Cum diuturno tempore sedulus mecum volvendo,
carissime fili, de medicina tractassem, omnipotentis dei
nutu monito placuit mihi ut ex graecis logicae sectae
auctoribus omnium causarum dogmata in breviloquio la-
tino sermone conscriberem. quae cum perlegeris et usus
fueris, ad curam omnium corporum humanorum cuncta
experta reperies. unde admoneo, fili dulcissime, ne quid
forte huic scripturae addendum vel minuendum existimes.
et ideo a principio passionis capitis inchoantes scripsimus,
quoniam summa civitas corporis a veteribus dicitur caput,
et honorabile et necessarium sensus hominis domicilium.
I. Ad tardum sive inveteratum capitis do-
lorem quem Graeci cephalaeam appellant, et ad
eius medietatis quem emicranion vocant et ad ver
tiginosos quos ilingiontas appellant, et ad tene-
brosos quos scotomaticos dicunt.
Universa haec in capite efficiuntur. et est cephalaea
ex omni parte capitis inveterata passio, quas Graeci chro-
nias diathesis vocant, vel totius membranae quae ossa
capitis desuper circumvestit superposita ossibus subposita
cuti, et appellatur a Graecis pericranios, aut ipsius
membranae partis quam consuete emicranion dicunt. si
vero cum consensu radicum oculorum bulborum ipsorum
fuerit dolor, manifestim in cerebro fieri ostenditur.
contingit frequentius ex perfrictione aut contrario
adustione aut vinolentia aut percussu aut ventositate cau-
satio nervositatis membranae pericraniou supra dictae.
solet etiam et austrinus aer iniurias capitis nutrire, cum
supra dictam membranam vel cerebrum aquoso et frigido
flegmate infuderit. nam Hippocrates senior dogmatum
princeps in aforismis sic ait: Austri graves auditui, cali-
ginosi, capiti gravabiles et dissoluti.
curationis autem tempore oportet aegrotum ex brachio
flebotomare, si tamen aetate iuvenis fuerit et secundum
naturam corpus ostenderit sive multitudine suci plenum,
quod Graeci plethoricum vocant. et si venter abstinuerit,
clystere deducendus erit ex decoctione coloquintidis et
tenui centauria addito modico melle et oleo anetino. dan-
dum etiam ieiunis tribus diebus inter diem antidotum
Galeni quod picra appellatur. et si adiutoria localia,
quae topica appellant, oportuerit adhibere, turgentes ma-
terias venarum media in fronte incides, aut certe si
minime apparuerint, sanguisugis totam operies frontem
aut cucurbitam occipitio conglutinabis addita scilicet scari-
fatione. et si forte ex plena habitudine totius corporis
caput impleri senseris, quod quidem ex frequenti tinnitu
aurium aut vertigine aut ante oculos subiecta tenebratione
magis agnoscitur, Galeni cathartico dia tes aloes appellato
humores per ventrem erogabis, si tamen senilis aetas
minime impedierit. quod catharticum conficies sic: aloes
2 II dacrydii 2 II, coloquintidis interioris carnis 2 I, ab-
sinthii pontici 2 I. cum coliculi suco colliges et catapotia
in modum ciceris informabis. ex quibus ad vesperam
cubaturis in ova sorbilia competenter dabis, aut certe illud
purgatorium quod conficitur ex dacrydio: obolos III cum
aloes duplo conteres et cum mulsa calida ieiunis sereno
aere dabis. transacto autem purgationis tempore si ex
encauseos fuerit dolor id est ex ustione aeris, maxime
tempore aestatis oxyrodino id est aceto et rosaceo frigido
caput embrocabis. quod si ad praesens non fuerit rosa-
ceum, omfacinum oleum mittes. etiam et frontem cum
temporibus cataplasmabis pane ex posca frigida et modico
oleo rosaceo, admixto et folio plantaginis. si vero ex fri-
gore fuerit dolor, anetino oleo aut amygdalino aut rutaceo
calefacto uteris, sive illo quod recipit herpyllum peuce-
danum castoreum cyperum samsucum hederae corymbos.
his in uno simul cum aceto et rosaceo oleo aut spano
concoctis caput embrocabis et post fomentationem tenui
lana cooperies et ligabis. post haec et frontem cataplas-
mabis amygdalis amaris tritis aut molli rosa sive arida
infusa et puleio admixto. aliquando ex pane et aceto
mentae foliis aut persici admixto. haec omnia erunt fre-
quenter mutanda. item aliud quod adhibendum probatur
dispari temporum dolori, nam Graeci eterocraniam vocant,
ut est: erucae semen et nucleum de persicis aequali modo
conteres, ex aceto oblinies. aliud. aloen et ammoniacum
et masticen cum aceto teres et illines.
ad emicranion vero aloes et crocomagmatis partes
binas, euforbii partem unam cum aceto teres, tempus ob-
linies. sed si nimius fuerit dolor, sacculo calida aqua
infuso et expresso, tunc torrido sale repleto, primo va-
porabis et post vaporationem sudorem deterges et sic
medicamentum supra dictum appones. etiam et per nares
apoflegmatizabis hoc modo. cyclaminis herbae radicis
sucum et radicis betae sucum in unum commiscebis et
tepidum sedenti resupinato capite naribus infundes. sed
oportet primum calidam mulsam in ore inferre vel gar-
garizare, ne descensu medicamenti ad inferiores partes
per nares accepti plurimum fauces adurant. tunc inclinato
capite per os aut nares humorem decurrere dimittes. si
vero totum caput doluerit, cavendum a cataplasmate vel
diversarum rerum vaporationibus, maxime in is qui ex
plenitudine capitis laborant. observandum etiam et a
comestione lactis vel ab eis quae similiter implere caput
noscuntur et omni nervositati contraria probantur, ut sunt
nuces palmulae lenticula oryza carduus olivae nigellae et
his similia.
si vero dolor minime fuerit exclusus, cyclica curatione
erit depellendus hoc modo. in primis capillaturam capitis
detondes et rades, et si ieiunium minime ferre potuerint,
a solito minus cibum accipiant, inhibito vino aqua calida
potabis. tunc secunda vel tertia die anagargarismatis con-
fectione dia ysopu appellata per palatum purgabis, quod
Graeci dia tes yperoas dicunt, hoc est ysopi 2 X, thymi
2 VI, origani et staphisagriae dr quaternas, passi optimi
eminam I, aceti dimidiam partem: herbas ante diem in-
fundes et diligenter fervere facies, liquabis et dabis gar-
garizandum potione una tribus diebus, in sole ita ut
orario velato capite dorsum ad solem ponat, et per sin-
gulos dies postquam purgaverit tepefacto oleo caput tangat,
et refectionem accipiat simplicem, ut sunt ova sorbilia et
holera malva beta atriplices cucurbita blitum ex iure pul-
lino et parvo sale et aneto, et piscem tenerum ut est
turdus gobio aut asellus vel scorpius aut scarus, aut
pullos gallinaceos aut columbinos vel cerebrum haedinum
assum aut certe porcinum, et vinum aquatissimum potet.
transactis vero tribus purgationis diebus propungentes ca-
pillos medicinali psilotro in balneo facies, id est
auripigmenti laminae %IS, sandaracae S, pumicis tusi
et in novo cacabo assati et cimoliae cretae torrefactae,
ambarum specierum scripulos senos, calcis vivae %VIII.
tundes supra dictas species et cernes, et primo calcem
cum aqua competenti coques in novo cacabo testeo ut
non durius sed liquidum videatur, et sic supra dictas
species superasperges, et leviter coques et penna galli-
nacea probabis quae non fuerit oleo polluta. tunc paulu-
lum tepescere sines et sic caput contra capillaturam lines
cautius ne oculos contingat, et cum sufficienter cutem
constringi senserint in vaporem mittes, et cum sudare
coeperint, oculis clausis vel supra linteolo ligatis totum
caput catafricabis et adiecta aqua calida lavabis, et post-
quam laveris, asperso cantabro manibus moderate fricabis
et iterum lavabis. tunc oleo perungues et in solio descen-
dere dimittes et post unum diem in sole totum caput ad
scapulas per dies numero quinque dropace induces. cuius
dropacis confectio talis est. cerae, picis siccae, resinae
pituinae nitri libras singulas, resinae frixae %VI, pyretri,
bituminis iudaici, sulphuris vivi, ellebori albi, adarces,
stafisagriae, omnium specierum VI uncias binas, piperis et
olei sicyonii uncias quaternas. peractis vero dropacis quin-
que diebus in lavacro sympasmate uteris quod conficies
sic : nitri libram I salis torrefacti %VI, feclae, bacarum
lauri, cyperi, stafisagriae uncias singulas, samsuci et
squinuanthi scripulos VI tundes in uno et tenuissime
cernes et uteris diebus tribus. post haec vomitu ex ra-
dicibus uteris, quod graeci dia rafanidon vocant, hoc est
radices purgatas et lotas libra una concisas et pridie in
oxymelle infusas ex duabus mellis partibus et una aceti
comedendas dabis. et cum mordicationem [stomachi vel
thoracis senserit, calidam aquam superbibendam dabis et
immissis pennis ori vel faucibus vomitum provocabis et
vario cibo nutries ex diversis volatilibus vel quadrupedi-
bus silvestribus, ut sunt capreae lepores perdices fassae
et his similia. et etiam conditum ex melle vel passo dare
permittes. post haec et sinapismo uteris hoc modo. sinapis
libras II et S, caricas numero XV, panis ex aceto infusi
% VIII, haec omnia singillatim trita et in uno commixta
panno induces et totum corpus illines, si omne corpus
curare voluerit, vel si ipsum caput solum curare voluerit,
panno ut supra dixi induces et totum caput operies. et
dimittes ut operetur usque ad ruborem cutis quem Graeci
finigmon vocant. tunc in balneum mittes, et cum suda-
verit, caput in solio ut mergat imperabis, et omnem cycli
curationem terminabis.]
II. Ad tineas capitis.
Tineas capitis Graeci achoras vocaverunt. emergunt
frequenter in corio capitis ex viscoso quodam ac tena-
cissimo humore mellis simili, ut etiam et ulcera corticosa
ostendat.
in curationibus autem ob nimietatem humoris oportet
in principio purgatorium dare, ut sunt catapotia Galeni
quae superius in passione capitis scripta sunt. sin vero
fuerit parva hoc est modica ulceratio, sufficiat topica ad-
iutoria adhibere quae nos localia dicimus, ut est psoricon
medicamentum ad scabiem totius corporis inferius scriptum:
per dies quinque praetonso pressius capite in sole bis in
die fricabis et cum videris loca nimium humectari, ptyg-
mate fovebis id est calida aqua in qua decocta sunt rosa,
murta sicca, cupressus, rubi virides turiones, siliquae
graecae aridi rami. et postquam fomentaveris, cataplas-
mate uteris, hoc est lenticulas et cortices de malo gra-
nato coques simul in aqua et teres separatim, tunc
commiscebis ex aequali modo et addito melle et aceto lin-
teolo inductum appones. et cum videris loca bene fuisse
desiccata, cerotario uteris quod conficies sic. sulphur vivum,
bacas lauri, herbam perdicion id est parietariam omnia
singillatim teres ita ut sulphuris plurimum mittas. tunc
ceram cum oleo myrtino sufficienti resolves et cum in-
frigidaverit rades et supra dictas species admiscebis et in-
ductum appones. etiam et in lavacro caput ex sapone
fricabis in quo prius fuerit sulphur admixtum. et si forte
canosi capilli fuerint nati, frequenter psilotro emendabis
caput.
III. Ad pediculos.
In cachecticis corporibus id est mala habitudine affectis
pediculosa passio generatur quam Graeci pthiriasin vocant
curationis autem tempore tali medicamento uteris,
hoc est staphisagriae partes duas, sandaracae et nitri partes
singulas cum aceto et oleo diligenter teres et caput per-
ungues, sed oportet antea aqua calida salsa lavare et
detergere et sic unguere.
IIII. Ad capillorum defluxionem.
Defluxio capillorum contingit ex debilitate corporis
aut macronosia laborantibus id est longa aegritudine, aut
laborioso in feminis partu.
ob diligentiam vero curationis ladanum cum vino
nigello conteres donec mellis sumat crassitudinem et
illines. adiantou herbae, rosmarini, myrtae nigellae viridis,
omnium trium manipulos singulos, aluminis lipari 2 III,
olei spani et aquae et vini nigelli, omnium trium eminas
singulas, coques ut ad oleum redeant, ita ut remaneat
modicum humoris ne oleum ardeat. tunc liquabis et caput
perungues.
V. Ad alopiciam.
Omnibus capillosis in locis veluti rotundo schemate
desertio efficitur capillorum. sed nomen alopiciae accepit,
si quidem postquam fuerint curati tenues canosos et ve-
luti flavos capillos ostendant, sicut animalis vulpeculae
quam Graeci alopeca vocant.
curatio autem eiusdem passionis talis est. minutas
vel densas scarifationis laceraturas dabis quas Graeci amy-
chas vocant, et super acriorem cepam quassatam fricabis,
aut nasturcii semen cum sinape et aceto teres et illines,
aut catti stercoris partes duas sinapis partem unam
cum aceto teres et illines. [aliud. avellanas combustas
conteres cum axungia aut adipe ursino et oleo de lu-
cerna et illines, ante vero ipsam alopiciam nitro trito cum
panno fricabis et illines. aliud. adipem ursinum euforbio
mixtum cum oleo de lucerna illines. aliud. stercus muris
cum aceto tritum et illinitum capillos educit.
VI. Ad cantabriem capitis.
Cantabriem Graeci pityriasin vocant. emergit fre-
quenter ex humore acri vel intemperantia corporis quam
Graeci acrasian vocant. nascitur quidem pruritus in super-
ficie cutis capillosis in locis, ut etiam tenuissimas squa-
millas albi coloris emittant cantabro similes, unde nomen
pityriasin accepit.
in curationibus vero lac ovillum seu bubulum vel
caprinum cum melle potui dabis pro comparatione pruri-
tus. etenim acredinem humoris addulcat vel obtundit et
non curiose sed simplici inductione ventrem depurgat.
nec non etiam flebotomia ex brachio erit adhibenda
maxime si aetate iuvenes fuerint patientes et secundum
naturam plurimo sanguine abundaverint, quos Graeci
polyemos vocant. aliud. betam cantabrum nitrum faenum
graecum in uno simul decoques, ex ipsa decoctione caput
lavabis. etiam et sympasmate tali uti oportet. murra aloe
afronitrum sulphur vivum elleborum album ptisana sicca
pari pondere contusa atque cribellata in balneo aspergenda.
VII. Ad papillas vultus.
Tempore pubertatis et mediae aetatis ionthi saepius
in vultu nascuntur parvulas extantias ostendentes, per
quas cum cortex unguibus fuerit abstractus, humor se-
quitur virosus vel mucilentus. aliquibus vero longo tem-
pore fundati solidantur et occallati indecentem faciunt
vultum.
curationis vero tempore accipies dragantum aqua in-
fusum et cum molybdaena trita commiscebis et simul
teres donec mellis sumat crassitudinem et ad vesperam
illines vultum et dimittes tota nocte. tunc lucescente die
cantabro lacte consperso faciem fricabis et tepida aqua
lavabis, etiam et sympasmate blando in balneo uteris. sed
oportet primo unguibus leviter cortices abstrahere et hu-
morem exprimere, et sic medicamentum supra dictum
linire.
VIII. Ad maculas albas.
Maculas albas Graeci alphus leucas vocaverunt. nascun-
tur aliquando in vultu aliquando in toto corpore ex fleg-
matico nimis acri vel salso humore.
quas quidem sic probabis si ex parte curari poterunt
aut certe omnino incurabiles ostenduntur. superficiem
cutis, id est maculam candidam acu vel acuto flebotomo
modicum punges ut non nimis penetres, et si lacteus
humor fuerit exclusus, omnino incurabilis demonstratur.
si vero pro humore sanguis exierit, ex parte curari osten-
ditur. propterea oportet flegmagogum purgatorium dare
quod dicitur elaterium. conficitur sic. accipies cucumeres
amaros agrestes maturos et secabis et in vas aeneum
mittes. alia die manu exprimes et ipsum sucum sub fer-
venti sole siccabis, et postquam siccatus fuerit, addes
iterum ex ipso suco modicum ut bene crassescat. et fac
trociscos drachmarum singularum, ex quibus dabis unum
cum mulsa ieiuno. hoc purgabis humorem frigidum id
est flegmaticum, maxime a capite vel a fundo cerebri,
unde omnis nervositas infunditur. et post purgationem
factam biduo vel triduo lacte caprino nutries et post
haec adhibebis adiutoria metasyncritica id est quae reno -
vare valeant temperiem corporis naturalem, ut sunt de-
siccatoria sympasmata vel cetera quae de cyclo superius
in passione capitis scripsimus.
VIIII. Ad maculas nigras.
Maculas nigras Graeci alphus melaenas vocant. nascun-
tur aliquando in vultu aliquando in brachiis aliquando in
toto corpore, aliquando fuscae aliquando nigrae aliquando
asperae veluti zernosae, quas Graeci lichenodes appellant.
ex melancholico humore efficiuntur id est ex nigri fellis
redundantia.
propterea in principio curationis cathartico melan-
cholicum non solum semel sed frequenter purgabis. quod
catharticum conficies sic. epithymum optimum id est non
vetustissimum et ex locis maritimis sumptum quantitate
semunciae I decoques in aquae calices latiores numero III
usque ad tertiam partem, tunc diligenter liquabis et in
ipsa decoctione miscebis oxymellis coclearia III et ieiunis
dabis. et post dies purgationis alio medicamento uteris]
ad maculas nigras et zernosas et ad maculas nigras in
vultu feminis ex abortione praecedenti factas vel adustione
solis quas Graeci ephelidas vocant. etiam et cicatrices
nigras ubicumque evenerint haec confectio ad unitatem
coloris cogit, et conficitur sic. cumini drachmam I, guttae
ammoniaci et amygdalarum amararum decoriatarum drach-
mas senas, ellebori nigri drachmam I, nitri drachmas II,
cucumeris agrestis suci ex radicibus expressi % II, mellis
% VIII conficies et maculas supra dictas fricabis. etiam
et in lavacro sympasmate uteris quod conficies sic. sulphur
vivum et nitrum et herbae draconteae radices et ibisci
radices siccas, omnium quattuor % singulas, myrtae ni-
gellae siccae % II, ellebori nigri et chamaeleontis nigri
radicis id est sefra [nigra], ambarum specierum % qua-
ternas. quae tundenda sunt tunduntur et quae terenda
sunt teruntur, et simul commixta iterum in uno usque
ad ultimam tenuitatem teruntur.
X. Ad perniones.
Latini perniones a pernicie patientium locorum par-
tium nomen accepisse dixerunt. Graeci vero chimetla
dicunt ab hiemis tempore quod chimona vocant, siquidem
ipso in tempore supra dicta passio nascatur, cum tenera
corpora glaciali frigore fuerint adusta. sequitur patientes
circa articulorum loca pruritus quidam et inflatio.
oportet in ipso initio ex decoctione rutae et murtae
admixto modico aceto et sale loca quae patiuntur fovere
et diligenter detergere. tunc alumen liparum cum oleo
conteres usque ad crassitudinem mellis, oblinies. aliud.
adipem vitulinam liquefacies et admiscebis turis mannae,
et similiter ut supra oblinies. aliud. coques in oleo
scillam contritam et perungues. aliud medicamentum
ulceratis pernionibus conveniens. aluminis lipari et murrae
et calcis vivae et turis masculi, omnium quattuor % ternas,
picis durae 2 IIII, cerae % II, olei % III. quae sunt
sicca cum vino modico teruntur, et sic crassum cero-
tarium miscetur. facit et ad universa ulcera vel vulnera.
XI. Ad impetigines id est zernas.
Impetigines quas Graeci lichenas vocant, Latini vulgo
zernas appellant. nascuntur ex melancholico humore, ro-
tundo schemate, in superficie cutis, cum ingenti pruritu
et asperitate, et curantur similiter ut maculae nigrae
superius scriptae.
aliud. trociscus appellatus a Graecis lichenicos id
est medens impetigines. recipit aluminis scissi et rotundi,
chalciteos, melanteriae qua sutores utuntur, chalcanthi,
lepidos aeraminis, omnium specierum sex drachmas qua-
ternas, sulphuris vivi 2 II, alcyonii 2 XIIII, cantharidum
2 I, aeruginis 2 VIII, foliorum caprifici 2 VI, cumini 2 IIII,
aceti quod sufficiat. conficies et in usu aceto mulso salito
resolves et inlines. ante vero panno laneo aspero zernam
fricabis et sic medicamentum illines.
XII. Ad verrucas.
Secundum Graecos tres differentias habere verrucae
ostenduntur. nam dicuntur acrochordones, quae sunt
fundatae et immobiles vel callosae sine dolore. aliae vero
mobiles et radice debiles et modicum circa radicem hae-
rentes. in infantibus saepius nascuntur et aliquando sua
sponte cadunt. quae cum digito fuerint impressae, dolorem
faciunt similem morsibus formicarum, unde graecum nomen
myrmeciae acceperunt. sunt aliae asperae et crispulae
in similitudinem summitatis thymi, unde a Graecis thymoe
appellantur.
sed omnibus supra dictis una est curatio. hoc est
tithymali lacrima, quae est in similitudinem lactis, fre-
quenter ipsas verrucas illines, et putrefactae cadunt ra-
dicitus. aliud. ad myrmecias infantum coriandri viridis
folia cum sale trita apponuntur.
XIII. Ad stigmata.
Stigmata dicuntur characteres nominati, quos mili-
tantium manus vel feminarum maurarum vultus ostendit.
tolluntur vero periculose medicamento discoriatorio
quod Graeci ecdorion vocant. est enim causticae et se-
pticae virtutis id est incensoriae et putrificatoriae. cuius
medicamenti confectio talis est. cantharidum, sulphuris
vivi, oleae bacarum purgatarum, chalcanthi 2 quaternas
picis liquidae 2 II conficies et uteris. facit et ad rizony-
chias id est radices unguium excludendas.
[XIIII Ad labia hiantia.
Labia hiantia sive crispata Graeci chile caterrogota
vocant. et curantur hoc modo. ovi interiorem membra-
nam appones, aut adipis anserini cerae resinae terebin-
tinae omnium trium paria pondera in uno lento vapore
commiscebis et in membrana de canna illinitum appones.
membrana de canna dicitur illud rotundum quod intra
cannam invenitur. aliud ad ragadia et ad ulcera in labiis.
gallam et masticen aequali modo conteres et cum isypo
et melle attico aut adipe anserino uteris.
XV. Ad scabiem.
Scabies a veteribus duae esse probantur. una est
squamea fusci coloris, quam scabiem squamosam dicimus,
siquidem corticosas squamulas in cute ostendunt quas
Graeci lepidas vocant. unde nomen a Graecis lepra ac-
cepit. creatur ex melancholico humore, et est curationis
difficilis.
alia vero nascitur simplex veniens ex humore acri
vel salso. et curatur medicamento scabioso quod psoricon
dicitur, et conficitur sic. sulphuris vivi % I et S, picis
siccae % II, cerae % III, squillae medii % II et olei
libram I: minutatim incides squillam et friges in oleo et
liquabis oleum et supermittes, et resolves quae solvenda
sunt, et postquam fuerint resoluta ab igne tolles et sul-
phur ad ultimam tenuitatem tritum superasperges, et
movebis donec coaguletur.
aliud psoricon emplastrum faciens ad scabiem et
lepram. salicis corticis combusti et olei rosacei % binas,
cerae et aeruginis rasae % singulas: solves ceram cum
oleo rosaceo, cerotarium siccis praetritis admiscebis et in-
duces in linteolum et appones, et post tertium diem re-
solves et medicamentum auferes et appones polentam ex
aceto coctam et diligenter tritam, et ipsa uteris diebus
tribus, et iterum post polentam supradictum inductum
appones. et haec facies usque ad perfectam sanitatem.
XVI. Ad pruriginem.
Pruriginem omnem Graeci cnesmonen vocant. na-
scitur ex acredine humorum. propterea lac asininum seu
ovillum ieiuno potui dabis cum melle. etiam et sapone
in balneo uteris, cuius confectio talis est. nitri, sul-
phuris vivi, nucum aridarum, adipis porcini, saponis
gallici, apii viridis foliorum paria pondera: facies sa-
ponem et uteris in lavacro ferventi.
aliud ad pruritum totius corporis. cepae sardae,
cretae cimoliae, faecum vini exustarum, myrobalani pie-
smatos id est expressionis, omnium specierum quattuor
paria pondera commiscebis et uteris.
aliud ad universos pruritus. si vero ferventes papulae
prorumpunt, fabae pollinis, [ptisanae], polygoni herbae
radicis siccae tusae, cretae cimoliae torrefactae, omnium
specierum IIII % binas, afronitri turis masculi singulas
% conficies et uteris in balneo. accipies ex ipso pulvere
sufficientem modum et ex ovi albore conspersum corpori
illines. post haec cum sudare coeperit confricabis, et
post balneum rosaceo aut myrtino oleo perungues.
XVII. Ad parotidas.
Nascuntur parotides circa aurium partes, unde no-
mine graeco sic vocantur. et eveniunt frequenter in aegri-
tudinibus malignis quas Graeci cacoethes appellant. maxime
illis fieri solent qui ab aegritudinibus frigidam potionem
praesumpserint. et sunt bonae quae subito inchoantes
cum extantia in superficie cutis apparuerint et cum com-
petenti dolore et rubore competenti, neque transvorandi
officium negent neque somnos impediant. sunt aliae ma-
liguae quae contrarietate supra dictarum intelleguntur.
contingunt iterum parotides mox apparentes mox rece-
dentes: nullis procedentibus adiutoriis, salutis periculum
referunt, ad altiores pulmonum partes fugientes.
curationis tempore ad inchoantes parotidas medi-
camentum diaforeticum sic facies. cretae argentariae partes
duas, cimoliae et sulphuris vivi partes singulas, salis
modicum cum aceto simul teres et illines. aliud. buty-
rum cum sale tritum illines et super lanam sucidam im-
pones et ligabis. aliud. plantaginis folia ante solis ortum
collecta cum pane posca salsa infuso cataplasmabis: sanat
et disrumpit.
aliud cataplasma ad maturandas parotidas. in aqua
mulsa adipem porcinum mittes et resinam terebintinam
sufficienti modo, et in uno consolves, et cum coeperit
bullire mittes pollines tritici superaspergendo, et inductum
praevaporatis partibus ex spongia sic appones. et cum
bene maturaverint, in schemate foliorum lauri aut myrtae
chirurgia uteris et post sectionem communiter ut cetera
apostemata curabis, etiam et super tiltario tali emplastro
uteris, hoc est diachylon % II, cerae % III, olei spani
quod suffecerit. sed si forte cerotarium supra scriptum
ad praesens minime fuerit inventum, psittacio emplastro
uteris.]
