~a"0474"b"048"c"Fin"x"t" {CICERO, DE FINIBUS BONORUM ET MALORUM:LIBRI QUINQUE, ed. T. Schiche, + Leipzig:Teubner, 1915} ~x1y"t" {1LIBER PRIMUS}1 ~y1 Non eram nescius, Brute, cum, quae summis ingeniis exquisitaque doctrina philosophi Graeco sermone trac- tavissent, ea Latinis litteris mandaremus, fore ut hic noster labor in varias reprehensiones incurreret. nam quibusdam, et iis quidem non admodum indoctis, to- tum hoc displicet philosophari. quidam autem non tam id reprehendunt, si remissius agatur, sed tantum stu- dium tamque multam operam ponendam in eo non arbitrantur. erunt etiam, et ii quidem eruditi Graecis litteris, contemnentes Latinas, qui se dicant in Graecis legendis operam malle consumere. postremo aliquos futuros suspicor, qui me ad alias litteras vocent, genus hoc scribendi, etsi sit elegans, personae tamen et digni- ~y tatis esse negent. contra quos omnis dicendum brevi- ter existimo. Quamquam philosophiae quidem vituperatoribus sa- tis responsum est eo libro, quo a nobis philosophia de- fensa et collaudata est, cum esset accusata et vitupe- rata ab Hortensio. qui liber cum et tibi probatus vide- retur et iis, quos ego posse iudicare arbitrarer, plura suscepi veritus ne movere hominum studia viderer, re- tinere non posse. Qui autem, si maxime hoc placeat, moderatius tamen id volunt fieri, difficilem quandam temperantiam postulant in eo, quod semel admissum coe%28rceri reprimique non potest, ut propemodum iustio- ribus utamur illis, qui omnino avocent a philosophia, quam his, qui rebus infinitis modum constituant in re- que eo meliore, quo maior sit, mediocritatem deside- ~y rent. sive enim ad sapientiam perveniri potest, non paranda nobis solum ea, sed fruenda etiam [sapientia] est; sive hoc difficile est, tamen nec modus est ullus investigandi veri, nisi inveneris, et quaerendi defatiga- tio turpis est, cum id, quod quaeritur, sit pulcherrimum. etenim si delectamur, cum scribimus, quis est tam in- vidus, qui ab eo nos abducat? sin laboramus, quis est, qui alienae modum statuat industriae? nam ut Teren- tianus Chremes non inhumanus, qui novum vicinum non vult 'fodere au%98t arare aut a%98liquid ferre de%98nique'_ non enim illum ab industria, sed ab inliberali labore deterret_, sic isti curiosi, quos offendit noster minime nobis iniucundus labor. ~y Iis igitur est difficilius satis facere, qui se Latina scripta dicunt contemnere. in quibus hoc primum est in quo admirer, cur in gravissimis rebus non delectet eos sermo patrius, cum idem fabellas Latinas ad ver- bum e Graecis expressas non inviti legant. quis enim tam inimicus paene nomini Romano est, qui Ennii Me- deam aut Antiopam Pacuvii spernat aut reiciat, quod se isdem Euripidis fabulis delectari dicat, Latinas litte- ras oderit? Synephebos ego, inquit, potius Caecilii aut Andriam Terentii quam utramque Menandri legam? ~y A quibus tantum dissentio, ut, cum Sophocles vel op- time scripserit Electram, tamen male conversam Atilii mihi legendam putem, de quo Lucilius: 'ferreum scrip- torem', verum, opinor, scriptorem tamen, ut legendus sit. rudem enim esse omnino in nostris poe%28tis aut in- ertissimae segnitiae est aut fastidii delicatissimi. mihi quidem nulli satis eruditi videntur, quibus nostra ignota sunt. an 'Utina%98m ne in nemore . . . ' nihilo minus legimus quam hoc idem Graecum, quae autem de bene beate- que vivendo a Platone disputata sunt, haec explicari ~y non placebit Latine? Quid? si nos non interpretum fungimur munere, sed tuemur ea, quae dicta sunt ab iis, quos probamus, eisque nostrum iudicium et nostrum scribendi ordinem adiungimus, quid habent, cur Graeca anteponant iis, quae et splendide dicta sint neque sint conversa de Graecis? nam si dicent ab illis has res esse tractatas, ne ipsos quidem Graecos est cur tam multos legant, quam legendi sunt. quid enim est a Chrysippo praetermissum in Stoicis? legimus tamen Diogenem, Antipatrum, Mnesarchum, Panaetium, multos alios in primisque familiarem nostrum Posidonium. quid? Theo- phrastus mediocriterne delectat, cum tractat locos ab Aristotele ante tractatos? quid? Epicurei num desistunt de isdem, de quibus et ab Epicuro scriptum est et ab antiquis, ad arbitrium suum scribere? quodsi Graeci le- guntur a Graecis isdem de rebus alia ratione compo- sitis, quid est, cur nostri a nostris non legantur? ~y Quamquam, si plane sic verterem Platonem aut Ari- stotelem, ut verterunt nostri poe%28tae fabulas, male, credo, mererer de meis civibus, si ad eorum cognitionem di- vina illa ingenia transferrem. sed id neque feci adhuc nec mihi tamen, ne faciam, interdictum puto. locos quidem quosdam, si videbitur, transferam, et maxime ab iis, quos modo nominavi, cum inciderit, ut id apte fieri possit, ut ab Homeri Ennius, Afranius a Menan- dro solet. Nec vero, ut noster Lucilius, recusabo, quo minus omnes mea legant. utinam esset ille Persius, Scipio vero et Rutilius multo etiam magis, quorum ille iudicium reformidans Tarentinis ait se et Consentinis et Siculis scribere. facete is quidem, sicut alia; sed ne- que tam docti tum erant, ad quorum iudicium elabo- raret, et sunt illius scripta leviora, ut urbanitas summa ~y appareat, doctrina mediocris. ego autem quem timeam lectorem, cum ad te ne Graecis quidem cedentem in philosophia audeam scribere? quamquam a te ipso id quidem facio provocatus gratissimo mihi libro, quem ad me de virtute misisti. Sed ex eo credo quibusdam usu venire, ut abhor- reant a Latinis, quod inciderint in inculta quaedam et horrida, de malis Graecis Latine scripta deterius. qui- bus ego assentior, dum modo de isdem rebus ne Grae- cos quidem legendos putent. res vero bonas verbis electis graviter ornateque dictas quis non legat? nisi qui se plane Graecum dici velit, ut a Scaevola est prae- ~y tore salutatus Athenis Albucius. quem quidem locum comit multa venustate et omni sale idem Lucilius, apud quem praeclare Scaevola: Graecum te, Albuci, quam Romanum atque Sabinum, municipem Ponti, Tritani, centurionum, praeclarorum hominum ac primorum signiferumque, maluisti dici. Graece ergo praetor Athenis, id quod maluisti, te, cum ad me accedis, saluto: 'chaere,' inquam, 'Tite!' lictores, turma omnis cho- rusque: 'chaere, Tite!' hinc hostis mi Albucius, hinc inimicus. ~y Sed iure Mucius. eo autem mirari [2satis]2 non queo unde hoc sit tam insolens domesticarum rerum fasti- dium. non est omnino hic docendi locus; sed ita sen- tio et saepe disserui, Latinam linguam non modo non inopem, ut vulgo putarent, sed locupletiorem etiam esse quam Graecam. quando enim nobis, vel dicam aut ora- toribus bonis aut poe%28tis, postea quidem quam fuit quem imitarentur, ullus orationis vel copiosae vel elegantis ornatus defuit? Ego vero, quoniam forensibus operis, laboribus, peri- culis non deseruisse mihi videor praesidium, in quo a populo Romano locatus sum, debeo profecto, quantum- cumque possum, in eo quoque elaborare, ut sint opera, studio, labore meo doctiores cives mei, nec cum istis tantopere pugnare, qui Graeca legere malint, modo le- gant illa ipsa, ne simulent, et iis servire, qui vel utris- que litteris uti velint vel, si suas habent, illas non ma- ~y gnopere desiderent. qui autem alia malunt scribi a no- bis, aequi esse debent, quod et scripta multa sunt, sic ut plura nemini e nostris, et scribentur fortasse plura, si vita suppetet; et tamen, qui diligenter haec, quae de philosophia litteris mandamus, legere assueverit, iudi- cabit nulla ad legendum his esse potiora. quid est enim in vita tantopere quaerendum quam cum omnia in phi- losophia, tum id, quod his libris quaeritur, qui sit finis, quid extremum, quid ultimum, quo sint omnia bene vivendi recteque faciendi consilia referenda, quid se- quatur natura ut summum ex rebus expetendis, quid fugiat ut extremum malorum? qua de re cum sit inter doctissimos summa dissensio, quis alienum putet eius esse dignitatis, quam mihi quisque tribuat, quid in omni munere vitae optimum et verissimum sit, exquirere? ~y an, partus ancillae sitne in fructu habendus, disseretur inter principes civitatis, P. Scaevolam M'. que Manilium, ab iisque M. Brutus dissentiet_quod et acutum genus est et ad usus civium non inutile, nosque ea scripta reliquaque eiusdem generis et legimus libenter et lege- mus_, haec, quae vitam omnem continent, neglegen- tur? nam, ut sint illa vendibiliora, haec uberiora certe sunt. quamquam id quidem licebit iis existimare, qui legerint. nos autem hanc omnem quaestionem de fini- bus bonorum et malorum fere a nobis explicatam esse his litteris arbitramur, in quibus, quantum potuimus, non modo quid nobis probaretur, sed etiam quid a sin- gulis philosophiae disciplinis diceretur, persecuti sumus. ~y Ut autem a facillimis ordiamur, prima veniat in me- dium Epicuri ratio, quae plerisque notissima est. quam a nobis sic intelleges expositam, ut ab ipsis, qui eam disciplinam probant, non soleat accuratius explicari; verum enim invenire volumus, non tamquam adversa- rium aliquem convincere. accurate autem quondam a L. Torquato, homine omni doctrina erudito, defensa est Epicuri sententia de voluptate, a meque ei responsum, cum C. Triarius, in primis gravis et doctus adolescens, ~y ei disputationi interesset. nam cum ad me in Cumanum salutandi causa uterque venisset, pauca primo inter nos de litteris, quarum summum erat in utroque studium, deinde Torquatus: Quoniam nacti te, inquit, sumus ali- quando otiosum, certe audiam, quid sit, quod Epicurum nostrum non tu quidem oderis, tu fere faciunt, qui ab eo dissentiunt, sed certe non probes, eum quem ego arbitror unum vidisse verum maximisque erroribus ani- mos hominum liberavisse et omnia tradidisse, quae per- tinerent ad bene beateque vivendum. Sed sed existimo te, sicut nostrum Triarium, minus ab eo delectari, quod ista Platonis, Aristoteli, Theophrasti orationis ornamenta neglexerit. nam illud quidem adduci vix possum, ut ea, quae senserit ille, tibi non vera videantur. ~y Vide, quantum, inquam, fallare, Torquate. oratio me istius philosophi non offendit; nam et complectitur ver- bis, quod vult, et dicit plane, quod intellegam; et ta- men ego a philosopho, si afferat eloquentiam, non asperner, si non habeat, non admodum flagitem. re mihi non aeque satisfacit, et quidem locis pluribus. sed quot homines, tot sententiae; falli igitur possumus. Quam ob rem tandem, inquit, non satisfacit? te enim iudicem aequum puto, modo quae dicat ille bene noris. ~y Nisi mihi Phaedrum, inquam, ut mentitum aut Ze- nonem putas, quorum utrumque audivi, cum mihi nihil sane praeter sedulitatem probarent, omnes mihi Epi- curi sententiae satis notae sunt. atque eos, quos no- minavi, cum Attico nostro frequenter audivi, cum mi- raretur ille quidem utrumque, Phaedrum autem etiam amaret, cotidieque inter nos ea, quae audiebamus, con- ferebamus, neque erat umquam controversia, quid ego intellegerem, sed quid probarem. ~y Quid igitur est? inquit; audire enim cupio, quid non probes. Principio, inquam, in physicis, quibus maxime glo- riatur, primum totus est alienus. Democritea dicit per- pauca mutans, sed ita, ut ea, quae corrigere vult, mihi quidem depravare videatur. ille atomos quas appellat, id est corpora individua propter soliditatem, censet in infinito inani, in quo nihil nec summum nec infimum nec medium nec ultimum nec extremum sit, ita ferri, ut concursionibus inter se cohaerescant, ex quo effi- ciantur ea, quae sint quaeque cernantur, omnia, eum- que motum atomorum nullo a principio, sed ex aeterno ~y tempore intellegi convenire. Epicurus autem, in quibus sequitur Democritum, non fere labitur, quamquam utrius- que cum multa non probo, tum illud in primis, quod, cum in rerum natura duo quaerenda sint, unum, quae materia sit, ex qua quaeque res efficiatur, alterum, quae vis sit, quae quidque efficiat, de materia disseruerunt, vim et causam efficiendi reliquerunt, sed hoc commune vitium, illae Epicuri propriae ruinae: censet enim eadem illa individua et solida corpora ferri deorsum suo pon- dere ad lineam, hunc naturalem esse omnium corporum ~y motum. deinde ibidem homo acutus, cum illud ocur- reret, si omnia deorsus e regione ferrentur et, ut dixi, ad lineam, numquam fore ut atomus altera alteram posset attingere itaque * * attulit rem commenticiam: de- clinare dixit atomum perpaulum, quo nihil posset fieri minus; ita effici complexiones et copulationes et ad- haesiones atomorum inter se, ex quo efficeretur mun- dus omnesque partes mundi, quaeque in eo essent. Quae cum tota res [2est]2 ficta pueriliter, tum ne efficit [2quidem]2, quod vult. nam et ipsa declinatio ad libi- dinem fingitur_ait enim declinare atomum sine causa; quo nihil turpius physico, quam fieri quicquam sine causa dicere, _et illum motum naturalem omnium pon- derum, ut ipse constituit, e regione inferiorem locum petentium sine causa eripuit atomis nec tamen id, cuius ~y causa haec finxerat, assecutus est. nam si omnes atomi declinabunt, nullae umquam cohaerescent, sive aliae declinabunt, aliae suo nutu recte ferentur, primum erit hoc quasi provincias atomis dare, quae recte, quae ob- lique ferantur, deinde eadem illa atomorum in quo etiam Democritus haeret, turbulenta concursio hunc mundi ornatum efficere non poterit. ne illud quidem physici, credere aliquid esse minimum, quod profecto numquam putavisset, si a Polyaeno, familiari suo, geo- metrica discere maluisset quam illum etiam ipsum de- docere. sol Democrito magnus videtur, quippe homini erudito in geometriaque perfecto, huic pedalis fortasse; tantum enim esse censet, quantus videtur, vel paulo ~y aut maiorem aut minorem. ita, quae mutat, et corrum- pit, quae sequitur sunt tota Democriti, atomi, inane, imagines, quae $EI)/DWLA& nominant, quorum incursione non solum videamus, sed etiam cogitemus; infinito ipsa, quam $A)PEIRI/AN& vocant, tota ab illo est, tum innu- merabiles mundi, qui et oriantur et intereant cotidie. quae etsi mihi nullo modo probantur, tamen Democri- tum laudatum a ceteris ab hoc, qui eum unum secutus esset, nollem vituperatum. ~y Iam in altera philosophiae parte, quae est quaerendi ac disserendi, quae $LOGIKH/& dicitur, iste vester plane, ut mihi quidem videtur, inermis ac nudus est. tollit defi- nitiones, nihil de dividendo ac partiendo docet, non quo modo efficiatur concludaturque ratio tradit, non qua via captiosa solvantur ambigua distinguantur osten- dit; iudicia rerum in sensibus ponit quibus si semel aliquid falsi pro vero probatum sit, sublatum esse omne iudicium veri et falsi putat. ~y Confirmat autem illud vel maxime, quod ipsa natura, ut ait ille, sciscat et probet, id est voluptatem et dolo- rem. ad haec et quae semquamur et quae fugiamus re- fert omnia. quod quamquam Aristippi est a Cyrenai- cisque melius liberiusque defenditur, tamen eius modi esse iudico, ut nihil homine videatur indignius. ad ma- iora enim quaedam nos natura genuit et conformavit, ut mihi quidem videtur. ac fieri potest, ut errem, sed ita prorsus existimo, neque eum Torquatum, qui hoc primus cognomen invenerit, aut torquem illum hosti detraxisse, ut aliquam ex eo perciperet corpore volup- tatem, aut cum Latinis tertio consulatu conflixisse apud Veserim propter voluptatem; quod vero securi percus- sit filium, privavisse se etiam videtur multis volupta- tibus, cum ipsi naturae patrioque amori praetulerit ius ~y maiestatis atque imperii. quid? T. Torquatus, is qui consul cum Cn. Octavio fuit, cum illam severitatem in eo filio adhibuit, quem in adoptionem D. Silano eman- cipaverat, ut eum Macedonum legatis accusantibus, quod pecunias praetorem in provincia cepisse arguerent, causam apud se dicere iuberet reque ex utraque parte audita pronuntiaret eum non talem videri fuisse in im- perio, quales eius maiores fuissent, et in conspectum suum venire vetuit, numquid tibi videtur de voluptati- bus suis cogitavisse? Sed ut omittam pericula, labores, dolorem etiam, quem optimus quisque pro patria et pro suis suscipit, ut non modo nullam captet, sed etiam praetereat omnes voluptates, dolores denique quosvis suscipere malit quam deserere ullam officii partem, ad ea, quae hoc non minus declarant, sed videntur leviora, veniamus. ~y quid tibi, Torquate, quid huic Triario litterae, quid hi- storiae cognitioque rerum, quid poe%28tarum evolutio, quid tanta tot versuum memoria voluptatis affert? nec mihi illud dixeris: 'Haec enim ipsa mihi sunt voluptati, et erant illa Torquatis.' Numquam hoc ita defendit Epi- curus neque Metrodorus aut quisquam eorum, qui aut saperet aliquid aut ista didicisset. et quod quaeritur saepe, cur tam multi sint Epicurei, sunt aliae quoque causae, sed multitudinem haec maxime allicit, quod ita putant dici ab illo, recta et honesta quae sint, ea facere ipsa per se laetitiam, id est voluptatem. homines op- timi non intellegunt totam rationem everti, si ita res ac habeat. nam si concederetur, etiamsi ad corpus nihil referatur, ista sua sponte et per se esse iucunda, per se esset et virtus et cognitio rerum, quod minime ille vult, expetenda. ~y Haec igitur Epicuri non probo, inquam. De cetero vellem equidem aut ipse doctrinis fuisset instructior_ est enim, quod tibi ita videri necesse est, non satis politus iis artibus, quas qui tenent, eruditi appellantur _aut ne deterruisset alios a studiis. quamquam te quidem video minime esse deterritum. Quae cum dixissem, magis ut illum provocarem quam ut ipse loquerer, tum Triarius leniter arridens: Tu quidem, inquit, totum Epicurum paene e philoso- phorum choro sustulisti. quid ei reliquisti, nisi te, quo- quo modo loqueretur, intellegere, quid diceret? aliena dixit in physicis nec ea ipsa, quae tibi probarentur; si qua in iis corrigere voluit, deteriora fecit. disserendi artem nullam habuit. voluptatem cum summum bonum diceret, primum in eo ipso parum vidit, deinde hoc quoque alienum; nam ante Aristippus, et ille melius. addidisti ad extremum etiam indoctum fuisse. ~y Fieri, inquam, Triari, nullo pacto potest, ut non dicas, quid non probes eius, a quo dissentias. quid enim me prohiberet Epicureum esse, si probarem, quae ille di- ceret? cum praesertim illa perdiscere ludus esset. quam ob rem dissentientium inter se reprehensiones non sunt vituperandae, maledicta, contumeliae, tum iracundiae, contentiones concertationesque in disputando pertinaces indignae philosophia mihi videri solent. ~y Tum Torquatus: Prorsus, inquit, assentior; neque enim disputari sine reprehensione nec cum iracundia aut pertinacia recte disputari potest. sed ad haec, nisi molestum est, habeo quae velim. An me, inquam, nisi te audire vellem, censes haec dicturum fuisse? Utrum igitur percurri omnem Epicuri disciplinam placet an de una voluptate quaeri, de qua omne cer- tamen est? Tuo vero id quidem, inquam, arbitratu. Sic faciam igitur, inquit: unam rem explicabo, eam- que maximam, de physicis alias, et quidem tibi et de- clinationem istam atomorum et magnitudinem solis pro- babo et Democriti errata ab Epicuro reprehensa et cor- recta permulta. nunc dicam de voluptate, nihil scilicet novi, ea tamen, quae te ipsum probaturum esse con- fidam. ~y Certe, inquam, pertinax non ero tibique, si mihi pro- babis ea, quae dices, libenter assentiar. Probabo, inquit, modo ista sis aequitate, quam osten- dis. sed uti oratione perpetua malo quam interrogare aut interrogari. Ut placet, inquam. Tum dicere exorsus est. Primum igitur, inquit, sic agam, ut ipsi auctori huius disciplinae placet: consti- tuam, quid et quale sit id, de quo quaerimus, non quo ignorare vos arbitrer, sed ut ratione et via procedat oratio. quaerimus igitur, quid sit extremum et ultimum bonorum, quod omnium philosophorum sententia tale debet esse, ut ad id omnia referri oporteat, ipsum autem nusquam. hoc Epicurus in voluptate ponit, quod summum bonum esse vult, summumque malum ~y dolorem, idque instituit docere sic: omne animal, si- mul atque natum sit, voluptatem appetere eaque gau- dere ut summo bono, dolorem aspernari ut summum malum et, quantum possit, a se repellere, idque facere nondum depravatum ipsa natura incorrupte atque in- tegre iudicante. itaque negat opus esse ratione neque disputatione, quam ob rem voluptas expetenda, fugien- dus dolor sit. sentiri haec putat, ut calere ignem, ni- vem esse albam, dulce mel. quorum nihil oportere ex- quisitis rationibus confirmare, tantum satis esse admo- nere. interesse enim inter argumentum conclusionem- que rationis et inter mediocrem animadversionem atque admonitionem. altera occulta quaedam et quasi invo- luta aperiri, altera prompta et aperta iudicari. etenim quoniam detractis de homine sensibus reliqui nihil est, necesse est quid aut ad naturam aut contra sit a na- tura ipsa iudicari. ea quid percipit aut quid iudicat, quo aut petat aut fugiat aliquid, praeter voluptatem et ~y dolorem? Sunt autem quidam e nostris, qui haec sub- tilius velint tradere et negent satis esse quid bonum sit aut quid malum sensu iudicari, sed animo etiam ac ratione intellegi posse et voluptatem ipsam per se esse expetendam et dolorem ipsum per se esse fugiendum. itaque aiunt hanc quasi naturalem atque insitam in ani- mis nostris inesse notionem, ut alterum esse appeten- dum, alterum aspernandum sentiamus. Alii autem, qui- bus ego assentior, cum a philosophis compluribus per- multa dicantur, cur nec voluptas in bonis sit numeranda nec in malis dolor, non existimant oportere nimium nos causae confidere, sed et argumentandum et accurate disserendum et rationibus conquisitis de voluptate et dolore disputandum putant. ~y Sed ut perspiciatis, unde omnis iste natus error sit voluptatem accusantium doloremque laudantium, totam rem aperiam eaque ipsa, quae ab illo inventore veri- tatis et quasi architecto beatae vitae dicta sunt, expli- cabo. nemo enim ipsam voluptatem, quia voluptas sit, aspernatur aut odit aut fugit, sed quia consequuntur magni dolores eos, qui ratione voluptatem sequi ne- sciunt, neque porro quisquam est, qui dolorem ipsum, quia dolor sit, amet, consectetur, adipisci velit, sed quia non numquam eius modi tempora incidunt, ut labore et dolore magnam aliquam quaerat voluptatem. Ut enim ad minima veniam, quis nostrum exercitationem ullam corporis suscipit laboriosam, nisi ut aliquid ex ea com- modi consequatur? quis autem vel eum iure reprehen- derit, qui in ea voluptate velit esse, quam nihil molestiae consequatur, vel illum, qui dolorem eum fugiat, quo ~y voluptas nulla pariatur? At vero eos et accusamus et iusto odio dignissimos ducimus, qui blanditiis praesen- tium voluptatum deleniti atque corrupti, quos dolores et quas molestias excepturi sint, obcaecati cupiditate non provident, similique sunt in culpa, qui officia de- serunt mollitia animi, id est laborum et dolorum fuga. et harum quidem rerum facilis est et expedita distinc- tio. nam libero tempore, cum soluta nobis est eligendi optio, cumque nihil impedit, quo minus id, quod maxi- me placeat, facere possimus, omnis voluptas assumenda est, omnis dolore repellendus. temporibus autem qui- busdam et aut officiis debitis aut rerum necessitatibus saepe eveniet, ut et voluptates repudiandae sint et mo- lestiae non recusandae. itaque earum rerum hic tene- tur a sapiente delectus, ut aut reiciendis voluptatibus maiores alias consequatur aut perferendis doloribus as- periores repellat. ~y Hanc ego cum teneam sententiam, quid est cur ve- rear, ne ad eam non possim accommodare Torquatos nostros? quos tu paulo ante cum memoriter, tum etiam erga nos amice et benivole collegisti, nec me tamen laudandis maioribus meis corrupisti nec segniorem ad respondendum reddidisti. quorum facta quem ad mo- dum, quaeso, interpretaris? sicine eos censes aut in armatum hostem impetum fecisse aut in liberos atque in sanguinem suum tam crudelis fuisse, nihil ut de utili- tatibus, nihil ut de commodis suis cogitarent? at id ne ferae quidem faciunt, ut ita ruant itaque turbent, ut earum motus et impetus quo pertineant non intellega- mus, tu tam egregios viros censes tantas res gessisse ~y sine causa? quae fuerit causa, mox videro; interea hoc tenebo, si ob aliquam causam ista, quae sine dubio praeclara sunt, fecerint, virtutem iis per se ipsam cau- sam non fuisse. _Torquem detraxit hosti. _Et qui- dem se texit, ne interiret. _At magnum periculum adiit. _In oculis quidem exercitus. _Quid ex eo est consecutus? _Laudem et caritatem, quae sunt vitae sine metu degendae praesidia firmissima. _Filium morte multavit. _Si sine causa, nollem me ab eo or- tum, tam inportuno tamque crudeli; sin, ut dolore suo sanciret militaris imperii disciplinam exercitumque in gravissimo bello animadversionis metu contineret, sa- luti prospexit civium, qua intellegebat contineri suam. ~y atque haec ratio late patet. in quo enim maxime con- suevit iactare vestra se oratio, tua praesertim, qui stu- diose antiqua persequeris, claris et fortibus viris com- memorandis eorumque factis non emolumento aliquo, sed ipsius honestatis decore laudandis, id totum ever- titur eo delectu rerum, quem modo dixi, constituto, ut aut voluptates omittantur maiorum voluptatum adipi- scendarum causa aut dolores suscipiantur maiorum do- lorum effugiendorum gratia. ~y Sed de clarorum hominum factis illustribus et glorio- sis satis hoc loco dictum sit. erit enim iam de omnium virtutum cursu ad voluptatem proprius disserendi locus. nunc autem explicabo, voluptas ipsa quae qualisque sit, ut tollatur error omnis imperitorum intellegaturque ea, quae voluptaria, delicata, mollis habeatur disciplina, quam gravis, quam continens, quam severa sit. Non enim hanc solam sequimur, quae suavitate aliqua na- turam ipsam movet et cum iucunditate quadam perci- pitur sensibus, sed maximam voluptatem illam habemus, quae percipitur omni dolore detracto. nam quoniam, cum privamur dolore, ipsa liberatione et vacuitate om- nis molestiae gaudemus, omne autem id, quo gaude- mus, voluptas est, ut omne, quo offendimur, dolor, do- loris omnis privatio recte nominata est voluptas. ut enim, cum cibo et potione fames sitisque depulsa est, ipsa detractio molestiae consecutionem affert volupta- tis, sic in omni re doloris amotio successionem efficit ~y voluptatis. itaque non placuit Epicuro medium esse quiddam inter dolorem et voluptatem; illud enim ip- sum, quod quibusdam medium videretur, cum omni dolore careret, non modo voluptatem esse, verum etiam summam voluptatem. quisquis enim sentit, quem ad modum sit affectus, eum necesse est aut in voluptate esse aut in dolore. omnis autem privatione doloris putat Epicurus terminari summam voluptatem, ut postea variari voluptas distinguique possit, augeri amplificari- ~y que non possit. At etiam Athenis, ut e patre audiebam facte et urbane Stoicos irridente, statua est in Cera- mico Chrysippi sedentis porrecta manu, quae manus significet illum in hac esse rogatiuncula delectatum: 'Numquidnam manus tua sic affecta, quem ad modum affecta nunc est, desiderat?' _ Nihil sane. _ 'At, si voluptas esset bonum, desideraret.'_ Ita credo. _ 'Non est igitur voluptas bonum.' Hoc ne statuam qui- dem dicturam pater aiebat, si loqui posset. conclusum est enim contra Cyrenaicos satis acute, nihil ad Epicu- rum. nam si ea sola voluptas esset, quae quasi titil- laret sensus, ut ita dicam, et ad eos cum suavitate af- flueret et illaberetur, nec manus esse contenta posset nec ulla pars vacuitate doloris sine iucundo motu vo- luptatis. sin autem summa voluptas est, ut Epicuro placet, nihil dolere, primum tibi recte, Chrysippe, con- cessum est nihil desiderare manum, cum ita esset af- fecta, secundum non recte, si voluptas esset bonum, fuisse desideraturam. idcirco enim non desideraret, quia, quod dolore caret, id in voluptate est. ~y Extremum autem esse bonorum voluptatem ex hoc facillime perspici potest: Constituamus aliquem magnis, multis, perpetuis fruentem et animo et corpore volupta- tibus nullo dolore nec impediente nec inpendente, quem tandem hoc statu praestabiliorem aut magis expeten- dum possimus dicere? inesse enim necesse est in eo, qui ita sit affectus, et firmitatem animi nec mortem nec dolorem timentis, quod mors sensu careat, dolor in longinquitate levis, in gravitate brevis soleat esse, ut eius magnitudinem celeritas, diuturnitatem allevatio con- ~y soletur. ad ea cum accedit, ut neque divinum numen horreat nec praeteritas voluptates effluere patiatur earumque assidua recordatione laetetur, quid est, quod huc possit, quod melius sit, accedere? Statue contra aliquem confectum tantas animi corporisque doloribus, quanti in hominem maximi cadere possunt, nulla spe proposita fore levius aliquando, nulla praeterea neque praesenti nec expectata voluptate, quid eo miserius dici aut fingi potest? quodsi vita doloribus referta maxime fugienda est, summum profecto malum est vi- vere cum dolore, cui sententiae consentaneum est ulti- mum esse bonorum cum voluptate vivere. nec enim habet nostra mens quicquam, ubi consistat tamquam in extremo, omnesque et metus et aegritudines ad do- lorem referuntur, nec praeterea est res ulla, quae sua ~y natura aut sollicitare possit aut angere. Praeterea et appetendi et refugiendi et omnino rerum gerendarum initia proficiscuntur aut a voluptate aut a dolore. quod cum ita sit, perspicuum est omnis rectas res atque laudabilis eo referri, ut cum voluptate vivatur. quoniam autem id est vel summum bonorum vel ultimum vel extremum_quod Graeci $TE/LOS& nominant_, quod ipsum nullam ad aliam rem, ad id autem res referuntur omnes, fatendum est summum esse bonum iucunde vivere. Id qui in una virtute ponunt et splendore nominis capti quid natura postulet non intellegunt, errore maxi- mo, si Epicurum audire voluerint, liberabuntur. istae enim vestrae eximiae pulchraeque virtutes nisi volup- tatem efficerent, quis eas aut laudabilis aut expetendas arbitraretur? ut enim medicorum scientiam non ipsius artis, sed bonae valetudinis causa probamus, et guber- natoris ars, quia bene navigandi rationem habet, utili- tate, non arte laudatur, sic sapientia, quae ars vivendi putanda est, non expeteretur, si nihil efficeret; nunc expetitur, quod est tamquam artifex conquirendae et ~y comparandae voluptatis_quam autem ego dicam voluptatem, iam videtis, ne invidia verbi labefactetur oratio mea_. nam cum ignoratione rerum bonarum et malarum maxime hominum vita vexetur, ob eum- que errorem et voluptatibus maximis saepe priventur et durissimis animi doloribus torqueantur, sapientia est adhibenda, quae et terroribus cupiditatibusque detractis et omnium falsarum opinionum temeritate derepta cer- tissimam se nobis ducem praebeat ad voluptatem. sa- pientia enim est una, quae maestitiam pellat ex animis, quae nos exhorrescere metu non sinat. qua praecep- trice in tranquillitate vivi potest omnium cupiditatum ardore restincto. cupiditates enim sunt insatiabiles, quae non modo singulos homines, sed universas fami- lias evertunt, totam etiam labefactant saepe rem publi- ~y cam. ex cupiditatibus odia, discidia, discordiae, sedi- tiones, bella nascuntur, nec eae se foris solum iactant nec tantum in alios caeco impetu incurrunt, sed intus etiam in animis inclusae inter se dissident atque dis- cordant, ex quo vitam amarissimam necesse est effici, ut sapiens solum amputata circumcisaque inanitate omni et errore naturae finibus contentus sine aegritudine pos- ~y sit et sine metu vivere. quae est enim aut utilior aut ad bene vivendum aptior partitio quam illa, qua est usus Epicurus? qui unum genus posuit earum cupidi- tatum, quae essent et naturales et necessariae, alterum, quae naturales essent nec tamen necessariae, tertium, quae nec naturales nec necessariae. quarum ea ratio est, ut necessariae nec opera multa nec impensa ex- pleantur; ne naturales quidem multa desiderant, prop- terea quod ipsa natura divitias, quibus contenta sit, et parabilis et terminatas habet; inanium autem cupidi- ~y tatum nec modus ullus nec finis inveniri potest. quodsi vitam omnem perturbari videmus errore et inscientia sapientiamque esse solam, quae nos a libidinum im- petu et a formidinum terrore vindicet et ipsius fortunae modice ferre doceat iniurias et omnis monstret vias, quae ad quietem et ad tranquillitatem ferant, quid est cur dubitemus dicere et sapientiam propter voluptates expetendam et insipientiam propter molestias esse fu- giendam? ~y Eadem ratione ne temperantiam quidem propter se expetendam esse dicemus, sed quia pacem animis afferat et eos quasi concordia quadam placet ac leniat. temperantia est enim, quae in rebus aut expetendis aut fugiendis ut rationem sequamur monet. nec enim satis est iudicare quid faciendum non faciendumve sit, sed stare etiam oportet in eo, quod sit iudicatum. plerique autem, quod tenere atque servare id, quod ipsi statue- runt, non possunt, victi et debilitati obiecta specie vo- luptatis tradunt se libidinibus constringendos nec quid eventurum sit provident ob eamque causam propter voluptatem et parvam et non necessariam et quae vel aliter pararetur et qua etiam, carere possent sine dolore tum in morbos gravis, tum in damna, tum in dedecora incurrunt, saepe etiam legum iudiciorumque poenis ~y obligantur. Qui autem ita frui volunt voluptatibus, ut ~y Eadem fortitudinis ratio reperietur. nam neque la- borum perfunctio neque perpessio dolorum per se ipsa allicit nec patientia nec assiduitas nec vigiliae nec ea ipsa, quae laudatur, industria, ne fortitudo quidem, sed ista sequimur, ut sine cura metuque vivamus animum- que et corpus, quantum efficere possimus, molestia libe- remus. ut enim mortis metu omnis quietae vitae status perturbatur, et ut succumbere doloribus eosque humili animo inbecilloque ferre miserum est, ob eamque de- bilitatem animi multi parentes, multi amicos, non nulli patriam, plerique autem se ipsos penitus perdiderunt, sic robustus animus et excelsus omni est liber cura et angore, cum et mortem contemnit, qua qui affecti sunt in eadem causa sunt, qua ante quam nati, et ad dolo- res ita paratus est, ut meminerit maximos morte finiri, parvos multa habere intervalla requietis, mediocrium nos esse dominos, ut, si tolerabiles sint, feramus, si minus, animo aequo e vita, cum ea non placeat, tam- quam e theatro exeamus. quibus rebus intellegitur nec timiditatem ignaviamque vituperari nec fortitudinem patientiamque laudari suo nomine, sed illas reici, quia dolorem pariant, has optari, quia voluptatem. ~y Iustitia restat, ut de omni virtute sit dictum. sed si- milia fere dici possunt. ut enim sapientiam, temperan- tiam, fortitudinem copulatas esse docui cum voluptate, ut ab ea nullo modo nec divelli nec distrahi possint, sic de iustitia iudicandum est, quae non modo num- quam nocet cuiquam, sed contra semper afficit cum vi sua atque natura, quod tranquillat animos, tum spe nihil earum rerum defuturum, quas natura non depra- vata desiderat. [2Et]2 quem ad modum temeritas et li- bido et ignavia semper animum excruciant et semper sollicitant turbulentaeque sunt, sic [2inprobitas si]2 cuius in mente consedit, hoc ipso, quod adest, turbulenta est; si vero molita quippiam est, quamvis occulte fecerit, numquam tamen id confidet fore semper occultum. plerumque improborum facta primo suspicio insequitur, ~y dein sermo atque fama, tum accusator, tum iudex; multi etiam, ut te consule, ipsi se indicaverunt. quodsi qui satis sibi contra hominum conscientiam saepti esse et muniti videntur, deorum tamen horrent easque ipsas sollicitudines, quibus eorum animi noctesque diesque exeduntur, a diis inmortalibus supplicii causa impor- tari putant. quae autem tanta ex improbis factis ad minuendas vitae molestias accessio potest fieri, quanta ad augendas, cum conscientia factorum, tum poena le- gum odioque civium? et tamen in quibusdam neque pecuniae modus est neque honoris neque imperii nec libidinum nec epularum nec reliquarum cupiditatum, quas nulla praeda umquam improbe parta minuit, [2sed]2 potius inflammat, ut coe%28rcendi magis quam dedocendi ~y esse videantur. Invitat igitur vera ratio bene sanos ad iustitiam, aequitatem, fidem, neque homini infanti aut inpotenti iniuste facta conducunt, qui nec facile efficere possit, quod conetur, nec optinere, si effecerit, et opes vel fortunae vel ingenii liberalitati magis conveniunt, qua qui utuntur, benivolentiam sibi conciliant et, quod aptissimum est ad quiete vivendum, caritatem, praeser- ~y tim cum omnino nulla sit causa peccandi. quae enim cupiditates a natura proficiscuntur, facile explentur sine ulla iniuria, quae autem inanes sunt, iis parendum non est. nihil enim desiderabile concupiscunt, plusque in ipsa iniuria detrimenti est quam in iis rebus emolu- menti, quae pariuntur iniuria. Itaque ne iustitiam qui- dem recte quis dixerit per se ipsam optabilem, sed quia iucunditatis vel plurimum afferat. nam diligi et carum esse iucundum est propterea, quia tutiorem vitam et voluptatem pleniorem efficit. itaque non ob ea solum incommoda, quae eveniunt inprobis, fugiendam inpro- bitatem putamus, sed multo etiam magis, quod, cuius in animo versatur, numquam sinit eum respirare, num- quam adquiescere. ~y Quodsi ne ipsarum quidem virtutum laus, in qua maxime ceterorum philosophorum exultat oratio, repe- rire exitum potest, nisi derigatur ad voluptatem, volup- tas autem est sola, quae nos vocet ad se et alliciat suapte natura, non potest esse dubium, quin id sit summum atque extremum bonorum omnium, beateque vivere nihil aliud sit nisi cum voluptate vivere. ~y Huic certae stabilique sententiae quae sint coniuncta explicabo brevi. nullus in ipsis error est finibus bono- rum et malorum, id est in voluptate aut in dolore, sed in his rebus peccant, cum e quibus haec efficiantur ignorant. animi autem voluptates et dolores nasci fa- temur e corporis voluptatibus et doloribus_itaque concedo, quod modo dicebas, cadere causa, si qui e nostris aliter existimant, quos quidem video esse mul- tos, sed imperitos_, quamquam autem et laetitiam nobis voluptas animi et molestiam dolor afferat, eorum tamen utrumque et ortum esse e corpore et ad corpus referri, nec ob eam causam non multo maiores esse et voluptates et dolores animi quam corporis. nam cor- pore nihil nisi praesens et quod adest sentire possumus, animo autem et praeterita et futura. ut enim aeque doleamus animo, cum corpore dolemus, fieri tamen permagna accessio potest, si aliquod aeternum et infi- nitum impendere malum nobis opinemur. quod idem licet transferre in voluptatem, ut ea maior sit, si nihil ~y tale metuamus. Iam illud quidem perspicuum est, maxi- mam animi aut voluptatem aut molestiam plus aut ad beatam aut ad miseram vitam afferre momenti quam eorum utrumvis, si aeque diu sit in corpore. Non pla- cet autem detracta voluptate aegritudinem statim con- sequi, nisi in voluptatis locum dolor forte successerit, at contra gaudere nosmet omittendis doloribus, etiamsi voluptas ea, quae sensum moveat, nulla successerit, eoque intellegi potest quanta voluptas sit non dolere. ~y Sed ut iis bonis erigimur, quae expectamus, sic laeta- mur iis, quae recordamur. stulti autem malorum me- moria torquentur, sapientes bona praeterita grata recor- datione renovata delectant. est autem situm in nobis ut et adversa quasi perpetua oblivione obruamus et secunda iucunde ac suaviter meminerimus. sed cum ea, quae praeterierunt, acri animo et attento intuemur, tum fit ut aegritudo sequatur, si illa mala sint, laetitia, si bona. O praeclaram beate vivendi et apertam et simplicem et directam viam! cum enim certe nihil homini possit melius esse quam vacare omni dolore et molestia per- fruique maximis et animi et corporis voluptatibus, vi- detisne quam nihil praetermittatur quod vitam adiuvet, quo facilius id, quod propositum est, summum bonum consequamur? clamat Epicurus, is quem vos nimis voluptatibus esse deditum dicitis, non posse iucunde vivi, nisi sapienter, honeste iusteque vivatur, nec sa- ~y pienter, honeste, iuste, nisi iucunde. neque enim civitas in seditione beata esse potest nec in discordia domi- norum domus; quo minus animus a se ipse dissidens secumque discordans gustare partem ullam liquidae voluptatis et liberae potest. atque pugnantibus et con- trariis studiis consiliisque semper utens nihil quieti vi- dere, nihil tranquilli potest. ~y Quodsi corporis gravioribus morbis vitae iucunditas impeditur, quanto magis animi morbis impediri necesse est! animi autem morbi sunt cupiditates inmensae et inanes divitiarum, gloriae, dominationis, libidinosarum etiam voluptatum. accedunt aegritudines, molestiae, maerores, qui exedunt animos conficiuntque curis ho- minum non intellegentium nihil dolendum