nescius sponsores liberari. sed et illi turpe arbitror eo nomine quod satis dato debeat procuratores eius non dissolvere et nostrae gravitatis ius nostrum sine summa illius ignominia persequi. de hoc quid placeat rescribas velim; nec dubito quin hoc totum lenius administraturus sis. @1 Redeo ad rem publicam. multa mehercule a te saepe $E)N $POLITIKW=|& genere prudenter, sed his litteris nihil prudentius. quamquam enim %postea% in praesentia belle iste puer retundit Antonium, tamen exitum exspectare debemus. at quae contio! nam est missa mihi. iurat 'ita sibi parentis honores consequi liceat' et simul dextram intendit ad statuam. $MHDE\ SWQEI/HN U(PO/ $GE TOIOU/TOU&! sed, ut scribis, certissimum video esse discrimen Cascae nostri tribunatum, de quo quidem ipso dixi Oppio, cum me hortaretur ut adulescentem totamque causam manum- que veteranorum complecterer, me nullo modo facere posse, [2nisi]2 mihi exploratum esset eum non modo non inimicum tyrannoctonis verum etiam amicum fore. cum ille diceret ita futurum, 'quid igitur festinamus?' inquam. 'illi enim mea opera ante Kal. Ian. nihil opus est, nos autem eius voluntatem ante Id. Dec. pers[2pi]2ciemus in Casca.' valde mihi adsensus est. quam ob rem haec quidem hactenus. Quod reliquum est, cottidie tabellarios habebis et, ut ego arbitror, etiam quid scribas habebis cottidie. Leptae litterarum exemplum tibi misi, ex quo mihi videtur Stratyllax ille deiectus de gradu. sed tu, cum legeris, existimabis. Obsignata iam epistula litteras a te et a Sexto accepi. nihil iucundius litteris Sexti, nihil amabilius. nam tuae breves erant litterae, priores uberrimae. ut quidem et prudenter et amice suades ut in his locis potissimum sim, quoad audiamus haec quae commota sunt quorsus evadant. @1 Sed me, mi Attice, non sane hoc quidem tempore movet res publica, non quo aut sit mihi quicquam carius aut esse debeat, sed desperatis etiam Hippocrates vetat adhibere medicinam. qua re ista valeant; me res familiaris movet. rem dico? immo vero existimatio. cum enim tanta reliqua sint mihi, ne Terentiae quidem adhuc quod solvam expeditum est. Terentiae dico? scis nos pridem iam constituisse Montani nomine HS <&7XXV&> dissolvere. pudentissime hoc Cicero petierat ut fide sua. liberalissime, ut tibi quoque placuerat, promiseram Erotique dixeram ut seposi- tum haberet. non modo [2non fecit]2 sed iniquissimo faenore versuram facere Aurelius coactus est. nam de Terentiae nomine Tiro ad me scripsit te dicere nummos a Dolabella fore. male eum credo intellexisse, si quisquam male intellegit, potius nihil intellexisse. tu enim ad me scripsisti Coccei responsum et isdem paene verbis Eros. Veniendum est igitur vel in ipsam flammam. turpius est enim privatim cadere quam publice. itaque ceteris de rebus quas ad me suavissime scripsisti perturbato animo non potui, ut consueram, rescribere. consenti in hac cura ubi sum, ut me expediam; quibus autem rebus, venit quidem mihi in mentem, sed certi constitere nihil possum prius quam te videro. qui minus autem ego istic recte esse possim quam est Marcellus? sed non id agitur neque id maxime curo; quid curem vides. adsum igitur. @1