XVIII. Ad collectiones.
Collectiones Graeci apostemata vocant. nascuntur in
toto corpore. et illae magis quae proxime cuti fuerint
natae, facile et visu et tactu cognoscuntur, cum se ex-
tantia et durities veluti circumscripta cum rubore et do-
lore ostenderit, et cum coeperit supra dicta durities in
saniolam converti. his signis cognoscitur maxime si maius
fuerit apostema. dolor quidem per membra discurrit,
tensio etiam eiusdem loci patientis efficitur cum grave-
dine, dolores increscunt et febres nocturnae oriuntur,
et dimissionis tempore circa collum vel thoracis partes
modica humectatio sudoris sentitur.
et propterea curationis tempore in ipso initio erit
festinandum, et si fieri potuerit spargantur frigida, et
diaforeticis cataplasmatibus fervorem extinguentibus cure-
mus. hoc est coriandrum tritum cum pane posca infuso
cataplasmabis, et frequenter mutabis. aut plantaginis folia
cum infuso pane, nec non etiam et scarifationis com-
petentes laceraturas dabis quas Graeci amychas vocant.
aliud. si forte musculosis in locis aut glandulosis vel in
mammis fuerit tumor aut durities, pulicinum semen quod
Graeci psyllion vocant calida infundes, et cum infrigida-
verit et inviscaverit induces et appones.
si vero videris minime posse spargi sed magis ad
nutriendam saniem declinare, cataplasmate uteris ex tri-
ticeo polline et resina terebintina, quod superius ad ma-
turandas parotidas memoravimus. et postquam videris
collectionem bene fuisse maturatam et sicut Hippocrates
in prognostico dicit in acutum deductam, chirurgia uteris
hoc modo. pridie chirurgia curandum a cena et vino abs-
tinebis, et lucescente die simplici consectione divisuram
dabis: nam Graeci aplen dieresin vocant. et cum saniolam
effuderis, ex utraque sectionis parte sufficientes particulas
auferes, ut in similitudinem folii lauri aut myrtae arti-
ficio manus designes sectionem. ubi vero membra com-
plicari videris , ut exempli causa post aurem vel sub ala,
incisuram facies, hoc est rotundam quam Graeci strongylo-
tomian vocant. tunc siccis et tenuissimis lemniscis et
tiltario locum calcabis, et desuper duplici ptygmate aqua
frigida vel posca infuso cooperies et addita spongia hu-
mectata ligabis. sed si forte causa aliqua vena sectioni in-
currerit et sanguis abstineri minime potuerit, chalciten
crudum et tritum appones et tilto locum calcabis et li-
gabis et tertia die solves et mixto calido vino locum
fomentabis. aestate vero secunda die solves et linteolis
mulsa calida infusis diligenter curabis, quinotetarum sci-
licet regulam intuens, id est ut si videris ulcus sive
vulnus putre vel sordidum, contrariis medicamentis de-
purges, si concavum, suppleas, ac si super carnosum, de-
primas, si aequale, in cicatricem inducas.
XVIIII. Ad pendigines.
Pendigines sive sinus Graeci colpus vocaverunt. con-
tingunt frequenter quotiens ulcera vel apostemata inerti
chirurgia fuerint secta vel mala positione sanata. et cum
sua sponte rursum eruperint minimeque per inferiores
partes humorem vel saniolam excluserint, pendigines vel
sinus faciunt.
propterea curationis tempore diachartu vino mulso
admixto per auliscum fysarium sive aeneum sive osseum
vesicae porcinae aptatum inicies , et postquam inieceris
moto tilto vel strictorio ori vulneris immisso ligabis, ita
ut ligatura a fundo pendiginis incipiat, ut orificium libere
habeat quo possit humor decurrere. etiam et schema
iacendi patientibus tale esse oportet, ut semper orificium
pendiginis iusum meatum habeat, quod Graeci cata yporry-
sin vocant. tunc alia die solves et mulsa calida delavabis,
et iterum medicamentum supra scriptum diachartu inicies
aut certe chloran emmoton appellatam ex veteri oleo li-
quidius ius solutam. et postquam videris pendiginem a sor-
dibus purgatam fuisse, cephalico medicamento melli de-
spumato admixto et e moto tilto apposito sive collyriis
ex eodem cephalico cum melle pastillato, sub hora for-
matis competenter carnificabis. etiam et diaiteon em-
plastrum superimpones, latius inductum ut etiam vicinas
partes colpi ipsius cooperiat, ita ut ad os vulneris forpice
emplastrum aperias et sic superimponas. etiam et super
emplastrum plenarium ex linteolis duplicatis appones et
ligabis. et cum coeperit pendigo saniem candidam et
crassam emittere et secundum quantitatem minus a solito
excludere, collesin futuram significat id est glutinationem.
tunc ea quae iniciebas paulatim deducendo ad os vulneris
tantum apponas, ne conglutinationem factam dissipes. et
iterum cum videris saniolam tractuosam vel viscosam
exire, tiltum ex linteolo tenui appones et super emplastro
uteris et sanabis.
XX. Ad fistulas.
Fistulas Graeci syringas appellant. et sunt ulcera
pendiginosa et intrinsecus callosa neque in cicatricem
venientia. et si venerint iterum resolvuntur et in orificio
aliquando cortizones ostendunt quos Graeci efelcidas
vocant.
in curationibus vero si membri vel loci qualitas
exegerit, melius est fistulam ferro nudare, id est ex
flebotomo vel syringotomo appellato, et omnem callosi-
tatem occultam artificio manus visibus pandere et secun-
dum rationem curare, quod Graeci cata logon appellant.
sin vero loci vel membri ipsius qualitas usum chirurgiae
prohibuerit, hoc modo curabis. in primis angustas caver-
nulas de aprina vel porcina saeta inspicies et papyro pate-
facies. quod papyrum sic praeparabis. papyrum vitriari-
orum eliges carnosum, id est quod non fuerit fragile vel
flacidum, et pridie in aceto salso infundes, quod Graeci
oxalmen vocant. tunc alia die spatha tenui circulatim
densissime constringes quod attenuari possit, et cum dili-
genter siccaveris solves et eius asperitatem scalpello rades,
et ad modum foraminis fistulae sive longitudinis sive ro-
boris incides et inicies, et super emplastrum tenacissimum
appones et ligabis, et sines die et nocte. et iterum alio
papyro paulo robustiore mutabis, quod papyrum ante
medicamento ectylotico id est excallatorio infra scripto
cum modico aceto et ad horam trito lines, et sic inicies.
sed si forte tumor fuerit excitatus, cataplasma superim-
pones ex aqua mulsa et modico rosaceo confectum. et
quomodo accedit patefactio, subinde per singulos dies
robora crassiora papyri innovabis, donec sufficienter fistula
patefiat et callositate interiecta careat. sed si forte cal-
lositas minime fuerit secuta, etiam et xantou medicamenti
partes duas mittes et ammoniaci partem unam cum aceto
teres, donec mellis crassitudinem sumat. tunc illitum scisso
linteolo lemniscum inicies et eum calcabis, donec repleas
fistulae cavernam. et postquam videris bene fuisse pur-
gatam, collyriis ad horam factis ex melle pastillato ad-
mixto cephalico medicamento diligentissime carnificabis.
sed si forte nuditate ossi vel ex putredine ipsius ossi
superinducta lepide, quam nos squamulam dicimus, curam
impediri senseris, ex melotide ferrea leviter radendo pur-
gabis et sic supra dicto collyrio carnificabis.
confectio collyrii syringiaci ectylotici: chalcanthi partes
duas, guttae ammoniaci partem unam cum aceto modico
simul teres et facies collyria, longitudine ac robore
differentiae ut est ipsa fistularum caverna.
aliud ad universas fistulas brevissimas: corii granatae
siccae tunsae et cretae 2 I, lenticulae alexandrinae pol-
linis 2 I. mittes in fistula ex pulvere granatae modicum
et ex polline lenticulae. hoc facies diebus tribus aut
quinque. cottidie curabis ter in die, hora tertia, hora
sexta et nona.
aliud ad universas fistulas vel ante oculum aegilopas.
herbam putidam quam punice aturbis dicunt, et lac herbae
tithymali et lac caprifici et piperis grana XV, sucum de
lana, lenticula dura, haec omnia tundes in se et appones
ad locum cautius ne oculum contingat, propter virtutem
quam continet causticam.
XXI. Ad empyemata.
Empyemata dicuntur collectiones sive apostemata
occulta atque visu carentia vel absconsa et in altioribus
viscerum partibus nata: nam Graeci en catacalypsi vocant.
quae autem cum nasci coeperint his signis cognoscuntur.
in primis dolores sentiunt aegrotantes cum obripilatione,
et post aliquot dies veluti lentores anomali iterum efficiun-
tur cum dolore et obripilatione. et cum coeperint saniem
nutrire, etiam febres inordinatae secuntur cum fastidio
ciborum. et cum supra ventrem iacuerint laborantes vel
in alterum se verterint latus id est sanum quod fuerit
patienti lateri contrarium, veluti gravedinem pendentem
in interioribus sentiunt, et aliquando ipsius loci patientis
exaltatio efficitur. tunc cum nimie creverint apostemata
eruptionisque appropinquaverint dies, vomitus fellis flavi
efficitur. aliquando in similitudinem coloris foliorum viri-
dium porri choleram vomunt quam prasoiden vocant, cum
ingenti animi defectu quem lipothymian vocant, cum levi
sudore in capite et circa superiores partes thoracis. et
si sursum aut in lateris summa regione eruperint et per
vomitum depurgentur et post ruptionem si febribus minime
caruerint aegrotantes, mortem futuram denuntiat maxime
si grande fuerit apostema. si vero in renibus eruperit
urina purulenta sive saniosa excluditur et ulceratio peri-
culosa in renibus significatur. si vero in inferiori parte
eruperit in ventre vel intestinis et cum egestione ventris
sanies fuerit exclusa, ex parte curari ostenditur, si tamen
febrium discesserit molestia post eruptionem facta.
propter ea curationis tempore in ipso initio si in
uno loco fuerit confixus dolor, erit festinandum ut ante
quam saniet apostema diaforeticis adiutoriis de altitudine
levatum ad superficiem cutis spargatur. id est in primis
patienti loco sanguisugas appones hoc modo. intra cucur-
bitam medicinalem latum linteolum mittes usque ad sca-
pulas cucurbitae, ita ut labia ipsius cucurbitae operias.
in quo linteolo sanguisugas quam plures proicies, et loco
dolenti cucurbitam supervertes, et leviter ac sufficienter
in circuitu linteolum trahes, quo possint sanguisugae corio
vel cuti applicari. hoc vero moderate facies, ne iterum
nimia angustia opprimantur. et cum morsibus adhaeserint,
cucurbitam cum linteolo auferes, et sines donec supra
dicta animalia sanguine repleantur. tunc asperso sale trito
sanguisugas removebis et locum perungues et in eodem
loco cucurbitam adiecta flamma figes, et sanguinem de-
trahes quantum causae sufficere fueris arbitratus. et post
detractionem sanguinis butyrum tritum cum nitro inlines
et lana sucida cooperies et ligabis. sed si forte temporis
ratio vel loci qualitas fecerint ut inveniri minime sangui-
sugae possint, levibus plagis scarifabis, et duobus vel
tribus interpositis diebus diaforetico cataplasmate uteris,
id est hordei pollinis partes duas lini seminis partem I
et faeni graeci dimidiam partem adiecto modico oleo
coques in aqua salsa et cataplasmabis, praevaporatis par-
tibus spongiis ex aqua calida salsa expressis: cottidie ali-
quantis diebus inmutabis. nec non etiam et dialon em-
plastrum inferius suo loco conscriptum post cataplasma
impones. cavendae praeter ea inter ipsa initia vehementes
saccellorum vaporationes. etenim nimietas vaporis locum
dolentem et tumentem in saniolam converti cogit. obser-
vare etiam oportet aegrotum a vino et ab omnibus carni-
bus, quadrupedibus et volatilibus. holera tantum accipiat
quae sint digestioni aptissima. sed si a vino non potuerit
abstineri, propter imbecillitatem stomachi nimie aquatissi-
mum concedes. sin vero loci patientis dolor minime
quieverit et ad nutriendam saniem apostema declinaverit,
tunc empyoticis adiutoriis uti oportet id est quae saniolam
nutrire valeant ut est cataplasma ex resina terebintina
et polline triticeo superius ad maturandas parotidas con-
scriptum. sed melius flt cum decoctione caricarum pin-
guium. coque etiam et psittacium emplastrum uti oportet.
aliud certe meline Vespasiani appellatum: novit enim non
solum in corio verum etiam in altitudine occultas solvere
collectiones.
sed si forte tardius rumpere senseris apostema, opor-
tet eius adiuvare celeritatem electuario syncritico
id est quod valeat occultam collectionem rumpere ne
sanies inclusa plurimo tempore tardando interiora membra
corrumpat quae Graeci moria vocant. conficitur sic. fici
pinguis, origani, marrubii, rutae , thymi, absinthii, cen-
tauriae radicum et seminis, sinapis, cardamomi, squillae
medii paria pondera: omnes herbas decoques in aqua, et
mittes ex ipsa decoctione partes Il et mellis partem I, et
coques donec mellis sumat crassitudinem, et dabis ieiunis
secundum vires aliquibus coclearium I aliquibus coclearia II.
aliud. si forte in pulmone fuerit collectio, suffumi-
gatorius trociscus quem Graeci ypocapniston vocant ordine
qui ad tussim humidam conscriptus est adhibitus eruptionem
accelerat.
et postquam eruptio fuerit facta, oportet adhibere
quae valeant ulcera sordida purgare, hoc est suco ptisanae
aut alicae cum modico melle despumato ieiunos potabis,
aut lac caprinum tepefactum cum sufficienti melle dabis,
aut butyri recentis partes II mellis despumati partem I
in uno commiscebis et exinde ieiunis coclearium unum
dabis, aut ervi rubri pollinis coclearium I cum mulsa calida
ieiunis dabis, et vario cibo nutries.
si vero in epate vel renibus fuerit ruptio facta,
diureticas saepe memoratas potiones dabis id est quae
per urinam purgare noverunt. et postquam bene fuerint
ulcera depurgata, trigono trocisco in cicatricem duces.
sin vero in renibus vel in vesica fuerit ulcerationis cau-
satio dia fysalidon trociscum dabis quem inferius in ne-
fretica passione conscripsimus.
XXII. Ad carbunculos.
Carbunculi quos Graeci anthraces vocant efficiuntur
ex influxione sanguinis calidissimi et nigri et crassioris
substantiae. etenim membrum in quo validus talis in-
fluxerit sanguis, inuritur et ulceratum scaram facit. na-
scuntur in toto corpore, frequenter tamen musculosis in
locis et membranosis. aliquando et appellatur a Graecis
anthracion singulari genere nominatum, si quidem in ipso
initio suae nativitatis veluti ex genere exanthematum in
superficie cutis feratur. et in medio suae regionis nigri
ut carbones efficiuntur, unde ipso nomine carbunculi vo-
cantur. et cum augmento dierum creverint, quemad-
modum intra formam suam basis, tamquam ex similitudine
cauteris acuti calidi variolati scaram ostendunt, et cum
putredine ut saepe dixi efficiuntur.
curatio autem optima ab initio cibi abstinentia sive
ieiunio et requie corporis vel silentio incipere debet. et
si grandes fuerint carbunculi erunt aegroti in brachio
flebotomandi, si tamen aetas aut tempus vel virium qua-
litas permiserit. et si ventrem non fecerit clystere acriore
evacuandus erit. ipsis vero carbunculis parvi salis dia
chartu medicamentum melli admixtum e moto tilto appones
aut certe chloran quam appellant emmoton, et super len-
ticula cum ramis murtae siccae elixata et diligenter trita
cum modico melle et pane infuso cataplasmabis, quod
Graeci artofagon appellant. sin vero erysipelatodes fuerint
carbunculi id est cum rubore ut in vicina parte sibi ve-
luti ignis sacer ostendatur, plantagine aut coriandro aut
intibo cum pane cataplasmabis bis in die et semel in
nocte. tunc cum bene ulcus videris depurgatum, Musa
trocisco uteris in vino mulso resoluto.
XXIII. Ad reuma.
Intellegitur reuma quotiens valida influxione humoris
nullis praecedentibus causis subito intumuerit membrum
et appellatur a Graecis reumatice diathesis id est reuma-
tica passio. contingit frequenter, maxime tamen in arti-
culosis locis, ut exempli causa in genu aut in cubito aut
iugulo aut maxilla cum aure usque ad tempora, aliquando
etiam simul et faciem, ut etiam ingenti tumore subito
oculi claudantur. aliquando usque ad guttur supra dictus
tumor dilatatur, ut etiam thoracis partes invadat.
in curationibus vero abstinentia cibi vel ieiunio et
a vino abstinentia et sanguinis detractione per flebotomiam
et ventris purgatione cathartico dato sive clystere evacua-
tione facta curabis, considerata primo ipsius laborantis
aetate et tempore et regione, et ipsius reumatismi quali-
tate vel quantitate. ipsa vero loca quae patiuntur pane
posca infuso et trito cataplasmabis et sanabis.
XXIIII. Ad ignem sacrum.
Ignis sacer ab invadendo a Graecis erysipelas appel-
latur, si quidem vicina sibi loca invadendo possideat. et
efficitur sub ingenti calore sanguinis ex commixtione fellis
flavi, quam Graeci xanthen cholen vocant. et est rubor
flammeus in superficie cutis cum dolore et tumore. sin
vero circa gulae partes fuerit natus praefocationis peri-
culum affert, cum in toto vultum inflaverit et a cervice
usque ad thoracis partes fuerit dilatatus.
in curationibus autem si grandis fuerit erysipelas,
flebotomare oportet et secundam detractionem facere quam
epafaeresin vocant, et si vires aegrotantis patiuntur
ieiunium diurnis diebus imperare et a vino et omnibus
carnibus abstinere. si autem flebotomiam minime adhibere
potueris, acriore clystere ventrem evacuabis, aut cathar-
ticum quod flavum fel deponat dabis, ut sunt catapotia
Galeni superius in passione capitis scripta. post haec et
loca patientia plantaginis aut uvae lupinae suco inlines,
aut lenticulatam herbam de stagnis virentibus colliges et
cum modico aceto tritam impones, aut glaucium cum aqua
solutum inlines, aut coriandro aut plantagine trito cum
pane posca infuso bis in die et semel in nocte cataplas-
mabis: in hiberno autem viridi apio aut coliculi foliis
similiter cum pane uteris, maxime si in articulosis locis
fuerit erysipelas. novit enim tale cataplasma imminentem
putredinem prohibere.
aliud ad ignem sacrum. cimoliae 2 III, glaucii 2 II,
spumae argenti 2 I, croci 2 III, turis masculi 2 I ci-
cutae suco colliges et trociscum informabis et in usum
in posca frigida teres et inlines. aliquando etiam, ut loci
qualitas vel ipsius membri postulaverit, aqua calida primo
fomentabis et diligenter deterges, tunc paulo sursum a
patiente loco carpodesmo ligabis et ubi nimius rubor
fuerit, scarifationis levissimas laceraturas dabis quas
Graeci amychas vocant. et postquam videris cutem bene
fuisse purgatam, spongia frigida posca expressa deterges
et trocisco supra scripto lines. alia vero die emplastrum
dia strychnu appellatum impones: et conficitur sic. cerae
2 VI, spumae argenti 2 IIII, cerussae 2 II, olei rosacei
lib. I, uvae lupinae 2 VIII. hoc medicamentum facit et
ad herpetas hoc est serpusculos.
XXV. Ad araneas.
Araneas Graeci a serpendo quod herpin dicunt her-
petas dicunt, nos vero similiter latino sermone sicut supra
diximus a serpendo serpusculos nominamus. et efficitur
sub ingenti acredine ac calore fellis cum pustularum
superinsurrectione. est et aliud genus herpetis, quem
Graeci cenchrias vocant, si quidem in superficie cutis
pustulas minutas milio similes ostendit: quam Latini vulgo
araneam verrinam vocant.
in curationibus autem similiter ut erysipelata su-
perius curabis.
XXVI. Ad scrofas.
Scrofas Graeci chiradas vocant duritias rotundo
schemate natas et nervis atque arteriis venis et muscu-
losis membranis connaturatione infixas, quod Graeci cata
synfysin vocant. et cum glandulosis in locis in utraque
gutturis parte fuerint natae, sicuti suis feminae turgida
colla cum dolore ostendunt, unde ipso nomine scrofae
vocantur. et sunt curationis difficilis. nascuntur in ca-
cochymis corporibus id est malo humore possessis.
est iterum aliud genus scrofarum minime adhaerens
sed magis sub cute natans et plurima natione pullulans
sicut genus porcorum, unde iterum scrofae nomen ac-
ceperunt. nascuntur ut supra dictum est glandulosis in
locis, ut in gutture vel sub ala aut in inguine, et sunt
sive chirurgia sive medicamentis curatione faciles.
propter ea curationis tempore dialon medicamentum
inferius suo loco conscriptum appones. novit enim scrofas
solvere et in humore purulento conversas per poros cutis
desiccare. aut certe meline Vespasiani appellatum appones,
et cum videris supra dictas scrofas in saniolam converti,
chirurgia uteris et secundum rationem curabis, quod
Graeci cata logon vocant
XXVII. Ad steatomata.
Steatomata dicuntur durities in similitudinem scro-
farum emergentes paulo potiores et molliores quae cum
digito fuerint impressae cedunt ac resurgunt, adipis cal-
losi qualitatem intra se continentes. unde ipso nomine
steatomata vocantur. nam Graeci adipem stear dicunt.
nascuntur frequenter in articulosis et nervosis locis vel
musculosis et cartilaginosis. et similiter ut scrofae curantur.
XXVIII. Ad aurium dolorem.
Aurium dolores efficiuntur ex antecedenti perfrictione
ex frigido vento flante aut ex lavacris frigidis aut aqua
in ipsa caverna auditoria irruenti. aut ex tumore mem-
branae supra dictae auditoriae cavernae aut saniola fluenti
aut ventositate inclusa tumorem faciente aut sordiculae
vel purgamentorum obtrusione facta, cum exitum minime
habuerit supra dicta ventositas, dolores efficiuntur.
curationis autem tempore in ipso initio doloris ali-
qua ex praedictis ad dolorem capitis superius scripta ex-
trinsecus adhiberi sumenda mandamus, ea vero quae pro-
prie in ipsis cavernis instillantur nunc dicemus.
ad dolorem aurium. gesentera id est vermiculos de
arrugia aut araneas aut asellos quos Graeci oniscos di-
cunt -- nascuntur in humectis locis hominum tactum
fugientes ita ut se in spaerulas plicando convertant -- in
oleo coques et auribus infundes, et super vaporabis mar-
supio id est sacculo torrido sale repleto, et iterum tepe-
factum medicamentum infundes, et lana munda ac molli
ipsas cavernas blande obtrudes.
aliud tumoribus conveniens. adipis anserini aut gal-
linacei partes II, olei amygdalini ex amaris amygdalis ex-
pressi partem I in uno commiscebis et tepefactum instil-
labis praevaporatis partibus spongiis calidissimis ex aqua
calida expressis atque alterna mutatione appositis. et post-
quam stillaveris, iterum super competenter vaporabis et
molli lana sicuti supra diximus patientia loca tutabis.
[oportet aegrotum inani masticatione os commovere et sic
medicamentum in auribus accipere.
item aliud dia tessaron appellatum faciens ad tumores
aurium quos Graeci flegmones vocant: mel optimum,
ysopi attici sucum, nardinum unguentum et amygdalinum
pari pondere. uteris sicut supra. si vero incendiosus
fuerit doloris sensus, et magis tempore aestatis et in
aetate ferventi, acetum rosaceo admixtum infundes.
aliud ad tinnitus et ad obtrusiones, quas Graeci
enfraxis vocant, et ad difficiles auditus et ad initia sur-
ditatis. nitrum et afronitrum aequali modo commiscebis
et cum aceto acri et oleo veteri tepefactis infundes.
item ad vermiculos aurium forinsecus educendos.
centauriae viridis aut marrubii aut absinthii viridis sucus
infusus excludit vermiculos.
ad sordes aurium. nitrum aceto resolutum cum ca-
lida aqua per auliscum oticum inicies et deterges et sic
iterum instillabis.
ad aures saniola fluentes et humecta quoque universa
trociscus Herae appellatus. recipit autem murrae croci 3
singulas, aluminis scissi 3 XII. colliges et uteris aliquando
ex aceto aliquando vino austero.
ad tinnitus aurium et difficiles auditus. oleum ra-
faninum cum aceto et nitro in uno commiscebis et ferve-
factis uteris.
aliud ad difficiles auditus et surditati conveniens.
ellebori albi 3 I, afronitri 3 IS, castorei @ IS, aceti
acrioris quod suffecerit.
ad difficiles auditus ex aegritudine natos. leporis fel
et lac mulieris et mel optimum, omnia tria in uno con-
solves et tepefacta instillabis.
aliud dia tessaron appellatum, id est de quattuor ad-
versus tumores et dolores et ulcerationi conveniens. re-
sinae terebintinae, butyri, adipis gallinacei, olei amygdalini,
omnium quattuor paria pondera in uno consolves et uteris.
alia auricularis sive ut Graeci otice adversus dolores
et ulcera et veteres aurium passiones. recipit opii,
castorei, aloes 3 singulas, croci 3 II, murrae, lycii indici
3 singulas semis. bene conteres et melle colliges, et in
usu accipies ex ipso medicamento modicum resolutum
passo. ex oleo rosaceo stillabis et lana muricea vel pur-
purea loca tutabis. aliqui lacte resolvunt muliebri. ad
difficiles vero auditus et tinnitus multi temporis cum aceto
salito infundes, quod Graeci oxalmen vocant. et cum oleo
rafanino et aceto uteris.