esse animo, quod sit a dolore corporis praesenti futurove seiunctum. nec vero quisquam stultus non horum morborum aliquo ~y laborat, nemo igitur est non miser. accedit etiam mors, quae quasi saxum Tantalo semper impendet, tum super- stitio, qua qui est imbutus quietus esse numquam pot- est. praeterea bona praeterita non meminerunt, prae- sentibus non fruuntur, futura modo expectant, quae quia certa esse non possunt, conficiuntur et angore et metu maximeque cruciantur, cum sero sentiunt frustra se aut pecuniae studuisse aut imperiis aut opibus aut gloriae. nullas enim consequuntur voluptates, quarum potiendi spe inflammati multos labores magnosque sus- ~y ceperant. ecce autem alii minuti et angusti aut omnia semper desperantes aut malivoli, invidi, difficiles, luci- fugi, maledici, monstruosi, alii autem etiam amatoriis levitatibus dediti, alii petulantes, alii audaces, protervi, idem intemperantes et ignavi, numquam in sententia permanentes, quas ob causas in eorum vita nulla est intercapedo molestiae. igitur neque stultorum quisquam beatus neque sapientium non beatus. Multoque hoc melius nos veriusque quam Stoici. illi enim negant esse bonum quicquam nisi nescio quam illam umbram, quod appellant honestum non tam solido quam splendido nomine, virtu- tem autem nixam hoc honesto nullam requirere volup- tatem atque ad beate vivendum se ipsa esse contentam. ~y Sed possunt haec quadam ratione dici non modo non repugnantibus, verum etiam approbantibus nobis. sic enim ab Epicuro sapiens semper beatus inducitur: finitas habet cupiditates, neglegit mortem, de diis in- mortalibus sine ullo metu vera sentit, non dubitat, si ita melius sit, migrare de vita. his rebus instructus semper est in voluptate. neque enim tempus est ullum, quo non plus voluptatum habeat quam dolorum. nam et praeterita grate meminit et praesentibus ita potitur, ut animadvertat quanta sint ea quamque iucunda, ne- que pendet ex futuris, sed expectat illa, fruitur prae- sentibus ab iisque vitiis, quae paulo ante collegi, abest plurimum et, cum stultorum vitam cum sua comparat, magna afficitur voluptate. dolores autem si qui incur- runt, numquam vim tantam habent, ut non plus habeat ~y sapiens, quod gaudeat, quam quod angatur. optime vero Epicurus, quod exiguam dixit fortunam intervenire sapienti maximasque ab eo et gravissimas res consilio ipsius et ratione administrari neque maiorem volupta- tem ex infinito tempore aetatis percipi posse, quam ex hoc percipiatur, quod videamus esse finitum. In dia- lectica autem vestra nullam existimavit esse nec ad melius vivendum nec ad commodius disserendum viam. In physicis plurimum posuit. ea scientia et verborum vis et natura orationis et consequentium repugnantiumve ratio potest perspici. omnium autem rerum natura co- gnita levamur superstitione, liberamur mortis metu, non conturbamur ignoratione rerum, e qua ipsa horribiles existunt saepe formidines. denique etiam morati me- lius erimus, cum didicerimus quid natura desideret. tum vero, si stabilem scientiam rerum tenebimus, servata illa, quae quasi delapsa de caelo est ad cognitionem omnium, regula, ad quam omnia iudicia rerum diri- gentur, numquam ullius oratione victi sententia desiste- ~y mus. nisi autem rerum natura perspecta erit, nullo modo poterimus sensuum iudicia defendere. quicquid porro animo cernimus, id omne oritur a sensibus; qui si om- nes veri erunt, ut Epicuri ratio docet, tum denique pot- erit aliquid cognosci et percipi. quos qui tollunt et nihil posse percipi dicunt, ii remotis sensibus ne id ip- sum quidem expedire possunt, quod disserunt. prae- terea sublata cognitione et scientia tollitur omnis ratio et vitae degendae et rerum gerendarum. sic e physicis et fortitudo sumitur contra mortis timorem et constan- tia contra metum religionis et sedatio animi omnium rerum occultarum ignoratione sublata et moderatio na- tura cupiditatum generibusque earum explicatis, et, ut modo docui, cognitionis regula et iudicio ab eadem illa constituto veri a falso distinctio traditur. ~y Restat locus huic disputationi vel maxime necessarius de amicitia, quam, si voluptas summum sit bonum, af- firmatis nullam omnino fore. de qua Epicurus quidem ita dicit, omnium rerum, quas ad beate vivendum sa- pientia comparaverit, nihil esse maius amicitia, nihil uberius, nihil iucundius. nec vero hoc oratione solum, sed multo magis vita et factis et moribus comprobavit. quod quam magnum sit fictae veterum fabulae decla- rant, in quibus tam multis tamque variis ab ultima antiquitate repetitis tria vix amicorum paria reperiun- tur, ut ad Orestem pervenias profectus a Theseo. at vero Epicurus una in domo, et ea quidem angusta, quam ma- gnos quantaque amoris conspiratione consentientis tenuit amicorum greges! quod fit etiam nunc ab Epicureis. sed ad rem redeamus; de hominibus dici non necesse est. ~y Tribus igitur modis video esse a nostris de amicitia disputatum. alii cum eas voluptates, quae ad amicos pertinerent, negarent esse per se ipsas tam expetendas, quam nostras expeteremus, quo loco videtur quibusdam stabilitas amicitiae vacillare, tuentur tamen eum locum seque facile, ut mihi videtur, expediunt. ut enim vir- tutes, de quibus ante dictum est, sic amicitiam negant posse a voluptate discedere. nam cum solitudo et vita sine amicis insidiarum et metus plena sit, ratio ipsa monet amicitias comparare, quibus partis confirmatur animus et a spe pariendarum voluptatum seiungi non ~y potest. atque ut odia, invidiae, despicationes adver- santur voluptatibus, sic amicitiae non modo fautrices fidelissimae, sed etiam effectrices sunt voluptatum tam amicis quam sibi, quibus non solum praesentibus fru- untur, sed etiam spe eriguntur consequentis ac posteri temporis. quod quia nullo modo sine amicitia firmam et perpetuam iucunditatem vitae tenere possumus ne- que vero ipsam amicitiam tueri, nisi aeque amicos et nosmet ipsos diligamus, idcirco et hoc ipsum efficitur in amicitia, et amicitia cum voluptate conectitur. nam et laetamur amicorum laetitia aeque atque nostra et ~y pariter dolemus angoribus. quocirca eodem modo sa- piens erit affectus erga amicum, quo in se ipsum, quos- que labores propter suam voluptatem susciperet, eosdem suscipiet propter amici voluptatem. quaeque de vir- tutibus dicta sunt, quem ad modum eae semper volup- tatibus inhaererent, eadem de amicitia dicenda sunt. praeclare enim Epicurus his paene verbis: 'Eadem', in- quit, 'scientia confirmavit animum, ne quod aut sempi- ternum aut diuturnum timeret malum, quae perspexit in hoc ipso vitae spatio amicitiae praesidium esse fir- missimum.' ~y Sunt autem quidam Epicurei timidiores paulo contra vestra convicia, sed tamen satis acuti, qui verentur ne, si amicitiam propter nostram voluptatem expetendam putemus, tota amicitia quasi claudicare videatur. ita- que primos congressus copulationesque et consuetudi- num instituendarum voluntates fieri propter voluptatem; cum autem usus progrediens familiaritatem effecerit, tum amorem efflorescere tantum, ut, etiamsi nulla sit utilitas ex amicitia, tamen ipsi amici propter se ipsos amentur. etenim si loca, si fana, si urbes, si gymnasia, si campum, si canes, si equos, si ludicra exercendi aut venandi consuetudine adamare solemus, quanto id in hominum consuetudine facilius fieri poterit et iustius? ~y Sunt autem, qui dicant foedus esse quoddam sa- pientium, ut ne minus amicos quam se ipsos diligant. quod et posse fieri intellegimus et saepe etiam vide- mus, et perspicuum est nihil ad iucunde vivendum re- periri posse, quod coniunctione tali sit aptius. Quibus ex omnibus iudicari potest non modo non impediri rationem amicitiae, si summum bonum in vo- luptate ponatur, sed sine hoc institutionem omnino amicitiae non posse reperiri. ~y Quapropter si ea, quae dixi, sole ipso illustriora et clariora sunt, si omnia dixi hausta e fonte naturae, si tota oratio nostra omnem sibi fidem sensibus confir- mat, id est incorruptis atque integris testibus, si infan- tes pueri, mutae etiam bestiae paene loquuntur magistra ac duce natura nihil esse prosperum nisi voluptatem, nihil asperum nisi dolorem, de quibus neque depravate iudicant neque corrupte, nonne ei maximam gratiam habere debemus, qui hac exaudita quasi voce naturae sic eam firme graviterque comprehenderit, ut omnes bene sanos in viam placatae, tranquillae, quietae, beatae vitae deduceret? Qui quod tibi parum videtur eruditus, ea causa est, quod nullam eruditionem esse duxit, nisi ~y quae beatae vitae disciplinam iuvaret. an ille tempus aut in poe%28tis evolvendis, ut ego et Triarius te hortatore facimus, consumeret, in quibus nulla solida utilitas omnisque puerilis est delectatio, aut se, ut Plato, in musicis, geometria, numeris, astris contereret, quae et a falsis initiis profecta vera esse non possunt et, si essent vera, nihil afferrent, quo iucundius, id est quo melius viveremus, eas ergo artes persequeretur, vivendi artem tantam tamque et operosam et perinde fructuo- sam relinqueret? non ergo Epicurus ineruditus, sed ii indocti, qui, quae pueros non didicisse turpe est, ea putant usque ad senectutem esse discenda. Quae cum dixisset, Explicavi, inquit, sententiam meam, et eo quidem consilio, tuum iudicium ut co- gnoscerem, quoniam mihi ea facultas, ut id meo arbi- tratu facerem, ante hoc tempus numquam est data. ~xy"t" {1LIBER SECUNDUS}1 ~y1 Hic cum uterque me intueretur seseque ad audien- dum significarent paratos, Primum, inquam, deprecor, ne me tamquam philosophum putetis scholam vobis aliquam explicaturum, quod ne in ipsis quidem philo- sophis magnopere umquam probavi. quando enim Socrates, qui parens philosophiae iure dici potest, quic- quam tale fecit? eorum erat iste mos qui tum so- phistae nominabantur, quorum e numero primus est ausus Leontinus Gorgias in conventu poscere quaestio- nem, id est iubere dicere, qua de re quis vellet audire. audax negotium, dicerem impudens, nisi hoc institutum ~y postea translatum ad philosophos nostros esset. sed et illum, quem nominavi, et ceteros sophistas, ut e Pla- tone intellegi potest, lusos videmus a Socrate. is enim percontando atque interrogando elicere solebat eorum opiniones, quibuscum disserebat, ut ad ea, quae ii respon- dissent, si quid videretur, diceret. qui mos cum a poste- rioribus non esset retentus, Arcesilas eum revocavit in- stituitque ut ii, qui se audire vellent, non de se quae- rerent, sed ipsi dicerent, quid sentirent; quod cum dixissent, ille contra. sed eum qui audiebant, quoad poterant, defendebant sententiam suam. apud ceteros autem philosophos, qui quaesivit aliquid, tacet; quod quidem iam fit etiam in Academia. ubi enim is, qui audire vult, ita dixit: 'Voluptas mihi videtur esse sum- mum bonum', perpetua oratione contra disputatur, ut facile intellegi possit eos, qui aliquid sibi videri dicant, non ipsos in ea sententia esse, sed audire velle con- ~y traria. Nos commodius agimus. non enim solum Tor- quatus dixit quid sentiret, sed etiam cur. ego autem arbitror, quamquam admodum delectatus sum eius ora- tione perpetua, tamen commodius, cum in rebus sin- gulis insistas et intellegas quid quisque concedat, quid abnuat, ex rebus concessis concludi quod velis et ad exitum perveniri. cum enim fertur quasi torrens oratio, quamvis multa cuiusque modi rapiat, nihil tamen te- neas, nihil apprehendas, nusquam orationem rapidem coe%28rceas. Omnis autem in quaerendo, quae via quadam et ratione habetur, oratio praescribere primum debet ut quibusdam in formulis &7EA RES AGETUR&, ut, inter quos ~y disseritur, conveniat quid sit id, de quo disseratur. hoc positum in Phaedro a Platone probavit Epicurus sen- sitque in omni disputatione id fieri oportere. sed quod proximum fuit non vidit. negat enim definiri rem pla- cere, sine quo fieri interdum non potest, ut inter eos, qui ambigunt, conveniat quid sit id, de quo agatur, velut in hoc ipso, de quo nunc disputamus. quaerimus enim finem bonorum. possumusne hic scire qualis sit, nisi contulerimus inter nos, cum finem bonorum dixe- ~y rimus, quid finis, quid etiam sit ipsum bonum? atqui haec patefactio quasi rerum opertarum, cum quid quid- que sit aperitur, definito est. qua tu etiam inprudens utebare non numquam. nam hunc ipsum sive finem sive extremum sive ultimum definiebas id esse, quo omnia, quae recte fierent, referrentur neque id ipsum usquam referretur. praeclare hoc quidem. bonum ip- sum etiam quid esset, fortasse, si opus fuisset, definis- ses aut quod esset natura adpetendum aut quod prod- esset aut quod iuvaret aut quod liberet modo. nunc idem, nisi molestum est, quoniam tibi non omnino displicet definire et id facis, cum vis, velim definias quid sit voluptas, de quo omnis haec quaestio est. ~y Quis, quaeso, inquit, est, qui quid sit voluptas ne- sciat, aut qui, quo magis id intellegat, definitionem ali- quam desideret? Me ipsum esse dicerem, inquam, nisi mihi videre habere bene cognitam voluptatem et satis firme con- ceptam animo atque comprehensam. Nunc autem dico ipsum Epicurum nescire et in eo natura eumque, qui crebro dicat diligenter oportere exprimi quae vis sub- iecta sit vocibus, non intellegere interdum, quid sonet haec vox voluptatis, id est quae res huic voci sub- iciatur. Tum ille ridens: Hoc vero, inquit, optimum, ut is qui finem rerum expetendarum voluptatem esse dicat, id extremum, id ultimum bonorum, id ipsum quid et quale sit, nesciat! Atqui, inquam, aut Epicurus quid sit voluptas aut omnes mortales, qui ubique sunt, nesciunt. Quonam, inquit, modo? Quia voluptatem hanc esse sentiunt omnes, quam sensus accipiens movetur et iucunditate quadam per- funditur. ~y Quid ergo? istam voluptatem, inquit, Epicurus ignorat? Non semper, inquam; nam interdum nimis etiam novit, quippe qui testificetur ne intellegere quidem se posse ubi sit aut quod sit ullum bonum praeter illud, quod cibo et potione et aurium delectatione et ob- scena voluptate capitur. an haec ab eo non dicun- tur? Quasi vero me pudeat, inquit, istorum, aut non pos- sim quem ad modum ea dicantur ostendere! Ego vero non dubito, inquam, quin facile possis nec est quod te pudeat sapienti adsentiri, qui se unus, quod sciam, sapientem profiteri sit ausus. nam Metro- dorum non puto ipsum professum, sed, cum appella- retur ab Epicuro, repudiare tantum beneficium noluisse; septem autem illi non suo, sed populorum suffragio ~y omnium nominati sunt. Verum hoc loco sumo verbis his eandem certe vim voluptatis Epicurum nosse quam ceteros. omnes enim iucundum motum, quo sensus hi- laretur. Graece $H(DONH/N&, Latine voluptatem vocant. Quid est igitur, inquit, quod requiras? Dicam, inquam, et quidem discendi causa magis, quam quo te aut Epicurum reprehensum velim. Ego quoque, inquit, didicerim libentius si quid attu- leris, quam te reprehenderim. Tenesne igitur inquam, Hieronymus Rhodius quid dicat esse summum bonum, quo putet omnia referri oportere? Teneo, inquit, finem illi videri nihil dolere. Quid? idem iste, inquam, de voluptate quid sentit? ~y Negat esse eam, inquit, propter se expetendam. Aliud igitur esse censet gaudere, aliud non dolere. Et quidem, inquit, vehementer errat; nam, ut paulo ante docui, augendae voluptatis finis est doloris omnis amotio. Non dolere, inquam, istud quam vim habeat postea videro; aliam vero vim voluptatis esse, aliam nihil do- lendi, nisi valde pertinax fueris, concedas necesse st. Atqui reperies, inquit, in hoc quidem pertinacem; dici enim nihil potest verius. Estne, quaeso, inquam, sitienti in bibendo voluptas? Quis istud possit, inquit, negare? Eademne, quae restincta siti? Immo alio genere; restincta enim sitis stabilitatem voluptatis habet, inquit, illa autem voluptas ipsius restinctionis in motu est. Cur igitur, inquam, res tam dissimiles eodem nomine appellas? ~y Quid paulo ante, inquit, dixerim nonne meministi, cum omnis dolore detractus esset, variari, non augeri voluptatem? Memini vero, inquam; sed tu istuc dixit bene Latine, parum plane. varietas enim Latinum verbum est, idque proprie quidem in disparibus coloribus dicitur, sed transfertur in multa disparia: varium poe%28ma, va- ria oratio, varii mores, varia fortuna, voluptas etiam varia dici solet, cum percipitur e multis dissimilibus rebus dissimilis efficientibus voluptates. eam si varie- tatem diceres, intellegerem, ut etiam non dicente te intellego; ista varietas quae sit non satis perspicio, quod ais, cum dolore careamus, tum in summa volup- tate nos esse, cum autem vescamur iis rebus, quae dulcem motum afferant sensibus, tum esse in motu voluptatem, qui faciat varietatem voluptatum, sed non augeri illam non dolendi voluptate, quam cur volup- tatem appelles nescio. ~y An potest, inquit ille, quicquam esse suavius quam nihil dolere? Immo sit sane nihil melius, inquam_nondum enim id quaero_, num propterea idem voluptas est, quod, ut ita dicam, indolentia? Plane idem, inquit, et maxima quidem, qua fieri nulla maior potest. Quid dubitas igitur, inquam, summo bono a te ita constituto, ut id totum in non dolendo sit, id tenere ~y unum, id tueri, id defendere? quid enim necesse est, tamquam meretricem in matronarum coetum, sic volup- tatem in virtutum concilium adducere? invidiosum nomen est, infame, suspectum, itaque hoc frequenter dici solet a vobis, non intellegere nos, quam dicat Epi- curus voluptatem. quod quidem mihi si quando dictum est_est autem dictum non parum saepe_, etsi satis clemens sum in disputando, tamen interdum soleo sub- irasci. egone non intellego, quid sit $H(DONH/& Graece, La- tine voluptas? utram tandem linguam nescio? deinde qui fit, ut ego nesciam, sciant omnes, quicumque Epi- curei esse voluerunt? quod vestri quidem vel optime disputant, nihil opus esse eum, qui philosophus futurus sit, scire litteras. itque ut maiores nostri ab aratro adduxerunt Cincinnatum illum, ut dictator esset, sic vos de pagis omnibus colligitis bonos illos quidem vi- ~y ros, sed certe non pereruditos. ergo illi intellegunt quid Epicurus dicat, ego non intellego? ut scias me intellegere, primum idem esse dico voluptatem, quod ille $H(DONH/N&. et quidem saepe quaerimus verbum Lati- num par Graeco et quod idem valeat; hic nihil fuit, quod quaereremus. nullum inveniri verbum potest quod magis idem declaret Latine, quod Graece, quam declarat voluptas. huic verbo omnes, qui ubique sunt, qui Latine sciunt, duas res subiciunt, laetitiam in animo, commotionem suavem iucunditatis in corpore. nam et ille apud Trabeam 'voluptatem animi nimiam' laetitiam dicit eandem, quam ille Caecilianus, qui 'omnibus lae- titiis laetum' esse se narrat. sed hoc interest, quod voluptas dicitur etiam in animo_vitiosa res, ut Stoici putant, qui eam sic definiunt: sublationem animi sine ratione opinantis se magno bono frui_, non dicitur ~y laetitia nec gaudium in corpore. in eo autem voluptas omnium Latine loquentium more ponitur, cum perci- pitur ea, quae sensum aliquem moveat, iucunditas. hanc quoque iucunditatem, si vis, transfer in animum; iu- vare enim in utroque dicitur, ex eoque iucundum, modo intellegas inter illum, qui dicat: 'Ta%98nta laetitia au%98ctus sum, ut nihil co%98nstet', et eum, qui: 'Nunc de- mum mihi animus ardet', quorum alter laetitia gestiat, alter dolore crucietur, esse illum medium: 'Quam- quam hae%98c inter nos nu%98per notitia a%98dmodum est', qui nec laetetur nec angatur, itemque inter eum, qui potiatur corporis expetitis voluptatibus, et eum, qui crucietur summis doloribus, esse sum, qui utroque careat. ~y Satisne igitur videor vim verborum tenere, an sum etiam nunc vel Graece loqui vel Latine docendus? et tamen vide, ne, si ego non intellegam quid Epicurus loquatur, cum Graece, ut videor, luculenter sciam, sit aliqua culpa eius, qui ita loquatur, ut non intellegatur. quod duobus modis sine reprehensione fit, si aut de industria facias, ut Heraclitus, 'cognomento qui $SKOTEI- $N/OS& perhibetur, qui de natura nimis obscure memora- vit', aut cum rerum obscuritas, non verborum, facit ut non intellegatur oratio, qualis est in Timaeo Platonis. Epicurus autem, ut opinor, nec non vult, si possit, plane et aperte loqui, nec de re obscura, ut physici, aut arti- ficiosa, ut mathematici, sed de illustri et facili et iam in vulgus pervagata loquitur. Quamquam non negatis nos intellegere quid sit vo- luptas, sed quid ille dicat. e quo efficitur, non ut nos non intellegamus quae vis sit istius verbi, sed ut ille ~y suo more loquatur, nostrum neglegat. si enim idem dicit, quod Hieronymus, qui censet summum bonum esse sine ulla molestia vivere, cur mavult dicere volup- tatem quam vacuitatem doloris, ut ille facit, qui quid dicat intellegit? sin autem voluptatem putat adiun- gendam eam, quae sit in motu_sic enim appellat hanc dulcem: 'in motu', illam nihil dolentis 'in stabili- tate'_, quid tendit? cum efficere non possit ut cui- quam, qui ipse sibi notus sit, hoc est qui suam natu- ram sensumque perspexerit, vacuitas doloris et voluptas idem esse videatur. hoc est vim afferre, Torquate, sen- sibus, extorquere ex animis cognitiones verborum, qui- bus inbuti sumus. quis enim est, qui non videat haec esse in natura rerum tria? unum, cum in voluptate su- mus, alterum, cum in dolore, tertium hoc, in quo nunc equidem sum, credo item vos, nec in dolore nec in vo- luptate; ut in voluptate sit, qui epuletur, in dolore, qui torqueatur. tu autem inter haec tantam multitudinem hominum interiectam non vides nec laetantium nec do- lentium? ~y Non prorsus, inquit, omnisque, qui sine dolore sint, in voluptate, et ea quidem summa, esse dico. Ergo in eadem voluptate eum, qui alteri misceat mulsum ipse non sitiens, et eum, qui illud sitiens bibat? Tum ille: Finem, inquit, interrogandi, si videtur, quod quidem ego a principio ita me malle dixeram hoc ip- sum providens, dialecticas captiones. Rhetorice igitur, inquam, nos mavis quam dialectice disputare? Quasi vero, inquit, perpetua oratio rhetorum solum, non etiam philosophorum sit. Zenonis est, inquam, hoc Stoici. omnem vim loquendi, ut iam ante Aristoteles, in duas tributam esse partes, rhetoricam palmae, dialecticam pugni similem esse di- cebat, quod latius loquerentur rhetores, dialectici autem compressius. obsequar igitur voluntati tuae dicamque, si potero, rhetorice, sed hac rhetorica philosophorum, non nostra illa forensi, quam necesse est, cum popu- ~y lariter loquatur, esse interdum paulo hebetiorem. sed dum dialecticam, Torquate, contemnit Epicurus, quae una continet omnem et perspiciendi quid in quaque re sit scientiam et iudicandi quale quidque sit et ratione ac via disputandi, ruit in dicendo, ut mihi quidem vi- detur, nec ea, quae docere vult, ulla arte distinguit, ut haec ipsa, quae modo loquebamur. summum a vobis bonum voluptas dicitur. aperiendum est igitur, quid sit voluptas; aliter enim explicari, quod quaeritur, non potest. quam si explicavisset, non tam haesitaret. aut enim eam voluptatem tueretur, quam Aristippus, id est, qua sensus dulciter ac iucunde movetur, quam etiam pecudes, si loqui possent, appellarent voluptatem, aut, si magis placeret suo more loqui, quam ut Omne%98s Danai atque Myce%98nenses. Attica pubes reliquique Graeci, qui hoc anapaesto citantur, hoc non dolere solum voluptatis nomine appellaret, illud Ari- stippeum contemneret, aut, si utrumque probaret, ut probat, coniungeret doloris vacuitatem cum voluptate et ~y duobus ultimis uteretur. multi enim et magni philo- sophi haec ultima bonorum iuncta fecerunt, ut Aristo- teles virtutis usum cum vitae perfectae prosperitate con- iunxit, Callipho adiunxit ad honestatem voluptatem, Diodorus ad eandem honestatem addidit vacuitatem doloris. idem fecisset Epicurus, si sententiam hanc, quae nunc Hieronymi est, coniunxisset cum Aristippi vetere sententia. illi enim inter se dissentiunt. propterea singulis finibus utuntur et, cum uterque Graece egregie loquatur, nec Aristippus, qui voluptatem summum bo- num dicit, in voluptate ponit non dolere, neque Hiero- nymus, qui summum bonum statuit non dolere, volup- tatis nomine umquam utitur pro illa indolentia, quippe qui ne in expetendis quidem rebus numeret voluptatem. ~y duae sunt enim res quoque, ne tu verba solum putes. unum est sine dolore esse, alterum cum voluptate. vos ex his tam dissimilibus rebus non modo nomen unum _nam id facilius paterer_, sed etiam rem unam ex duabus facere conamini, quod fieri nullo modo potest. hic, qui utrumque probat, ambobus debuit, uti, sicut facit re, neque tamen dividit verbis. cum enim eam ipsam voluptatem, quam eodem nomine omnes appel- lamus, laudat locis plurimis, audet dicere ne suspicari quidem se ullum bonum seiunctum ab illo Aristippeo genere voluptatis, atque ibi hoc dicit, ubi omnis eius est oratio de summo bono. in alio vero libro, in quo breviter comprehensis gravissimis sententiis quasi ora- cula edidisse sapientiae dicitur, scribit hic verbis, quae nota tibi profecto, Torquate, sunt_quis enim vestrum non edidicit Epicuri $KURI/AS DO/CAS&, id est quasi maxime ratas, quia gravissimae sint ad beate vivendum breviter enuntiatae sententiae? _animadverte igitur rectene ~y hanc sententiam interpreter:'Si ea, quae sunt luxurio- sis efficientia voluptatum, liberarent eos deorum et mortis et doloris metu docerentque qui essent fines cupiditatum, nihil haberemus [2quod reprehenderemus]2, cum undique complerentur voluptatibus nec haberent ulla ex parte aliquid aut dolens aut aegrum, id est autem malum.' Hoc loco tenere se Triarius non potuit. Obsecro, in- quit, Torquate, haec dicit Epicurus? quod mihi quidem visus est, cum sciret, velle tamen confitentem audire Torquatum. At ille non pertimuit saneque fidenter: Istis quidem ipsis verbis, inquit; sed quid sentiat, non videtis. Si alia sentit, inquam, alia loquitur numquam intel- legam quid sentiat; sed plane dicit quod intellegit. id- que si ita dicit, non esse reprehendendos luxuriosos, si sapientes sint, dicit absurde, similiter et si dicat non reprehendendos parricidas, si nec cupidi sint nec deos metuant nec mortem nec dolorem. et tamen quid at- tinet luxuriosis ullam exceptionem dari aut fingere ali- quos, qui, cum luxuriose viverent, a summo philosopho non reprehenderentur eo nomine dumtaxat, cetera ca- ~y verent? sed tamen nonne reprehenderes, Epicure, luxu- riosos ob eam ipsam causam, quod ita viverent, ut persequerentur cuiusque modi voluptates, cum esset praesertim, ut ais tu, summa voluptas nihil dolere? atque reperiemus asotos primum ita non religiosos, ut edint de patella, deinde ita mortem non timentes, ut illud in ore habeant ex Hymnide: 'Mihi sex menses sa%98tis sunt vitae, se%98ptimum Orco spo%98ndeo'. iam doloris medicamenta illa Epicurea tamquam de narthecio pro- ment: 'Si gravis, brevis; si longus, levis. 'Unum nescio, quo modo possit, si luxuriosus sit, finitas cupiditates ~y habere. quid ergo attinet dicere: 'Nihil haberem, quod reprehenderem, si finitas cupiditates haberent'? hoc est dicere: 'Non reprehenderem asotos, si non essent asoti.' isto modo ne improbos quidem, si essent boni viri. hic homo severus luxuriam ipsam per se reprehenden- dam non putat, et hercule, Torquate, ut verum loqua- mur, si summum bonum voluptas est, rectissime non putat. Noli enim mihi fingere asotos, ut soletis, qui in men- sam vomant, et qui de conviviis auferantur. crudique postridie se rursus ingurgitent, qui solem, ut aiunt, nec occidentem umquam viderint nec orientem, qui con- sumptis patrimoniis egeant. nemo nostrum istius ge- neris asotos iucunde putat vivere. mundos, elegantis, optimis cocis, pistoribus, piscatu, aucupio, venatione, his omnibus exquisitis, vitantes cruditatem, quibus vi- num defusum e pleno sit chrysizon, ut ait Lucilius, cui nihildum situlus et sacculus abstulerit, adhibentis ludos et quae sequuntur, illa , quibus detractis clamat Epicurus se nescire quid sit bonum; adsint etiam for- mosi pueri, qui ministrent, respondeat his vestis, argen- tum, Corinthium, locus ipse, aedificium_hos ergo asotos bene quidem vivere aut beate numquam dixerim. ~y ex quo efficitur, non ut voluptas ne sit voluptas, sed ut voluptas non sit summum bonum. Nec ille, qui Dio- genem Stoicum adolescens, post autem Panaetium au- dierat, Laelius, eo dictus est sapiens, quod non intel- legeret quid suavissimum esset_nec enim sequitur, ut, cui cor sapiat, ei non sapiat palatus_, sed quia parvi id duceret. O lapathe, ut iactare, nec es satis cognitu' qui sis! In quo [cognitu] Laelius clamores $SOFO\S& ille solebat Edere compellens gumias ex ordine nostros. praeclare Laelius, et recte $SOFO/S&, illudque vere: O Publi, o gurges, Galloni! es homo miser, inquit. Cenasti in vita numquam bene, cum omnia in ista Consumis squilla atque acupensere cum decimano. is haec loquitur, qui in voluptate nihil ponens negat eum bene cenare, qui omnia ponat in voluptate, et ta- men non negat libenter cenasse umquam Gallonium_ mentiretur enim_, sed bene. ita graviter et severe voluptatem secreuit a bono. ex quo illud efficitur, qui bene cenent omnis libenter cenare, qui libenter, non ~y continuo bene. semper Laelius bene. quid bene? di- cet Lucilius: 'cocto, condito', sed cedo caput cenae: 'sermone bono', quid ex eo? 'si quaeris, libenter'; venie- bat enim ad cenam, ut animo quieto satiaret desideria naturae recte ergo is negat umquam bene cenasse Gallonium, recte miserum, cum praesertim in eo omne studium consumeret. quem libenter cenasse nemo negat. cur igitur non bene? quia, quod bene, id recte, frugaliter, honeste; ille porro [male] prave, nequiter, turpiter cena- bat; non igitur [2bene.]2 nec lapathi suavitatem acu- penseri Galloni Laelius anteponebat, sed suavitatem ipsam neglegebat; quod non faceret, si in voluptate summum bonum poneret. ~y Semovenda est igitur voluptas, non solum ut recta sequamini, sed etiam aut loqui deceat frugaliter. possu- musne ergo in vita summum bonum dicere, cum id ne in cena quidem posse videamur? Quo modo autem philosophus loquitur? 'Tria genera cupiditatum, natu- rales et necessariae, naturales et non necessariae, nec naturales nec necessariae.' primum divisit ineleganter; duo enim genera quae erant, fecit tria. hoc est non dividere, sed frangere. qui haec didicerunt, quae ille contemnit, sic solent:'Duo genera cupiditatum, natu- rales et inanes, naturalium duo, necessariae et non ne- cessariae.' confecta res esset. vitiosum est enim in ~y dividendo partem in genere numerare. sed hoc sane concedamus. contemnit enim disserendi elegantiam, confuse loquitur. gerendus est mos, modo recte sen- tiat. et quidem illud ipsum non nimium probo et tan- tum patior, philosophum loqui de cupiditatibus finien- dis. an potest cupiditas finiri? tollenda est atque ex- trahenda radicitus. quis est enim, in quo sit cupiditas, quin recte cupidus dici possit? ergo et avarus erit, sed finite, et adulter, habebit modum, et luxuriosus eodem modo. qualis ista philosophia est, quae non interitum afferat pravitatis, sed sit contenta mediocri- tate vitiorum? quamquam in hac divisione rem ipsam prorsus probo, elegantiam desidero. appellet haec de- sideria naturae, cupiditatis nomen servet alio, ut eam, cum de avaritia, cum de intemperantia, cum de maxi- mis vitiis loquetur, tamquam capitis accuset. ~y Sed haec quidem liberius ab eo dicuntur et saepius. quod equidem non reprehendo; est enim tanti philo- sophi tamque nobilis audacter sua decreta defendere. sed tamen ex eo, quod eam voluptatem, quam omnes gentes hoc nomine appellant, videtur amplexari saepe vehementius, in magnis interdum versatur angustiis, ut hominum conscientia remota nihil tam turpe sit, quod voluptatis causa non videatur esse facturus. deinde, ubi erubuit_vis enim est permagna naturae_, con- fugit illuc, ut negat accedere quicquam posse ad vo- luptatem nihil dolentis. at iste non dolendi status non vocatur voluptas. 'Non laboro', inquit,'de nomine'. Quid, quod res alia tota est? 'Reperiam multos, vel innumerabilis potius, non tam curiosos nec tam mo- lestos, quam vos estis, quibus, quid velim, facile per- suadeam.' quid ergo dubitamus, quin, si non dolere voluptas sit summa, non esse in voluptate dolor sit maximus? cur id non ita fit? 'Quia dolori non volup- tas contraria est, sed doloris privatio.' ~y Hoc vero non videre, maximo argumento esse vo- luptatem illam, qua sublata neget se intellegere om- nino quid sit bonum_eam autem ita persequitur: quae palato percipiatur, quae auribus; cetera addit, quae si appelles, honos praefandus sit_hoc igitur, quod solum bonum severus et gravis philosophus no- vit, idem non videt ne expetendum quidem esse, quod eam voluptatem hoc eodem auctore non desideremus, ~y cum dolore careamus. quam haec sunt contraria! hic si definire, si dividere didicisset, si loquendi vim, si denique consuetudinem verborum teneret, numquam in tantas salebras incidisset. nunc vides, quid faciat. quam nemo umquam voluptatem appellavit, appellat; quae duo sunt, unum facit. hanc in motu voluptatem _sic enim has suaves et quasi dulces voluptates ap- pellat_interdum ita extenuat, ut M'. Curium putes loqui, interdum ita laudat, ut quid praeterea sit bonum neget se posse ne suspicari quidem. quae iam oratio non a philosopho aliquo, sed a censore opprimenda est. non est enim vitium in oratione solum, sed etiam in moribus. luxuriam non reprehendit, modo sit vacua infinita cupiditate et timore. hoc loco discipulos quae- rere videtur, ut, qui asoti esse velint, philosophi ante fiant. ~y A primo, ut opinor, animantium ortu petitur origo summi boni. 'Simul atque natum animal est, gaudet voluptate et eam appetit ut bonum, aspernatur dolorem ut malum.' De malis autem et bonis ab iis animalibus, quae nondum depravata sint, ait optime iudicari. haec et tu ita posuisti, et verba vestra sunt. quam multa vitiosa! summum enim bonum et malum vagiens puer utra voluptate diiudicabit, stante an movente? quoniam, si dis placet, ab Epicuro loqui discimus. si stante, hoc natura videlicet vult, salvam esse se, quod concedimus; si movente, quod tamen dicitis, nulla turpis voluptas erit, quae praetermittenda sit, et simul non proficiscitur animal illud modo natum a summa voluptate, quae est a te posita in non dolendo. ~y Nec tamen argumentum hoc Epicurus a parvis peti- vit aut etiam a bestiis, quae putat esse specula naturae, ut diceret ab iis duce natura hanc voluptatem expeti nihil dolendi. nec enim haec movere potest appetitum animi, nec ullum habet ictum, quo pellat animum, sta- tus hic non dolendi, itaque in hoc eodem peccat Hie- ronymus. at ille pellit, qui permulcet sensum volup- tate. itaque Epicurus semper hoc utitur, ut probet vo- luptatem natura expeti, quod ea voluptas, quae in motu sit, et parvos ad se alliciat et bestias, non illa stabilis, in qua tantum inest nihil dolere. qui igitur convenit ab alia voluptate dicere naturam proficisci, in alia sum- mum bonum ponere? ~y Bestiarum vero nullum iudicium puto. quamvis enim depravatae non sint, pravae tamen esse possunt. ut bacillum aliud est inflexum et incurvatum de industria, aliud ita natum, sic ferarum natura non est illa quidem depravata mala disciplina, sed natura sua. nec vero ut voluptatem expetat, natura movet infantem, sed tan- tum ut se ipse diligat, ut integrum se salvumque velit. omne enim animal, simul et ortum est, se ipsum et omnes partes suas diligit duasque, quae maximae sunt, in primis amplectitur, animum et corpus, deinde utrius- que partes. nam sunt et in animo praecipua quaedam et in corpore, quae cum leviter agnovit, tum discernere incipit, ut ea, quae prima data sunt natura, appetat ~y asperneturque contraria. in his primis naturalibus vo- luptas insit necne, magna quaestio est. nihil vero pu- tare esse praeter voluptatem, non membra, non sensus, non ingenii motum, non integritatem corporis, non vali- tudinem [corporis], summae mihi videtur inscitiae. Atque ab isto capite fluere necesse est omnem ratio- nem bonorum et malorum. Polemoni et iam ante Aristo- teli ea prima visa sunt, quae paulo ante dixi. ergo nata est sententia veterum Academicorum et Peripateticorum, ut finem bonorum dicerent secundum naturam vivere, id est virtute adhibita frui primis a natura datis. Calli- pho ad virtutem nihil adiunxit nisi voluptatem, Dio- dorus vacuitatem doloris. * * his omnibus, quos dixi, consequentes fines sunt bonorum, Aristippo simplex voluptas, Stoicis consentire naturae, quod esse volunt e virtute, id est honeste, vivere, quod ita interpretantur: vivere cum intellegentia rerum earum, quae natura evenirent, eligentem ea, quae essent secundum natu- ~y ram, reicientemque contraria. ita tres sunt fines exper- tes honestatis, unus Aristippi vel Epicuri, alter Hiero- nymi, Carneadi tertius, tres, in quibus honestas cum aliqua accessione, Polemonis, Calliphontis, Diodori, una simplex, cuius Zeno auctor, posita in decore tota, id est in honestate; nam Pyrrho, Aristo, Erillus iam diu abiecti. reliqui sibi constiterunt, ut extrema cum initiis convenirent, ut Aristippo voluptas, Hieronymo doloris vacuitas, Carneadi frui principiis naturalibus esset ex- tremum. Epicurus autem cum in prima commendatione voluptatem dixisset, si eam, quam Aristippus, idem te- nere debuit ultimum bonorum, quod ille; sin eam, quam Hieronymus, [2ne]2 fecisset idem, ut voluptatem illam Aristippi in prima commendatione poneret. ~y Nam quod ait sensibus ipsis iudicari voluptatem bo- num esse, dolorem malum, plus tribuit sensibus, quam nobis leges permittunt, [2cum]2 privatarum litium iudices sumus. nihil enim possumus iudicare, nisi quod est nostri iudicii_in quo frustra iudices solent, cum sen- tentiam pronuntiant, addere: 'si quid mei iudicii est'; si enim non fuit eorum iudicii, nihilo magis hoc non addito illud est iudicatum_. quid iudicant sensus? dulce amarum, leve asperum. prope longe, stare mo- ~y vere, quadratum rotundum. aequam igitur pronuntiabit sententiam ratio adhibita primum divinarum humana- rumque rerum scientia, quae potest appellari rite sa- pientia, deinde adiunctis virtutibus, quas ratio rerum omnium dominas, tu voluptatum satellites et ministras esse voluisti. quarum adeo omnium sententia pronun- tiabit primum de voluptate nihil esse ei loci, non modo ut sola ponatur in summi boni sede, quam quaerimus, sed ne illo quidem modo, ut ad honestatem applicetur. ~y de vacuitate doloris eadem sententia erit. reicietur etiam Carneades, nec ulla de summo bono ratio aut voluptatis non dolendive particeps aut honestatis ex- pers probabitur. ita relinquet duas, de quibus etiam atque etiam consideret. aut enim statuet nihil esse bo- num nisi honestum, nihil malum nisi turpe, cetera aut omnino nihil habere momenti aut tantum, ut nec ex- petenda nec fugienda, sed eligenda modo aut reicienda sint, aut anteponet eam, quam cum honestate ornatissi- mam, tum etiam ipsis initiis naturae et totius perfec- tione vitae locupletatem videbit. quod eo liquidius faciet, si perspexerit rerum inter eas verborumne sit controversia. ~y Huius ego nunc auctoritatem sequens idem faciam. quantum enim potero, minuam contentiones omnesque simplices sententias eorum, in quibus nulla inest vir- tutis adiunctio, omnino a philosophia semovendas pu- tabo, primum Aristippi Cyrenaicorumque omnium, quos non est veritum in ea voluptate, quae maxima dulce- dine sensum moveret, summum bonum ponere con- ~y temnentis istam vacuitatem doloris, hi non viderunt, ut ad cursum equum, ad arandum bovem, ad indagan- dum canem, sic hominem ad duas res, ut ait Aristo- teles, ad intellegendum et agendum, esse natum quasi mortalem deum, contraque ut tardam aliquam et lan- guidam pecudem ad pastum et ad procreandi volup- tatem hoc divinum animal ortum esse voluerunt, quo ~y nihil mihi videtur absurdius. Atque haec contra Ari- stippum, qui eam voluptatem non modo summa, sed solam etiam ducit, quam omnes unam appellamus vo- luptatem. aliter autem vobis placet. sed ille, ut dixi, vitiose. nec enim figura corporis nec ratio excellens ingenii humani significat ad unam hanc rem natum hominem, ut frueretur voluptatibus. Nec vero audien- dus Hieronymus, cui summum bonum est idem, quod vos interdum vel potius nimium saepe dicitis, nihil do- lere. non enim, si malum est dolor, carere eo malo satis est ad bene vivendum. hoc dixerit potius Ennius: 'Nimium boni est, cui nihil est mali'. nos beatam vi- tam non depulsione mali, sed adeptione boni iudice- mus, nec eam cessando, sive gaudentem, ut Aristippus, sive non dolentem, ut hic, sed agendo aliquid conside- ~y randove quaeramus. quae possunt eadem contra Car- neadeum illud summum bonum dici, quod is non tam, ut probaret, protulit, quam ut Stoicis, quibuscum bellum gerebat, opponeret. id autem eius modi est, ut additum ad virtutem auctoritatem videatur habiturum et exple- turum cumulate vitam beatam, de quo omnis haec quaestio est. nam qui ad virtutem adiungunt vel vo- luptatem, quam unam virtus minimi facit, vel vacuita- tem doloris, quae etiamsi malo caret, tamen non est summum bonum, accessione utuntur non ita probabili, nec tamen, cur id tam parce tamque restricte faciant, intellego. quasi enim emendum eis sit, quod addant ad virtutem, primum vilissimas res addunt, dein sin- gulas potius, quam omnia, quae prima natura appro- ~y bavisset, ea cum honestate coniungerent. Quae quod Aristoni et Pyrrhoni omnino visa sunt pro nihilo, ut inter optime valere et gravissime aegrotare nihil pror- sus dicerent interesse, recte iam pridem contra eos de- situm est disputari. dum enim in una virtute sic om- nia esse voluerunt, ut eam rerum selectione expoliarent nec ei quicquam, aut unde oriretur, darent, aut ubi ni- teretur, virtutem ipsam, quam amplexabantur, sustule- runt. Erillus autem ad scientiam omnia revocans unum quoddam bonum vidit, sed nec optimum nec quo vita gubernari possit. itaque hic ipse iam pridem est reiec- tus; post enim Chrysippum [2contra eum]2 non sane est disputatum. Restatis igitur vos; nam cum Academicis incerta luc- tatio est, qui nihil affirmant et quasi desperata cogni- tione certi id sequi volunt, quodcumque veri simile ~y videatur. cum Epicuro autem hoc plus est negotii, quod e duplici genere voluptatis coniunctus est, quodque et ipse et amici eius et multi postea defensores eius sen- tentiae fuerunt, et nescio quo modo, is qui auctoritatem minimam habet, maximam vim, populus cum illis facit. quos nisi redarguimus, omnis virtus, omne decus, om- nis vera laus deserenda est. ita ceterorum sententiis semotis relinquitur non mihi cum Torquato, sed virtuti cum voluptate certatio. quam quidem certationem homo et acutus et diligens, Chrysippus, non contemnit totum- que discrimen summi boni in earum comparatione po- situm putat. ego autem existimo, si honestum esse aliquid ostendero, quod sit ipsum vi sua propter seque expetendum, iacere vestra omnia. itaque eo, quale sit, breviter, ut tempus postulat, constituto accedam ad omnia tua, Torquate, nisi memoria forte defecerit. ~y Honestum igitur id intellegimus, quod tale est, ut detracta omni utilitate sine ullis praemiis fructibusve per se ipsum possit iure laudari. quod quale sit, non tam definitione, qua sum usus, intellegi potest, quam- quam aliquantum potest, quam communi omnium iu- dicio et optimi cuiusque studiis atque factis, qui per- multa ob eam unam causam faciunt, quia decet, quia rectum, quia honestum est, etsi nullum consecuturum emolumentum vident. homines enim, etsi alii multis, tamen hoc uno plurimum a bestiis differunt, quod ra- tionem habent a natura datam mentemque acrem et vigentem celerrimeque multa simul agitantem et, ut ita dicam, sagacem, quae et causas rerum et consecutiones videat et similitudines transferat et disiuncta coniungat et cum praesentibus futura copulet omnemque com- plectatur vitae consequentis statum. eademque ratio fecit hominem hominum adpetentem cumque iis na- tura et sermone et usu congruentem, ut profectus a caritate domesticorum ac suorum serpat longius et se implicet primum civium, deinde omnium mortalium societate atque, ut ad Archytam scripsit Plato, non sibi se soli natum meminerit, sed patriae, sed suis, ut per- ~y exigua pars ipsi relinquatur. et quoniam eadem na- tura cupiditatem ingenuit homini veri videndi, quod facillime apparet, cum vacui curis etiam quid in caelo fiat scire avemus, his initiis inducti omnia vera diligi- mus, id est fidelia, simplicia, constantia, tum vana, falsa, fallentia odimus, ut fraudem, periurium, malitiam, in- iuriam. eadem ratio habet in se quiddam amplum atque magnificum, ad imperandum magis quam ad parendum accomodatum, omnia humana non tolera- bilia solum, sed etiam levia ducens, altum quiddam et excelsum, nihil timens, nemini cedens, semper in- ~y victum. atque his tribus generibus honestorum notatis quartum sequitur et in eadem pulchritudine et aptum ex illis tribus, in quo inest ordo et moderatio. cuius similitudine perspecta in formarum specie ac dignitate transitum est ad honestatem dictorum atque factorum. nam ex his tribus laudibus, quas ante dixi, et temeri- tatem reformidat et non audet cuiquam aut dicto pro- tervo aut facto nocere vereturque quicquam aut facere aut eloqui, quod parum virile videatur. ~y Habes undique expletam et perfectam, Torquate, for- mam honestatis, quae tota quattuor his virtutibus, quae a te quoque commemoratae sunt, continetur. hanc se tuus Epicurus omnino ignorare dicit quam aut qualem esse velint qui honestate summum bonum metiantur. Si enim ad honestatem omnia referant neque in ea voluptatem dicant inesse, ait eos voce inani sonare_ his enim ipsis verbis utitur_neque intellegere nec videre sub hanc vocem honestatis quae sit subicienda sententia. ut enim consuetudo loquitur, id solum di- citur honestum, quod est populari fama gloriosum. 