+ /Epistola bede ad ecgbertum episcopum./1. Dilectissimo ac reuerentissimo antisti ti eegberto / beda famulus christi salutem. memini te hesterno / dixisse anno,cu m tecum aliquot diebus legendi gratia / in monasterio tuo demorarer,quod hoc eti am anno / uelles, cum in eundem deuenires locum, me quoque, / ob commune legendi studium, ad tuum accipere / colloquium. Quod si ita, deo uolente, posset imple ri, / non opus esset tibi haec per litteras scripta dirigere; / cum possem liber ius ore ad os loquens, quaeque uellem, / siue necessaria ducerem, secreta tibi a llocutione suggerere. / Uerum quia hoc ne fieret, superueniens, ut / nosti, corp oris mei ualitudo prohibuit; agere tamen / quod potui, erga dilectionem tuam fra ternae deuotionis / intuitu curaui, mittendo uidelicet per litteras quod / corpo raliter ueniendo per collocutionem nequiueram. / Precorque te per dominum, ne ha rum apices litterarum / arrogantiae supercilium esse suspiceris, sed obsequium / potius humilitatis ac pietatis ueraciter esse cognoscas. / 2 exhortor itaque tu am,dilectissime in christo / antistes,sanctitatem, ut gradum sacrosanctum quem / tibi auctor graduum et spiritualium largitor charismatum / committere dignatus est, sacrosancta et operatione/ et doctrina confirmare memineris. Neutra enim+ / haec uirtus sine altera rite potest impleri; si aut is, / qui bene uiuit, doce ndi officium negligit, aut recte / docens antistes rectam exercere operationem c ontemnit. / Qui autem utrumque ueraciter agit, profecto / talis seruus aduentum+ domini sui gratulabundus / expectat, sperans se citius auditurum: 'euge serue /+ bone et fidelis, quia super pauca fuisti fidelis, supra / multa te constituam; i ntra in gaudium domini tui.' / Si quis uero, quod absit, gradu episcopatus accep to, /nec seipsum a malis actibus bene uiuendo, nec subditam / sibi plebem cast igando, uel admonendo corrigere / curat; quid huic, ueniente domino hora qua / n on sperat, euenturum sit, euangelica manifeste sententia / declarat, qua dicitur ad inutilem seruum: / 'eicite in tenebras exteriores, ibi erit fletus et strido r / dentium.' / 3. Ante omnia sane tuae sanctae paternitati suadeo, / ut ab oti osis te confabulationibus, obtrectationibus, / ceterisque linguae indomitae cont agiis pontificali dignitate / coerceas; diuinis autem eloquiis ac meditationibus / scripturarum linguam simul et mentem occupes, / et maxime legendis beati paul i apostoli epistolis ad / timotheum ac tytum, sed et uerbis sanctissimi papae /+ gregorii, quibus de uita simul et uitiis rectorum siue / in libro regulae pastor alis, seu in omeliis euangelii / multum curiose disseruit, ut sit sermo tuus se mper / sapientiae sale conditus, eminentior uulgari locutione, / ac diuino audit ui dignior elucescat. Sicut enim indecens / est, si uasa altaris sacrosancta uu lgaribus unquam / usibus ac uilibus profanentur officiis, ita peruersum / omnim odis ac miserum est, si is qui ad / consecranda in altari dominica sacramenta or dinatus / est, nunc quidem eisdem conficiendis sacramentis / domino famulaturus+ assistat, nunc egressus ecclesiam / ipso ore, eisque manibus, quibus paulo ante+ sacra / tractarerat, repente friuola loqui uel agere dominum / offensurus incipi at. / 4. Ad custodiendam uero linguae uel operis munditiam, / cum lectione diuin a, etiam societas eorum qui / christo fideli deuotione famulentur, plurimum iuua t. / Ut si quando uel lingua lasciuire, uel opeiatio praua / mihi subrepere caep erit, mox sociorum fidelium / manu ne cadere ualeam sustenter.quod cum omnibus / dei famulis sibimet ita prospicere utillimum sit, / quanto magis illi gradui, q ui non suimet tantummodo / curam agere, sed etiam erga commissam sibi ecclesiam+ / necesse habet studium salutis impendere? Iuxta / illum qui dicit, 'praeter+ ea quae extrinsecus sunt, / instantia mea cotidiana, sollicitudo omnium ecclesi arum. / Quis infirmatur, et ego non infirmor? Quis / scandalizatur, et ego non+ uror?' Quod non ita loquor, / quasi