XXVIIII. Ad oculorum passiones.
Hippocrates in aforismis sic ait: oculorum passiones
meracae potiones aut lavacrum aut vaporatio aut flebo-
tomia aut catharticum datum quod farmacian appellant
solvit. sed omnia haec quinque secundum expositionem
Magni iatrosophistae supra memoratus senior Hippo-
crates cum discretione adhibere praecepit, et si fuerit
dolor ex plenitudine sanguinis, flebotomia aut cathartico
detractione facta curare, sin vero ex siccitate fuerit dolor,
lavacro et vaporatione humectatos sanare, sin vero ex per-
frictione et humectatione fuerit dolor meraca potione calefactos
mederi. vinum namque calefacit et desiccat. secundum varia
tempora passionum omnia adhiberi praecepta sunt. in
ipsis initiis abstinentiam cibi vel ieiunium oportet im-
perare, in augmento vero tertia vel quarta die flebotomia
vel cathartico operari, declinatione vero facta, lavacro
uti. haec sunt quae secundum aforismos id est defini-
tionis eloquentiam oculorum doloribus posita esse no-
scuntur.
nunc vero qualiter proprie ipsis oculis passiones con-
tingant scribamus. aliquando cum ingenti fervore dolores
efficiuntur, aliquando cum perfrictione et torpore sensus,]
quem Graeci narcen tes esteseos vocant, aliquando cum
tumore et aliquando sine tumore, aliquando cum largo
reumatis incursu et aliquando cum gravedine et dolore,
aliquando autem praeter ipsa.
in curationibus vero si modicum fervida fuerit ocu-
lorum perturbatio, posca tepida fomentabis. si vero ex
perfrictione fuerit perturbatio, penicillis prius calidis ex
vino mixto albo alterna mutatione vaporabis. sin vero
maior fuerit dolor cum ingenti tumore et gravedine, et
si in fronte plenae ac distentae apparuerint venae, de-
tractio sanguinis per flebotomiam fieri oportet, si tamen
alii humores non impedierint augmento facto per aliquam
obtrusionem interioris membri. quod si hoc contigerit,
cathartico dato ventrem purgabis. utendum etiam in ipsis
oculis liquidis infusionibus ex faeni graeci suco lenius con-
fectis. bene autem fit si faenum graecum aqua dulci
primo lavetur, ut terrosa careat qualitate. et postquam
fuerit lotum modicum coques, ut omnem acredinem ex
se dimittat, et secunda aqua iterum coques defusa priori.
et cum videris sucum venire in similitudinem vini, liqua-
bis et uteris. etenim tumores digerit et sordida quaeque
depurgat et humorem asperum lenificat. utile est etiam
et ovi album et tenue tepefactum iugiter infundere, et lac
muliebre. est namque bonus humor lac quod Graeci
euchymon vocant, valet e contrario acredinem mali
humoris obdulcare: sic omnia contraria contrariis sibi
rebus curantur. sed oportet primo sine ulla oppressione
egestiones sive pituitas oculorum, quas Graeci lemas
vocant, molli penicillo detrahere ex aqua calida expresso
et diligenter vaporare. et si cum omnibus fuerit capitis
gravedo, cucurbitam occipitio praeraso figens addita scari-
fatione competentem sanguinem detrahes.
cataplasma faciens ad tumorem oculorum et chemosis
et proptosis. appellatur autem chemosis quotiens in ipsa
ceratoide tunica apparuerit rubicundus et carnosus tumor,
proptosis vero est oculorum ex nimio tumore prominens
casus, ut etiam difficile palpebris contegantur. recipit
autem castorei et croci dr singulas, opii obolum unum
aut II, ovorum assorum vitella V, panis mundi micarum
2 IlI. cum dulcore et modico rosaceo colliges et cata-
plasmabis.
utendum etiam et fomento ex decoctione meliloti et
rosae siccae: partes singulas mittes et faeni graeci dimi-
diam partem, decoques in aqua et fomentabis. facit ad
reumatismum et ad minorem lippitudinem. aliquando ex
ipsa calida penicillo expresso vaporabis.
nec non etiam et collyrio libiano uteris. facit ad
tumorem oculorum et chemosis et proptosis et minutis
vesiculis, et sordida ulcera bene purgat et concava supplet
aquatius infusum. convenit et doloribus et superadustio-
nibus et diruptionibus et stafylomatibus. bothria etiam
ulcera id est fossulas et hypopyos oculos sanat. ulcera
etiam difficile in cicatricem venientia, quae dysapulota
vocant, optime in cicatricem ducit, et minores cicatrices
cum aqua inunctum detergit. et facit aliquando cum ovo
et lacte, aliquando cum ovo et faeni graeci suco, ali-
quando cum aqua ut supra diximus inunguitur. recipit
autem cadmiae combustae et lotae, cerussae tritae et in
testa nova assatae et diligenter lotae dr octonas, amyli
recentis, stibeos combusti dr senas, plumbi combusti et
loti, pomfolygis lotae, draganti, ges asteros tritae assatae
et lotae, cummi candidi, omnium specierum quinque dr
quaternas, murrae bonae, opii dr singulas. aqua imbrili
id est caelesti colligitur.
collyrium apocrusticum Hermolaou staticon appellatum
faciens inter initia ad reumata repellenda et desiccanda
et ad alia multa. cadmiae crudae et lotae, murrae, aloes,
croci, omnium IIII dr octonas, aeris usti et opii dr qua-
ternas, acaciae rufae et cummi dr vicenas, aquae caelestis
quod suffecerit.
collyrium dia rodon de septuaginta duabus, quod
Graeci diebdomecontadyo appellant, si quidem in pon-
deribus ut supra dictum est sive in rosa seu in aliis
speciebus LXX et II drachmis concludatur. facit ad xer-
opthalmiam id est siccam lippitudinem et ad pruritum
maiorum angulorum, etiam et cicatrices blande detergit.
recipit autem cadmiae crudae et cummi dr quaternas,
croci dr VI, murrae et spicae indicae dr quaternas,
stibeos et opii dr quaternas, rosae viridis foliorum dr
LXXII. aqua imbrili colligitur.
collyrium dia libanu faciens ad supplenda in oculis
ulcera concava. recipit turis masculi et cadmiae dr qua-
ternas, opii dr VI, draganti dr II, cummi dr octo, aquae
imbrilis quod suffecerit.
aliqui vero in hac collyrii confectione colorem album
affectantes cerussam minime comburunt, ignorantes quia
si igne caruerit, lanuginositatem quam in se detinet
habens, sordidat ulcera potius quam depurget.
collyrium Zoili nardinum a Graecis appellatum con-
veniens vetustissimis oculorum passionibus. facit ad reuma
tenue diuturni temporis et debilitatem oculorum mirifice
confortat. recipit cadmiae botryitidis lotae et aeris usti
loti dr denas senas, cummi albi, acaciae, stibeos dr qua-
dragenas, murrae, croci folii, castorii, opii, chalciteos
semiassae dr binas, aloes et spicae indicae dr singulas
cerussae torrefactae et lotae dr VIII, aquae imbrilis quod
suffecerit.
cataplasma conveniens oculis ulceratis et tumentibus
et proptosi periclitantibus et iugiter dolentibus. melilotum
atticum tunsum et in passo coctum teres diligenter et
supermittes ovi assi vitellum I et acaciae nigellae modi-
cum, et cataplasmabis leviter. aliqui et opium.
anacollema ad reuma. crocomagma, opium, rosam
siccam, acaciam ex aequali modo acri aceto teres. cum
inpinguaverit, inlines frontem.
collyrium cycnos a Graecis appellatum. facit ad
ulcera universa et bothrion dolores etiam mitigat et hy-
popya sanat. recipit cadmiae combustae et lotae dr XXXII,
cerussae combustae et lotae dr XVI, amyli recentis, opii,
draganti, omnium trium dr octonas, acaciae suci et cummi
dr quaternas, aquae imbrilis quod suffecerit.
Ad trachomata id est asperitates palpebrarum et ad
sycosin, quam nos ficitatem dicimus, siquidem similis
granis fici in palpebris versatis asperitas reperiatur. in
curationibus vero pumice aut osso sepiae molli hoc est
detracto cortice, et diligenter formato versatoque palpebro,
easdem asperitates sufficienter fricabis donec sanguinentur,
tunc penicillo posca frigida expresso diligenter deterges
vel desiccabis. post haec et collyrio trachomatico uteris,
quod appellant paedicon id est puerile, siquidem et in-
fantibus conveniat. ad reumata et trachomata bene facit,
si cum aqua resolves et crassius sub palpebro inungues
sive sub ciliis, quod Graeci ex hypoboles vocant. mira-
beris hoc factum. recipit autem cadmiae purgatae dr
XXIII, chalciteos combustae donec rubea efficiatur dr XII,
opii et aeris usti dr IIlI, cummi dr X, aquae caelestis
quod suffecerit.
ad eos quibus calx viva in oculis ceciderit. quoniam
si aqua foveas magis incenduntur, ideo oleum rosaceum
cum ovi albo et tenui commiscebis et oculis iugiter in-
fundes. dehinc post unum vel duos dies libiano collyrio,
si forte aliquid laesum erit, in cicatricem duces, et mi-
raberis hoc facto.
collyrium dia leucoiu appellatum, id est de viola, con-
fectione facillima facit ad albores et cicatrices extenuandas.
recipit violae hortinae florum viridium, cummi albi dr
octonas, ammoniaci dr IIII. teres cummi, et ammoniacum
prae manibus habebis, tunc flores virides pensabis et teres
diligenter, et supermittes supradictas species, et iterum
simul teres ut sibi bene counentur, et facies collyria. in
usu autem ad minores cicatrices admixto libiano inungues.
collyrium dia ceratos elafiu appellatum, id est de
cornu cervino ad albores et cicatrices extenuandas. re-
cipit cornu cervini combusti et loti 2 I, aeruginis 2 I,
ammoniaci 2 I, sepiarum testae mollis detracto cortice
2 II, plumbi mundissimi 2 VI, opii 2 III, murrae 2 IIII,
cummi dr IIII. vino veteri optimo colligitur.
xerocollyrium acuens visum, quod Graeci oxyderci-
con vocant. facit et ad amblyopiam id est obtunsionem
visus et ad xeropthalmiam id est siccam lippitudinem, et
oculis lacrimosis, et pterygia mitiora et rubicunda attenuat.
cadmiae crudae et lotae dr XX, salis ammoniaci dr X,
aloes dr II S, piperis albi, faecis vini 2 quinas, san-
daracae 2 II, folii @ I S, nitri siliquas quattuor semis.
tundes, cernes et diligenter teres usque ad ultimam le-
nitatem.
hygrocollyrium acuens obtusum visum. convenit maxime
illis quibus suffusio imminere monstratur praeter dolorem
capitis. sin vero ex antecedenti dolore totius capitis vel
emicranii nata fuerit suffusio, omnino incurabilis nun-
tiatur. et nominatur talis suffusio platycoriasis id est
dilatatio pupulae. ergo confectio medicamenti talis est.
mellis attici, fellis beluae, radicum feniculi corticis suci,
olei veteris paria pondera. si vero mel atticum non in-
veneris, stillaticium mittes et uteris.
fomentum oculis acuens visum, quod Graeci oxy-
dercicon vocant. feniculi hortini radicis et centauriae
partes binas, faeni graeci et meliloti partes singulas de-
coques et uteris.
anacollema ad reuma. acaciam nigellam teres et
cernes, dehinc in usu cum ovi albo et tenui conteres et
cum acri aceto temporibus oblinies. hieme vero addes
murrae et mannae turis modicum et uteris sicut supra.
tricocollema capillis oculorum ligandis. picis siccae,
cerae, mastices, resinae frixae, omnium IIII paria pondera
in uno consolves ad vaporem et facies collyria oblonga.
ad hyposfagmata id est suffusionem sanguinis ex ante-
cedenti percussu in oculis factam. convenit inter ipsa
initia aqua salsa diligenter confecta ex infusione salis
candidi. tenui linteolo subiecta lana vel moto tilto li-
gabis. novit enim talis suffusionis sanguinem ex percussu
spargere.
aliud ad tumores et dolores et spargendum sanguinem.
ovi album et tenue in ampulla minore adicies et super
stillabis columbinum sufficientem sanguinem ex vena sub
ala incisa, et commixtis ac leviter tepefactis infundes.
similiter facit singulariter et ovi columbini album et tenue
in oculis infusum.
collyrium superinunctorium quod Graeci yperenchriston
vocant. facit ad hypopia id est livores palpebrarum. [ci-
cutae herbae suci dr VII, acaciae dr VI, croci dr II, ab-
sinthii suci et murrae dr singulas, opii scrip. II, cummi
dr IIII, aquae quod suffecerit.
XXX. Ad fluxum sanguinis ex naribus.
Sanguinis vero fluor parva destillatione per nares
factus si forte in aegritudine acuta id est celeri motu
nata contigerit III. vel IIII. die, pessimam aegritudinem
et prolixam ostendit quam Graeci macronosian vocant,
aliquando vero et freneticam passionem denuntiat. si vero
in ipso initio aegritudinis supradictus sanguinis fluor
fuerit factus in iuvenibus vel plurimo sanguine naturaliter
abundantibus, quos polyemos vocant, et cum largo cursu
frequenter, bonam discussionem ostendit.
curationis autem tempore si ex proximis narium locis
et non de altitudine fuerit sanguinis fluxus, oportet in
principio simpliciter molli penicillo frigida aqua madefacto
circa maiores angulos oculorum exprimere. si vero de
altitudine manaverit sanguis, erit infrigidanda facies ex
aqua nimis frigida aut posca frigida. etiam et penicillos
frigidos posca leviter expressos fronti et naribus super-
proicies, et manuum ac pedum acra, id est summitates,
ligabis et narium cavernas molli linteolo diligenter ob-
trudes. quod si minime abstinuerit sanguis, cubiculum in
quo immobiliter iaceant frigidum et planipedum et ob-
scurum procurabis. etiam manus et pedes frigida aqua
vel posca fomentabis et in ore similiter ut contineant
dabis. et si fuerit tempus veris vel aestatis, et ipsius
patientis aetas fuerit iuvenilis et febricula modicissima,
etiam et caput frigida fomentabis, et lines frontem et
nares et sub oculis gypso posca resoluto aut luto figulino,
aut cocleas minutas cum sua testa et aloen aridam aut
gluten taurinum aut ges entera id est vermiculos de ar-
rugia admixta turis manna cum ovi albo et tenui con-
teres et fronti et naribus superinduces. si vero per-
manserit sanguinis fluor, cucurbitam praeraso capite con-
glutinandam occipitio appones cum ingenti flamma et
plurimo horarum tempore immorandam. quod si nec sic
abstinuerit, etiam et scarifabis. sic enim faciens sanguinis
detractione facta narium fluxum mederis.
aliud quod appellatur a Graecis dia sfongon ischemon
id est ex spongia confectum retinens sanguinem, et con-
ficitur sic. spongiam novam liquida pice infusam cacabo
novo in furno combures addito cooperculo ex argilla.
dehinc diligenter teres et naribus calamo insufflabis. sed
oportet primo glebulas sanguinis, quas Graeci thrombos
appellant, per os depurgari ex melotide molli lana in-
voluta et posca infusa, et sic medicamentum insufflare.
aliud optimum. ipsum sanguinem accipe et combure
et facto pulvere nescienti naribus inice, si de dextra
dextrae si de sinistra manet sinistrae.
aliud quod Galenus in sua therapeutice hoc est
libris curationum fieri praecepit. si de sinistra nare
sanguis decurrerit, cucurbitam tenacissimam multa cum
flamma spleni conglutinabis. si de dextra, epati similiter
appones.
aliud si chronia fuerit passio id est longi temporis
et nimis aquosum et tenuem videris fieri sanguinem, si
tamen solutio spontanea ventris minime obstiterit, cata-
potia Galeni superius in passione capitis scripta dabis,
et humorem per ventrem purgabis, et sanabitur.
XXXI. Ad polypum et ozaenas.
Utrasque passiones, id est polypum et ozaenas quas
nos fetores narium dicimus, communiter medicamentis de-
siccatoriis capiti praeraso impositis curabis, ut est dia
iteon emplastrum, aut barbara, aut illud quod appellant
dia coclion id est ex cocleis et conficitur sic. murrae et
turis masculi uncias singulas, cocleas integras cum sua
testa numero V, ovorum albugines II: in girba contusis et
diligenter simul commixtis capiti ut supra dixi raso in-
lines et super linteolum impones, et sines medicamentum
manere diebus novem. et sic topicis medicamentis id est
localibus proprie ipsis in locis uteris. hoc est quod a
Graecis ozaenicon dicitur: recipit aluminis scissi murrae
sandaracae, omnium trium dr quaternas, aeris usti et
gallae dr singulas: diligenter tritis per calamum insufflabis,
praelotis vino bono naribus.
XXXII. Ad dentium dolorem.
Efficiuntur dentium dolores sub aquoso et frigido
flegmate reumatizantibus gingivis, ut etiam ipsi dentes
cavernentur, maxime illi maiores vel molares qui quattuor
radicibus fixi esse noscuntur, quos Graeci tetrarizus vo-
cant, et putrefacti lividi et nigri et in parva frusta com-
minuti relictis radicibus expuantur aut certe ex ipsis
gingivis quibus continentur laxatis radicibus cadant.
in curationibus vero si nimius fuerit dolor praeter
putredinem gingivarum, oportet sacculis salis torrefacti
loca quae dolores patiuntur extrinsecus vaporare. etiam
et apoflegmatismum masticatorium oportet adhibere, quem
Graeci masomenon vocant, et conficitur sic: stafisagriae
et mastices et pyretri, omnium trium paria pondera in
uno diligenter contundes, cerae modicum admiscebis et
rotulas finges, quas Graeci trociscos vocant. ex quibus
masticandos dabis, et inclinato capite humorem decurrere
dimittes.
aliud ad dentis dolores, enchyma id est infusio in
nares. betae, et melius agrestis, radicis suco in naribus
ipsius partis dolentis infuso dolores dentium solves. ob-
servandum praeterea ab omnibus frigidis. nam Hippo-
crates in aforismis sic ait, omne frigidum dentibus esse
hostile sive inimicum, quod autem calidum amicum et
delectabile.
fysicum ad dolorem malae, de Vindiciani Afri.
salis grana mediocria numero III matutino tempore ante
solis ortum dabis laboranti in ore continenda in ipsa
parte in qua dolore pulsatur, donec paulatim defluant et
cum defluxerint humorem proiciant. etenim hoc adiuva-
menti genus si frequenter fiat limositatem excludit et
humores superfluos qui dolorem praestant depurgat.
aliud fysicum ad dolorem malae. caricam et sinapi
teres et induces in panno et cubito alterius partis super-
impones, id est si forte sinistra fuerit mala dextro, si
dextra impones sinistro.
collutio, quam Graeci diaclysma vocant, faciens ad
dentium dolores. gallas quassatas, taedae pinguis astellas
minutatim incisas, iusquiami semen, alumen liparum simul
decoques in vino veteri. iugiter dabis ut colluant, cautius
vero ne quid ex isto liquore transvorandum existiment.
hoc autem non solum dolorem mitigat verum etiam agi-
tantes dentes statuit vel confirmat. si vero taedam non
inveneris picis, siccae modicum mittes et uteris.
aliud ad dentes agitantes ut statuas vel confirmes.
oleum myrtinum dabis colluendum et postquam dederis
alumen scissum cum limatura corali tritum appones.
aliud ad dentes agitantes stringendos et gingivis im-
plendos. gallae et acanthae aegyptiae % singulas, corali
3 II in uno diligenter tundes et tenuissime tritis uteris.
aliud ad dentes ex percussu agitantes. lac asininum
aut caprinum in collutione oris datum dentes agitantes
statuit vel solidat, et ulceratas gingivas et oris vitia ex
acredine humoris nata medetur.
dentifricium, quod Graeci odontotrimma vocant. gin-
givas turgidas sive sanguinolentas sine ulla vexatione de-
siccat, nigros dentes incandidat et ori fetido bonum
odorem facit, dentes mobiles vel agitantes confirmat.
recipit cornu cervini combusti et specularis assi uncias
binas, salis ammoniaci 3 I, mastices 3 I, aluminis lipari
sicci et folii dr quaternas. tundes et cernes, et uteris.
si vero cancerosa ulceratio fuerit gingivarum , quam
Graeci carcinoden vocant, dentium nigredo vel livor osten-
ditur cum ulceratione putrida gingivarum ex supradictorum
dentium agitatione et oris putore, adiuncta corporis mala
habitudine quam Graeci cachexian vocant. ob diligentiam
vero curationis oportet leptospathio ferramento licinio in-
voluto et moto tilto blande desecta detergere, et post-
quam deterseris vinum calefactum colluendum dabis, in
quo ante fuerit decocta myrta sicca lenticula rosa rubi
turiones virides, et in ipsa decoctione modicum mellis
despumati admixtum quod possit putredinem plurimum
invadentem non solum tenere verum etiam purgare. et
post collutionem adhibitam dia chartu siccum medicamen-
tum appones diebus aliquantis, donec putredo gingivarum
purgetur. et cum se humor in ore collegerit, blande erit
despuendus. et cum videris gingivas bene purgatas, cepha-
lico medicamento ad carnositatem uteris si forte minutam
inveneris. dehinc etiam novissime in cicatricem duces
sicco medicamento diostreon appellato.
est item aliud cancri dentis genus aetatibus bre-
vissimis eveniens. emergit autem inter ipsa initia tumor
quidam totius maxillae cum ingenti pallore ictericum
morbum simulante, nam Graeci icteroden vocant, qui
etiam et veluti venarum livorem in cute ostendat et
ipsam buccam perforet, quod Graeci teredona vocant. et est
omnino curationis difficilis. sed eportet ea adhibere quae
saepissime curandae putredini gingivamim superius scri-
psnmus, id est dia chartu medicamentum admixto modico
pipere. vel illud medicamentum appones ex fimo canis
combusto inferius ad omnes putredines et scaras suo loco
conscriptum, et extrinsecus cataplasma ex lenticula et
pane adiecto modico melle confectum, quod artofagon
vocant, et cetera simili virtute medentia.]
XXXIII. Ad tussim humidam.
Humida intellegitur tussis, quam Graeci ygrobecha
vocant, quotiens cum plurimo flegmate apparuerit, id est
cum abundanti excreatione aut humectatione et narium
pruritu et sternutatione. et aliquando iacentibus quodam
modo resonum sibilatum ostendit. haec passio est com-
munis reumatismus arteriae et thoracis. quae si multo
tempore permanserit ut dies numero XL excedat, efficitur
et pulmonis et in pthisicam vergit passionem.
curationis vero tempore oportet in ipso initio duobus
vel tribus diebus si vires permiserint ieiunium laboranti-
bus imperare, ita ut se circa horam decimam reficiant et
a solito minus potum accipiant. interea ciborum ipsorum
qualitas semper oportet esse sicca vel solida aut corpu-
lenta quam Graeci sterean vocant. sic enim omnia quae-
que humida desiccantur, cum e contrario contrariis sa-
natio adhibetur. et si ventrem minime fecerit, acriore
clystere deducendus erit. dehinc iugulos et thoracem et
a tergo inter scapulas usque ad cervicem oxyrodino id
est aceto et rosaceo oleo ex lanis sucidis embrocabis, in
hieme calide aestate frigide, et oportuno tempore loca
scilicet supradicta ex palmulis et murtae siccae tenuissi-
mis pollinibus et hordei polline cum sufficiente melle et
aceto concoctis cataplasmabis. nec non etiam cucurbitas
stalticas id est constrictorias thoraci et dorso multa cum
flamma conglutinabis. etiam et gutturis partem sub mento,
quam Graeci antereona vocant, novacula rades, et carni-
bus palmarum et amomo et hypoquistidis suco et mastice
adiuncto modico melle concoctis pyriama confectum ap-
pones, et herpyllo herba ad-
mixta aloe similiter appones. aut dia iteon medicamentum
linteolo densum inductum appones. aut certe dielectru
trociscum aut trigonum admixtis palmulis calcatis, patetoe
a Graecis appellantur, similiter appones. dandum etiam et
dia codyon singulariter aut suco polentae aut oryzae ad-
mixtum. vel catapotia tussicularia quae Graeci bechica
vocant vespertino tempore cubaturis id est euntibus dor-
mitum dabis. aut trigonum trociscum similiter vespertino
tempore cum calida aqua dabis, si tamen ventris con-
strictio aut in infantibus aetas minime impedierit. oportet
etiam calenti anagargarismate uti ex decoctione palmularum
et lenticulae et rosae vel ficorum siccarum: aut siliquas
graecas dulciores mittes et uteris.
trociscus a Graecis ypocapnistos appellatus id est
suffumigatorius, conveniens maxime hiberno tussientibus
ad desiccationem humorum, maxime ad longi temporis
tussiculas, quas Graeci chronias bechas vocant. recipit
autem sandaracae et turis partes binas, medullae cervinae
et murrae partes singulas. tundes sandaracam et cernes,
murram vero et tus separatim teres et cernes. dehinc
simul omnia cum cervina medulla in girba mittes et in
unitatem ut sibi bene misceantur tundendo coges, et
exinde in magnitudinem lupini trociscos finges. et prima
die cacabo novo septem trociscos carbonibus superimpones
et operies ita ut operculum modicum foramen habeat
quod minorem calamum habeat, et per eum fumum in
ore is qui curabitur excipiat, tam diu quam talem co-
lorem habeat flegma qualis est medicaminis. et observa
ne ex aliqua parte cacabi fumus exeat nisi in os. hoc
facies per septem dies, et post fumum exceptum dabis
conditi tepefacti potionem unam, ita ut bis diebus holera
olivas caseum impensas recentes legumina et balneas non
tangant. carbones etiam de gufione vitis facies. sed si
forte raucedo aut asperitas fuerit arteriae, vespertino
tempore arteriacam euntibus dormitum sub lingua con-
tinendam dabis, et cum defluxerit paulatim sub ipsa esu-
catione transvorandam mandabis, et sanabis. cuius vero
arteriacae confectio talis est. croci scr VI, gliquiritiae
scr XVIII, draganti scr XII, piperis scr IIII, spicae in-
dicae scr II coliculi suco colliges et facies collyria in
modum fabae aegyptiae et in sole siccabis.
XXXIIII. Ad tussim aridam.
Tussis arida a Graecis xerobeches appellatur, et
agnoscitur quotiens cum parvo flegmate et faucium ten-
sione et gravedine et nimia thoracis constrictione ex viscosi
flegmatis infusione nata, quam Graeci catarrian sive ca-
tarrun vocant. aliquando et a tergo dolorem inter scapulas
sentiunt, quod Graeci metafrenon dicunt. contingit fre-
quenter ex antecedenti perfrictione aut e contrario adustione.
etenim omnis frigor cerebro humorem flegmaticum nutrit,
identidem nimius calor ex calefacto cerebro humorem supra-
dictum ad inferiores partes liquefactum dimittit.
in curationibus vero oportet in ipso initio penicillis
calidis id est calida aqua expressis sub mento gutturis
partes, quas Graeci antereona vocant, alterna vaporatione
mutare. etiam et ori patenti et naribus penicillos supra-
dictos calidos congruit laborantibus applicare, et eos ad-
monere ut ad semet ipsos spiritum vaporis rapiant, quo
possint interiora corporis membra, quae Graeci moria
vocant, relaxationis indulgentia relevari. post haec et
anagargarismata erunt offerenda ex aqua mulsa calida et
decoctione fici et ysopi aut ex decoctione origani et thymi
et gliquiritiae et his similia.
sin vero glutinosum flegma, quod Graeci collodes
vocant, ingenti conatu de thorace ferri senseris, oxymel
ieiunis dabis. et conficitur sic. mellis optimi duas partes,
aceti acrioris albi partem unam cum puleio et radicibus
apii viridis pridie infusis lento igne simul coques, donec
mellis crassitudinem mediocrem sumat. tunc ab igne
tolles et per linteolum mundum expressum liquabis et
exinde coclearium aut duo singulariter vel cum apiata
calida dabis.
sin vero aspero vel mordaci humore cum strictura
tussis fuerit commota, faeni graeci sucum dari oportet.
est enim lenificae virtutis, qui valeat humoris asperrimi
lenire qualitatem et stricturae querelam relaxando miti-
gare. et conficitur hoc modo. accipies faenum graecum
purgatum et aqua dulci lavabis ut terrosa careat qualitate.
tunc supra tenuissimos carbones leviter coques, ut omnem
acredinem deponat, et secunda aqua mutabis defusa priori,
et iterum coques ita ut ipsa decoctio glutinosa in simi-
litudinem coloris vini redigatur. tunc ab igne tolles et
per linteolum mundum liquabis, et dabis ieiunis ex ipso
suco calicem unum mediocrem admixto mellis despumati
cocleario uno. et si forte adhuc minime fuerit soluta
thoracis constrictio, inter scapulas circa spondyli locum
praevaporatis partibus scarifabis et per cucurbitae raptum
competentem sanguinis quod relaxationi faciendae sufficiat
detrahes. etiam et ventris egestionem si non fuerit blando
clystere provocabis. dehinc transactis tribus post scari-
fationem diebus si forte aliqua praecordiorum tensio di-
gitis palpantibus occurrerit, tribus seminibus cataplas-
mabis, nam Graeci trispermon vocant, id est ex lini
semine contuso partes duas et hordei et faeni graeci
pollinibus partes singulas, mellis et olei dulcis et aquae
quod suffecerit in uno coques, et cataplasmabis. et post-
quam tuleris cataplasma, maxime hiemis tempore molli
lana loca tutabis et fasciabis. post haec omnia et post-
quam cataplasmatis dies expleveris, epithima dia spermaton
appones, aestate vero dia melilotu epithimate uteris.
aliud ad siccam tussim. irin illyricam decoques in
aqua dulci usque ad tertiam partem, et in ipsa decoctione
ad modum calicis minoris addes mellis despumati quod
suffecerit, et ieiunis potui dabis.
confectio electuarii tussiculis aridis et ad raucedinem
conveniens. recipit autem lini seminis torrefacti et amyg-
dalae amarae desquamatae et leviter torrefactae et gli-
quiritiae suci omnium quattuor paria pondera. singillatim
teres et sic in uno commiscebis et addito melle cocto
in unitatem coges, et exinde in modum unius avellanae
dabis ut in ore contineant aegrotantes et paulatim exu-
cando transvorent. sin vero gliquiritiae sucum non in-
veneris, ipsam gliquiritiam mittes et uteris.