'Quod', inquit, 'quamquam voluptatibus quibusdam est saepe iucundius, tamen expetitur propter voluptatem.' ~y Videsne quam sit magna dissensio? philosophus no- bilis, a quo non solum Graecia et Italia, sed etiam om- nis barbaria commota est, honestum quid sit, si id non sit in voluptate, negat se intellegere, nisi forte illud, quod multitudinis rumore laudetur. ego autem hoc etiam turpe esse saepe iudico et, si quando turpe non sit, tum esse non turpe, cum id a multitudine laudetur, quod sit ipsum per se rectum atque laudabile, non ob eam causam tamen illud dici esse honestum, quia lau- detur a multis, sed quia tale sit, ut, vel si ignorarent id homines, vel si obmutuissent, sua tamen pulchritu- dine esset specieque laudabile. itaque idem natura victus, cui obsisti non potest, dicit alio loco id, quod a te etiam paulo ante dictum est, non posse iucunde ~y vivi nisi etiam honeste. quid nunc 'honeste' dicit? idemne, quod iucunde? ergo ita: non posse honeste vivi, nisi honeste vivatur? an nisi populari fama? sine ea igitur iucunde negat posse [2se]2 vivere? quid tur- pius quam sapientis vitam ex insipientium sermone pendere? quid ergo hoc loco intellegit honestum? certe nihil nisi quod possit ipsum propter se iure laudari. nam si propter voluptatem, quae est ista laus, quae possit e macello peti? non is vir est, ut, cum honesta- tem eo loco habeat, ut sine ea iucunde neget posse vivi, illud honestum, quod populare sit, sentiat et sine eo neget iucunde vivi posse, aut quicquam aliud ho- nestum intellegat, nisi quod sit rectum ipsumque per se sua vi, sua natura, sua sponte laudabile. ~y Itaque, Torquate, cum diceres clamare Epicurum non posse iucunde vivi, nisi honeste et sapienter et iuste viveretur, tu ipse mihi gloriari videbare. tanta vis in- erat in verbis propter earum rerum, quae significabantur his verbis, dignitatem, ut altior fieres, ut interdum in- sisteres, ut nos intuens quasi testificarere laudari ho- nestatem et iustitiam aliquando ab Epicuro. quam te decebat iis verbis uti, quibus si philosophi non uteren- tur, philosophia omnino non egeremus! istorum enim verborum amore, quae perraro appellantur ab Epicuro, sapientiae, fortitudinis, iustitiae, temperantiae, praestan- tissimis ingeniis homines se ad philosophiae studium ~y contulerunt. 'Oculorum', inquit Plato. 'est in nobis sensus acerrimus, quibus sapientiam non cernimus. quam illa ardentis amores excitaret sui!' Cur tandem? an quod ita callida est, ut optime possit architectari voluptates? Cur iustitia laudatur? aut unde est hoc contritum vetustate proverbium: 'quicum in tenebris?' hoc dictum in una re latissime patet, ut in omnibus ~y factis re, non teste moveamur. sunt enim levia et perin- firma, quae dicebantur a te, animi conscientia improbos excruciari, tum etiam poenae timore, qua aut affician- tur aut semper sint in metu ne afficiantur aliquando. non oportet timidum aut inbecillo animo fingi non bo- num illum virum, qui, quicquid fecerit, ipse se cruciet omniaque formidet, sed omnia callide referentem ad utilitatem, acutum, versutum, veteratorem, facile ut ex- cogitet quo modo occulte, sine teste, sine ullo conscio ~y fallat. an tu me de L. Tubulo putas dicere? qui cum praetor quaestionem inter sicarios exercuisset, ita aperta cepit pecunias ob rem iudicandam, ut anno proximo P. Scaevola tribunus plebis ferret ad plebem vellentne de ea re quaeri. quo plebiscito decreta a senatu est con- suli quaestio Cn. Caepioni. profectus in exilium Tubulus statim nec respondere ausus; erat enim res aperta. Non igitur de improbo, sed [2de]2 callido improbo quaerimus, qualis Q. Pompeius in foedere Numantino infitiando fuit, nec vero omnia timente, sed primum qui animi conscientiam non curet, quam scilicet com- primere nihil est negotii. is enim, qui occultus et tec- tus dicitur, tantum abest ut se indicet, perficiet etiam ut dolere alterius improbe facto videatur. quid est enim aliud esse versutum? memini me adesse P. Sextilio ~y Rufo, cum is rem ad amicos ita deferret, se esse here- dem Q. Fadio Gallo, cuius in testamento scriptum esset se ab eo rogatum ut omnis hereditas ad filiam perve- niret. id Sextilius factum negabat. poterat autem in- pune; quis enim redargueret? nemo nostrum credebat, eratque veri similius hunc mentiri, cuius interesset, quam illum, qui id se rogasse scripsisset, quod debuis- set rogare. addebat etiam se in legem Voconiam iu- ratum contra eam facere non audere, nisi aliter amicis videretur. aderamus nos quidem adolescentes, sed multi amplissimi viri, quorum nemo censuit plus Fadiae dan- dum, quam posset ad eam lege Voconia pervenire. tenuit permagnam Sextilius hereditatem, unde, si se- cutus esset eorum sententiam, qui honesta et recta emolumentis omnibus et commodis anteponerent, num- mum nullum attigisset. num igitur eum postea censes anxio animo aut sollicito fuisse? nihil minus, contra- que illa hereditate dives ob eamque rem laetus. magni enim aestimabat pecuniam non modo non contra leges, sed etiam legibus partam. quae quidem vel cum peri- culo est quaerenda vobis; est enim effectrix multarum ~y et magnarum voluptatum. ut igitur illis, qui, recta et honesta quae sunt, ea statuunt per se expetenda, ad- eunda sunt saepe pericula decoris honestatisque causa, sic vestris, qui omnia voluptate metiuntur, pericula adeunda sunt, ut adipiscantur magnas voluptates. si magna res, magna hereditas agetur, cum pecunia vo- luptates pariantur plurimae, idem erit Epicuro vestro faciendum, si suum finem bonorum sequi volet, quod Scipioni magna gloria proposita, si Hannibalem in Africam retraxisset. itaque quantum adiit periculum! ad honestatem enim illum omnem conatum suum re- ferebat, non ad voluptatem. sic vester sapiens magno aliquo emolumento commotus cicuta, si opus erit, di- ~y micabit. occultum facinus esse potuerit, gaudebit; de- prehensus omnem poenam contemnet. erit enim in- structus ad mortem contemnendam, ad exilium, ad ipsum etiam dolorem. quem quidem vos, cum impro- bis poenam proponitis, inpetibilem facitis, cum sapien- tem semper boni plus habere vultis, tolerabilem. Sed finge non solum callidum eum, qui aliquid im- probe faciat, verum etiam praepotentem, ut M. Crassus fuit, qui tamen solebat uti suo bono, ut hodie est no- ster Pompeius, cui recte facienti gratia est habenda; esse enim quam vellet iniquus iustus poterat inpune. quam multa vero iniuste fieri possunt, quae nemo pos- ~y sit reprehendere! si te amicus tuus moriens rogaverit, ut hereditatem reddas suae filiae, nec usquam id scrip- serit, ut scripsit Fadius, nec cuiquam dixerit, quid fa- cies? tu quidem reddes; ipse Epicurus fortasse redde- ret, ut Sextus Peducaeus, Sex. F., is qui hunc nostrum reliquit effigiem et humanitatis et probitatis suae filium, cum doctus, tum omnium vir optimus et iustissimus- cum sciret nemo eum rogatum a Caio Plotio, equite Romano splendido, Nursino, ultro ad mulierem venit eique nihil opinanti viri mandatum exposuit heredita- temque reddidit. sed ego ex te quaero, quoniam idem tu certe fecisses, nonne intellegas eo maiorem vim esse naturae, quod ipsi vos, qui omnia ad vestrum commo- dum et, ut ipsi dicitis, ad voluptatem referatis, tamen ea faciatis, e quibus appareat non voluptatem vos, sed officium sequi, plusque rectam naturam quam rationem ~y pravam valere. si scieris, inquit Carneades, aspidem occulte latere uspiam, et velle aliquem inprudentem super eam assidere, cuius mors tibi emolumentum fu- tura sit, improbe feceris, nisi monueris ne assidat, sed inpunite tamen; scisse enim te quis coarguere possit? Sed nimis multa. perspicuum est enim, nisi aequitas, fides, iustitia proficiscantur a natura, et si omnia haec ad utilitatem referantur, virum bonum non posse re- periri; deque his rebus satis multa in nostris de re publica libris sunt dicta a Laelio. ~y Transfer idem ad modestiam vel temperantiam, quae est moderatio cupiditatum rationi oboediens. sa- tisne ergo pudori consulat, si quis sine teste libidini pareat? an est aliquid per se ipsum flagitiosum, etiamsi nulla comitetur infamia? Quid? fortes viri voluptatumne calculis subductis proelium ineunt, sanguinem pro patria profundunt, an quodam animi ardore atque impetu concitati? utrum tandem censes, Torquate, Imperiosum illum, si nostra verba audiret, tuamne de se orationem libentius audi- turum fuisse an meam, cum ego dicerem nihil eum fe- cisse sua causa omniaque rei publicae, tu contra nihil nisi sua? si vero id etiam explanare velles apertiusque diceres nihil eum fecisse nisi voluptatis causa, quo ~y modo eum tandem laturum fuisse existimas? esto, fe- cerit, si ita vis, Torquatus propter suas utilitates_ malo enim dicere quam voluptates, in tanto praesertim viro_, num etiam eius collega P. Decius, princeps in ea familia consulatus, cum se devoverat et equo ad- misso in mediam aciem Latinorum irruebat, aliquid de voluptatibus suis cogitabat? ubi ut eam caperet aut quando? cum sciret confestim esse moriendum eamque mortem ardentiore studio peteret, quam Epicurus vo- luptatem petendam putat. quod quidem eius factum nisi esset iure laudatum, non esset imitatus quarto con- sulatu suo filius, neque porro ex eo natus cum Pyrrho bellum gerens consul cecidisset in proelio seque e con- tinenti genere tertiam victimam rei publicae praebuisset. ~y Contineo me ab exemplis. Graecis hoc modicum est: Leonidas, Epaminondas, tres aliqui aut quattuor; ego si nostros colligere coepero, perficiam illud quidem, ut se virtuti tradat constringendam voluptas, sed dies me deficiet, et, ut Aulus Varius, qui est habitus iudex du- rior, dicere consessori solebat, cum datis testibus alii tamen citarentur: 'Aut hoc testium satis est, aut nescio, quid satis sit.' sic a me satis datum est testium. Quid enim? te ipsum, dignissimum maioribus tuis, volup- tasne induxit, ut adolescentulus eriperes P. Sullae con- sulatum? quem cum ad patrem tuum rettulisses, for- tissimum virum, qualis ille vel consul vel civis cum semper, tum post consulatum fuit! quo quidem auctore nos ipsi ea gessimus, ut omnibus potius quam ipsis ~y nobis consuluerimus. At quam pulchre dicere videbare, cum ex altera parte ponebas cumulatum aliquem plu- rimis et maximis voluptatibus nullo nec praesenti nec futuro dolore, ex altera autem cruciatibus maximis toto corpore nulla nec adiuncta nec sperata voluptate, et quaerebas, quis aut hoc miserior aut superiore illo bea- tior; deinde concludebas summum malum esse dolorem, summum bonum voluptatem! Lucius Thorius Balbus fuit, Lanuvinus, quem memi- nisse tu non potes. is ita vivebat, ut nulla tam exqui- sita posset inveniri voluptas, qua non abundaret. erat et cupidus voluptatum et eius generis intellegens et copiosus, ita non superstitiosus, ut illa plurima in sua patria sacrificia et fana contemneret, ita non timidus ad mortem, ut in acie sit ob rem publicam interfectus. ~y cupiditates non Epicuri divisione finiebat, sed sua satie- tate. habebat tamen rationem valitudinis: utebatur iis exercitationibus, ut ad cenam et sitiens et esuriens ve- niret, eo cibo, qui et suavissimus esset et idem facilli- mus ad concoquendum, vino et ad voluptatem et ne noceret. cetera illa adhibebat, quibus demptis negat se Epicurus intellegere quid sit bonum. aberat omnis do- lor, qui si adesset, nec molliter ferret et tamen medicis plus quam philosophis uteretur. color egregius, integra valitudo, summa gratia, vita denique conferta volupta- ~y tum omnium varietate. hunc vos beatum; ratio quidem vestra sic cogit. at ego quem huic anteponam non audeo dicere; dicet pro me ipsa virtus nec dubitabit isti vestro beato M. Regulum anteponere, quem quidem, cum sua voluntate, nulla vi coactus praeter fidem, quam dederat hosti, ex patria Karthaginem revertisset, tum ipsum, cum vigiliis et fame cruciaretur, clamat virtus beatiorem fuisse quam potantem in rosa Thorium. bella magna gesserat, bis consul fuerat, triumpharat nec ta- men sua illa superiora tam magna neque tam prae- clara ducebat quam illum ultimum casum, quem prop- ter fidem constantiamque susceperat, qui nobis mise- rabilis videtur audientibus, illi perpetienti erat volup- tarius. non enim hilaritate nec lascivia nec risu aut ioco, comite levitatis, saepe etiam tristes firmitate et ~y constantia sunt beati. stuprata per vim Lucretia a re- gis filio testata civis se ipsa interemit. hic dolor populi Romani duce et auctore Bruto causa civitati libertatis fuit, ob eiusque mulieris memoriam primo anno et vir et pater eius consul est factus. tenuis Lucius Verginius unusque de multis sexagesimo anno post libertatem receptam virginem filiam sua manu occidit potius, quam ea Ap. Claudii libidini, qui tum erat summo [2cum]2 im- perio, dederetur. ~y Aut haec tibi, Torquate, sunt vituperanda aut patro- cinium voluptatis repudiandum. quod autem patro- cinium aut quae ista causa est voluptatis, quae nec testes ullos e claris viris nec laudatores poterit adhi- bere? ut enim nos ex annalium monimentis testes ex- citamus eos, quorum omnis vita consumpta est in la- boribus gloriosis, qui voluptatis nomen audire non possent, sic in vestris disputationibus historia muta est. numquam audivi in Epicuri schola Lycurgum, Solonem, Miltiadem, Themistoclem, Epaminondam nominari, qui in ore sunt ceterorum omnium philosophorum. nunc vero, quoniam haec nos etiam tractare coepimus, sup- peditabit nobis Atticus noster e thesauris suis quos et ~y quantos viros! nonne melius est de his aliquid quam tantis voluminibus de Themista loqui? sint ista Grae- corum; quamquam ab is philosophiam et omnes in- genuas disciplinas habemus; sed tamen est aliquid, quod nobis non liceat, liceat illis. Pugnant Stoici cum Peripateticis. alteri negant quic- quam esse bonum, nisi quod honestum sit, alteri pluri- mum se et longe longeque plurimum tribuere honestati, sed tamen et in corpore et extra esse quaedam bona. et certamen honestum et disputatio splendida! omnis est enim de virtutis dignitate contentio. at cum tuis cum disseras, multa sunt audienda etiam de obscenis volup- ~y tatibus, de quibus ab Epicuro saepissime dicitur. non potes ergo ista tueri, Torquate, mihi crede, si te ipse et tuas cogitationes et studia perspexeris; pudebit te, inquam, illius tabulae, quam Cleanthes sane commode verbis depingere solebat. iubebat eos, qui audiebant, secum ipsos cogitare pictam in tabula Voluptatem pul- cherrimo vestitu et ornatu regali in solio sedentem, praesto esse Virtutes ut ancillulas, quae nihil aliud age- rent, nullum suum officium ducerent, nisi ut Voluptati ministrarent et eam tantum ad aurem admonerent, si modo id pictura intellegi posset, ut caveret ne quid faceret inprudens, quod offenderet animos hominum, aut quicquam, e quo oriretur aliquis dolor. 'Nos qui- dem Virtutes sic natae sumus, ut tibi serviremus, aliud negotii nihil habemus.' ~y At negat Epicurus_hoc enim vestrum lumen est_ quemquam, qui honeste non vivat, iucunde posse vi- vere. quasi ego id curem, quid ille aiat aut neget. illud quaero, quid ei, qui in voluptate summum bonum po- nat, consentaneum sit dicere. quid affers, cur Thorius, cur Caius Postumius, cur omnium horum magister, Ora- ta, non iucundissime vixerit? ipse negat, ut ante dixi, luxuriosorum vitam reprehendendam, nisi plane fatui sint, id est nisi aut cupiant aut metuant. quarum am- barum rerum cum medicinam pollicetur, luxuriae licen- tiam pollicetur. his enim rebus detractis negat se re- perire in asotorum vita quod reprehendat. ~y Non igitur potestis voluptate omnia dirigentes aut tueri aut retinere virtutem. nam nec vir bonus ac iustus haberi debet qui, ne malum habeat, abstinet se ab in- iuria. nosti, credo, illud: 'Ne%98mo pius est, qui%98 pietatem_'; cave putes quicquam esse verius. nec enim, dum me- tuit, iustus est, et certe, si metuere destiterit, non erit; non metuet autem, sive celare poterit, sive opibus magnis quicquid fecerit optinere, certeque malet exi- stimari bonus vir, ut non sit, quam esse, ut non pute- tur. ita, quod certissimum est, pro vera certaque iu- stitia simulationem nobis iustitiae traditis praecipitisque quodam modo ut nostram stabilem conscientiam con- temnamus, aliorum errantem opinionem aucupemur. ~y Quae dici eadem de ceteris virtutibus possunt, qua- rum omnium fundamenta vos in voluptate tamquam in aqua ponitis. quid enim? fortemne possumus dicere eundem illum Torquatum? _delector enim, quam- quam te non possum, ut ais, corrumpere, delector, in- quam, et familia vestra et nomine. et hercule mihi vir optimus nostrique amantissimus, Aulus Torquatus, ver- satur ante oculos, cuius quantum studium et quam in- signe fuerit erga me temporibus illis, quae nota sunt omnibus, scire necesse est utrumque vestrum. quae mihi ipsi, qui volo et esse et haberi gratus, grata non essent, nisi eum perspicerem mea causa mihi amicum fuisse, non sua, nisi hoc dicis sua, quod interest om- nium recte facere. si id dicis, vicimus. id enim volu- mus, id contendimus, ut officii fructus sit ipsum officium. ~y hoc ille tuus non vult omnibusque ex rebus voluptatem quasi mercedem exigit. sed ad illum redeo. si volup- tatis causa cum Gallo apud Anienem depugnavit pro- vocatus et ex eius spoliis sibi et torquem et cognomen induit ullam aliam ob causam, nisi quod ei talia facta digna viro videbantur, fortem non puto. iam si pudor, si modestia, si pudicitia, si uno verbo temperantia poenae aut infamiae metu coe%28rcebuntur, non sanctitate sua se tuebuntur, quod adulterium, quod stuprum, quae libido non se proripiet ac proiciet aut occultatione pro- ~y posita aut inpunitate aut licentia? Quid? illud, Tor- quate, quale tandem videtur, te isto nomine, ingenio, gloria, quae facis, quae cogitas, quae contendis quo referas, cuius rei causa perficere quae conaris velis, quid optimum denique in vita iudices non audere in conventu dicere? quid enim mereri velis, iam cum magistratum inieris et in contionem ascenderis_est enim tibi edicendum quae sis observaturus in iure di- cendo, et fortasse etiam, si tibi erit visum, aliquid de maioribus tuis et de te ipso dices more maiorum_, quid merearis igitur, ut dicas te in eo magistratu om- nia voluptatis causa facturum esse, teque nihil fecisse in vita nisi voluptatis causa? 'An me', inquis, 'tam amentem putas, ut apud imperitos isto modo loquar?' At tu eadem ista dic in iudicio aut, si coronam times, dic in senatu. numquam facies. cur, nisi quod turpis oratio est? mene ergo et Triarium dignos existimas, apud quos turpiter loquare? ~y Verum esto: verbum ipsum voluptatis non habet dignitatem, nec nos fortasse intellegimus. hoc enim identidem dicitis, non intellegere nos quam dicatis vo- luptatem. rem videlicet difficilem et obscuram! indi- vidua cum dicitis et intermundia, quae nec sunt ulla nec possunt esse, intellegimus, voluptas, quae passeri- bus omnibus nota est, a nobis intellegi non potest? quid, si efficio ut fateare me non modo quid sit volup- tas scire_est enim iucundus motus in sensu_, sed etiam quid eam tu velis esse? tum enim eam ipsam vis, quam modo ego dixi, et nomen inponis, in motu ut sit et faciat aliquam varietatem, tum aliam quandam summam voluptatem, quo addi nihil possit; eam tum adesse, cum dolor omnis absit; eam stabilem appellas. ~y sit sane ista voluptas. dic in quovis conventu te om- nia facere, ne doleas. si ne hoc quidem satis ample, satis honeste dici putas, dic te omnia et in isto magi- stratu et in omni vita utilitatis tuae causa facturum, nihil nisi quod expediat, nihil denique nisi tua causa: quem clamorem contionis aut quam spem consulatus eius, qui tibi paratissimus est, futuram putas? eamne rationem igitur sequere, qua tecum ipse et cum tuis utare, profiteri et in medium proferre non audeas? at vero illa, quae Peripatetici, quae Stoici dicunt, semper tibi in ore sunt in iudiciis, in senatu. officium, aequi- tatem, dignitatem, fidem, recta, honesta, digna imperio, digna populo Romano, omnia pericula pro re publica, mori pro patria, haec cum loqueris, nos barones stupe- ~y mus, tu videlicet tecum ipse rides. nam inter ista tam magnifica verba tamque praeclara non habet ullum voluptas locum, non modo illa, quam in motu esse di- citis, quam omnes urbani rustici, omnes, inquam, qui Latine loquuntur, voluptatem vocant, sed ne haec qui- dem stabilis, quam praeter vos nemo appellat volup- tatem. Vide igitur ne non debeas verbis nostris uti, senten- tiis tuis. quodsi vultum tibi, si incessum fingeres, quo gravior viderere, non esses tui similis; verba tu fingas et ea dicas, quae non sentias? aut etiam, ut vestitum, sic sententiam habeas aliam domesticam, aliam foren- sem, ut in fronte ostentatio sit, intus veritas occultetur? vide, quaeso, rectumne sit. mihi quidem eae verae videntur opiniones, quae honestae, quae laudabiles, quae gloriosae, quae in senatu, quae apud populum, quae in omni coetu concilioque profitendae sint, ne id non pudeat sentire, quod pudeat dicere. ~y Amicitiae vero locus ubi esse potest aut quis amicus esse cuiquam, quem non ipsum amet propter ipsum? quid autem est amare, e quo nomen ductum amicitiae est, nisi velle bonis aliquem affici quam maximis, etiamsi ad se ex iis nihil redundet? 'Prodest', inquit, 'mihi eo esse animo.' Immo videri fortasse. esse enim, nisi eris, non potes. qui autem esse poteris, nisi te amor ipse ceperit? quod non subducta utilitatis ratione effici solet, sed ipsum a se oritur et sua sponte nascitur. 'At enim sequor utilitatem.' Manebit ergo amicitia tam diu, quam diu sequetur utilitas, et, si utilitas amicitiam ~y constituet, tollet eadem. sed quid ages tandem, si uti- litas ab amicitia, ut fit saepe, defecerit? relinquesne? quae ista amicitia est? retinebis? qui convenit? quid enim de amicitia statueris utilitatis causa expetenda vides. 'Ne in odium veniam, si amicum destitero tueri.' Primum cur ista res digna odio est, nisi quod est tur- pis? quodsi, ne quo incommodo afficiare, non relin- ques amicum, tamen, ne sine fructu alligatus sis, ut moriatur optabis. Quid, si non modo utilitatem tibi nullam afferet, sed iacturae rei familiaris erunt facien- dae, labores suscipiendi, adeundum vitae periculum? ne tum quidem te respicies et cogitabis sibi quemque natum esse et suis voluptatibus? vadem te ad mortem tyranno dabis pro amico, ut Pythagoreus ille Siculo fecit tyranno? aut, Pylades cum sis, dices te esse Orestem, ut moriare pro amico? aut, si esses Orestes, Pyladem refelleres, te indicares et, si id non probares, quo mi- ~y nus ambo una necaremini non precarere? Faceres tu quidem, Torquate, haec omnia; nihil enim arbitror esse magna laude dignum, quod te praetermissurum credam aut mortis aut doloris metu. non quaeritur autem quid naturae tuae consentaneum sit, sed quid disciplinae, ratio ista, quam defendis, praecepta, quae didicisti, quae probas, funditus evertunt amicitiam, quamvis eam Epi- curus, ut facit, in caelum efferat laudibus. At coluit ipse amicitias. Quis, quaeso, illum negat et bonum virum et comem et humanum fuisse? de in- genio eius in his disputationibus, non de moribus quae- ritur. sit ista in Graecorum levitate perversitas, qui maledictis insectantur eos, a quibus de veritate dissen- tiunt. sed quamvis comis in amicis tuendis fuerit, ta- men, si haec vera sunt_nihil enim affirmo_, non ~y satis acutus fuit. At multis se probavit. Et quidem iure fortasse, sed tamen non gravissimum esse testimo- nium multitudinis. in omni enim arte vel studio vel quavis scientia vel in ipsa virtute optimum quidque rarissimum est. ac mihi quidem, quod et ipse bonus vir fuit et multi Epicurei et fuerunt et hodie sunt et in amicitiis fideles et in omni vita constantes et graves nec voluptate, sed officio consilia moderantes, hoc vi- detur maior vis honestatis et minor voluptatis. ita enim vivunt quidam, ut eorum vita refellatur oratio. atque ut ceteri dicere existimantur melius quam facere, sic hi mihi videntur facere melius quam dicere. ~y Sed haec nihil sane ad rem; illa videamus, quae a te de amicitia dicta sunt. e quibus unum mihi videbar ab ipso Epicuro dictum cognoscere, amicitiam a volup- tate non posse divelli ob eamque rem colendam esse, quod, [2quoniam]2 sine ea tuto et sine metu vivi non posset, ne iucunde quidem posset. satis est ad hoc responsum. Attulisti aliud humanius horum recentiorum, numquam dictum ab ipso illo, quod sciam, primo utili- tatis causa amicum expeti, cum autem usus accessisset, tum ipsum amari per se etiam omissa spe voluptatis. hoc etsi multimodis reprehendi potest, tamen accipio, quod dant. mihi enim satis est, ipsis non satis. nam aliquando posse recte fieri dicunt nulla expectata nec ~y quaesita voluptate. Posuisti etiam dicere alios foedus quoddam inter se facere sapientis, ut, quem ad modum sint in se ipsos animati, eodem modo sint erga amicos; id et fieri posse et saepe esse factum et ad voluptates percipiendas maxime pertinere. hoc foedus facere si potuerunt, faciant etiam illud, ut aequitatem, modestiam, virtutes omnes per se ipsas gratis diligant. an vero, si fructibus et emolumentis et utilitatibus amicitias cole- mus, si nulla caritas erit, quae faciat amicitiam ipsam sua sponte, vi sua, ex se et propter se expetendam, dubium est, quin fundos et insulas amicis anteponamus? ~y Licet hic rursus ea commemores, quae optimis ver- bis ab Epicuro de laude amicitiae dicta sunt. non quaero, quid dicat, sed quid convenienter possit rationi et sententiae suae dicere. 'Utilitatis causa amicitia est quaesita.' Num igitur utiliorem tibi hunc Triarium pu- tas esse posse, quam si tua sint Puteolis granaria? collige omnia, quae soletis: 'Praesidium amicorum.' Satis est tibi in te, satis in legibus, satis in mediocribus amicitiis praesidii. iam contemni non poteris. odium autem et invidiam facile vitabis. ad eas enim res ab Epicuro praecepta dantur. et tamen tantis vectigalibus ad liberalitatem utens etiam sine hac Pyladea amicitia multorum te benivolentia praeclare tuebere et munies. ~y 'At quicum ioca seria, ut dicitur, quicum arcana, qui- cum occulta omnia?' Tecum optime, deinde etiam cum mediocri amico. sed fac ista esse non inportuna; quid ad utilitatem tantae pecuniae? vides igitur, si amici- tiam sua caritate metiare, nihil esse praestantius, sin emolumento, summas familiaritates praediorum fructuo- sorum mercede superari. me igitur ipsum ames opor- tet, non mea, si veri amici futuri sumus. Sed in rebus apertissimis nimium longi sumus. per- fecto enim et concluso neque virtutibus neque amicitiis usquam locum esse, si ad voluptatem omnia referantur, nihil praeterea est magnopere dicendum. ac tamen, ne cui loco non videatur esse responsum, pauca etiam ~y nunc dicam ad reliquam orationem tuam. quoniam igitur omnis summa philosophiae ad beate vivendum refertur, idque unum expetentes homines se ad hoc studium contulerunt, beate autem vivere alii in alio, vos in voluptate ponitis, item contra miseriam omnem in dolore, id primum videamus, beate vivere vestrum quale sit. atque hoc dabitis, ut opinor, si modo sit ali- quid esse beatum, id oportere totum poni in potestate sapientis. nam si amitti vita beata potest, beata esse non potest. quis enim confidit semper sibi illud sta- bile et firmum permansurum, quod fragile et caducum sit? qui autem diffidet perpetuitati bonorum suorum, timeat necesse est, ne aliquando amissis illis sit miser. beatus autem esse in maximarum rerum timore nemo ~y potest. nemo igitur esse beatus potest. neque enim in aliqua parte, sed in perpetuitate temporis vita beata dici solet, nec appellatur omnino vita, nisi confecta at- que absoluta, nec potest quisquam alias beatus esse, alias miser; qui enim existimabit posse se miserum esse beatus non erit. nam cum suscepta semel est beata vita, tam permanet quam ipsa illa effectrix beatae vitae sapientia neque expectat ultimum tempus aetatis, quod Croeso scribit Herodotus praeceptum a Solone. At enim, quem ad modum tute dicebas, negat Epicurus diuturnitatem quidem temporis ad beate vivendum aliquid afferre, nec minorem voluptatem percipi in bre- ~y vitate temporis, quam si illa sit sempiterna. haec di- cuntur inconstantissime. cum enim summum bonum in voluptate ponat, negat infinito tempore aetatis vo- luptatem fieri maiorem quam finito atque modico. qui bonum omne in virtute ponit, is potest dicere perifici beatam vitam vitam perfectione virtutis; negat enim summo bono afferre incrementum diem. qui autem voluptate vitam effici beatam putabit, qui sibi is conveniet, si negabit voluptatem crescere longinquitate? igitur ne dolorem quidem. an dolor longissimus quisque miser- rimus, voluptatem non optabiliorem diuturnitas facit? quid est igitur, cur ita semper deum appellet Epicurus beatum et aeternum? dempta enim aeternitate nihilo beatior Iuppiter quam Epicurus; uterque enim summo bono fruitur, id est voluptate. 'At enim hic etiam do- lore.' At eum nihili facit; ait enim se, si uratur, 'Quam ~y hoc suave!' dicturum. qua igitur re ab deo vincitur, si aeternitate non vincitur? in qua quid est boni prae- ter summam voluptatem, et eam sempiternam? quid ergo attinet gloriose loqui, nisi constanter loquare? In volupate corporis_addam, si vis, 'animi', dum ea ipsa, ut vultis, sit e corpore_situm est vivere beate. Quid? istam voluptatem perpetuam quis potest prae- stare sapienti? nam quibus rebus efficiuntur voluptates, eae non sunt in potestate sapientis. non enim in ipsa sapientia positum est beatum esse, sed in iis rebus, quas sapientia comparat ad voluptatem. totum autem id externum est, et quod externum, id in casu est. ita fit beatae vitae domina fortuna, quam Epicurus ait exi- guam intervenire sapienti. ~y Age, inquies, ista parva sunt. Sapientem locupletat ipsa natura, cuius divitias Epicurus parabiles esse do- cuit. Haec bene dicuntur, nec ego repugno, sed inter sese ipsa pugnant. negat enim tenuissimo victu, id est contemptissimis escis et potionibus, minorem volupta- tem percipi quam rebus exquisitissimis ad epulandum. huic ego, si negaret quicquam interesse ad beate vi- vendum quali uteretur victu, concederem, laudarem etiam; verum enim diceret, idque Socratem, qui volup- tatem nullo loco numerat, audio dicentem, cibi condi- mentum esse famem, potionis sitim. sed qui ad volup- tatem omnia referens vivit ut Gallonius, loquitur ut Frugi ille Piso, non audio nec eum, quod sentiat, di- ~y cere existimo. naturales divitias dixit parabiles esse, quod parvo esset natura contenta. Certe, nisi volup- tatem tanti aestimaretis. Non minor, inquit, voluptas percipitur ex vilissimis rebus quam ex pretiosissimis. Hoc est non modo cor non habere, sed ne palatum quidem. qui enim voluptatem ipsam contemnunt, iis licet dicere se acupenserem maenae non anteponere. cui vero in voluptate summum bonum est, huic omnia sensu, non ratione sunt iudicanda, eaque dicenda op- tima, quae sint suavissima. ~y Verum esto; consequatur summas voluptates non modo parvo, sed per me nihilo, si potest; sit voluptas non minor in nasturcio illo, quo vesci Persas esse so- litos scribit Xenophon, quam in Syracusanis mensis, quae a Platone graviter vituperantur; sit, inquam, tam facilis, quam vultis, comparatio voluptatis, quid de do- lore dicemus? cuius tanta tormenta sunt, ut in iis beata vita, si modo dolor summum malum est, esse non pos- sit. ipse enim Metrodorus, paene alter Epicurus, bea- tum esse describit his fere verbis: 'cum corpus bene constitutum sit et sit exploratum ita futurum.' an id exploratum cuiquam potest esse, quo modo se hoc ha- biturum sit corpus, non dico ad annum, sed ad vespe- rum? dolor ergo, id est summum malum, metuetur semper, etiamsi non aderit; iam enim adesse poterit. qui potest igitur habitare in beata vita summi mali me- tus? Traditur, inquit, ab Epicuro ratio neglegendi do- ~y loris. Iam id ipsum absurdum, maximum malum neg- legi. sed quae tandem ista ratio est? Maximus dolor, inquit, brevis est. Primum quid tu dicis breve? deinde dolorem quem maximum? quid enim? summus dolor plures dies manere non potest? vide, ne etiam men- ses! nisi forte eum dicis, qui, simul atque arripuit, inter- ficit. quis istum dolorem timet? illum mallem levares, quo optimum atque humanissimum virum, Cn. Octa- vium, Marci filium, familiarem meum, confici vidi, nec vero semel nec ad breve tempus, sed et saepe et plane diu. quos ille, di inmortales, cum omnes artus ardere viderentur, cruciatus perferebat! nec tamen miser esse, quia summum id malum non erat, tantum modo laboriosus videbatur; at miser, si in flagitiosa et vitiosa vita afflueret voluptatibus. ~y Quod autem magnum dolorem brevem, longinquum levem esse dicitis, id non intellego quale sit. video enim et magnos et eosdem bene longinquos dolores, quorum alia toleratio est verior, qua uti vos non potestis, qui honestatem ipsam per se non amatis. fortitudinis quae- dam praecepta sunt ac paene leges, quae effeminari virum vetant in dolore. quam ob rem turpe putandum est, non dico dolere_nam id quidem est interdum necesse_, sed saxum illud Lemnium clamore Philo- cteteo funestare, Quod e%98iulatu, que%98stu, gemitu, fre%98mitibus Resona%98ndo mutum fle%98biles voce%98s refert. Huic Epicurus praecentet, si potest, cui [2E]2 vi%98perino mo%98rsu venae vi%98scerum Vene%98no inbutae tae%98tros cruciatu%98s cient! Sic Epicurus: 'Philocteta, st! brevis dolor.' At iam decimum annum in spelunca iacet. 'Si longus, levis; ~y dat enim intervalla et relaxat.' Primum non saepe, deinde quae est ista relaxatio, cum et praeteriti doloris memoria recens est et futuri atque inpendentis torquet timor? 'Moriatur', inquit. Fortasse id optimum, sed ubi illud: 'Plus semper voluptatis'? si enim ita est, vide ne facinus facias, cum mori suadeas. potius ergo illa dicantur: turpe esse, viri non esse debilitari dolore, frangi, succumbere. nam ista vestra: 'Si gravis, brevis; si longus, levis' dictata sunt. virtutis, magnitudinis animi, patientiae, fortitudinis fomentis dolore mitigari solet. ~y Audi, ne longe abeam moriens quid dicat Epicurus, ut intellegas facta eius cum dictis discrepare: 'Epicurus Hermarcho salutem. Cum ageremus', inquit, 'vitae bea- tum et eundem supremum diem, scribebamus haec. tanti autem aderant vesicae et torminum morbi, ut ni- hil ad eorum magnitudinem posset accedere.' Miserum hominem! Si dolor summum malum est, dici aliter non potest. sed audiamus ipsum: 'Compensabatur', inquit, 'tamen cum his omnibus animi laetitia, quam capiebam memoria rationum inventorumque nostrorum. sed tu, ut dignum est tua erga me et philosophiam voluntate ab adolescentulo suscepta, fac ut Metrodori tueare li- ~y beros.' non ego iam Epaminondae, non Leonidae mor- tem huius morti antepono, quorum alter cum vicisset Lacedaemonios apud Mantineam atque ipse gravi vul- nere exanimari se videret, ut primum dispexit, quaesi- vit salvusne esset clipeus. cum salvum esse flentes sui respondissent, rogavit essentne fusi hostes. cum id quo- que, ut cupiebat, audivisset, evelli iussit eam, qua erat transfixus, hastam. ita multo sanguine profuso in lae- titia et in victoria est mortuus. Leonidas autem, rex Lacedaemoniorum, se in Thermopylis trecentosque eos, quos eduxerat Sparta, cum esset proposita aut fuga tur- pis aut gloriosa mors, opposuit hostibus. praeclarae mortes sunt imperatoriae; philosophi autem in suis lec- tulis plerumque moriuntur. refert tamen, quo modo. [2beatus]2 sibi videtur esse moriens. magna laus. 