te aliter facere sciam, sed quia de quibusd am / episcopis fama uulgatum est, quod ita ipsi christo / seruiant, ut nullos se cum alicuius religionis aut continentiae / uiros habeant; sed potius illos, qui+ risue, /iocis, fabulis, commessationibus et ebrietatibus, ceterisque / uitae rem issioris illecebris subigantur, et qui / magis coridie uentrem dapibus, quam men tem sacrificiis / caelestibus parent. Quos tua sancta auctoritate, si alicubi / reppereris, uelim corrigas, moneasque illos tales / suae conuersationis diurnae siue nocturnae testes habere, / qui et actione deo digna, et exhortatione congr ua / prodesse populis, ac spirituale ipsorum antistitum opus / iuuare sufficiant . Lege enim actus apostolorum, et / uidebis, referente beato luca, quales secum comites / apostoli paulus et barnabas habuerint, quid etiam / ipsi, ubicunque d euenissent, operis egerint. Statim / namque ut ciuitates uel sinagogas ingressi sunt, / uerbum dei praedicare, et per omnia disseminare / curabant. Quod etiam te, dilectissimum mihi caput, / sagaciter cupiam, ubicunque potes, implere. In hoc / namque officium a domino electus, in hoc consecratus / es,ut uerbum euang elizes uirtute multa, praebente / tibi auxilium ipso rege uirtutum domino nostro iesu / christo. Quod ita rite perficies si, ubicunque perueneris, / mox collec tis ad te eiusdem loci incolis, uerbum / illis exhortationis exhibueris, simul e t exemplum / uiuendi una cum omnibus, qui tecum uenerint, quasi / caelestis mili tiae ductor ostenderis. / 5. Et quia latiora sunt spatia locorum, quae ad / gube rnacula tuae diocesis pertinent, quam ut solus / per omnia discurrere, et in sin gulis uiculis atque agellis / uerbum dei praedicare, etiam anni totius emenso cu rriculo, / sufficias, necessarium satis est, ut plures tibi / sacri operis adiut ores a sciscas, presbyteros uidelicet / ordinando, atque instituendo doctores, q ui in singulis/ uiculis praedicando dei uerbo, et consecrandis mysteriis / caele stibus, ac maxime peragendis sacri baptismatis / officiis, ubi oportunitas ingru erit, insistant. In qua / uidelicet praedicatione populis exhibenda, hoc prae / ceteris omni instantia procurandum arbitror, ut fidem / catholicam, quae aposto lorum symbolo continetur, et/dominicam orationem, quam sancti euangelii nos / sc riptura edocet, omnium, qui ad tuum regimen pertinent, / memoriae radicitus infi gere cures. Et quidem / omnes, qui latinam linguam lectionis usu didicerunt, /+ etiam haec optime didicisse certissimum est; sed / idiotas, hoc est, eos qui pro priae tantum linguae notitiam / habent, haec ipsa sua lingua discere, ac sedulo+ / decantare facito. Quod non solum de laicis, id est, in / populari adhuc uita+ constitutis, uerum etiam de clericis / siue monachis, qui latinae sunt linguae+ expertes, fieri / oportet. Sic enim fit, ut caetus omnis fidelium, quomodo / fi delis esse, qua se firmitate credendi contra / immundorum spirituum certamina mu nire atque armare / debeat, discat; fit,ut chorus omnis deo supplicantium, / qui d maxime a diuina clementia quaeri / oporteat, agnoscat. Propter quod et ipse m ultis saepe / sacerdotibus idiotis haec utraque, et symbolum uidelicet, / et dom inicam orationem in linguam anglorum / translatam optuli. Nam et sanctus antist es ambrosius / hoc de fide loquens admonet, ut uerba symboli / matutinis semper+ horis fideles quique decantent, et / hoc se quasi antidoto spirituali contra dia boli uenena / quae illis interdiu uel noctu astu maligno obicere / posset, praem uniant. orationem uero dominicam / saepius decantari ipsa etiam nos consuetudo s edulae / deprecationis ac genuum flexionis docuit. / 6. Quod si haec, ut sugger imus, in regendis pascendisque / christi ouibus tua pastoralis auctoritas / pe rfecerit, dici non potest quantum tibi supernae / mercedis apud pastorem pastoru m in futuro praeparaueris. / Quanto enim rariora huius sacratissimi / operis in+ episcopis nostrae gentis exempla repperis, / tanto altiora singularis