XXXV. Ad tumorem faucium.
Secundum veteres medicos quattuor distantias cum
suis vocabulis habere uva ostenditur. nam si fuerit ro-
tunda in similitudinem acinae, stafyle a Graecis appellatur,
quam nos uvam dicimus. item si fuerit longa et tenuis
et in folliculi sui summitate plurimum humoris habuerit,
cionis appellatur. identidem si grossa vel vastior fuerit
ut robustitate sua faucium impleat partes, gargareon appel-
latur. nam Hippocrates senior in suo prognostico sic
ait ,,gargareones periculosae ad incidendum vel exsecan-
dum, quanto magis fuerint rubriores et grandes. etenim
tumor eisdem locis nascitur et sanguinis incessabilis fluxus
efficitur. sed oportet in eodem tempore non solum ipsam
uvam appositione medicamenti attenuare, verum etiam
quibuslibet modis subinanire ventrem. sic enim innoxie
chirurgia adhibetur et metus praefocationis praeteritus
est". item alia dicephalos appellata vel bicapita, quae
rarius nascitur et innoxia esse probatur, si quidem hu-
morem ex se dimittens in utrasque partes faucium spargat
et non per medium destillando pulmonis altitudinem laedat,
sicut ceterae uvae faciunt. propter ea chirurgia prohibetur.
curationis vero tempore in ipso initio ad uvas tu-
mentes et summissas, quas Graeci cechalasmenas vocant,
et tumentibus faucibus uti oportet dia pityrou anagargaris-
mate, id est ex cantabro. et conficitur sic. cantabrum
non nimis calcatius tenui linteolo illigatum mittes in ca-
cabo fictili et novo aut certe aeneo stagnato et adiecta
dulci aqua addes siccam rosam et palmulas pingues
lenticula admixta sales alexandrinos. omnia ad modum
mittes, et coques donec lenticula coquatur. post haec
ipsum sucum liquabis. bene temperatum et non viscosum
nec iterum nimis aquatum efficias, et addito modico melle
despumato gargarizandum patientibus dabis non nimis ca-
lidum neque iterum frigidum. etenim si frigidum fuerit,
tumentibus partibus manifestatur esse contrarium. iterum
si nimis calidum fuerit, loca fervore accensa inurit. sed
sufficit tantum ut secundum tactum teporem habeat lactis,
quod Graeci galactodes vocant.
diachrisma stomaticon id est inlinimentum ori con-
veniens. et appellatur e dia ton carion, faciens ad di-
gerendos tumores et praefocationes antiadum. et recipit
nucum viridium corticis sucum per linteolum mundum
liquatum. quem molli igne coques usque ad tertiam partem
et tolles ab igne et dimittes ut infrigidet. dehinc in mor-
tarium marmoreum refundes et admiscebis mellis leviter
despumati similem quantitatem, et addes croci et murrae
et hypoquistidis suci quod suffecerit, ita ut murrae et
croci singulas partes mittas et hypoquistidis suci dimidiam
partem, et uteris.
confectio crocati faciens ad faucium fervidos sive
rubicundos tumores. accipit autem rosae floris et croci
scripulos binos, nucleos pini septem, uvae passae enu-
cleatae numero novem. teres cum melle despumato et
modico passo, et inlines.
confectio anthera a Graecis appellata, optima ad uvam
desiccandam et ad omnia quae in ore nascuntur. recipit
croci murrae crocomagmatis aluminis scissi gallarum rosae
floris omnium specierum sex drachmas singulas, san-
daracae iris illyricae cyperi omnium trium drachmas
binas. tundes cernes et teres diligenter, et uteris ali-
quando sicco aliquando admixto melle.
XXXVI. Ad ulcerationem faucium.
Ulceratio faucium si cum febre acuta in aegritudine
contigerit, pessima et exitialis ostenditur, maxime si
grandis et scara fuerit nata. est iterum alia ulceratio
praeter febrem acutam, quae inter acra oris spatia efficitur
alba vel nigra aut certe cinericio colore fuscata, quam
tefroden vocant. et appellatur a Graecis consuete aptha,
quam nos oris coctionem dicimus. et est deterior vel
mortifera in infantibus brevissimis lactantibus ob tenri-
tudinem aetatis illa quae fuerit alba in similitudinem
granorum minutorum siliginis, maxime si et caput linguae
obtinuerit.
in curationibus vero si grandis fuerit ut supra dixi-
mus faucium ulceratio cum scara, ut etiam cum rubore
sub mento in gutturis parte ostendatur, quam antereona
vocant, et si fuerit is qui curabitur aetate perfectus,
flebotomiam adhibere oportet ita ut secundam detractionem
facias, quam epaferesin vocant. et si ventrem non fecerit
acriori clystere deducendus erit, in infantibus vero balano
uteris. dehinc ipsis locis patientibus dia cbartu medi-
camentum admixto modico melle inlines. et sinendum ut
sibi saniando scarae cadant, ne abstractione violenti emea-
tus emorroidis sequatur.
alia confectio oralis, quam Graeci stomaticen vocant,
faciens ad putredines et scaras. caninum flmum album
colliges et siccabis. flt autem hoc, si ossa bubula sola-
ante diem vel bidnum canes manducantes custodias. ipsum
vero fimum combures et exinde mittes dr II, croci et
costi dr singulas, mellis quod suffecerit.
levissimae autem ulcerationi sufficit, si et antheran
cum melle inlinies. sin vero aptha fuerit in ore id est
oris coctio, lac asininum singulariter aut certe caprinua
admixto modico passo frequenter dabis coluendum, et
magis si nigra fuerit aptha. sed si forte nimis sordida
cum putredine apparuerit, ervi pollinibus tenuissimis ad-
mixto melle deterges ex leptospathio ferramento licinio
involuto, et postquam deterseris, vinum tepefactum coluen-
dum dabis, in quo ante fuerit decocta rosa sicca et murta
sicca et olivae folia viridia. post haec medicamentum
siccum appones, cuius medicamenti confectio talis est.
facit enim ad universas apthas nigras et albas et ad uni-
versa quae in ore nascuntur. accipit autem balaustii et
corticis de granata sicca dr octonas, gallarum et folii
optimi dr quaternas, aluminis scissi et mastices dr sin-
gulas. quae sunt tundenda tundes et quae terenda terun-
tui, et sic tenuissime creta et in uno commixta usui
reservantur.
XXXVII. Ad synanchicos.
Synanchica igitur passio nomen accepit ab eo quod
nimio tumore summitatis gulae vel faucium sive locorum
quibus nutrimenta transvorantur, interius atque exterius,
cum difficultate transvorandi praefocationem faciat acutam
et iugiter spirationem patientibus neget -- nam Graeci con-
tinuam vel iugem syneci appellant, et similiter ut laqueo
strangulatos interficiat laborantes, cuius laquei suspendia
Graeci anchonas vocant, unde iterum synanchica passio no-
minatur. et sunt differentiae passionis duae. una est quae
cum ingenti tumore supra dictorum locorum visibus mani-
festatur, alia vero quae sine ullo tumore efficitur scnsibus
cognoscitur tantum cum minime et difficulter transvorare
coeperint aegrotantes. ipsam denique veteres passionem
peiorem atque noxiam adseverant, siquidem ad pulmonem
faciat decursum et tertia vel quarta die praefocationis
ingerat necem. contingit autem medio aetatis tempore
corporibus frequenti catarro temptatis, item ex vinolentia
vel nivatis potionibus aut si quis post perfrictionem con-
ceptam derepente calidis nimis usus fuerit lavacris.
curationis autem tempore oportet in principio, si
una pars faucium tumuerit, ex ipsa parte, quod Graeci
catixin vocant, in brachio flebotomare et sufficientem
sanguinem detrahere. sin vero in utrasque partes faucium
uberior se tumor infuderit cum rubore igni sacro simu-
lante, quod Graeci erysipelatodes vocant, in ambobus
brachiis venas incides, si nimis plenae apparuerint, quo
possit proximis locis sanguinis detractione facta relaxatio
tumentibus ministrari partibus. sin vero senilis aetas aut
infantilis aetas, quod equidem rarius in ipsa infantili
aetate contingit, flebotomi usum prohibuerit, a tergo inter
scapulas circa spondyli locum cucurbitam conglutinabis et
addita scarifatione competentem sanguinem detrahes. et
si ventrem non fecerit, acriori clystere deducendus erit.
dabis etiam et mulsam gargarizandam ex decoctione puleii
confectam vel illud quod dia pityrou vocant id est ex
cantabro, cuius confectionem superius ad tumores faucium
scripsimus.
diachrisma, hoc est inlinimentum, quod appellant
dia ton chelidonon, id est ex hirundinibus, faciens ad
synanchen et ad universos tumores faucium, et sordida
ulcera in ore bene depurgat. recipit autem hirundinum
agrestium exustarum 2 I, croci dr Il, spicae indicae et
murrae dr singulas, mellis despumati partes duas, passi
cretici partem unam. oportet autem pullos hirundinum
parvo sale aspergere et in olla fictili crudos mittere et
sic opertos exurere.
etiam et penicillos calida aqua expressos ori patientis
et naribus alterna mutatione oportet iugiter applicare,
cum admonitione ut ad semet ipsum aegrotus spiritum
vaporis rapiat, quo possint interiora membra a Graecis
moria appellata relaxationis medelam percipere. et sub
mento gutturis partes, quas Graeci antereona vocant,
tribus seminibus in aqua mulsa concoctis cataplasmabis,
id est ex faeni graeci polline et tritici et lini semine.
dehinc et cerotarium confectum visceribus vel ventri ap-
pones. recipit autem ceram et butyrum et adipem tauri-
num, vel porcinum si taurinum non inveneris, omnium
trium paria pondera, et galbani quod suffecerit. conficies
et uteris.
XXXVIII. Ad tetanicos.
Tetanica passio tres distantias cum vocabulis suis
habere manifestatur. ex quibus una dicitur tetanos, alia
emprosthotonos, tertia vero opisthotonos. et est tetanos
quam primam diximus, secundum cervicem rectam atque
inflexibilem nervorum et musculorum tensio cum ingenti
dolore. emprosthotonos autem in anteriore parte muscu-
lorum cervicis et nervorum efficitur contractio, ut etiam
mentum fixum pectori videatur, cum ingenti dolore.
opisthotonos autem ad posteriorem partem musculorum et
nervorum cervicis, quos tenontas vocant, efficitur con-
tractio cum vehementi dolore. contingit frequenter ex
antecedenti nimia perfrictione , quotiens plus frigoris quam
possit natura corporis ferre, sustinuerint laborantes, et
dorsalis medulla perfrixerit, quam Graeci noticon myelon
vocant. nam Hippocrates in aforismis sic ait, omne fri-
gidum dorsali medullae et nervis esse hostile sive ini-
micum, quod autem calidum amicum.
in curationibus vero oportet omnes in brachio flebo-
tomare ob nimietatem doloris vel relaxationis faciendae
causa, maxime si et plethoricum corpus habuerint aegro-
tantes, quod nos latino sermone abundabile dicimus sive
multitudine suci plenum. post haec chalastico lysiponio
uteris. et conficitur sic. resinae terebintinae, ysopi attici
suc,i cerae albae, omnium trium uncias quaternas, gal-
bani et opopanacis uncias singulas, olei veteris 2 III.
diligenter conficies si forte durior fuerit, cyprino oleo
molli pruna resolves et movebis donec coaguletur. tunc
manu calefacta perungues, et post perunctionem molli
lana tutabis loca et fasciabis. sed oportet primo loca
dolentia simul cum spina sacculo calido vaporare ex can-
tabro vel tritici farina confecto et sudorem excitatum
tenui et calefacto linteolo detergere, et sic supra dicto
medicamento perunguere. dandum etiam in potione et
castoreum rutae foliis admixtum aut opopanacis obolis
duobus id est scripulo uno, vel ceteris potionibus ex
castoreo confectis diurnis diebus uti oportet. declinationis
tempore etiam et cerotarium ex diaquilon confectum ap-
pones. et conficitur sic. cerae, adipis porcini sine sale,
diaquilon medicamenti, omnium trium paria pondera in
uno consolves lento vapore, et ab igne tolles et move-
bis donec coaguletur. dehinc rades et uteris.
XVXVIIII. Ad emoptyicos.
Emoptyicos Latini sanguinem spuentes appellant. quos
autem in passione constitutos, si forte ex respiratorio
interaneorum membro, quod Graeci anapneusticon morion
vocant, sanguinis fuerit fluor, sequitur tussicula vehe-
mens, aliquando parva, cum sanguinis supernae educa-
tionis reiactatione, quam Graeci ematos anagogen vocant.
sin vero ex faucibus et uva contigerit, praeter tussiculam
sicut ex ore cum excreatione despuitur. et secundum co-
lorem vel substantiam supra dictus sanguis ostenditur
locis ex quibus feratur. quod si fuerit nigellus cum me-
diocri quantitate, ex minutis venis significatur. si vero
flavus fuerit et cum ingenti impetu et abundans fuerit,
exclusus ex arteriis venis esse manifestatur. si vero ni-
gellus fuerit et veluti glebosus quem Graeci thrombu-
menon vocant, cum modico dolore, de thoracis parte ferri
ostenditur. si autem sine ullo dolore cum ingenti tussi-
cula et anhelitu rubens et tenuis scatens et spumosus
sanguis fuerit emissus, manifestissime de pulmone ferri
cognoscitur. aliquibus vero si forte aetate iuvenes fuerint
patientes, etiam malarum modicus rubor in vultu osten-
ditur. et sicut Galenus in diagnostice ait, ex stomacho
vero et ventre si fuerit, evomitur, si ex renibus et ve-
sica, mingitur, si ex intestinis, egeritur. et sunt diffe-
rentiae fluoris sanguinis numero quattuor quibus fieri
solet. aliquando secundum disruptionem venarum efficitur,
aliquando secundum esudationem ipsarum venarum, ali-
quando secundum osculationem, quam Graeci anastomosin
vocant, siquidem perforatione facta veluti ex orificio san-
guinem emittant, aliquando secundum putredinem. et
contingit frequentius ex percussu aut nimia exclamatione
aut ingentis altitudinis casu aut ulceratione facta aut
colligatione gutturis violenter ingesta aut nimia plenitudine
sanguinis.
curationis vero tempore si ex plenitudine sanguinis
vena fuerit rupta, et ipse qui patitur naturam sive tem-
perantiam corporis, quam Graeci crasin appellant, calidam
habuerit, quam Galenus libris peri craseon appellatis, in
quibus de temperantia corporis scribit, hoc modo intellegi
docuit. ait enim ex Hippocratis sententia corpora quae
vastiores venas habuerint calidioris esse naturae et quae
angustiores frigidioris. ergo calidum corpus si signis
supra memoratis aegrotus ostenderit, in brachio fleboto-
mandus erit. sic enim poterit vena extrinsecus relevata
adhibitis potionibus colleticis intrinsecus conglutinari.
apponendum etiam et dia iteon emplastrum aut finicine
Galeni quam dia chalciteos dicit, aut certe illa quae a
Graecis ebarbaros appellatur in duabus alutis inducta, una
in pectore et lateribus et altera a tergo inter scapulas,
quod metafrenon dicunt. dehinc refectionem dabis panem
posca frigida infusum. aut oryzam elixatam cum modico
aceto dabis frigidam. hieme vero tepidam cum vino
styptico dabis, et cetera quae similiter constringere vel
conglutinare possint.
etiam et potiones aptissimas dabis quae valeant venas
conglutinare, ut est polygoni herbae radicis: decoques in
aqua usque ad tertiam partem et addes cummi diligenter
tritum sufficienti modo, et potui dabis hieme tepidum
aestate frigidum. aliud pumicem leviorem aut run syria-
cum in vino austero decoques in cacabo novo et exinde
ieiunis potionem unam et alteram ad vesperam dabis,
similiter aestate frigidam hieme tepidam. aliud. gesaster
et amylum cum posca propinantur. aliud. ptisana cum
adipe caprino recente. symfyti herbae radicis
siccae partes duas, gesasteros et amyli partes singulas :
dabis coclearium unum cum aqua frigida, hieme tepida.
aliud picis siccae partes duas, specularis assati partem
unam teres et exinde ieiuno dabis coclearium unum sive
hieme sive aestate cum posca frigida. aliud. diasfongon
ad narium sanguinis fluxum similiter scriptum superius
dabis. aliud. cummi in ore retentum et cum paulatim
defluxerit transvoratum sanguinem abstinet. aliud. bulbi
aut cocleae elixae cum modico aceto comestae mirifice
operantur. habent enim colleticam virtutem id est gluti-
natoriam.
aliud. emoptyicis trociscos [dabis] dielectru id est
ex sucino cum decoctione myrtae aut rosae siccae aut
plantaginis suco admixta posca potui dabis. sin vero cum
ingenti tussicula fuerit sanguinis emissio, vespertino tem-
pore trociscum trigonum cum posca dabis, et sanabis.
trociscus dia symphytu faciens ad sanguinis supernae
educationis reiactationem, quam Graeci ematos anagogen
vocant. recipit autem gesasteros, balaustii, cummi, hypo-
quistidis suci dr quaternas, turis masculi dr octo, lem-
nias sfragitidos et symphyti herbae radicis siccae dr duo-
denas. plantaginis suco colligitur, et trocisci informantur
drachmarum singularum. ex quibus unum dabis cum
decoctione rosae ac myrtae siccae aut plantaginis suco
cum posca.
aliud. anagargarisma ischemon appellatum id est re-
tinens sanguinem, si forte de faucibus aut uva contigerit.
rosam siccam, senticem viridem, myrtam nigellam siccam,
gallas omfacitidas leviter quassatas, simul omnia decoques
in posca et dabis gargarizandum, aestate frigidum hiberno
tepidum.
XL. Ad pthisicos.
Est autem pthisica passio ulceratio pulmonis et
thoracis cum defluxione corporis. sed illam veteres peio-
rem atque insanabilem dicunt quae fuerit pulmonis et
secundum aetatem iuvenibus magis quam senibus creatam,
siquidem iuvenilis aetas sui fervorem erigens in tumorem
putrefaciat et sordidet ulcera supra dicta. efficitur ex
antecedenti sanguinis reiactatione, quam Graeci ematos
anagogen dicunt, aut per longam tussiculam reumatizato
pulmone aut thorace, aut interna collectione quam empyema
dicunt, cum forte sursum eruperit et minime per inferiores
partes fuerit desiccata. sequitur autem laborantes totius
corporis defluxio vel cum nimia macie virium consumptio,
febricula tenuis aliquando iugis aliquando intercapedinata
quam Graeci dialiponta vocant, tussicula etiam et fleg-
matis reiactatio. dehinc peiorante passione putidum et
purulentum supra dictum flegma excluditur. capilli etiam
capitis defluunt et si in pulmone fuerit ulceratio malarum
rubor in vultu ostenditur, et digitorum capita robusta
efficiuntur cum obuncatione unguium, quam Graeci gry-
posin vocant.
in curationibus vero oportet in principio adhibere
quae valeant sordida ulcera depurgare et ipsorum locorum
patientium tumorem mitigare. hoc est faenum graecum
coques eodem modo quo superius ad tussiculam aridam
conscripsimus, et cum modico melle despumato dabis ieiunis
et ad vesperam. sed si plus eundem sucum operari volueris,
in secunda aqua addes irin illyricam et ysopi cymam
sifficiente modo, et admixto modico melle similiter dabis.
aliqui vero pro melle caricas pingues supra dictis speciebus
adiungunt et in uno coquunt.
alia potio diorobu appellata id est de ervo. et con-
ficitur sic. ervum rubrum pridie aqua infundes, alia vero
die testa ignita torrefacies moderate ut non ardeat, et
diligenter siccabis et moles manuali mola, nam Graeci
chiromylon vocant, et ipsum pollinem tenui cribello
traicies, et ex ipso pulvere dabis coclearium unum cum
mulsa calida ieiunis et ad vesperam. aliquando vero in
tribus partibus pollinis adduntur ysopi et iris illyricae
partes singulae, et similiter ut supra datur.
aliud diorobu electuarium. murrae croci dr singulas,
amygdali amari % I, ervi rubri pollinis % V, mellis
despumati quod suffecerit.
aliud pthisicis et maxime de thorace. butyri recentis
partes duas, mellis despumati partem unam in uno com-
miscebis et exinde dabis coclearium unum ieiunis.
aliud pthisicis conveniens. lac asininum seu capri-
num vel ovillum tepefactum cum modico melle ieiunis
potui dabis. et cum simila liquidius coctum in pulmento
dabis. aut ptisanae cum capitibus porrorum vel butryo
concoctum similiter dabis. aliquando admiscebis et mo-
dicum mellis et sic dabis.
aliud. agnina vel haedina capita, vel pedes quos
appellant cephalopodas et ipsa corda concocta et comesta
mirifice operantur. vires enim depositas plurimum erigunt.
aliud ad tussiculam medicamentum quod appellant
dia prassiu, id est ex marrubio, pthisicis conveniens. et
conficitur sic. marrubii herbae viridis et ysopi et puleii
sicci, omnium trium % binas, iris illyricae % I, stro-
bilos virides II, aquae sextarios sex, mellis sextarium I,
passi dimidium sextarium, caricas pingues numero quin-
decim, omnia praeter irin illyricam ante biduum infundes
in aqua et tertia die coques usque ad tertiam partem et
post haec ab igne tolles. herbas expressas proicies et
sucum diligenter liquabis et exinde accipies sextarios II
et ei adiunges mel et passum et lento igne coques et
electuarium facies in similitudinem mellis mediocriter
crassioris et tunc tolles ab igne et superasperges irin
illyricam contusam et tenuissime cretam et movebis donec
infrigidet et repones in vitreo vase et exinde laborantibus
dabis ieiunis et ad vesperam coclearia singula.
et postquam ex sputis limpidioribus vel certe non
male redolentibus agnoveris ulcera fuisse purgata, trigono
trocisco vel alio quolibet simillimae virtutis in potione
dato cicatricem induces. etiam extrinsecus medicamentum
epuloticon appones, id est quod valeat in cicatricem ducere,
ut est finicine duabus alutis inducta. unam in pectore et
lateribus et alteram a tergo inter scapulas, ut supra dixi
appones et sanabis.
XLI. Ad asthmaticos.
Asthmatici dicuntur latino sermone anhelosi vel suspi-
riosi. nam et dyspnia a Graecis dicitur id est difficultas
respirationis, et orthopnia aliter dicitur, si quidem recto
schemate iacentes praefocentur aegroti. et est passio reu-
matismus ab arteria defluens in pulmonem, unde subito
ad digestionem ciborum laborantes gravati malfiunt ut
etiam nimia thoracis oppressione frigidum aerem haurire
cupiant. et fit vel nascitur ex antecedenti profunda per-
frictione et ex multo cibo accepto et indigestione frequenti
et plurimo concubitu.
curationis tempore si grandis impetus fuerit pas-
sionis et plethoricum corpus aegrotus ostenderit id est
multitudine suci plenum, in brachio flebotomabis. sedd si
forte virium imbecillitas vel aetatis aut temporis qualitas
flebotomi usum prohibuerit, inter scapulas circa spondyli
locum scarifabis et per cucurbitae raptum sufficientem
sanguinem detrahes. et si ex nimio frigore contigerit
hiemis tempore faciente, sacculo calefacto ex tritici farina
et ervi in decoctione marrubii concocta diligentissime
vaporabis circa stomachum, et totum pectus subter per-
ungues chalastico superius in passione tetanica memorato
cyprino oleo resoluto, et post vaporationem lanis mundis
operies et fasciabis.
electuarium dia tu silfiu a Graecis appellatum dys-
pnoicis conveniens. recipit autem squillae medii et ysopi
% binas, urticae seminis et polii cretici % singulas, silfii
seminis 2 I, caricas pingues decem, strobilos virides II,
aquae sextarios sex, mellis despumati sextarium unum.
conficies sicut dia prassiu superius in pthisica passione
conscriptum et exinde dabis mane ieiunis coclearium unum
et alium ad vesperam.
aliud dyspnoicis. abrotanum uvam passam rutam
simul in aqua decoques, liquabis et potui dabis.
aliud. si forte nimietas redundantis humoris fuerit,
trocisco hypocapnisto uteris id est suffumigatorio, quem
superius ad desiccationem humorum ad tussim humidam
scripsimus.
antidotum Antipatri ex catatopon, quo usus est
Galenus ad universas tusses et dyspnias. recipit autem
storacis isaurici dr VI, resinae terebintinae dr IIII, opo-
panacis et galbani et iris illyricae dr quaternas, murrae
dr II S, iusquiami seminis albi obolos quattuor. melle
despumato colligitur et post sex menses exinde datur in
potione fabae aegyptiae magnitudo vel quantitas. alii vero
pro resina sulphuris vivi mittunt dr I diligenter facientes,
quia non solum plus operatur cum sulphure, verum etiam
et cum in aqua resolvitur ut detur, resina faciente glu-
tinosum efficitur ut minime solvatur.
si vero in capite originem passionis senseris, certo
tempore cyclico modo, sicuti superius in cephalaea pas-
sione scripsimus, ipsum caput cum vicina sibi subiecta
membrana curabis et sanabis.
XLII. Ad stomachi passiones.
Stomachicam passionem veteres reumatismum sto-
machi dicunt sive humectationem, quam pladarosin vocant.
sequitur autem in passione constitutos iugis salivarum
sputus fastidium et nausia vel reiectatio vomitus etiam
frequenter aliquando felliti aliquando flegmatici, articulorum
perfrictio, pulsus parvitas quam microsfyxian vocant, et
circa superiores thoracis partes sudoris emissio.
in curationibus autem oportet adhibere cataplasma
quod appellant dia tu absinthiu ad debilitatem et humecta-
tionem et fastidium stomachi. recipit autem carnes tunsas
palmarum numero XXXVI, id est in una die XII, aloes
epatices, absinthii pontici, mastices, omnium trium %
singulas semis pollinis polentae partes tres et lini se-
minis partem unam. concoques cum calida et modico
oleo nardino, aut certe melino si aestas fuerit, et cataplasma-
bis et post cataplasma, si forte hiemis fuerit tempus,
lanis mundis operies et fasciabis. dehinc postquam dies
cataplasmatis expleveris, epithimate dia melilotou uteris.
est namque tonoticon et sympepticon medicamentum, id
est confortatorium et condigestorium. facit et ad debili-
tatem et ad tensionem stomachi passiones, et hepaticis
et spleneticis. est autem et podagricis optimum. et con-
ficitur sic. fascis gallici, cyperi, murrae, ammoniaci, iris
illyricae, omnium specierum quinque dr octonas, croci
aloes dr quaternas, meliloti % III, resinae colophoniae
% VI, cerae et olei cyprini libras singulas, aceti quod
suffecerit. crocum vero et murram et aloen et ammonia-
cum cum aceto conteres et sic conficies.
alia cura stomachi ad causas supra scriptas. ut
embrocismo curentur id est olei infusione foveantur.
primo facies duas embrocas laneas a quactiliario in modum
spaerae formatas, aut certe si ad praesens non fuerint,
simpliciter ad horam de lana facies, etiam et unum quactile
tenue, quod stomachum et praecordia simul et ventrem
operiat. sed si forsitan et ipsum minime occurrerit, di-
bafos purpureos diligenter consutos similiter facies. et
ipsum oleum de quo foveas conficies sic. absinthii pon-
tici % I S aut si multum duas, aloes styracis mastices
omnium trium scr quaternos, vini veteris et olei spani
ex aequali modo quantum suffecerit. omnes species pridie
infusas coques lento igne in cacabo aeneo stagnato donec
vinum consumatur, non tamen nimis ne oleum ardeat.
et ipsum oleum liquatum mittes in gillone, et quando
curare volueris, ipsum primo laborantem supino schemate
aequalem super laneo stramine iacere facies cruribus com-
petenter collectis, tunc praecordia et stomachum quactili
operies, et sic ipsum gillonem in olla ferventi calidae
summittes ut oleum ferveat tantum quantum digitus ho-
minis sufferre potuerit, et sic blande stomachum embro-
cabis. et cum ex parte oleum tepuerit quod stomacho
infuderis, iubebis de embrocis laneis suprascriptis ambobus
ministris ex utroque laterum astantibus celeriter rapi, et
in singula vasa munda exprimes, et iterum plus calidius
oleum infundes. hoc tam diu facies quam diu stomachus
diligenter ipsa infusione foveatur. et postquam foveris
diligenter deterges et purpura sicca operies et fasciabis.
hoc autem per dies numero tres facies. per singulos dies
ipsum oleum recalefacies.
illud praeterea admonendum, si forte mulier fuerit
quae curatur, ut storacem prohibeas, ne iocundo odore
matrix invitata ad stomachum levetur. solet enim haec
passio frequenter fieri, stomacho per nausiam verso, se-
cundo vel tertio mense praegnantibus rudibus ad con-
ceptum aut certe post longum temporis partum concipien-
tibus. et similiter ut reumatismum stomachi inferius
scriptum curabis.
si vero duritia fuerit stomachi et praecordiorum
tensio in primis erit cataplasmandum ex faeni graeci
polline et pane sicco et lini semine et malvae semine.
coquuntur in uno cum aqua et oleo modico et melle et
apponitur. item vero addes adipes porcinos sufficienti
modo, et post dies cataplasmatis expletos malagma Amy-
thaonis a Graecis appellatum appones, id est Amythaonis
patris Melampi. facit ad praecordiorum distensiones, dis-
solvit omnem duritiam, facit et ad difficilem motum arti-
culorum. est etiam et spleneticis diaforeticum medicamen-
tum, et conficitur sic. ammoniaci % II, bdellii resinae
terebintinae galbani omnium trium specierum % singulas,
cerae % IIII S, turis masculi et murrae dr quaternas,
olei cyprini 2 IIII S. conficies et uteris.
aliud quod appellatur a Graecis picra Galeni, id est
amara, faciens ad duritiam et ad debilitatem et oppres-
sionem stomachi, quam dyspepsian vocant, et ad fastidium
et ad humoris malignitatem, quam cacochymian vocant
et illis qui obtunsionem visus ab stomacho patiuntur. et
conficitur sic. accipit aloes epatices 2 I et scr I, cassiae
fistulae , xylobalsami, mastices, asari, croci, spicae indicae,
cinnamomi, omnium septem specierum scr singulos semis.
tundes et tenuissime cernes et dabis coclearium unum
cum calida aqua ieiunis.
sin vero reumatismus fuerit stomachi, quem in-
continentia cibi vel frequenti vomitu plurimi humoris
cognosces, omfacion in potione datum abstinet vomitum.
aliud ad stomachum confortandum et vomitum ab-
stinendum. rosam siccam, absinthii pontici cymam, aloen,
alumen scissum, crocum, masticen, omnia ad modum
mittes, et quae tundenda sunt tundes et quae terenda
sunt teres, et tenuissime cernes. tunc albore ovi tenui
stomachum tanges et super asperges et purpura operies et
fasciabis. quod si minus valuerit, cataplasmate uteris ex
palmulis et malis cydoniis et inanthi et alumine liparo
id est liquido et polentae polline et modico rosaceo ad-
iuncto et seminis lini modico. cum aqua coques et cata-
plasmabis, et post cataplasmatis dies expletos epithimate
tonotico uteris id est confortatorio. croci scr VI, ab-
sinthii pontici cymae scr II, dactylos nicolaos numero
quinque, cerae 2 III, olei nardini 2 VI, vini
quod suffecerit.
ad stomachi dolorem mitigandum medicamentum ap-
pellatum a Graecis anodinon. recipit seminis apii partem
unam, feniculi seminis et cumini torrefacti partes binas.
hieme vero addes et piperis modicum. tundes et tenuis-
sime cernes, et exinde dabis in potione vini ascalonii
mixti calidi coclearii unius quantitatem.
sin vero paresis fuerit stomachi id est paralysis --
agnoscitur autem haec passio quotiens aegroti plurimo
fastidio laboraverint tempore prolixo, cessante corporis
nutrimento quam Graeci atrofian vocant. ob diligentiam
vero curationis oleo rutaceo admixto butyro tepefacto in
anteriori et posteriori parte stomachum diurnis diebus
perungues et lanis mundis loca tutabis et fasciabis. etiam
et per inferiores podicis partes iniectum magnifice facit.
ad stomachi defectum. vinum nigellum et fortissi-
mum et carnosum calefacies in vase novo testeo aut certe
aeneo stagnato, et exinde spongiis duabus latioribus ac
rudibus et concavatis alterna mutatione ipsum stomachum
diebus tribus aut quinque ieiunis vaporabis. aliquando
vero si plus virtutis ipsum vinum habere volueris, quo
posit vires laborantis depositas erigere, species tonoticas
admiscebis, id est mastices grana sufficientia, absinthium
ponticum, aloen, squinanthum, storacem, omnia ad modum
mittes et coques in vino et sic vaporabis. hieme vero
postquam vaporaveris, et nardino oleo calido summisso
et diligenter calefacto perungues et sic purpura operies
et ut dixi fasciabis.