'Com- pensabatur', inquit, 'cum summis doloribus laetitia.' ~y Audio equidem philosophi vocem, Epicure, sed quid tibi dicendum sit oblitus es. primum enim, si vera sunt ea, quorum recordatione te gaudere dicis, hoc est, si vera sunt tua scripta et inventa, gaudere non potes. nihil enim iam habes, quod ad corpus referas; est autem a te semper dictum nec gaudere quemquam nisi prop- ter corpus nec dolere. 'Praeteritis', inquit, 'gaudeo'. Quibusnam praeteritis? si ad corpus pertinentibus, ra- tiones tuas te video compensare cum istis doloribus, non memoriam corpore perceptarum voluptatum; sin autem ad animum, falsum est, quod negas animi ullum esse gaudium, quod non referatur ad corpus. cur deinde Metrodori liberos commendas? quid [2in]2 isto egregio tuo officio et tanta fide_sic enim existimo_ad corpus refers? ~y Huc et illuc, Torquate, vos versetis licet, nihil in hac praeclara epistula scriptum ab Epicuro congruens et conveniens decretis eius reperietis. ita redarguitur ipse a sese, convincunturque scripta eius probitate ipsius ac moribus. nam ista commendatio puerorum, memoria et caritas amicitiae, summorum officiorum in extremo spiritu conservatio indicat innatam esse homini probi- tatem gratuitam, non invitatam voluptatibus nec prae- miorum mercedibus evocatam. quod enim testimonium maius quaerimus, quae honesta et recta sint, ipsa esse optabilia per sese, cum videamus tanta officia mo- rientis? ~y Sed ut epistulam laudandam arbitror eam, quam modo totidem fere verbis interpretatus sum, quamquam ea cum summa eius philosophia nullo modo congrue- bat, sic eiusdem testamentum non solum [2a]2 philoso- phi gravitate, sed etiam ab ipsius sententia iudico dis- crepare. scripsit enim et multis saepe verbis et breviter arteque in eo libro, quem modo nominavi, mortem nihil ad nos pertinere. quod enim dissolutum sit, id esse sine sensu, quod autem sine sensu sit, id nihil ad nos pertinere omnino. hoc ipsum elegantius poni meliusque potuit. nam quod ita posi- tum est, quod dissolutum sit, id esse sine sensu, id eius modi est, ut non satis plane dicat quid sit disso- ~y lutum. sed tamen intellego quid velit. quaero autem quid sit, quod, cum dissolutione, id est morte, sensus omnis extinguatur, et cum reliqui nihil sit omnino, quod pertineat ad nos, tam accurate tamque diligenter caveat et sanciat ut Amynomachus et Timocrates, he- redes sui, de Hermarchi sententia dent quod satis sit ad diem agendum natalem suum quo- tannis mense Gamelione itemque omnibus men- sibus vicesimo die lunae dent ad eorum epulas, qui una secum philosophati sint, ut et sui et ~y Metrodori memoria colatur. haec ego non possum dicere non esse hominis quamvis et belli et humani, sapientis vero nullo modo, physici praesertim, quem se ille esse vult, putare ullum esse cuiusquam diem nata- lem. quid? idemne potest esse dies saepius, qui semel fuit? certe non potest. an eiusdem modi? ne id qui- dem, nisi multa annorum intercesserint milia, ut om- nium siderum eodem, unde profecta sint, fiat ad unum tempus reversio. nullus est igitur cuiusquam dies na- talis. 'At habetur!' Et ego id scilicet nesciebam! Sed ut sit, etiamne post mortem coletur? idque testamento cavebit is, qui nobis quasi oraculum ediderit nihil post mortem ad nos pertinere? haec non erant eius, qui in- numerabilis mundos infinitasque regiones, quarum nulla esset ora, nulla extremitas, mente peragravisset. num quid tale Democritus? ut alios omittam, hunc appello, ~y quem ille unum secutus est. quodsi dies notandus fuit, eumne potius, quo natus, an eum, quo sapiens factus est? Non potuit, inquies, fieri sapiens, nisi natus esset. [et] Isto modo, ne si avia quidem eius nata non esset. res tota, Torquate, non doctorum hominum, velle post mortem epulis celebrari memoriam sui nominis. quos quidem dies quem ad modum agatis et in quantam ho- minum facetorum urbanitatem incurratis, non dico_ nihil opus est litibus_; tantum dico, magis fuisse ve- strum agere Epicuri diem natalem, quam illius testa- mento cavere ut ageretur. ~y Sed ut ad propositum_de dolore enim cum dicere - mus, ad istam epistulam delati sumus_, nunc totum illud concludi sic licet: qui in summo malo est, is tum, cum in eo est, non est beatus; sapiens autem semper beatus est et est aliquando in dolore; non est igitur summum malum dolor. Iam illud quale tandem est, bona praeterita non ef- fluere sapienti, mala meminisse non oportere? primum in nostrane potestate est, quid meminerimus? Themi- stocles quidem, cum ei Simonides an quis alius artem memoriae polliceretur, 'Oblivionis', inquit, 'mallem. Nam memini etiam quae nolo, oblivisci non possum quae ~y volo.' Magno hic ingenio, sed res se tamen sic habet, ut nimis imperiosi philosophi sit vetare meminisse. vide ne ista sint Manliana vestra aut maiora etiam, si im- peres quod facere non possim. quid, si etiam iucunda memoria est praeteritorum malorum? ut proverbia non nulla veriora sint quam vestra dogmata. vulgo enim dicitur: 'Iucundi acti labores', nec male Euripides_ concludam, si potero, Latine; Graecum enim hunc ver- sum nostis omnes_: 'Suavi%98s laborum est praeteritorum me%98moria.' Sed ad bona praeterita redeamus. quae si a vobis talia dicerentur, qualibus Caius Marius uti po- terat, ut expulsus, egens, in palude demersus tropaeo- rum recordatione levaret dolorem suum, audirem et plane probarem. nec enim absolvi beata vita sapientis neque ad exitum perduci poterit, si prima quaeque bene ab ~y eo consulta atque facta ipsius oblivione obruentur. sed vobis voluptatum perceptarum recordatio vitam beatam facit, et quidem corpore perceptarum. nam si quae sunt aliae, falsum est omnis animi voluptates esse e corporis societate. corporis autem voluptas si etiam praeterita delectat, non intellego, cur Aristoteles Sardanapalli epi- gramma tantopere derideat, in quo ille rex Syriae glo- rietur se omnis secum libidinum voluptates abstulisse. Quod enim ne vivus quidem, inquit, diutius sen- tire poterat, quam dum fruebatur, quo modo id potuit mortuo permanere? effluit igitur voluptas corporis et prima quaeque avolat saepiusque relin- quit causam paenitendi quam recordandi. itaque bea- tior Africanus cum patria illo modo loquens: 'Desine, Roma, tuos hostes' reliquaque praeclare: 'Nam tibi moenimenta mei peperere labores.' Laboribus hic prae- teritis gaudet, tu iubes voluptatibus, et hic se ad ea revocat, e quibus nihil umquam rettulerit ad corpus, tu totus haeres in corpore. ~y Illud autem ipsum qui optineri potest, quod dicitis, omnis animi et voluptates et dolores ad corporis volup- tates ac dolores pertinere? nihilne te delectat umquam _video, quicum loquar_, te igitur, Torquate, ipsum per se nihil delectat? omitto dignitatem, honestatem, speciem ipsam virtutum, de quibus ante dictum est, haec leviora ponam: poe%28ma, orationem cum aut scribis aut legis, cum omnium factorum, cum regionum con- quiris historiam, signum, tabula, locus amoenus, ludi, venatio, villa Luculli_nam si 'tuam' dicerem, late- bram haberes; ad corpus diceres pertinere_, sed ea, quae dixi, ad corpus refers? an est aliquid, quod te sua sponte delectet? aut pertinacissimus fueris, si in eo perstiteris ad corpus ea, quae dixi, referri, aut de- serueris totam Epicuri voluptatem, si negaveris. ~y Quod vero a te disputatum est maiores esse volup- tates et dolores animi quam corporis, quia trium tem- porum particeps animus sit, corpore autem praesentia solum sentiantur, qui id probari potest, ut is, qui prop- ter me aliquid gaudeat, plus quam ego ipse gaudeat? [animo voluptas oritur propter voluptatem corporis, et maior est animi voluptas quam corporis. ita fit, ut gra- tulator laetior sit quam is, cui gratulatur.] Sed dum efficere vultis beatum sapientem, cum maximas animo voluptates percipiat omnibusque partibus maiores quam corpore, quid occurrat non videtis. animi enim quoque dolores percipiet omnibus partibus maiores quam cor- poris. ita miser sit aliquando necesse est is, quem vos beatum semper vultis esse, nec vero id, dum omnia ad voluptatem doloremque referetis, efficietis umquam. ~y Quare aliud aliquod, Torquate, hominis summum bo- num reperiendum est, voluptatem bestiis concedamus, quibus vos de summo bono testibus uti soletis. quid, si etiam bestiae multa faciunt duce sua quaeque na- tura partim indulgenter vel cum labore, ut in gignendo, in educando, perfacile [2ut]2 appareat aliud quiddam iis propositum, non voluptatem? partim cursu et per- ~y agratione laetantur, congregatione aliae coetum quodam modo civitatis imitantur; videmus in quodam volucrium genere non nulla indicia pietatis, cognitionem, memo- riam, in multis etiam desideria videmus. ergo in bestiis erunt secreta e voluptate humanarum quaedam simu- lacra virtutum, in ipsis hominibus virtus nisi voluptatis causa nulla erit? et homini, qui ceteris animantibus plurimum praestat, praecipue e natura nihil datum esse dicemus? ~y Nos vero, siquidem in voluptate sunt omnia, longe multumque superamur a bestiis, quibus ipsa terra fun- dit ex sese pastus varios atque abundantes nihil labo- rantibus, nobis autem aut vix aut ne vix quidem sup- petunt multo labore quaerentibus. nec tamen ullo modo summum pecudis bonum et hominis idem mihi videri potest. quid enim tanto opus est instrumento in opti- mis artibus comparandis? quid tanto concursu honestissi- morum studiorum, tanto virtutum comitatu, si ea nullam ~y ad aliam rem nisi ad voluptatem conquiruntur? ut, si Xerxes, cum tantis classibus tantisque equestribus et pedestribus copiis Hellesponto iuncto Athone perfosso mari ambulavisset terra navigavisset, si cum tanto im- petu in Graeciam venisset, causam quis ex eo quaere- ret tantarum copiarum tantique belli, mel se auferre ex Hymetto voluisse diceret, certe sine causa videretur tanta conatus, sic nos sapientem plurimis et gravissimis artibus atque virtutibus instructum et ornatum non, ut illum, maria pedibus peragrantem, classibus montes, sed omne caelum totamque cum universo mari terram mente complexum voluptatem petere si dicemus, mellis ~y causa dicemus tanta molitum. ad altiora quaedam et magnificentiora, mihi crede, Torquate, nati sumus, nec id ex animi solum partibus, in quibus inest memoria rerum innumerabilium, in te quidem infinita, inest con- iectura consequentium non multum a divinatione dif- ferens, inest moderator cupiditatis pudor, inest ad hu- manam societatem iustitiae fida custodia, inest in per- petiendis laboribus adeundisque periculis firma et sta- bilis doloris mortisque contemptio_ergo haec in ani- mis, tu autem etiam membra ipsa sensusque considera, qui tibi, ut reliquae corporis partes, non comites solum ~y virtutum, sed ministri etiam videbuntur. Quid? si in ipso corpore multa voluptati praeponenda sunt, ut vires, valitudo, velocitas, pulchritudo, quid tandem in animis censes? in quibus doctissimi illi veteres inesse quid- dam caeleste et divinum putaverunt. Quodsi esset in voluptate summum bonum, ut dici- tis, optabile esset maxima in voluptate nullo intervallo interiecto dies noctesque versari, cum omnes sensus dulcedine omni quasi perfusi moverentur. quis est autem dignus nomine hominis, qui unum diem totum velit esse in genere isto voluptatis? Cyrenaici quidem non recu- sant; vestri haec verecundius, illi fortasse constantius. ~y sed lustremus animo non has maximas artis, quibus qui carebant inertes a maioribus nominabantur, sed quaero num existimes, non dico Homerum, Archilo- chum, Pindarum, sed Phidian, Polyclitum, Zeuxim ad voluptatem artes suas direxisse. ergo opifex plus sibi proponet ad formarum quam civis excellens ad facto- rum pulchritudinem? quae autem est alia causa erroris tanti tam longe lateque diffusi, nisi quod is, qui volup- tatem summum bonum esse decernit, non cum ea parte animi, [2in]2 qua inest ratio atque consilium, sed cum cupiditate, id est cum animi levissima parte, deliberat? Quaero enim de te, si sunt di, ut vos etiam putatis, qui possint esse beati, cum voluptates corpore percipere non possint, aut, si sine eo genere voluptatis beati sint, cur similem animi usum in sapiente esse nolitis. ~y Lege laudationes, Torquate, non eorum, qui sunt ab Homero laudati, non Cyri, non Agesilai, non Aristidi aut Themistocli, non Philippi aut Alexandri, lege nostro- rum hominum, lege vestrae familiae; neminem videbis ita laudatum, ut artifex callidus comparandarum volup- tatum diceretur. non elogia monimentorum id signi- ficant, velut hoc ad portam: 'Hunc unum plurimae con- ~y sentiunt gentes populi primarium fuisse virum.' Idne consensisse de Calatino plurimas gentis arbitramur, pri- marium populi fuisse, quod praestantissimus fuisset in conficiendis voluptatibus? ergo in iis adolescentibus bonam spem esse dicemus et magnam indolem, quos suis commodis inservituros et quicquid ipsis expediat facturos arbitrabimur? nonne videmus quanta pertur- batio rerum omnium consequatur, quanta confusio? tollitur beneficium, tollitur gratia, quae sunt vincla con- cordiae. nec enim, cum tua causa cui commodes, bene- ficium illud habendum est, sed faeneratio, nec gratia deberi videtur ei, qui sua causa commodaverit. maxi- mas vero virtutes iacere omnis necesse est voluptate dominante. sunt etiam turpitudines plurimae, quae, nisi honestas natura plurimum valeat, cur non cadant in sapientem non est facile defendere. ~y Ac ne plura complectar_sunt enim innumerabilia_, bene laudata virtus voluptatis aditus intercludat necesse est. quod iam a me expectare noli. tute introspice in mentem tuam ipse eamque omni cogitatione pertrac- tans percontare ipse te perpetuisne malis voluptatibus perfruens in ea, quam saepe usurpabas, tranquillitate degere omnem aetatem sine dolore, adsumpto etiam illo, quod vos quidem adiungere soletis, sed fieri non potest, sine doloris metu, an, cum de omnibus gentibus optime mererere, cum opem indigentibus salutemque ferres, vel Herculis perpeti aerumnas. sic enim maiores nostri labores non fugiendos tristissimo tamen verbo ~y aerumnas etiam in deo nominaverunt. elicerem ex te cogeremque, ut responderes, nisi vererer ne Herculem ipsum ea, quae pro salute gentium summo labore ges- sisset, voluptatis causa gessisse diceres. Quae cum dixissem, Habeo, inquit Torquatus, ad quos ista referam. et, quamquam aliquid ipse poteram, tamen invenire malo paratiores. Familiares nostros, credo, Sironem dicis et Philode- mum, cum optimos viros, tum homines doctissimos. Recte, inquit, intellegis. Age sane, inquam. sed erat aequius Triarium aliquid de dissensione nostra iudicare. Eiuro, inquit adridens, iniquum, hac quidem de re; tu enim ista lenius, hic Stoicorum more nos vexat. Tum Triarius: Posthac quidem, inquit, audacius. nam haec ipsa mihi erunt in promptu, quae modo audivi, nec ante aggrediar, quam te ab istis, quos dicis, instruc- tum videro. Quae cum essent dicta, finem fecimus et ambulandi et disputandi. ~xy"t" {1LIBER TERTIUS}1 ~y1 Voluptatem quidem, Brute, si ipsa pro se loquatur nec tam pertinaces habeat patronos, concessuram arbi- tror convictam superiore libro dignitati. etenim sit in- pudens, si virtuti diutius repugnet, aut si honestis iu- cunda anteponat aut pluris esse contendat dulcedinem corporis ex eave natam laetitiam quam gravitatem animi atque constantiam. quare illam quidem dimittamus et suis se finibus tenere iubeamus, ne blanditiis eius in- ~y lecebrisque impediatur disputandi severitas. quaeren- dum est enim, ubi sit illud summum bonum, quod re- perire volumus, quoniam et voluptas ab eo remota est, et eadem fere contra eos dici possunt, qui vacuitatem doloris finem bonorum esse voluerunt, nec vero ullum probetur [2oportet]2 summum bonum, quod virtute ca- reat, qui nihil potest esse praestantius. itaque quam- quam in eo sermone, qui cum Torquato est habitus, non remissi fuimus, tamen haec acrior est cum Stoicis parata contentio. quae enim de voluptate dicuntur, ea nec acutissime nec abscondite disseruntur; neque enim qui defendunt eam versuti in disserendo sunt nec qui ~y contra dicunt causam difficilem repellunt. ipse etiam dicit Epicurus ne argumentandum quidem esse de vo- luptate, quod sit positum iudicium eius in sensibus, ut commoneri nos satis sit, nihil attineat doceri. quaere illa nobis simplex fuit in utramque partem disputatio. nec enim in Torquati sermone quicquam implicatum aut tor- tuosum fuit, nostraque, ut mihi videtur, dilucida oratio. Stoicorum autem non ignoras quam sit subtile vel spi- nosum potius disserendi genus, idque cum Graecis tum magis nobis, quibus etiam verba parienda sunt inpo- nendaque nova rebus novis nomina. quod quidem nemo mediocriter doctus mirabitur cogitans in omni arte, cu- ius usus vulgaris communisque non sit, multam novi- tatem nominum esse, cum constituantur earum rerum ~y vocabula, quae in quaque arte versentur. itaque et dia- lectici et physici verbis utuntur iis, quae ipsi Graeciae nota non sint, geometrae vero et musici, grammatici etiam more quodam loquuntur suo. ipsae rhetorum ar- tes, quae sunt totae forenses atque populares, verbis tamen in docendo quasi privatis utuntur ac suis. atque ut omittam has artis elegantes et ingenuas, ne opifices quidem tueri sua artificia possent, nisi vocabulis ute- rentur nobis incognitis, usitatis sibi. quin etiam agri cultura, quae abhorret ab omni politiore elegantia, ta- men eas res, in quibus versatur, nominibus notavit no- vis. quo magis hoc philosopho faciendum est. ars est enim philosophia vitae, de qua disserens arripere verba ~y de foro non potest. Quamquam ex omnibus philosophis Stoici plurima novaverunt, Zenoque, eorum princeps, non tam rerum inventor fuit quam verborum novorum. quodsi in ea lingua, quam plerique uberiorem putant, concessum a Graecia est ut doctissimi homines de re- bus non pervagatis inusitatis verbis uterentur, quanto id nobis magis est concedendum, qui ea nunc primum audemus attingere? et quoniam saepe diximus, et qui- dem cum aliqua querela non Graecorum modo, sed eorum etiam, qui se Graecos magis quam nostros ha- beri volunt, nos non modo non vinci a Graecis ver- borum copia, sed esse in ea etiam superiores, elabo- randum est ut hoc non in nostris solum artibus, sed etiam in illorum ipsorum adsequamur. quamquam ea verba, quibus instituto veterum utimur pro Latinis, ut ipsa philosophia, ut rhetorica, dialectica, grammatica, geometria, musica, quamquam Latine ea dici poterant, tamen, quoniam usu percepta sunt, nostra ducamus. ~y Atque haec quidem de rerum nominibus. de ipsis rebus autem saepenumero, Brute, vereor ne reprehen- dar, cum haec ad te scribam, qui cum in philosophia, tum in optimo genere philosophiae tantum processeris. quod si facerem quasi te erudiens, iure reprehenderer. sed ab eo plurimum absum neque, ut ea cognoscas, quae tibi notissima sunt, ad te mitto, sed quia facillime in nomine tuo adquiesco, et quia te habeo aequissimum eorum studiorum, quae mihi communia tecum sunt, existimatorem et iudicem. attendes igitur, ut soles, dili- genter eamque controversiam diiudicabis, quae mihi ~y fuit cum avunculo tuo, divino ac singulari viro. nam in Tusculano cum essem vellemque e bibliotheca pueri Luculli quibusdam libris uti, veni in eius villam, ut eos ipse, ut solebam, depromerem. quo cum venissem, M. Catonem, quem ibi esse nescieram, vidi in biblio- theca sedentem multis circumfusum Stoicorum libris. erat enim, ut scis, in eo aviditas legendi, nec satiari poterat, quippe qui ne reprehensionem quidem vulgi ina- nem reformidans in ipsa curia soleret legere saepe, dum senatus cogeretur, nihil operae rei publicae detrahens. quo magis tum in summo otio maximaque copia quasi helluari libris, si hoc verbo in tam clara re utendum ~y est, videbatur. quod cum accidisset ut alter alterum necopinato videremus, surrexit statim. deinde prima illa, quae in congressu solemus: Quid tu, inquit, huc? a villa enim, credo, et: Si ibi te esse scissem, ad te ipse venissem. Heri, inquam, ludis commissis ex urbe profectus veni ad vesperum. causa autem fuit huc veniendi ut quos- dam hinc libros promerem. et quidem, Cato, hanc totam copiam iam Lucullo nostro notam esse oportebit; nam his libris eum malo quam reliquo ornatu villae delec- tari. est enim mihi magna curae_quamquam hoc quidem proprium tuum munus est_, ut ita erudiatur, ut et patri et Caepioni nostro et tibi tam propinquo respondeat. laboro autem non sine causa; nam et avi eius memoria moveor_nec enim ignoras, quanti fe- cerim Caepionem, qui, ut opinio mea fert, in principibus iam esset, si viveret_, et Lucullus mihi versatur ante oculos, vir cum virtutibus omnibus excellens, tum mecum et amicitia et omni voluntate sententiaque coniunctus. ~y Praeclare, inquit, facis, cum et eorum memoriam te- nes, quorum uterque tibi testamento liberos suos com- mendavit, et puerum diligis. quod autem meum mu- nus dicis non equidem recuso, sed te adiungo socium. addo etiam illud, multa iam mihi dare signa puerum et pudoris et ingenii, sed aetatem vides. Video equidem, inquam, sed tamen iam infici debet iis artibus, quas si, dum est tener, conbiberit, ad maiora veniet paratior. Sic, et quidem diligentius saepiusque ista loquemur inter nos agemusque communiter. sed residamus, in- quit, si placet. Itaque fecimus. ~y Tum ille: Tu autem cum ipse tantum librorum ha- beas, quos hic tandem requiris? Commentarios quosdam, inquam, Aristotelios, quos hic sciebam esse, veni ut auferrem, quos legerem, dum essem otiosus; quod quidem nobis non saepe contingit. Quam vellem, inquit, te ad Stoicos inclinavisses! erat enim, si cuiusquam, certe tuum nihil praetere virtutem in bonis ducere. Vide, ne magis, inquam, tuum fuerit, cum re idem tibi, quod mihi, videretur, non nova te rebus nomina inponere. ratio enim nostra consentit, pugnat oratio. Minime vero, inquit ille, consentit. quicquid enim praeter id, quod honestum sit, expetendum esse dixeris in bonisque numeraveris, et honestum ipsum quasi vir- tutis lumen extinxeris et virtutem penitus everteris. ~y Dicuntur ista, Cato, magnifice, inquam, sed videsne verborum gloriam tibi cum Pyrrhone et cum Aristone, qui omnia exaequant, esse communem? de quibus cu- pio scire quid sentias. Egone quaeris, inquit, quid sentiam? quos bonos viros, fortes, iustos, moderatos aut audivimus in re pu- blica fuisse aut ipsi vidimus, qui sine ulla doctrina na- turam ipsam secuti multa laudabilia fecerunt, eos melius a natura institutos fuisse, quam institui potuissent a philosophia, si ullam aliam probavissent praeter eam, quae nihil aliud in bonis haberet nisi honestum, nihil nisi turpe in malis; ceterae philosophorum disciplinae, omnino alia magis alia, sed tamen omnes, quae rem ullam virtutis expertem aut in bonis aut in malis nu- merent, eas non modo nihil adiuvare arbitror neque firmare, quo meliores simus, sed ipsam depravare na- turam. nam nisi hoc optineatur, id solum bonum esse, quod honestum sit, nullo modo probari possit beatam vitam virtute effici. quod si ita sit, cur opera philoso- phiae sit danda nescio. si enim sapiens aliquis miser esse possit, ne ego istam gloriosam memorabilemque virtutem non magno aestimandam putem. ~y Quae adhuc, Cato, a te dicta sunt, eadem, inquam, dicere posses, si sequerere Pyrrhonem aut Aristonem. nec enim ignoras his istud honestum non summum modo, sed etiam, ut tu vis, solum bonum videri. quod si ita est, sequitur id ipsum, quod te velle video, omnes semper beatos esse sapientes. hosne igitur laudas et hanc eorum, inquam, sententiam sequi nos censes oportere? Minime vero istorum quidem, inquit. cum enim vir- tutis hoc proprium sit, earum rerum, quae secundum naturam sint, habere delectum, qui omnia sic exae- quaverunt, ut in utramque partem ita paria redderent, uti nulla selectione uterentur, hi virtutem ipsam sustu- lerunt. ~y Istud quidem, inquam, optime dicis, sed quaero nonne tibi faciendum idem sit nihil dicenti bonum, quod non rectum honestumque sit, reliquarum rerum discrimen omne tollenti. Si quidem, inquit, tollerem, sed relinquo. ~y Quonam modo? inquam. si una virtus, unum istud, quod honestum appellas, rectum, laudabile, decorum_ erit enim notius quale sit pluribus notatum vocabulis idem declarantibus_, id ergo, inquam, si solum est bonum, quid habebis praeterea, quod sequare? aut, si nihil malum, nisi quod turpe, inhonestum, indecorum, pravum, flagitiosum, foedum_ut hoc quoque pluribus nominibus isigne faciamus_, quid praeterea dices esse fugiendum? Non ignoranti tibi, inquit, quid sim dicturus, sed ali- quid, ut ego suspicor, ex mea brevi responsione arri- pere cupienti non respondebo ad singula, explicabo potius, quoniam otiosi sumus, nisi alienum putas, totam Zenonis Stoicorumque sententiam. Minime id quidem, inquam, alienum, multumque ad ea, quae quaerimus, explicatio tua ista profecerit. ~y Experiamur igitur, inquit, etsi habet haec Stoicorum ratio difficilius quiddam et obscurius. nam cum in Graeco sermone haec ipsa quondam rerum nomina no- varum * * non videbantur, quae nunc consuetudo diu- turna trivit; quid censes in Latino fore? Facillimum id quidem est, inquam. si enim Zenoni licuit, cum rem aliquam invenisset inusitatam, inaudi- tum quoque ei rei nomen inponere, cur non liceat Ca- toni? nec tamen exprimi verbum e verbo necesse erit, ut interpretes indiserti solent, cum sit verbum, quod idem declaret, magis usitatum. equidem soleo etiam quod uno Graeci, si aliter non possum, idem pluribus verbis exponere. et tamen puto concedi nobis oportere ut Graeco verbo utamur, si quando minus occurret La- tinum, nec hoc ephippiis et acratophoris potius quam proe%28gmenis et apoproe%28gmenis concedatur: quamquam haec quidem praeposita recte et reiecta dicere licebit. ~y Bene facis, inquit, quod me adiuvas, et istis quidem, quae modo dixisti, utare potius Latinis, in ceteris sub- venies, si me haerentem videbis. Sedulo, inquam, faciam. sed 'fortuna fortis'; quare conare, quaeso. quid enim possumus hoc agere divi- nius? Placet his, inquit, quorum ratio mihi probatur, si- mulatque natum sit animal_hinc enim est ordien- dum_, ipsum sibi conciliari et commendari ad se conservandum et ad suum statum eaque, quae conser- vantia sint eius status, diligenda, alienari autem ab in- teritu iisque rebus, quae interitum videantur adferre. id ita esse sic probant, quod ante, quam voluptas aut dolor attigerit, salutaria appetant parvi aspernenturque contraria, quod non fieret, nisi statum suum diligerent, interitum timerent. fieri autem non posset ut appete- rent aliquid, nisi sensum haberent sui eoque se dilige- rent. ex quo intellegi debet principium ductum esse ~y a se diligendo. in principiis autem naturalibus [dili- gendi sui] plerique Stoici non putant voluptatem esse ponendam. quibus ego vehementer adsentior, ne, si voluptatem natura posuisse in iis rebus videatur, quae primae appetuntur, multa turpia sequantur. satis esse autem argumenti videtur quam ob rem illa, quae prima sunt adscita natura, diligamus, quod est nemo, quin, cum utrumvis liceat, aptas malit et integras omnia partis corporis quam, eodem usu, inminutas aut detortas ha- bere. rerum autem cognitiones, quas vel compre- hensiones vel perceptiones vel, si haec verba aut minus placent aut minus intelleguntur, $KATALH/YEIS& ap- pellemus licet, eas igitur ipsas propter se adsciscendas arbitramur, quod habeant quiddam in se quasi com- plexum et continens veritatem. id autem in parvis in- tellegi potest, quos delectari videamus, etiamsi eorum ~y nihil intersit, si quid ratione per se ipsi invenerint. artis etiam ipsas propter se adsumendas putamus, cum quia sit in iis aliquid dignum adsumptione, tum quod con- stent ex cognitionibus et contineant quiddam in se ra- tione constitutum et via. a falsa autem adsensione magis nos alienatos esse quam a ceteris rebus, quae sint contra naturam, arbitrantur. iam membrorum, id est partium corporis, alia videntur propter eorum usum a natura esse donata, ut manus, crura, pedes, ut ea, quae sunt intus in corpore, quorum utilitas quanta sit a medicis etiam disputatur, alia autem nullam ob utili- tatem quasi ad quendam ornatum, ut cauda pavoni, plumae versicolores columbis, viris mammae atque ~y barba. Haec dicuntur fortasse ieiunius; sunt enim quasi prima elementa naturae, quibus ubertas orationis ad- hiberi vix potest, nec equidem eam cogito consectari. verum tamen cum de rebus grandioribus dicas, ipsae res verba rapiunt; ita fit cum gravior, tum etiam splen- didior oratio. Est, ut dicis, inquam. sed tamen omne, quod de re bone dilucide dicitur, mihi praeclare dici videtur. istius modi autem res dicere ornate velle puerile est, plane autem et perspicue expedire posse docti et intellegen- tis viri. ~y Progrediamur igitur, quoniam, inquit, ab his princi- piis naturae discessimus, quibus congruere debent quae sequuntur. sequitur autem haec prima divisio: Aestima- bile esse dicunt_sic enim, ut opinor, appellemus - id, quod aut ipsum secundum naturam sit aut tale quid efficiat, ut selectione dignum propterea sit, quod ali- quod pondus habeat dignum aestimatione, quam illi $A)CI/AN& vocant, contraque inaestimabile, quod sit supe- riori contrarium. initiis igitur ita constitutis, ut ea, quae secundum naturam sunt, ipsa propter se sumenda sint contrariaque item reicienda, primum est officium_id enim appello $KAQH=KON&_, ut se conservet in naturae statu, deinceps ut ea teneat, quae secundum naturam sint, pellatque contraria. qua inventa selectione et item reiectione sequitur deinceps cum officio selectio, deinde ea perpetua, tum ad extremum constans consentanea- que naturae, in qua primum inesse incipit et intellegi, ~y quid sit, quod vere bonum possit dici. prima est enim conciliatio hominis ad ea, quae sunt secundum naturam. simul autem cepit intellegentiam vel notionem potius, quam appellant $E)/NNOIAN& illi, viditque rerum agendarum ordinem et, ut ita dicam, concordiam, multo eam pluris aestimavit quam omnia illa, quae prima dilexerat, atque ita cognitione et ratione collegit, ut statueret in eo collo- catum summum illud hominis per se laudandum et ex- petendum bonum, quod cum positum sit in eo, quod $O(MOLOGI/AN& Stoici, nos appellemus convenientiam, si placet, _cum igitur in eo sit id bonum, quo omnia referenda sint, honeste facta ipsumque honestum, quod solum in bonis ducitur, quamquam post oritur, tamen autem, quae sunt prima naturae, propter se nihil est ~y expetendum. cum vero illa, quae officia esse dixi, pro- ficiscantur ab initiis naturae, necesse est es ad haec referri, ut recte dici possit omnia officia eo referri, ut adipiscamur principia naturae, nec tamen ut hoc sit bonorum ultimum, propterea quod non inest in primis naturae conciliationibus honesta actio; consequens enim est et post oritur, ut dixi. est tamen ea secundum na- turam multoque nos ad se expetendam magis hor- tatur quam superiora omnia. Sed ex hoc primum error tollendus est, ne quis sequi existimet, ut duo sint ultima bonorum. etenim, si cui propositum sit conliniare hastam aliquo aut sagittam, sicut nos ultimum in bonis dicimus, [sic illi facere om- nia, quae possit, ut conliniet] huic in eius modi simili- tudine omnia sint facienda, ut conliniet, et tamen, ut omnia faciat, quo propositum adsequatur, sit hoc quasi ultimum, quale nos summum in vita bonum dicimus, illud autem, ut feriat, quasi seligendum, non expeten- dum. ~y Cum autem omnia officia a principiis naturae profi- ciscantur, ab isdem necesse est proficisci ipsam sapien- tiam. sed quem ad modum saepe fit, ut si, qui com- mendatus sit alicui, pluris eum faciat, cui commendatus sit, quam illum, a quo, sic minime mirum est primo nos sapientiae commendari ab initiis naturae, post autem ipsam sapientiam nobis cariorem fieri, quam illa sint, a quibus ad hanc venerimus. atque ut membra nobis ita data sunt, ut ad quandam rationem vivendi data esse appareant, sic appetitio animi, quae $O(RMH/& Graece vocatur, non ad quodvis genus vitae, sed ad quandam formam vivendi videtur data, itemque et ratio et per- ~y fecta ratio. ut enim histrioni actio, saltatori motus non quivis, sed certus quidam est datus, sic vita agenda est certo genere quodam, non quolibet; quod genus con- veniens consentaneumque dicimus. nec enim guber- nationi aut medicinae similem sapientiam esse arbitra- mur, sed actioni illi potius, quam modo dixi, et salta- tioni, ut in ipsa insit, non foris petatur extremum, id est artis effectio. et tamen est etiam aliqua cum his ipsis artibus sapientiae dissimilitudo, propterea quod in illis quae recte facta sunt non continent tamen om- nes partes, e quibus constant; quae autem nos aut recta aut recte facta dicamus, si placet, illi autem appellant $KATORQW/MATA&, omnes numeros virtutis continent. sola enim sapientia in se tota conversa est, quod idem in ~y ceteris artibus non fit. Inscite autem medicinae et gu- bernationis ultimum cum ultimo sapientiae comparatur. sapientia enim et animi magnitudine complectitur et iustitiam, et ut omnia, quae homini accidant, infra se esse iudicet, quod idem ceteris artibus non contingit. tenere autem virtutes eas ipsas, quarum modo feci men- tionem, nemo poterit, nisi statuerit nihil esse, quod inter- sit aut differat aliud ab alio, praeter honesta et turpia. ~y Videamus nunc, quam sint praeclare illa his, quae iam posui, consequentia. cum enim hoc sit extremum _sentis enim, credo, me iam diu, quod $TE/LOS& Graeci dicant, id dicere tum extremum, tum ultimum, tum summum; licebit etiam finem pro extremo aut ultimo dicere_, cum igitur hoc sit extremum, congruenter naturae convenienterque vivere, necessario sequitur om- nes sapientes semper feliciter, absolute, fortunate vivere, nulla re impediri, nulla prohiberi, nulla egere. quod autem continet non magis eam disciplinam, de qua lo- quor, quam vitam fortunasque nostras, id est ut, quod honestum sit, id solum bonum iudicemus, potest id quidem fuse et copiose et omnibus electissimis verbis gravissimisque sententiis rhetorice et augeri et ornari, sed consectaria me Stoicorum brevia et acuta delectant. ~y concluduntur igitur eorum argumenta sic: Quod est bonum, omne laudabile est; quod autem laudabile est, omne est honestum; bonum igitur quod est, honestum est. satisne hoc conclusum videtur? certe; quod enim efficiebatur ex iis duobus, quae erant sumpta, in eo vides esse conclusum. duorum autem, e quibus effecta conclusio est, contra superius dici solet non omne bo- num esse laudabile. nam quod laudabile sit honestum esse conceditur. illud autem perabsurdum, bonum esse aliquid, quod non expetendum sit, aut expetendum, quod non placens, aut, si id, non etiam diligendum; ergo et probandum; ita etiam laudabile; id autem ho- nestum. ita fit, ut, quod bonum sit, it etiam honestum ~y sit. Deinde quaero, quis aut de misera vita possit glori- ari aut de non beata. de sola igitur beata. ex quo ef- ficitur gloriatione, ut ita dicam, dignam esse beatam vitam, quod non possit nisi honestae vitae iure con- tingere. ita fit, ut honesta vita beata vita sit. Et quo- niam is, cui contingit ut iure laudetur, habet insigne quiddam ad decus et ad gloriam, ut ob ea, quae tanta sint, beatus dici iure possit, idem de vita talis viri rec- tissime dicetur. ita, si beata vita honestate cernitur, quod honestum est, id bonum solum habendum est. ~y Quid vero? negarine ullo modo possit [2numquam]2 quemquam stabili et firmo et magno animo, quem for- tem virum dicimus, effici posse, nisi constitutum sit non esse malum dolorem? ut enim qui mortem in malis ponit non potest eam non timere, sic nemo ulla in re potest id, quod malum esse decreverit, non curare id- que contemnere. quo posito et omnium adsensu ad- probato illud adsumitur, eum, qui magno sit animo at- que forti, omnia, quae cadere in hominem possint, despi- cere ac pro nihilo putare. quae cum ita sint, effectum est nihil esse malum, quod turpe non sit. Atque iste vir altus et excellens, magno animo, vere fortis, infra se omnia humana ducens, is, inquam, quem efficere volumus, quem quaerimus, certe et confidere sibi debet ac suae vitae et actae et consequenti et bene de sese iudicare statuens nihil posse mali incidere sapienti. ex quo intellegitur idem illud, solum bonum esse, quod honestum sit, idque esse beate vivere: honeste, id est cum virtute, vivere. ~y Nec vero ignoro varias philosophorum fuisse sen- tentias, eorum dico, qui summum bonum, quod ulti- mum appello, in animo ponerent. quae quamquam vitiose quidam secuti sunt, tamen non modo iis tribus, qui virtutem a summo bono segregaverunt, cum aut voluptatem aut vacuitatem doloris aut prima naturae in summis bonis ponerent, sed etiam alteris tribus, qui mancam fore putaverunt sine aliqua accessione virtu- tem ob eamque rem trium earum rerum, quas supra dixi, singuli singulas addiderunt, _his tamen omnibus eos antepono, cuicuimodi sunt, qui summum bonum ~y in animo atque in virtute posuerunt. sed sunt tamen perabsurdi et ii, qui cum scientia vivere ultimum bo- norum, et qui nullam rerum differentiam esse dixerunt, atque ita sapientem beatum fore, nihil aliud alii mo- mento ullo anteponentem, [2et qui]2, ut quidam Acade- mici constituisse dicuntur, extremum bonorum et sum- mum munus esse sapientis obsistere visis adsensusque suos firme sustinere. his singulis copiose responderi solet, sed quae perspicua sunt longa esse non debent. quid autem apertius quam, si selectio nulla sit ab iis rebus, quae contra naturam sint, earum rerum, quae sint secundum naturam, [2fore ut]2 tollatur omnis ea, quae quaeratur laudeturque, prudentia? Circumscriptis igitur iis sententiis, quas posui, et iis, si quae similes earum sunt, relinquitur ut summum bo- num sit vivere scientiam adhibentem earum rerum, quae natura eveniant, seligentem quae secundum naturam et quae contra naturam sint reicientem, id est conve- nienter congruenterque naturae vivere. ~y Sed in ceteris artibus cum dicitur artificiose, poste- rum quodam modo et consequens putandum est, quod illi $E)PIGENNHMATIKO/N& appellant; cum autem in quo sa- pienter dicimus, id a primo rectissime dicitur. quic- quid enim a sapientia proficiscitur, id continuo debet expletum esse omnibus suis partibus; in eo enim posi- tum est id, quod dicimus esse expetendum. nam ut peccatum est patriam prodere, parentes violare, fana depeculari, quae sunt in effectu, sic timere, sic maerere, sic in libidine esse peccatum est etiam sine effectu. verum ut haec non in posteris et in consequentibus sed in primis continuo peccata sunt, sic ea, quae pro- ficiscuntur a virtute, susceptione prima, non perfectione recta sunt iudicanda. ~y Bonum autem, quod in hoc sermone totiens usur- patum est, id etiam definitione explicatur. sed eorum definitiones paulum oppido inter se differunt et tamen eodem spectant. ego adsentior Diogeni, qui bonum definierit id, quod esset natura absolutum. id autem sequens illud etiam, quod prodesset_$W)FE/LHMA& enim sic appellemus_, motum aut statum esse dixit e na- tura absoluto. cumque rerum notiones in animis fiant, si aut usu aliquid cognitum sit aut coniunctione aut similitudine aut collatione rationis, hoc quarto, quod extremum posui, boni notitia facta est. cum enim ab iis rebus, quae sunt secundum naturam, ascendit ani- ~y mus collatione rationis, tum ad notionem boni pervenit. hoc autem ipsum bonum non accessione neque crescendo aut cum ceteras comparando, sed propria vi sua et sen- timus et appellamus bonum. ut enim mel, etsi dulcissi- mum est, suo tamen proprio genere saporis, non com- paratione cum aliis dulce esse sentitur, sic bonum hoc, de quo agimus, est illud quidem plurimi aestimandum, sed ea aestimatio genere valet, non magnitudine. nam cum aestimatio, quae $A)CI/A& dicitur, neque in bonis nu- merata sit nec rursus in malis, quantumcumque eo ad- dideris, in suo genere manebit. alia est igitur propria aestimatio virtutis, quae genere, non crescendo valet. ~y Nec vero perturbationes animorum, quae vitam insi- pientium miseram acerbamque reddunt, quas Graeci $PA/- $QH& appellant_poteram ego verbum ipsum interpretans morbos appellare, sed non conveniret ad omnia; quis enim misericordiam aut ipsam iracundiam morbum solet dicere? at illi dicunt $PA)QOS&. sit igiur perturbatio, quae nomine ipso vitiosa declarari videtur [nec eae pertur- bationes vi aliqua naturali moventur]. omnesque eae sunt genere quattuor, partibus plures, aegritudo, formido, libido, quamque Stoici communi nomine corporis et animi $H(DONH)N& appellant, ego malo laetitiam appellare, quasi gestientis animi elationem voluptariam. pertur- bationes autem nulla naturae vi commoventur, omnia- que