meriti pra emia recipies; utpote / qui populum dei per crebram symboli uel orationis / sacr ae decantationem ad intellectum, amorem, spem, / fidem, et inquisitionem eorunde m, quae decantantur, / caelestium donorum, paterna pietate ac sollicitudine / pr ouocatus accenderis. Sicut e contrario, si commissum / tibi a domino negotium m inus diligenter compleueris, / pro retentione talenti cum seruo nequam et pigro+ / partem es recepturus in futuro; maxime si temporalia / ab illis commoda requir ere atque accipere praesumpseris, / quibus nulla caelestis beneficii dona repend ere / probaueris. Cum enim dominus mittens ad euangelizandum / discipulos dixis set: 'euntes autem praedicate / dicentes quia appropinquauit regnum caelorum;' p aulo / post adiunxit, dicens: 'gratis accepistis, gratis date; / nolite possider e aurum, neque argentum.' si ergo illos / gratis euangelium praedicare iussit,+ neque aurum uel / argentum, uel aliquid pecuniae temporalis ab eis, / quibus pra edicabant, accipere permisit; quid, rogo, / illis qui his contraria gerunt, peri culi immineat? / 7. Attende quid grauissimi sceleris illi commiserint, / qui et terrena ab auditoribus suis lucra diligentissime / requirere, et pro eorum salu te aeterna nichil omnino / praedicando, uel exhortando, uel increpando, laboris+ / impendere contendunt. Sollicite atque intentione / curiosa, antistes dilectis sime, perpende. Audiuimus / enim, et fama est, quia multae uillae ac uiculi nos trae / gentis in montibus sint inaccessis ac saltibus dumosis / positi, ubi nunq uam multis transeuntibus annis sit / uisus antistes, qui ibidem aliquid minister ii aut gratiae / caelestis exhibuerit; quorum tamen ne unus quidem / a tributis+ antistiti reddendis esse possit immunis; nec solum talibus locis desit antistes, qui manus impositione / baptizatos confirmet, uerum etiam omnis doctor, qui / eos uel fidei ueritatem uel discretionem bonae ac / malae actionis edoceat, abs it. Sicque fit, ut episcoporum/quidam non solum gratis non euangelizent, / uel+ manus fidelibus imponant; uerum etiam, quod / grauius est, accepta ab auditoribu s suis pecunia, quam/ dominus prohibuit, opus uerbi, quod dominus iussit, / exer cere contempnant; cum deo dilectus pontifex / samuel, longe aliter fecisse omni+ populo teste legatur: / 'itaque conuersatus,' inquit, 'coram uobis ab adolescent ia / mea usque ad diem hanc, ecce praesto sum, / loquimini de me coram domino, e t coram christo eius, / utrum bouem alicuius tulerim, an asinum, si quempiam / c alumpniatus sum, si oppressi aliquem, si de manu / cuiusquam munus accepi; et co ntempnam illud hodie, / restituamque uobis. Et dixerunt: non es calumpniatus /+ nos, neque oppressisti, neque tulisti de manu alicuius / quippiam.' Cuius innoc entiae ac iustitiae merito inter / primos populi dei duces et sacerdotes annumer ari. / Atque in precibus suis superno auditu atque alloquio / dignus existere me ruit, dicente psalmographo: 'moyses / et aaron in sacerdotibus eius, et samuel i nter eos qui / inuocant nomen eius, inuocabant dominum, et ipse / exaudiebat eos , in columna nubis loquebatur ad eos.' / 8. Si autem aliquid utilitatis fidelibu s conferre manus / impositionem, qua spiritus sanctus accipitur, credimus / et c onfitemur;constat e contrario,quia haec ipsa / utilitas eis quibus manus imposit io defuerit, abest. / Cuius nimirum priuatio boni ad quos amplius quam ad ipsos+ respicit antistites, qui illorum se promittunt esse / praesules, quibus spiritua lis officium praesulatus exhibere / aut negligunt, aut nequeunt? Cuius totius / facinoris nulla magis quam auaritia causa est. Contra / quam disputans apostol us, in quo christus loquebatur, / aiebat: 'radix omnium malorum cupiditas est.' et / rursum: 'neque auari,' inquit, 'regnum dei possidebunt.' / Cum enim anti stes, dictante amore pecuniae,/ maiorem populi partem, quam ulla ratione per tot um / anni spatium peragrare praedicando aut circuire / ualuerit, in nomen sui pr aesulatus assumpserit,/satis