[trociscus faciens ad stomachi atoniam et ad ventris
reumatismum infantibus. masuca confecti de vitibus non-
dum mustariis, maciros corticis robusti quem profert
India terra, balaustii, mannae turis, erices carpu, ab-
sinthii pontici suci dr senas, acaciae, hypoquistidos suci,
lapathii seminis, myrtae nigrae granorum siccorum, rus
syriaci, omnium quinque dr quaternas vino myrtino col-
liges et in usum ad nausiam pueris minoribus teres cum
aceto et oleo melino, hieme nardino, et lines stomachum
hieme tepido, aestate frigido, et super purpura operies et
fasciabis. ad reumatismum vero ventris cum oleo lentiscino
et aceto, et similiter purpura operies et fasciabis.]
ad stomachi perfrictionem et singultum. dia trion
pipereon antidotum inferius scriptum in modum fabae
cum calida aqua ieiunis dabis. aut filonium antidotum
cum frigida apiata dabis, hieme cum tepida. sin vero ex
calido humore circa digestionis tempus cum morsu et
flaccore stomachi singultus fuerit natus, aqua tepida
plurima patientes potabis, et postquam dederis immissis
in ore pennis vomitum provocabis. etiam et sternutationem
similiter provocabis. sin vero ex plenitudine humorum
fuerit singultus praeter febrem acutam, purgatorium dabis,
si tamen virium qualitas fuerit suffragata, sin minus
acriori clystere ventrem deduces.
ad stomachi ventositatem sive inflationem et ten-
sionem polii cretici manipulum unum in aqua decoques
et ipsa decoctione ieiunum potabis. aut nepetae aut
mentae decoctionem admixto modico melle et piperis
granis triginta potui dabis. et post haec epithima dia
spermaton Filagrii appones. et conficitur sic. cardamomi
cyperi, herbae sabinae, nitri, bacarum lauri, cassiae fistu-
lae, meliloti, faeni graeci pollinis, fascis gallici, seminis
apii, samsuci, anesi, panacis radicis, omnium tredecim
uncias ternas, ammoniaci guttae et resinae terebintinae
uncias senas, mellis, olei nardini, adipis taurini, cerae,
omnium quattuor libras singulas. aliqui vero pro oleo nar-
dino cyprinum mittunt et pro radice panacis opopanacem.
et si ad praesens terebintina non fuerit, colofoniam mittunt.
addunt olei 2 III, aceti quod suffecerit ad conterendum.
ammoniaci gutta sola sive cum opopanace facit ad uni-
versas inflationes stomachi vel ventositates et epatis et
splenis, et ad omnia magnum est medicamentum.
aliud epithima dia samsucu appellatum similia medens.
recipit samsuci et bacarum lauri siccarum et faeni graeci
moliti omnium trium libras singulas, nitri 2 II S, storacis
calamitae optimi 2 III, cerae olei cyprini libras singulas
semis, resinae terebintinae libras duas. quae sunt sicca
diligenter tundes et cernes et sic solubilibus resolutis
superasperges et movebis donec coagulentur.
ad vomitum constringendum de Vindiciani Afri.
mastices et uvae passae enucleatae uncias singulas, cumini
leviter torrefacti scr III, omnia in uno contundes, et
panno inductum sicut emplastrum stomacho impones.
XLIII. Ad spleneticam passionem.
Est autem splenetica passio causatio in splene quae
contingit cum insurrectione. sequitur patientes extantia
et dolor circa sinistram praecordiorum partem et fastidium
et corporis totius mala habitudo, quam Graeci cachexian
vocant.
curationis vero tempore flebotomia in manu sinistra
adhibita circa medium digitum minorem desinit splenis
extantia.
trociscus ex Filagrio conveniens spleneticis et ortho-
pnoicis id est is qui ab splene anhelitum patiuntur vel
recto schemate iacentes praefocantur. traditur enim quod
per urinam splenem attenuet et extantiam ipsius deducat.
accipit autem struthii herbae radicis siccae et capparis
radicis siccae corticis et chamaedryos et panacis radicis
et tamaricis seminis, omnium quinque paria pondera: cum
aceto squillitico colliguntur et trocisci singularum drach-
marum informantur et in umbra exsiccantur. ex quibus
unum ieiunis cum oxymelle et apiata calida dabis.
aliud ad splenem. filonium antidotum cum frigida
aqua apiata ieiunis dabis, hieme vero cum tepida, et post-
quam dederis, supra eandem partem aegrotum iacere
iubebis ita ut manus ipsius iacentis post dorsum habeat
positionem.
ad splenem quae per urinam longi temporis
splenem attenuando deducit. betonicae herbae tritae 3 III
cum vini nigri cyatis III potui dabis per dies III aut V
in mense.
item alia potio ad splenem et ad initia hydropis,
quae per ventrem solvendo humorem deducit. ebuli
herbae viridis radices eximito de terra et excutiens lavare
noli. quod duobus digitis comprehendas, vel tribus si
plurimum humoris deducere volueris, conterito ex vino
veteri et potui dato: mirifice sanabis.
item alia potio ad splenem. hederae radicem et cap-
paris radicis corticem viridem vel siccam decoques com-
petenter in vino styptico usque ad tertiam partem et ex
ipso liquore ieiuno dabis calicem I minorem.
aliud. hederae folia viridia et nepetam viridem, quam
calaminthen vocant, et puleium et squillae medium de-
coques competenter in aceto acri. post haec proicies
herbas et in ipsam decoctionem mittes hordei pollinem
et ervi et faeni graeci, et his sacculo inclusis splenem
vaporabis, et post vaporationem cyprinum oleum cum
aceto et nitro aut sale trito ex aequali modo simul ferve-
facies et in lanis redactum patienti loco appones, et
fasciabis.
aliud spleneticum medicamentum desiccatorium et
confortatorium ad splenis debilitatem ex infusione hu-
moris, a Graecis cedrinon appellatum. recipit cedriae,
ammoniaci guttae uncias senas, resinae frixae libram I,
auripigmenti, aluminis scissi, olei veteris , omnium trium
uncias singulas et semis, aceti acrioris quod suffecerit.
aliud ad ventositatem splenis. epithimate dia spermaton
aut dia samsucu uteris superius ad ventositatem sive in-
flationem stomachi scriptis.
aliud ad duritiam splenis vel saxietatem, quam Graeci
scirrosin dicunt.malagma Amythaonis appones quod
superius ad duritiam stomachi scripsimus.
aliud ad duritiam splenis. tus masculum et am-
moniaci guttam aequali pondere teres diligenter, et fre-
quenter sucum supermittes coliculi ex foliis viridibus
expressum ut efficiatur in similitudinem emplastri, et
inductum in charta vel aluta spleni appones.
si vero in aegritudine cum febre acuta fuerit splenis
causatio, tribus diebus cataplasmabis ex faeni graeci pol-
line et hordei partibus singulis et lini seminis partibus
duabus cum aqua et rosaceo et modico melle concoctis.
et oxymel ieiuno cum apiata dabis, et post dies cata-
plasmatis expletos Nileos splenicon lexipyreton appones.
et conficitur sic. cerae, ammoniaci guttae, olei rosacei
% III, croci 3 VIIII, aloes 3 VI.aliqui tamen croci 3
VI mittunt. aceti quod suffecerit ad conterendum crocum
et guttam ammoniaci.
XLIIII. Ad epaticam passionem.
Est autem epatica passio causatio in epate, quae
contingit cum tumore viscerum. haec signa laborantes
secuntur. est dolor dextrae partis et extantia viscerum et
tumor. dehine cum passio creverit, indigestio frequenter
nascitur.
in curationibus vero flebotomia in brachio dextro in
vena cava media secundum vires patientis adhibita utilis
comprobatur.
aliud. tritici farina in decoctione absinthii et aneti
cocta et apposita in sacculo inclusa dolorem mitigat.
aliud. artomeli cataplasma adhibitum est utilissimum.
aliud. absinthii pontici infusione ieiunos potabis.
aliud. costum ieiunis masticandum dabis, ut ipsum
humorem inglutiant. et in eodem latere aegrotum iacere
iubebis.
aliud. sanguisugae dolenti loco appositae mirifice
operantur.
aliud. trociscus dia ton picron amygdalon appellatus
ad conclusionem sive obtrusionem epatis, quam enfraxin
vocant. petroselini, costi, gentianae, amygdalarum ama-
rarum, anisi, aloes epaticae, absinthii pontici cymae,
omnium VII paria pondera aqua colliges et facies trociscos
drachmarum singularum, ex quibus dabis unum ieiunis
non febrientibus cum vino mixto, febrientibus vero cum
aqua calida. et in ipsa parte facies iacere laborantes.
antidotum tonoticon id est proficiens adversus debili-
tatem epatis. recipit spicae indicae, costi, gentianae,
inulae campanae, omnium IIII 3 binas, rei pontici 3 I,
mellis despumati 3 III. dabis in modum avellanae cum
vino mulso ex modico melle confecto, febrientibus vero
cum decoctione apii.
potio epatica ad enfraxin epatis. costi, ireos illyricae,
ladani omnium trium % singulas, piperis grana numero
XXVIIII. si vero ladanum non inveneris, faeni graeci
leviter torrefacti et maltae pollinem mittes, tundes et
cernes omnia tenuissime, et dabis coclearium I ieiunis
non febrientibus vero cum
aqua calida.
cataplasma ad enfraxin epatis. afronitri cibaria numero
XV, lini seminis centum, hordei ducenta, calidae et olei
quod suffecerit.
aliud ad duritiam et tumorem epatis. centauriam,
anetum, asfodili radices et papaveris capitella decoques in
oleo et modica aqua, et ex eodem oleo lanas appones.
sed si forte apostema in epate fuerit natum, quod
ex praecedentibus signis in empyemate superius memoratis
agnoveris, diureticis potionibus idem apostema per urinam
purgabis, hoc est graminis radicis mundae, feniculi ra-
dicis corticis, dauci cretici seminis id est pastinacae hor-
tensis, petroselini macedonici, asari, ysopi, inulae. haec
singillatim aut simul in aqua decoquenda, et ipsa decoctio
data per urinas ducit.
cataplasma diureticon id est urinale ad idem et ad
dolores ex perfrictione natos. pollinis tritici et lini se-
minis et faeni gracci paria, pondera cymini seminis,
seminis feniculi, ameos id est seminis vilicionis, bacarum
lauri, dauci cretici, omnium quinque uncias singulas
semis, caricas pingues numero XV cum aqua et melle el
modico oleo coques et appones, et post cataplasma dia
spermaton epithimate uteris aut dia samsucu superius ad
ventositatem stomachi scripto.
XLV. Ad renum dolorem.
Piperis, petroselini, asari, bacarum lauri, omnium
quattuor paria pondera tundes cernes diligenter, et dabis
coclearium I in passo tepefacto potionem ieiuno tribus
diebus. et si immobiliter se habeat aegrotus, confestim
sanabitur. sin vero reperta fuerit arenosa qualitas in
urinis post medicaminis potionem acceptam, sicuti Ga-
lenus in diagnostice ait, manifestissime nefretica passio
intellegitur id est renalis.
potio optime confringens lapides in renibus natos.
carpobalsami, lapidis qui in spongiis novis reperitur,
puleii sicci floris, malvae agrestis seminis, omnium
quatuor paria pondera conficies et dabis coclearium I in
potione vini tepefacti aut passi conditi.
antidotum nefreticum calculosis aptissimum. recipit
betonicae spanae, fascis gallici uncias singulas semis,
saxifragae petrosae seminis aut petroselini, seminis olu-
satri, folii barbarici id est malobathri, piperis albi uncias
singulas, meu S, omnia diligenter tundes et tenuissime
cernes et melle despumato colliges et exinde a balneo
mox lotis dabis avellanae magnitudinem cum vino mixto.
confectio conditi nefreticis conveniens et maxime
calculosis, quos lithiontas vocant, et minctus difficultate
laborantibus, quos dysuruntas vocant. recipit piperis 3 I,
saxifragae, betonicae % binas, spicae indicae, petroselini,
fu, asari, radicis acori, dauci cretici seminis, omnium VI
3 singulas, vini aminaei cotylas quattuor, mellis despu-
mati cotylas II. S.
trociscus dia fysalidon appellatus faciens ad ulcera
quae in renibus sive in vesica nascuntur et indigent in
cicatricem duci, et ad eos qui sanguinem mingunt. re-
cipit cucumeris hortini seminis descamati, apii seminis,
lapathii seminis, nuclei leviter torrefacti, croci, omnium
V 3 IIII, amygdalas dulces descamatas et avellanas simi-
liter purgatas numero denas, herbae fysalidos quam Ro-
mani vesicariam appellant, interiora grana numero XXXV.
conteres omnia et adiecto passo competenti veluti con-
spersione in unum rediges, et exinde ieiunis dr I dabis
non febrientibus cum passo tepefacto, febrientibus autem
cum aqua calida.
aliud nefreticis et calculosis conveniens id est
Bestiane antidotum ieiunis datum lapides in renibus con-
fringit et urinam provocat.
aliud ad renum dolorem. exira medicamentum in-
ferius scriptum in aluta inductum appones, et sanabis.
XLVI. Ad ea quae vesicae accidunt, quae a
Graecis symptomata appellantur, nos vero acci-
dentia dicere poterimus.
Omnium logicorum testimonio natura vesicae nervosa
iudicatur, quae sub ingenti perfrictione aut frigore ab
humore venenoso et mordaci nocetur. maxime
fieri solet cachexia laborantibus id est mala habitudine
corporis. oros enim sanguinis, qui latine serum appel-
latur, qui ex sanguine per venam epatis depurgatur mixtus
felli rufo descendens vesicae ulcerationes universas vel
asperitates aut debilitatem nutrit. unde omnes passiones
vesicae difficili curatione medentur. sunt vero suprascripta
accidentia periculosa ischuria id est ex toto urinae ab-
stinentia, et dysuria id est urinae difficultas, et stranguria
id est urinae paulatim per guttas exclusio.
contingit morsus et ulceratio ex antecedenti humoris
acredine et dolor fieri solet initio urinae excludendae aut
in fine explicandae.
item in vesica paralysi vitiata aut paulatim urina per
guttas insensibiliter excluditur, si ex parte fuerit tacta,
aut involuntarie simul exclusa ostenditur, si omnis fuerit
vitiata.
est iterum altera passio ex incontinentia urinae para-
lysi vesicae deterior. ex renibus descendentis et vesica
compatiente efficitur, et appellatur a Graecis diabetes,
siquidem mox potione accepta per urinales vias raritate
membrorum interiorum descendat tamquam per inania
feratur. rarius quidem contingit haec passio, sed subito
nascitur. et est omnino incurabilis. aliqui hanc passionem
hydropismo adscribunt, quoniam nimia siti patientes affi-
ciantur et subalbidum et aquosum vultum ostendant.
contingit iterum ex renibus ulceratis sanguinolentus
minctus aut saniosus vel subalbidus, aliquando cum gravi
odore, attestante renium dolore et ilium. si vero sanguis
purus fuerit exclusus, eruptionem venae aut putredinem
ipsius significat in renibus aut vesica factam fuisse, qua
loca quae patiuntur dolore pulsata desanguinentur.
si vero atonia fuerit vesicae id est debilitas, subito
urinae egerendae delectationem patiuntur, et cum mingere
coeperint cum ingenti conatu et gemitu humorosas urinas
excludunt, aut per somnum involuntario lapsu urinam
emittunt. et frequenter haec passio paralysin vesicae fu-
turam significat.
contingit iterum dysuria in vesica ulcerata aut ex
renibus irruente lapide extensa, aut limosa aut arenosa
qualitate solidato et gleboso sanguine, quem Graeci throm-
bon appellant, in ipso urinali meatu obtrusa.
contingit iterum dysuria in aegritudine pessima, cum
fuerit natura suo officio privata.
curationis vero tempore si fuerit ex frigore aut pro-
funda perfrictione dysuriae causatio cum ingenti dolore,
oleum rutaceum per podicem frequenter aegroto iniciendum
est. in feminis vero matrici est infundendum. etiam et
extrinsecus pubetenus praeraso pectini vel inguinibus lanae
apponendae ex oleo cyprino calefacto, aliquando admixto
castoreo, si forte plus calefieri oportuerit. et si venter
abstinuerit, clystere erit deducendus ex decoctione faeni
graeci aut radicis malvae oleo admixto. adhibendae sunt
etiam insessionis fomentationes, nam Graeci encathisma
vocant, ex calida et oleo. solet enim vesica etiam si
fuerit constricta subtili fomento relaxari et urinam re-
tentam reddere. quod si minime urina fuerit secuta et
perseveraverit supra dicta periculosa abstinentia, oportet
in cruribus si vires patiuntur supra talos interiores venas
incidere. et si dolor non minuerit, adhibendum est cata-
plasma ex lini semine et faeni graeci et hordei polline,
admixto papavere trito et resina pinali et pice. transacto
autem dolore apponendum cerotarium ex resina frixa et
ysopi suco et ammoniaci gutta et oleo sicyonio confectum.
si vero lapidum vel arenarum fuerit querela, simi-
liter ut nefreticos curabis.
sin vero ex cachexia corporis de humore venenoso
et mordaci ulceratione facta asperitatem cum dolore in
capite naturae senserint patientes, reumatismo adscribitur.
oportet ergo lacte asinino tepefacto frequenter ieiunos
potare. quod si ad praesens non fuerit, caprinum dabis
et embroce calida ex lanis sucidis et rosaceo et vino mulso
aut passo admixto sub umbilico pubetenus pectinem vel
utraque ilia cooperies. mulieribus autem et pessarium ex
lacte asinino vel caprino aut muliebri lacte apponendum.
in viris vero si in capite naturae morsum cum dolore
senserint per auliscum oticum aeneum lenem, et non
osseum ne frangatur, aut certe argenteum fabricatum et
vesicae porcinae alligatum, non nimis interius sed in
caput naturae inicies cervinam medullam susino oleo re-
solutam aut butyrum recens aut adipem anserinum vel
gallinaceum. adhibenda etiam encathismata ex decoctione
rosarum lenticulae myrtae rubi lentisci vel his virtute
similium. apponendum etiam et dia iteon emplastrum sive
illud medicamentum quod graece ebarbaros appellatur,
renibus et pectini praeraso, aut finicinen quam Galenus
in libris emplastrorum quos cata gene appellant, nostram
dia chalciteos nominavit. proficiente autem curationis tem-
pore erunt in cibo dandi suini pedis mucrones, testiculi
madidi ex aqua et cerebrum assatum, de piscibus autem
torpedines aselli murenae, de pomis vero uvae mala
cydonia granata et his virtute similia. dandum etiam
ieiunis aliquid sorbile quod humorem acrem et tenuem
et asperum valeat obdulcare et crassificare et lenire, ut
est amylum procuratum aut polenta ex aqua elixa et cum
vino nigello addulcata aut oryza aut grana ptisanae et his
similia. probatur etiam dari sorbendum quod conficitur
sic. ex nucleis recentibus et cucumeris semine descamato
et amygdala dulci et amylo cum lacte in uno diligenter
tritis et leviter concoctis dandum ieiunis cum vino
chrysattico. frequenter dare iubebis vel illud quod curandae
ulcerationi vesicae aptum a veteribus probatur, et con-
ficitur hoc modo, et magis caniculari tempore. lini se-
minis et papaveris albi seminis descamati
et draganti tunsi et creti, omnium IIII : binas, amyli
recentis 3 IIII. aqua colligitur et trociscus informatur.
etiam et trociscus epuloticus ad obducendam cicatricem
dari oportet ex vesicaria herba confectus, quem Graeci
dia fysalidon vocant, quem superius in nefretica passione
conscripsimus. utendum etiam aquis calidis naturali calore
plantatis -- nam Graeci autofye idata vocant. sunt enim
virtutis metasyncriticae hoc est quae valeant naturalem
temperiem corporis renovare.
XLVII. Ad cholericam passionem et defluxionem.
Utraeque passiones acutae vel celeres esse noscuntur.
sed cholerica passio plus acutissima et molestior a veteri-
bus esse traditur. et est reumatismus ventris et stomachi
sursum et deorsum per os atque ventrem subito natus.
sequitur autem in passione constitutos articulorum per
frictio et parvitas pulsus, iugis vomitus cum intestinorum
tormento, et ventris solutio ac stomachi cum pruritu
ventris. efficitur ex antecedenti indigestione aut mali
medicaminis accepta potione. et differt a diarria, quoniam
cholerica passio sicut diximus per ventrem efficitur et
vomitu plurimo, diarria vero non.
in curationibus vero polentam elixam calidam in cibo
dabis cum vino melino id est granaticio, et alia quae
simili virtute valeant stomachum confortando recreare et
vires patientis depositas erigere. sed si forte ea quae
acceperit minime stomachus tenuerit, modico
interposito iterum reficies. hoc tertio vel quarto facies
quousque stomachus aliquid acceptorum retineat, ne vires
aegrotantis minuto corporis nutrimento insumantur. etiam
et summitates mannum ac pedum constringi iubebis, et
articulos pannis calidis calefacies et lana molli opertos
tutabis, et si nimium senserit intestinorum tormentum,
spongiis duabus ex calida posca expressis alterna mutatione
umbilicum vaporabis et post vaporationem lanis ex oleo
melino tepido operies et fasciabis. et si nimietas vomitus
coegerit, cucurbitam stalticam id est constrictoriam ori
ventris conglutinabis, et omfacium cum calida aqua dabis.
et si adhuc cibos minime tenuerit stomachus, erit
accipienda curatio in reumatismo stomachi superius me-
morata.