ea sunt opiniones ac iudicia levitatis. itaque his sapiens semper vacabit. ~y Omne autem, quod honestum sit, id esse propter se expetendum commune nobis est cum multorum aliorum philosophorum sententiis. praeter enim tres disciplinas, quae virtutem a summo bono excludunt, ceteris omni- bus philosophis haec est tuenda sententia, maxime ta- men his [Stoicis], qui nihil aliud in bonorum numero nisi honestum esse voluerunt. sed haec quidem est perfacilis et perexpedita defensio. quis est enim, aut quis umquam fuit aut avaritia tam ardenti aut tam ef- frenatis cupiditatibus, ut eandem illam rem, quam adi- pisci scelere quovis velit, non multis partibus malit ad sese etiam omni inpunitate proposita sine facinore quam ~y illo modo pervenire? quam vero utilitatem aut quem fructum petentes scire cupimus illa, quae occulta nobis sunt, quo modo moveantur quibusque de causis ea [2quae]2 versantur in caelo? quis autem tam agrestibus institutis vivit, aut quis [2se]2 contra studia naturae tam vehementer obduravit, ut a rebus cognitione dignis ab- horreat easque sint voluptate aut utilitate aliqua non requirat et pro nihil putet? aut quis est, qui maiorum, aut Africanorum aut eius, quem tu in ore semper habes, proavi mei, ceterorumque virorum fortium atque omni virtute praestantium facta, dicta, consilia cognoscens ~y nulla animo afficiatur voluptate? quis autem honesta in familia institutus et educatus ingenue non ipsa tur- pitudine, etiamsi eum laesura non sit, offenditur? quis animo aequo videt eum, quem inpure ac flagitiose putet vivere? quis non odit sordidos, vanos, leves, futtiles? quid autem dici poterit, si turpitudinem non ipsam per se fugiendam esse statuemus, quo minus homines tene- bras et solitudinem nacti nullo dedecore se abstineant, nisi eos per se foeditate sua turpitudo ipsa deterreat? Innumerabilia dici possunt in hanc sententiam, sed non necesse est. Nihil est enim, de quo minus dubitari possit, quam et honesta expetenda per se et eodem modo tur- pia per se esse fugienda. ~y Constituto autem illo, de quo ante diximus, quod honestum esset, id esse solum bonum, intellegi necesse est pluris id, quod honestum sit, aestimandum esse quam illa media, quae ex eo comparentur. stultitiam autem et timiditatem et iniustitiam et intemperantiam cum dicimus esse fugiendas propter eas res, quae ex ipsis eveniant, non ita dicimus, ut cum illo, quod po- situm est, solum id esse malum, quod turpe sit, haec pugnare videatur oratio, propterea quod ea non ad cor- poris incommodum referuntur, sed ad turpes actiones, quae oriuntur e vitiis. quas enim $KAKI/AS& Graeci appel- lant, vitia malo quam malitias nominare. ~y Ne tu, inquam, Cato, verbis illustribus et id, quod vis, declarantibus! itaque mihi videris Latine docere philosophiam et ei quasi civitatem dare. quae quidem adhuc peregrinari Romae videbatur nec offerre sese nostris sermonibus, et ista maxime propter limatam quandam et rerum et verborum tenuitatem. scio enim esse quosdam, qui quavis lingua philosophari possint; nullis enim partitionibus, nullis definitionibus utuntur ipsique dicunt ea se modo probare, quibus natura ta- cita adsentiatur. itaque in rebus minime obscuris non multus est apud eos disserendi labor. quare attendo te studiose et, quaecumque rebus iis, de quibus hic sermo est, nomina inponis, memoriae mando; mihi enim erit isdem istis fortasse iam utendum. Virtutibus igitur rectissime mihi videris et ad consuetudinem nostrae orationis vitia posuisse contraria. quod enim vitupera- bile est per se ipsum, id eo ipso vitium nominatum puto, vel etiam a vitio dictum vituperari. sin $KAKI/AN malitiam dixisses, ad aliud nos unum certum vitium consuetudo Latina traduceret. nunc omni virtuti vitium contrario nomine opponitur. ~y Tum ille: his igitur ita positis, inquit, sequitur magna contentio, quam tractatam a Peripateticis mollius_est enim eorum consuetudo dicendi non satis acuta propter ignorationem dialecticae_Carneades tuus egregia qua- dam exercitatione in dialecticis summaque eloquentia rem in summum discrimen adduxit, propterea quod pugnare non destitit in omni hac quaestione, quae de bonis et malis appelletur, non esse reum Stoicis cum Peripateticis controversiam, sed nominum, mihi autem nihil tam perspicuum videtur, quam has sententias eorum philosophorum re inter se magis quam verbis dissidere; maiorem multo inter Stoicos et Peripateticos rerum esse aio discrepantiam quam verborum, quippe cum Peri- patetici omnia, quae ipsi bona appellant, pertinere di- cant ad beate vivendum, nostri non ex omni, quod aestimatione aliqua dignum sit, compleri vitam beatam putent. ~y An vero certius quicquam potest, esse quam illorum ratione, qui dolorem in malis ponunt, non posse sa- pientem beatum esse, cum eculeo torqueatur? eorum autem, qui dolorem in malis non habent, ratio certe cogit ut in omnibus tormentis conservetur beata vita sapienti. etenim si dolores eosdem tolerabilius patiun- tur qui excipiunt eos pro patria quam qui leviore de causa, opinio facit, non natura, vim doloris aut maiorem ~y aut minorem. Ne illud quidem est consentaneum, ut, si, cum tria genera bonorum sint, quae sententia est Peripateticorum, eo beatior quisque sit, quo sit corpo- ris aut externis bonis plenior, ut hoc idem adproban- dum sit nobis, ut, qui plura habeat ea, quae in corpore magni aestimantur, sit beatior. illi enim corporis com- modis compleri vitam beatam putant, nostri nihil minus. nam cum ita placeat, ne eorum quidem bonorum, quae nos bona vere appellemus, frequentia beatiorem vitam fieri aut magis expetendam aut pluris aestimandam, certe minus ad beatam vitam pertinet multitudo cor- ~y poris commodorum. etenim, si et sapere expetendum sit et valere, coniunctum utrumque magis expetendum sit quam sapere solum, neque tamen, si utrumque sit aestimatione dignum, pluris sit coniunctum quam sa- pere ipsum separatim. nam qui valitudinem aestimatione aliqua dignam iudicamus neque eam tamen in bonis ponimus, idem censemus nullam esse tantam aestima- tionem, ut ea virtuti anteponatur. quod idem Peripa- tetici non tenent, quibus dicendum est, quae et honesta actio sit et sine dolore, eam magis esse expetendam, quam si esset eadem actio cum dolore. nobis aliter videtur, recte secusne, postea; sed potestne rerum maior esse dissensio? ~y Ut enim obscuratur et offunditur luce solis lumen lucernae, et ut interit [2in]2 magnitudine maris Aegaei stilla mellis, et ut in divitiis Croesi teruncii accessio et gradus unus in ea via, quae est hinc in Indiam, sic, cum sit is bonorum finis, quem Stoici dicunt, omnis ista rerum corporearum aestimatio splendore virtutis et magnitudine obscuretur et obruatur atque intereat ne- cesse est. et quem ad modum oportunitas_sic enim appellemus $E)UKAIRI/AN&_non fit maior productione tem- poris_habent enim suum modum, quae oportuna di- cuntur_, sic recta effectio_$KATO/RQWSIN& enim ita appello, quoniam rectum factum $KATO/RQWMA&_, recta igitur effectio, item convenientia, denique ipsum bonum, quod in eo positum est, ut naturae consentiat, crescendi ~y accessionem nullam habet. ut enim oportunitas illa, sic haec, de quibus dixi, non fiunt temporis productione maiora, ob eamque causam Stoicis non videtur opta- bilior nec magis expetenda beata vita, si sit longa, quam si brevis, utunturque simili; ut, si cothurni laus illa esset, ad pedem apte convenire, neque multi cothurni paucis anteponerentur nec maiores minoribus, sic, quorum omne bonum convenientia atque oportunitate finitur, nec plura paucioribus nec longinquiora brevioribus anteponent. ~y Nec vero satis acute dicunt: si bona valitudo pluris aestimanda sit longa quam brevis, sapientiae quoque usus longissimus quisque sit plurimi. non intellegunt valitudinis aestimationem spatio iudicari, virtutis opor- tunitate, ut videantur qui illud dicant idem hoc esse dicturi, bonam mortem et bonum partum meliorem longum esse quam brevem. non vident alia brevitate ~y pluris aestimari, alia diuturnitate. itaque consentaneum est his, quae dicta sunt, ratione illorum, qui illum bo- norum finem, quod appellamus extremum, quod ulti- mum, crescere putent posse_isdem placere esse alium alio et sapientiorem itemque alium magis alio vel pec- care vel recte facere, quod nobis non licet dicere, qui crescere bonorum finem non putamus. ut enim qui demersi sunt in aqua nihilo magis respirare possunt, si non longe absunt a summo, ut iam iamque possint emergere, quam si etiam tum essent in profundo, nec catulus ille, qui iam adpropinquat ut videat, plus cernit quam is, qui modo est natus, item qui processit ali- quantum ad virtutis habitum nihilo minus in miseria est quam ille, qui nihil processit. Haec mirabilia videri intellego, sed cum certe su- periora firma ac vera sint, his autem ea consentanea et consequentia, ne de horum quidem est veritate du- bitandum. sed quamquam negant nec virtutes nec vitia crescere, tamen utrumque eorum fundi quodam modo et quasi dilatari putant. ~y Divitias autem Diogenes censet eam modo vim ha- bere, ut quasi duces sint ad voluptatem et ad valitudi- nem bonam; sed, etiam uti ea contineant, non idem facere eas in virtute neque in ceteris artibus, ad quas esse dux pecunia potest, continere autem non potest, itaque, si voluptas aut si bona valitudo sit in bonis, divitias quoque in bonis esse ponendas, at, si sapientia bonum sit, non sequi ut etiam divitias bonum esse dicamus. neque ab ulla re, quae non sit in bonis, id, quod sit in bonis, contineri potest, ob eamque causam, quia cognitiones comprehensionesque rerum, e quibus efficiuntur artes, adpetitionem movent, cum divitiae non ~y sint in bonis, nulla ars divitiis contineri potest. quod si de artibus concedamus, virtutis tamen non sit eadem ratio, propterea quod haec plurimae commentationis et exercitationis indigeat, quod idem in artibus non sit, et quod virtus stabilitatem, firmitatem, constantiam to- tius vitae complectatur, nec haec eadem in artibus esse videamus. Deinceps explicatur differentia rerum, quam si non ullam esse diceremus, confunderetur omnis vita, ut ab Aristone, neque ullum sapientiae munus aut opus in- veniretur, cum inter res eas, quae ad vitam degendam pertinerent, nihil omnino interesset, neque ullum di- lectum adhiberi oporteret. itaque cum esset satis con- stitutum id solum esse bonum, quod esset honestum, et id malum solum, quod turpe, tum inter illa, quae nihil valerent ad beate misereve vivendum, aliquid ta- men, quod differret, esse voluerunt, ut essent eorum ~y alia aestimabilia, alia contra, alia neutrum. quae autem aestimanda essent, eorum in aliis satis esse causae, quam ob rem quibusdam anteponerentur, ut in vali- tudine, ut in integritate sensuum, ut in doloris vacuitate, ut gloriae, divitiarum, similium rerum, alia autem non esse eius modi, itemque eorum, quae nulla aestimatione digna essent, partim satis habere causae, quam ob rem reicerentur, ut dolorem, morbum, sensuum amissionem, paupertatem, ignominiam, similia horum, partim non item. hinc est illud exortum, quod Zeno $PROHGME/NON, contraque quod $A)POPROHGME/NON& nominavit, cum uteretur in lingua copiosa factis tamen nominibus ac novis, quod nobis in hac inopi lingua non conceditur; quamquam tu hanc copiosiorem etiam soles dicere. Sed non alie- num est, quo facilius vis verbi intellegatur, rationem huius verbi faciendi Zenonis exponere. ~y Ut enim, inquit, nemo dicit in regia regem ipsum quasi productum esse ad dignitatem (id est enim $PROHG- $ME/NON&), sed eos, qui in aliquo honore sunt, quorum ordo proxime accedit, ut secundus sit, ad regium principatum, sic in vita non ea, quae primo loco sunt, sed ea, quae secundum locum optinent, $PROHGME/NA&, id est producta, nominentur; quae vel ita appellemus_id erit verbum e verbo_vel promota et remota vel, ut dudum diximus, praeposita vel praecipua, et illa reiecta. re enim intellecta in verborum usu faciles esse debemus. ~y quoniam autem omne, quod est bonum, primum locum tenere dicimus, necesse est nec bonum esse nec malum hoc, quod praepositum vel praecipuum nominamus. idque ita definimus; quod sit indifferens cum aestima- tione mediocri; quod enim illi $A)DIA/FORON& dicunt, id mihi ita occurrit, ut indifferens dicerem. neque enim illud fieri poterat ullo modo, ut nihil relinqueretur in mediis, quod aut secundum naturam esse aut contra, nec, cum id relinqueretur, nihil in his poni, quod satis aestima- bile esset, nec hoc posito non aliqua esse praeposita. ~y recte igitur haec facta distinctio est, atque etiam ab iis, quo facilius res perspici possit, hoc simile ponitur: Ut enim, inquiunt, si hoc fingamus esse quasi finem et ultimum, ita iacere talum, ut rectus adsistat, qui ita talus erit iactus, ut cadat rectus, praepositum quiddam ha- bebit ad finem, qui aliter, contra, neque tamen illa prae- positio tali ad eum, quem dixi, finem pertinebit, sic ea, quae sunt praeposita, referuntur illa quidem ad finem, ~y sed ad eius vim naturamque nihil pertinent. Sequitur illa divisio, ut bonorum alia sint ad illud ultimum per- tinentia (sic enim appello, quae $TELIKA/& dicuntur; nam hoc ipsum instituamus, ut placuit, pluribus verbis di- cere, quod uno non poterimus, ut res intellegatur), alia autem efficientia, quae Graeci $POIHTIKA/&, alia utrum- que. de pertinentibus nihil est bonum praeter actiones honestas, de efficientibus nihil praeter amicum, sed et pertinentem et efficientem sapientiam volunt esse. nam quia sapientia est conveniens actio, est [2in]2 illo perti- nenti genere, quod dixi; quod autem honestas actiones adfert et efficit, [id] efficiens dici potest. ~y Haec, quae praeposita dicimus, partim sunt per se ipsa praeposita, partim quod aliquid efficiunt, partim utrumque, per se, ut quidam habitus oris et vultus, ut status, ut motus, in quibus sunt et praeponenda quae- dam et reicienda; alia ob eam rem praeposita dicentur, quod ex se aliquid efficiant, ut pecunia, alia autem ob ~y utramque rem, ut integri sensus, ut bona valitudo. De bona autem fama_quam enim appellant $EU)DOCI/AN, aptius est bonam famam hoc loco appellare quam gloriam_Chrysippus quidem et Diogenes detracta utilitate ne digitum quidem eius causa porrigendum esse dicebant; quibus ego vehementer assentior. qui autem post eos fuerunt, cum Carneadem sustinere non possent, hanc, quam dixi, bonam famam ipsam propter se praepositam et sumendam esse dixerunt, esseque hominis ingenui et liberaliter educati velle bene audire a parentibus, a propinquis, a bonis etiam viris, idque propter rem ipsam, non propter usum, dicuntque, ut liberis consultum velimus, etiamsi postumi futuri sint, propter ipsos, sic futurae post mortem famae tamen esse propter rem, etiam detracto usu, consulendum. ~y Sed cum, quod honestum sit, id solum bonum esse dicamus, consentaneum tamen est fungi officio, cum id officium nec in bonis ponamus nec in malis. est enim aliquid in his rebus probabile, et quidem ita, ut eius ratio reddi possit, ergo ut etiam probabiliter acti ratio reddi possit. est autem officium, quod ita factum est, ut eius facti probabilis ratio reddi possit. ex quo in- tellegitur officium medium quiddam esse, quod neque in bonis ponatur neque in contrariis. quoniamque in iis rebus, quae neque in virtutibus sunt neque in vitiis, est tamen quiddam, quod usui possit esse, tollendum id non est. est autem eius generis actio quoque quae- dam, et quidem talis, ut ratio postulet agere aliquid et facere eorum. quod autem ratione actum est, id officium appellamus. est igitur officium eius generis, quod nec in bonis ponatur nec in contrariis. ~y Atque perspicuum etiam illud est, in istis rebus me- diis aliquid agere sapientem. iudicat igitur, cum agit, officium illud esse. quod quoniam numquam fallitur in iudicando, erit in mediis rebus officium. quod effi- citur hac etiam conclusione rationis: Quoniam enim videmus esse quiddam, quod recte factum appellemus, id autem est perfectum officium, erit [autem] etiam inchoatum, ut, si iuste depositum reddere in recte factis sit, in officiis, ponatur depositum reddere; illo enim addito 'iuste' fit recte factum, per se autem hoc ipsum reddere in officio ponitur. quoniamque non dubium est quin is iis, quae media dicimus, sit aliud sumendum, aliud reiciendum, quicquid ita fit aut dicitur, omne of- ficio continetur. ex quo intellegitur, quoniam se ipsi omnes natura diligant, tam insipientem quam sapientem sumpturum, quae secundum naturam sint, reiecturum- que contraria. ita est quoddam commune officium sa- pientis et insipientis, ex quo efficitur versari in iis, quae media dicamus. ~y Sed cum ab his omnia proficiscantur officia, non sine causa dicitur ad ea referri omnes nostras cogitationes, in his et excessum e vita et in vita mansionem. in quo enim plura sunt quae secundum naturam sunt, huius officium est in vita manere; in quo autem aut sunt plura contraria aut fore videntur, huius officium est de vita excedere. ex quo apparet et sapientis esse ali- quando officium excedere e vita, cum beatus sit, et ~y stulti manere in vita, cum sit miser. nam bonum illud et malum, quod saepe iam dictum est, postea conse- quitur, prima autem illa naturae sive secunda sive con- traria sub iudicium sapientis et dilectum cadunt, estque illa subiecta quasi materia sapientiae. itaque et manendi in vita et migrandi ratio omnis iis rebus, quas supra dixi, metienda. nam neque virtute retinetur [2ille]2 in vita, nec iis, qui sine virtute sunt, mors est oppetenda. et saepe officium est sapientis desciscere a vita, cum sit beatissimus, si id oportune facere possit, quod est convenienter naturae. sic enim censent, oportunitatis esse beate vivere. itaque a sapientia praecipitur se ipsam, si usus sit, sapiens ut relinquat. quam ob rem cum vitiorum ista vis non sit, ut causam afferant mortis voluntariae, perspicuum est etiam stultorum, qui idem miseri sint, officium esse manere in vita, si sint in ma- iore parte rerum earum, quas secundum naturam esse dicimus. et quoniam excedens e vita et manens aeque miser est nec diuturnitas magis ei vitam fugiendam facit, non sine causa dicitur iis, qui pluribus naturalibus frui possint, esse in vita manendum. ~y Pertinere autem ad rem arbitrantur intellegi natura fieri ut liberi a parentibus amentur. a quo initio pro- fectam communem humani generis societatem perse- quimur. quod primum intellegi debet figura membris- que corporum, quae ipsa declarant procreandi a natura habitam esse rationem. neque vero haec inter se con- gruere possent, ut natura et procreari vellet et diligi procreatos non curaret. atque etiam in bestiis vis na- turae perspici potest; quarum in fetu et in educatione laborem cum cernimus, naturae ipsius vocem videmur audire. quare [2ut]2 perspicuum est natura nos a dolore abhorrere, sic apparet a natura ipsa, ut eos, quos ge- ~y nuerimus, amemus, inpelli. ex hoc nascitur ut etiam communis hominum inter homines naturalis sit com- mendatio, ut oporteat hominem ab homine ob id ipsum, quod homo sit, non alienum videri. ut enim in mem- bris alia sunt tamquam sibi nata, ut oculi, ut aures, alia etiam ceterorum membrorum usum adiuvant, ut crura, ut manus, sic inmanes quaedam bestiae sibi so- lum natae sunt, at illa, quae in concha patula pina di- citur, isque, qui enat e concha, qui, quod eam custodit, pinoteres vocatur in eandemque cum se recepit inclu- ditur, ut videatur monuisse ut caveret, itemque formi- cae, apes, ciconiae aliorum etiam causa quaedam faciunt. multo haec coniunctius homines. itaque natura sumus ~y apti ad coetus, concilia, civitates. mundum autem cen- sent regi numine deorum, eumque esse quasi commu- nem urbem et civitatem hominum et deorum, et unum quemque nostrum eius mundi esse partem; ex quo illud natura consequi, ut communem utilitatem nostrae ante- ponamus. ut enim leges omnium salutem singulorum saluti anteponunt, sic vir bonus et sapiens et legibus parens et civilis officii non ignarus utilitati omnium plus quam unius alicuius aut suae consulit. nec magis est vituperandus proditor patriae quam communis utili- tatis aut salutis desertor propter suam utilitatem aut salutem. ex quo fit, ut laudandus is sit, qui mortem oppetat pro re publica, quod deceat cariorem nobis esse patriam quam nosmet ipsos. quoniamque illa vox inhumana et scelerata ducitur eorum, qui negant se recusare quo minus ipsis mortuis terrarum omnium de- flagratio consequatur_quod vulgari quodam versu Graeco pronuntiari solet_, certe verum est etiam iis, qui aliquando futuri sint, esse propter ipsos consulen- ~y dum. ex hac animorum affectione testamenta commen- dationesque morientium natae sunt. quodque nemo in summa solitudine vitam agere velit ne cum infinita quidem voluptatum abundantia, facile intellegitur nos ad coniunctionem congregationemque hominum et ad naturalem communitatem esse natos. Inpellimur autem natura, ut prodesse velimus quam plurimis in primisque ~y docendo rationibusque prudentiae tradendis. itaque non facile est invenire qui quod sciat ipse non tradat alteri; ita non solum ad discendum propensi sumus, verum etiam ad docendum. Atque ut tauris natura datum est ut pro vitulis contra leones summa vi im- petuque contendant, sic ii, qui valent opibus atque id facere possunt, ut de Hercule et de Libero accepimus, ad servandum genus hominum natura incitantur. Atque etiam Iovem cum Optimum et Maximum dicimus cum- que eundem Salutarem, Hospitalem, Statorem, hoc in- tellegi volumus, salutem hominum in eius esse tutela. minime autem convenit, cum ipsi inter nos viles ne- glectique simus, postulare ut diis inmortalibus cari si- mus et ab iis diligamur. Quem ad modum igitur mem- bris utimur prius, quam didicimus, cuius ea causa utili- tatis habeamus, sic inter nos natura ad civilem com- munitatem coniuncti et consociati sumus. quod ni ita se haberet, nec iustitiae ullus esset nec bonitati locus. ~y Et quo modo hominum inter homines iuris esse vincula putant, sic homini nihil iuris esse cum bestiis. prae- clare enim Chrysippus, cetera nata esse hominum causa et deorum, eos autem communitatis et societatis suae, ut bestiis homines uti ad utilitatem suam possint sine iniuria. Quoniamque ea natura esset hominis, ut ei cum genere humano quasi civile ius intercederet, qui id conservaret, eum iustum, qui migraret, iniustum fore. sed quem ad modum, theatrum cum commune sit, recte tamen dici potest eius esse eum locum, quem quisque occuparit, sic in urbe mundove communi non adver- ~y satur ius, quo minus suum quidque cuiusque sit. Cum autem ad tuendos conservandosque homines hominem natum esse videamus, consentaneum est huic naturae, ut sapiens velit gerere et administrare rem publicam atque, ut e natura vivat, uxorem adiungere et velle ex ea liberos. ne amores quidem sanctos a sapiente alienos esse arbitrantur. Cynicorum autem rationem atque vi- tam alii cadere in sapientem dicunt, si qui eius modi forte casus inciderit, ut id faciendum sit, alii nullo modo. ~y Ut vero conservetur omnis homini erga hominem societas, coniunctio, caritas, et emolumenta et detri- menta, quae $W)FELH/MATA& et $BLA/MMATA& appellant, com- munia esse voluerunt; quorum altera prosunt, nocent altera. neque solum ea communia, verum etiam paria esse dixerunt. incommoda autem et commoda_ita enim $EU)XRHSTH/MATA& et $DUSXRHSTH/MATA& appello_com- munia esse voluerunt, paria noluerunt. illa enim, quae prosunt aut quae nocent, aut bona sunt aut mala, quae sint paria necesse est. commoda autem et incommoda in eo genere sunt, quae praeposita et reiecta diximus; ea possunt paria non esse. sed emolumenta communia esse dicuntur, recte autem facta et peccata non haben- tur communia. ~y Amicitiam autem adhibendam esse censent, quia sit ex eo genere, quae prosunt. quamquam autem in ami- citia alii dicant aeque caram esse sapienti rationem amici ac suam, alii autem sibi cuique cariorem suam, tamen hi quoque posteriores fatentur alienum esse a iustitia, ad quam nati esse videamur, detrahere quid de aliquo, quod sibi adsumat. minime vero probatur huic disciplinae, de qua loquor, aut iustitiam aut ami- citiam propter utilitates adscisci aut probari. eaedem enim utilitates poterunt eas labefactare atque perver- tere. etenim nec iustitia nec amicitia esse omnino pot- erunt, nisi ipsae per se expetuntur. ~y Ius autem, quod ita dici appellarique possit, id esse natura, alienumque esse a sapiente non modo iniuriam cui facere, verum etiam nocere. nec vero rectum est cum amicis aut bene meritis consociare aut coniungere iniuriam, gravissimeque et verissime defenditur num- quam aequitatem ab utilitate posse seiungi, et quic- quid aequum iustumque esset, id etiam honestum vi- cissimque, quicquid esset honestum, id iustum etiam atque aequum fore. ~y Ad easque virtutes, de quibus disputatum est, dialecti- cam etiam adiungunt et physicam, easque ambas vir- tutum nomine appellant, alteram, quod habeat rationem, ne cui falso adsentiamur neve umquam captiosa pro- babilitate fallamur, eaque, quae de bonis et malis di- dicerimus, ut tenere tuerique possimus. nam sine hac arte quemvis arbitrantur a vero abduci fallique posse. recte igitur, si omnibus in rebus temeritas ignoratioque vitiosa est, ars ea, quae tollit haec, virtus nominata est. ~y physicae quoque non sine causa tributus idem est ho- nos, propterea quod, qui convenienter naturae victurus sit, ei proficiscendum est ab omni mundo atque ab eius procuratione. nec vero potest quisquam de bonis et malis vere iudicare nisi omni cognita ratione naturae et vitae etiam deorum, et utrum conveniat necne na- tura hominis cum universa. quaeque sunt vetera prae- cepta sapientium, qui iubent tempori parere et se- qui deum et se noscere et nihil nimis, haec sine physicis quam vim habeant_et habent maximam_ videre nemo potest. atque etiam ad iustitiam colendam, ad tuendas amicitias et reliquas caritates quid natura valeat haec una cognitio potest tradere. nec vero pietas adversus deos nec quanta iis gratia debeatur sine ex- plicatione naturae intellegi potest. ~y Sed iam sentio me esse longius provectum, quam proposita ratio postularet. verum admirabilis compo- sitio disciplinae incredibilisque rerum me traxit ordo; quem, per deos inmortales! nonne miraris? quid enim aut in natura, qua nihil est aptius, nihil descriptius, aut in operibus manu factis tam compositum tamque com- pactum et coagmentatum inveniri potest? quid poste- rius priori non convenit? quid sequitur, quod non respondeat superiori? quid non sic aliud ex alio nec- titur, ut, si ullam litteram moveris, labent omnia? nec ~y tamen quicquam est, quod moveri possit. quam gra- vis vero, quam magnifica, quam constans conficitur persona sapientis! qui, cum ratio docuerit, quod ho- nestum esset, id esse solum bonum, semper sit necesse est beatus vereque omnia ista nomina possideat, quae irrideri ab inperitis solent. rectius enim appellabitur rex quam Tarquinius, qui nec se nec suos regere potuit, rectius magister populi_is enim est dictator_quam Sulla, qui trium pestiferorum vitiorum, luxuriae, avari- tiae, crudelitatis, magister fuit, rectius dives quam Crassus, qui nisi eguisset, numquam Euphraten nulla belli causa transire voluisset. recte eius omnia dicentur, qui scit uti solus omnibus, recte etiam pulcher appellabitur_ animi enim liniamenta sunt pulchriora quam corporis_, recte solus liber nec dominationi cuiusquam parens nec oboediens cupiditati, recte invictus, cuius etiamsi cor- pus constringatur, animo tamen vincula inici nulla pos- ~y sint, nec expectet ullum tempus aetatis, uti tum denique iudicetur beatusne fuerit, cum extremum vitae diem morte confecerit, quod ille unus e septem sapientibus non sapienter Croesum monuit; nam si beatus umquam fuisset, beatam vitam usque ad illum a Cyro extructum rogum pertulisset. quod si ita est, ut neque quisquam nisi bonus vir et omnes boni beati sint, quid philoso- phia magis colendum aut quid est virtute divinius? ~xy"t" {1LIBER QUARTUS}1 ~y1 Quae cum dixisset, finem ille. ego autem: Ne tu, inquam, Cato, ista exposuisti, ut tam multa memoriter, ut tam obscura, dilucide. itaque aut omittamus contra omnino velle aliquid aut spatium sumamus ad cogi- tandum; tam enim diligenter, etiam si minus vere_ nam nondum id quidem audeo dicere_, sed tamen accurate non modo fundatam, verum etiam extructam disciplinam non est facile perdiscere. Tum ille: Ain tandem? inquit, cum ego te hac nova lege videam eodem die accusatori respondere et tribus horis perorare, in hac me causa tempus dilaturum pu- tas? quae tamen a te agetur non melior, quam illae sunt, quas interdum optines. quare istam quoque ag- gredere tractatam praesertim et ab aliis et a te ipso saepe, ut tibi deesse non possit oratio. ~y Tum ego: Non mehercule, inquam, soleo temere contra Stoicos, non quo illis admodum assentiar, sed pudore impedior; ita multa dicunt, quae vix intellegam. Obscura, inquit, quaedam esse confiteor, nec tamen ab illis ita dicuntur de industria, sed inest in rebus ipsis obscuritas. Cur igitur easdem res, inquam, Peripateticis decenti- bus verbum nullum est, quod non intellegatur? Easdemne res? inquit, an parum disserui non verbis Stoicos a Peripateticis, sed universa re et tota sententia dissidere? Atqui, inquam, Cato, si istud optinueris, traducas me ad te totum licebit. Putabam equidem satis, inquit, me dixisse. quare ad ea primum, si videtur; sin aliud quid voles, postea. Immo istud quidem, inquam, quo loco quidque, nisi iniquum postulo, arbitratu meo. Ut placet, inquit. etsi enim illud erat aptius, aequum cuique concedere. ~y Existimo igitur, inquam, Cato, veteres illos Platonis auditores, Speusippum, Aristotelem, Xenocratem, deinde eorum, Polemonem, Theophrastum, satis et copiose et eleganter habuisse constitutam disciplinam, ut non esset causa Zenoni, cum Polemonem audisset, cur et ab eo ipso et a superioribus dissideret. quorum fuit haec in- stitutio, in qua animadvertas velim quid mutandum putes nec expectes, dum ad omnia dicam, quae a te dicta sunt; universa enim illorum ratione cum tota ~y vestra confligendum puto. qui cum viderent ita nos esse natos, ut et communiter ad eas virtutes apti esse- mus, quae notae illustresque sunt, iustitiam dico, tem- perantiam, ceteras generis eiusdem_quae omnes si- miles artium reliquarum materia tantum ad meliorem partem et tractatione differunt_, easque ipsas virtutes viderent nos magnificentius appetere et ardentius, ha- bere etiam insitam quandam vel potius innatam cupi- ditatem scientiae natosque esse ad congregationem ho- minum et ad societatem communitatemque generis hu- mani, eaque in maximis ingeniis maxime elucere, totam philosophiam tris in partis diviserunt, quam partitionem ~y a Zenone esse retentam videmus. quarum cum una sit, qua mores conformari putantur, differo eam partem, quae quasi stirps est huius quaestionis. qui sit enim finis bonorum, mox, hoc loco tantum dico, a veteribus Peripateticis Academicisque, qui re consentientes voca- bulis differebant, eum locum, quem civilem recte ap- pellaturi videmur, Graeci $POLITIKO/N&, graviter et copiose esse tractatum. Quam multa illi de re publica scripserunt, quam multa de legibus! quam multa non solum praecepta in artibus, sed etiam exempla in orationibus bene di- cendi reliquerunt! primum enim ipsa illa, quae sub- tiliter disserenda erant, polite apteque dixerunt tum definientes, tum partientes, ut vestri etiam; sed vos ~y squalidius, illorum vides quam niteat oratio. deinde ea, quae requirebant orationem ornatam et gravem, quam magnifice sunt dicta ab illis, quam splendide! de iustitia, [2de temperantia,]2 de fortitudine, de amicitia, de aetate degenda, de philosophia, de capessenda re publica, [de temperantia de fortitudine] hominum non spinas vellen- tium, ut Stoici, nec ossa nudantium, sed eorum, qui gran- dia ornate vellent, enucleate minora dicere. itaque quae sunt eorum consolationes, quae cohortationes, quae etiam monita et consilia scripta ad summos viros! erat enim apud eos, ut est rerum ipsarum natura, sic di- cendi exercitatio duplex. nam, quicquid quaeritur, id habet aut generis ipsius sine personis temporibusque aut his adiunctis facti aut iuris aut nominis controversiam. ergo in utroque exercebantur, eaque disciplina effecit ~y tantam illorum utroque in genere dicendi copiam. To- tum genus hoc Zeno et qui ab eo sunt aut non po- tuerunt [2tueri]2 aut noluerunt, certe reliquerunt. quam- quam scripsit artem rhetoricam Cleanthes, Chrysippus etiam, sed sic, ut, si quis obmutescere concupierit, nihil aliud legere debeat, itaque vides, quo modo loquantur. nova verba fingunt, deserunt usitata. At quanta conantur! mundum hunc omnem oppidum esse nostrum! incendi igitur eos, qui audiunt, vides. quantam res agas, ut Circeiis qui habitet totum hunc mundum suum municipium esse existimet? Quid? ille incendat? restinguet citius, si ardentem acceperit. Ista ipsa, quae tu breviter: regem, dictatorem, divitem solum esse sapientem, a te quidem apte ac rotunde; quippe; habes enim a rhetoribus; illorum vero ista ipsa quam exilia de virtutis vi! quam tantam vo- lunt esse, ut beatum per se efficere possit. pungunt quasi aculeis interrogatiunculis angustis, quibus etiam qui assentiuntur nihil commutantur animo et idem abeunt, qui venerant. res enim fortasse verae, certe graves, non ita tractantur, ut debent, sed aliquanto mi- nutius. ~y Sequitur disserendi ratio cognitioque naturae; nam de summo bono mox, ut dixi, videbimus et ad id ex- plicandum disputationem omnem conferemus. in his igitur partibus duabus nihil erat, quod Zeno commu- tare gestiret. res enim se praeclare habebat, et quidem in utraque parte. quid enim ab antiquis ex eo genere, quod ad disserendum valet, praetermissum est? qui et definierunt plurima et definiendi artes reliquerunt, quod- que est definitioni adiunctum, ut res in partes divida- tur, id et fit ab illis et quem ad modum fieri oporteat traditur; item de contrariis, a quibus ad genera formas- que generum venerunt. Iam argumenti ratione con- clusi caput esse faciunt ea, quae perspicua dicunt, deinde ordinem sequuntur, tum, quid verum sit in sin- ~y gulis, extrema conclusio est. quanta autem ab illis varietas argumentorum ratione concludentium eorum- que cum captiosis interrogationibus dissimilitudo! Quid, quod plurimis locis quasi denuntiant, ut neque sensuum fidem sine ratione nec rationis [2sine]2 sensibus exquira- mus, atque ut eorum alterum ab altero [2ne]2 separe- mus? Quid? ea, quae dialectici nunc tradunt et do- cent, nonne ab illis instituta aut inventa sunt? de qui- bus etsi a Chrysippo maxime est elaboratum, tamen a Zenone minus multo quam ab antiquis; ab hoc autem quaedam non melius quam veteres, quaedam omnino ~y relicta. Cumque duae sint artes, quibus perfecte ratio et oratio compleatur, una inveniendi, altera disserendi, haec posteriorem et Stoici et Peripatetici, priorem autem illi egregie tradiderunt, hi omnino ne attigerunt qui- dem. nam e quibus locis quasi thesauris argumenta depromerentur, vestri ne suspicati quidem sunt, supe- riores autem artificio et via tradiderunt. quae quidem res efficit, ne necesse sit isdem de rebus semper quasi dictata decantare neque a commentariolis suis disce- dere. nam qui sciet ubi quidque positum sit quaque eo veniat, is, etiamsi quid obrutum erit, poterit eruere semperque esse in disputando suus. quod etsi ingeniis magnis praediti quidam dicendi copiam sine ratione consequuntur, ars tamen est dux certior quam natura. aliud est enim poe%28tarum more verba fundere, aliud ea, quae dicas, ratione et arte distinguere. ~y Similia dici possunt de explicatione naturae, qua et hi utuntur et vestri, neque vero ob duas modo causas, quo modo Epicuro videtur, ut pellatur mortis et reli- gionis metus, sed etiam modestiam quandam cognitio rerum caelestium affert iis, qui videant quanta sit etiam apud deos moderatio, quantus ordo, et magnitudinem animi deorum opera et facta cernentibus, iustitiam etiam, cum cognitum habeas quod sit summi rectoris ac do- mini numen, quod consilium, quae voluntas; cuius ad naturam apta ratio vera illa et summa lex a philoso- ~y phis dicitur. inest in eadem explicatione naturae insa- tiabilis quaedam e cognoscendis rebus voluptas, in qua una confectis rebus necessariis vacui negotiis honeste ac liberaliter possimus vivere. Ergo in hac ratione tota de maximis fere rebus Stoici illos secuti sunt, ut et deos esse et quattuor ex rebus omnia constare dicerent. cum autem quaereretur res admodum difficilis, num quinta quaedam natura videretur esse, ex qua ratio et intellegentia oriretur, in quo etiam de animis cuius ge- neris essent quaereretur, Zeno id dixit esse ignem, non nulla deinde aliter, sed ea pauca; de maxima autem re eodem modo, divina mente atque natura mundum universum et eius maximas partis administrari. Ma- teriam vero rerum et copiam apud hos exilem, apud ~y illos uberrimam reperiemus. quam multa ab iis con- quisita et collecta sunt de omnium animantium genere, ortu, membris, aetatibus! quam multa de rebus iis, quae gignuntur e terra! quam multae quamque de variis rebus et causae, cur quidque fiat, et demonstra- tiones, quem ad modum quidque fiat! qua ex omni copia plurima et certissima argumenta sumuntur ad cuiusque rei naturam explicandam. Ergo adhuc, quan- tum equidem intellego, causa non videtur fuisse mu- tandi nominis. non enim, si omnia non sequebatur, idcirco non erat ortus illinc. equidem etiam Epicurum, in physicis quidem, Democriteum puto. pauca mutat vel plura sane; at cum de plurimis eadem dicit, tum certe de maximis. quod idem cum vestri faciant, non satis magnam tribuunt inventoribus gratiam. ~y Sed haec hactenus. nunc videamus, quaeso, de summo bono, quod continet philosophiam, quid tandem attu- lerit, quam ob rem ab inventoribus tamquam a paren- tibus dissentiret. hoc igitur loco, quamquam a te, Cato, diligenter est explicatum, finis hic bonorum [qui con- tinet philosophiam] et quis a Stoicis et quem ad mo- dum diceretur, tamen ego quoque exponam, ut per- spiciamus, si potuerimus, quidnam a Zenone novi sit allatum. cum enim superiores, e quibus planissime Po- lemo, secundum naturam vivere summum bonum esse dixissent, his verbis tria significari Stoici dicunt, unum eius modi, vivere adhibentem scientiam earum rerum, quae natura evenirent. hunc ipsum Zenonis aiunt esse finem declarantem illud, quod a te dictum est, con- ~y venienter naturae vivere. alterum significari idem, ut si diceretur, officia media omnia aut pleraque servantem vivere. hoc sic expositum dissimile est superiori. illud enim rectum est_quod $KATO/RQWMA& dicebas_contin- gitque sapienti soli, hoc autem inchoati cuiusdam officii est, non perfecti, quod cadere in non nullos insipientes potest. tertium autem omnibus aut maximis rebus iis, quae secundum naturam sint, fruentem vivere. hoc non est positum in nostra actione. completur enim et ex eo genere vitae, quod virtute fruitur, et ex iis rebus, quae sunt secundum naturam neque sunt in nostra potestate. sed hoc summum bonum, quod tertia signi- ficatione intellegitur, eaque vita, quae ex summo bono degitur, quia coniuncta ei virtus est, in sapientem solum cadit, isque finis bonorum, ut ab ipsis Stoicis scriptum videmus, a Xenocrate atque ab Aristotele constitutus est. itaque ab iis constitutio illa prima naturae, a qua tu quoque ordiebare, his prope verbis exponitur: ~y Omnis natura vult esse conservatrix sui, ut et salva sit et in genere conservetur suo. ad hanc rem aiunt artis quoque requisitas, quae naturam adiuvarent in quibus ea numeretur in primis, quae est vivendi ars, ut tueatur, quod a natura datum sit, quod desit, ad- quirat. idemque diviserunt naturam hominis in animum et corpus. cumque eorum utrumque per se expetendum esse dixissent, virtutes quoque utriusque eorum per se expetendas esse dicebant, [2et]2 cum animum infinita quadam laude anteponerent corpori, virtutes quoque ~y animi bonis corporis anteponebant. Sed cum sapientiam totius hominis custodem et procuratricem esse vellent, quae esset naturae comes et adiutrix, hoc sapientiae munus esse dicebant, ut [2cum]2 eum tueretur, qui con- staret ex animo et corpore, in utroque iuvaret eum ac contineret. atque ita re simpliciter primo collocata re- liqua subtilius persequentes corporis bona facilem quan- dam rationem habere censebant; de animi bonis accu- ratius exquirebant in primisque reperiebant inesse in iis iustitiae semina primique ex omnibus philosophis natura tributum esse docuerunt, ut ii, qui procreati