exitia bile et sibimet ipsi,et illis quibus falso / praesulis nomine praelatus est, comprobatur concinnare / periculum. / 9. Haec+ tuae sanctitati, dilectissime antistes, paucis/de calamitate qua nostra gens mis errime laborat insinuans, / obsecro sedulus, ut haec quae peruersissime / agi co nspicis, quantum uales, ad rectam uitae normam / reuocare contendas. Habes enim , ut credo, promtissimum / tam iusti laboris adiutorem, regem uidelicet / ceoluu lfum, qui et pro insita sibi dilectione religionis, / quicquid ad regulam pietat is pertinet, firma protinus / intentione adiuuare curabit, et maxime illa, quae+ tu, / quum sis propinquus illius amantissimus, bona caeperis, / ipse, ut perfici antur, opitulari curabit. Quapropter / uelim sollerter illum admoneas, ut in di ebus uestris / statum nostrae gentis ecclesiasticum in melius, quam / hactenus f uerat,instaurare curetis. Quod non alio / magis, ut mihi uidetur, potest ordine perfici, quam si / plures nostrae genti consecrentur antistites, exemplumque /+ sequamini legislatoris, qui, cum solus iurgia ac / pondus israeliticae plebis su stinere non posset, elegit / sibi diuino adiutus consilio, et consecrauit septua ginta / seniores, quorum cura atque auxilio impositum sibi / onus ferre liberius posset. Quis enim non uideat, / quanto sit melius tam enorme pondus ecclesiast ici / regiminis in plures, qui hoc dispertitum facilius / ferant, diuidi, quam u num sub fasce, quem portare non / possit, opprimi. Nam et sanctus papa gregoriu s, cum / de fide nostrae gentis, quae adhuc futura et conseruata / erat in chris to, ad beatissimum archiepiscopum augustinum/missis litteris disputaret, duodeci m in ea episcopos, / postquam ad fidem uenirent, ordinandos esse / decreuit; in+ quibus eboracensis antistes, accepto a / sede apostolica pallio, metropolitanus+ esse deberet. / Quem profecto numerum episcoporum uelim modo / tua sancta patern itas, patrocinante praesidio piissimi ac / deo dilecti regis praefati, sollerter implere contendat, / quatinus, abundante numero magistrorum, perfectius / eccle sia christi in his, quae ad cultum sacrae religi onis / pertinent, instituatur.+ et quidem nouimus quia per / incuriam regum praecedentium, donationesque stulti ssimas / factum est, ut non facile locus uacans, ubi / sedes episcopalis noua fi eri debeat, inueniri ualeat. / 10. Quapropter commodum duxerim, habito maiori /+ concilio et consensu, pontificali simul et regali edicto / prospiciatur locus a liquis monasteriorum, ubi sedes / fiat episcopalis. Et ne forte abbas uel monac hi / huic decreto contraire ac resistere temptauerint, detur / illis licentia, u t de suis ipsi eligant eum, qui episcopus / ordinetur, et adiacentium locorum, q uotquot ad eandem / diocesim pertineant, una cum ipso monasterio curam / gerat+ episcopalem; aut, si forte in ipso monasterio, / qui episcopus ordinari debeat,+ inueniri nequeat, in / ipsorum tamen iuxta statuta canonum pendeat examine, / qu i de sua diocesi ordinetur antistes. Quod si hoc ita,/ ut suggerimus, domino ad iuuante, perfeceris, facillime / etiam, ut arbitramur, hoc obtinebis, ut iuxta d ecreta / sedis apostolicae, eboracensis ecclesia metropolitanum / possit habere+ pontificem. Ac si opus esse uisum / fuerit, ut tali monasterio, causa episcopat us suscipiendi, / amplius aliquid locorum ac possessionum augeri debeat, / sunt+ loca innumera, ut nouimus omnes, stilo stultissimo in monasteriorum ascripta uoc abulum, sed / nichil prorsus monasticae conuersationis habentia; e / quibus ueli m aliqua de luxuria ad castitatem, de uanitate / ad ueritatem, de intemperantia+ uentris et gulae / ad continentiam et pietatem cordis synodica auctoritate / tra nsferantur, atque in adiutorium sedis episcopalis, / quae nuper ordinari debeat, assumantur. / 11. Et quia huiusmodi maxima et plurima sunt loca,/quae, ut uulg o dici solet, neque deo neque hominibus / utilia sunt, quia uidelicet neque regu laris secundum / deum ibidem uita seruatur, neque illa