XLVIII. Ad dysenteriam.
Est autem dysenterica passio intestinorum causatio
cum ulceratione, ex qua excluditur egestio sanguinolenta
aut fellita et alia immutatio humoris. et illa noxia a
veteribus nuncupatur quae nigram egestionem ab initio
ostenderit. nam Hippocrates in aforismis sic ait "dys-
enteriae a felle nigro incipientes mortiferae". sequitur
autem patientes iugis assellatio inferioris ventris, aliquando
fellita, aliquando viridis et sanguinolenta, aliquando mucil-
laginosa. et rasuras cum gutta sanguinis emittunt, cum
morsu intestinorum et umbilici. insomnietatem patiuntur
et fastidium, frequenter et febriculam. aliquando etiam
et longaonis exclusio contingit, maxime infantibus. et
efficitur aliquando ex perfrictione, aliquando autem ex
corruptione acriorum ciborum.
tempore autem curationis mala cydonia in aqua de-
coquenda usque ad tertiam partem, et ipsa decoctio potui
data abstinet ventrem.
aliud. palumbus, quem Graeci fassan appellant, in
posca decoctus et comestus similiter abstinet.
item ovum in aceto coctum facit similiter.
aliud. acaciae, croci, ges asteros in vino datum
coclearium I similiter abstinebit.
aliud. summitates rubi quas vulgo turiones vocant,
et murra cum caduco granatae et galla omfacitide in vino
styptico simul decocta et in potione data sive per in-
feriores partes podicis iniecta summe facit.
aliud. ptisana cum plantaginis suco decocta et data
abstinet ventrem, iniecta autem eadem perficit.
potio ad dysenteriam. ossa de locusta marina super
carbones exusta, gallas leviter subassatas, os sepiae simi-
liter subassatum, crocum sive caducum mali granati,
bitumen iudaicum aut pro bitumine picem siccam, omnium
V paria pondera diligenter teres et in posca dabis.
aliud ad dysenteriam. trociscus dia symfytu appel-
latus, quem superius ad sanguinis reiactationem scripsi-
mus aut dia coraliu aut certe dia electru aut trigonus
trociscus similiter in potione datus magnifice operatur.
aliud. lac asininum aut caprinum schiston confectum
et datum abstinet ventrem. schiston dicunt Graeci lac in
quo lapides fluviales incensi mittuntur sive extinguntur.
aliud ad dysentericos et ciliacos, id est illos qui ex
ventris passione id est ulceratione similiter ut dysenterici
reumatizant. lac caprinum optimum et pingue coques
moderate super carbones in cacabo fictili novo et ad-
miscebis amyli recentis sufficientem modum, et sorbendum
dabis ieiunis diurnis diebus. et post haec supercomeden-
dum dabis aliquantum sicci panis. etenim hoc adiutorii
genus reuma crassescit, acredinem temperat, ulcera cica-
tricat et intestinorum ac ventris asperitatem lenificat.
trociscus anotericus id est qui sursum in potione
datus servando superiores ventris et intestinorum partes
medetur, optime faciens dysentericis et ciliacis. recipit
iusquiami seminis albi, ameos seminis id est vilicionis,
apii seminis, feniculi seminis, hypoquistidis suci, balaustii
id est floris , ammoniaci, omnium specierum
3 IIII, opii, gallarum, amyli, ges asteros, rus syriaci,
acaciae, draganti 3 II. aqua colligitur et fiunt trocisci 3
singularum, ex quibus datur unus non febrientibus vesper-
tino tempore cum vino mixto calido in potione, febrien-
tibus vero cum aqua calida. et lientericis optime facit.
lienterici dicuntur qui ex antecedenti dysenteria in-
testinorum debilitatem faciente, perdito naturali calore,
cibos quos accipiunt continuo indigestos vel crudos tam-
quam per lenem intestinorum lapsum egerunt. unde
passio lienteria dicitur. et est incurabilis maxime in
aetate vergenti, unde plerumque laborantes si hanc pas-
sionem curare praeterierunt, hydropici postmodum ef-
ficiuntur.
catapotia ad dysentericos et ciliacos et lientericos.
gallae tunsae et cretae 3 II, opii 3 I. aqua colliges et
catapotia facies in modum ervi. et post annum a quo con-
feceris dabis in ovo sorbili euntibus dormitum grana tria
aut V, aut si multum VII.
cataplasma dysentericis conveniens. mala cydonia
numero VI in partes incides, interius purgata in posca
usque ad maturum coques et diligenter teres. simul et
palmulas numero XXXVI, id est in una die XII exossabis
et in posca similiter coques et teres et addes caduci mali
granati et acaciae : III, mastices 3 II, aloes et aluminis
lipari id est liquidi : singulas et semis, rus syriaci 3 I,
pollinis polentae partes III, et lenticulae partem I, mellis
et aceti et aquae quod suffecerit.
epithima dysentericorum dia finicon appellatum non
solum ad dysenteriam faciens verum etiam et solutionem
ventris et stomachi ac pulmonis et omnium interaneorum
reumatismum compescens. recipit autem palmularum ni-
colaorum carnium : II, acaciae, aluminis scissi, turis
masculi, mastices, corticis granatae, hypoquistidis suci,
gallarum, aloes, omnium VIII : singulas, et si forte
hypoquistidis sucum non inveneris acaciae duplum mittes,
cerae lib'I, olei myrtini lib'I, aceti ad conterenda quae
sunt sicca quod suffecerit. cetera cum oleo resolves et
raso cerotario in mortario commiscebis.
trociscus catotericus id est qui deorsum per podicis
partes iniectus servando inferiores intestinorum partes
medetur, et appellatur a veteribus Faustinianus, con-
veniens is qui diuturna putredine in dysenteria labo-
raverint. accipit autem auripigmenti, sandaracae, calcis
vivae, omnium trium : binas, chartae combustae 3 XXX.
colliges suco plantaginis et facies trociscos 3 ternarum
et binarum ac singularum. secundum diversas aetates
mensuram temperabis et inicies cum suco oryzae aut
lenticulae.
alius trociscus optime medens. ubi putredines non
fuerint singulariter adhibitus et somnum provocat. nam
dormientibus cicatricem inducit. ubi vero putredines
fuerint, admixto suprascripto Faustiniano uteris. recipit
autem hypoquistidis suci, gallarum, lycii indici, omnium
trium 3 V, cadmiae 3 VIII, acaciae 3 XI, murrae 3 VIIII,
balaustii 3 X. colligitur vino myrtino et inicitur cum
decoctione rubi aut myrtae aut mali granati corticis aut
rosae siccae aut ramorum siliquae graecae. decoques in
vino et aqua singillatim aut simul in uno, et prae-
vaporatis partibus alterna mutatione spongiarum, supposito
clunibus cervicali, inicies per enetera id est tibiam in-
iectoriam multis cavernulis perforatam quae appellatur
polytretos.
collyrium suppositorium, quod Graeci ypotheton vocant,
conveniens is maxime qui frequenti deiectione assellationis
surgendo fatigantur. somnum etenim provocat, ventrem
abstinet et quietam noctem laborantes transire facit. ac-
cipit autem croci styracis murrae castorei acaciae, omnium
V 3 singulas, turis masculi 3 III. suco plantaginis colli-
gitur et fiunt collyria sublonga.
ad exclusionem longaonis. erices carpu, gallarum,
cerussae, acaciae, hypoquistidis suci, pini corticis, murrae,
turis masculi, omnium VIII paria pondera. siccum ap-
pones levius confectum praeloto ipso longaone vino bono
subaustero aut lentisci vel myrtae decoctione.
XLVIIII. Ad ictericos.
Icterici dicuntur morbo regio laborantes. et est
fortitudo fellis cum totius corporis insumptione. sequitur
autem aegrotos ex infectione fellis pallor corporis cum
aurium et oculorum crocei vel aurei coloris fantasia. unde
ab aliquantis latine aurugo appellatur. sequitur autem
ventris egestio humida, urina etiam fellita et corporis
pruritus. et sunt ictericorum distantiae duae, una cum
febricula, et appellatur a Graecis oxites id est acuta,
altera sine febre diuturna quae appellatur chronites. sed
illa quae cum febricula fuerit facta oxites ex tumore epatis
fieri ostenditur, altera vero quae sine febre est chronites
ex fellis dissolutione.
ob diligentiam vero curationis eam quam ex tumore
epatis fieri intellexeris flebotomia in manu dextra in vena
media cava adhibita curabis. et post dies detractionis
sanguinis expletos oleo anetino diligenter toto corpore
perunctos lavacro calido ex aqua dulci lavabis.
aliud. apium cum modico aceto decoques usque ad
tertiam partem et ipsam decoctionem cum modico melle
potui dabis ieiunis ante lavacrum. hoc autem summe
urinas fel deducit.
alia potio ictericis. ervi subtorrefacti 3 VI, fascis
gallici, cornu cervini exusti 3 binas, cyperi 3 I, meu
3 I. dabis coclearium cum aquae mulsae calidae cyatis
III in lavacro.
aliud. piperis, rutae hortinae, seminis melanthii,
iuniperi bacarum quas Graeci arceutidas vocant, cymini
alexandrini agrii sicci, nitri vernicarii, omnium 3 I.
tundes et cernes et dabis ante lavacrum ieiunis coclearium
I cum vino dulci. et si venter non fuerit, clystere de-
ducendus erit ex decoctione cantabri et betae et colo-
quintidis cum oleo et afronitro et melle modico.
aliud conveniens is qui sine febre fuerint. in una
coloquintide excavata mittes passum aut mulsam ex vino
melle temperato, quam appellant Graeci inomelitos, et
calefacies et potui dabis per dies III.
aliud. silfii coclearium I cum vino mulso ante duas
horas lavacri potui dabis. aut marrubii viridis suci co-
clearium unum cum vini mulsi cyatis III potui dabis aut
anchusae coclearium I cum vino.
aliud. apoflegmatismum qui naribus infunditur, et a
Graecis appellatur rinenchyton, eo modo quo superius in
capitis passionibus scripsimus per triduum naribus in-
fundes, et sanabis.
L. Ad ventris et intestinorum reumatismum.
Est autem reumatismus ventris et intestinorum praeter
febrem assellatio ventris humida, et aliquando cum morsu
et aliquando sine morsu.
curatio autem eorum talis est sicut Galenus ad
Glauconem scribens ait: uti lavacris debebis calidis et
constrictiva cibatione.
LI. Ad colicam et iliacam.
Est autem colica passio tumor cum ingenti dolore
totius ipsius intestini quod Graeci consuete colon appel-
lant, quod aliquanti inferiorem ventriculum dicunt. se-
quitur autem aegrotos dolor iuxta umbilicum initians
frequenter a sinistro ilio, aliquando a dextro, cum con-
strictione ventris et doloris punctione discurrente per
singula ventris loca, aliquando usque ad splenis partes
vel epatis. efficitur cogente interclusa ventositate inter
cutem et peritonaeon membranam quam vulgo
mappam dicunt, quae ventrem sub cute circumvestit. et
cum passio augmento dierum creverit, sequitur insomnietas,
febricula et nausia cum frequenti vomitu humoris fleg-
matici, aliquando felliti. sin vero modicum retro circa
renes aut circa urinales vias, quas Graeci ureticus porus
vocant, subito natus fuerit dolor similiter ut colicis praeter
vomitum et constrictionem ventris et febriculam, vastioris
lapidis constrictionem in renibus significat.
ileos autem sive chordapsus est acutissima et molesta
cum abstinentia ventris et vomitu et omnium intestinorum
tumore distentio cum tortione simili torturae chordarum.
unde nomen ileos sive chordapsus accepit. et cum passio
increscere coeperit, spe sanitatis consumpta nimio intesti-
norum tumore, stercorum vomitus efficitur, ultimo etiam
pulsus concadit et corpus nigro colore fuscatur. efficitur
ex antecedenti maiorum ciborum indigestione frequenti
aut profunda perfrictione aut letali cibo sive potione ac-
cepta quam Graeci deleterion dicunt, ut fungis venenosis
comestis aut quotiens intrinsecus in ipsis vitalibus membris
aut in ipso omento conquassatio aut diruptio fuerit facta.
in curationibus vero colicos oportet, id est qui coli
intestini tantum causa laboraverint, primitus in cruribus
si vires patiuntur supra talos interiores venas flebotomare
et ventris constrictionem acriori clystere relaxare ex de-
coctione cantabri et coloquintidis cum oleo anetino et
afronitro cum melle modico. utendum etiam et sacculo
calido ex cantabro, in quo antea fuerit decoctus aneti
manipulus admixto modico oleo, et sub ipsa vaporatione
adhibita tenui linteolo ac mundo et calefacto sudorem ex-
citatum deterges, et manu calefacta chalastico perungues
superius in tetanica passione memorato, et molli lana
loca tutabis et fasciabis. etiam et lenticulam aeream vel
testeam calida repletam ipsis locis dolentibus appones ob
mitigandum dolorem.
aliud. anetum et cyminum decoques in olei : IIII,
et inicies post depositionem ventris. aut rutam decoques
similiter in oleo et admiscebis resinam terebintinam ad
modum coclearii unius, et inicies.
aliud.enema, id est iniectio, faciens ad tumores.
anetino oleo admiscebis butyri coclearia II et uteris. aut
pro butyro adipem anserinum mittes aut medullam cer-
vinam.
aliud. enema colicon anodynon id est dolorem de-
trahens. recipit autem haec. opii 3 I, alii capita integra
numero III, rutae viridis manipulos II, olei dulcis et
butyri libras singulas, picis liquidae 3 IIII, cedriae 3 II.
rutam et alia conquassata coques in oleo donec frigantur,
liquabis et cetera liquida commiscebis in uno et reser-
vabis, et inicies post depositionem ventris medicaminis
3 II, cum olei corpore 3 IIII et S.
trociscus iniectorius anodynus colicis conveniens, et
magis in ipso superpositionis tempore, quam Graeci epi-
thesin vocant, id est in quo passio superimponendo do-
lores increscere facit. recipit castorei obolos IIII, opii
3 II, iusquiami seminis 3 I, styracis optimi isaurici 3 III.
aqua colliges et facies trociscos 3 singularum aut binarum
et in usum conteres cum suco cantabri et inicies. summe
operatur.
si nimietas fuerit doloris, Filonium antidotum in
potione dabis.
aliud. ad colum et ischuriam id est urinae ab-
stinentiam et ad strofum id est tortum ventris. cymini
torrefacti et salis @ singulos, piperis grana XXX. dabis
totum bibere cum aquae tepidae sufficienti modo. etiam
et conditum nefreticum frequenter dari oportet, maxime
si sine febre fuerit.
aliud. ad inflationem. epithima dia spermaton aut
dia samsucu superius ad inflationem stomachi conscriptum
appones.
aliud. ad colum. alium siccum cum modico melle
pipere et coriandri foliis contritum addito liquamine cum
oleo spano, aut cum iure pullino, non oleo sed condito
commixto, mirabiliter colicis auxiliatur. aut certe ipsius
alii spicas purgatas integras, si grandiores numero tres,
si minutas V aut VII, vespertino tempore transvoret:
omnem ventositatem cum flegmatico humore deducit.
si vero iliacam passionem signis supra memoratis
agnoveris, praedicto passionis periculo, permittentibus
viribus, ante quam ad stercorum vomitum perveniant, in
brachio venam cavam mediam flebotomabis. si tamen
nimietas doloris coegerit, etiam et vaporationibus et in-
iectionibus supra memoratis uti oportet. sed si forte
nimia intestinorum verticula sive involutione acceptum
clysterem retinuerint aegrotantes, simul et ventris officio
negato, oportet ex folliculo aerarii curam adbibere, quo
possit supra memorata intestinorum verticula sive involutio
accepto vento replicari. et fit hoc modo. intestina bubula
mensura cubiti unius tubulo folliculi diligenter sparto ab
una parte ligabis. similiter iterum alteram partem ipsius
intestini osseo aulisco colligabis, et supino schemate iacenti
aegroto inicies, subposito prius clunibus cervicali, et per
poldicem eremizato folle competenter ventum inflabis vel
quam diu sibi patiens ventum usque ad stomachum sentiat.
tunc auliscum detrahes et spongia calida expressa podicem
obtrudes, et cum nimie assellare desideraverit auferes.
sic enim poterit omnis stercorum vetustas correctis in-
testinis nimia ventositate excludi. dehinc ventri et prae-
cordiis ex calida et oleo sufficienti ptygmata dabis. si vero
nimia siccitas corporis fuerit, etiam ex calida et oleo
semicupio depositis embasim adhibebis.
LII. Ad podagram et arthriticam.
Est autem podagra causatio pedum nervorum partium
ultimarum, ex qua contingit patientibus gressus corporis
impediri. sequitur autem laborantes in ipso initio sensus
doloris maioris digiti, nullis praecedentibus causis, cum
rubore circa articulorum locum, et magis nocturno tem-
pore. increscente vero passione plurimum articuli com-
patiuntur et digiti invertuntur et durescunt. veterescente
autem passione, diuturno doloris tempore etiam et pori
nascuntur, ex quibus aegrotantes lapides similes gypso
emittunt. et torpor quidam accessionis tempore per
membra patientibus discurrit. aliquando rigorem sentiunt,
aliquando calorem. et sunt ipsius podagrae distantiae duae,
est enim frigida et calida. cognitio autem illarum talis
est. in calidiori fervor incendiosus cum vehementi dolore
sentitur, apparente rubicundo tumore. in frigidiori vero
inflatio subalbida efficitur. utrarumque autem sanatio ista
est, in calidiori refrigerativa, in frigidiori calefactoria et
eiectoria, quam Graeci diaforeticam vocant. et differt
podagricus ab arthritico, quia podagrici in crure solum
causationem habent, arthritici autem in omnibus articulis.
in curationibus autem ad calidam podagram mustelae
sanguinem cum plantaginis suco inter ipsa initia illines.
aliud. coriandri folia aut iusquiami folia aut coliculi
folia, non praesente iusquiamo, teres diligenter et super
mittes medium panis mundi frigida et aquata posca infusi,
et simul teres et iterum admiscebis adipem porcinum re-
centem sufficienti modo, aut pro adipe oleum roseum
modicum mittes et induces et appones bis in die, ali-
quando et semel in nocte, ad noctem vero praefotis pe-
dibus, si aestas fuerit et iuvenis aetate, frigida aqua aut
certe posca aquata, et postquam foveris deterges et sic
appones. hieme vero posca calida fomentabis.
aliud. ad fervidos tumores. herbam lenticulatam de
stagnis virentibus colliges et cum modico aceto tritam im-
pones, et iugiter mutabis.
aliud. uvae lupinae sucum et coriandri sucum et
iusquiami sucum in uno commiscebis et illines.
LIII. Ad ischiadicam et psiadicam.
Utraque passio sub aquoso et frigido reumatismo
efficitur. et est ischiadica causatio in vertebro, quod
Graeci ischion vocant, quotiens ipse nervus interior inter
vertebrum frigidissimo flegmate fuerit infusus. psiadicis
vero musculi patiuntur similiter supra lumbos iuxta spinae
finem adhaerentes ex interioribus
sibi coniuncti.
curationis vero tempore primitus oportet saccello
calido torrido sale repleto loca dolentia vaporare et sub
ipsa vaporatione oleo simplici tepefacto perunguere et
post vaporationem adhibitam linteolo mundo calefacto su-
dorem excitatum detergere, et sic oleo laurino aut acopo
metasyncritico defricare, donec sibi cutis virtutem medi-
camenti bene retineat, et post defricationem adhibitam
lana munda operire et molli ac tenui calabrica ligare.
quod autem acopum conficitur sic. olei communis et
radicum cucumeris agrestis libras singulas. radices pur-
gatas et concisas friges in oleo donec carbonescant me-
diocriter. post haec proicies radices et super mittes oleo
colato cerae 3 III, adipis porcini et taurini : quaternas,
et postquam soluta fuerint mittes galbani 3 I, styracis
calamitae optimi et resinae colofoniae 3 quaternas, sam-
suci et stafisagriae 3 binas, afronitri cibaria XIIII, pyretri
bacarum lauri, adarces, omnium trium 3 senas, et move-
bis in uno donec coagulentur, et uteris.
aliud ischiadicis et psiadicis. iniectio ex decoctione
coloquintidis et centauriae et cantabri modico cum oleo
veteri et nitro et melle modico adhibita vertebri humorem
frigidum depurgat. si vero post secundam vel tertiam
iniectionem minime fuerint relevati patientes, extrinsecus
sub clunibus et humor ipse ostenditur, praeter ea oportet
ipsos laborantes calido uti lavacro et loca quae fuerint oleo
vel unguento polluta diligentissime pridie sapone lavari.
dehinc alia die thapsiae suco ipsas illines partes et sines
donec inflentur seu pustulescant, et post dies III aut V
cerotario ex diachylon confecto uteris. sin vero nimis
acerbus coegerit dolor, etiam et in cruribus supra talos
interiores venas incides et post detractionem sanguinis
factam medicamento emplastro ischiadico uteris. et con-
ficitur sic. recipit adarces, sinapis, pyretri, stafisagriae,
bacarum lauri, samsuci, nitri, piperis, omnium octo :
singulas, resinae frixae 3 VI, cerae et olei veteris libras
singulas. ne molle exeat, 3 VI mittes olei.
LIIII. Ad paralysim.
Est autem paralysis causatio nervorum qui singulis
motibus membrorum inserviunt aut quorum naturali col-
ligatione singula membra reguntur. ex qua contingit sine
operatione effici partes quae patiuntur. et sunt distantiae
paralysis duae. aliquanti perdito sensu tactus cum torpore
paralysim patiuntur, hoc est ut neque frigus neque cali-
dum cuti appositum sentiant patientes. aliquanti ex parte
suprascripto sensu manente patiuntur. sequitur autem in
passione constitutos cum difficultate sensus et insolito
usu, difficilis motus aut ex toto amputatus. et efficitur
aliquando totius corporis aliquando partis, aut membrorum
multorum aut aliquorum aut membri unius. et contingit
frequenter aut ex frigore nimis acuto aut vinolentia aut
indigestione frequenti aut immodico usu venerio.
in curationibus vero oportet ipsa prima die flebo-
tomiam in brachio adhibere quod fuerit patienti parti
contrarium, quod antispasin vocant. si vero sub pleni-
tudine cibi aut vini fuerint aegrotantes, vomitum ad
praesens provocabis ex ydrelaeo calido, id est ex aqua
calida et oleo admixto modico sale, et sic secunda die
flebotomabis et mundis ac mollibus lanis ex oleo calido
membra patientis involves et fasciolis levibus fasciabis.
post haec acopo thermantico ischiadicis superius scripto
uteris et scarifatione ex levibus laceraturis, quas Graeci
amychas vocant. et si forte in lingua contigerit, similiter
scarifabis, et post scarifationem mulsam calidam frequenter
coluendam dabis et a salsamentis vel liquamine, quod est
paralyticis noxium, observabis. solatione vero uteris quam
eliosin dicunt, et gymnasio id est exercitio, et sinapismum
et dropacem et drimyfagiam, omnia cyclico modo adhibe-
bis, sicuti superius in passione capitis scribentes docuimus.
et si nimius rubor in vultu apparuerit, et purgatorium
cholagogum dabis, si tamen senilis aetas minime impedierit.
LV. Ad quartanam.
Simplex quartana typica ordinatione prima die mo-
vetur et biduo interposito quarta die reformatur. si vero
duobus diebus typi formam ostenderit, id est ut ipsum
biduum prima die cum febre sola efficiatur et secunda
die post exagitationem frigoris accessio febrium
et una die interposita quarta die reformetur, duplex quar-
tana ostenditur. si vero per ipsum biduum inter horas
diurnas et nocturnas tertio accessionem typicam senserint
aegrotantes, una die sicut supra dixi leviores habeant et
quarta die reformentur, tres quartanae esse significantur.
et nascitur ex melancholico humore.
in curationibus vero quartanarios ab ipso initio opor-
tet mediocriter et mite haberi et neque eis medicamentum
aliquod fortissimum dare vel apponere neque vacuationem
aliquam facere, quam cenosin vocant, sive per clysterem
acrem adhibitum sive per purgatorium datum sive per
flebotomiam. sed postquam aegritudo pepsin fecerit, id
est digestionem, post VIIII aut XI accessiones, quas
Graeci episemasias vocant, adiutoria oportet impendere.
nam et Galenus ad Glauconem scribens ait: qui in ipso
initio aliquod medicamentum dederunt, de simplici quar-
tana frequenter duplicem fecerunt, similiter et in duplici
dantes triplicem quartanam fecerunt. et iterum ait ipse
supra memoratus Galenus, se scisse medicum quendam
in ipso initio aegritudinis ausum fuisse dare sub tribus
quartanis laboranti antidotum quod appellatur diechidnon
theriace sub ipso tempore augmenti, et increscentibus fe-
bribus ardentibus ac iugibus vel continuis hominem oc-
cidit. unde olim senior Hippocrates commotus in
aforismo generaliter dixisse ostenditur, maturatas causas
debere curari, crudas vero minime. propterea admoneo
ut post VIIII vel XI periodum, si forte nimia sanguinis
plenitudo coegerit, in brachio sinistro venam medianam
flebotomes, ita ut cum diviseris venam sanguinem cur-
rentem inspicias. quod si apparuerit niger et crassus,
competenter detrahes quantum vires ipsius laborantis et
causa et aetas et temporis et regionis qualitas exegerit.
et maxime in spleneticis talis sanguis ostenditur. si vero
ex contrario flavus et tenuis apparuerit sanguis, continuo
abstinebis et nihil omnino detrahes, sed tantum diaetam
eius ordinabis, id est vitae regulam, quae non inflet sed
magis ventrem molliat cibis maxime consuetis. quod si
minime fecerit ventrem, oportet inter initia molli clystere
deducere, novissime vero acriori. et a porcinis carnibus
abstinendum et ab omnibus quae similiter tenacissimum
vel crassum humorem nutriunt et digestionis tardae esse
probantur. vino vero utendum tenui et albo et mediocri
virtute calido, et omnibus volatilibus praeter illa quae in
aqua nascuntur et piscibus digestibilibus molliorem carnem
habentibus et nihil in se crassi humoris retinentibus.
etiam et salsamentis et sinapi uti oportet, et diebus ali-
quantis et dia trion pepereon antidotum in magnitudine
fabae maioris aegyptiae cum calida ante unam vel duas
horas accessionis dare. aut certe antidotum quod Fila-
grius synpepticon lexopyreton appellavit, similiter dabis,
aut diaspoliten medicamentum. aut piper solum cum calida
aqua diurnis diebus ieiunis si dederis, recte facies. etiam
et defricationibus ceromaticis et deambulationibus et la-
vacris calidioribus et ceteris exercitationibus usualibus
omnino non prohibebis. et viscera eorum tali cataplas-
mate curabis, hoc est apii seminis, malvae seminis,
bacarum lauri, cymini, pollinis lolii aut tritici, faeni
graeci seminis, omnium VI cotylas singulas, lini seminis
cotylas II, caricarum pinguium diligenter tunsarum numero
C, mellis lib' I S cum calida et oleo concoques et cata-
plasmabis per dies numero III aut V. etiam et urinas
provocabis potionibus diureticis supra memoratis. et pur-
gatorium ex epithymo confectum, quod melancholicum
depurget humorem, non solum semel sed frequenter
dabis. cuius confectionem purgatorii superius ad maculas
nigras scripsimus. et post purgationem adhibitam dia
spermaton epithimate uteris, quod superius ad ventosi-
tatem stomachi scribentes memoravimus.
LVI. Ad emitritaeum.
Emitritaeo laborantes sic intellegis. die inter diem
accessionem patiuntur praeter tremorem frigoris. in initio
accessionis impetum sentiunt in superiores pectoris partes
circa arterias cum sudore calido et roscido in vultu vel
fronte cum ingenti impetu cxcluso cum pulsu valido. con-
tingit autem frequenter aestatis tempore iuvenibus ex
commotione rubei fellis.
ob diligentiam vero curationis ante solis ortum herbae
semperviventis, quam aizoon vocant, folia X rapies et
tempore galli cantus prima die folia V teres et cum aquae
cisterninae calice uno potui dabis, ita ut ex ipsa potione
modicum in calice restet, et ex ipso residuo liquore tanges
leviter nervos cervicis cum collo et thorace et spina, et
levi ac tenui et tilto operimento operies patientes. hoc
per triduum facies sicut dixi. prima die V folia dabis,
secunda VII, tertia VIIII, et sanabis.
LVII. Ad typum tertianum manifestum.
Tertianus manifestus a Graecis acribes appellatur. et
efficitur maxime tempore aestatis sub ingenti commotione
flavi fellis id est rubei, quod Graeci xanthen cholen vocant.
curationis vero tempore postquam aegritudo pepsin
fecerit, hoc est post III vel IIII periodos sive accessiones,
in prima anetica die,
id est dimissoria, oportet cumprime aegrotum ydrelaeo
calido perunctum lavare calidiori lavacro ex aqua dulci
praeparato, et maxime illos lavacrorum amatores, quos
Graeci filolutruntas appellant. et postquam calidioribus
cellis egressus fuerit, in piscinam descendere facies. etiam
et urinas simplici apozimate provocabis ex decoctione apii
et aneti, quo possit humor ille fellitus per urinas de-
purgari. vino vero antequam aegritudo pepsin faciat pro-
hibebis. postquam vero fecerit pepsin, tenue et aquatum
concedes. et mulsam frigidam sub hora accessionis post
primam periodum potui dabis, quoniam fel rubeum, ex
quo causa movetur, super omnes humores in corpore
sicca et amara virtute viget, ideoque ut supra dictum est
competenter humectando et refrigerando et obdulcando
sanabis. sic enim omnia contrariis sibi rebus curantur.
fysicum ad typum tertianum. coriandri seminis grana
III post tertiam vel quartam periodum dabis nescienti in
ovo sorbenda ante solis ortum ante accessionem, et sanabis.
LVIII. Ad typum tertianum non manifestum.
Non manifestus tertianus a Graecis nothus appellatur.
hic typus sordidus a Graecis ryparos appellatus sub frigidiori
flegmate et fellis flavi commixtione efficitur, et similiter
die inter diem sicut acribes tertianus movetur, sed in ipsis
accessionis horis inordinatus invenitur, et si autumni tem-
pore fuerit natus, in quartanum frequenter vertitur typum.
propterea curationis tempore ex initio die inter diem
reficies aegrotantes, hoc est ut die ipsa qua accessionem
patiuntur ieiunent et die anetica recipiant. sed si forte
ieiunium minime potuerint tolerare, remissionis tempore
recipiant. et postquam pepsin fecerit aegritudo id est
post IIII periodos sive accessiones, quas Graeci epise-
masias vocant, praecordia eorum cataplasmabis, sicut in
cotidianariis, et lanis mundis loca tutabis et fasciabis, et
si venter non fecerit, non valde molli clystere deduces.
dabis etiam his et ptisanae sucum ex aceto et melle
puleio pipere cymino origano confectum. etiam et urinas
provocabis ex decoctione apii et dauci et aneti et spicae
indicae, et post haec absinthii pontici infusionem per tri-
duum ieiunis dabis aut oxymellis, vel ea quae ventrem
molliunt, et sanabis.