es- sent, a procreatoribus amarentur, et, id quod temporum ordine antiquius est, ut coniugia virorum et uxorum natura coniuncta esse dicerent, qua ex stirpe orirentur amicitiae cognationum. Atque ab his initiis profecti omnium virtutum et originem et progressionem per- secuti sunt. ex quo magnitudo quoque animi existebat, qua facile posset repugnari obsistique fortunae, quod maximae res essent in potestate sapientis. varietates autem iniuriasque fortunae facile veterum philosopho- ~y rum praeceptis instituta vita superabat. Principiis autem a natura datis amplitudines quaedam bonorum excita- bantur partim profectae a contemplatione rerum occul- tiorum, quod erat insitus menti cognitionis amor, e quo etiam rationis explicandae disserendique cupiditas con- sequebatur; quodque hoc solum animal natum est pu- doris ac verecundiae particeps appetensque coniunctio- num hominum ad societatem animadvertensque in om- nibus rebus, quas ageret aut diceret, ut ne quid ab eo fieret nisi honeste ac decore, his initiis, ut ante dixi, [2et]2 seminibus a natura datis temperantia, modestia, iustitia et omnis honestas perfecte absoluta est. ~y Habes, inquam, Cato, formam eorum, de quibus lo- quor, philosophorum. qua exposita scire cupio quae causa sit, cur Zeno ab hac antiqua constitutione de- sciverit, quidnam horum ab eo non sit probatum; quodne omnem naturam conservatricem sui dixerint, an quod omne animal ipsum sibi commendatum, ut se et salvum in suo genere et incolume vellet, an [2quod]2, cum om- nium artium finis is esset, quem natura maxime quae- reret, idem statui debere de totius arte vitae, an quod, cum ex animo constaremus et corpore, et haec ipsa et eorum virtutes per se esse sumendas. an vero displi- cuit ea, quae tributa est animi virtutibus tanta prae- stantia? an quae de prudentia, de cognitione rerum, de coniunctione generis humani, quaeque ab eisdem de temperantia, de modestia, de magnitudine animi, de omni honestate dicuntur? fatebuntur Stoici haec om- nia dicta esse praeclare, neque eam causam Zenoni ~y desciscendi fuisse. Alia quaedam dicent, credo, magna antiquorum esse peccata, quae ille veri investigandi cupidus nullo modo ferre potuerit. quid enim perver- sius, quid intolerabilius, quid stultius quam bonam vali- tudinem, quam dolorum omnium vacuitatem, quam in- tegritatem oculorum reliquorumque sensuum ponere in bonis potius, quam dicerent nihil omnino inter eas res iisque contrarias interesse? ea enim omnia, quae illi bona dicerent, praeposita esse, non bona, itemque illa, quae in corpore excellerent, stulte antiquos dixisse per se esse expetenda; sumenda potius quam expe- tenda. ea denique omni vita, quae in una virtute con- sisteret, illam vitam, quae etiam ceteris rebus, quae essent secundum naturam, abundaret, magis expeten- dam non esse. sed magis sumendam. cumque ipsa virtus efficiat ita beatam vitam, ut beatior esse non possit, tamen quaedam deesse sapientibus tum, cum sint beatissimi; itaque eos id agere, ut a se dolores, morbos, debilitates repellant. ~y O magnam vim ingenii causamque iustam, cur nova existeret disciplina! Perge porro. sequuntur enim ea, quae tu scientissime complexus es, omnium insipien- tiam, iniustitiam, alia vitia similia esse, omniaque pec- cata esse paria, eosque, qui natura doctrinaque longe ad virtutem processissent, nisi eam plane consecuti essent, summe esse paria, eosque, qui natura doctrinaque longe et improbissimorum quicquam omnino interesse, ut Plato, tantus ille vir, si sapiens non fuerit, nihilo melius quam quivis improbissimus nec beatius vixerit. haec videlicet est correctio philosophiae veteris et emenda- tio, quae omnino aditum habere nullum potest in urbem, in forum, in curiam. quis enim ferre posset ita loquen- tem eum, qui se auctorem vitae graviter et sapienter agendae profiteretur, nomina rerum commutantem, cum- que idem sentiret quod omnes, quibus rebus eandem vim tribueret, alia nomina inponentem, verba modo ~y mutantem, de opinionibus nihil detrahentem? patronusne causae in epilogo pro reo dicens negaret esse malum exilium, publicationem bonorum? haec reicienda esse, non fugienda? nec misericordem iudicem esse opor- tere? in contione autem si loqueretur, si Hannibal ad portas venisset murumque iaculo traiecisset, negaret esse in malis capi, venire, interfici, patriam amittere? an senatus, cum triumphum Africano decerneret, 'quod eius virtute' aut 'felicitate' posset dicere, si neque vir- tus in ullo nisi in sapiente nec felicitas vere dici pot- est? quae est igitur ista philosophia, quae communi more in foro loquitur, in libellis suo? praesertim cum, quod illi suis verbis significent, in eo nihil novetur, [de ipsis rebus nihil mutetur] eaedem res maneant alio ~y modo. quid enim interest, divitias, opes, valitudinem bona dicas anne praeposita, cum ille, qui ista bona dicit, nihilo plus iis tribuat quam tu, qui eadem illa praeposita nominas? itaque homo in primis ingenuus et gravis, dignus illa familiaritate Scipionis et Laelii, Panaetius, cum ad Q. Tuberonem de dolore patiendo scriberet, quod esse caput debebat, si probari posset, nusquam posuit, non esse malum dolore, sed quid esset et quale, quantumque in eo inesset alieni, deinde quae ratio esset perferendi; cuius quidem, quoniam Stoicus fuit, sententia condemnata mihi videtur esse inanitas ista verborum. ~y Sed ut propius ad ea, Cato, accedam, quae a te dicta sunt, pressius agamus eaque, quae modo dixisti, cum iis conferamus, quae tuis antepono. quae sunt igitur communia vobis cum antiquis, iis sic utamur quasi concessis; quae in controversiam veniunt, de iis, si placet, disseramus. Mihi vero, inquit, placet agi subtilius et, ut ipse dixisti, pressius. quae enim adhuc protulisti, popularia sunt, ego autem a te elegantiora desidero. A mene tu? inquam. sed tamen enitar et, si minus ~y multa mihi occurrent, non fugiam ista popularia. sed primum positum sit nosmet ipsos commendatos esse nobis primamque ex natura hanc habere appetitionem, ut conservemus nosmet ipsos. hoc convenit; sequitur illud, ut animadvertamus qui simus ipsi, ut nos, quales oportet esse, servemus. sumus igitur homines. ex animo constamus et corpore, quae sunt cuiusdam modi, nosque oportet, ut prima appetitio naturalis postulat, haec diligere constituereque ex his finem illum summi boni atque ultimi. quem, si prima vera sunt, ita con- stitui necesse est: earum rerum, quae sint secundum ~y naturam, quam plurima et quam maxima adipisci. hunc igitur finem illi tenuerunt, quodque ego pluribus verbis, illi brevius secundum naturam vivere, hoc iis bonorum videbatur extremum. Age nunc isti doceant, vel tu potius_quis enim ista melius?_, quonam modo ab isdem principiis pro- fecti efficiatis, ut honeste vivere_id est enim vel e virtute vel naturae congruenter vivere_summum bo- num sit, et quonam modo aut quo loco corpus subito deserueritis omniaque ea, quae, secundum naturam cum sint, absint a nostra potestate, ipsum denique officium. quaero igitur, quo modo hae tantae commendationes a natura profectae subito a sapientia relictae sint. ~y quodsi non hominis summum bonum quaeremus, sed cuiusdam animantis, is autem esset nihil nisi animus _liceat enim fingere aliquid eius modi, quo verum facilius reperiamus_, tamen illi animo non esset hic vester finis. desideraret enim valitudinem, vacuitatem doloris, appeteret etiam conservationem sui earumque rerum custodiam finemque sibi constitueret secundum naturam vivere, quod est, ut dixi, habere ea, quae secundum naturam sint, vel omnia vel plurima et ma- ~y xima. cuiuscumque enim modi animal constitueris, necesse est, etiamsi id sine corpore sit, ut fingimus, tamen esse in animo quaedam similia eorum, quae sunt in corpore, ut nullo modo, nisi ut exposui, con- stitui possit finis bonorum. Chrysippus autem expo- nens differentias animantium ait alias earum corpore excellere, alias autem animo, non nullas valere utra- que re; deinde disputat, quod cuiusque generis ani- mantium statui deceat extremum. cum autem homi- nem in eo genere posuisset, ut ei tribueret animi ex- cellentiam, summum bonum id constituit, non ut ex- cellere animus, sed ut nihil esse praeter animum vi- deretur. uno autem modo in virtute sola summum bonum recte poneretur, si quod esset animal, quod totum ex mente constaret, id ipsum tamen sic, ut ea mens nihil haberet in se, quod esset secundum na- ~y turam, ut valitudo est. sed id ne cogitari quidem potest quale sit, ut non repugnet ipsum sibi. Sin dicit obscurari quaedam nec apparere, quia valde parva sint, nos quoque concedimus; quod dicit Epi- curus etiam de voluptate, quae minimae sint voluptates, eas obscurari saepe et obrui. sed non sunt in eo genere tantae commoditates corporis tamque productae tem- poribus tamque multae. itaque in quibus propter eorum exiguitatem obscuratio consequitur, saepe ac- cidit, ut nihil interesse nostra fateamur, sint illa necne sint, ut in sole, quod a te dicebatur, lucernam adhibere nihil interest aut teruncium adicere Croesi pecuniae. ~y quibus autem in rebus tanta obscuratio non fit, fieri tamen potest, ut id ipsum, quod interest, non sit magnum. ut ei, qui iucunde vixerit annos decem, si aeque vita iucunda menstrua addatur, quia momentum aliquod habeat ad iucundum accessio, bonum sit; si autem id non concedatur, non continuo vita beata tol- litur. bona autem corporis huic sunt, quod posterius posui, similiora. habent enim accessionem dignam, in qua elaboretur, ut mihi in hoc Stoici iocari videantur interdum, cum ita dicant, si ad illam vitam, quae cum virtute degatur, ampulla aut strigilis accedat, sump- turum sapientem eam vitam potius, quo haec adiecta ~y sint, nec beatiorem tamen ob eam causam fore. hoc simile tandem est? non risu potius quam oratione eiciendum? ampulla enim sit necne sit, quis non iure optimo irrideatur, si laboret? at vero pravitate mem- brorum et cruciatu dolorum si quis quem levet, ma- gnam ineat gratiam, nec si ille sapiens ad tortoris ecu- leum a tyranno iure cogatur, similem habeat vultum et si ampullam perdidisset, sed ut magnum et difficile certamen iniens, cum sibi cum capitali adversario, do- lore, depugnandum videret, excitaret omnes rationes fortitudinis ac patientiae, quarum praesidio iniret illud difficile, ut dixi, magnumque proelium. deinde non quaerimus, quid obscuretur aut intereat, quia sit ad- modum parvum, sed quid tale sit, ut expleat summam. una voluptas e multis obscuratur in illa vita voluptaria, sed tamen ea, quamvis parva sit, pars est eius vitae, quae posita est in voluptate. nummus in Croesi di- vitiis obscuratur, pars est tamen divitiarum. quare obscurentur etiam haec, quae secundum naturam esse dicimus, in vita beata; sint modo partes vitae beatae. ~y Atqui si, ut convenire debet inter nos, est quae- dam appetitio naturalis ea, quae secundum naturam sunt, appetens, eorum omnium est aliquae summa facienda. quo constituto tum licebit otiose ista quaerere, de magnitudine rerum, de excellentia, quanta in quoque sit ad beate vivendum, de istis ipsis ob- scurationibus, quae propter exiguitatem vix aut ne vix quidem appareant. quid, de quo nulla dissensio est? nemo enim est, qui aliter dixerit quin omnium naturarum simile esset id, ad quod omnia referentur, quod est ultimum rerum appetendarum. omnis enim est natura diligens sui. quae est enim, quae se um- quam deserat aut partem aliquam sui aut eius partis habitum aut vim aut ullius earum rerum, quae se- cundum naturam sunt, aut motum aut statum? quae autem natura suae primae institutionis oblita est? nulla profecto [2est]2, quin suam vim retineat a primo ad extremum. quo modo igitur evenit, ut hominis natura sola esset, quae hominem relinqueret, quae oblivisceretur corporis, quae summum bonum non in ~y toto homine, sed in parte hominis poneret? quo modo autem, quod ipsi etiam fatentur constatque inter illud ultimum, de quo quaeritur? tum enim esset simile, si in ceteris quoque naturis id cuique esset ultimum, quod in quaque excelleret. tale enim visum ~y est ultimum Stoicorum. Quid dubitas igitur mutare principia naturae? quid enim dicis omne animal, simul atque sit ortum, applicatum esse ad se diligen- dum esseque in se conservando occupatum? quin potius ita dicis, omne animal applicatum esse ad id, quod in eo sit optimum, et in eius unius occupatum esse custodia, reliquasque naturas nihil aliud agere, nisi ut id conservent, quod in quaque optimum sit? quo modo autem optimum, si bonum praeterea nullum est? sin autem reliqua appetenda sunt, cur, quod est ultimum rerum appetendarum, id non aut ex omnium earum aut ex plurimarum et maximarum appetitione concluditur? ut Phidias potest a primo instituere signum idque perficere, potest ab alio in- choatum accipere et absolvere, huic est sapientia si- milis; non enim ipsa genuit hominem, sed accepit a natura inchoatum. hanc ergo intuens debet insti- tutum illud quasi signum absolvere. ~y Qualem igitur hominem natura inchoavit? et quod est munus, quod opus sapientiae? quid est, quod ab ea absolvi et perfici debeat? si est nihil in eo, quod perficiendum est, praeter motum ingenii quendam, id est rationem, necesse est huic ultimum esse ex virtute agere; rationis enim perfectio est virtus; si est nihil nisi corpus, summa erunt illa: valitudo, vacuitas doloris, pulchritudo, cetera. nunc de hominis summo bono ~y quaeritur; quid igitur dubitamus in tota eius natura quaerere quid sit effectum? cum enim constet inter omnes omne officium munusque sapientiae in hominis cultu esse occupatum, alii_ne me existimes contra Stoicos solum dicere_eas sententias afferunt, ut summum bonum in eo genere ponant, quod sit extra nostram potestatem, tamquam de inanimo aliquo lo- quantur, alii contra, quasi corpus nullum sit hominis, ita praeter animum nihil curant, cum praesertim ipse quoque animus non inane nescio quid sit_neque enim id possum intellegere_, sed in quodam genere corporis, ut ne is quidem virtute una contentus sit, sed appetat vacuitatem doloris. quam ob rem utri- que idem faciunt, ut si laevam partem neglegerent, dexteram tuerentur, aut ipsius animi, ut fecit Eril- lus, cognitionem amplexarentur, actionem relinquerent. eorum enim omnium multa praetermittentium, dum eligant aliquid, quod sequantur, quasi curta sententia; at vero illa perfecta atque plena eorum, qui cum de hominis summo bono quaerent, nullam in eo neque animi neque corporis partem vacuam tutela relique- runt. ~y Vos autem, Cato, quia virtus, ut omnes fatemur, altissimum locum in homine et maxime excellentem tenet, et quod eos, qui sapientes sunt, absolutos et perfectos putamus, aciem animorum nostrorum vir- tutis splendore praestringitis. in omni enim animante est summum aliquid atque optimum, ut in equis, in canibus, quibus tamen et dolore vacare opus est et valere; sic igitur in homine perfectio ista in eo po- tissimum, quod est optimum, id est in virtute, lau- datur. itaque mihi non satis videmini considerare quod iter sit naturae quaeque progressio. non enim, quod facit in frugibus, ut, cum ad spicam perduxerit ab herba, relinquat et pro nihilo habeat herbam, idem facit in homine, cum eum ad rationis habitum perduxit. semper enim ita adsumit aliquid, ut ea, ~y quae prima dederit, non deserat. itaque sensibus rationem adiunxit et ratione effecta sensus non reli- quit. Ut si cultura vitium, cuius hoc munus est, ut efficiat, ut vitis cum partibus suis omnibus quam optime se habeat_, sed sic intellegamus_licet enim, ut vos quoque soletis, fingere aliquid docendi causa_: si igitur illa cultura vitium in vite insit ipsa, cetera, credo, velit, quae ad colendam vitem attinebunt, sicut antea, se autem omnibus vitis partibus praeferat sta- tuatque nihil esse melius in vite quam se. similiter sensus, cum accessit ad naturam, tuetur illam quidem, sed etiam se tuetur; cum autem assumpta ratio est, tanto in dominatu locatur, ut omnia illa prima na- ~y turae huius tutelae subiciantur. itaque non discedit ab eorum curatione, quibus praeposita vitam omnem debet gubernare, ut mirari satis istorum inconstan- tiam non possim. naturalem enim appetitionem, quam vocant $O(RMH/N&, itemque officium, ipsam etiam virtutem tuentem volunt esse earum rerum, quae secundum naturam sunt. cum autem ad summum bonum volunt pervenire, transiliunt omnia et duo nobis opera pro uno relinquunt, ut alia sumamus, alia expetamus, potius quam uno fine utrumque concluderent. ~y At enim iam dicitis virtutem non posse constitui, si ea, quae extra virtutem sint, ad beate vivendum pertineant. quod totum contra est. introduci enim vir- tus nullo modo potest, nisi omnia, quae leget quae- que reiciet, unam referentur ad summam. nam si %omnino nos% neglegemus, in Aristonea vitia inci- demus et peccata obliviscemurque quae virtuti ipsi principia dederimus; sin ea non neglegemus neque tamen ad finem summi boni referemus, non multum ab Erilli levitate aberrabimus. duarum enim vitarum nobis erunt instituta capienda. facit enim ille duo seiuncta ultima bonorum, quae ut essent vera, con- iungi debuerunt; nunc ita separantur, ut disiuncta ~y sint, quo nihil potest esse perversius. Itaque contra est, ac dicitis; nam constitui virtus nullo modo potest, nisi ea, quae sunt prima naturae, ut ad summam per- tinentia tenebit. quaesita enim virtus est, non quae relinqueret naturam, sed quae tueretur. at illa, ut vobis placet, partem quandam tuetur, reliquam deserit. Atque ipsa hominis institutio si loqueretur, hoc diceret, primos suos quasi coeptus appetendi fuisse, ut se conservaret in ea natura, in qua ortus esset. nondum autem explanatum satis erat, quid maxime natura vellet. explanetur igitur. quid ergo aliud in- tellegetur nisi uti ne quae pars naturae neglegatur? in qua si nihil est praeter rationem, sit in una virtute finis bonorum; sin est etiam corpus, ista explanatio naturae nempe hoc effecerit, ut ea, quae ante expla- nationem tenebamus, relinquamus. ergo id est con- ~y venienter naturae vivere, a natura discedere. ut qui- dam philosophi, cum a sensibus profecti maiora quae- dam et diviniora vidissent, sensus reliquerunt, sic isti, cum ex appetitione rerum virtutis pulchritudinem aspexissent, omnia, quae praeter virtutem ipsam vi- derant, abiecerunt obliti naturam omnem appeten- darum rerum ita late patere, ut a principiis perma- naret ad fines, neque intellegunt se rerum illarum pulchrarum atque admirabilium fundamenta sub- ducere. ~y Itaque mihi videntur omnes quidem illi errasse, qui finem bonorum esse dixerunt honeste vivere, sed alius alio magis, Pyrrho scilicet maxime, qui virtute constituta nihil omnino, quod appetendum sit, relin- quat, deinde Aristo, qui nihil relinquere non est ausus, introduxit autem, quibus commotus sapiens appeteret aliquid, quodcumque in mentem incideret, et quod- cumque tamquam occurreret. is hoc melior quam Pyrrho, quod aliquod genus appetendi dedit, deterior quam ceteri, quod penitus a natura recessit. Stoici autem, quod finem bonorum in una virtute ponunt, similes sunt illorum; quod autem principium officii quaerunt, melius quam Pyrrho; quod ea non occur- rentia fingunt, vincunt Aristonem; quod autem ea, quae ad naturam accommodata et per se assumenda esse dicunt, non adiungunt ad finem bonorum, de- sciscunt a natura et quodam modo sunt non dissimiles Aristonis. ille enim occurrentia nescio quae commini- scebatur; hi autem ponunt illi quidem prima naturae, sed ea seiungunt a finibus et a summa bonorum; quae cum praeponunt, ut sit aliqua rerum selectio, naturam videntur sequi; cum autem negant ea quicquam ad beatam vitam pertinere, rursus naturam relinquunt. ~y Atque adhuc ea dixi, causa cur Zenoni non fuisset, quam ob rem a superiorum auctoritate discederet. nunc reliqua videamus, nisi aut ad haec, Cato, dicere aliquid vis aut nos iam longiores sumus. Neutrum vero, inquit ille. nam et a te perfici istam disputationem volo, nec tua mihi oratio longa videri potest. Optime, inquam. quid enim mihi potest esse opta- tius quam cum Catone, omnium virtutum auctore, de ~y virtutibus disputare? sed primum illud vide, gravis- simam illam vestram sententiam, quae familiam ducit, honestum quod sit, id esse bonum solum honesteque vivere bonorum finem, communem fore vobis cum omnibus, qui in una virtute constituunt finem bonorum, quodque dicitis, informari non posse virtutem, si quic- quam, nisi quod honestum sit, numeretur, idem dicetur ab illis, modo quos nominavi. mihi autem aequius videbatur Zenonem cum Polemone disceptantem, a quo quae essent principia naturae acceperat, a com- munibus initiis progredientem videre ubi primum in- sisteret et unde causa controversiae nasceretur, non stantem cum iis, qui ne dicerent quidem sua summa bona esse a natura profecta, uti isdem argumentis, quibus illi uterentur, isdemque sententiis. ~y Minime vero illud probo, quod, cum docuistis, ut vobis videmini, bonum solum esse, quod honestum sit, tum rursum dicitis initia proponi necesse esse apta et accommodata naturae, quorum ex selectione vir- tus possit existere. non enim in selectione virtus ponenda erat, ut id ipsum, quod erat bonorum ulti- mum, aliud aliquid adquireret. nam omnia, quae sumenda quaeque legenda aut optanda sunt, inesse debent in summa bonorum, ut is, qui eam adeptus sit, nihil praeterea desideret. videsne ut, quibus summa est in voluptate, perspicuum sit quid iis faciendum sit aut non faciendum? ut nemo dubitet, eorum omnia officia quo spectare, quid sequi, quid fugere debeant? sit hoc ultimum bonorum, quod nunc a me defenditur; apparet statim, quae sint officia, quae actiones. vobis autem, quibus nihil est aliud propositum nisi rectum atque honestum, unde officii, unde agendi principium ~y nascatur non reperietis. Hoc igitur quaerentes omnes, et ii, qui quodcumque in mentem veniat aut quod- cumque occurrat se sequi dicent, et vos ad naturam revertemini. quibus natura iure responderit non esse verum aliunde finem beate vivendi, a se principia rei gerendae peti; esse enim unam rationem, qua et prin- cipia rerum agendarum et ultima bonorum contine- rentur, atque ut Aristonis esset explosa sententia di- centis nihil differre aliud ab alio, nec esse res ullas praeter virtutes et vitia, inter quas quicquam omnino interesset, sic errare Zenonem, qui nulla in re nisi in virtute aut vitio propensionem ne minimi quidem mo- menti ad summum bonum adipiscendum esse diceret et, cum ad beatam vitam nullum momentum cetera haberent, ad appetitionem tamen rerum esse in iis momenta diceret; quasi vero haec appetitio non ad ~y summi boni adeptionem pertineret! Quid autem mi- nus consentaneum est quam quod aiunt cognito summo bono reverti se ad naturam, ut ex ea petant agendi principium, id est officii? non enim actionis aut of- ficii ratio impellit ad ea, quae secundum naturam sunt, petenda, sed ab iis et appetitio et actio commovetur. Nunc venio ad tua illa brevia, quae consectaria esse dicebas, et primum illud, quo nihil potest brevius: Bonum omne laudabile, laudabile autem honestum, bonum igitur omne honestum. O plumbeum pugionem! quis enim tibi primum illud concesserit? _quo qui- dem concesso nihil opus est secundo; si enim omne ~y bonum laudabile est, omne honestum est_quis tibi ergo istud dabit praeter Pyrrhonem, Aristonem eo- rumve similes, quos tu non probas? Aristoteles, Xeno- crates, tota illa familia non dabit, quippe qui vali- tudinem, vires, divitias, gloriam, multa alia bona esse dicant, laudabilia non dicant. et his quidem ita non sola virtute finem bonorum contineri putant, ut rebus tamen omnibus virtutem anteponant; quid censes eos esse facturos, qui omnino virtutem a bonorum fine segregaverunt, Epicurum, Hieronymum, illos etiam, si ~y qui Carneadeum finem tueri volunt? iam aut Callipho aut Diodorus quo modo poterunt tibi istud concedere, qui ad honestatem aliud adiungant, quod ex eodem genere non sit? placet igitur tibi, Cato, cum res sumpseris non concessas, ex illis efficere, quod velis? Iam ille sorites [2est]2, quo nihil putatis esse vitiosius: quod bonum sit, id esse optabile, quod optabile, id expetendum, quod expetendum, id laudabile, deinde reliqui gradus. sed ego in hoc resisto; eodem modo enim tibi nemo dabit, quod expetendum sit, id esse laudabile. illud vero minime consectarium, sed in primis hebes, illorum scilicet, non tuum, gloriatione dignam esse beatam vitam, quod non possit sine ~y honestate contingere, ut iure quisquam glorietur. dabit hoc Zenoni Polemo, etiam magister eius et tota illa gens et reliqui, qui virtutem omnibus rebus multo anteponentes adiungunt ei tamen aliquid summo in bono finiendo. si enim virtus digna est gloriatione, ut est, tantumque praestat reliquis rebus, ut dici vix possit, et beatus esse poterit virtute una praeditus carens ceteris, nec tamen illud tibi concedetur, praeter virtutem nihil in bonis esse ducendum. illi autem, quibus summum bonum sine virtute est, non dabunt fortasse vitam beatam habere, in quo iure possit glo- riari, etsi illi quidem etiam voluptates faciunt inter- ~y dum gloriosas. vides igitur te aut ea sumere, quae non concedantur, aut ea, quae etiam concessa te nihil iuvent. Equidem in omnibus istis conclusionibus hoc pu- tarem philosophia nobisque dignum, et maxime, cum summum bonum quaereremus, vitam nostram, con- silia, voluntates, non verba corrigi. quibus enim. potest istis, quae te, ut ais, delectant, brevibus et acutis auditis de sententia decedere? nam cum expectant et avent audire cur dolor malum non sit, dicunt illi asperum esse dolere, molestum, odiosum, contra na- turam, difficile toleratu, sed, quia nulla sit in dolore nec fraus nec improbitas nec malitia nec culpa nec turpitudo, non esse illud malum. haec qui audierit, ut ridere non curet, discedet tamen nihilo firmior ad ~y dolorem ferendum, quam venerat. tu autem negas fortem esse quemquam posse, qui dolorem malum putet. cur fortior sit, si illud, quod tute concedis, asperum et vix ferendum putabit? ex rebus enim timiditas, non ex vocabulis nascitur. Et ais, si una littera commota sit, fore tota ut labet disciplina. utrum igitur tibi litteram videor an totas paginas commovere? ut enim sit apud illos, id quod est a te laudatum, ordo rerum conservatus et omnia inter se apta et conexa_sic enim aiebas_, tamen persequi non debemus, si a falsis principiis profecta ~y congruunt ipsa sibi et a proposito non aberrant. in prima igitur constitutione Zeno tuus a natura recessit, cumque summum bonum posuisset in ingenii praestan- tia, quam virtutem vocamus, nec quicquam aliud bo- num esse dixisset, nisi quod esset honestum, nec vir- tutem posse constare, si in ceteris rebus esset quic- quam, quod aliud alio melius esset aut peius, his pro- positis tenuit prorsus consequentia. recte dicis; negare non possum. sed ita falsa sunt ea, quae consequuntur, ut illa, e quibus haec nata sunt, vera esse non possint. ~y docent enim nos, ut scis, dialectici, si ea, quae rem aliquam sequantur, falsa sint, falsam illam ipsam esse, quam sequantur. ita fit illa conclusio non solum vera, sed ita perspicua, ut dialectici ne rationem quidem reddi putent oportere: si illud, hoc; non autem hoc; igitur ne illud quidem. sic consequentibus vestris sub- latis prima tolluntur. quae sequuntur igitur? omnes, qui non sint sapientes, aeque miseros esse, sapientes omnes summe beatos, recte facta omnia aequalia, om- nia peccata paria; quae cum magnifice primo dici vide- rentur, considerata minus probabantur. sensus enim cuiusque et natura rerum atque ipsa veritas clamabat quodam modo non posse [2se]2 adduci, ut inter eas res, quas Zeno exaequaret, nihil interesset. ~y Postea tuus ille Poenulus_scis enim Citieos, clientes tuos, e Phoenica profectos_, homo igitur acutus, causam non optinens repugnante natura verba versare coepit et primum rebus iis, quas nos bonas ducimus, concessit, ut haberentur aestimabiles et ad naturam accommodatae, faterique coepit sapienti, hoc est summe beato, commodius tamen esse si ea quo- que habebat, quae bona non audet appellare, naturae accommodata esse concedit, negatque Platonem, si sapiens non sit, eadem esse in causa, qua tyrannum Dionysium; huic mori optimum esse propter despera- tionem sapientiae, illi propter spem vivere. peccata autem partim esse tolerabilia, partim nullo modo, propterea quod alia peccata plures, alia pauciores quasi numeros officii praeterirent. iam insipientes alios ita esse, ut nullo modo ad sapientiam possent pervenire, alios, qui possent, si id egissent, sapientiam ~y consequi. hic loquebantur aliter atque omnes, sentie- bat idem, quod ceteri. nec vero minoris aestimanda ducebat ea, quae ipse bona negaret esse, quam illi, qui ea bona esse dicebant. quid igitur voluit sibi, qui illa mutaverit? saltem aliquid de pondere de- traxisset et paulo minoris aestimavisset ea quam Peripatetici, ut sentire quoque aliud, non solum dicere videretur. Quid? de ipsa beata vita, ad quam omnia referuntur, quae dicitis? negatis eam esse, quae ex- pleta sit omnibus iis rebus, quas natura desideret, totamque eam in una virtute ponitis; cumque omnis controversia aut de re soleat aut de nomine esse, utraque earum nascitur, si aut res ignoratur aut erratur in nomine. quorum si neutrum est, opera danda est, ut verbis utamur quam usitatissimis et ~y quam maxime aptis, id est rem declarantibus. num igitur dubium est, quin, si in re ipsa nihil peccatur a superioribus, verbis illi commodius utantur? vide- amus igitur sententias eorum, tum ad verba redeamus. Dicunt appetitionem animi moveri, cum aliquid ei secundum naturam esse videatur, omniaque, quae secundum naturam sint, aestimatione aliqua digna eaque pro eo, quantum in quoque sit ponderis, esse aestimanda, quaeque secundum naturam sint, partim nihil habere in sese eius appetitionis, de qua saepe iam diximus, quae nec honesta nec laudabilia dican- tur, partim, quae voluptatem habeant in omni ani- mante, sed in homine rationem etiam. ex ea quae sint apta, ea honesta, ea pulchra, ea laudabilia, illa autem superiora naturalia nominantur, quae coniuncta cum honestis vitam beatam perficiunt et absolvunt. ~y omnium autem eorum commodorum, quibus non illi plus tribuunt, qui illa bona esse dicunt, quam Zeno, qui negat, longe praestantissimum esse, quo ho- nestum esset atque laudabile. sed si duo honesta pro- posita sint, alterum cum valitudine, alterum cum morbo, non esse dubium, ad utrum eorum natura nos ipsa deductura sit. sed tamen tantam vim esse ho- nestatis, tantumque eam rebus omnibus praestare et excellere, ut nullis nec suppliciis nec praemiis demo- veri possit ex eo, quod rectum esse decreverit, omnia- que, quae dura, difficilia, adversa videantur, ea vir- tutibus iis, quibus a natura essemus ornati, opteri posse, non faciles illas quidem [2res]2 nec contemnendas _quid enim esset in virtute tantum?_, sed ut hoc iudicaremus, non esse in iis partem maximam positam ~y beate aut secus vivendi. Ad summam ea, quae Zeno aestimanda et sumenda et apta naturae esse dixit, eadem illi bona appellant, vitam autem beatam illi eam, quae constaret ex iis rebus, quas dixi, aut pluri- mis aut gravissimis. Zeno autem, quod suam, quod propriam speciem habeat, cur appetendum sit, id solum bonum appellat, beatam autem vita eam solam, quae cum virtute degatur. Si de re disceptari oportet, nulla mihi tecum, Cato, potest esse dissensio. nihil est enim, de quo aliter tu sentias atque ego, modo commutatis verbis ipsas res conferamus. nec hoc ille non vidit, sed verborum magni- ficentia est et gloria delectatus. qui si ea, quae dicit, ita sentiret, ut verba significant, quid inter eum et vel Pyrrhonem vel Aristonem interesset? sin autem eos non probabat, quid attinuit cum iis, quibuscum re ~y concinebat, verbis discrepare? quid, si reviviscant Platonis illi et deinceps qui eorum auditores fuerunt, et tecum ita loquantur? 'Nos cum te, M. Cato, stu- diosissimum philosophiae, iustissimum virum, opti- mum iudicem, religiosissimum testem, audiremus, ad- mirati sumus, quid esset cur nobis Stoicos anteferres, qui de rebus bonis et malis sentirent ea, quae ab hoc Polemone Zeno cognoverat, nominibus uterentur iis, quae prima specie admirationem, re explicata risum moverent. tu autem, si tibi illa probabantur, cur non propriis verbis ea tenebas? sin te auctoritas commo- vebat, nobisne omnibus et Platoni ipsi nescio quem illum anteponebas? praesertim cum in re publica prin- ceps esse velles ad eamque tuendam cum summa tua dignitate maxime a nobis ornari atque instrui posses. [2a]2 nobis enim ista quaesita, a bonis descripta, notata, praecepta sunt, omniumque rerum publicarum rec- tionis genera, status, mutationes, leges etiam et in- stituta ac mores civitatum perscripsimus. eloquentiae vero, quae et principibus maximo ornamento est, et qua te audimus valere plurimum, quantum tibi ex monumentis nostris addidisses!' Ea cum dixissent, quid tandem talibus viris responderes? ~y Rogarem te, inquit, ut diceres pro me tu idem, qui illis orationem dictavisses, vel potius paulum loci mihi, ut iis responderem, dares, nisi et te audire nunc mallem et istis tamen alio tempore responsurus essem, tum scilicet, cum tibi. Atque, si verum respondere velles, Cato, haec erant dicenda, non eos tibi non probatos, tantis ingeniis homines tantaque auctoritate, sed te animadvertisse, quas res illi propter antiquitatem parum vidissent, eas a Stoicis esse perspectas, eisdemque de rebus hos cum acutius disseruisse, tum sensisse gravius et fortius, quippe qui primum valitudinem bonam expetendam negent esse, eligendam dicant, nec quia bonum sit valere, sed quia sit non nihilo aestimandum_neque tamen pluris [quam] illis videtur, qui illud non dubi- tant bonum dicere_, hoc vero te ferre non potuisse, quod antiqui illi quasi barbati, ut nos de nostris solemus dicere, crediderint, eius, qui honeste viveret, si idem etiam bene valeret, bene audiret, copiosus esset, optabiliorem fore vitam melioremque et magis expetendam quam illius, qui aeque vir bonus 'multis modis' esset, ut Ennii Alcmaeo, 'circumventus mo%98rbo, ~y exilio atque inopia.' illi igitur antiqui non tam acute optabiliorem illam vitam putant, praestantiorem, bea- tiorem, Stoici autem tantum modo praeponendam in seligendo, non quo beatior ea vita sit, sed quod ad naturam accommodatior. Et, qui sapientes non sint, omnes aeque esse mi- seros, Stoici hoc videlicet viderunt, illos autem id fugerat superiores, qui [2non]2 arbitrabantur homines sceleribus et parricidiis inquinatos nihilo miseriores esse quam eos, qui, cum caste et integre viverent, non- dum perfectam illam sapientiam essent consecuti. at- ~y que hoc loco similitudines eas, quibus illi uti solent, dissimillimas proferebas. quis enim ignorat, si plures ex alto emergere velint, propius fore eos quidem ad respirandum, qui ad summam iam aquam adpropin- quent, sed nihilo magis respirare posse quam eos, qui sint in profundo? nihil igitur adiuvat procedere et progredi in virtute, quo minus miserrimus sit, ante quam ad eam pervenerit, quoniam in aqua nihil adiuvat, et, quoniam catuli, qui iam dispecturi sunt, caeci aeque et ii, qui modo nati, Platonem quoque necesse est, quoniam nondum videbat sapientiam, ~y aeque caecum animo ac Phalarim fuisse? ista similia non sunt, Cato, in quibus quamvis multum processeris tamen illud in eadem causa est, a quo abesse velis, donec evaseris; nec enim ille respirat, ante quam emersit, et catuli aeque caeci, prius quam dispexerunt, ac si ita futuri semper essent. illa sunt similia: hebes acies est cuipiam oculorum, corpore alius senescit; hi curatione adhibita levantur in dies, valet alter plus cotidie, alter videt. his similes sunt omnes, qui virtuti student; levantur vitiis, levantur erroribus, nisi forte censes Ti. Gracchum patrem [2non]2 beatiorem fuisse quam filium, cum alter stabilire rem publicam stu- duerit, alter evertere. nec tamen ille erat sapiens_ quis enim hoc aut quando aut ubi aut unde?_; sed quia studebat laudi et dignitati, multum in virtute pro- ~y cesserat. conferam avum tuum Drusum cum C. Grac- cho, eius fere aequali? quae hic rei publicae vulnera inponebat, eadem ille sanabat. si nihil est, quod tam miseros faciat quam inpietas et scelus, ut iam omnes insipientes sint miseri, quod profecto sunt, non est tamen aeque miser, qui patriae consulit, et is, qui illam extinctam cupit. Levatio igitur vitiorum magna fit in iis, qui habent ad virtutem progressionis ali- ~y quantum. vestri autem progressionem ad virtutem fieri aiunt, levationem vitiorum fieri negant. at quo utantur homines acuti argumento ad probandum, operae pretium est considerare. quarum, inquit, artium summae crescere possunt, earum etiam contrariorum summa poterit augeri; ad virtutis autem summam accedere nihil potest; ne vitia quidem igitur crescere poterunt, quae sunt virtutum contraria. utrum igitur tandem perspicuisne dubia aperiuntur, an dubiis per- spicua tolluntur? atque hoc perspicuum est, vitia alia [in] aliis esse maiora, illud dubium, ad id, quod sum- mum bonum dicitis, ecquaenam possit fieri accessio. vos autem cum perspicuis dubia debeatis illustrare, ~y dubiis perspicua conamini tollere. itaque rursus eadem ratione, qua sum paulo ante usus, haerebitis. si enim propterea vitia alia aliis maiora non sunt, quia ne ad finem quidem bonorum eum, quem vos facitis, quic- quam potest accedere, quoniam perspicuum est vitia non esse omnium paria, finis bonorum vobis mutandus est. teneamus enim illud necesse est, cum consequens aliquod falsum sit, illud, cuius id consequens sit, non posse esse verum. Quae est igitur causa istarum angustiarum? glo- riosa ostentatio in constituendo summo bono. cum enim, quod honestum sit, id solum bonum esse con- firmatur, tollitur cura valitudinis, diligentia rei fami- liaris, administratio rei publicae, ordo gerendorum negotiorum, officia vitae, ipsum denique illud hone- stum, in quo uno vultis esse omnia, deserendum est. quae diligentissime contra Aristonem dicuntur a Chry- sippo. ex ea difficultate illae 'fallaciloquae', ut ait ~y Accius, 'malitiae' natae sunt. quod enim sapientia, pedem ubi poneret, non habebat sublatis officiis om- nibus, officia autem tollebantur dilectu omni et dis- crimine remoto, quae esse [2non]2 poterant rebus om- nibus sic exaequatis, ut inter eas nihil interesset, ex his angustiis ista evaserunt deteriora quam Aristonis. illa tamen simplicia, vestra versuta. roges enim Ari- stonem, bonane ei videantur haec: vacuitas doloris, divitiae, valitudo; neget. quid? quae contraria sunt his, malane? nihilo magis. Zenonem roges; respon- deat totidem verbis. admirantes quaeramus ab utro- que, quonam modo vitam agere possimus, si nihil interesse nostra putemus, valeamus aegrine simus, vacemus an cruciemur dolore, frigus, famem propul- sare possimus necne possimus. Vives, inquit Aristo, magnifice atque praeclare, quod erit cumque visum ages, numquam angere, numquam cupies, numquam ~y timebis. Quid Zeno? Portenta haec esse dicit, neque ea ratione ullo modo posse vivi; se dicere inter honestum et turpe nimium quantum, nescio quid inmensum, inter ceteras res nihil omnino interesse. ~y idem adhuc; audi reliqua et risum contine, si potes: Media illa, inquit, inter quae nihil interest, tamen eius modi sunt, ut eorum alia eligenda sint, alia reicienda, alia omnino neglegenda, hoc est, ut eorum alia velis, alia nolis, alia non cures. _At modo dixeras nihil in istis rebus esse, quod interesset. _Et nunc idem dico, inquiet, sed ad virtutes et ad vitia nihil interesse. ~y _Quis istud, quaeso, nesciebat? verum audiamus. _ Ista, inquit, quae dixisti, valere, locupletem esse, non dolere, bona non dico, sed dicam Graece $PROHGME/NA&, Latine autem producta_sed praeposita aut praecipua malo, sit tolerabilius et mollius_; illa autem, morbum, egestatem, dolore, non appello mala, sed, si libet, reiectanea. itaque illa non dico me expetere, sed legere, nec optare, sed sumere, contraria autem non fugere, sed quasi secernere. Quid ait Aristoteles reliquique Platonis alumni? Se omnia, quae secundum naturam sint, bona appellare, quae autem contra, mala. Videsne igitur Zenonem tuum cum Aristone verbis concinere, re dissidere, cum Aristotele et illis re con- sentire, verbis discrepare? cur igitur, cum de re con- veniat, non malumus usitate loqui? aut doceat pa- ratiorem me ad contemnendam pecuniam fore, si illam in rebus praepositis quam si in bonis duxero, for- tioremque in patiendo dolore, si eum asperum et dif- ficilem perpessu et contra naturam esse quam si ~y malum dixero. Facete M. Piso, familiaris noster, et alia multa et hoc loco Stoicos irridebat: 'Quid enim?' aiebat. 