milites siue / comites se cularium potestatum, qui gentem nostram / a barbaris defendant, possident; si qu is in eisdem ipsis / locis pro necessitate temporum sedem episcopatus constituat , / non culpam praeuaricationis incurrere, sed / opus uirtutis magis agere proba bitur. Quomodo enim / in peccatum reputari potest, si iniusta principum iudic ia / recto meliorum principum examine corrigantur; ac / mendax stilus scribarum+ iniquorum discreta prudentium / sacerdotum sententia deleatur, ac redigatur in / nichilum, iuxta exemplum sacrae hystoriae, quae / tempora regum iuda a dauid et salomone usque ad / ultimum sedechiam describens, nonnullos quidem / in eis rel igiosos, sed plures reprobos extitisse designat, / uicibusque alternantibus nunc impios bonorum, qui / ante se fuerant, facta reprobare, nunc e contra iustos /+ impiorum, qui se praecesserant, gesta nociua, prout / dignum erat, iuuante se de i spiritu, per prophetas / sanctos ac sacerdotes omni instantia correxisse; iuxt a / illud beati isayae praecipientis atque dicentis: 'dissolue / obligationes u iolentarum commutationum. Dimitte / confractos in remissionem, et omnem conscri ptionem / iniquam disrumpe.' Quo exemplo, tuam quoque / sanctitatem decet cum r eligioso rege nostrae gentis / irreligiosa et iniqua priorum gesta atque scripta conuellere, / et ea quae prouinciae nostrae, siue secundum / deum, siue secundu m seculum sint utilia, prospicere; / ne nostris temporibus uel religione cessant e,amor / timorque interni deseratur inspectoris, uel rarescente / copia militiae secularis, absint qui fines nostros a barbarica / incursione tueantur. Quod e nim turpe est / dicere, tot sub nomine monasteriorum loca hii, qui / monachicae+ uitae prorsus sunt expertes, in suam / dicionem acceperunt, sicut ipsi melius n ostis, ut omnino/desit locus, ubi filii nobilium aut emeritorum / militum posses sionem accipere possint; ideoque uacantes / ac sine coniugio, exacto tempore pu bertatis, / nullo continentiae proposito perdurent, atque hanc ob / rem uel patr iam suam, pro qua militare debuerant, / trans mare abeuntes relinquant; uel maio re scelere/ atque impudentia, qui propositum castitatis non / habent, luxuriae a c fornicationi deseruiant, neque ab / ipsis sacratis deo uirginibus abstineant . / 12. At alii grauiore adhuc flagitio, cum sint ipsi / laici, et nullo uitae+ regularis uel usu exerciti, uel / amore praediti, data regibus pecunia, emunt si bi sub / praetextu construendorum monasteriorum territoria / in quibus suae libe rius uacent libidini, et haec insuper / in ius sibi haereditarium regalibus edic tis faciunt / asscribi, ipsas quoque litteras priuilegiorum suorum / quasi uerac iter deo dignas, pontificum, abbatum, et / potestatum seculi obtinent subscripti one confirmari. / Sicque usurpatis sibi agellulis siue uicis, liberi exinde / a+ diuino simul et humano seruitio, suis tantum inibi / desideriis, laici monachis+ imperantes, deseruiunt; immo / non monachos ibi congregant, sed quoscunque ob /+ culpam inobaedientiae ueris expulsos monasteriis alicubi / forte oberrantes inue nerint, aut euocare monasteriis / ipsi ualuerint; uel certe quos ipsi de suis sa tellitibus / ad suscipiendam tonsuam promissa sibi obaedientia / monachica inuit are quiuerint. Horum distortis cohortibus, / suas, quas instruxere, cellas impl ent, multumque / informi atque inaudito spectaculo, idem ipsi uiri / modo coniug is ac liberorum procreandorum curam / gerunt, modo exsurgentes de cubilibus, qui d intra septa / monasteriorum geri debeat, sedula intentione pertractant. / Quin etiam suis coniugibus simili impudentia / construendis, ut ipsi siunt, monaster iis loca conquirunt, / quae pari stultitia, cum sint laicae, famularum se / chri sti permittunt esse rectrices. Quibus apte / conuenit illud uulgi prouerbium, q uia uespae fauos / quidem facere cum possint,non tamen in his mella, / sed potiu s uenena thesaurizent. / 13. Sic per annos circiter triginta, hoc est, ex quo / aldfrid rex