LVIIII Ad typum cotidianum.
Typus cotidianus graeco vocabulo amfemerinos sive
cathemerinos appellatur. et efficitur sub frigidissimo fleg-
mate quotiens os ventris ipso humore fuerit infrigidatum.
in curationibus vero primitus aegrotum trispermo
cataplasmabis, id est tribus seminibus ex faeni graeci et
seminis lini et hordei pollinibus cum aqua et oleo et
modico melle concoctis. et postquam tuleris cataplasma,
ipsa loca calido sabano deterges et oleo anetino tepefacto
perungues, et sic lana munda ac molli operies et fasciabis.
etiam et oxymel diurnis diebus ieiunis cum aqua apiata
calida dabis. novit enim crassitudinem flegmatis incidere.
etiam et urinas eorum provocabis ex decoctione apii et
feniculi radicum cortice. etiam et ventrem flegma de-
ducentibus et vomitum ex radicibus provocabis. post
haec epithima dia spermaton appones.
LX. Ad efemeras.
Simplices febres Hippocrates efemeras appellavit,
sicuti Galenus ad Glauconem scribens primo libro edocuit.
et contingunt frequenter ex antecedenti labore aut vino-
lentia aut iracundia aut tristitia aut ex indigestionibus
aut aliqua cogitatione animi vehementi, aliquando et ex
inguinum dolore, quotiens glandulosa praeter aliqua ulcera
fuerint ipsa inguina.
in curationibus autem oportet aegrotos plurimo oleo
mollioribus manibus defricari et lavacris frequentioribus
curari etiam et cibo diurnis diebus refici, sed tamen
ab indigestione custodiri. vinum vero aquatissimum et
lene potui dabis, et illos maxime qui nimia corporis ari-
ditate laboraverint, plus solio immorari quam in aere
iubebis, et sanabis.
LXI. Ad causon.
Causos latino sermone febris incendiosa dicitur. et
fit aliquando cum deliratione, et maxime quotiens tumor
epatis et splenis apparuerit, ex multa ciborum comestione
inflammatio erigitur et inurit cerebrum et maniam facit,
quam nos insaniam dicimus.
curationis vero tempore oportet in ipso initio per-
mittentibus viribus aegrotum in brachio flebotomare, si
tamen aetate iuvenis fuerit. et si ex encauseos caput
doluerit laborantis, id est ex adustione, ex oleo omfacino
embroce uteris aut ex aceto et rosaceo, quod oxyrodinon
vocant. non praesenti vero rosaceo pro rosaceo oleo om-
facino frigido uteris, id est IIII olei partibus unam aceti
admiscebis. sin vero plus infrigidare volueris, ex aequali
modo temperabis. et si venter non fecerit, clystere
deducendus erit ex decoctione cantabri aut betae cum
oleo et afronitro et melle modico.
alius clyster lexipyretos conveniens maxime post
depositionem ventris. sucum ptisanae et lini seminis, ovi
crudi medium, olei rosacei et chamaemelini quod suffecerit.
post haec humido et frigido cibo reficies, id est lactuca-
rum murturias elixatas et frigidas cum modico sale et
cisternina aqua et oleo spano et aceto in cibo dabis, aut
cucurbitam incisam cum suo corio elixatam similiter dabis,
si tamen nimia fuerit sitis. si vero sitis minime fuerit,
non frigidis sed humidis tantum cibis nutries, id est sor-
bilibus multa aqua solutis, ut sunt ptisanae, ova sorbilia,
micae panis diligenter elutae et cetera quae in sorbitioni
bus similiter accipiuntur.
alimma lexipyreton id est perunctio ad febres aestatis
tempore, si aeger nimio febrium aestu bullire coeperit,
et magis in aetate ferventi. cucurbitam viridem rades et
eius corticem exprimes et adiunges sucum uvae imma-
turae et acetum excellens et oleum rosaceum aequali
mensura. omnia commiscebis et adicies ovum unum
crudum et in ampulla mittes, quam in frigida aqua sub-
missam infrigidabis. et quando uti volueris, agitabis ut
unum corpus liquor ipse faciat, et sic de embroca lanea
aegrotum perungues, etiam et capiti eius aliquantum in-
fundes.
alia perunctio lexipyretos, ad causon et ad iugem
sive continuam febrem, quam Graeci synochon dicunt.
cucurbitae rasuram exprimes et rosaceum oleum ad-
miscebis aequali modo, et cum diligenter miscueris ut
frigidum sit, totum corpus perungues. aliquando et pty-
gmata frigida in eodem liquore infusa sufficienter, visceri-
bus superimpones, si tamen aestas fuerit. hieme vero
calida et oleo rosaceo ptygmata infundes et similiter
visceribus appones.
sed si forte aliqua tensio praecordiis occurrerit, cata-
plasmate uteris. dactylos nicolaos numero V per diem
aqua calida infundes et conteres et in calida resolves et
adiunges olei rosacei modicum et super mittes lini se-
minis partes II et olei partem I. et post dies cataplas-
matis expletos lexipyreto uteris. facit enim ad febrem
calidam intercidendam vel si fervor fuerit in stomacho,
croci dr S teres cum suco cucurbitae et suco lini se-
minis et suco portulacae aequali modo, cerae 3 VI con-
cisas cum sufficienti oleo rosaceo solves et cum infrigi-
daverit rades et in mortario simul commiscebis. et exinde
duos inductos facies, unum appones et cum calere coeperit
tolles et alterum frigidum impones. hieme autem Nileos
lexipyreto uteris, quod superius in splenetica passione
scripsimus.
si tarde desudaverint, oleo chamaemelino cum modica
tepida die critica perungues et sufficienter aegrotum
operies, et statim sudorem provocabit. quod si non pro-
vocaverit, periculi indicium est aut prolixam aegritudinem
ostendit, quam macronosian dicunt. sunt autem dies critici
quibus per sudorem prospera aegrotis determinatio febrium
sive discussio fieri solet, id est aut III aut V aut Vll
aut VIIII aut Xl aut XIIlI, hoc est duae ebdomades con-
iunctae aut XVII aut XXI aut XXX. si vero nimia febre
aegroti corpus desiccatum fuerit, ut etiam et lingua ari-
ditatem ostenderit, die critica, ut supra dictum est, oleo
chamaemelino singulariter totum corpus perungues et in
calida semicupio depositum usque ad guttur embasi ad-
hibita fomentabis et exinde in lectulo competenter operies,
et continuo sudabit. et si forte sitis nimia eos astrinxerit,
rodomeli aquae calidae admixtum potui dabis.
aliud ad repulsandam sitim, quod adipson vocant.
myxa aqua infundes et ipsam infusionem dabis ut in ore
contineant frequenter.
aliud. lini seminis sucus collutioni oris adhibitus
sive transvoratus sitim mitigat.
aliud. olei rosacei dimidium coclearium et ovi album
et tenue simili quantitate commiscebis et sorbendum
dabis.
aliud quod appellatur a Graecis oenomeli, faciens
ad nimiam sitim et fervorem extinguendum, et conficitur
sic. mellis optimi partem I et vini partes II in uno
commiscebis et repones, dehinc tempore caniculari soli
dabis diebus XL, et uteris.
aliud. ad linguae asperitatem. oleo rosaceo suco
seminis lini admixto frequenter de penna tanges.
aliud. ad causon. postquam pepsin fecerit aegritudo,
die critica captato tempore imminentis discussioni se-
cundum aetatem et vires et causae magnitudinem et tem-
poris et regionis qualitatem, frigidam nimis aquam ad
satietatem bibendam dabis, et sanabis.
LXII. Ad freneticos.
Est autem frenesis immutatio mentis cum febre in
uno perseverans. et efficitur maxime ex nimia adustione,
quod ex encauseos dicunt, aut ex vinolentia. sequitur
autem aegrotos febris acuta, rubor vultus, multa mobilitas
oculorum cum tensione, lucubratio sive insomnietas, pulsus
parvitas, quam microsfyxian dicunt, mentis alienatio et
crocydismos id est flocorum electio, si quidem digitis fre-
quenter ipsi patientes operimenta attractare videantur.
aliquando e parietibus stipulas legunt, quod Graeci car-
fologian appellant. et aliquando cum hilaritate frenetizant,
aliquando vero cum tristitia.
in curationibus vero inter scapulas circa spondyli
locum cucurbita cum scarifatione uteris, et post haec
praetonso pressius capite lanis oxyrodino infusis operies.
et si venter non fecerit, clystere deducendus erit.
aliud. hederae albae folia in aqua decocta cum aceto
et rosaceo trita et per linteolum eliquata et capiti supino
schemate iacentis infusa frequenter, somnum adducunt
freneticis.
aliud. in calida et oleo rosaceo ptygmata infusa et
apposita a tergo inter scapulas et pectori, frequenter
humectato thorace, somnum faciunt.
aliud. opium aceto resolutum et fronti illinitum et
naribus appositum somnum facit. aut certe ipsum opium
floculo inclusum et filo ligatum podici inicies, et cum
soporati fuerint detrahes.
unguentum soporiferum freneticis conveniens. codyas
id est papaveris agrestis capitella, serpillum, hederae folia,
castoreum, omnia IIII in aqua et oleo decoques et ipso
oleo uteris.
aliud. hederae folia, chamaemeli flores, spondylion,
herpyllon, herbam papaveris hortini, sisymbrium, omnia
sex simul in aqua et oleo decocta et capitis fotui ad-
hibita dormire faciunt freneticos.
LXIII. Ad lethargicos.
Lethargici dicuntur ii qui sensibus obtusis cum ob-
livione mentis acuta febre iactantur. sequitur autem
patientes ut supra diximus febris acuta, sensuum pressura
somno similis, insensibilitas, motus difficultas cum pulsu
extanti et inani. et contingit frequenter haec passio seni-
bus magis aetate quam iuvenibus, tempore vernali.
in curationibus vero primitus sicut in freneticis
scarifabis aut acriori clystere evacuabis et caput oxy-
rodino embrocabis. post haec sub umbilico ilia utraque
et coxas et manuum et pedum summitates rutaceo aut
sicyonio aut oleo veteri perungues.
aliud. sinapi cum caricis et farina hordeacea cum
aceto decocta et in cataplasmate visceribus adhibita ex-
citant lethargicos.
aliud. domus luminosa et stramina dura aut certe
frigida stratoria substrata excitant similiter.
aliud. thymi cyma in aceto decocta cum melle suf-
ficienti ipso liquore ori infuso educit flegma et excitat
lethargicos.
aliud. sternutatio spissa ex euforbio vel struthio aut
ex pipere et castoreo excitat.
aliud. capitis rasura excitat si urtica feriatur aut
sale fricetur.
LXIIII. Ad cardiacos.
Est autem cardiaca passio distensio membranae cordis,
ex qua contingit exhalatio fieri animae per sudorem te-
tricum, tumente membrana cordis ex antecedenti per-
frictione aut vomitu frequenti aut ex adustione, quod ex
encauseos dicunt. sequitur autem aegrotos perfrictio arti-
culorum, nimia parvitas pulsus, quam microsfyxian dicunt,
et multi cursus sudorum, adiuncta febricula parva. ali-
quantos et sitis sequitur. aliquanti etiam vero hanc pas-
sionem syncopen appellaverunt, id est amputationem, si
quidem ab ossibus et nervis per singula membra patientes
occidantur, cum per sudorem mortiferum animam ob-
miserint.
in curationibus vero oleum melinum aut myrtinum
aut lentiscinum cum vino austero in lanis redactum et
appositum stomacho et praecordiis et umbilico syncope
laborantibus abstinet sudorem.
aliud. in cubiculum aeris boni et neque satis op-
pressum neque aestuosum ramulos virides myrtae et cetera
simailem virtutem redarguentia in circuitu iacentis apposita
relevant aegrotantes.
aliud. myrta sicca et tenuissime creta et singulariter
aspersa aut pollini polentae aut cretae admixta syncope
laborantibus abstinet.
aliud. glebula multa de pariete aqua frigida perfusa
et in circuitu iacentis apposita et naribus odoratui appli-
cata sudores abstinet et vires aegrotantis confirmat.
aliud. polenta cum vino granaticio resoluta et potata
aut in cataplasmate adhibita non calida abstinet sudores
et vires depositas erigit.
confectio cerotarii stypticae virtutis conveniens syn-
cope laborantibus. recipit granatae siccae corticis 3 VI,
aluminis scissi 3 I, cerae 3 IIII, olei lentiscini aut myr-
tini : IlI. facies sic. granatae corium tundes et tenuis-
sime cernes, cum alumine in mortario simul teres, et
sic crassum cerotarium admiscebis.
LXV. Ad apoplexiam.
Apoplexia est dicta passio ab eo quod mortifero ictu
corporis simul et animae concidant patientes. et est para-
lysis acuta nervorum qui singulis motibus membrorum
inserviunt cum animi compatientis insensibilitate. sequitur
autem patientes insensibilitas totius corporis et oppressio
subita praeter rationem et paralysis, ut etiam repentino
casu obmutescant et sensibus omnibus priventur. et ali-
quanti in dextra parte paralysin patiuntur, aliquanti in
sinistra. et sunt distantiae passionis duae. nam dicitur
apoplexia et paraplexia. sed apoplexia quam primam dixi-
mus totius corporis esse intellegitur cum mentis et sensus
paralysi, paraplexia vero in una parte corporis efficitur
aut dextra aut sinistra. nam ipse Hippocrates senior
dogmatum princeps duas distantias passionis scribens in
aforismis sic ait, solvere apoplexiam fortissimam impossi-
bile, imbecillem vero non facile.
ob diligentiam vero curationis vomitum in praesenti
provocabis ex ydrelaeo, id est ex aqua calida et oleo, ad-
mixto et modico sale. tunc et flebotomia in praedictae
passionis periculo adiuvat. et lanarum mundarum ex oleo
chamaemelino involutionem adhibebis, et caput ipsorum
ex aceto et rosaceo oleo embrocabis, et humorem col-
lectum in arterias gutturis et thoracis ex quo prae-
focationis causatio efficitur, sicut in lethargicis apofleg-
matismis depurgabis. etiam et oxymel propinabis. novit
enim incidere omnem humorem crassiorem.
LXVI. Ad pleureticos.
Est autem pleuritis causatio in una parte pulmonis
et hypezocotos id est laterum membranae, ex qua con-
tingit fieri dolor lateri patienti. sequitur autem patientes
febris acuta, dolor patientis loci ingens usque ad iugulum
et palam. tussicula etiam et reiactatio flegmatis aliquando
viscosi aliquando tenuis et spumosi aliquando sanguinolenti.
et aliquanti super dolens latus schema iacendi libenter
habent. et fit vel nascitur in masculis magis quam in
feminis, et secundum aetatem senibus magis quam iuveni-
bus, in pueris vero difficile. et secundum annualia tem-
pora frequenter hieme et autumni fine contingit, et magis
quando hiems inchoatur, verno autem et aestate difficile.
peripleumonia vero est causatio in toto pulmone,
ex qua contingit tumor fieri in visceribus. sequitur autem
aegrotos febris acuta, thoracis gravedo cum contractione,
et supino magis schemate et altius capite iacere delectan-
tur, in latus vero difficile. sputa etiam similiter ut
pleuretici proiciunt et linguam subalbidam proferunt. tunc
accessionis tempore anhelitus increscit, rubor malarum in
vultu ostenditur. peiorante vero passione cum ad ultimum
venerint aegrotantes, stridor ille interior gutturis resonat
quem Graeci rogmon appellant.
efficiuntur frequenter ex antecedentibus similiter
causis quibus et synanchica passio efficitur. aliquando ex
violento percussu contingit aut concubitu plurimo aut in-
digestione, aut si quis pondus grave baiulaverit et post
ipsum laborem sitiens nimis frigidam potionem prae-
sumpserit.
in curationibus autem si nimius fuerit dolor oportet
in brachio flebotomiam adhibere, si tamen ventris solutio
minime impedierit, ex eo scilicet brachio quod fuerit
patienti lateri contrarium, id quod antispasin vocant, et
tantum detrahere quantum aetas et virium qualitas et
regio et tempus et causa et magnitudo poposcerit. et si
venter non fecerit, blando et chalastico clystere de-
ducendus erit ex decoctione cantabri et oleo et mo-
dico sale.
aliud. marrubium, ysopum, puleium, omnia tria
simul in aqua decoques, et cum modico melle ipsam de-
coctionem potui dabis. desinet dolor.
aliud. si forte thoracis nimia fuerit strictura, cogente
tumore patientium locorum, maxime si et viscosum
ostenditur, faenum graecum coques eo modo quo superius
ad tussim aridam conscripsimus.
aliud. tritici farinam crassam, id est similam quam
mola ceciderit, farinam hordeaceam simul coques
in decoctione aneti et marrubii et sacculo inclusam quo-
tiens doluerit appones et loca dolentia vaporabis et lana
molli ac munda ipsa loca tutabis et fasciabis. aut lenti-
culam testeam vel aeream calida repletam appones ob
mitigandum dolorem.
si vero sputa tenuia et spumosa emiserit, sacculo
ex sale torrefacto vaporabis, et postquam vaporaveris,
calido sabano sudorem deterges, et sic medicamentum
dia tessaron id est de quattuor speciebus confectum ap-
pones. et conficitur sic. recipit cerae, picis siccae, re-
sinae terebintinae, iris illyricae, omnium quattuor paria
pondera. tundes ireos et tenuissime cernes et
ceteris lento igne resolutis et a foco depositis et leviter
infrigidatis superasperges, et movebis donec coagulentur.
et exinde magdalia facies, et in linteolo densum induces
et appones. hoc autem emplastrum cum diligenter cuti
inhaeserit, dolores mitigat. hieme vero si forte durum
fuerit medicamentum, praetactis digitis modico cyprino
oleo ad molles carbones malaxabis.
sed si forte aliqua tensio in praecordiis inspicientis
digitis praeter effusionem ventris occurrerit, trispermo id
est tribus seminibus in aqua mulsa adiecto modico oleo
simplici decoctis cataplasmabis, hoc est ex tritici polline
et faeni graeci et lini seminis. et postquam tuleris cata-
plasma, calido sabano deterges, et oleo cyprino tepefacto
non solum praecordia sed etiam cetera quae dolent per-
ungues, et molli lana operies et fasciabis. et a vino et omni-
bus carnibus omnino abstinebis quousque minuatur febris.
sed si forte suprascriptum flebotomi usum aut virium
imbecillitas aut solutio ventris impedierit, topicis adiutoriis
uteris id est localibus. praeterea sanguisugas ipsis locis
dolentibus appones, cuius adiutorii usum superius in em-
pyemate conscripsimus.
si vero cogentibus febribus sub ingenti siccitate cor-
poris doluerint laborantes, ptygmatis id est pannis calidis
ex decoctione faeni graeci et aneti adiuncto oleo uteris.
post haec etiam cerotarium ex diachylon confectum ap-
pones quod superius in tetanica passione scripsimus. aut
cerotarium pleureticum ex oleo cyprino confectum et lin-
teolo densum inductum similiter appones. et conficitur
sic. olei cyprini 3 VIII, cerae 3 VI, adipis asinini et
faeni graeci moliti et meliloti, omnium trium % binas.
electuarium pleureticis et peripleumonicis conveniens
dia ton picron amygdalon a Graecis appellatum id est ex
amaris amygdalis. recipit autem nuclei leviter torrefacti
et lini seminis similiter torrefacti, ambarum specierum :
singulas, amygdali amari decoriati leviter torrefacti @ XVI,
faeni graeci molitiVIII, draganli tunsi et creti @ VI,
mellis despumati quod suffecerit.
aliud. post minutum dolorem si forte sputa puru-
lenta proiecerint, dia prassiu superius in pthisica passione
conscripti coclearium I cum faeni graeci suco ieiunis et
ad vesperam potui dabis.
aliud. catapotia bechica, id est tussicularia, vesper-
tino tempore cubaturis in ovo sorbili aut certe tepida
aqua dabis. et somnum provocant et tussiculam mitigant.
aliud conveniens maxime is qui cum solutione ventris
doluerint et sputa sanguinolenta emiserint. dia codyon
electuarium vespertino tempore dabis. habet enim vir-
tutem tollendi pleureticis dolorem et somnum provocandi,
quod Graeci anodynon ypnopion dicunt.
LXVII. Ad canis rabidi morsum.
In primis, hoc est in praesenti, morsum ipsum
medicinali scalpello circum incides competenter et sale
contrito asperges et sanguisugas et cucurbitas appones.
attrahunt enim venenum sanguini canis commixtum. etiam
et cautere vulnus inures, quo possit supra dictum vene-
num cum scara, quam nos crustam dicimus, in eodem
loco retineri, ne sanguinem persequendo usque ad vitalia
omne corpus invadat. et ipsa vulnera appositione medi-
camentorum acriorum multo tempore servabis, usque ad
XL diem vel eo amplius. praeterea piscis salsi carnem
tritam vulneri appones.
medicamentum aliud. nuces combures et ex ipsa
favilla cum aceto cataplasmabis, et desuper spongia madi-
data operies et fasciolabis. et a vino et omnibus carnibus
et leguminibus aegrotum abstinebis. poscam vero sub-
acram diurnis diebus per dies numero XL bibendam dabis,
et non solum extrinsecus, sed intrinsecus certis potioni-
bus infra scriptis rabidi canis morsus sanantibus ab
initio dando curabis.
potio ad canis rabidi morsum. cancros fluviales vivos
in olla aerea rubri aeris combures supra carbones donec
cinerescant, et expendes ex ipsa favilla drachmas X, et
adiunges turis masculi dr I, gentianae tunsae et cretae
dr V, et exinde dabis bibere cum posca ieiunis per dies
numero XL.
alia potio rustica fortioris virtutis quae per triduum
datur ad morsum canis rabidi. cani pecori animali homini,
ad omnia ita facies et dabis. mittes in partes II aquae
ad modum librae unius et vini veteris dimidiam partem
carei quantum tenuerint IIII digiti, cumini tantundem,
bacarum lauri grana V, radices de cesisboum lotas V mi-
nores quae possint habere scrip VIIII, quod cesisboum
habet folia similia feniculo. quae sunt sicca tundes et
cernes et radices separatim tundes, et sic in mortario
simul vino adiecto modico mero usque ad ultimam tenui-
tatem conteres, et omnem humorem sive vini sive aquae
admiscebis et in ampulla rediges et dabis. sed propter
vim potionis primo dabis I coclearium olei spani sorben-
dum, et sic super dabis potionem. triduo recte per sin-
gulos dies cyatos ternos aut quaternos, secundum aetatem
uniuscuiusque, in potione dabis.
hi autem lyssodecti, id est qui rabidos morsus in-
currerunt, si ab initio secundum rationem quod Graeci
cata logon appellant, minime fuerint curati, post XL vel
LX dies hydrofobici efficiuntur, id est aquam timentes.
et est acutissima et molestissima passio. est namque cau-
satio in stomacho et corde ex veneno canis concepta.
sequitur autem qui laboraverint ex aqua tumor stomachi
et cordis. difficultas etiam transvorandi potus aut ex toto
negatio sequitur et singultus. tunc increscente passione
ipsi cum insanire coeperint veneno pervasi vocem latratui
canum similem emittunt et praesentes mordent et aqua
perfusi vehementi raptu interficiuntur.
LXVIII. Ad phalangionis morsum.
Caponis cerebrum cum pipere modico et rutae hor-
tinae viridis foliis numero X cum posca potione una
ieiunis totum potui dabis. hoc per triduum facies, et ex-
trinsecus ab initio ipsa hora qua morsus fuerit primo im-
pones herbam quam dicunt zaccarionem sic integram in
loco ubi fuerit morsus, et cum arefacta fuerit, alterum
folium viride mutabis. hoc per triduum facies cottidie,
et cum se ulcus ostenderit, avellanae pulpam conteres et
appones aliquantis diebus. post haec appones cataplasma
de polline hordei et suco uvae lupinae. coques eundem
sucum sincerum et inductum appones quam diu se scara
levet, id est crusta, et cum se levaverit tali medicamento
in cicatricem induces, id est adipes anserinos, coagulum
caprinum, radices cerdae quae latiora folia ostendit ruta
silvestri, et oleum stellionis in quo vivus fuerit necatus
et in ampulla in sole et aura caniculari tempore diebus
numero XL fuerit suspensus. aequis ponderibus tundes
in se omnia et appones ad locum tam diu quam diu ad
perfectum sanetur. interea ipsum patientem admonebis ne
forte ignoranter in cibo avellanas accipiat. sicuti extrin-
secus in cute morsui apposita avellana venenum ad se
ducit, similiter comesta ad semet intrinsecus venenum ad-
ducendo hominem necat.
LXVIIII. Ad scorpionis ictum.
Scribes in charta rudi hoc nomen AIC et post-
quam scripseris plicabis. pones in ipso puncto percussurae
chartam conscriptam et trahes illam usque ad locum ubi
descenderit dolor, et confestim sine dolore efficietur. hoc
fysicum de viri illustris est. etiam et the-
riacam. diatessaron in potione vini dabis.
LXX. Ad fugandos serpentes.
Capillos de capra aut mulieris aut cervinum cornu
aut fel fumigatum serpentes fugiunt.
aliud. cervina pellis substrata facit non timere ser-
pentes.
LXXI. Ad epilepsiam.
Est autem epilepsia subitus corporis casus cum spu-
matione et raptu membrorum effectus. et sunt distantiae
passionis duae. aliquando enim sub diverso raptu mem-
brorum efficitur, aliquando cum somno. sequitur autem
patientes, ut dixi, subitus casus, aliquando cum con-
tractione corporis membrorum, aliquando cum oppressione,
spumatio etiam et insensibilitas et tenebratio. in his
cerebrum patitur et omnis nervositas a cerebro descen-
dens sub melancholico humore et frigido flegmate. ali-
quando a stomacho patiuntur. est enim stomachus multis
nervis sensibilibus perplexus. et si forte, ut dixi, a sto-
macho passio fuerit nata et cerebrum petierit, accessionis
tempore fantasiae oculis efficiuntur, ut illis quibus suf-
fusio imminere ostenditur. etiam et vapor quidam in eis
ab inferiore ventris parte super fertur, quo vapore mi-
ninga pulsata concutitur, et cadunt. aliquotiens vero
sub melancholico humore laborantes difficile cadunt et
ieiuni flegma subamarum et spumosum in faucibus sen-
tiunt. aliquando et cibos non digerunt, sed crudos post
cenam emittunt. et est molesta passio maxime infantibus
brevissimis et novellae aetatis pueris. fit vel nascitur
omni tempore, sed plus verno frequentare manifestum est.
in curationibus autem in primis a tergo inter sca-
pulas circa spondyli locum praevaporabis spongiis calida
aqua expressis. aut cantabro in linteolo ligato et calida
ebullienti infuso et expresso vaporabis, et sic scarifabis
el per cucurbitae raptum competentem sanguinem de-
trahes. etiam et stomacho, ubi ferrum operari non po-
terit, sanguisugas appones eodem modo quo superius in
empyemate conscripsimus. et post detractionem sanguinis
factam, post unum vel duos dies si forte venter a solito
officio abstinuerit, clystere subdeducendus erit ex de-
coctione coloquintidis et betae et cantabri cum melle et
oleo veteri et afronitro. erunt praeterea duabus ebdo-
madis in lectulo custodiendi, et caput embroce curandum
ex rosaceo et aceto, quod oxyrodinon vocant, aliquando
et castoreo admixto, maxime si forte hieme contigerit.
sed oportet ante caput pressius detondere et sic curam
ipsi capiti adhibere. et postquam embrocaveris, caput
pileo operies. post haec summitates manuum et pedum
oleo veteri aut sicyonio perungues et tenuissimis ac le-
vioribus fasciolis ligabis. etiam et castorei @ I ieiunis in
potione aquae mulsae dabis, singulariter aut foliis rutae
hortinae admixtum.
si vero sub melancholico humore cum insomnietate
fuerit passio, epithymi decoctionem diurnis diebus ieiunis
dabis aut die inter diem. post haec vespertinum lavacrum
adhibebis. sin vero sub crasso vel tenacissimo humore
fuerit passio, oxymel ieiunis dabis ex ysopo et peucedano
et puleio et origano confectum. nec non etiam et cucur-
bitas cufas id est cum appositione deduces in
primis spondyli loco et spinae et lumbis, novissimo etiam
thoraci et praecordiis, in feminis vero et pubetenus sub
umbilico et inguinibus. post haec cucurbitis cum scari-
fatione uti oportet in utraque capitis parte iuxta auriculas
in ipsis arteriosis locis, aliquando et venam mediam si
extantior apparuerit in fronte incides, et post III vel V
detractionis dies ptarmico medicamento, id est sternu-
tatorio, nares sicut in lethargicis apoflegmatizabis, et post
dies III apoflegmatismo expleto ieiunis ex radicibus vo-
mitum provocabis, et cibis inprimis triticeis et holerosis
nutries, nam Graeci sitodis ce lachanodis dicunt, novis-
simo vero variis. observandum autem a carnibus suinis
et bubulinis ac caprinis et a leguminibus universis et
a vino et lavacris usque ad menses VI.
trociscus scotomaticis, id est qui subito
ante oculos tenebras patiuntur, et spiritu inflatis epile-
pticis. recipit autem fel leporis, castorei, turis masculi,
murrae, omnium III dr singulas, mustelae iecoris sicci 3
III, aceti cyatum I. conficies et facies trociscos drach-
males et dabis cum passo aut cum mulsa per dies VII
ut VIIII.
aliud. trociscus conveniens epilepticis qui cum tre-
more membrorum accessionem patiuntur. recipit castorei,
abrotani, radicum panacis, omnium trium 3 IIII, piperis
albi, rutae hortinae 3 binas, croci et cyperi 3 singulas.
aceto colliges et facies trociscos drachmales, ex quibus
unum in potione dabis, habitudine corporis fortioribus
cum vino mulso cyatis IIII, debilibus vero cum aqua
mulsa. oportet autem patientes post acceptam potionem
currere. et post haec epithima dia spermaton aut dia
samsucu appones, et sanabis.
ad epilepsiam. hirundininum pullum de primario fetu
luna prima apprehendens aperies, et invenies unum formosum et alium malefactum. et ita ut
terram non tangant, ligabis in pelle vitulina aut cervina
et in collo aut in brachio sinistro suspendes.