'Bonum negas esse divitias, praepositum esse dicis? quid adiuvas? avaritiamne minuis? quo modo? si verbum sequimur, primum longius verbum prae- positum quam bonum'. _Nihil ad rem! _'Ne sit sane; at certe gravius. nam bonum ex quo appel- latum sit, nescio, praepositum ex eo credo, quod praeponatur aliis. id mihi magnum videtur.' itaque dicebat plus tribui divitiis a Zenone, qui eas in prae- positis poneret, quam ab Aristotele, qui bonum esse divitias fateretur, sed neque magnum bonum et prae rectis honestisque contemnendum ac despiciendum nec magnopere expetendum, omninoque de istis om- nibus verbis a Zenone mutatis ita disputabat, et, quae bona negarentur ab eo esse et quae mala, illa lae- tioribus nominibus appellari ab eo quam a nobis, haec tristioribus. Piso igitur hoc modo, vir optimus tui- que, ut scis, amantissimus. nos paucis ad haec additis finem faciamus aliquando; longum est enim ad omnia respondere, quae a te dicta sunt. ~y Nam ex eisdem verborum praestrigiis et regna nata vobis sunt et imperia et divitiae, et tantae quidem, ut omnia, quae ubique sint, sapientis esse dicatis. solum praeterea formosum, solum liberum, solum civem, [2stultos]2 omnia contraria, quos etiam insanos esse vultis. haec $PARA/DOCA& illi, nos admirabilia dicamus. quid autem habent admirationis, cum prope accesseris? conferam tecum, quam cuique verbo rem subicias; nulla erit controversia. Omnia peccata paria dicitis. non ego tecum iam ita iocabor, ut isdem his de rebus, cum L. Murenam te accusante defenderem. apud imperitos tum illa dicta sunt, aliquid etiam co- ronae datum; nunc agendum est subtilius. Peccata ~y paria. _Quonam modo? _Quia nec honesto quic- quam honestius nec turpi turpius. _Perge porro; nam de isto magna dissensio est. illa argumenta propria vi- deamus, cur omnia sint paria peccata. _Ut, inquit, in fidibus pluribus, nisi nulla earum [2non]2 ita contenta nervis sit, ut concentum servare possit, omnes aeque in- contentae sint, sic peccata, quia discrepant, aeque discre- pant; paria sunt igitur. _Hic ambiguo ludimur. aeque enim contingit omnibus fidibus, ut incontentae sint, illud non continuo, ut aeque incontentae. collatio igitur ista te nihil iuvat. nec enim, omnes avaritias si aeque avaritias esse dixerimus, sequetur, ut etiam ~y aequas esse dicamus. Ecce aliud simile dissimile. Ut enim, inquit, gubernator aeque peccat, si palearum navem evertit et si auri, item aeque peccat, qui paren- tem et qui servum iniuria verberat. _Hoc non videre, cuius generis onus navis vehat, id ad gubernatoris artem nil pertinere! itaque aurum paleamne portet, ad bene aut ad male gubernandum nihil interesse! at quid inter parentem et servulum intersit, intellegi et potest et debet. ergo in gubernando nihil, in offi- cio plurimum interest, quo in genere peccetur. et si in ipsa gubernatione neglegentia est navis eversa, maius est peccatum in auro quam in palea. omnibus enim artibus volumus attributam esse eam, quae com- munis appellatur prudentia, quam omnes, qui cuique artificio praesunt, debent habere. ita ne hoc quidem modo paria peccata sunt. ~y Urgent tamen et nihil remittunt. Quoniam, inquiunt, omne peccatum inbecillitatis et inconstantiae est, haec autem vitia in omnibus stultis aeque magna sunt, necesse est paria esse peccata. Quasi vero aut con- cedatur in omnibus stultis aeque magna esse vitia, et eadem inbecillitate et inconstantia L. Tubulum fuisse, qua illum, cuius is condemnatus est rogatione, P. Scaevolam, et quasi nihil inter res quoque ipsas, in quibus peccatur, intersit, ut, quo hae maiores mi- noresve sint, eo, quae peccentur in his rebus, aut ~y maiora sint aut minora! Itaque_iam enim conclu- datur oratio_hoc uno vitio maxime mihi premi vi- dentur tui Stoici, quod se posse putant duas contrarias sententias optinere. quid enim est tam repugnans quam eundem dicere, quod honestum sit, solum id bonum esse, qui dicat appetitionem rerum ad viven- dum accommodatarum [2a]2 natura profectam? ita cum ea volunt retinere, quae superiori sententiae con- veniunt, in Aristonem incidunt; cum id fugiunt, re eadem defendunt, quae Peripatetici, verba tenent mor- dicus. quae rursus dum sibi evelli ex ordine nolunt, horridiores evadunt, asperiores, duriores et oratione et moribus. quam illorum tristitiam atque asperitatem ~y fugiens Panaetius nec acerbitatem sententiarum nec disserendi spinas probavit fuitque in altero genere mitior, in altero illustrior semperque habuit in ore Platonem, Aristotelem, Xenocratem, Theophrastum, Dicaearchum, ut ipsius scripta declarant. quos quidem tibi studiose et diligenter tractandos magnopere cen- seo. Sed quoniam et advesperascit et mihi ad villam ~y revertendum est, nunc quidem hactenus; verum hoc idem saepe faciamus. Nos vero, inquit ille; nam quid possumus facere melius? et hanc quidem primam exigam a te operam, ut audias me quae a te dicta sunt refellentem. sed memento te, quae nos sentiamus, omnia probare, nisi quod verbis aliter utamur, mihi autem vestrorum nihil probari. Scrupulum, inquam, abeunti; sed videbimus. Quae cum essent dicta, discessimus. ~xy"t" {1LIBER QUINTUS}1 ~y1 Cum audissem Antiochum, Brute, ut solebam, cum M. Pisone in eo gymnasio, quod Ptolomaeum vocatur, unaque nobiscum Q. frater et T. Pomponius Luciusque Cicero, frater noster cognatione patruelis, amore ger- manus, constituimus inter nos ut ambulationem post- meridianam conficeremus in Academia, maxime quod is locus ab omni turba id temporis vacuus esset. ita- que ad tempus ad Pisonem omnes. inde sermone vario sex illa a Dipylo stadia confecimus. cum autem ve- nissemus in Academiae non sine causa nobilitata spa- ~y tia, solitudo erat ea, quam volueramus. tum Piso: Naturane nobis hoc, inquit, datum dicam an errore quodam, ut, cum ea loca videamus, in quibus memoria dignos viros acceperimus multum esse versatos, magis moveamur, quam si quando eorum ipsorum aut facta audiamus aut scriptum aliquod legamus? velut ego nunc moveor. venit enim mihi Platonis in mentem, quem accepimus primum hic disputare solitum; cuius etiam illi hortuli propinqui non memoriam solum mihi afferunt, sed ipsum videntur in conspectu meo ponere. hic Speusippus, hic Xenocrates, hic eius auditor Po- lemo, cuius illa ipsa sessio fuit, quam videmus. Equi- dem etiam curiam nostram_Hostiliam dico, non hanc novam, quae minor mihi esse videtur, posteaquam est maior_solebam intuens Scipionem, Catonem, Laelium, nostrum vero in primis avum cogitare; tanta vis admonitionis inest in locis; ut non sine causa ex iis memoriae ducta sit disciplina. ~y Tum Quintus: Est plane, Piso, ut dicis, inquit. nam me ipsum huc modo venientem convertebat ad sese Coloneus ille locus, cuius incola Sophocles ob oculos versabatur, quem scis quam admirer quamque eo delecter. me quidem ad altiorem memoriam Oedi- podis huc venientis et illo mollissimo carmine quae- nam essent ipsa haec loca requirentis species quae- dam commovit, inaniter scilicet, sed commovit tamen. Tum Pomponius: At ego, quem vos ut deditum Epicuro insectari soletis, sum multum equidem cum Phaedro, quem unice diligo, ut scitis, in Epicuri hortis, quos modo praeteribamus, sed veteris pro- verbii admonitu vivorum memini, nec tamen Epicuri licet oblivisci, si cupiam, cuius imaginem non modo in tabulis nostri familiares, sed etiam in poculis et in anulis habent. ~y Hic ego: Pomponius quidem, inquam, noster iocari videtur, et fortasse suo iure. ita enim se Athenis collocavit, ut sit paene unus ex Atticis, ut id etiam cognomen videatur habiturus. Ego autem tibi, Piso, assentior usu hoc venire, ut acrius aliquanto et attentius de claris viris locorum admonitu cogitemus. scis enim me quodam tempore Metapontum venisse tecum neque ad hospitem ante devertisse, quam Py- thagorae ipsum illum locum, ubi vitam ediderat, sedemque viderim. hoc autem tempore, etsi multa in omni parte Athenarum sunt in ipsis locis indicia summorum virorum, tamen ego illa moveor exhedra. modo enim fuit Carneadis, quem videre videor_est enim nota imago_, a sedeque ipsa tanta ingenii magnitudine orbata desiderari illam vocem puto. ~y Tum Piso: Quoniam igitur aliquid omnes, quid Lucius noster? inquit. an eum locum libenter invisit, ubi Demosthenes et Aeschines inter se decertare soliti sunt? suo enim quisque studio maxime ducitur. Et ille, cum erubuisset: Noli, inquit, ex me quaerere, qui in Phalericum etiam descenderim, quo in loco ad fluctum aiunt declamare solitum Demosthenem, ut fremitum assuesceret voce vincere. modo etiam pau- lum ad dexteram de via declinavi, ut ad Pericli se- pulcrum accederem. quamquam id quidem infinitum est in hac urbe; quacumque enim ingredimur, in ali- qua historia vestigium ponimus. ~y Tum Piso: Atqui, Cicero, inquit, ista studia, si ad imitandos summos viros spectant, ingeniosorum sunt; sin tantum modo ad indicia veteris memoriae cogno- scenda, curiosorum. te autem hortamur omnes, curren- tem quidem, ut spero, ut eos, quos novisse vis, imitari etiam velis. Hic ego: Etsi facit hic quidem, inquam, Piso, ut vides, ea, quae praecipis, tamen mihi grata hortatio tua est. Tum ille amicissime, ut solebat: Nos vero, inquit, omnes omnia ad huius adolescentiam conferamus, in primisque ut aliquid suorum studiorum philosophiae quoque impertiat, vel ut te imitetur, quem amat, vel ut illud ipsum, quod studet, facere possit ornatius. sed utrum hortandus es nobis, Luci, inquit, an etiam tua sponte propensus es? mihi quidem Antiochum, quem audis, satis belle videris attendere. Tum ille timide vel potius verecunde: Facio, inquit, equidem, sed audistine modo de Carneade? rapior illuc, revocat autem Antiochus, nec est praeterea, quem audiamus. ~y Tum Piso: Etsi hoc, inquit, fortasse non poterit sic abire, cum hic assit_me autem dicebat_, tamen audebo te ab hac Academia nova ad veterem illam vocare, in qua, ut dicere Antiochum audiebas, non ii soli numerantur, qui Academici vocantur, Speusippus, Xenocrates, Polemo, Crantor ceterique, sed etiam Peri- patetici veteres, quorum princeps Aristoteles, quem excepto Platone haud scio an recte dixerim principem philosophorum. ad eos igitur converte te, quaeso. ex eorum enim scriptis et institutis cum omnis doctrina liberalis, omnis historia, omnis sermo elegans sumi potest, tum varietas est tanta artium, ut nemo sine eo instrumento ad ullam rem illustriorem satis ornatus possit accedere. ab his oratores, ab his imperatores ac rerum publicarum principes extiterunt. ut ad mi- nora veniam, mathematici, poe%28tae, musici, medici deni- que ex hoc tamquam omnium artificum officina pro- fecti sunt. ~y Atque ego: Scis me, inquam, istud idem sentire, Piso, sed a te oportune facta mentio est. studet enim meus audire Cicero quaenam sit istius veteris, quam com- memoras, Academiae de finibus bonorum Peripateti- corumque sententia. censemus autem facillime te id explanare posse, quod et Staseam Neapolitanum mul- tos annos habueris apud te et complures iam menses Athenis haec ipsa te ex Antiocho videamus exquirere. Et ille ridens: Age, age, inquit, _satis enim scite me nostri sermonis principium esse voluisti_expo- namus adolescenti, si quae forte possumus. dat enim id nobis solitudo, quod si qui deus diceret, numquam putarem me in Academia tamquam philosophum dis- putaturum. sed ne, dum huic obsequor, vobis molestus sim. Mihi, inquam, qui te id ipsum rogavi? Tum, Quintus et Pomponius cum idem se velle di- xissent, Piso exorsus est. cuius oratio attende, quaeso, Brute, satisne videatur Antiochi complexa esse sen- tentiam, quam tibi, qui fratrem eius Aristum frequenter audieris, maxime probatam existimo. ~y Sic est igitur locutus: Quantus ornatus in Peripate- ticorum disciplina sit satis est a me, ut brevissime potuit, paulo ante dictum. sed est forma eius disci- plinae, sicut fere ceterarum, triplex: una pars est na- turae, disserendi altera, vivendi tertia. Natura sic ab iis investigata est, ut nulla pars caelo, mari, terra, ut poe%28tice loquar, praetermissa sit; quin etiam, cum de rerum initiis omnique mundo locuti essent, ut multa non modo probabili argumentatione, sed etiam ne- cessaria mathematicorum ratione concluderent, maxi- mam materiam ex rebus per se investigatis ad rerum ~y occultarum cognitionem attulerunt. persecutus est Aristoteles animantium omnium ortus, victus, figuras, Theophrastus autem stirpium naturas omniumque fere rerum, quae e terra gignerentur, causas atque rationes; qua ex cognitione facilior facta est investigatio rerum occultissimarum. Disserendique ab isdem non dia- lectice solum, sed etiam oratorie praecepta sunt tra- dita, ab Aristoteleque principe de singulis rebus in utramque partem dicendi exercitatio est instituta, ut non contra omnia semper, sicut Arcesilas, diceret, et tamen ut in omnibus rebus, quicquid ex utraque parte ~y dici posset, expromeret. Cum autem tertia pars bene vivendi praecepta quaereret, ea quoque est ab isdem non solum ad privatae vitae rationem, sed etiam ad rerum publicarum rectionem relata. omnium fere civi- tatum non Graeciae solum, sed etiam barbariae ab Aristotele mores, instituta, disciplinas, a Theophrasto leges etiam cognovimus. cumque uterque eorum do- cuisset qualem in re publica principem [2esse]2 con- veniret, pluribus praeterea conscripsisset qui esset op- timus rei publicae status, hoc amplius Theophrastus: quae essent in re publica rerum inclinationes et mo- menta temporum, quibus esset moderandum, utcumque res postularet. vitae autem degendae ratio maxime quidem illis placuit quieta, in contemplatione et cogni- tione posita rerum, quae quia deorum erat vitae si- millima, sapiente visa est dignissima. atque his de rebus et splendida est eorum et illustris oratio. ~y De summo autem bono, quia duo genera librorum sunt, unum populariter scriptum, quod $E)CWTERIKO/N appellabant, alterum limatius, quod in commentariis reliquerunt, non semper idem dicere videntur, nec in summa tamen ipsa aut varietas est ulla apud hos quidem, quod nominavi, aut inter ipsos dissensio. sed cum beata vita quaeratur idque sit unum, quod phi- losophia spectare et sequi debeat, sitne ea tota sita in potestate sapientis an possit aut labefactari aut eripi rebus adversis, in eo non numquam variari inter eos et dubitari videtur. quod maxime efficit Theo- phrasti de beata vita liber, in quo multum admodum fortunae datur. quod si ita se habeat, non possit beatam praestare vitam sapientia. Haec mihi videtur delicatior, ut ita dicam, molliorque ratio, quam virtutis vis gravitasque postulat. quare teneamus Aristotelem et eius filium Nicomachum, cuius accurate scripti de moribus libri dicuntur illi quidem esse Aristoteli, sed non video, cur non potuerit patri similis esse filius. Theophrastum tamen adhibeamus ad pleraque, dum modo plus in virtute teneamus, quam ille tenuit, fir- ~y mitatis et roboris. Simus igitur contenti his. namque horum posteri meliores illi quidem mea sententia quam reliquarum philosophi disciplinarum, sed ita degenerant, ut ipsi ex se nati esse videantur. primum Theophrasti, Strato, physicum se voluit; in quo etsi est magnus, tamen nova pleraque et perpauca de moribus. huius, Lyco, oratione locuples, rebus ipsis ieiunior. concinnus deinde et elegans huius, Aristo, sed ea, quae desideratur a magno philosopho, gra- vitas, in eo non fuit; scripta sane et multa et polita, sed nescio quo pacto auctoritatem oratio non habet. ~y praetereo multos, in his doctum hominem et suavem, Hieronymum, quem iam cur Peripateticum appellem nescio. summum enim bonum exposuit vacuitatem doloris; qui autem de summo bono dissentit de tota philosophiae ratione dissentit. Critolaus imitari voluit antiquos, et quidem est gravitate proximus, et red- undat oratio, ac tamen [2ne]2 is quidem in patriis in- stitutis manet. Diodorus, eius auditor, adiungit ad honestatem vacuitatem doloris. hic quoque suus est de summoque bono dissentiens dici vere Peripateticus non potest. antiquorum autem sententiam Antiochus noster mihi videtur persequi diligentissime, quam ean- dem Aristoteli fuisse et Polemonis docet. ~y Facit igitur Lucius noster prudenter, qui audire de summo bono potissimum velit; hoc enim constituto in philosophia constituta sunt omnia. nam ceteris in rebus sive praetermissum sive ignoratum est quippiam, non plus incommodi est, quam quanti quaeque earum rerum est, in quibus neglectum est aliquid. summum autem bonum si ignoretur, vivendi rationem ignorari necesse est, ex quo tantus error consequitur, ut quem in portum se recipiant scire non possint. cognitis autem rerum finibus, cum intellegitur, quid sit et bo- norum extremum et malorum, inventa vitae via est conformatioque omnium officiorum, cum quaeritur, ~y quo quodque referatur; ex quo, id quod omnes ex- petunt, beate vivendi ratio inveniri et comparari pot- est. quod quoniam in quo sit magna dissensio est, Carneadea nobis adhibenda divisio est, quia noster An- tiochus libenter uti solet. ille igitur vidit, non modo quot fuissent adhuc philosophorum de summo bono, sed quot omnino esse possent sententiae. negabat igi- tur ullam esse artem, quae ipsa a se proficisceretur; etenim semper illud extra est, quod arte comprehen- ditur. nihil opus est exemplis hoc facere longius. est enim perspicuum nullam artem ipsam in se versari, sed esse aliud artem ipsam, aliud quod propositum sit arti. quoniam igitur, ut medicina valitudinis, navi- gationis gubernatio, sic vivendi ars est prudentia, ne- cesse est eam quoque ab aliqua re esse constitutam ~y et profectam. constitit autem fere inter omnes id, in quo prudentia versaretur et quod assequi vellet, aptum et accommodatum naturae esse oportere et tale, ut ipsum per se invitaret et alliceret appetitum animi, quem $O(RMH\N& Graeci vocant. quid autem sit, quod ita moveat itaque a natura in primo ortu appetatur, non constat, deque eo est inter philosophos, cum summum bonum exquiritur, omnis dissensio. totius enim quae- stionis eius, quae habetur de finibus bonorum et ma- lorum, cum quaeritur, in his quid sit extremum et ultimum, fons reperiendus est, in quo sint prima in- vitamenta naturae; quo invento omnis ab eo quasi capite de summo bono et malo disputatio ducitur. Voluptatis alii primum appetitum putant et primam depulsionem doloris. vacuitatem doloris alii censent ~y primum ascitam et primum declinatum dolorem. ab iis alii, quae prima secundum naturam nominant, pro- ficiscuntur, in quibus numerant incolumitatem conser- vationemque omnium partium, valitudinem sensus in- tegros, doloris vacuitatem, viris, pulchritudinem, cetera generis eiusdem, quorum similia sunt prima in animis quasi virtutum igniculi et semina. Ex his tribus cum unum aliquid sit, quo primum natura moveatur vel ad appetendum vel ad repellendum, nec quicquam omnino praeter haec tria possit esse, necesse est om- nino officium aut fugiendi aut sequendi ad eorum aliquid referri, ut illa prudentia, quam artem vitae esse diximus, in earum trium rerum aliqua versetur, ~y a qua totius vitae ducat exordium. ex eo autem, quod statuerit esse, quo primum natura moveatur, existet recti etiam ratio atque honesti, quae cum uno aliquo ex tribus illis congruere possit, ut aut id honestum sit, facere omnia [aut] voluptatis causa, etiam si eam non consequare, aut non dolendi, etiam si id assequi nequeas, aut eorum, quae secundum naturam sunt, adipiscendi, etiam si nihil consequare. ita fit ut, quanta differentia est in principiis naturalibus, tanta sit in finibus bonorum malorumque dissimilitudo. alii rursum isdem a principiis omne officium re- ferent aut ad voluptatem aut ad non dolendum aut ~y ad prima illa secundum naturam optinenda. expositis iam igitur sex de summo bono sententiis trium pro- ximarum hi principes: voluptatis Aristippus, non do- lendi Hieronymus, fruendi rebus iis, quas primas se- cundum naturam esse diximus, Carneades non ille quidem auctor, sed defensor disserendi causa fuit. superiores tres erant, quae esse possent, quarum est una sola defensa, eaque vehementer. nam voluptatis causa facere omnia, cum, etiamsi nihil consequamur, tamen ipsum illud consilium ita faciendi per se ex- petendum et honestum et solum bonum sit, nemo dixit. ne vitationem quidem doloris ipsam per se quisquam in rebus expetendis putavit, nisi etiam evitare posset. at vero facere omnia, ut adipiscamur, quae secundum naturam sint, etiam si ea non assequamur, id esse et honestum et solum per se expetendum et solum bonum Stoici dicunt. ~y Sex igitur hae sunt simplices de summo bonorum malorumque sententiae, duae sine patrono, quattuor defensae. iunctae autem et duplices expositiones summi boni tres omnino fuerunt, nec vero plures, si penitus rerum naturam videas, esse poterunt. nam aut voluptas adiungi potest ad honestatem, ut Calli- phonti Dinomachoque placuit, aut doloris vacuitas, ut Diodoro, aut prima naturae, ut antiquis, quos eosdem Academicos et Peripateticos nominavimus. sed quo- niam non possunt omnia simul dici, haec in prae- sentia nota esse debebunt, voluptatem semovendam esse, quando ad maiora quaedam, ut iam apparebit, nati sumus. de vacuitate doloris eadem fere dici so- lent, quae de volutate. [Quando igitur et de vo- luptate cum Torquato et de honestate, in qua una omne bonum poneretur, cum Catone est disputatum, primum, quae contra voluptatem dicta sunt, eadem ~y fere cadunt contra vacuitatem doloris.] nec vero alia sunt quaerenda contra Carneadeam illam sententiam. quocumque enim modo summum bonum sic exponitur, ut id vacet honestate, nec officia nec virtutes in ea ratione nec amicitiae constare possunt. coniunctio autem cum honestate vel voluptatis vel non dolendi id ipsum honestum, quod amplecti vult, id efficit turpe. ad eas enim res referre, quae agas, quarum una, si quis malo careat, in summo eum bono dicat esse, altera versetur in levissima parte naturae, obscurantis est omnem splendorem honestatis, ne dicam inquinan- tis. Restant Stoici, qui cum a Peripateticis et Acade- micis omnia transtulissent, nominibus aliis easdem res secuti sunt. hos contra singulos dici est melius. sed ~y nunc, quod agimus; de illis, cum volemus. Democriti autem securitas, quae est animi tamquam tranquillitas, quam appellant $EU)QUMI/AN&, eo separanda fuit ab hac disputatione, quia [ista animi tranquillitas] ea ipsa est beata vita; quaerimus autem, non quae sit, sed unde sit. Iam explosae eiectaeque sententiae Pyrrhonis, Aristonis, Erilli quod in hunc orbem, quem circum- scripsimus, incidere non possunt, adhibendae omnino non fuerunt. nam cum omnis haec quaestio de finibus et quasi de extremis bonorum et malorum ab eo pro- ficiscatur, quod diximus naturae esse aptum et accom- modatum, quodque ipsum per se primum appetatur, hoc totum et ii tollunt, qui in rebus iis, in quibus nihil [quod non] aut honestum aut turpe sit, negant esse ullam causam, cur aliud alii anteponatur, nec inter eas res quicquam omnino putant interesse, et Erillus, si ita sensit, nihil esse bonum praeter scientiam, omnem consilii capiendi causam inventionemque of- ficii sustulit. Sic exclusis sententiis reliquorum cum praeterea nulla esse possit, haec antiquorum valeat necesse est. ergo instituto veterum, quo etiam Stoici utuntur, hinc capiamus exordium. ~y Omne animal se ipsum diligit ac, simul et ortum est, id agit, se ut conservet, quod hic ei primus ad omnem vitam tuendam appetitus a natura datur, se ut conservet atque ita sit affectum, ut optime secun- dum naturam affectum esse possit. hanc initio in- stitutionem confusam habet et incertam, ut tantum modo se tueatur, qualecumque sit, sed nec quid sit nec quid possit nec quid ipsius natura sit intellegit. cum autem processit paulum et quatenus quicquid se attingat ad seque pertineat perspicere coepit, tum sensim incipit progredi seseque agnoscere et intel- legere quam ob causam habeat eum, quem diximus, animi appetitum coeptatque et ea, quae naturae sentit apta, appetere et propulsare contraria. ergo omni animali illud, quod appetit, positum est in eo, quod naturae est accommodatum. ita finis bonorum existit secundum naturam vivere sic affectum, ut optime ~y affici possit ad naturamque accommodatissime. Quo- niam autem sua cuiusque animantis natura est, necesse est finem quoque omnium hunc esse, ut natura ex- pleatur_nihil enim prohibet quaedam esse et inter se animalibus reliquis et cum bestiis homini com- munia, quoniam omnium est natura communis_, sed extrema illa et summa, quae quaerimus, inter animalium genera distincta et dispertita sint et sua cuique propria et ad id apta, quod cuiusque natura ~y desideret. quare cum dicimus omnibus animalibus extremum esse secundum naturam vivere, non ita accipiendum est, quasi dicamus unum esse omnium extremum, sed ut omnium artium recte dici potest commune esse, ut in aliqua scientia versentur, scien- tiam autem suam cuiusque artis esse, sic commune animalium omnium secundum naturam vivere, sed naturas esse diversas, ut aliud equo sit e natura, aliud bovi, aliud homini. et tamen in omnibus est summa communis, et quidem non solum in animalibus, sed etiam in rebus omnibus iis, quas natura alit, auget, tuetur, in quibus videmus ea, quae gignuntur e terra, multa quodam modo efficere ipsa sibi per se, quae ad vivendum crescendumque valeant, ut [2in]2 suo genere perveniant ad extremum; ut iam liceat una compre- hensione omnia complecti non dubitantemque dicere omnem naturam esse servatricem sui idque habere propositum quasi finem et extremum, se ut custodiat quam in optimo sui generis statu; ut necesse sit omnium rerum, quae natura vigeant, similem esse finem, non eundem. ex quo intellegi debet homini id esse in bonis ultimum, secundum naturam vivere, quod ita interpretemur: vivere ex hominis natura ~y undique perfecta et nihil requirente. haec igitur nobis explicanda sunt, sed si enodatius, vos ignoscetis. huius enim aetati [et huic] nunc haec primum fortasse audientis servire debemus. Ita prorsus, inquam; etsi ea quidem, quae adhuc dixisti, quamvis ad aetatem recte isto modo dicerentur. Exposita igitur, inquit, terminatione rerum expe- tendarum cur ista se res ita habeat, ut dixi, deinceps demonstrandum est. quam ob rem ordiamur ab eo, quod primum posui, quod idem reapse primum est, ut intellegamus omne animal se ipsum diligere. quod quamquam dubitationem non habet_est enim in- fixum in ipsa natura comprehenditur[2que]2 suis cuiusque sensibus sic, ut, contra si quis dicere velit, non audiatur_, tamen, ne quid praetermittamus, ra- ~y tiones quoque, cur hoc ita sit, afferendas puto. etsi qui potest intellegi aut cogitari esse aliquod animal, quod se oderit? res enim concurrent contrariae. nam cum appetitus ille animi aliquid ad se trahere coeperit con- sulto, quod sibi obsit, quia sit sibi inimicus, cum id sua causa faciet, et oderit se et simul diliget, quod fieri non potest. necesseque est, si quis sibi ipsi inimi- cus est, eum quae bona sunt mala putare, bona con- tra quae mala, et quae appetenda fugere, quae fu- gienda appetere, quae sine dubio vitae est eversio. neque enim, si non nulli reperiuntur, qui aut laqueos aut alia exitia quaerant aut ut ille apud Terentium, qui 'decrevit tantisper se minus iniuriae suo nato facere,' ut ait ipse, 'dum fiat miser', inimicus ipse sibi ~y putandus est. sed alii dolore moventur, alii cupiditate, iracundia etiam multi efferuntur et, cum in mala scientes inruunt, tum se optime sibi consulere arbitran- tur. itaque dicunt nec dubitant: 'mihi sic usus est, tibi ut opus est facto, fac'. et qui ipsi sibi bellum indixissent, cruciari dies, noctes torqueri vellent, nec vero sese ipsi accusarent ob eam causam, quod se male suis rebus consuluisse dicerent. eorum enim est haec querela, qui sibi cari sunt seseque diligunt. quare, quotienscumque dicetur male quis de se mereri sibi- que esse inimicus atque hostis, vitam denique fugere, intellegatur aliquam subesse eius modi causam, ut ex ~y eo ipso intellegi possit sibi quemque esse carum. Nec vero id satis est, neminem esse, qui ipse se oderit, sed illud quoque intellegendum est, neminem esse, qui, quo modo se habeat, nihil sua censeat interesse. tol- letur enim appetitus animi, si, ut in iis rebus, inter quas nihil interest, neutram in partem propensiores sumus, item in nobismet ipsis quem ad modum affecti simus nihil nostra arbitrabimur interesse. Atque etiam illud si qui dicere velit, perabsurdum sit, ita diligi a sese quemque, ut ea vis diligendi ad aliam rem quampiam referatur, non ad eum ipsum, qui sese diligat. hoc cum in amicitiis, cum in officiis, cum in virtutibus dicitur, quomodocumque dicitur, intellegi tamen quid dicatur potest, in nobismet autem ipsis [2ne]2 intellegi quidem, [2ut]2 propter aliam quam- piam rem, verbi gratia propter voluptatem, nos ame- mus; propter nos enim illam, non propter eam nosmet ipsos diligimus. ~y Quamquam quid est, quod magis perspicuum sit, [2quam]2 non modo carum sibi quemque, verum etiam vehementer carum esse? quis est enim aut quotus quisque, cui, mors cum adpropinquet, non 'refugiat ti%98mido sanguen a%98tque exalbesca%98t metu'? etsi hoc qui- dem est in vitio, dissolutionem naturae tam valde perhorrescere_quod item est reprehendendum in dolore_, sed quia fere sic afficiuntur omnes, satis argumenti est ab interitu naturam abhorrere; idque quo magis quidam ita faciunt, ut iure etiam reprehen- dantur, hoc magis intellegendum est haec ipsa nimia in quibusdam futura non fuisse, nisi quaedam essent modica natura. nec vero dico eorum metum mortis, qui, quia privari se vitae bonis arbitrentur, aut quia quasdam post mortem formidines extimescant, aut si metuant, ne cum dolore moriantur, idcirco mortem fugiant; in parvis enim saepe, qui nihil eorum cogi- tant, si quando iis ludentes minamur praecipitaturos alicunde, extimescunt. quin etiam 'ferae', inquit Pacuvius, 'qui%98bus abest ad prae%98cavendum inte%98l- legendi astu%98tia', iniecto terrore mortis 'horrescunt'. ~y quis autem de ipso sapiente aliter existimat, quin, etiam cum decreverit esse moriendum, tamen discessu a suis atque ipsa relinquenda luce moveatur? maxime autem in hoc quidem genere vis est perspicua naturae, cum et mendicitatem multi perpetiantur, ut vivant, et angantur adpropinquatione mortis confecti homines senectute et ea perferant, quae Philoctetam videmus in fabulis. qui cum cruciaretur non ferendis doloribus, propagabat tamen vitam aucupio, 'sagittarum [2ictu]2 configebat tardus celeres, stans volantis', ut apud Accium est, pennarumque contextu corpori tegumenta ~y faciebat. De hominum genere aut omnino de anima- lium loquor, cum arborum et stirpium eadem paene natura sit? sive enim, ut doctissimis viris visum est, maior aliqua causa atque divinior hanc vim ingenuit, sive hoc ita fit fortuito, videmus ea, quae terra gignit, corticibus et radicibus valida servari, quod contingit animalibus sensuum distributione et quadam com- pactione membrorum. Qua quidem de re quamquam assentior iis, qui haec omnia regi natura putant, quae si natura neglegat, ipsa esse non possit, tamen concedo, ut, qui de hoc dissentiunt, existiment, quod velint, ac vel hoc intellegant, si quando naturam ho- minis dicam, hominem dicere me; nihil enim hoc differt. nam prius a se poterit quisque discedere quam appetitum earum rerum, quae sibi conducant, amittere. iure igitur gravissimi philosophi initium summi boni a natura petiverunt et illum appetitum rerum ad naturam accommodatarum ingeneratum pu- taverunt omnibus, quia continentur ea commendatione naturae, qua se ipsi diligunt. ~y Deinceps videndum est, quoniam satis apertum est sibi quemque natura esse carum, quae sit hominis natura. id est enim, de quo quaerimus. atqui per- spicuum est hominem e corpore animoque constare, cum primae sint animi partes, secundae corporis. deinde id quoque videmus, et ita figuratum corpus, ut excellat aliis, animumque ita constitutum, ut et sensibus instructus sit et habeat praestantiam mentis, cui tota hominis natura pareat, in qua sit mirabilis quaedam vis rationis et cognitionis et scientiae vir- tutumque omnium. iam quae corporis sunt, ea nec auctoritatem cum animi partibus comparandam et co- gnitionem habent faciliorem. itaque ab his ordiamur. ~y Corporis igitur nostri partes totaque figura et forma et statura quam apta ad naturam sit, apparet, neque est dubium, quin frons, oculi, aures et reliquae partes quales propriae sint hominis intellegatur. sed certe opus est ea valere et vigere et naturales motus usus- que habere, ut nec absit quid eorum nec aegrum debilitatumve sit; id enim natura desiderat. est autem etiam actio quaedam corporis, quae motus et status naturae congruentis tenet; in quibus si peccetur distor- tione et depravatione quadam aut motu statuve de- formi, ut si aut manibus ingrediatur quis aut non ante, sed retro, fugere plane se ipse et hominem ex homine exuens naturam odisse videatur. quam ob rem etiam sessiones quaedam et flexi fractique motus, quales protervorum hominum aut mollium esse solent, con- tra naturam sunt, ut, etiamsi animi vitio id eveniat, tamen in corpore immutari hominis natura videatur. ~y itaque e contrario moderati aequabilesque habitus, affectiones ususque corporis apti esse ad naturam videntur. Iam vero animus non esse solum, sed etiam cuius- dam modi debet esse, ut et omnis partis suas habeat incolumis et de virtutibus nulla desit. atque in sensi- bus est sua cuiusque virtus, ut ne quid impediat quo minus suo sensus quisque munere fungatur in iis re- bus celeriter expediteque percipiendis, quae subiectae sunt sensibus. animi autem et eius animi partis, quae princeps est, quaeque mens nominatur, plures sunt virtutes, sed duo prima genera, unum earum, quae ingenerantur suapte natura appellanturque non volun- tariae, alterum autem earum, quae in voluntate positae magis proprio nomine appellari solent, quarum est ex- cellens in animorum laude praestantia. prioris generis est docilitas, memoria; quae fere omnia appellantur uno ingenii nomine, easque virtutes qui habent, ingeniosi vocantur. alterum autem genus est magnarum ve- rarumque virtutum, quas appellamus voluntarias, ut prudentiam, temperantiam, fortitudinem, iustitiam et reliquas eiusdem generis. Et summatim quidem haec erant de corpore ani- moque dicenda, quibus quasi informatum est quid ~y hominis natura postulet. ex quo perspicuum est, quo- niam ipsi a nobis diligamur omniaque et in animo et in corpore perfecta velimus esse, ea nobis ipsa cara esse propter se et in iis esse ad bene viven- dum momenta maxima. nam cui proposita sit con- servatio sui, necesse est huic partes quoque sui caras esse carioresque, quo perfectiores sint et magis in suo genere laudabiles. ea enim vita expetitur, quae sit animi corporisque expleta virtutibus, in eoque summum bonum poni necesse est, quandoquidem id tale esse debet, ut rerum expetendarum sit extremum. quo cognito dubitari non potest, quin, cum ipsi ho- mines sibi sint per se et sua sponte cari, partes quo- que et corporis et animi et earum rerum, quae sunt in utriusque motu et statu, sua caritate colantur et ~y per se ipsae appetantur. Quibus expositis facilis est coniectura ea maxime esse expetenda ex nostris, quae plurimum habent dignitatis, ut optimae cuiusque par- tis, quae per se expetatur, virtus sit expetenda maxime. ita fiet, ut animi virtus corporis virtuti anteponatur animique virtutes non voluntarias vincant virtutes voluntariae, quae quidem proprie virtutes appellantur multumque excellunt, propterea quod ex ratione gi- gnuntur, qua nihil est in homine divinius. etenim omnium rerum, quas et creat natura et tuetur, quae aut sine animo sunt aut [2non]2 multo secus, earum summum bonum in corpore est, ut non inscite illud dictum videatur in sue, animum illi pecudi datum pro sale, ne putisceret. sunt autem bestiae quaedam, in quibus inest aliquid simile virtutis, ut in leonibus, ut in canibus, in equis, in quibus non corporum solum, ut in suibus, sed etiam animorum aliqua ex parte motus quosdam videmus. in homine autem summa omnis animi est et in animo rationis, ex qua virtus est, quae rationis absolutio definitur, quam etiam atque etiam explicandam putant. ~y Earum etiam rerum, quas terra gignit, educatio quaedam et perfectio est non dissimilis animantium. itaque et 'vivere' vitem et 'mori' dicimus arboremque et 'novellam' et 'vetulam' et 'vigere' et 'senescere'. ex quo non est alienum, ut animantibus, sic illis et apta quaedam ad naturam putare et aliena earumque augendarum et alendarum quandam cultricem esse, quae sit scientia atque ars agricolarum, quae circum- cidat, amputet, erigat, extollat, adminiculet, ut, quo natura ferat, eo possint ire, ut ipsae vites, si loqui possint, ita se tractandas tuendasque esse fateantur. et nunc quidem quod eam tuetur, ut de vite potissi- mam loquar, est id extrinsecus; in ipsa enim parum magna vis inest, ut quam optime se habere possit, ~y si nulla cultura adhibeatur. at vero si ad vitem sensus accesserit, ut appetitum quendam habeat et per se ipsa moveatur, quid facturam putas? an ea, quae per vinitorem antea consequebatur, per se ipsa curabit? sed videsne accessuram ei curam, ut sensus quoque suos eorumque omnem appetitum et si qua sint adiuncta ei membra tueatur? sic ad illa, quae semper habuit, iunget ea, quae postea accesserint, nec eundem finem habebit, quem cultor eius habebat, sed volet secundum eam naturam, quae postea ei adiuncta erit, vivere. ita similis erit ei finis boni, atque antea fuerat, neque idem tamen; non enim iam stirpis bonum quaeret, sed animalis. quid, si non sensus modo ei sit datus, verum etiam animus ho- minis? non necesse est et illa pristina manere, ut tuenda sint, et haec multo esse cariora, quae acces- serint, animique optimam quamque partem carissi- mam, in eaque expletione naturae summi boni finem consistere, cum longe multumque praestet mens atque ratio? sic, quod est extremum omnium appetendorum atque ductum a prima commendatione naturae, multis gradibus adscendit, ut ad summum perveniret, quod cumulatur ex integritate corporis et ex mentis ratione perfecta. ~y Cum igitur ea sit, quam exposui, forma naturae, si, ut initio dixi, simul atque ortus esset, se quisque cognosceret iudicareque posset quae vis et totius esset naturae et partium singularum, continuo videret quid esset hoc, quod quaerimus, omnium rerum, quas expetimus, summum et ultimum nec ulla in re peccare posset. nunc vero a primo quidem mirabiliter occulta natura est nec perspici nec cognosci potest. progre- dientibus autem aetatibus sensim tardeve potius quasi nosmet ipsos cognoscimus. itaque prima illa commen- datio, quae a natura nostri facta est nobis, incerta et obscura est, primusque appetitus ille animi tantum agit, ut salvi atque integri esse possimus. cum autem dispicere coepimus et sentire quid simus et quid [2ab]2 animantibus ceteris differamus, tum ea sequi incipi- ~y mus, ad quae nati sumus. quam similitudinem videmus in bestiis, quae primo, in quo loco natae sunt, ex eo se non commovent, deinde suo quaeque appetitu mo- vetur. serpere anguiculos, nare anaticulas, evolare merulas, cornibus uti videmus boves, nepas aculeis, suam denique cuique naturam esse ad vivendum ducem. quae similitudo in genere etiam humano ap- paret. parvi enim primo ortu sic iacent, tamquam om- nino sine animo sint. cum autem paulum firmitatis accessit, et animo utuntur et sensibus conitunturque, ut sese erigant, et manibus utuntur et eos agnoscunt, a quibus educantur. deinde aequalibus delectantur libenterque se cum iis congregant dantque se ad lu- dendum fabellarumque auditione ducuntur deque eo, quod ipsis superat, aliis gratificari volunt animadver- tuntque ea, quae domi fiunt, curiosius incipiuntque commentari aliquid et discere et eorum, quos vident, volunt non ignorare nomina, quibusque rebus cum aequalibus decertant, si vicerunt, efferunt se laetitia, victi debilitantur animosque demittunt. quorum sine ~y causa fieri nihil putandum est. est enim natura sic generata vis hominis, ut ad omnem virtutem percipien- dam facta videatur, ob eamque causam parvi virtutum simulacris, quarum in se habent semina, sine doctrina moventur; sunt enim prima elementa naturae, quibus auctis virtutis quasi germen efficitur. nam cum ita nati factique simus, ut et agendi aliquid et diligendi aliquos et liberalitatis et referendae gratiae principia in nobis contineremus atque ad scientiam, prudentiam, fortitudinem aptos animos haberemus a contrariisque