humanis rebus ablatus est, prouincia nostra / uesano illo errore de mentata est, ut nullus pene exinde / praefectorum extiterit qui non huiusmodi si bi monasterium / in diebus suae praefecturae comparauerit, suamque / simul con iugem pari reatu nociui mercatus / astrinxerit;ac praeualente pessima consuetudi ne ministri / quoque regis ac famuli idem facere sategerint; / atque ita ordine+ peruerso innumeri sint inuenti, qui / se abbates pariter et praefectos siue mini stros aut / famulos regis appellent, qui etsi aliquid uitae monasterialis / edis cere laici non experiendo sed audiendo potuerint, a persona tamen illa ac profes sione, / quae hanc / docere debeat, sunt funditus exsortes. Et quidem / tales r epente, ut nosti, tonsuram pro suo libitu accipiunt, / suo examine de laicis non monachi, sed abbates / efficiuntur. Sed quia praefatae uirtutis nec notitiam / probantur habere nec studium, quid his aliud quam / euangelica conuenit maledic tio illa, qua dicitur: 'caecus / si caeco ducatum praestet, ambo in foueam cadu nt?' / quae nimirum caecitas posset aliquando terminari, ac / regulari disciplin a cohiberi, et de finibus sanctae ecclesiae / cunctis pontificali ac synodica au ctoritate procul / expelli, si non ipsi pontifices magis huiusmodi sceleribus /+ opem ferre atque astipulari probarentur; qui / non solummodo huiusmodi decreta i niusta iustis infringere / decretis non curant, uerum suis potius subscriptionib us, / ut praefati sumus, confirmare satagunt; / eadem ipsi filargyria dictante,+ ad confirmandum male / scripta, qua emptores ad comparandum huiusmodi / monaster ia coacti. / Multa quidem adhuc tibi possem de his et huiusmodi / praeuarication ibus quibus nostra prouincia miserrime / uexatur, his intimare litteris, si non teipsum nossem / haec eadem certissime cognouisse. Nam neque haec / ita scrips i, quasi te ea, quae antea nescires, essem / docturus, sed ut te amica exhortati one commonerem, / ea quae optime noueras errata, diligenti, prout uales, instant ia corrigere. / 14. Et iam iamque te multum deprecor atque obtestor / in domino , ut com missum tibi gregem sedulus / ab irruentium luporum improbitate tuearis; teque non / mercenarium, sed pastorem constitutum esse memineris, / qui amorem+ summi pastoris sollerti ouium / ipsius pastione demonstres, proque eisdem ouibus , si / ita res poposcerit, cum beato apostolorum principe / animam ponere paratu s sis. Precor sollicite praecaueas, / ne, cum idem princeps apostolorum ceteriq ue / fidelium gregum duces in die iudicii maximum suae / pastoralis curae fructu m christo obtulerint, tuarum / aliqua pars ouium inter hedos ad sinistram iudici s / secerni, atque in aeternum cum maledictione mereatur / ire supplicium; quin+ potius ipse tunc eorum numero / merearis ascribi, de quibus ait ysaias: 'minimu s erit / inter mille, et paruulus inter gentem fortissimam.' / Tui namque est of ficii diligentissime perspicere, quid / in singulis monasteriis tuae parrochiae+ recti, quid / peruersi geratur; ne uel abbas regularum inscius aut / contemptor, uel abbatissa minus digna famulorum / famularumue christi praeponatur examini,+ nec rursum / prouisioni spiritualium magistrorum contemptrix et / indisciplinata contumacium auditorum turba resultet; / maxime quia, sicut uulgo fertur, dicere estis soliti, / quia non ad regum curam, non ad aliquorum seculi / principum ca usam, sed ad uestram tantummodo antistitum / inquisitionem atque examin, quid in singulis / monasteriis agatur, pertineat, nisi forte in monasteriis / quilibet+ in ipsos principes peccasse comprobetur. Tui, / inquam, est officii procurare, n e in locis deo consecratis / diabolus sibi regnum usurpet, ne pro pace discordia , / pro pietate iurgia, pro sobrietate ebrietas, pro caritate / et castitate for nicationes sibi et homicidia sedem uindicent; / ne apud te inueniantur aliqui, d e quibus merito / quaeratur ac dicatur: 'uidi impios sepultos, qui, cum aduiuer ent, in loco sancto erant, et laudabantur in / ciuitate, quasi iustorum operum .' / 15. Eorum quoque, qui in populari adhuc uita continentur, sollicitam te ne cesse est curam gerere,ut, sicut / in primordio huius epistolae praemonuimus, su fficientes / eis doctores uitae salutaris adhibere memineris, et hoc/eos inter a lia discere facias, quibus operibus maxime / deo placere, a quibus se debeant, q ui deo placere / desiderant, abstinere peccatis, qua cordis sinceritate in / deu m credere, qua diuinam clementiam supplicantes / debeant deuotione precari, quam frequenti diligentia / signaculo se dominicae crucis suaque omnia aduersum / co ntinuas immundorum spirituum insidias necesse / habeant munire, quam salutaris s it omni christianorum / generi cotidiana dominici corporis ac sanguinis percepti o, / iuxta quod ecclesiam christi per italiam, / galliam, africam, greciam, ac t otum orientem sollerter / agere nosti. Quod uidelicet genus religionis, ac / de o deuotae sanctificationis tam longe a cunctis paene / nostrae prouinciae laicis per incuriam docentium quasi / prope peregrinum abest, ut hii qui inter illos r eligiosiore / esse uidentur, non nisi in natali domini, et / epiphania, et pasc ha sacrosanctis mysteriis communicare / praesumant, cum sint innumeri innocentes et castissimae / conuersationis pueri ac puellae, iuuenes et uirgines, / senes+ et anus, qui absque ullo scrupulo controuersiae, / omni die dominico, siue etiam in natalitiis / sanctorum apostolorum, siue martyrum, quomodo ipsi / in sancta+ romana et apostolica ecclesia fieri uidisti, / mysteriis caelestibus communicare ualeant. Ipsi etiam / coniugati, si quis sibi mensuaram continentiae ostendat, /et uirtutem castitatis insinuet, idem et licenter possint, / et libenter facere uelint. / 16. Haec tibi, sanctissime antistes, et tuae dilectionis / intuitu,+ et generalis gratia utilitatis breuiter adnotare / studui, multum desiderans, mu ltumque exhortans, ut / gentem nostram a uetustis abstrahere cures erroribus, / et ad certiorem et direc tiorem uitae callem reducere / satagas. Et si sunt al iqui cuiuslibet gradus siue / ordinis uiri, qui bona tua caepta retinere atque i mpedire conentur, tu tamen propositum sanctae uirtutis, / supernae memor retribu tionis, ad firmum usque / finem perducere contendas. Scio namque nonnullos / hu ic nostrae exhortationi multum contradicturos, et / maxime eos, qui seipsos illi s facinoribus, a quibus te / prohibemus, esse sentiunt irretitos; sed meminisse+ te / decet apostolicae responsionis, quia 'obaedire oportet / deo magis quam hom inibus.' Mandatum quippe est / dei: 'uendite quae possidetis,et date elemosinam ;' / et: 'nisi quis renunciauerit omnibus quae possidet, / non potest meus esse+ discipulus.' Traditio autem / moderna est quorundam, qui se dei famulos esse / p rofitentur, non solum possessa non uendere, uerum / etiam comparare non habita.+ qua ergo fronte audet / quisquam ad seruitium domini accessurus, uel eas,/quas+ in seculari uita habuerat, retentare, uel sub praetextu / uitae sanctioris illa, quas non habuerat, congregare / diuitias; cum etiam apostolica sit notissima c ensura, / quae annaniam et saphiram hoc facere molientes, non / ullo paenitentia e uel satisfactionis remedio corrigere, / sed ipsa statim mortis ultricis accele rauit damnatione / punire? Et quidem illi non aliena colligere, sed sua / incong rue retinere maluerunt. Unde manifeste patet, / quam longe abstiterit animus ap ostolorum a suscipiendis / pecuniarum adquisitionibus, qui sub illa proprie / r egula domino seruiebant: 'beati pauperes, quia uestrum / est regnum caelorum;' e t e contra, partis / sinistrae proposito nichilominus instituebantur exemplo: /+ 'ue uobis diuitibus, quia habetis consolationem / uestram.' An forte errasse ac mendacium scripsisse / putamus apostolum, cum nos admonens dicebat: / 'fratres, nolite errare;' statimque subtexuit: 'neque / auari, neque ebriosi, neque rapac es regnum dei possidebunt;' / et iterum: 'hoc autem scitote, quod omnis / fornic