LXXII. Ad lumbricos.
Fiunt vel generantur lumbrici, quos Graeci elminthas
dicunt, plerumque ex multo cibo accepto aut indigestione
frequenti. sequitur autem laborantes morsus stomachi et
ventris nullis praecedentibus causis, et tussiculae modi-
cissima ex causa provocatae, somni etiam flegmatici id
est salivam per os ostendentes cum solutione corporis, et
exurrectio sine ratione et pulsus inaequalis, aliquibus
vero et fastidium. pueris etiam dormientibus masticatio
efficitur cum modica linguae exclusione. schematizato
etiam ore iacent, similiter ut illi qui post nimiam opera-
tionem resumunt. et post diastema temporis modicissimi
aliquotiens cum clamore exurgunt et cito iterum deponun-
tur et dentibus dormientes strident. contingit vero hoc
quotiens ipsa violenta insurrexerint animalia. etiam et
aliquibus occurrentes stomachi nausiae et morsus causa-
tioionem faciunt. aliquando et reiectantur singulariter aut
cum aliquo humore flegmatico aut cholerico.
curationis vero tempore maxime in acutis febribus,
si et constrictio fuerit ventris, cataplasmandum ex lini
seminis et lupini farina pari modo commixtis et cum mulsa
aqua concoctis. cataplasmabis, oleo violaceo umbilicum
tanges et molli lana operies et fasciabis. et post expletos
cataplasmatis dies cerotario ex absinthio et oleo cyprino
confecto ventrem sub umbilicum usque cooperies. et si
venter abstinuerit, in infantibus balanis iniectis depones,
in aliis vero perfectis aetate clystere ex decoctione ab-
sinthii admixto melle deduces. et potionabis frequenter,
maxime pueros, myxarum et myrtae et coriandri seminis,
omnium trium specierum decoctione.
epithima ad lumbricos excludendos sive necandos.
recipit farinae lupini tenuissimae :II, absinthii contusi
et creti : I, myrtae viridis S. mittes in girba, et in
uno diligenter contusis, optimo melle colliges et in lin-
teolo illinitum medicamentum visceribus mediis impones.
aliquando vero medicamento supra scripto admiscemus.
aliud. medulla cervina oleo violaceo resoluta a nervis
cervicis quos tenontas dicunt per totam spinam usque ad
sexum perungues, aut ipsum oleum violaceum singulariter
tepefactum auribus instillabis et ipsas cavernas lana obtrudes.
sin vero cum adiuncta solutione ventris fuerit lum-
bricorum passio cum rasurarum egestione, tunc stalticis,
id est constrictoriis, sicut in dysenteria inicere oportet,
et propinare plantaginis sucum aut granatas acidas aut
sucum coliculi aut limaturam cornu cervini in modum
coclearii unius.
si vero praeter febrem fuerit passio in diuturna
aegritudine, quam Graeci chroniam vocant, etiam et lu-
pinos amaros edendos dabis et santonicum caricis im-
missum et vinum violaceum.
aliud. ad lumbricos. alium cum mentae foliis con-
tritum et piperis modico, adiuncto aceto et oleo spano
comestum lumbricos excludit.
aliud. folia persici contrita aut olivae folia aut sam-
buci folia similiter contrita et super umbilicum imposita
summe faciunt.
LXXIII. Ad elefantiasim.
Est autem elefantiasis corporis callositas operata sub
melancholico humore ad similitudinem elefantorum unde
elefantiasis, ut supra dixi, passio nomen accepit. haec
autem signa patientes secuntur. extantiae riposae quas
Graeci oncus octodes vocant, id est riposis verticibus
prominentes circa vultum et articulos, adiuncta corporis
mala habitudine, quam Graeci cachexian dicunt. ex qua
passione frequenter summitates digitorum cadunt putre-
factae et vox eis aspera efficitur et anhelitum fetidum
emittunt. et fit ex putredine sanguinis corrupti circa
cutem cruoris nigri vomitus, et immutatur in callosam
qualitatem.
in curationibus vero in principio flebotomiam ad-
hibebis cum secunda sanguinis detractione, quam epa-
faeresin vocant, et post VIl aut XI detractionis dies iera
logadio appellato antidoto pridie a cena observantibus in
potione ieiunis dato ventrem purgabis tempore magis fer-
venti, sub cane aut post canem. nam Hippocrates in
aforismis sic ait, sub cane aut post canem debere unum
quemque purgatorio operari. quod antidotum iera facit ad
universas melancholicas causas, et conficitur sic. murrae
euforbii 3 singulas , agarici, ammoniaci, folii elle-
bori nigri, folii . . . cretici, squillae assae, da-
crydii, omnium specierum VII 3 binas semis, coloquin-
tidis interioris carnis, quam vulgus gelelam vocat, 3 V,
aloes, epithymi, hyperici, bdellii, marrubii, polypodii, thymi,
cassiae, chamaedryos, cretici, cinnamomi, 3 binas, opopanacis, castorei, aristolochiae
longae, piperis albi et longi et nigri, croci et sagapeni,
petroselini macedonici, omnium specierum VIIII @ sin-
gulas, mellis despumati quod suffecerit. et est perfecta
dosis 3 IIII. aliquantis 3 lIl dabis, secundum hominis
crasin, id est naturam vel temperantiam corporis. et post-
quam diligenter fuerint purgati, lac asininum aut capri-
num schiston appellatum, sicut in dysentericis, frequenter
potui dabis, aut ptisanae sucum aut faeni graeci sucum
similiter dabis ob lenificandam intestinorum rasuram ex
antecedenti malo humore effectam.
aliud. ad elefantiasim. coriariorum rus herbae viri-
dis suco cum vino tritae totum vultum penna illines.
aliud. ad strumam. amylum optimum adiuncto mo-
dico cumino albo cum ovi albumine tenui teres et horis
serotinis totum vultum oblinies et per totam noctem sic-
cari dimittes. tunc lucescente die frigida aqua lavabis.
aliquando ob nimietatem callositatis etiam et guttae am-
moniaci competentem modum supra dictis admiscemus.
smegma faciens ad vultum, ad nigredines et ad lenti-
gines, quas facus appellant, et ad solis ustiones, quas
efelidas dicunt. recipit ges asteros et cimoliae cretae :
binas, cerussae et specularis assati : ternas, afronitri
albi : I fabae fresae pollinis lib I. conficies et exinde
vultum lavabis.
LXXIIII. Ad ragadas.
Ex antecedenti egestionis nimia duritia frequenter in
sessu, quem Graeci edran vocant, diversa podicis vitia
efficiuntur, ut sunt ragades, id est hiatus, et tumores,
quos Graeci flegmonas, et condylomata, quae nos latino
sermone dicimus tubercula.
propter ea curationis tempore cataplasma edricon
appones, quod Latini sessorium dicunt. et conficitur sic.
panis mundi medii infusi vino veteri et rosae siccae si-
militer infusae 3 II, croci dimidiam, meliloti purgati sine
semine in aqua cocti 3 III, faeni graeci pollinis 3 II, ovi
assi vitellum unum, olei rosacei quod suffecerit.
alia quae appellatur a Graecis dactylice, id est podi-
calis, siquidem podicis vitia emendat. recipit cerae : I,
adipis anserini, plumbi combusti, ambarum specierum :
singulas semis, ysopi attici suci, butyri, cerussae, omnium
trium : binas. solubilia resolves et rasum cerotarium
aridis commiscebis. summe ducit cicatricem in omni-
bus locis.
aliud medicamentum edricon, sycotice appellatum, ad
condylomata et ragadas et ad podicis inversiones, quas
Graeci ectropas vocant, et ad dolores intolerabiles. re-
cipit spumae argenti, cerussae, mastices, omnium : ternas,
cerae : VI, iusquiami viridis suci, olei myrtini libras
singulas. quae sunt sicca teres cum suco iusquiami et
sic cerotarium rasum admiscebis. et in usu tolles ex
ipso medicamine et teres in mortario plumbeo cum rosaceo
aut myrtino oleo donec crassescat, et illines locum. et
si volueris, ex ipso medicamento emplastrum superimpones
et ligabis.
LXXV. Ad idema.
Antiqui seu veteres medici dicunt esse idema, quod
nos aquosam inflationem dicimus, subalbidam et laxam
extantiam quae ostendat digitorum impressione designatas
concavitates corporis resurgere. et fit vel generatur ex
flegmatis substantia aut ex spiritu vaporoso circa pedes
vel crura saepe eveniens in pthoes, hoc est in pthisicis,
et in cachexies, id est corporum malis habitudinibus.
frequenter si cum tenui febricula contigerit, hydropicas
superaffert passiones, et maxime in cachecticis corporibus,
id est mala habitudine affectis, praesertim si et ventris
fuerit cursus in isdem, ut dixi, passionibus, sub difficili
temperantia corporis, quam Graeci dyscrasian vocant, sto-
machus nocetur.
in curationibus vero si cum constrictione ventris
fuerit passio, cataplasmabis laborantes ex faeni graeci et
lini semine et hordei farina, adiuncto sufficienti cumino
et ruta, hieme et lauri bacis cum modico melle et oleo.
et postquam tuleris cataplasma, ante et retro cucurbitas
dabis et lanis mundis loca tutabis et fasciabis. et ieiunis
antidotum diureticum dabis superius in nefretica passione
conscriptum. post haec epithima dia spermaton vel dia
samsucu appones, et acri clystere ventrem deduces, aut
certe oxymelle cathartico competenter purgabis, quod oxy-
mel inferius in loco suo conscripsimus.
sin vero cum fervore et tensione et gravedine cum
aliquanto dolore ipsam tumoris sive inflationis extantiam
in cruribus senserint aegrotantes tempore quo magis de-
ambulaverint, oportet sola crura per totum levioribus ac
multis laceraturis scarifare eo modo quo superius ignem
sacrum scarifare praecepimus, vel pro scarifatione san-
guisugas appones. et post detractionem sanguinis factam
poscam cum modico alumine temperabis, ex qua posca
penicillos rudes ac molliores moderate expressos super-
pones et ligabis. et post dies III dia iteon emplastrum
appones. aut certe illud quod a Graecis e barbaros ap-
pellatur similiter appones. novissimo vero si aliqua forte
remanserint, dia thapsias sicut in ischiadicis uteris.
LXXVI. Ad hydropicos.
Est autem hydropica passio diffusio humoris aquosi
cum inflatione secundum retentionem spiritus isdem la-
borantibus effecta.et sunt distantiae passionis duae,
quarum una a veteribus ascites nominatur, id est utri-
culosa, ab epatis vel splenis aut stomachi vel renum
saxietate creata. altera vero quae tympanites appellatur a
pulmone contingit, ex quo pulmone sub ingenti ventosi-
tate venter inflatus ostenditur, ita ut cum fuerit inspicien-
tis palma pulsatus, tympani sonitum faciat, unde nomen
ut supra dixi passio tympanites accepit. sed illam primam
quam asciten diximus haec signa secuntur. insurrectio-
ventris superdistensa et inguina et crura, albida
efficilur. quae inflatio cum digitis fuerit impressa con-
cavitatis formam ostendit, quod Graeci entyposis vocant.
celerae vero superpositae partes macie attenuatae effi-
ciuntur, ut thorax pectus brachia. etiam et potus nimia
appetitio sequitur cum retentione humoris, ex qua re-
tentione humor intra spatia ventris inclusus semipleni
utriculi similitudinem ostendit. unde nomen proprie passio
ascites, ut dixi, accepit. tympaniten hydropem haec signa
secuntur. insurrectio ventris et distensio praecordiorum
et venarum subtractio. et ipse a supra dietis minus sitit.
aliquando etiam peiorante passione tussi exagitantur. nam
generaliter Hippocrates omnibus hydropicis, plus autem
a pulmone patientibus, in aforismis sic ait: hydropicum
si tussis obtinuerit, hoc est exagitaverit, sine spe efficitur.
etenim tussis, secundum expositionem Magni iatro-
sofistae, si hydropicum ut supra dixi exagitaverit, aquosus
omnis humor dissolvitur, ut per omne corpus effusio
efficiatur.
ob diligentiam vero curationis chamaedryos, asarum,
elelisfaci semen id est herbae salviae, dauci cretici semen
id est pastinacae hortensis, petroselini macedonici, feni-
culi radicem, graminis radicem, haec et singulariter et
simul in uno decoques in aqua et ipsam decoctionem
mane et ad noctem potui dabis. et excludet vel inaniet
per vesicam hydropicis aquosum humorem. etiam et per
ventrem suprascriptum humorem hydragogo dato similiter
excludes, hoc est cocci gnidii optimi id est non ve-
tustissimi sed novelli ex locis maritimis collecti grana
competentia aut XXVIIII aut XXXI aut XXXIII singularia
aut bina cum modicissimo nitro uva passa singula enu-
cleata includes et dabis vespertino tempore abstinentibus
a cena cata en id est singulatim comedenda, et postquam
comederint tres guttas aquae calidae superbibendas dabis.
aliud hydragogon fortioris virtutis, quod et per
ventrem et per urinam et per vomitum hydropicis aquo-
sum depurgat humorem. aeris usti in modum fabae
aegyptiae, stercoris columbini agrestis 3 I, rutae hortinae
viridis foliorum 3 II simul in uno diligenter tritas cum
vini cyatis tribus potui dabis.
aliud. sambuci radicis cortices tundes et exprimes
et ex ipso suco expendes : I et superaddes mellis
coclearia III et dabis cum aquae calidae cyatis III. tunc
sufficienter ipsos laborantes deambulatione movere iubebis.
et postquam sive per ventrem sive per urinam aquoso
humore fuerint exinaniti, refectioni dabis aut piscem aut
aliquid ex volatilibus. et iterum post dies V aut VII sim-
plici purgatorio et sine aliqua malignitate, quod Graeci
acaciston vocant, non solum semel, sed et secundo inter-
iecta una vel duabus ebdomadis si vires permittunt,
ventrem purgabis. et conficitur sic. scammoniae assatae
semunciam, nucleorum pini, piperis, uvarum enucleatarum,
cocci gnidii id est seminis turbisci, omnium quattuor
grana quina, mellis libram. diligenter conficies et in doliolo
vitreo repones. et quando uti volueris dabis coclearium
I aut II cum calidae sufficienti modo.
aliud hydropicis maxime hiemis tempore, si forte
nimia tensio vel saxietas, quam scirrosin dicunt, prae-
cordiis aut in splene aut in renibus occurrerit, et in
corporibus natura frigidis. oportet sacculo desiccatorio et
ex parte relaxatorio uti. recipit hordei farinae et faeni
graeci farinae et ervi et cumini et stafisagriae et salis,
omnium sex SS binos, malvae seminis moliti farinae et
absinthii cymae et marrubii sicci et bacarum lauri et
anisi et nitri, omnium SS singulos. quae tundenda sunt
tundes et rarissimo cribro cernes, et quae molenda sunt
moles manuali mola, et sic in uno commiscebis. coques
in vino et aquae modico et oleo, et sacculo inclusis loca
quae patiuntur vaporabis, et subter perungues oleo in-
ferius scripto, et post vaporationem adhibitam loca tuta-
bis et fasciabis. quod autem oleum conficitur sic. recipit
cucumeris agrestis radicis viridis : VI, afronitri : II,
aluminis lipari : I, olei libras II S. radicem minutatim
incides et simul cum aliis speciebus coques in oleo et
aceto donec oleum remaneat, et uteris.
potio ad hydropes. absinthii viridis turiones minores
numero sex et florem spinae albae diligenter teres cum
piperis granis XII, et diurna potione vini veteris
dabis triduo aut per dies V. et per singulos dies hoc
facies.
cataplasma hydropicis conveniens. etiam et splene-
ticis optime facit. recipit capparis radices siccas, ab-
sinthii cymam, cuminum, bacas lauri, faeni graeci et
hordei pollinem. omnia tundes et coques in melle et
aceto, et appones ad vesperam et sines totam noctem,
mane vero mutabis. hoc frequenter facies.
epithima hydropicis conveniens. epithima dicunt Graeci
medicamentum quod stomacho et praecordiis simul et
ventri superponatur, cum fuerit panno inunctum. recipit
afronitri cibaria <. .>, cupressi viridis spaerularum, torre-
facti nitri libras singulas, absinthii, stafisagriae, caricarum
pinguium libras binas, passi cretici quod suffecerit. con-
ficitur sic. spaerulas cupressi viridis in vino aminaeo in
cacabo novo decoques donec leviter torrescant, et sic in
girba mittes et tundes, et sic iterum diligenter teres.
etiam et caricas separatim diligenter tundes et sic tunsas
admiscebis. tunc deinde omnia quae sunt tunsa et sicca
et creta adiunges et adiecto passo simul tundendo in uni-
tatem coges, et uteris.
epithima Filagrii conveniens hydropicis ad diffusiones
humoris per totum corpus, quas parecchysis dicunt. re-
cipit ervi farinae tenuissimae, anisi, cumini, hordei pol-
linis, chamaeleontis nigri radicis id est sefra, salis fossi-
lis, bacarum lauri, nitri, cardamomi, faeni graeci moliti,
omnium specierum X dr tricenas, cerae, resinae pinalis
quam pituinam dicunt lib' II, olei veteris quod suffecerit.
quae sunt sicca tundes et cernes, tunc cum vini veteris
: VIIII teres, et sic solubilia soluta et in mortario re-
fusa siccis commiscebis et in unitatem coges.
aliud. cretam cimoliam cum alumine scisso aqua re-
solves et per totum ab inguinibus et pectine usque ad
pedes in sole oblines.
aliud ad hydropicos. sympasma desiccatorium arenae
ferventis adobrutione, quam ammochosian vocant, et hy-
dropica et sicca lavatio, quae a Graecis xerolusia appel-
latur. id est sympasmate prius corpori sudanti in aere bono
lavacrorum asperso, et sic sabano sicco detergantur, et
alia multa cyclico modo. mirabiliter operatur.
LXXVII. Ad praefocationem matricis.
Praefocationem matricis sequitur subitus casus, vocis
amputatio ut obmutescant, et apprehensio sensus, dentium
confixio et stridor rapidus ita ut accessionis tempore una
pars oris ad alteram partem conduci videatur, articulorum
contractio, praecordiorum suberectio, ipsius matricis ad
superiores partes subfugium. tunc etiam thoracis ex-
tantia efficitur et pulsus parvitas, aliquibus et alienatio
mentis et iterum subita resumptio ita ut omnia quae in
accessione senserint dimissionis tempore recordentur.
in curationibus vero opopanax aut capilli mulierum
exusti aut caprae, aut pix combusta naribus applicetur.
desinent praefocationes matricis. inferius vero in ipsis
genitalibus locis aut opobalsamum aut nardum aut folium
appones, etiam et optimo styrace suffies. sic enim matrix
poterit fetidis odoribus a superioribus ad inferiora fugari
et loco proprio revocari, cum melioribus et iucundis ad
inferiores partes fuerit invitata et provocata. etiam et
cucurbitas cufas cum appositione a superi-
oribus partibus usque ad inguina blande deduces.
aliud. cumini torrefacti coclearium I diligenter teres
et cum vino mixtum ieiunis dabis.
aliud. vulpeculae adeps aut caprae cum modico bitu-
mine tritus et in pesso appositus praefocationem matricis
mitigat.
trociscus ypocapnistos id est suffumigatorius faciens
ad menstrua deducenda et ad matricis adscensum sive
supernum recursum, quem Graeci anadromen dicunt, et ad
praefocationem matricis optime faciens. recipit dictamni
cretici, artemisiae, paeoniae, lapidis gagatis, aristolochiae
rotundae, bacarum lauri, ungulae mulinae, omnium VII
: I, styracis calamitae, bituminis iudaici, ambarum spe-
cierum : ternas. conficies et uteris.
LXXVIII. Ad procidentem matricem.
Matricis prominentem casum, quem Graeci proptosin
vocant, sanant naribus applicata opobalsamum, nardum,
folium optimum, styrax et omnia bene redolentia, in-
erius autem subfumigando pix lana et omnia
fetida. si vero post partum fuerit matricis tumor aut
prominens casus, lanam sucidam in spaerulae modum for-
matam et in vino et oleo tepefacto lanas infusas et me-
diocriter expressas appones et fasciabis.
pessus chalasticus faciens ad resolvendas duritias
matricis, ubi proptosis minime fuerit facta. recipit lilii
floris, olei cyprini, aut rosacei si forte aestas fuerit,
adipis anserini, faeni graeci pollinis tenuissimi, medullae
cervinae, cerae ponticae, omnium VI : singulas, ovi assi
vitellum unum. conficies et uteris.
pessus malacticus, id est mollitorius, ad resolvendas
matricis duritias sive stricturas. recipit ovi assi vitelli,
cerae, diachylon medicamenti, omnium trium paria pon-
dera, olei rosacei quod suffecerit.
aliud pessarium conveniens ad dolorem vesicae et
matricis. recipit croci 3 I, ovi assi vitellum I, cerussae
3 IIII, cerae ponticae, adipis anserini, adipis gallinacei,
olei rosacei, omnium IIII 3 octonas.
aliud pessarium malacticum. recipit faeni graeci torre-
facti pollinis tenuissimi, cerae, adipis gallinacei, adipis
anserini 3 I, olei rosacei quod suffecerit.
aliud pessarium simplex id est dia tessaron ad miti-
gandum matricis calorem et ad duritiam vel callositates
et ad sordida quaeque purganda. et universas matricis
indignationes quae fieri solent absolvet. recipit ovi crudi
medullam croceam et olei rosacei et mellis despumati
optimi et olei susini paria pondera. diligenter commixtis
uteris in pesso.
encolpismi confectio ad siccitatem et relaxandam con-
strictionem et ad duritiam matricis, etiam ad obdulcandam
acredinem. faeni graeci et lini seminis et ptisanae, onmium
trium paria pondera commiscebis et cum aqua dulci coques
ut sucum faciant non nimis mucilentum, et diligenter ipsum
sucum liquabis. potione lavata admiscebis mellis
mati coclearium I aut duo, admiscebis et olei susini tan-
tundem, et sic in uno commixtis et tepefactis encolpizabis
per corneum metrenchyten appellatum supino
schemate iacentis in sinum mulieris infundes, quem Graeci
colpon appellant. quod si ad praesens metrenchyten non
inveneris, per enetera osseum vesica aptata id facies.
LXXVIIII. Ad metromaniam.
Metromaniam latino sermone matricis furores sive
insaniam dicimus. hoc medicamentum convenit, et ad
omnia carcinomata matricis id est cancerosa, et ad alia
dyscola id est difficilia valde bonum et probatum. recipit
croci opii galbani auripigmenti, omnium IIII 3 quaternas,
olei dadini et nardini : singulas. conficies et uteris post
annum aut certe post VI menses in pesso in modum
fabae aegyptiae maioris aut in modum avellanae nucis
appositum.
LXXX. Ad aperiendam matricem.
Flebotomia in cruribus supra talos interiores adhibita
patefacit matricem.
aliud. nitrum album cum melle et cum resina tere-
bintina et oleo veteri illinitum aut orificio matricis ap-
positum patefacit.
aliud. fel bubulinum cum ruta similiter facit.
aliud. caricarum pinguium caro cum nitro et oleo
cyprino contrita similiter operatur.
aliud. pessarium menstrualem sanguinem provocans,
quod Graeci emagogon dicunt. etiam et mortuos fetus ex-
cludit. accipit autem pulei, acapni, absinthii pon-
tici cymae @ ternos, nitri @ VIIII, mellis quod suffecerit.
aliud. potio menstrualem sanguinem provocans. re-
cipit fu, asari radicis, mellis acapni, omnium IIII 3 binas.
dictamni cretici manipulum I, passi cretici SS III. simul
omnia in cacabo novo sufficienter decoques et in usu
exinde potui dabis cyatum unum semis mox lotae.
LXXXI. Ad accelerandum partum.
Thymum tritum et cum vino potatum accelerat partum.
aliud. faeni graeci semen et ibisci radicem quam
althaeam vocant et marrubii herbae manipulos II et lini
semen simul omnia in aqua decoques, et ipsa decoctio in
encathismate, id est in balneo, supra sellam sedenti pate-
factis pedibus ante et retro podici adhibita confestim ex-
cludit quae diu tenebantur.
aliud. resina frixa suffita aut in pecudum vel boum
galbanum suffitum, aut elleborum nigrum aut styrax
aut vini faex suffita non solum secundas mulierum sed
etiam fetus mortuos excludit.
item potio. tria grana de medio citri tolles et teres
et cum potione aquae calidae dabis, et continuo curabit.
LXXXII. Ad emorragian matricis.
Matricis emorragian latino sermone sanguinis fluxum
vel profluvium dicimus. et est passio incurabilis, maxime
si longi temporis sit et ex antecedenti frequenti abortione
et secundum putredinem arteriarum fuerit creata.
ob diligentiam vero curationis oportet in principio,
antequam passio tempore diuturno veterescat, ea adhibere
quae valeant virtute styptica omnia soluta densando vel
constringendo sanare, hoc est rosam siccam, lenticularum
turiones virides, myrtam siccam, siliquae graecae aridos
ramulos et caducum granatae. omnia in uno mixta de-
coques ex duabus partibus aquae et una vini, et ptygmate
confecto diligenter fomentabis, et inicies ex ipso liquore
supino schemate iacenti pedibus patefactis, subposito prius
clunibus cervicali ut renes patientis sursum erigantur,
quod Graeci anatropen dicunt. tunc mannae turis, alu-
minis scissi parte singula, caduci granatae dimidia parte
cum ptygmate supra scripto contrita usque ad mellis
crassitudinem, abstinet profluvium sanguinis iniecta.
aliud. granatae siccae corium et pini cortex et galla
et acantha aegyptia adhibita similiter operantur.
aliud. acacia cum hypoquistidis suco et decoctione
rosae contrita et in floculo apposita abstinet fluxum.