rebus alienos, non sine causa eas, quas dixi, in pueris virtutum quasi scintillas videmus, e quibus accendi philosophi ratio debet, ut eam quasi deum ducem subsequens ad naturae perveniat extremum. nam, ut saepe iam dixi, in infirma aetate inbecillaque mente vis naturae quasi per caliginem cernitur; cum autem progrediens confirmatur animus, agnoscit ille quidem naturae vim, sed ita, ut progredi possit longius, per se sit tantum inchoata. ~y Intrandum est igitur in rerum naturam et penitus quid ea postulet pervidendum; aliter enim nosmet ipsos nosse non possumus. quod praeceptum quia maius erat, quam ut ab homine videretur, idcirco as- signatum est deo. iubet igitur nos Pythius Apollo noscere nosmet ipsos. cognitio autem haec est una nostri, ut vim corporis animique norimus sequamur- que eam vitam, quae rebus iis ipsis perfruatur. quo- niam autem is animi appetitus a principio fuit, ut ea, quae dixi, quam perfectissima natura haberemus, con- fitendum est, cum id adepti simus, quod appetitum sit, in eo quasi in ultimo consistere naturam, atque id esse summum bonum; quod certe universum sua sponte ipsum expeti et propter se necesse est, quoniam ante demonstratum est etiam singulas eius partes esse ~y per se expetendas. In enumerandis autem corporis commodis si quis praetermissam a nobis voluptatem putabit, in aliud tempus ea quaestio differatur. utrum enim sit voluptas in iis rebus, quas primas secundum naturam esse diximus, necne sit ad id, quod agimus, nihil interest. si enim, ut mihi quidem videtur, non explet bona naturae voluptas, iure praetermissa est; sin autem est in ea, quod quidam volunt, nihil im- pedit hanc nostram comprehensionem summi boni. quae enim constituta sunt prima naturae, ad ea si voluptas accesserit, unum aliquod accesserit commo- dum corporis neque eam constitutionem summi boni, quae est proposita, mutaverit. ~y Et adhuc quidem ita nobis progressa ratio est, ut ea duceretur omnis a prima commendatione naturae. nunc autem aliud iam argumentandi sequamur genus, ut non solum quia nos diligamus, sed quia cuiusque partis naturae et in corpore et in animo sua quaeque vis sit, idcirco in his rebus summe nostra sponte moveamur. atque ut a corpore ordiar, videsne ut, si quae in membris prava aut debilitata aut inminuta sint, occultent homines? ut etiam contendant et ela- borent, si efficere possint, ut aut non appareat cor- poris vitium aut quam minimum appareat? multos- que etiam dolores curationis causa perferant, ut, si ipse usus membrorum non modo non maior, verum etiam minor futurus sit, eorum tamen species ad na- turam revertatur? etenim, cum omnes natura totos se expetendos putent, nec id ob aliam rem, sed propter ipsos, necesse est eius etiam partis propter se expeti, ~y quod universum propter se expetatur. Quid? in motu et in statu corporis nihil inest, quod animadverten- dum esse ipsa natura iudicet? quem ad modum quis ambulet, sedeat, qui ductus oris, qui vultus in quo- que sit? nihilne est in his rebus, quod dignum libero aut indignum esse ducamus? nonne odio multos dignos putamus, qui quodam motu aut statu videntur naturae legem et modum contempsisse? et quoniam haec deducuntur de corpore, quid est cur non recte pulchritudo etiam ipsa propter se expetenda ducatur? nam si pravitatem inminutionemque corporis propter se fugiendam putamus, cur non etiam, ac fortasse magis, propter se formae dignitatem sequamur? et si turpitudinem fugimus in statu et motu corporis, quid est cur pulchritudinem non sequamur? atque etiam valitudinem, vires, vacuitatem doloris non propter utilitatem solum, sed etiam ipsas propter se expetemus. quoniam enim natura suis omnibus expleri partibus vult, hunc statum corporis per se ipsum expetit, qui est maxime e natura, quae tota pertur- batur, si aut aegrum corpus est aut dolet aut caret viribus. ~y Videamus animi partes, quarum est conspectus illustrior; quae quo sunt excelsiores, eo dant clariora indicia naturae. tantus est igitur innatus in nobis cognitionis amor et scientiae, ut nemo dubitare possit quin ad eas res hominum natura nullo emolumento invitata rapiatur. videmusne ut pueri ne verberibus quidem a contemplandis rebus perquirendisque de- terreantur? ut pulsi recurrant? ut aliquid scire se gaudeant? ut id aliis narrare gestiant? ut pompa, ludis atque eius modi spectaculis teneantur ob eam- que rem vel famem et sitim perferant? quid vero? qui ingenuis studiis atque artibus delectantur, nonne videmus eos nec valitudinis nec rei familiaris habere rationem omniaque perpeti ipsa cognitione et scientia captos et cum maximis curis et laboribus compensare eam, quae ex discendo capiant, voluptatem? [2ut]2 ~y mihi quidem Homerus huius modi quiddam vidisse videatur in iis, quae de Sirenum cantibus finxerit. ne- que enim vocum suavitate videntur aut novitate qua- dam et varietate cantandi revocare eos solitae, qui praetervehebantur, sed quia multa se scire profiteban- tur, ut homines ad earum saxa discendi cupiditate adhaerescerent. ita enim invitant Ulixem_nam verti, ut quaedam Homeri, sic istum ipsum locum_: O decus Argolicum, quin puppim flectis, Ulixes, Auribus ut nostros possis agnoscere cantus! Nam nemo haec umquam est transvectus caerula cursu, Quin prius adstiterit vocum dulcedine captus, Post variis avido satiatus pectore musis Doctior ad patrias lapsus pervenerit oras. Nos grave certamen belli clademque tenemus, Graecia quam Troiae divino numine vexit, Omniaque e latis rerum vestigia terris. Vidit Homerus probari fabulam non posse, si can- tiunculis tantus irretitus vir teneretur; scientiam polli- centur, quam non erat mirum sapientiae cupido patria esse cariorem. Atque omnia quidem scire, cuiuscumque modi sint, cupere curiosorum, duci vero maiorum rerum con- templatione ad cupiditatem scientiae summorum vi- ~y rorum est putandum. quem enim ardorem studii cen- setis fuisse in Archimede, qui dum in pulvere quaedam describit attentius, ne patriam [2quidem]2 captam esse senserit? quantum Aristoxeni ingenium consumptum videmus in musicis? quo studio Aristophanem puta- mus aetatem in litteris duxisse? quid de Pythagora? quid de Platone aut de Democrito loquar? a quibus propter discendi cupiditatem videmus ultimas terras esse peragratas. quae qui non vident, nihil umquam magnum ac cognitione dignum amaverunt. Atque hoc loco, qui propter animi voluptates coli dicunt ea studia, quae dixi, non intellegunt idcirco esse ea propter se expetenda, quod nulla utilitate obiecta delectentur animi atque ipsa scientia, etiamsi ~y incommodatura sit, gaudeant. Sed quid attinet de rebus tam apertis plura requirere? ipsi enim quaera- mus a nobis stellarum motus contemplationesque rerum caelestium eorumque omnium, quae naturae obscuritate occultantur, cognitiones quem ad modum nos moveant, et quid historia delectet, quam solemus persequi usque ad extremum, [2cum]2 praetermissa re- petimus, inchoata persequimur. nec vero sum nescius ~y esse utilitatem in historia, non modo voluptatem. quid, cum fictas fabulas, e quibus utilitas nulla elici potest, cum voluptate legimus? quid, cum volumus nomina eorum, qui quid gesserint, nota nobis esse, parentes, patriam, multa praeterea minime necessaria? quid, quod homines infima fortuna, nulla spe rerum geren- darum, opifices denique delectantur historia? maxime- que eos videre possumus res gestas audire et legere darum, opifices denique delectantur historia? maxime- que eos videre possumus res gestas audire et legere velle, qui a spe gerendi absunt confecti senectute. quocirca intellegi necesse est in ipsis rebus, quae discuntur et cognoscuntur, invitamenta inesse, quibus ~y ad discendum cognoscendumque moveamur. Ac ve- teres quidem philosophi in beatorum insulis fingunt qualis futura sit vita sapientium, quos cura omni liberatos, nullum necessarium vitae cultum aut pa- ratum requirentis, nihil aliud esse acturos putant, nisi ut omne tempus inquirendo ac discendo in naturae cognitione consumant. Nos autem non solum beatae vitae istam esse oblectationem videmus, sed etiam le- vamentum miseriarum. itaque multi, cum in potestate essent hostium aut tyrannorum, multi in custodia, multi in exilio dolorem suum doctrinae studiis le- ~y vaverunt. princeps huius civitatis Phalereus Demetrius cum patria pulsus esset iniuria, ad Ptolomaeum se regem Alexandream contulit. qui cum in hac ipsa phi- losophia, ad quam te hortamur, excelleret Theophrasti- que esset auditor, multa praeclara in illo calamitoso otio scripsit non ad usum aliquem suum, quo erat orbatus, sed animi cultus ille erat ei quasi quidam humanitatis cibus. equidem e Cn. Aufidio, praetorio, erudito homine, oculis capto, saepe audiebam, cum se lucis magis quam utilitatis desiderio moveri diceret. somnum denique nobis, nisi requietem corporibus et medicinam quandam laboris afferret, contra naturam putaremus datum; aufert enim sensus actionemque tollit omnem. itaque si aut requietem natura non quaereret aut eam posset alia quadam ratione con- sequi, facile pateremur, qui etiam nunc agendi aliquid dicendique causa prope contra naturam vigilias sus- cipere soleamus. ~y Sunt autem etiam clariora vel plane perspicua minimeque dubitanda indicia naturae, maxime scilicet in homine, sed in omni animali, ut appetat animus aliquid agere semper neque ulla condicione quietem sempiternam possit pati. facile est hoc cernere in primis puerorum aetatulis. quamquam enim vereor, ne nimius in hoc genere videar, tamen omnes veteres philosophi, maxime nostri, ad incunabula accedunt, quod in pueritia facillime se arbitrantur naturae vo- luntatem posse cognoscere. videmus igitur ut con- quiescere ne infantes quidem possint. cum vero pau- lum processerunt, lusionibus vel laboriosis delectantur, ut ne verberibus quidem deterreri possint, eaque cupiditas agendi aliquid adolescit una cum aetatibus. itaque, ne si iucundissimis quidem nos somniis usuros putemus, Endymionis somnum nobis velimus dari, ~y idque si accidat, mortis instar putemus. quin etiam inertissimos homines nescio qua singulari segnitia praeditos videmus tamen et corpore et animo moveri semper et, cum re nulla impediantur necessaria, aut alveolum poscere aut quaerere quempiam ludum aut sermonem aliquam requirere, cumque non habeant ingenuas ex doctrina oblectationes, circulos aliquos et sessiunculas consectari. quin ne bestiae quidem, quas delectationis causa concludimus, cum copiosius alantur, quam si essent liberae, facile patiuntur sese contineri motusque solutos et vagos a natura sibi ~y tributos requirunt. itaque ut quisque optime natus institutusque est, esse omnino nolit in vita, si geren- dis negotiis orbatus possit paratissimis vesci volup- tatibus. nam aut privatim aliquid gerere malunt aut, qui altiore animo sunt, capessunt rem publicam ho- noribus imperiisque adipiscendis aut totos se ad studia doctrinae conferunt. qua in vita tantum abest ut voluptates consectentur, etiam curas, sollicitudines, vigilias perferunt optimaque parte hominis, quae in nobis divina ducenda est, ingenii et mentis acie fruuntur nec voluptatem requirentes nec fugientes laborem. nec vero intermittunt aut admirationem earum rerum, quae sunt ab antiquis repertae, aut investigationem novarum. quo studio cum satiari non possint, omnium ceterarum rerum obliti nihil ab- iectum, nihil humile cogitant; tantaque est vis tali- bus in studiis, ut eos etiam, qui sibi alios propo- suerunt fines bonorum, quos utilitate aut voluptate dirigunt, tamen in rebus quaerendis explicandisque naturis aetates conterere videamus. ~y Ergo hoc quidem apparet, nos ad agendum esse natos. actionum autem genera plura, ut obscurentur etiam minora maioribus, maximae autem sunt pri- mum, ut mihi quidem videtur et iis, quorum nunc in ratione versamur, consideratio cognitioque rerum caelestium et earum, quas a natura occultatas et latentes indagare ratio potest, deinde rerum publi- carum administratio aut administrandi scientia, tum prudens, temperata, fortis, iusta ratio reliquaeque vir- tutes et actiones virtutibus congruentes, quae uno verbo complexi omnia honesta dicimus; ad quorum et cognitionem et usum iam corroborati natura ipsa praeeunte deducimur. omnium enim rerum principia parva sunt, sed suis progressionibus usa augentur, nec sine causa; in primo enim ortu inest teneritas ac mollitia quaedam, ut nec res videre optimas nec agere possint. virtutis enim beataeque vitae, quae duo maxime expetenda sunt, serius lumen apparet, multo etiam serius, ut plane qualia sint intellegantur. praeclare enim Plato: 'Beatum, cui etiam in senectute contigerit, ut sapientiam verasque opiniones assequi possit!' Quare, quoniam de primis naturae commodis satis dictum est, nunc de maioribus consequentibus- que videamus. ~y Natura igitur corpus quidem hominis sic et genuit et formavit, ut alia in primo ortu perficeret, alia pro- grediente aetate fingeret neque sane multum adiumen- tis externis et adventiciis uteretur. animum autem re- liquis rebus ita perfecit, ut corpus; sensibus enim or- navit ad res percipiendas idoneis, ut nihil aut non multum adiumento ullo ad suam confirmationem in- digerent; quod autem in homine praestantissimum atque optimum est, id deseruit. etsi dedit talem men- tem, quae omnem virtutem accipere posset, ingenuit- que sine doctrina notitias parvas rerum maximarum et quasi instituit docere et induxit in ea, quae inerant, tamquam elementa virtutis. sed virtutem ipsam in- ~y choavit, nihil amplius. itaque nostrum est_quod nostrum dico, artis est_ad ea principia, quae acce- pimus, consequentia exquirere, quoad sit id, quod vo- lumus, effectum. quod quidem pluris est haud paulo magisque ipsum propter se expetendum quam aut sensus aut corporis ea, quae diximus, quibus tantum praestat mentis excellens perfectio, ut vix cogitari pos- sit quid intersit. itaque omnis honos, omnis admiratio, omne studium ad virtutem et ad eas actiones, quae virtuti sunt consentaneae, refertur, eaque omnia, quae aut ita in animis sunt aut ita geruntur, uno nomine honesta dicuntur. quorum omnium quae sint no- titiae, quae quidem significentur rerum vocabulis, quaeque cuiusque vis et natura sit mox videbimus. ~y Hoc autem loco tantum explicemus haec honesta, quae dico, praeterquam quod nosmet ipsos diligamus, praeterea suapte natura per se esse expetenda. in- dicant pueri, in quibus ut in speculis natura cernitur. quanta studia decertantium sunt! quanta ipsa cer- tamina! ut illi efferuntur laetitia, cum vicerunt! ut pudet victos! ut se accusari nolunt! quam cupiunt laudari! quos illi labores non perferunt, ut aequalium principes sint! quae memoria est in iis bene meren- tium, quae referendae gratiae cupiditas! atque ea in optima quaque indole maxime apparent, in qua haec honesta, quae intellegimus, a natura tamquam adum- ~y brantur. Sed haec in pueris; expressa vero in iis aetatibus, quae iam confirmatae sunt. quis est tam dissimilis homini, qui non moveatur et offensione turpitudinis et comprobatione honestatis? quis est, qui non oderit libidinosam, protervam adolescentiam? quis contra in illa aetate pudorem, constantium, etiam- si sua nihil intersit, non tamen diligat? quis Pullum Numitorium Fregellanum, proditorem, quamquam rei publicae nostrae profuit, non odit? quis [2suae]2 urbis conservatorem Codrum, quis Erechthei filias non ma- xime laudat? cui Tubuli nomen odio non est? quis Aristidem non mortuum diligit? an obliviscimur, quantopere in audiendo in legendoque moveamur, cum pie, cum amice, cum magno animo aliquid factum ~y cognoscimus? Quid loquor de nobis, qui ad laudem et ad decus nati, suscepti, instituti sumus? qui cla- mores vulgi atque imperitorum excitantur in theatris, cum illa dicuntur: 'Ego sum Orestes', contraque ab al- tero: 'Immo enimvero ego sum, inquam, Orestes!' cum autem etiam exitus ab utroque datur conturbato errantique regi, ambo ergo se una necari cum precantur, quotiens hoc agitur, ecquandone nisi ad- mirationibus maximis? nemo est igitur, quin hanc affectionem animi probet atque laudet, qua non modo utilitas nulla quaeritur, sed contra utilitatem etiam ~y conservatur fides. Talibus exemplis non fictae solum fabulae, verum etiam historiae refertae sunt, et quidem maxime nostrae. nos enim ad sacra Idaea accipienda optimum virum delegimus, nos tutores misimus regi- bus, nostri imperatores pro salute patriae sua capita voverunt, nostri consules regem inimicissimum moeni- bus iam adpropinquantem monuerunt, a veneno ut caveret, nostra in re publica [Lucretia] et quae per vim oblatum stuprum voluntaria morte lueret inventa est et qui interficeret filiam, ne stupraretur. quae qui- dem omnia et innumerabilia praeterea quis est quin intellegat et eos qui fecerint dignitatis splendore duc- tos inmemores fuisse utilitatum suarum nosque, cum ea laudemus, nulla alia re nisi honestate duci? ~z14 Quibus rebus expositis breviter_nec enim sum copiam, quam potui, quia dubitatio in re nulla erat, persecutus_sed his rebus concluditur profecto et vir- tutes omnes et honestum illud, quod ex iis oritur et ~y in iis haeret, per se esse expetendum. in omni autem honesto, de quo loquimur, nihil est tam illustre nec quod latius pateat quam coniunctio inter homines hominum et quasi quaedam societas et communicatio utilitatum et ipsa caritas generis humani. quae nata a primo satu, quod a procreatoribus nati diliguntur et tota domus coniugio et stirpe coniungitur, serpit sensim foras, cognationibus primum, tum affinitatibus, deinde amicitiis, post vicinitatibus, tum civibus et iis, qui publice socii atque amici sunt, deinde totius com- plexu gentis humanae. quae animi affectio suum cui- que tribuens atque hanc, quam dico, societatem con- iunctionis humanae munifice et aeque tuens iustitia dicitur, cui sunt adiunctae pietas, bonitas, liberalitas, benignitas, comitas, quaeque sunt generis eiusdem. at- que haec ita iustitiae propria sunt, ut sint virtutum ~y reliquarum communia. nam cum sic hominis natura generata sit, ut habeat quiddam ingenitum quasi civile atque populare, quod Graeci $POLITIKO/N& vocant, quic- quid aget quaeque virtus, id a communitate et ea, quam exposui, caritate ac societate humana non ab- horrebit, vicissimque iustitia, ut ipsa se fundet in ceteras virtutes, sic illas expetet. servari enim iustitia nisi a forti viro, nisi a sapiente non potest. qualis est igitur omnis haec, quam dico, conspiratio consensus- que virtutum, tale est illud ipsum honestum, quando- quidem honestum aut ipsa virtus est aut res gesta virtute; quibus rebus vita consentiens virtutibusque respondens recta et honesta et constans et naturae ~y congruens existimari potest. atque haec coniunctio confusioque virtutum tamen a philosophis ratione qua- dam distinguitur. nam cum ita copulatae conexaeque sint, ut omnes omnium participes sint nec alia ab alia possit separari, tamen proprium suum cuiusque munus est, ut fortitudo in laboribus periculisque cer- natur, temperantia in praetermittendis voluptatibus, prudentia in dilectu bonorum et malorum, iustitia in suo cuique tribuendo. quando igitur inest in omni vir- tute cura quaedam quasi foras spectans aliosque appetens atque complectens, existit illud, ut amici, ut fratres, ut propinqui ut affines, ut cives, ut omnes denique_quoniam unam societatem hominum esse volumus_propter se expetendi sint. atqui eorum nihil est eius generis, ut sit in fine atque extremo ~y bonorum. ita fit, ut duo genera propter se expeten- dorum reperiantur, unum, quod est in iis, in quibus completur illud extremum, quae sunt aut animi aut corporis; haec autem, quae sunt extrinsecus, id est quae neque in animo insunt neque in corpore, ut amici, ut parentes, ut liberi, ut propinqui, ut ipsa patria, sunt illa quidem sua sponte cara, sed eodem in genere, quo illa, non sunt. nec vero umquam summum bonum assequi quisquam posset, si omnia illa, quae sunt extra, quamquam expetenda, summo bono contine- rentur. ~y Quo modo igitur, inquies, verum esse poterit omnia referri ad summum bonum, si amicitiae, si propinqui- tates, si reliqua externa summo bono non continentur? Hac videlicet ratione, quod ea, quae externa sunt, iis tuemur officiis, quae oriuntur a suo cuiusque genere virtutis. nam et amici cultus et parentis ei, qui officio in fungitur, in eo ipso prodest, quod ita fungi officio in recte factis est, quae sunt orta [2a]2 virtutibus. quae quidem sapientes sequuntur duce natura tanquam videntes; non perfecti autem homines et tamen in- geniis excellentibus praediti excitantur saepe gloria, quae habet speciem honestatis et similitudinem. quodsi ipsam honestatem undique perfectam atque absolutam. rem unam praeclarissimam omnium maximeque lau- dandam, penitus viderent, quonam gaudio compleren- tur, cum tantopere eius adumbrata opinione laetentur? ~y quem enim deditum voluptatibus, quem cupiditatum incendiis inflammatum in iis potiendis, quae acerrime concupivisset, tanta laetitia perfundi arbitramur, quan- ta aut superiorem Africanum Hannibale victo aut posteriorem Karthagine eversa? quem Tiberina descen- sio festo illo die tanto gaudio affecit, quanto L. Pau- lum, cum regem Persem captum adduceret, eodem flumine invectio? ~y Age nunc, Luci noster, extrue animo altitudinem excellentiamque virtutum: iam non dubitabis, quin earum compotes homines magno animo erectoque viventes semper sint beati, qui omnis motus fortunae mutationesque rerum et temporum levis et inbecillos fore intellegant, si in virtutis certamen venerint. illa enim, quae sunt a nobis bona corporis numerata, complent ea quidem beatissimam vitam, sed ita, ut sine illis possit beata vita existere. ita enim parvae et exiguae sunt istae accessiones bonorum, ut, quem ad modum stellae in radiis solis, sic istae in virtutum splendore ne cernantur quidem. ~y Atque hoc ut vere dicitur, parva esse ad beate vi- vendum momenta ista corporis commodorum, sic nimis violentum est nulla esse dicere; qui enim sic disputant, obliti mihi videntur, quae ipsi fecerint prin- cipia naturae. tribuendum est igitur his aliquid, dum modo quantum tribuendum sit intellegas. est enim philosophi non tam gloriosa quam vera quaerentis nec pro nihilo putare ea, quae secundum naturam illi ipsi gloriosi esse fatebantur, et videre [2esse]2 tantam vim virtutis tantamque, ut ita dicam, auctoritatem hone- statis, ut reliqua non illa quidem nulla, sed ita parva sint, ut nulla esse videantur. haec est nec omnia spernentis praeter virtutem et virtutem ipsam suis laudibus amplificantis oratio, denique haec est undi- que completa et perfecta explicatio summi boni. hinc ceteri particulas arripere conati suam quisque videri ~y voluit afferre sententiam. saepe ab Aristotele, a Theo- phrasto mirabiliter est laudata per se ipsa rerum scientia; hoc uno captus Erillus scientiam summum bonum esse defendit nec rem ullam aliam per se expetendam. multa sunt dicta ab antiquis de con- temnendis ac despiciendis rebus humanis; hoc unum Aristo tenuit: praeter vitia atque virtutes negavit rem esse ullam aut fugiendam aut expetendam. positum est a nostris in iis esse rebus, quae secundum naturam essent, non dolere; hoc Hieronymus summum bonum esse dixit. at vero Callipho et post eum Diodorus, cum alter voluptatem adamavisset, alter vacuitatem doloris, neuter honestate carere potuit, quae est a nostris ~y laudata maxime. quin etiam ipsi voluptarii deverticula quaerunt et virtutes habent in ore totos dies volupta- temque primo dumtaxat expeti dicunt, deinde con- suetudine quasi alteram quandam naturam effici, qua inpulsi multa faciant nullam quaerentes voluptatem. Stoici restant. ei quidem non unam aliquam aut alteram [2rem]2 a nobis, sed totam ad se nostram phi- losophiam transtulerunt; atque ut reliqui fures earum rerum, quas ceperunt, signa commutant, sic illi, ut sententiis nostris pro suis uterentur, nomina tamquam rerum notas mutaverunt. ita relinquitur sola haec disciplina digna studiosis ingenuarum artium, digna eruditis, digna claris viris, digna principibus, digna regibus. ~y Quae cum dixisset paulumque institisset, Quid est? inquit; satisne vobis videor pro meo iure in vestris auribus commentatus? Et ego: Tu vero, inquam, Piso, ut saepe alias, sic hodie ita nosse ista visus es, ut, si tui nobis potestas saepius fieret, non multum Graecis supplicandum putarem. quod quidem eo probavi magis, quia memini Staseam Neapolitanum, doctorem illum tuum, nobilem sane Peripateticum, aliquanto ista secus dicere solitum, assentientem iis, qui multum in fortuna se- cunda aut adversa, multum in bonis aut malis corporis ponerent. Est, ut dicis, inquit; sed haec ab Antiocho, familiari nostro, dicuntur multo melius et fortius, quam a Stasea dicebantur. quamquam ego non quaero, quid tibi a me probatum sit, sed huic Ciceroni nostro, quem disci- pulum cupio a te abducere. ~y Tum Lucius: Mihi vero ista valde probata sunt, quod item fratri puto. Tum mihi Piso: Quid ergo? inquit, dasne adolescenti veniam? an eum discere ea mavis, quae cum plane perdidicerit, nihil sciat? Ego vero isti, inquam, permitto. sed nonne memi- nisti licere mihi ista probare, quae sunt a te dicta? quis enim potest ea, quae probabilia videantur ei, non probare? An vero, inquit, quisquam potest probare, quod perceptum, quod comprehensum, quod cognitum non habet? Non est ista, inquam, Piso, magna dissensio. nihil enim est aliud, quam ob rem mihi percipi nihil posse videatur, nisi quod percipiendi vis ita definitur a Stoicis, ut negent quicquam posse percipi nisi tale verum, quale falsum esse non possit. itaque haec cum illis est dissensio, cum Peripateticis nulla sane. sed haec omittamus; habent enim et bene longam et satis ~y litigiosam disputationem. illud mihi a te nimium festinanter dictum videtur, sapientis omnis esse sem- per beatos; nescio quo modo praetervolavit oratio. quod nisi ita efficitur, quae Theophrastus de fortuna, de dolore, de cruciatu corporis dixit, cum quibus coniungi vitam beatam nullo modo posse putavit, vereor, ne vera sint. nam illud vehementer repugnat, eundem beatum esse et multis malis oppressum. haec quo modo conveniant, non sane intellego. Utrum igitur tibi non placet, inquit, virtutisne tan- tam esse vim, ut ad beate vivendum se ipsa contenta sit? an, si id probas, fieri ita posse negas, ut ii, qui virtutis compotes sint, etiam malis quibusdam affecti beati sint? Ego vero volo in virtute vim esse quam maximam; sed quanta sit alias; nunc tantum possitne esse tanta, si quicquam extra virtutem habeatur in bonis. ~y Atqui, inquit, si Stoicis concedis ut virtus sola, si adsit, vitam efficiat beatam, concedis etiam Peripate- ticis. quae enim mala illi non audent appellare, aspera autem et incommoda et reicienda et aliena naturae esse concedunt, ea nos mala dicimus, sed exigua et paene minima. quare si potest esse beatus is, qui est in asperis reiciendisque rebus, potest is quoque esse, qui est in parvis malis. Et ego: Piso, inquam, si est quisquam, qui acute in causis videre soleat quae res agatur, is es profecto tu. quare attende, quaeso. nam adhuc, meo fortasse vitio, quod ego quaeram non perspicis. Istic sum, inquit, expectoque quid ad id, quod quae- rebam, respondeas. ~y Respondebo me non quaerere, inquam, hoc tempore quid virtus efficere possit, sed quid constanter dicatur, quid ipsum a se dissentiat. Quo igitur, inquit, modo? Quia, cum a Zenone, inquam, hoc magnifice tam- quam ex oraculo editur: 'Virtus ad beate vivendum se ipsa contenta est', [2et]2 Quare? inquit, respondet: 'Quia, nisi quod honestum est, nullum est aliud bo- num.' Non quaero iam verumne sit; illud dico, ea, ~y quae dicat, praeclare inter se cohaerere. dixerit hoc idem Epicurus, semper beatum esse sapientem_quod quidem solet ebullire non numquam_, quem qui- dem, cum summis doloribus conficiatur, ait dicturum: 'Quam suave est! quam nihil curo!'; non pugnem cum homine, cur tantum habeat in natura boni; illud urgueam, non intellegere eum quid sibi dicendum sit, cum dolorem summum malum esse dixerit. Eadem nunc mea adversum te oratio est. dicis eadem omnia et bona et mala, quae quidem dicunt ii, qui numquam philosophum pictum, ut dicitur, viderunt: valitudinem, vires, staturam, formam, integritatem unguiculorum omnium [2bona]2, deformitatem, morbum, debilitatem ~y mala. iam illa externa parce tu quidem; sed haec cum corporis bona sint, eorum conficientia certe in bonis numerabis, amicos, liberos, propinquos, divitias, honores, opes. contra hoc attende me nihil dicere, [2illud dicere]2, si ista mala sunt, in quae potest incidere sapiens, sapientem esse non ad beate vivendum satis. Immo vero, inquit, ad beatissime vivendum parum est, ad beate vero satis. Animadverti, inquam, te isto modo paulo ante po- nere, et scio ab Antiocho nostro dici sic solere; sed quid minus probandum quam esse aliquem beatum nec satis beatum? quod autem satis est, eo quicquid accessit, nimium est; et nemo nimium beatus est; ita nemo beato beatior. ~y Ergo, inquit, tibi Q. Metellus, qui tris filios consules vidit, e quibus unum etiam et censorem et trium- phantem, quartum autem praetorem, eosque salvos reliquit et tris filias nuptas, cum ipse consul, censor, etiam augur fuisset [2et]2 triumphasset, ut sapiens fuerit, nonne beatior quam, ut item sapiens fuerit, qui in potestate hostium vigiliis et inedia necatus est, Re- gulus? ~y Quid me istud rogas? inquam. Stoicos roga. Quid igitur, inquit, eos responsuros putas? Nihilo beatiorem esse Metellum quam Regulum. Inde igitur, inquit, ordiendum est. Tamen a proposito, inquam, aberramus. non enim quaero quid verum, sed quid cuique dicendum sit. utinam quidem dicerent alium alio beatiorem! iam ruinas videres. in virtute enim sola et in ipso honesto cum sit bonum positum, cumque nec virtus, ut placet illis, nec honestum crescat, idque bonum solum sit, quo qui potiatur, necesse est beatus sit, cum id augeri non possit, in quo uno positum est beatum esse, qui potest esse quisquam alius alio beatior? videsne, ut haec concinant? et hercule_fatendum est enim, quod sentio_mirabilis est apud illos contextus rerum. respondent extrema primis, media utrisque, omnia omnibus. quid sequatur, quid repugnet, vident. ut in geometria, prima si dederis, danda sunt omnia. con- cede nihil esse bonum, nisi quod honestum sit: con- cedendum est in virtute [2esse]2 positam beatam vitam. ~y vide rursus retro: dato hoc dandum erit illud. Quod vestri non item. 'Tria genera bonorum'; proclivi currit oratio. venit ad extremum; haeret in salebra. cupit enim dicere nihil posse ad beatam vitam deesse sa- pienti. honesta oratio, Socratica, Platonis etiam. Audeo dicere, inquit. Non potes, nisi retexueris illa. paupertas si malum est, mendicus beatus esse nemo potest, quamvis sit sapiens. at Zeno eum non beatum modo, sed etiam divitem dicere ausus est. dolere malum est: in crucem qui agitur, beatus esse non potest. bonum liberi: misera orbitas. bonum patria: miserum exilium. bonum valitudo: miser morbus. bonum integritas cor- poris: misera debilitas. bonum incolumis acies: misera caecitas. quae si potest singula consolando levare, universa quo modo sustinebit? sit enim idem caecus, debilis, morbo gravissimo affectus, exul, orbus, egens, torqueatur eculeo: quem hunc appellas, Zeno? Beatum, inquit. Etiam beatissimum? Quippe, inquiet, cum tam docuerim gradus istam rem non habere quam vir- ~y tutem, in qua sit ipsum etiam beatum. Tibi hoc incre- dibile, quod beatissimum. quid? tuum credibile? si enim ad populum me vocas, eum, qui ita sit affectus, beatum esse numquam probabis; si ad prudentes, alterum fortasse dubitabunt, sitne tantum in virtute, ut ea praediti vel in Phalaridis tauro beati sint, alterum non dubitabunt, quin et Stoici convenientia sibi dicant et vos repugnantia. Theophrasti igitur, inquit, tibi liber ille placet de beata vita? Tamen aberramus a proposito, et, ne longius, pror- sus, inquam, Piso, si ista mala sunt, placet. ~y Nonne igitur tibi videntur, inquit, mala? Id quaeris, inquam, in quo, utrum respondero, verses te huc atque illuc necesse est. Quo tandem modo? inquit. Quia, si mala sunt, is, qui erit in iis, beatus non erit; si mala non sunt, iacet omnis ratio Peripateti- corum. Et ille ridens: Video, inquit, quid agas; ne disci- pulum abducam, times. Tu vero, inquam, ducas licet, si sequetur; erit enim mecum, si tecum erit. Audi igitur, inquit, Luci; tecum enim mihi in- stituenda oratio est. Omnis auctoritas philosophiae, ut ait Theophrastus, consistit in beata vita com- paranda; beate enim vivendi cupiditate incensi omnes ~y sumus. hoc mihi cum tuo fratre convenit. quare hoc videndum est, possitne nobis hoc ratio philosophorum dare. pollicetur certe. nisi enim id faceret, cur Plato Aegyptum peragravit, ut a sacerdotibus barbaris nu- meros et caelestia acciperet? cur post Tarentum ad Archytam? cur ad reliquos Pythagoreos, Echecratem, Timaeum, Arionem, Locros, ut, cum Socratem expres- sisset, adiungeret Pythagoreorum disciplinam eaque, quae Socrates repudiabat, addisceret? cur ipse Pytha- goras et Aegyptum lustravit et Persarum magos adiit? cur tantas regiones barbarorum pedibus obiit, tot maria transmisit? cur haec eadem Democritus? qui _vere falsone, quaerere mittimus_dicitur oculis se privasse; certe, ut quam minime animus a cogita- tionibus abduceretur, patrimonium neglexit, agros de- seruit incultos, quid quaerens aliud nisi vitam beatam? quam si etiam in rerum cognitione ponebat, tamen ex illa investigatione naturae consequi volebat, bono ut esset animo. id enim ille summum bonum $EU)QUMI/AN et saepe $A)QAMBI/AN& appellat, id est animum terrore ~y liberum. sed haec etsi praeclare, nondum tamen per- polita. pauca enim, neque ea ipsa enucleate, ab hoc de virtute quidem dicta. post enim haec in hac urbe primum a Socrate quaeri coepta, deinde in hunc locum delata sunt, nec dubitatum, quin in virtute omnis ut bene, sic etiam beate vivendi spes poneretur. quae cum Zeno didicisset a nostris, ut in actionibus prae- scribi solet, '&7DE EADEM RE& [&7FECIT&] &7ALIO MODO&'. hoc tu nunc in illo probas. scilicet vocabulis rerum mutatis inconstantiae crimen ille effugit, nos effugere non possumus! ille Metelli vitam negat beatiorem quam Reguli, praeponendam tamen, nec magis expetendam, sed magis sumendam et, si optio esset, eligendam Metelli, Reguli reiciendam; ego, quam ille praeponen- dam et magis eligendam, beatiorem hanc appello nec ullo minimo momento plus ei vitae tribuo quam ~y Stoici. quid interest, nisi quod ego res notas notis verbis appello, illi nomina nova quaerunt, quibus idem dicant? ita, quem ad modum in senatu semper est aliquis, qui interpretem postulet, sic isti nobis cum interprete audiendi sunt. bonum appello quicquid se- cundum naturam est, quod contra malum, nec ego solus, sed tu etiam, Chrysippe, in foro, domi; in schola desinis. quid ergo? aliter homines, aliter philosophos loqui putas oportere? quanti quidque sit aliter docti et indocti, sed cum constiterit inter doctos quanti res quaeque sit_si homines essent, usitate loqueren- tur_, dum res maneant, verba fingant arbitratu suo. ~y Sed venio ad inconstantiae crimen, ne saepius dicas me aberrare; quam tu ponis in verbis, ego positam in re putabam. si satis erit hoc perceptum, in quo adiutores Stoicos optimos habemus, tantam vim esse virtutis, ut omnia, si ei altera parte ponantur, ne appareant quidem, cum omnia, quae illi commoda certe dicunt esse et sumenda et eligenda et praeposita _quae ita definiunt, ut satis magno aestimanda sint_, haec igitur cum ego tot nominibus a Stoicis appellata, partim novis et commenticiis, ut ista 'pro- ducta' et 'reducta', partim idem significantibus_quid enim interest, expetas an eligas? mihi quidem etiam lautius videtur, quod eligitur, et ad quod dilectus adhibetur_, sed, cum ego ista omnia bona dixero, tantum refert quam magna dicam, cum expetenda, quam valde. sin autem nec expetenda ego magis quam tu eligenda, nec illa pluris aestimanda ego, qui bona, quam tu, producta qui appellas, omnia ista necesse est obscurari nec apparere et in virtutis tamquam in ~y solis radios incurrere. At enim, qua in vita est aliquid mali, ea beata esse non potest. ne seges quidem igitur spicis uberibus et crebris, si avenam uspiam videris, nec mercatura quaestuosa, si in maximis lucris pau- lum aliquid damni contraxerit. an hoc usque quaque, aliter in vita? et non ex maxima parte de tota iudi- cabis? an dubium est, quin virtus ita maximam par- tem optineat in rebus humanis, ut reliquas obruat? Audebo igitur cetera, quae secundum naturam sint, bona appellare nec fraudare suo vetere nomine neque iam aliquod potius novum exquirere, virtutis autem am- ~y plitudinem quasi in altera librae lance ponere. terram, mihi crede, ea lanx et maria deprimet. semper enim ex eo, quod maximas partes continet latissimeque funditur, tota res appellatur. dicimus aliquem hilare vivere; ergo, si semel tristior effectus est, hilare vita amissa est? at hoc in eo M. Crasso, quem semel ait in vita risisse Lucilius, non contigit, ut ea re minus $A)GE/LASTOS&, ut ait idem, vocaretur. Polycratem Sa- mium felicem appellabant. nihil acciderat ei, quod nol- let, nisi quod anulum, quo delectabatur, in mari abiece- rat. ergo infelix una molestia, felix rursus, cum is ipse anulus in praecordiis piscis inventus est? ille vero, si insipiens_quod certe, quoniam tyrannus_, num- quam beatus; si sapiens, ne tum quidem miser, cum ab Oroete, praetore Darei, in crucem actus est. At mul- tis malis affectus. Quis negat? sed ea mala virtutis magnitudine obruebantur. ~y An ne hoc quidem Peripateticis concedis, ut dicant omnium bonorum virorum, id est sapientium omnibus- que virtutibus ornatorum, vitam omnibus partibus plus habere semper boni quam mali? Quis hoc dicit? Stoici scilicet. Minime; sed isti ipsi, qui voluptate et dolore omnia metiuntur, nonne clamant sapienti plus semper adesse quod velit quam quod nolit? cum tantum igitur in virtute ponant ii, qui fatentur se virtutis causa, nisi ea voluptatem faceret, ne manum quidem versuros fuisse, quid facere nos opor- tet, qui quamvis minimam animi praestantiam omni- bus bonis corporis anteire dicamus, ut ea ne in con- spectu quidem relinquantur? quis est enim, qui hoc cadere in sapientem dicere audeat, ut, si fieri possit, virtutem in perpetuum abiciat, ut dolore omni libere- tur? quis nostrum dixerit, quos non pudet ea, quae Stoici aspera dicunt, mala dicere, melius esse turpiter aliquid facere cum voluptate quam honeste cum do- ~y lore? nobis Heracleotes ille Dionysius flagitiose de- scivisse videtur a Stoicis propter oculorum dolorem. quasi vero hoc didicisset a Zenone, non dolere, cum doleret! illud audierat nec tamen didicerat, malum illud non esse, quia turpe non esset, et esse feren- dum viro. hic si Peripateticus fuisset, permansisset, credo, in sententia, qui dolorem malum dicunt esse, de asperitate autem eius fortiter ferenda praecipiunt eadem, quae Stoici. Et quidem Arcesilas tuus, etsi fuit in disserendo pertinacior, tamen noster fuit; erat enim Polemonis. is cum arderet podagrae doloribus visitassetque homines Charmides Epicureus perfami- liaris et tristis exiret, Mane, quaeso, inquit, Charmide noster; nihil illinc huc pervenit. ostendit pedes et pectus. ac tamen hic mallet non dolere. ~y Haec igitur est nostra ratio, quae tibi videtur inconstans, cum propter virtutis caelestem quandam et divinam tantamque praestantiam, ut, ubi virtus sit resque magnae [2et]2 summe laudabiles virtute gestae, ibi esse miseria et aerumna non possit, tamen labor possit, possit molestia, non dubitem dicere omnes sapientes esse semper beatos, sed tamen fieri posse, ut sit alius alio beatior. atqui iste locus est, Piso, tibi etiam atque etiam confirmandus, inquam; quem si tenueris, non modo meum Ciceronem, sed etiam me ipsum abducas licebit. ~y Tum Quintus: Mihi quidem, inquit, satis hoc confir- matum videtur, laetorque eam philosophiam, cuius antea supellectilem pluris aestimabam quam possessio- nes reliquarum_ita mihi dives videbatur, ut ab ea petere possem, quicquid in studiis nostris concupis- sem_, hanc igitur laetor etiam acutiorem repertam quam ceteras, quod quidam ei deesse dicebant. Non quam nostram quidem, inquit Pomponius iocans; sed mehercule pergrata mihi oratio tua. quae enim dici Latine posse non arbitrabar, ea dicta sunt a te verbis aptis nec minus plane quam dicuntur a Graecis. Sed tempus est, si videtur, et recta quidem ad me. Quod cum ille dixisset et satis disputatum videretur, in oppidum ad Pomponium perreximus omnes.