ator, aut immundus, aut auarus, aut rapax, / quod est idolorum seruitus, non h abet hereditatem in / regno christi et dei.' Cum ergo apostolus auaritiam / et r apacitatem idolatriam manifeste cognominet, quomodo / putandum est errasse eos,+ qui uel a subscriptione / auari mercatus, rege licet imperante, manum / subtraxe rint, uel ad radendas inutiles scripturas ac / subscriptiones earum, manum appos uerint? / 17. Et quidem miranda est temeritas stultorum, / uel potius deflenda+ miseria caecorum, qui cum sine / ullo respectu superni timoris, passim ea cotidi e, quae / apostoli ac prophetae afflatu sancti spiritus scripserunt, / rescinder e ac nichili pendere probantur; illud e contra, / quod ipsi uel similes ipsorum+ instinctu auaritiae uel / luxuriae scripserunt, quasi sanctum ac diuinitus cautu m / eradere atque emendare formidant, in morem, ni fallor, / ethnicorum, qui, co ntempto ueri dei cultu, ea quae / ipsi sibi de corde suo finxerunt ac fecerunt,+ numina / uenerantur, timent, colunt, adorant, et obsecrant, / dominica illa inse ctatione dignissimi, qua phariseos, / cum suas deuteroses legi dei praeponerent, redarguit, / dicens: 'quare et uos transgredimini mandatum dei / propter tradit ionem uestram?' qui si etiam cartas / protulerint in defensionem concupiscentia rum suarum / adscriptas, ac nobilium personarum subscriptione confirmatas; / tu+ nunquam, precor, dominicae sanctionis / obliuiscaris, qua dicitur: 'omnis planta tio, quam non / plantauit pater meus caelestis, eradicabitur.h et certe / a te discere uellem, dilectissime antistes, domino protestante / ac dicente, quia 'l ata porta et spatiosa uia est, / quae ducit ad perditionem, et multi sunt, qui i ntrant / per eam; quam angusta porta et arta uia est, quae ducit ad uitam, et pa uci sunt, qui inueniunt eam'; quid / de eorum uita uel salute aeterna confidas , qui toto / uitae suae tempore per latam portam et spatiosam / incedere uiam no scuntur, et ne in minimis quidem / rebus uoluptati sui uel corporis uel animi,+ causa / supernae retributionis obsistere uel repugnare curabant; / nisi forte+ per elemosinas, quas inter concupiscentias / cotidianas ac delicias pauperibus d are uidebantur, / criminibus absolui posse credendi sunt, cum / manus ipsa et co nscientia, quae munus offerat deo, / munda a peccatis esse debeat et absoluta; a ut certe / per mysteria sacrosanctae oblationis, quibus ipsi, dum / uiuerent, in digni extiterant,per alios iam mortui / redimi posse sperandi sunt. An forte pe rmodica illis / culpa uidetur esse concupiscentiae? de qua et paulo / latius di sputem. Haec balaam, uirum prophetiae / spiritu plenissimum, a sorte sanctorum+ fecit extorrem; / achan, filium charmi, communione anathematis polluit,/ac perdi dit; saul regni infulis nudauit; giezi / prophetiae meritis priuauit, ac perpetu a leprae peste / cum suo semine fedauit; iudam scariothen de apostolatus/gloria+ deposuit; annaniam et saphiram, de quibus / praediximus, monachorum collegio ind ignos etiam / corporis morte multauit; et, ut ad superiora ueniamus, / haec ange los a caelo deiecit; et protoplastos a paradiso / perpetuae uoluptatis expulit.+ et si nosse uis, hic est / ille triceps inferorum canis, cui fabulae cerberi no men / indiderunt, a cuius rabidis dentibus nos prohibens / iohannes apostolus ai t: 'carissimi, nolite diligere / mundum, neque ea quae in mundo sunt. Si quis+ / diligit mundum,non est caritas patris in eo. Quoniam / omne quod in mundo est , concupiscentia carnis est, et / concupiscentia oculorum, et superbia uitae, qu ae non / est ex patre, sed ex mundo est.' Haec contra uirus / auaritiae breuit er sunt dicta. Ceterum si de ebrietate, / commessatione, luxuria, et ceteris hu iusmodi contagionibus / pari ratione tractare uoluerimus, epistolae / modus in i mmensum extenderetur. / Gratia te summi pastoris ad pastionem ouium / suarum sal utiferam perpetuo conseruet incolumem,/dilectissime in christo antistes. scri+ pta nonas nouembris, indictione tertia. /+